Cornelius a Lapide
Index
Caput I: De Evangeliorum prae caeteris Sacrae Scripturae libris excellentia et majestate, ex parallelis legis et Evangelii
Redeo a Veteri Testamento ad Novum: a Salomone, inquam, ad Christum, quasi a rivulo ad fontem; a Proverbiis ad Evangelia, quasi a flumine ad oceanum sapientiae; ac per ea sacrae Scripturae Novi Testamenti coronidem impono. Tanta est sacrae Scripturae dignitas, utilitas, majestas, ut omnes philosophorum et theologorum, tam hebraeorum quam graecorum et latinorum, libros tantum superet quantum divina sapientia omnem humanam transcendit. S. Scriptura enim est verbum Dei, ipsa Dei loquela et vox, qua scilicet Deus suam sapientiam nobis enuntiat viamque ad virtutem, salutem et felicitatem aeternam demonstrat. Quocirca S. Augustinus, epist. 3 ad Volusianum: «Quae mens, inquit, avida aeternitatis vitaeque praesentis levitate permota, contra hujus divinae auctoritatis culmen lumenque contendat? quae disputationes, quae litterae quorumlibet philosophorum, quae leges quarumlibet civitatum duobus praeceptis ex quibus Christus dicit totam legem prophetasque pendere, ullo modo sint comparandae: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et proximum tuum tanquam teipsum?» Deinde asserit S. Scripturam esse scientiarum omnium encyclopaediam, dicens: «Hic physica, quoniam omnes omnium naturarum causae in Deo creatore sunt. Hic ethica, quoniam vita bona et honesta non aliunde formatur quam cum ea quae diligenda sunt quemadmodum diligenda sunt diliguntur, hoc est, Deus et proximus. Hic logica, quoniam veritas lumenque animae rationalis non nisi Deus est. Hic etiam laudabilis reipublicae salus; neque enim conditur et custoditur optime civitas nisi fundamento et vinculo fidei firmaeque concordiae, cum bonum commune diligitur, quod summum ac verissimum Deus est, atque in illo invicem sincerissime se diligunt homines, cum propter illum se diligant cui quo animo diligant occultare non possunt.» Et nonnullis interjectis, ita concludit: «His salubriter et prava corriguntur, et parva nutriuntur, et magna oblectantur ingenia. Ille huic doctrinae inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse saluberrimam, vel odit aegrotando medicinam.»
S. Scriptura ergo est ars artium, scientia scientiarum; ipsa est pandora et encyclopaedia sapientiae. Nostra memoria S. Theresia, virgo spiritu prophetiae, aeque ac sanctimoniae et miraculorum gloria in Hispania celebris, a Deo didicit omnem noxam Ecclesiae, omnia mundi damna ex hoc fonte manare, quod mortales clara solidaque cognitione, et seria consideratione non penetrent veritates S. Scripturae. Auctor est P. Franciscus Ribera, nobilis S. Scripturae interpres, in ejus vita. «Nam, ut ait S. Basilius, hom. in Psal. 1, S. Scriptura est communis curandarum animarum officina, e qua medelam quisque suo morbo salutarem et accommodam queat seligere;» ipsa ergo est apotheca rebus omnibus instructissima, quae singulis temporibus, personis, difficultatibus, periculis, malis pellendis, bonis accersendis, erroribus jugulandis, orthodoxis dogmatibus statuendis, virtutibus inserendis, vitiis propulsandis pharmaca, arma, instrumenta suppeditat. Ita nimirum Ecclesia a sacra Scriptura, dum agones erant martyrum, hausit constantiam et fortitudinem; dum secula doctorum ac facultas docendi discendique, sapientiae lumina, eloquentiae flumina; dum tempora haereticorum, fidei firmamenta, quibus errores convelleret; in prosperis ex ea didicit humilitatem et modestiam, in adversis magnanimitatem, in tepore diligentiam et fervorem. Denique si, quando tot labentibus annis senio, maculis, naevis deformetur, ex ea morum perditorum restitutionem, reditumque ad pristinam virtutis dignitatem et statum sibi adsciscit.
Porro, «inter omnes divinas auctoritates quae sacris litteris continentur,» ait S. Augustinus, lib. I De Consensu Evangelist., cap. 1, «Evangelium merito excellit. Quod enim lex et prophetae futurum praenuntiaverunt, hoc redditum et completum in Evangelio demonstratur.» Prophetia ergo est Evangelium velatum, Evangelium vero est prophetia revelata. Audi S. Ambrosium, lib. V Hexame., cap. VII: «Evangelium est de quo martyr ascendit. Evangelium est mare in quo piscantur Apostoli, in quo mittitur rete, cui simile est regnum coelorum. Evangelium est mare in quo Christi figurantur mysteria. Evangelium est mare in quo Hebraeus evasit, Aegyptius interemptus est. Evangelium est mare in quo divinae gratiae plenitudo est, et sponsa Christi, Ecclesia, quae super maria fundata est, sicut dixit Propheta: Ipse super maria fundavit eam. Exili super undas, o homo, quia piscis es; non te opprimat seculi istius fluctus. Si tempestas est, pete altum; si serenitas, lude in fluctibus; si procella, cave a scopuloso littore, ne te in rupem furens aestus illidat.» Quocirca S. Basilius, hom. 16: «Omnis, ait, Evangeliorum vox reliquis omnibus Sancti Spiritus praeceptis eminentior esse dignoscitur.» Et Origenes, praefation. in Joannem: «Totius Scripturae primitiae, inquit, est Evangelium.»
Clamat Christus: Ego sum lux mundi, utique per Evangelium, quod quasi lumen diffundo, ut per illud totum orbem illuminem. Evangelium ergo est lumen mundi et sol terrae; qua de causa, dum illud legitur, cerei accenduntur. Vetus fuit ille mos ante tempora S. Hieronymi; ita enim ipse scribit contra Vigilantium, ad lumina Evangelii hac caecutientem et dormitantem: «Per totas Orientis Ecclesias, quando legendum est Evangelium, accenduntur luminaria, jam sole rutilante, non utique ad fugandas tenebras, sed ad signum laetitiae demonstrandum; unde et virgines illae evangelicae semper habent accensas lampades suas, etc., ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur de qua in Psalterio legimus: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis.» Psal. CXVIII.
Quocirca mira semper fuit omnium, non tantum sanctorum, sed et christianorum erga Evangelium reverentia, mirus amor, mira veneratio. Constantinus Magnus Evangeliorum codicem auro gemmisque ornatum dono misit S. Nicolao, Myreensi episcopo, uti habet ejus vita. Theodosius imperator Evangelium propria manu descriptum quotidie lectitabat bona noctis parte. Testis est Nicephorus, lib. XIV, cap. III. Synodi oecumenicae ambae Nicenae, Chalcedonensis, Ephesina, Evangeliorum codicem in medio concilii statuebant, ut ad illum, quasi ad personam Christi, converterentur; ac si Christus ipse eis diceret: Justum judicium judicate, ait S. Cyrillus in Apolog. Jure canonico sancitum est ut in solemni juramento per sacrosancta Evangelia, ea manu tangendo, juretur; unde etiamnum rem juramento firmantes dicimus: «Sic me Deus adjuvet et haec sancta Dei Evangelia.» Uti ergo per Deum, ita et per Evangelia, quasi per sacrosanctum Dei verbum juramus. Neque orthodoxi duntaxat, sed et haeretici plerique idipsum faciunt, qui, licet alios S. Scripturae libros e S. Canone expunxerint, alios mutilarint, alios depravarint, Evangelia tamen tangere et temerare non sunt ausi. Amplius dico, gentiles Evangelia suspexere. Quanti ea fecerint Platonici narrat S. Augustinus, lib. X De Civit. Dei, cap. XXIX, qui et lib. VII Confess., cap. IX, docet se in Platonicorum libris legisse initium Evangelii S. Joannis: In principio erat Verbum, non vero illud: Et Verbum caro factum est. Denique daemones ipsi ad Evangeliorum codices pavore percelluntur, et sacro quodam horrore concutiuntur: scribit S. Chrysostomus, hom. 51 in Joannem, daemones locum illum in quo aliquis eorum sit codex ingredi non audere.
Denique per Evangelia plurima Christus edidit miracula. Accipe pauca e multis. Gregorius Turonensis, De Vita Patrum, cap. VI, narrat quod, cum Averna civitas incendio conflagraret, S. Gallus, ecclesiam ingressus, diutissime ante sanctum altare Deum exoravit, surgensque, apprehenso Evangeliorum codice eoque aperto, obviam se igni obtulit, subitoque incendium extinctum est, ut ne favillae quidem remanerent. S. Martianus, cum jam flamma serpens ecclesiae S. Anastasiae appropinquaret, accepto in manus sacro Evangelio, per tegulas in tectum conscendit, precibusque et lacrymis illaesam ab incendio servavit. Ita refert Nicephorus, lib. V, cap. XXII. Zonaras item in Basilio Macedone scriptum reliquit Rhosos, libro Evangeliorum ab igne erepto illaeso, fidem Christi amplexos. Itaque Evangelia totius Scripturae sanctae divinissima, sublimissima, fecundissima, profundissima pars sunt ac portio, ideoque semper obvia in cathedris, in pulpitis, in controversiis, in officio divino, in omni sermone et publico et privato. Quod ergo theologi et veteres et moderni uno ore toti S. Scripturae tribuunt, nimirum illam esse omnium librorum, disciplinarum, scientiarum certissimam, augustissimam, efficacissimam, sapientissimam, utilissimam, altissimam et maxime necessariam, hoc proprie et primo sibi vindicant Evangelia, sive materiam, sive auctorem, sive dicendi rationem et modum spectes.
