Cornelius a Lapide

Monotessaron sive Chronotaxis

(Monotessaron, sive Chronotaxis Annorum et Gestorum Christi, in Qua Quatuor Evangelia Recto Ordine Temporis Digeruntur et Inter Se Ordinantur ut Unam Vitae Christi Historiam Efficiant)


Index


Infantia, Adolescentia, et Juventus Christi

Acta Christi a Conceptione Usque ad Annum Trigesimum Completum, Quando a Joanne Baptizatus Est.

Verbum, quod erat in principio apud Deum, ideoque lux et vita mundi in tempore creati, factum est caro, puta Dei Filius factus est homo, ut homines Dei filios efficeret, anno a mundi creatione 3950, qui fuit a diluvio annus 2293, ab Abraham 2001, a Roma condita 751, a captivitate Babylonica 591, ab hebdomadibus Danielis 453, a Machabaeis 165, ab annis julianis 43, Augusti Caesaris circiter 42, Joan. I; idque hoc modo et ordine contigit.

Archangelus Gabriel, missus a Deo, nuntiat Zachariae conceptionem S. Joannis Baptistae, qui futurus erat praecursor et index Christi; quare Elisabeth, ejus uxor, concepit S. Joannem. Idem Gabriel, post sex menses, die 25 martii anni jam dicti, nuntiat B. Virgini conceptionem filii Dei; consentit illa, concipitque, ac in ea Verbum caro factum est. B. Virgo visitat Elisabetham, ac ipsam cum Joanne implet Spiritu sancto. Nascitur Joannes die 24 junii. Nascitur Christus in Bethleem die 25 decembris ejusdem anni, ac die octava, puta prima die januarii circumciditur vocaturque Jesus, id est Salvator. Luc., cap. I et II.

Genealogiam Christi ex patriarchis et regibus texit Matthaeus, cap. I, et Lucas, cap. III.

Die 13 ab ortu Christi, puta die 6 januarii proxime sequentis, Magi, duce stella exciti, veniunt in Bethleem, Christum adorant eique offerunt aurum, thus et myrrham; fugientes Herodem, alia via revertuntur in terram suam. Matth., cap. II, 1.

Die 40 ab ortu Christi, puta die 2 februarii, quasi die purificationis puerperae lege praescripto, B. Virgo puerum Jesum offert in templo, quem S. Simeon, in ulnas accipiens, Messiam praedicat, aeque ac Anna prophetissa. Luc. II, 22.

Herodes se delusum videns a Magis, occidit omnes infantes in Bethleem, hoc fine, ut inter eos et Christum occideret; sed is jam angeli monitu a Joseph et Maria abductus erat in Aegyptum; qui, mortuo Herode, reducitur die 7 januarii moraturque in Nazareth; unde Nazaraeus cognominatur. Matth. II, 23.

Christus duodennis ascendens cum parentibus Hierosolymam, ab iis perditus, post triduum repertus est in templo inter doctores, cum quibus reversus in Nazareth, subditus illis, proficiebat aetate, sapientia et gratia apud Deum et homines. Luc. II, 42.

A duodecimo anno usque ad trigesimum Christus delituit et artem fabrilem exercuit. Luc. III, 23; Marc. VI, 3; Matth. XIII, 55.


Virilis Christi Aetas

Acta Christi a Baptismo Usque ad Proximum Pascha, Puta Acta per Tres Menses Proximos, Scilicet ab Initio Januarii Anni 31 Christi Usque ad 25 Martii.

Anno 15 Tiberii Caesaris, S. Joannes Baptista in deserto, juxta Jordanem, jussu Dei coepit praedicare poenitentiam, et baptizare viamque Christo praeparare. Luc. III, 1.