Materia Evangeliorum
Materia enim est Deus ipse, tum qua Deus, tum qua homo: scilicet, Evangelia describunt verba et acta Christi Domini, quibus tum nos redemit, tum docuit quae credenda sunt, quae agenda, quibus itineribus ad vitam beatam tendere debeamus. Itaque hic agit de praeceptis divinis, de consiliis, de perfectione vitae christianae, de virtutibus, de vitiis, de sacramentis, de fide, spe, charitate, de Trinitate, ideoque de omni materia theologica, ut recte Evangelia definire possis cum S. Hieronymo, breviarium vel compendium totius theologiae, et doctrinae vitaeque christianae.
Auctor
Auctor ipse, et quasi in comoedia hac evangelica choragus, qui pene solus hic aut agit, aut loquitur, est Christus Dominus, sapientia aeterna: «Multifariam, multisque modis, inquit Apostolus, Hebr. 1, olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et secula.» Ergo non Moses, non prophetae, non reges, sed Unigenitus, qui e mente Patris arcana sapientiae divinae ipsamque increatam sapientiam totam, quanta quanta est, cum divinitate hausit, eamdem hic in Evangeliis nobis communicat; ipsum, inquam, Verbum omniscium intellectus divini ore proprio hic sonat, hic loquitur, hic eructat mysteria aeternis temporibus tacita et tot figuris legis et prophetarum adumbrata.
Methodus
Modus autem et ratio dicendi atque disserendi in Evangeliis quam admirabilis! S. Dionysius Areopagita, in platonica et peripatetica philosophia instructissimus, S. Pauli discipulus, et christianae theologiae facile princeps, inter alios doctissimos libros tres praecipuos edidit. Primum inscripsit De Divinis Nominibus, in quo ea tantum nomina quae perfectionem aliquam et excellentiam continent Deo convenire demonstrat, qualia sunt ens, bonum, pulchrum, perfectum. Secundum scripsit De Mystica Theologia, in quo nullum nomen Deo proprie convenire posse, et perfectius cognosci Deum per negantem quam affirmantem theologiam ostendit. Tertium edidit De Symbolica Theologia, in quo omnia nomina, quaecumque illa existant, Deo attribui posse ex Scripturis sacris demonstrat. Evangelia triplicem hanc theologiam sequuntur, sed maxime ultimam symbolicam, ad quam spectant tot metaphorae, tot similitudines, tot parabolae, in quibus Deus multas rerum species et hominum imagines, quasi Proteus quidam coelestis, propter nos induit. Jam enim comparatur regi qui fecit nuptias filio suo, aut hero ponenti rationem cum servis suis, aut duci venienti ad bellum cum decem millibus; nunc vero patrifamilias, nunc agricolae, nunc pastori, nunc piscatori, nunc negotiatori, nunc foeneratori et aliis permultis quibus se Christus assimilare voluit, ut seipsum non tam vocibus quam rebus ipsis, ad eruditionem nostram, menti oculisque repraesentaret. Unde hic advertas in Evangeliis nos tum per verba, tum per facta Christi edoceri: «Omnis enim Christi actio, inquit S. Gregorius, nostra est instructio; et Dei proprium est, non tantum verbis, sed et rebus ipsis ac gestis, quasi alphabeto quodam, res divinas et evangelicas menti spectandas exhibere.»
Vindicat et aliam sibi haec evangelicae sapientiae methodus dignitatem. Ita enim est a Spiritu sancto concinnata ut et rudes et simplices fructu lectionis ejus non destituantur, et magna et excelsa ingenia difficilia multa obscuraque, in quibus exerceri et desudare valeant, inveniant; quia neque semper aperta est, nec semper obscura: «Divinus enim sermo,» ait S. Gregorius, praefat. in Job, cap. IV, «sicut mysteriis prudentes exercet, sic plerumque superficie simplices refovet. Habet in publico unde parvulos nutriat, servat in secreto unde mentes sublimium in admiratione suspendat. Quasi quidam quippe est fluvius, ut ita dixerim, planus et altus, in quo et agnus ambulet, et elephas natet.» Nimirum Christi doctrina facilis et pervia est parvulis et studiosis, difficilis et impervia mentibus superbis, otiosis sibique praefidentibus. «Confiteor, ait ipse Christus, confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis; ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.» Matth. XI.
Haec et plura ad oculum perspicies, si legem cum Evangelio per parallela et antitheta componas et opponas. Sub lege Prophetas caeterosque Veteris Testamenti libros accipio, sub Evangelio caeteros Novi Testamenti; Evangelium enim est quasi eorum basis et centrum. Sicut enim sol in medio lunae, Mercurii, Veneris, Martis, Saturni et Jovis fulgidus resplendet, hique planetae a sole lumen suum mutuantur, ac circa eum oberrantes quasi chorum, et, ut ita dicam, choream agunt; sic Evangelium quasi sol inter Apostolorum scripta coruscat, eisque suam lucem et fulgorem impertit. Quid enim sunt Petrus, Paulus, Jacobus, Joannes, Judas, nisi praecones et interpretes Evangelii? «Paulus, ait S. Hieronymus, ep. 64 ad Pammach., tuba Evangelii, rugitus leonis nostri, flumen eloquentiae Christianae.» Quocirca Evangelii praxin tradunt Acta Apostolorum, doctrinam Epistolae S. Pauli et caeterorum Apostolorum, prophetiam Apocalypsis; quae enim Christus praedixit de Elia, Antichristo, judicio, consummatione seculi signisque illis praeviis, haec fusius enarrat et explicat S. Joannes in Apocalypsi. Christus etenim in Evangelio, uti summus est legislator, apostolus, evangelista et doctor, ita et divinus est vates et propheta.
Antitheses legis et Evangelii
Prima
Prima ergo antithesis legis et Evangelii est in auctore, quod legis auctor sit Moses, merus homo; Evangelii vero auctor sit Christus, verus Deus et homo. Ita Concilium Tridentinum, sess. 4: «Evangelium, ait, Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius, proprio ore primum promulgavit.» «Lex, ait Apostolus, Galat. III, 19, ordinata est per angelos in manu mediatoris,» scilicet Mosis, qui medius et mediator fuit inter Deum et populum. Quare quantum Christus Mose et angelis, quantum Creator creaturis antecellit, tantum Evangelium praecellit legi. Christus enim, ut ait Apostolus, Hebr. 1, 2, «cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus (Dei Patris), etc., sedet ad dexteram Majestatis in excelsis, tanto melior (praestantior) angelis effectus quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te?» Et cap. III, 3: «Amplioris enim gloriae iste (Christus) prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam.» Et ibid., 5: «Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus, tanquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant; Christus vero tanquam filius in domo sua.» Christo in Evangelio subservierunt angeli omnes, velut ejus administratorii spiritus.
Unde S. Cyprianus (vel quisquis est auctor tract. De Nativitate Christi): «A supernis, ait, legationibus (Gabrielis archangeli ad B. Virginem et ad Zachariam, patrem Joannis Baptistae) incipit Evangelium, cujus primi dictatores angeli extiterunt.» Caeterum Christus ipse per se Evangelii est conditor. Idcirco enim deitatem suam nostra carne vestivit ut per illam ore suo Evangelium dictaret: «Nam, ut ait S. Joannes, cap. 1, 17, lex per Moysen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est.» Quid ergo est Evangelium? Est liber Christi, philosophia Christi, theologia Christi; est laetissimum Christi nuntium de redemptione, gratia et aeterna salute generis humani e coelo per ipsum allata ipsisque credentibus collata. Longe enim sublimiora et diviniora Christus ore suo locutus est quam per Mosen et prophetas locutus sit.
Quare Evangelium legere vel audire est ipsissimam vocem Filii Dei legere vel audire. Tanta ergo reverentia audiendum est Evangelium quanta Christus ipse, uti S. Antonium, S. Basilium, S. Franciscum similesque sanctos factitasse legimus. «Nos itaque sic audiamus Evangelium, quasi praesentem Dominum,» ait S. Augustinus, tract. 30 in Joannem; «sursum est Dominus, sed etiam hic est veritas Dominus.» Quocirca, dum Evangelium in templo legitur, omnes ei assurgant quasi Christum in eo venerantes simulque ad coelum, quod in eo promittit, anhelantes; idque ex apostolorum sanctione. Audi S. Clementem, lib. II Constit. Apost., cap. LXI: «Cum Evangelium legitur, omnes presbyteri, diaconi et laici assurgant cum magno silentio.» Extat et in eam sententiam aliud Anastasii pontificis decretum ad omnes Germaniae et Burgundiae episcopos, in haec verba: «Significastis quosdam in ecclesia, quando leguntur Evangelia, sedere;» et paulo post: «Quod nullatenus deinceps fieri auctoritate apostolica mandamus; sed dum sancta Evangelia in ecclesia recitantur, sacerdotes et caeteri omnes praesentes, non sedentes, sed venerabiliter curvi in conspectu S. Evangelii stantes, dominica verba intente audiant et fideliter adorent.» Can. Apostol. de Consecrat., dist. 1.
Hanc assurgendi consuetudinem etiam in episcopis probat Isidorus Pelusianus, lib. I, epist. 436, his verbis: «Nam cum ipse verus pastor per adorandorum Evangeliorum apertionem accedit, tum demum episcopus assurgit atque imitationis habitum deponit, hinc nimirum Dominum ipsum, pastoralis artis ducem, ac Deum et herum adesse significans.» Sozomenus, lib. IX Hist. tripart., cap. XXXIX, damnat ritum Alexandrinorum, apud quos, praeter communem morem, non surgit episcopus dum Evangelia leguntur. Porro synodus VIII oecumenica, action. X, can. 3, Evangeliis honorem aequalem illi qui cruci Christi defertur, decernit: «Sacram, ait, imaginem Domini nostri Jesu Christi et omnium salvatoris aequo honore cum libro sanctorum Evangeliorum adorari decernimus. Sicut enim per syllabarum eloquia quae in libro feruntur salutem consequuntur omnes, ita per colorum imaginariam operationem et sapientes, et idiotae cuncti, ex eo quod in promptu est perfruuntur utilitate. Quae enim in syllabis sermo, haec et pictura, quae in coloribus praedicat et commendat.»
Secunda
Secunda antithesis, consequens ex prima, petitur a doctrinae praecellentia. Evangelii enim doctrina longe excedit eam quae in Mose et lege reperitur. Lex Deum unum credendum colendumque proponit; Evangelium Deum unum in essentia, sed trinum in personis, amandum adorandumque praedicat: «Euntes, inquit Christus, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.» Matth. XXVIII. Fateor in lege et prophetis extare umbram mysterii S. Trinitatis; unde ex illis hausit Trismegistus suum illud oraculum: «Monas genuit Monadem, et in se reflexit ardorem;» sed mysterii veritatem non intellexit, non penetravit. Idipsum secuti platonici, sed non assecuti, errore arianismo simili veritatem contaminarunt, dum unum Deum summum, alios vero deos minores et inferiores statuerunt. Christi ortum, vitam, passionem, crucem, ascensionem, missionem Spiritus sancti, vocationem et conversionem omnium gentium tenuiter et obscure vaticinantur prophetae; at Evangelium solide et clare haec ipsa annuntiat. Dei praescientiam, providentiam, praedestinationem, omnipotentiam, charitatem immensam caeteraque attributa distincte et aperte pandit, non lex, sed Evangelium: «Deum, ait S. Joannes, cap. 1, 18, nemo vidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.» Ideo enim Christus e sinu Patris in sinum matris factus homo descendit ut arcana Patris ipsi soli cognita nobis enuntiaret: nimirum hoc est «magnum pietatis sacramentum, quod, ut ait Apostolus, manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria;» utique non in lege, sed in Evangelio. I Timoth. III, 16.
Tertia
Tertia. Lex est veluti umbra, Evangelium vero est ipsa veritas per legis typum adumbrata; quantum ergo umbrae praestat veritas verumque corpus, tantum Evangelium praestat lege. «Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum,» etc., ait Apostolus, Hebr. X, 1; et I Cor. X, 1: «Patres nostri, ait, omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt: bibebant autem de spiritali consequente eos petra; petra autem erat Christus, etc. Haec autem omnia in figura contingebant illis.» Nimirum tot patriarcharum gesta, tot prophetarum oracula, tot visionum symbola, tot hostiarum sacrificia, tot baptismatum et caeremoniarum sacramenta, tot legum decreta sanguine animalium sancita erant umbrae, figurae et typi quae Christo praeluderent eumque quasi in aenigmate et sub velamine rudi populo repraesentarent; Evangelium autem manifeste nobis Christum ejusque mysteria et sacramenta exhibet. Unde Apostolus, II Cor. III, 18, inquit: «Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, tanquam a Domini spiritu.» Hac de causa primam ad Rom. epistolam Apostolus ita orditur: «Paulus, servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio, etc.»
Quarta
Quarta. Lex erat nuntia timoris, Evangelium vero amoris. Lex enim mortem praevaricantibus intentabat, Evangelium praecipue praemium credentibus ostentat. Quare lex erat servorum: Evangelium est liberorum et filiorum. «Deus, inquit Paulus, idoneos nos fecit ministros novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Quod si ministratio mortis (puta lex minans mortem), litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, etc., quomodo non magis ministratio spiritus (Evangelium ministrans spiritum) erit in gloria?» II Cor. III, 6. Quid ergo est Evangelium? Est lex libertatis, lex spiritus, lex beneficentiae et charitatis. Christus enim «pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.» Actor. X, 38. Quocirca S. Joannes Eleemosynarius, patriarcha Alexandrinus, teste Leontio in ejus vita, cap. XXII, ad largissimas suas eleemosynas accensus fuit Evangelio, atque exemplo viri evangelici Serapionis Sidonii, cum in actis ejus legeret ipsum amictum suum dedisse egeno, et iterum paululum processisse illinc et frigus patienti obviasse, et illi tunicam praebuisse; unde quia nudus sedebat, tenens sanctum Evangelium, interrogatus a quodam: «Quis te expoliavit, Abba?» demonstrans sanctum Evangelium, ait: «Iste.» Alio quoque tempore hoc ipsum Evangelium vendidisse et dedisse eleemosynam; discipulo vero suo dicente: «Abba, Evangelium ubi est?» respondisse illum: «Credo, fili, qui dixit mihi: Vende quae habes, et da pauperibus, ipsum vendidi et dedi eis, ut in die judicii habeamus fiduciam abundantiorem apud Deum.» Et quia alias iterum vidua mulier petiisset ab eodem sancto Serapione eleemosynam, quoniam esuriebant filii ejus, et non habente eo aliquid omnino, tradidit se ei ut venderet eum ad mimos graecos, quos et christianos fecit in paucis diebus. Sic et S. Paulinus seipsum pro filio viduae Wandalis in servitutem tradidit, ut imitaretur Christum, qui, cum esset Dominus gloriae, in Evangelio propter nos pauperem et servum se fecisse legitur, ut nos sua paupertate et servitute ditaret liberosque efficeret. Palladius, in Lausiaca, cap. CXVI, narrat Bisarionem abbatem semper Evangelium sub axillis gestasse, ut ex eo quid agendum foret et qua ratione evangelice vivendum, disceret. Quare, cum in nudum incidisset, se vestibus suis spoliasse ut nudum vestiret. Cumque rogaretur: «Quis te nudavit?» protendisse Evangelium: «Hoc, inquit, me exuit.» Rursum, cum in alium egenum incurrisset, nec aliud haberet quod daret, ipsum Evangelii codicem vendidisse pretiumque egeno dedisse; cumque Dulas, ejus discipulus, quaereret: «Abba, ubi tuum est Evangelium?» respondisse: «Ne tristitia afficiaris; nam ut illic (in coelo) habeamus fiduciam, vendidi ipsum sermonem qui mihi semper dicebat: Vende quae habes, et da pauperibus.»
Quinta
Quinta. Lex bona terrena et caduca promittebat; Evangelium vero coelestia et aeterna. In lege non audis nisi pollicitationem abundantiae olei, vini, mellis, pecorum, etc.; in Evangelio vero visionis et possessionis Dei, gaudiorum et bonorum sempiternorum. Josue induxit Hebraeos in terram lacte et melle manantem, sed terram morientium; Jesus vero christianos inducit in terram viventium, omni gratia et gloria splendentem, uti docet Apostolus, Hebr. IV, 8; unde, Rom. I, fidenter ait: «Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum et Graeco;» id est, deinde gentili. «Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit.» Virtus ergo Evangelii docet et persuadet fidem, fides justificat, justitia salvat et beat.
Sexta
Sexta. Lex erat onus grave; Evangelium vero jugum leve. Audi Christum Matth. XI: «Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.» Lex enim plurimas sanxit leges, easque triplices: morales, caeremoniales et judiciales, quarum pleraeque transgressoribus mortem decernunt; at Evangelium pauca decalogo addidit praecepta, aeque ac sacramenta; insuper eis annexuit copiam gratiae Spiritus et consolationum coelestium. Unde Isaias, cap. LXI, Christum ita inducit loquentem: «Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. Ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem.»
Septima
Septima. Lex erat via ad Christum et Evangelium; hoc vero legis est meta et terminus, nimirum «finis legis Christus ad salutem omni credenti» (Rom. X, 4). Quocirca S. Bernardus, hom. 1 super Missus est, docet Christum promissionis legis, velut seminis et florum, fuisse fructum. Fructus enim finis est ad quem semina tendunt et in quem desinunt. In Christum ergo, ut scopum, collimant Moses et Prophetae; quare Evangelia pariter eorumdem sunt finis et scopus, omnesque illi ad Evangelia manu ducunt, Evangeliis continentur et explicantur.
Octava
Octava. Lex data fuit solis Judaeis, Evangelium omnibus Gentibus. Hinc Isaias, cap. XLIX, de Christo vaticinans: «Parum est, inquit, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas. Ecce dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae.»
Rursum lex fuit temporaria, duravit enim duntaxat usque ad Evangelium; hoc vero permanebit semper eritque aeternum. Audi Apostolum, Hebr. VII, 18: «Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem; nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum, etc., per eum qui dixit: Juravit Dominus et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum» (Psal. CIX).
Porro, ita miro modo a Christo compositum est Evangelium ut cuique hominum aetati, sexui, gradui conveniat, ut universalis sit liber, ac instar pandorae sit universitas sapientiae. Evangelium enim normam vitae justae et sanctae, imo perfectae, praescribit viris, feminis, pueris, conjugibus, viduis, virginibus, monachis, pastoribus, doctoribus, episcopis. Exempli sit instar quod ait S. Augustinus, lib. De Vera Religione, cap. XVI: «Tota vita Christi in terris per hominem, quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit;» omnia enim bona mundi, cum contempserit, contemnenda docuit; omnia mala mundi, dum perpessus est, perpetienda et superanda monstravit. Nihil enim Christus verbo docuit quod non exemplo monstravit. «Satellites voluptatum divitias perniciose populi appetebant: pauper esse voluit. Honoribus et imperiis inhiabant: rex fieri noluit. Carnales suos filios magnum bonum putabant: tale conjugium prolemque contempsit. Contumelias superbissime horrebant: omne genus contumeliarum sustinuit. Injurias intolerabiles esse arbitrabantur: quae major injuria quam justum innocentemque damnari? Dolores corporis execrabantur: flagellatus atque cruciatus est. Mori metuebant: morte mulctatus est. Ignominiosissimum mortis genus crucem putabant: crucifixus est. Omnia quae habere cupientes non recte vivebamus, carendo vilia fecit; omnia quae vitare cupientes a studio deviabamus veritatis, perpetiendo dejecit.» Hucusque S. Augustinus.