Eodem anno Christus, expleto anno aetatis trigesimo, ac trigesimo primo per tredecim dies inchoato, baptizatus est a Joanne die 6 januarii, eadem scilicet die qua ante triginta annos puer adoratus fuerat a Magis. Luc. III, 21; Matth. III, 13; Marc. I, 9; tumque a Deo declaratus est quis esset, scilicet filius non Joseph, sed Dei; nam Spiritus sanctus in eum specie columbae descendit, et vox Patris intonuit: « Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. » Matth. III, 16; Luc. III, 21; Joan. I, 23. Ex hac voce Joannes testatus est ipsum esse Messiam patribus promissum, id est redemptorem et salvatorem mundi. Ibidem.

Illico a baptismo, puta eadem die 6 januarii, Christus secessit in desertum, ubi, ut se ad opus praedicationis praepararet, per quadraginta dies vacavit orationi et jejunio, post quos esuriens tentatus a diabolo, cum superavit, ac Angeli ei ut Domino suo, ministraverunt. Matth. IV, 1; Luc. IV, 1; Marc. I, 12. Coepit ergo Christus jejunium quadragesimale die 7 januarii, finiit die 40, quae fuit 15 februarii, qua die, victo tentatore diabolo, revertitur in Galilaeam, et quindecim diebus manet in Nazareth, ait S. Epiphanius, haeresi 15.

Die 56 a Baptismo, ait S. Epiphanius, haeresi 51, scilicet die prima martii (erat enim ille annus bissextilis, ac consequenter februarius habebat 29 dies), Judaei legatos miserunt ad Joannem, rogantes an ipse esset Messias? negavit ipse, et postera die, quae fuit 2 martii, Joannes videns Christum venientem, eumdem digito demonstravit, dicens: « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. » Idem fecit, dixitque Joannes postridie, puta die tertia martii, quo audito, duo ex ejus discipulis secuti sunt illico Jesum, quorum unus, Andreas, fratrem suum Simonem postridie ad Jesum adduxit. Postridie item, puta die 4 martii, Jesus vocavit Philippum, qui Nathanaelem adduxit; ita enim haec per singulos dies enarrat et consignat S. Joannes, cap. I, II, 29, 35, 43, 45.

Tertia exinde die a vocatione Petri et Andreae, scilicet die 5 martii, quae fuit sexagesima a baptismo Christi, ait S. Epiphanius, haeresi 51, Christus vocatus ad nuptias in Cana Galilaeae, mutavit aquam in vinum, hocque primum ejus fuit miraculum, quo se, quis esset, mundo patefecit. Joan. II, 1. Mox descendit Capharnaum. Ibidem, 12.


Annus Primus Praedicationis Christi

Nimirum Acta Christi a Primo Paschate Post Baptismum Usque ad Pascha Secundum, Scilicet Acta a Die 25 Martii Anni 31 Christi, Usque ad Finem Martii Anni 32 Christi.

Christus ex urbe Capharnao, instante Paschate, ascendit Hierosolymam, ubi flagello ejiciens ementes et vendentes e templo, ac praedicans pluraque miracula patrans, multos ad credendum in se pellexit. Joan. II, 13 et 14. Haec omnia contigerunt in martio ejusdem anni, qui fuit 31 Christi.

E quibus unus fuit Nicodemus, princeps Judaeorum, cui Christus spiritualis regenerationis, per baptismum et fidem in Christum crucifigendum, necessitatem ostendit. Joan. III, 1.