Nona
Nona. Lex fuit imperfecta; Evangelium vero quaquaversum, sive fidem, sive mores spectes, integrum est et perfectum. Judaei ergo sub lege fuere quasi alphabetarii; christiani vero sub Evangelio perfecti evadunt theologi. Audi Apostolum, Galat. IV, 3: «Cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.» Quocirca S. Cyrillus, lib. IX in Joan.: «Oportebat, inquit, per Moysen tanquam puerum erudiri Israelem, qui puerilis adhuc et rudioris mentis erat; at per Christum, in quo omnes sunt thesauri sapientiae et scientiae reconditi, descriptam veram et consummatissimam nobis afferri scientiam.» Quinimo Christus, Matth. V, multa legis decreta reformavit, et ad meliorem virtutis pietatisque formam normamque revocavit. «Audistis, inquit, quia dictum est antiquis: Non perjurabis, reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, qui thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum pedum ejus est, etc. Sit autem sermo vester: est, est; non, non; quod autem his abundantius est, a malo est. Audistis, quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram, etc. Audistis, quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.»
Hac de causa S. Hieronymus (vel potius S. Paulinus, uti stylus indicat) Celantiae, praenobili matronae, conjugio tamen illigatae, piae vitae regulam flagitanti, epist. 14, eidem respondens, Evangelii tramitem ut legat, assignat, ejusque qui dicit: «Ego sum veritas et via.» «Ad compendiosum, ait, quoddam commonitorium illa tibi Evangelii eligenda sententia est, et superscribenda cordi tuo, quae ad totius justitiae breviarium dominico ore profertur: Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis. Cujus praecepti vires exprimens, jungit ac dicit: Haec est enim lex et prophetae.» Et post nonnulla: «Ad omnem igitur actum, ad omne verbum, ad omnem etiam cogitatum haec sententia retractetur; quae tibi, quasi speculum quoddam paratum et ad manum semper positum, qualitatem tuae voluntatis ostendat, ac etiam vel de injusto opere redarguat, vel de justo laetificet: quotiescumque enim talem in alterum habueris animum qualem in te ab altero servari cupis, aequitatis viam tenes; quoties vero talis erga alterum fueris qualem in te vis neminem, iter justitiae dereliquisti.»
Idem S. Hieronymus, epist. ad Gaudentium, eum qua ratione Pacatulam filiolam educet instruens: «Cum virgunculam, ait, septimus annus exceperit, discat memoriter Psalterium et Evangelia sui cordis thesaurum faciat.»
Decima
Decima. Lex praecepta duntaxat tradit, eaque naturae conformia; Evangelium vero et praecepta, et consilia, et mixta ex praeceptis et consiliis, illaque naturam transcendentia, paradoxa, supernaturalia et divina. Inter praecepta primas tenet illud novae charitatis: «Mandatum novum, inquit, do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem» (Joan. XIII, 34).
Consilia sunt: «Si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram.» Et: «Et qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.» Et: «Quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo» (Matth. V, 39, 40, 41). Mixta, id est partim praecepta, partim consilia, sunt: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur,» caeteraeque octo beatitudines quas recenset S. Matth., cap. V, 3 et seq.
Quocirca S. Augustinus, serm. 112 de Tempore, docet beatitudinem hujus vitae in sacris litteris et Evangelio consistere, idque demonstrat hoc argumento. «Beatitudo, ait, consistit in Dei cognitione et contemplatione; Dei cognitionem haurimus ex sacris litteris et Evangelio; ergo in iis eorumque studio et meditatione sita est beatitudo.» Quin et Christus ad Judaeos: «Scrutamini, ait, Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere» (Joan. V, 39). Et cap. XVII, conversus ad Patrem: «Haec est vita aeterna ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum, etc. Ego enim sum via, veritas et vita.» «Sum via incipientium, veritas proficientium, vita perfectorum; sum via sanctae conversationis, veritas doctrinae divinae, vita beatitudinis sempiternae,» ait S. Leo. «Sequamur ergo,» inquit S. Bernardus, serm. 2 de Ascens., «sequamur, Domine, te per te ad te, quia tu es via, veritas et vita: via in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio.» Causam dat S. Augustinus, serm. 112 de Tempore: «Quia, inquit, sacrarum lectio Scripturarum divinae est praecognitio non parva beatitudinis. In his enim, quasi in quodam speculo, homo seipsum considerare potest, qualis sit, vel quo tendat. Lectio assidua purificat omnia, timorem incutit gehennae, ad gaudia superna cor instigat legentis. Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare et legere; nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur.»
Tota christiani sapientia, virtus, perfectio et felicitas in eo sita est, ut Christi doctrinam et vitam Evangelio descriptam hauriat, meditetur et moribus exprimat. Docet Christus veram justitiam et sanctimoniam consistere in interna mentis puritate et integritate, non in externa operum specie; in conscientia modesta et sancta coram Deo, non in pompa plausuque hominum; in humilitate, non in ostentatione; in honorum non ambitu, sed fuga et contemptu. Docet non resistere malo, sed diligere inimicos aeque ac amicos. Quis Socrates, quis Aristoteles, quis Plato haec intellexit? Docet terrena ut vilia et brevia despicere, anhelare ad coelestia, ut qui mundo et saeculo majores esse coepimus, supra omnes mundi luctantis aestus et turbines mente et vita conversemur in coelis, vivamus Deo, laboremus aeternitati, ideoque in agone justitiae, Deo et Christo spectante, ad propositam gloriae palmam alacres procurramus, pro eaque vitam et sanguinem, si opus sit, libenter et generose profundamus. Quis philosophorum haec cognovit? Secuti sunt, et etiamnum sequuntur mundani famae et gloriae fumos, ambiunt honorum culmina, opibus et deliciis inhiant; Christi discipulus hoc fixum habet: «Mihi autem adhaerere Deo bonum est; mihi vivere Christus est, et mori lucrum.»
Docet Christus se a Patre missum in terras triplici de causa, ut nimirum hominibus esset redemptor, doctor et vitae exemplar. Redemptori amorem, doctori disciplinam, exemplari sequelam et imitationem debemus. Haec est summa Evangelii. «Evangelia, inquit S. Basilius, in princ. S. Joannis, Christum ipsum nobis repraesentant quasi spirantem, docentem, mira patrantem, dira patientem.» S. Antonius, teste S. Anastasio in ejus vita: «Evangelium, inquit, est epistola quaedam Dei e coelo emissa,» docens qua via ad coelum tendere, quomodo Deo placere, qua ratione bene perfecteque vivere debeamus.
Clare et praeclare S. Bernardus, serm. 1 de Septem Panibus: «Evangelium, inquit, speculum veritatis, nemini blanditur, nullum seducit; talem in eo se quisque reperiet qualis fuerit, ut nec ibi timore trepidet ubi non est timor, nec laetetur cum male fecerit.» Eadem metaphora utitur D. Gregorius, lib. II Moral., cap. 1: «Scriptura, inquit, sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur, ut interna nostra facies in ipsa videatur. Ibi enim foeda, ibi pulchra nostra cognoscimus; ibi sentimus quantum proficimus; ibi a profectu quam longe distamus.» Consentit D. Ambrosius, serm. 20 in Ps. CXVIII, circa medium: «Evangelium, inquit, non solum fidei doctrina, sed etiam morum est magisterium et speculum conversationis.»
Undecima
Undecima. Lex nudum praeceptum intellectui proponit; Evangelium simul cum praecepto voluntati gratiam ad illud implendum aspirat, juxta illud S. Leonis: «Juste instat praecepto, qui praevenit auxilio.» Christus enim, qui in Evangelio loquitur, non tantum exterius insonat auribus, sed et interius menti illabitur, illique soni externi sensum gustumque insinuat, ut quod vox suadet, hoc spiritus persuadeat: «Verba mea spiritus et vita sunt,» ait ipse, Joan. VI; et Jeremias, cap. XXXI, quem citat Paulus, Heb. X: «Hoc, ait, testamentum quod testabor ad illos, dicit Dominus: dabo leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas.» Cum ergo legimus Evangelium, loquitur nobis Christus; cum oramus, nos ipsi loquimur Christo. Potuit una Evangelii vox: «Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus,» magnum illum Antonium, jam tum juvenem nobilitate et opibus inclytum, tanto angelicae paupertatis amore incendere, ut e vestigio bonis omnibus, quibus ita impense caeci mortales inhiant, sese exueret, et coelestem in terris vitam monastica professione complecteretur. Insonat Christus: «Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit» (Matth. XIX, 29). «Haec sunt verba (ait S. Bernardus, serm. Ecce nos relinquimus omnia) quae contemptum mundi in universo mundo et voluntariam persuasere paupertatem; haec sunt quae monachis claustra replent, deserta anachoretis;» hoc classicum in Bethleem et mandras ad vexilla crucis excivit Hieronymos, Antonios, Franciscos; tenerrimas et nobilissimas principes, Paulas, Melanias, Pelagias et mille agmina corporeorum angelorum: non miror. Miretur quis placitum S. Bernardi, qui, serm. 1 in Septuag., non dubitat asserere eum qui verbum Dei cum fructu audit, legit, meditatur, signum habere et tesseram suae praedestinationis; et ne mirere rationem affert: «Qui ex Deo est, ait Veritas, verba Dei audit: propterea vos auditis, qui ex Deo estis.» Quocirca S. Caecilia, Romae gloria, virginum dux, martyrum antesignana, semper Evangelium Christi gerebat in pectore, quod nec ignes, nec gladii, nec aculei ei extorquere potuerunt, quin per illud virginitatis et martyrii lauream non tantum ipsa sit assecuta, sed et sponsum Valerianum, fratremque Tiburtium pluresque alios ad eamdem erudierit et efformarit, ut de ea merito canat Ecclesia: «Caecilia famula tua, Domine, quasi apis tibi argumentosa deservit.»
S. Hilarionis haereditas erat Evangelium propria manu descriptum, quod proinde moriens legavit Hesychio discipulo. «Octogesimo aetatis suae anno, ait S. Hieronymus, cum absens esset Hesychius, quasi testamenti vice brevem manu propria scripsit epistolam, omnes divitias suas ei derelinquens, Evangelium scilicet, et tunicam, saccum, cucullum et palliolum.»
Ita coenobitae, anachoretae, sancti omnes ab Evangelio suam quoque vitae formam hauserunt; multis non alius erat codex. S. Joannes Calybita librum unum Evangelii pro suo censu habuit, nec alium vitae ducem, non alium doctorem philosophiae tam sublimis, qua ita patriae et parentum affectus vicit ut cosmopolitanus, ut ἀπάτωρ et ἀμάτωρ videretur. S. Benedictus, S. Franciscus, S. Augustinus, S. Basilius regulas suas et constitutiones monasticas ab Evangelio mutuati sunt. Hinc et S. Bernardus, serm. 43 in Cantic., Evangelio acceptum refert omnem suum profectum a conversione sua. Hac de causa S. Hieronymus S. Eustochio, virgini religiosae, praecipit diurnam et nocturnam hanc lectionem, «adeo ut tenenti codicem somnus obrepat, et cadentem faciem pagina sancta suscipiat.» De S. Paula vero quam miram sacrarum litterarum non tantum scientiam, sed et experientiam usumque commemorat! Feminam diceres arcam testamenti, et armamentarium Evangelii. In periculis, ait S. Hieronymus, loquebatur: «Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.» Cum eversio totius patrimonii nuntiabatur, aiebat: «Quid enim prodest homini si totum mundum lucrifecerit, animae vero suae detrimentum patiatur?» Et: «Nudus exivi de utero matris.» In crebra infirmitate: «Quando infirma sum, tunc fortis sum.» Et: «Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, donec mortale hoc induat immortalitatem.» In moerore cantabat: «Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? spera in Deo.» Invidia et probris appetita: «Cur non, ait, patientia livorem superem? cur non humilitate frangam superbiam, et percutienti maxillam offeram alteram?» Cum nimio fervore virtutum nonnullis videretur insana: «Theatrum, ait, facti sumus mundo, angelis et hominibus.» Et: «Nos stulti propter Christum; sed stultum Dei sapientius est hominibus.» Cum eleemosynas profunderet seque ipsa nudaret: «Beati, ait, misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.» Et: «Facite vobis amicos de mammona iniquitatis.» In sui contemptu: «Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo.» «Humilis premi potest, opprimi non potest; palma est: quo eam magis deprimis, eo altius victricem comam attollit. Sola humilitas exaltat.» In Parasitos: «Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem;» «adulari non possum, palpones odi; christiana libertas, sinceritas, veritas cum S. Baptista mihi vita sunt cariora. Et quid timeo hominem qui cras cinis erit et vermis?» Ac plura, ad singulas vel tentationes, vel virtutes, vel vitia hac Dei armatura pectus obfirmans, prima in Bethleem angelicos virginum choros instruxit: tanti dux femina facti viros docuit opes, gloriam, regna, plausus, et omnia fortunae ac mundi ludibria ridere, contemnere, pedibus premere. Haec et plura S. Hieronymus sparsim, et iisdem fere verbis in Epitaph. S. Paulae.
Duodecima
Duodecima. Lex nullos creavit apostolos; Evangelium plurimos. Causa est quam paulo ante assignavi: «Vivus enim est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.» Evangelium enim hanc vim habet ut credentem mox sui propagandi satagentem, ideoque praeconem et praedicatorem efficiat.
Sanctus Chrysanthus, qui Romam multo suo et suorum sanguine purpuravit, lectione Evangelii assidua a gentilismo conversus ad Christum, ad eumdem et Dariam conjugem convertit, ac innumeros, ille viros, haec mulieres, ad fidem et castitatem pellexerunt. Quocirca ipsi a Numeriano imperatore, post varia tormenta, ac post lupanar, in quo Dariam a stupro defendit leo a Deo immissus, vivi in terram defossi et saxis obruti gloriosum obiere martyrium, anno Domini 284, 25 octobr., qua die anniversariam eorum memoriam et lauream recolit et celebrat Ecclesia, praesertim Romana, quae idem certaminis eorum ostendit sepulcrum et trophaeum.
Germanorum apostolus, S. Bonifacius, anno a Virginis partu 750, Christi legem cum suis in Germania propagans, jugiter sacrum Evangelii codicem secum deferebat, adeo ut eum nec in martyrio dimitteret: quin cum in ejus caput Frisones ensem vibrarent, hunc codicem quasi spiritualem clypeum objecit, et illustri miraculo, licet ense acuto per medium sectus sit liber, nulla tamen littera ea sectione abolita est. S. Dominicus, fax illa Ecclesiae, Praedicatorum parens, Evangelium S. Matthaei perpetuum habebat comitem, itaque terebat ut pene totum memoriter nosset; cujus illud axioma: «Sine sacra Scriptura praedicator esse non potest.» Recte S. Gregorius in illud Jobi: Habet argentum venarum suarum principia. «Argentum, ait, est eloquii vel sapientiae claritas; venae sunt sacrae Scripturae; ac si aperte dicat: Qui ad verae praedicationis verba se praeparat, necesse est ut earum origines a sacris paginis sumat, ut omne quod loquitur ad divinae auctoritatis fundamentum revocet, atque in eo aedificium locutionis suae firmet.» Hac de causa Evangelio S. Joannis immortuus est Ven. Beda, et pene animam agens, ut commentarium hunc absolveret, accito scriba: «Accipe, inquit, calamum, et festinanter scribe.» Et tandem: Consummatum est, ac cycnaeum canens: Gloria Patri, et Filio et Spiritui sancto, placidissime spiritum emisit pro fide et labore Dei visione beandum, anno Domini 731. Quin et Carolus Imperator, uti corpore, ita sacrarum litterarum et rerum gestarum gloria magnus, sub obitum, coronato Aquisgrani Ludovico filio, totum se orationibus, eleemosynis et litteris dedit: ipse scilicet quatuor Evangelia ad graeca et syra exemplaria egregie correxit, eisque vacavit ad ultimum usque vitae agonem: codex ejus religiose Aquisgrani, ut ipse vidi, asservatur.
Idem imitantur haeretici, velut catholicorum simiae. De uno Philippo Melanchthone celebre est nusquam eum profectum esse, nusquam consedisse, non coenasse, non prandisse, nisi a latere ei adesset codex Evangelii; ita profanus, et ater hic terrae filius hac larva, qua sapientiae, qua sanctimoniae multis fucum fecit. Sed missis sectariis ad orthodoxos apostolos redeamus. S. Barnabas, primus cum S. Paulo, Gentium apostolus, ad eas iturus, Evangelium S. Matthaei propria manu descriptum quaquaversum circumtulit, ac tandem pro eo martyr in Cypro occumbens, cum eodem, quasi cum pignore coelestis resurrectionis ei promissae, sepeliri voluit; unde Evangelium hoc in pectore ejus repertum est sub Zenone Imperatore, uti habet ejus vita. S. Bartholomaeus, teste Eusebio, lib. V Histor., cap. X, 5, Matthaei Evangelium hebraice scriptum secum ad Indos detulit, ibique reliquit, ac post centum et amplius annos Pantaenus illud ibidem repertum Alexandriam transtulit. Quis Saulum effecit Paulum? Utique Evangelium. «Isti sunt viri, ait S. Leo, serm. 1 de SS. Petro et Paulo, per quos tibi, o Roma, Evangelium Christi resplenduit; hi Evangelium a Christo sibi creditum tibi in depositum tradiderunt, illudque suo sanguine obsignarunt, ut ipsum purum ac putum conserves, caeterisque Ecclesiis quasi magistra veritatis tradas et explices. Hoc est quod tibi inclamat Paulus, ad Rom. XV, 16: Ut sim minister Christi in gentibus sanctificans (graece ἱερουργῶν, id est consecrans, sacrificans) Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta et sanctificata in Spiritu sancto.» Evangelium ergo et Evangelii praedicatio ac interpretatio est sacrificium; victima sunt Romani et gentes Evangelio credentes: hoc enim quasi victimam gratissimam evangelizando Deo obtulit; libamen est sanguis Pauli, quo hoc sacrificium rigatum et sancitum est. Idem, ad Ephes., cap. III, 8: «Mihi, ait, omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, ut innotescat principatibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei.» Paulus ergo fuit doctor angelorum, docuit principatus et potestates Evangelium Christi, ait ibid. S. Chrysostomus. Idem, I Cor., cap. IX: «Vae mihi est, si non evangelizavero. Quae est ergo merces mea, quae gloria? Ut Evangelium praedicans? sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.»
Pauli ergo imitatores, asseclae et cooperatores sunt qui Evangelium tractant, explicant, praedicant tam indigenis quam exteris, tam fidelibus quam infidelibus; quibus merito gratulatur Isaias, cap. LII, 7, et Paulus, Rom. X, 15: «Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!»