Coepit ergo Christus anno aetatis trigesimo primo sub Pascha per se praedicare, et per Apostolos sub initium aprilis in Judaea baptizare: quare multi a Joanne, ipso probante et instigante, ad Christum transierunt. Unde Joannes, quasi suo defunctus officio, Herodem ob adulterium reprehendens, sub decembrem ab eo conjectus est in vincula. Joan. III, 22 et 23; Matth. XIV, 3; Marc. VI, 17; Luc. III, 19. Quare Christus Herodem fugiens a Judaea initio anni 32 (ut patet ex eo quod ipse ait: « Adhuc quatuor menses sunt, et messis venit, » Joan. IV, 35), perrexit in Galilaeam, ac in itinere transiens per Samariam, Samaritanam adulteram, et per eam caeteros Samaritanos convertit, ac post biduum prosequens iter in Galilaeam, a Galilaeis benigne exceptus est. Igitur sub initium februarii egressus in Cana Galilaeae, ibi rogatus a regulo, filium ejus febricitantem a febribus liberavit, fuitque hoc secundum Christi ibidem miraculum, quod plura alia secuta sunt, quibus ipse praedicationem suam in Capharnao confirmavit. Matth. IV, 12 et 13; Marc. I, 14; Joan. III, 22, et cap. IV, 1, 4, 45 et 46.

Inde ambulans juxta mare Galilaeae, per miraculum capturae piscium Petrum et Andream, mox Jacobum et Joannem ad sui sequelam evocavit, eosque piscatores hominum effecit. Matth. IV, 18; Luc. V, 1; Marc. I, 16.

Cum his introiens synagogam Capharnai, praedicans daemoniacum a daemone liberavit, et domum Petri ingressus, socrum ejus a febribus multosque alios a variis morbis sanavit. Postridie orandi causa secessit in desertum, ubi a Petro, et mox a turbis repertus, ut eas fugeret, jussit discipulos transfretare, et in navi obdormiens, orta tempestate, a discipulis excitatus ventis imperavit et mari. Marc. I, 21, 29, 32, 42; Luc. IV, 23, 31, 38, 40, 42; Matth. VIII, 14, 16, 18, 24. Haec et sequentia videntur contigisse initio martii anni Christi 32, ante Pascha.

Transfretans ergo, pervenit in regionem Gerasenorum, ubi duos daemoniacos sanavit, permittens daemonibus id postulantibus, ut in porcos introirent; qui in eos ingressi, eorum duo millia in mari submerserunt. Quare rogatus ab incolis ut discederet, rursus transfretans, redit Capharnaum, ubi paralyticum, per tectum ad se submissum, curavit. Matth. VIII, 28, et cap. IX, 1; Marc. V, 1, et cap. II, 1; Luc. VIII, 26, et cap. V, 18.

Inde egrediens ad mare, Matthaeum ad telonium sedentem ad sui sequelam evocavit. Mox Jairi filiam a morte suscitavit, et in itinere haemorrhoissam a fluxu sanguinis curavit, ac duos caecos illuminavit et daemonem mutum expulit. Matth. IX, 9, 18 et 27; Marc. II, 14, et cap. V, 22; Luc. V, 27, et cap. VIII, 41.


Annus Secundus Praedicationis Christi

Continens Acta a Secundo Paschate Post Baptismum Usque ad Tertium, Puta a Fine Martii Anni 32 Christi Usque ad Finem Martii Anni 33 Christi.

Christus a Galilaea profectus Hierosolymam ad secundum Pascha, aegrotum per 38 annos decumbentem ad probaticam piscinam sanavit, jussitque ei grabatum tollere die Sabbati: quare illud opus quasi Sabbati violationem accusant Judaei, sed Christus multis idipsum defendit. Joan. V, 2.

Sic et pharisaeos taxantes ejus discipulos, quod famentes in Sabbato vellerent spicas (sub finem aprilis anni 32 Christi), confutat. Luc. VI, 1; Matth. XII, 2; Marc. II, 23. Idem praestitit, cum alio Sabbato cuidam manum aridam restituisset. Unde Judaeorum iras declinans, contulit se ad mare, ubi turbam docuit et plurimos aegros ac diabolo possessos curavit. Matth. XII, 9 et 15; Marc. III, 1, et Luc. VI, 6.

Inde sub medium maii secessit in montem, et pernoctans in oratione, mane duodecim Apostolos elegit, ad quos coram ingenti hominum multitudine habuit sermonem, qui in monte cognominatur, ac summam vitae christianae et perfectionis Evangelicae complectitur. Marc. III, 13; Luc. VI, 12 et 17; Matth. V, 1.