Superest ut in mores nostros et alienos haec Evangelii dogmata conferamus; Evangelium enim est speculum in quo quisque faciem suam, aeque ac alienam, intueatur, detergat, poliat et ornet. «Non sit, ait S. Augustinus, serm. 112 de Temp., mora in faciendo quod intus sapitis intelligendo. Et ille beatissimus est qui divinas Scripturas vertit in opera,» ut divina Christi verba in divina ejus facta imitando transferat. Audi S. Bernardum ad Milites Templi, cap. XI: «Vita Christi vivendi mihi regula extitit.» Et D. Gregorius, lib. XXX Moral., cap. XXX: «Deus, inquit, inter nos homo factus est, ut non solum nos sanguine fuso redimeret, sed etiam ostenso exemplo commutaret.» Planius adhuc et plenius D. Basilius in Constitutionibus monasticis, cap. II: «Omnis actio, inquit, omnis item sermo Salvatoris nostri Jesu Christi excolendae pietatis virtutisque obeundae regula est. Propter hoc enim humanam naturam suscepit ut in se, velut in tabula quadam, veram nobis pietatem ac virtutem depingeret, eamque omnibus nobis ante oculos statutam, unicuique pro viribus imitandam, ceu archetypum, proponeret.» Christus enim est α et ω, primus et ultimus. Apoc. I, 4. «Primus aeternitate, ait S. Ambrosius, ultimus humilitate.» Unde ab Isaia, cap. LIII, 3, vocatur novissimus virorum; hebr.: desitio vel cessatio virorum. «O novissimum, exclamat S. Bernardus, et altissimum! o humilem et sublimem! o opprobrium hominum et gloriam angelorum!» Discamus igitur ex Evangelio evangelice, id est angelice vivere. Christus enim quasi angelus e coelo descendit ut homines angelicam doctrinam aeque ac vitam doceret, imo ex hominibus angelos, et quasi deos quosdam efficeret. «Ecce ego, ait ipse per Malach., cap. III, mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam, et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis.» Quare ab ipso, qui aeterna est Patris sapientia, assidue lumen postulandum, spiritus et gratia, ut ipse, qui olim in medio doctorum sacrae Scripturae consedit, Evangelium inchoaturus, etiam nunc idem docentibus aeque ac discentibus pandat, ut illud intelligamus, et intellectum actionibus christianis compleamus. Hoc enim ei est volupe. «Nesciebatis, ait, quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse?» in Scripturis utique priscis, quae mihi et Evangelio praeluserunt, de quibus audio et sciscitor scribas et legis doctores, ut ex iis me Christum et Messiam a Patre missum agnoscant. Dicamus ergo et identidem dicamus, si non pari, certe simili devotionis affectu, cum S. Augustino, lib. IV De Trinit., cap. 1: «In hoc genere hominum (qui dolorem habent peregrinationis suae ex desiderio patriae, et conditoris ejus beati Dei), in familia Christi tui, Domine Deus meus, inter pauperes tuos gemo: da mihi de pane tuo respondere hominibus qui non esuriunt et sitiunt justitiam, sed satiati sunt et abundant. Satiavit autem illos phantasma eorum, non veritas tua, quam repellendo resiliunt, et in suam vanitatem cadunt. Ego certe sentio quam multa figmenta pariat cor humanum. Et quid est cor meum, nisi cor humanum? sed hoc oro Deum cordis mei ut nihil ex eis figmentis pro solido vero eructem in has litteras, sed inde veniat in eas quidquid per me venire potuerit, unde mihi quamvis projecto a facie oculorum suorum et de longinquo redire conanti per viam quam stravit humanitati divinitas Unigeniti sui, aurora veritatis ejus aspergitur.» Et paucis interjectis: «Omnino enim Dei essentia, quae est, nihil mutabile habet, nec in aeternitate, nec in veritate, nec in voluntate, quia aeterna ibi est veritas et aeterna charitas; et vera ibi est charitas, vera aeternitas; et chara ibi est aeternitas, et chara veritas.»
Aperi nobis, Domine Jesu, arcana veritatis veraeque charitatis tuae, qui habes clavem David, qui aperis et nemo claudit, claudis et nemo aperit, ut illam clare cognoscamus, cognitam colamus et diligamus, dilectam opere exerceamus, quia tu es amor noster, desiderium nostrum, vita et beatitudo nostra. Amen.
Caput II: De Evangeliorum Numero, Ordine, Dissonantia et Consonantia
Permulti olim scripsere Evangelia, praesertim haeretici, illaque apostolis supposuerunt et eorum nomine insignierunt, ut illis indeque suae haeresi auctoritatem conciliarent: «Unde a diversis auctoribus edita, ait S. Hieronymus, proœm. in S. Matth., diversarum haereseon fuere principia, ut est illud juxta Aegyptios, et Thomam, et Matthiam, et Bartholomaeum, duodecimque Apostolorum, Basilidis atque Apellis, ac reliquorum, quos enumerare longissimum est: cum tantum impraesentiarum hoc necesse sit dicere extitisse quosdam qui, sine spiritu et gratia Dei, conati sunt magis ordinare narrationem quam historiae texere veritatem. Quibus jure potest illud propheticum coaptari: Vae qui prophetant de corde suo, qui ambulant post spiritum suum; qui dicunt: Dicit Dominus, et Dominus non misit eos; de quibus et Salvator in Evangelio Joannis loquitur: Omnes qui ante me venerunt fures, et latrones fuerunt.» Et post plura: «Quibus cunctis perspicue ostenditur quatuor tantum debere Evangelia suscipi, et omnes apocryphorum naenias mortuis magis haereticis quam ecclesiasticis cavendas.» Igitur haec quatuor duntaxat sunt Evangelia canonica; ut talia enim ea probavit Ecclesia ex doctrina et traditione Apostolorum. Nam Evangelium S. Marci probavit S. Petrus; S. Lucae Paulus; S. Matthaei chorus apostolorum, qui abituri in suas provincias illud secum detulerunt; S. Joannis omnes Asiae episcopi caeterique fideles.
Citant Origenes et S. Hieronymus subinde Evangelium secundum Hebraeos quasi S. Matthaei: quare illud idem fuisse videtur cum Evangelio S. Matthaei, sed additionibus variis, iisque ineptis, hinc inde depravatum; unde auctoritas ejus est dubia et incerta: transtulit tamen illud ex hebraeo in latinum S. Hieronymus. Audi de eo ipsum in Catalogo virorum illustrium, in Jacobo, fratre Domini: «Evangelium quod appellatur secundum Hebraeos a me nuper in graecum latinumque sermonem translatum, quo Origenes saepe utitur, post resurrectionem Salvatoris de Jacobo sic refert: Dominus autem cum dedisset sindonem servo sacerdotis, ivit ad Jacobum, et apparuit ei; juraverat enim Jacobus se non comesturum panem ab illa hora qua biberat calicem Domini, donec videret eum resurgentem a mortuis. Rursusque post paululum: Afferte, ait Dominus, mensam et panem; statimque additur: Tulit panem, ac benedixit, et fregit, et dedit Jacobo Justo, et dixit ei: Frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit Filius hominis a dormientibus.» Haec Hieronymus, qui in eodem libro, de Ignatio loquens, inquit: «Ignatius unam ad Smyrnaeos scripsit epistolam, in qua de Evangelio quod nuper a me translatum est, super persona Christi ponit testimonium, dicens: Ego vero et post resurrectionem eum in carne vidi, et credo quia sit. Et quando venit ad Petrum et ad eos qui cum Petro erant, dixit eis: Ecce palpate, quia ego daemonium non sum incorporale; et statim tetigerunt, et crediderunt eum.» Insuper Origenes, tom. II, in Joan., ex Evangelio hoc citat illud: «Dixit Christus: Modo accepit me mater mea, Spiritus sanctus, uno capillorum, et me in montem magnum Thabor portavit.» Quae quidem sententia, nisi candide consideretur, videtur continere haeresim gnosticorum valentinianorum, asserentium Spiritum sanctum esse matrem Christi.
Origenes tamen hoc ita excusat, quod Spiritus sanctus vocetur mater non generatione, sed imitatione, quia imitatur patrem ejusque voluntati se conformat: quae excusatio videtur frigida.
Beda quoque hoc Evangelium laudat, et a veteribus probatum asserit. Utut est, certum est non esse canonicum, nec habere auctoritatem S. Scripturae. Porro Evangelium hoc secundum Hebraeos vocatur quoque Evangelium Nazaraeorum, quia eo Nazaraei utebantur. Audi S. Hieronymum in Matth., cap. XII, 13, ubi agitur de manu arida a Christo sanata: «In Evangelio, inquit, quo utuntur Nazareni et Ebionitae (quod nuper in graecum de hebraeo sermone transtulimus, et quod vocatur a plerisque Matthaei authenticum), homo iste qui aridam habet manum caementarius scribitur; istiusmodi vocibus auxilium precans: Caementarius eram manibus victum quaeritans: precor te, Jesu, ut mihi restituas sanitatem, ne turpiter mendicem cibos.»
Porro Nazareni fuere Judaei ad Christum conversi, qui cum Evangelio servantes legem Mosis, ab Ecclesia ejecti sunt, ac Evangelium hebraicum S. Matthaei, quod primo purum intactumque servarunt, additionibus quibusdam vitiasse videntur, aeque ac fecere Ebionaei et Carpocratiani.
Quaeres cur praecise quatuor sunt Evangelia et Evangelistae, non plures, non pauciores. Varii varias dant causas.
Primo S. Augustinus, lib. I De Consensu Evang., cap. II, respondet id factum esse ob quatuor mundi plagas, quibus praedicandum erat Evangelium: «Quoniam, inquit, quatuor sunt partes orbis terrae, per cujus universitatem Christi Ecclesiam dilatari ipso sui numeri exordio quodammodo declararunt.»
Secundo: hi quatuor sunt velut «quatuor columnae Ecclesiae, in quibus velut in quadrato lapide sanctae fidei structura consurgit,» ait S. Gregorius, lib. I, epist. 24. Aedificia enim quadrata forma fiunt, ut sint firma. Unde et coelestis Jerusalem in quadro posita dicitur (Apoc. XXI, 16), ac per quatuor cherubinos, quos vidit Ezechiel (cap. 1) et S. Joannes (Apoc. cap. IV), quatuor Evangelistas significari docent S. Hieronymus, S. Athanasius, S. Augustinus, S. Irenaeus, S. Gregorius, S. Ambrosius, Beda, caeterique Patres et interpretes unanimi consensu.
Audi S. Hieronymum, epist. 103 ad Paulinum: «Matthaeus, Marcus, Lucas et Joannes, quadriga Domini, et verum cherubim, quod interpretatur 'scientiae multitudo': per totum corpus oculati sunt, scintillae emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime pendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo, sibi perplexi sunt, et quasi rota in rota volvuntur et pergunt quocumque eos flatus Sancti Spiritus perduxerit.»
Jam vero cherubini Ezechielis quaternas habebant facies et formas, scilicet leonis, vituli, hominis et aquilae. Unde S. Joannes (Apocal. IV) illos vocat quatuor animalia: «Animal primum, inquit, simile leoni, et secundum simile vitulo, et tertium simile homini, et quartum simile aquilae volanti.» Et post paululum: «Plena erant, inquit, oculis, et requiem non habebant, die ac nocte dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.»
Leo denotat S. Marcum, cujus facies, id est, initium Evangelii est clamor et rugitus S. Joannis Baptistae in deserto: «Paenitentiam agite, appropiavit enim regnum caelorum.» Vitulus denotat S. Lucam, qui Evangelium suum orditur a sacerdotio veteri (cujus victima erat vitulus) Zachariae, qui pater fuit Baptistae. Homo denotat S. Matthaeum, qui incipit ab humana Christi genealogia. Aquila denotat S. Joannem, altissime e terra in caelum instar aquilae se librantem, et illud divinitatis exordium intonantem: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,» ut merito S. Dionysius Areopagita, epist. ad eumdem S. Joannem, ipsum vocet solem Evangelii, ejusque Evangelium nuncupet memoriam et renovationem theologiae illius quam ipse recumbens in pectore Christi ex eo hausit, ac Evangelio, quasi solis radio, posteris intuendam reliquit.
Audi S. Hieronymum, prooemio in S. Matth.: «Haec igitur quatuor Evangelia multo ante praedicta, Ezechielis quoque volumen probat, in quo prima visio ita contexitur: 'et in medio sicut similitudo quatuor animalium; et vultus eorum facies hominis, et facies leonis, et facies vituli, et facies aquilae.' Prima hominis facies Matthaeum significat, qui quasi de homine exorsus est scribere: 'Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham.' Secunda Marcum, in qua vox leonis in eremo rugientis auditur: 'Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.' Tertia vituli, quae Evangelistam Lucam a Zacharia sacerdote sumpsisse initium praefigurat. Quarta Joannem Evangelistam, qui, assumptis pennis aquilae ad Christi altiora festinans, de verbo Dei disputat.»
Tertio, quia quaternarius est numerus solidus et quadratus; hic ergo significat Evangeliorum soliditatem et perfectionem. Unde Philo, lib. De Mundi opificio, ait «quaternarium numerum primum solidi naturam ostendere; nam in unitate censetur punctum, in binario linea; ubi accessit latitudo, fit superficies ad ternarium pertinens; haec quominus sit corpus natura solidum una destituitur altitudine, qua juncta ad ternarium fit quaternarius.» D. item Augustinus, lib. LXXXIII Quaestionum, quaest. 57: «Progressio, ait, a puncto ad longitudinem, a longitudine ad latitudinem, a latitudine ad altitudinem, soliditatem corporis facit, quae rursus quaternario numero continetur.» «Praeterea nec illud ignorandum, ait Philo, quod primus numerorum quatuor quadrangulus est, pariter par, mensura aequabilitatis et justitiae, indeque omnis virtutis.» Quocirca Aristoteles, Rhetor., lib. I, cap. XII, virum perfectum comparat quadrato. Nam hic numerus est primus pariter par, tanquam justi aequique mensura. Idem continet trinam solidi corporis cum puncto dimensionem. Denique quaternarius est denarii, qui omnium est perfectissimus, causa, basis et fons. Nam numeri omnes ab unitate usque ad quaternarium, si eidem addantur, faciunt denarium: scilicet, adde 1, 2, 3, 4, efficies decem.
Quarto: alii assignant causam quod totidem, scilicet quatuor litterae sint in nomine Dei tetragrammato יהוה, quatuor primaria Dei attributa, quae Evangeliis explicantur, repraesentantes. Alii, quia quatuor sunt flumina paradisi. Ita S. Augustinus, De Civit., lib. XIII, cap. XXI, et S. Hieronymus, in prologo S. Matthaei. Verum haec omnia mystica et symbolica sunt; unde hisce similes causas, vel potius analogias symbolicas ad viginti recenset noster Joannes de la Haye in Apparatu Evangelico, cap. XXIX.
Quinto ergo, ad litteram propria et genuina causa est quod, sicut in aula caelesti sunt quatuor cherubini, quasi principes et sapientes Dei, sic in Ecclesia terrestri decuit esse quatuor Evangelistas, quasi principes et cherubinos Christi. Id ita esse patet Ezech. I, ubi ipse quatuor hosce cherubinos cum quatuor stemmatibus quatuor Dei attributa repraesentantibus depingit. Adde duos Evangelistas initio sui Evangelii duas describere Christi naturas, scilicet Matthaeus humanam, Joannes divinam; duo vero reliqui duplicem Christi dignitatem, scilicet Marcus regiam, Lucas sacerdotalem: ita Rupert. in cap. 1 Ezech., cap. VII. «Christus enim est homo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ascendendo,» ait S. Hieronymus, praefatione in Marcum, vel quisquis est auctor; stylus enim indicat non esse S. Hieronymi. Hic ergo currus cherubicus est quadriga Evangelii, a quatuor equis, id est Evangelistis agitata et toto orbe circumacta.
Porro quatuor haec animalia primaria quatuor Christi attributa, et quasi stemmata significant: nimirum leo fortitudinem regiam, quam vel maxime in resurrectione ex morte et sepulcro ostendit; sicut enim leo rex est animalium, sic Christus rex est fidelium, imo omnium hominum et angelorum. Vitulus notat ejusdem sacerdotium, quod ipse, in cruce seipsum holocaustum et victimam pro peccato Deo Patri offerens, peregit et consummavit; homo ejusdem humanitatem ex Virgine assumptam, ejusque dicta factaque; aquila, divinitatem et ascensum in caelum. Singula haec animalia quaternas habebant facies, eo quod initia aliorum trium evangelistarum, adeoque totam narrationis evangelicae seriem quartus quisque complectatur, ut recte notavit Primasius. Vide dicta Ezech. 1, 28 et Apocal. IV.
Paulo aliter haec quatuor assignavit S. Augustinus, lib. I De Consensu Evang., cap. III, et lib. IV, c. XIX; ac S. Hieronymus, lib. I contra Jovin., et Rupertus: «Matthaeus, inquiunt, praecipue commendat regiam in Christi humanitate dignitatem, Marcus propheticam, Lucas sacerdotalem, Joannes divinam; Christus enim fuit rex, propheta, sacerdos et Deus.»
Jam quoad ordinem temporis, primus Evangelium scripsit S. Matthaeus, secundus S. Marcus, tertius S. Lucas, quartus S. Joannes. Audi S. Hieronymum, prooemio in S. Matth.: «Primus omnium Matthaeus est publicanus, cognominatus Levi, qui Evangelium in Judaea hebraeo sermone edidit ob eorum vel maxime causam qui in Jesum crediderant ex Judaeis, et nequaquam legis umbram succedente Evangelii veritate servabant. Secundus Marcus, interpres apostoli Petri, et Alexandrinae Ecclesiae primus episcopus, qui Dominum quidem Salvatorem ipse non vidit, sed ea quae magistrum audierat praedicantem juxta fidem magis gestorum narravit quam ordinem. Tertius Lucas medicus, natione Syrus, Antiochensis, cujus laus in Evangelio, qui et ipse discipulus apostoli Pauli, in Achaiae Boeotiaeque partibus volumen condidit, quaedam altius repetens, et, ut ipse in prooemio confitetur, audita magis quam visa describens. Ultimus Joannes apostolus et evangelista, quem Jesus amavit plurimum, qui, supra pectus Domini recumbens, purissima doctrinarum fluenta potavit, et qui solus de cruce meruit audire: 'Ecce Mater tua.'»
Audi S. Augustinum, lib. I De Consensu Evang., cap. II: «Primum, inquit, Matthaeum, deinde Marcum, tertio Lucam, ultimo Joannem. Unde alius eis fuit ordo cognoscendi atque praedicandi, alius autem scribendi. Ad cognoscendum quippe atque praedicandum, primi utique fuerunt qui secuti Dominum in carne praesentem, dicentem audierunt facientemque viderunt, atque ex ejus ore ad evangelizandum missi sunt; sed in conscribendo Evangelio, quod divinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum quos ante passionem Domini elegit, primum atque ultimum locum duo tenuerunt. Primum Matthaeus, ultimum Joannes, ut reliqui duo, qui ex illo numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant, tanquam filii amplectendi, ac per hoc in loco medio constituti, utroque ab eis latere munirentur. Horum sane quatuor solus Matthaeus hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, caeteri graeco.»
Insuper tam apposite hi quatuor scripsere dicta gestaque Christi ut musicam diatessaron harmoniam efficere videantur; sic enim quisque scribit ut ab aliis stylo dissonet, sed sensu et reipsa consonet. Quod enim unus tacet, alter supplet; quod hic concise perstringit, alter enucleate exponit; quod ille obscure indicat, iste clare enuntiat. Audi S. Augustinum loco jam citato: «Et quamvis singuli suum quemdam narrandi ordinem tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum velut alterius praecedentis ignarus voluisse scribere reperitur, vel ignorata praetermisisse quae scripsisse alius invenitur, sed sicut unicuique inspiratum est, non superfluam quoque cooperationem sui laboris adjunxit.»
Plura hac de re dicam in canonibus quos mox subjungam, ubi quam dispar sit eorum paritas, concors discordia, ostendam, ac simul quam suavem haec discors eorum concordia efficiat historiae melodiam et concentum demonstrabo.
Denique haec evangelistarum diaphonia «maximum est testimonium veritatis,» ait S. Chrysostomus, praefat. in S. Matth.: «Si enim ex toto et omnibus consonarent, et cum nimia diligentia atque cura usque ad tempora et loca omnia, usque ad singula aequaliter verba concurrerent, nemo inimicus credidisset unquam, non eos communi ad decipiendum consilio congregatos quasi ex humana quadam compositione evangelium condidisse; non enim simplicitatis tam sollicitam consonantiam indicarent.» Et post nonnulla: «Sive enim unus quilibet universa dixisset, superfluus jam fuisset numerus caeterorum; sive varia omnia inter se scripsissent, ac nova omnia, nullum potuisset convenientiae apparere documentum: propterea et communiter multa dixerunt, et nihilominus quisque proprium aliquid ac speciale conscripsit; et ne superflue et importune aliquid videretur adjectum si nihil adderetur novi, nec tota rerum fides adduceretur in dubium si omnia diversa dixissent.»
Caput III: De Interpretibus Evangeliorum
Syriaca Evangeliorum ex graeco, ut videtur, interpretatio extat in Bibliis Regiis. Arabica cum traductione latina impressa est Romae, in typographia Medicea, anno Domini 1591. Utramque crebro citabo.
Romae pariter, in bibliotheca Vaticana et in nostra collegii Romani, reperi Evangelia coptice sive aegyptiace, aethiopice et persice conscripta, illaque vetusta; mox enim a Christi temporibus Evangelium in Aegyptum illatum est a S. Marco, in Aethiopiam a S. Matthaeo, in Persidem a Simone et Juda. Unde in his regionibus floruit tum evangelica fides, vita et perfectio. Quocirca ibidem extitere tot examina SS. monachorum, aeque ac fortissimorum martyrum.
Evangelium persicum a R. P. Hieronymo Xaverio, Societatis Jesu, cognato S. P. Francisci Xaverii, ex civitate Agra, quae est regia regis Mogor, quasi pretiosum donum et insigne antiquitatis monumentum, transmissum est ad collegium Romanum, ubi illo usus sum. Codex hic ex originali transcriptus est anno 790 Maurorum, quos scilicet Mauri numerant ab ortu suae sectae Mahometis, quae caepit anno Christi 591. Annus ergo 790 Maurorum est annus ab ortu Christi 1381, quo transcriptus est hic codex. Sed originale ipsum longe est antiquius: unde et perplura habet vocabula persica, valde iis quibus nunc Persae utuntur dissimilia. His omnibus subinde utar, sed sobrie et cum grano salis; non enim habent istam auctoritatem et fidem quam obtinent Evangelia graeca et latina; illa tamen confirmant, et subinde illustrant.
Porro Romae sunt Aethiopes sive Abyssini, ideoque juniores ex eis sacerdotes collegium Romanum frequentant; sunt et aliarum linguarum periti: in urbe enim est orbis. Hi mihi Evangelia suae gentis et linguae interpretati sunt, ac praesertim R. P. Athanasius Kircher, Societatis nostrae, linguarum orientalium peritus, uti patet ex earum Lexico, quod nuper edidit.
Porro esto S. Matthaeus praedicarit in citeriori Aethiopia, quae vicinior est Aegypto, hodieque Sonnar nuncupatur, ubi nigriores sunt Aethiopes, ac mortuus dicatur in civitate Luah, ubi etiam nunc templa in honorem S. Matthaei extant; tamen reliqua Aethiopia, sive Abyssia, Evangelia caeterasque SS. Scripturas, aeque ac fidem Christi, accepta refert cuidam monacho Aethiopi, cui nomen Aba Salama, id est «Pater pacis,» eo quod veram pacem et salutem eis attulerit. Hic educatus apud Arabes orientales, ab eis christianam fidem et S. Scripturam hausit, ac deinde universae Aethiopiae easdem communicavit; unde ejus habetur apostolus. Quocirca aethiopica S. Scripturae versio cum Graeca, ceu matrice sua, consentit.
Plurimi priscis temporibus, aeque ac posterioribus et modernis, commentarios scripsere in Evangelia (nonnulli in omnia, plures in unum aliquod), illaque suis commentationibus illustrarunt: nimirum Origenes, S. Hieronymus, S. Augustinus, S. Ambrosius, S. Cyrillus, S. Chrysostomus, S. Gregorius, Beda, Theophylactus, Euthymius.
Audi S. Hieronymum, prooemio in Matthaeum: «Legisse me fateor ante annos plurimos in Matthaeum Origenis viginti quinque volumina, et totidem ejus homilias, commaticumque interpretationis genus; et Theophili, Antiochenae urbis episcopi, commentarios, Hippolyti quoque martyris, et Theodori Heracleotae, Apollinariique Laodiceni ac Didymi Alexandrini; et latinorum Hilarii, Victorini, Fortunatiani opuscula, e quibus, etiamsi parva carperem, dignum aliquid memoria scriberetur.»
Recentiorum pene infinitus est numerus. Hic ergo interpretum copia parit eligendi inopiam, ut lector dicat cum prisca Niobe: «Inopem me copia fecit» (Ovid.).
Inter tam varios enim in sensu evariantes nescis quem praeferas et sequaris. Multi quoque ita prolixi sunt ut non studiosi modo, sed et doctores qui toti S. Scripturae vacant iis evolvendis tempus et otium aeque ac capitis robur viresque requirant. Eminent Alphonsus Tostatus, episcopus Abulensis, qui quatuor ingentes tomos in unum S. Matthaeum elucubravit; Cornelius Jansenius, episcopus Gandavensis; Franciscus Lucas, decanus Audomarensis; ac e Societate nostra Alphonsus Salmeron, Joannes Maldonatus, Franciscus Toletus, Sebastianus Barradius. Jansenius interpretandi soliditate excellit; Lucas in linguis graeca, hebraea, chaldaea, syriaca; Salmeron in adaptandis parabolis; Toletus maturitate judicii; Barradius in moralibus, quae meditationi aeque ac concioni subserviunt.
Novatores quoque ac sectarii plurimi in Evangelia commentati sunt. Tanta enim Evangeliorum apud omnes semper fuit veneratio, ut nostro aevo Lutheri asseclae nuncupari voluerint «evangelici,» cum revera essent «cacavangelici,» ac nemo divinam Evangeliorum auctoritatem in dubium revocare ausus sit praeter maniacos, manichaeos, Ebionem, Cerinthum, Carpocratem, Marcionem, et nostros enthusiastas, anabaptistas et servetanos; haeretici, inquam, innumeri Evangelia suis commentis insignierunt, aut potius temerarunt et vitiarunt, ut Lutherus, Calvinus, Zuinglius, Beza, Pelicanus, adeo ut Augustinus Marloratus, eorum symmystes, ex eorum viginti facile celebrioribus catenam contexuerit.
Hosce ergo evolvi, partim cum Lovanii anno Domini 1600, partim cum Romae publice in scholis Evangelia pertractarem, docerem et dictarem; ac nunc evolvo eos qui posterius in illa scripserunt. Jam enim senior, aetatem pene omnem in hac sacrae Scripturae palaestra discenda contrivi, ac a quadraginta fere annis illam qua docendo, qua scribendo docere satago. Nemo enim in arte tam vasta, tam sublimi et difficili potest esse magister et doctor, nisi qui ante studendo in ea diu fuerit doctorum discipulus; nimirum «divinatio in ore doctoris, in doctrina non errabit os ejus.»
Denique bipartitus fuit Evangelia explicandi modus et ratio. Prior multorum olim et etiamnum, ut scilicet quatuor SS. Evangelia sibi invicem apte intexentes, ex iis unum monotessaron pulchra harmonia contexerent. Fecit id primus Theophilus septimus a S. Petro, Antiochiae episcopus, inquit S. Hieronymus ad Algasiam; deinde Tatianus, encratitarum parens; tertio Ammonius, quem, ut ait S. Hieronymus, secutus est Eusebius Caesariensis: recentiores multi id imitati sunt, sed magna prae caeteris laude Cornelius Jansenius.
Posterior est eorum qui Evangelia sigillatim ex ordine sunt prosecuti, et etiamnum prosequantur. Posteriores hosce ego sequar: tum quia haec methodus magis plana, obvia et ordinata est; facile enim est locum, quem quaeris in Evangelio quolibet, seorsim invenire, difficile vero in monotessaro, puta in concordia e quatuor in unum conflata, ideoque confusa: tum, quia mei muneris est S. Scripturam uti extat explicare, non autem novum Evangelium, aut novam Evangelii harmoniam cudere. Ita tamen id exequar ut uni evangelistae illa quae alii commemorant inseram, ad illumque in aliis lectorem remittam, ne idem bis, ter et quater repetere oporteat.
Chronotaxin vero, ordinem et seriem omnium quatuor, aeque ac singulorum, nunc paucis subjungo et commentario velut operio synopsin praepono.