Descendens de monte in agro Capharnaeensi, leprosum mundavit; et urbem ingressus, servum Centurionis paralysi liberavit, ac in ingressu Naim filium viduae a morte suscitavit. Matth. VIII, 1 et 5; Marc. I, 40; Luc. V, 18, et cap. VII, 1 et 11.

Haec audiens Joannes in carcere, misit ad eum duos discipulos, ut ab eo discerent ipsum esse Messiam; quibus ad Joannem regredientibus Christus laudat Joannem, taxatque Scribas et Pharisaeos, quod nec Joanni, nec sibi crederent: quare eis praefert publicanos et meretrices paenitentes. Luc. VII, 18 et 24; Matth. XI, 2 et 7.

Quocirca prandens apud Simonem Pharisaeum, Magdalenae paenitenti peccata condonat, eamque Simoni praefert. Luc. VII, 36. Mox Capharnai daemoniacum, caecum ac mutum sanat; ac Pharisaeos haec miracula quasi magica carpentes, confutat. Matth. XII, 22, 24; Luc. XI, 14, 15; Marc. III, 21.

Adveniunt cognati, ut eum quasi furiosum ligent. Marc. III, 21. Significanti adesse cognatos respondet, fratres et cognatos suos esse eos qui audiunt et custodiunt Verbum Dei. Matth. XII, 46; Marc. III, 31; Luc. VIII, 19.

E domo vadens ad mare, ibi turbam docuit per varias parabolas seminis, zizaniorum, sinapis, fermenti, quas domi discipulis explanavit, addens alias, thesauri, margaritae et sagenae missae in mare. Matth. XIII, 1; Luc. VIII, 4; Marc. IV, 1.

Pergens in Nazareth patriam suam, ibique concionans, a suis non est auditus, imo urbe expulsus et fere praecipitatus: quare vicinas urbes, caeterosque Galilaeae vicos et civitates, evangelizando, cum suis perambulat. Marc. VI, 6; Luc. VIII, 1.

Duodecim Apostolos mittit binos ad regnum Dei praedicandum et sanandum aegros: illi ubique praedicant, daemones pellunt, aegros oleo ungentes sanant. Idem facit Jesus Galilaeam obeundo. Matth. X, 1, et cap. XI, 1; Marc. VI, 7, 12.

Herodes haec audiens, suspicatur Jesum esse Joannem, paulo ante a se occisum et jam a morte suscitatum. Luc. IX, 7; Matth. XIV, 1; Marc. VI, 14. Quare ejus insidias declinans Jesus, secessit cum suis trans mare Galilaeae in desertum, ibique turbas affluentes docens et sanans, quinque millia virorum pavit quinque panibus hordeaceis et duobus piscibus: quare cum turba vellet eum regem creare, jubens discipulos transfretare, ipse solus vespere fugit in montem orandi causa; sed discipulis in mari periclitantibus, ambulans super mare, Petrum ad se venientem, sed fide titubantem, cum jam mergeretur, erexit et tempestatem sedavit, ac appellens in terram Genesareth, omnes aegros tactu fimbriae sanavit. Matth. XIV, 13, 22, 24, 34; Marc. VI, 30, 45, 48, 53; Luc. IX, 10; Joan. VI, 1, 15, 18.

Postridie, multis eum ob multiplicationem panum sequentibus, eos traduxit ad desiderandum panem spiritualem et coelestem, qui dat vitam mundo et sine quo nemo vivere potest; atque hunc panem se esse asserit; nam suam carnem esse cibum, et suum sanguinem esse potum, qui confert vitam aeternam. Joan. VI, 24.


Tertius Annus Praedicationis Christi

Continens Acta Ejusdem a Tertio Paschate Usque ad Instans Pascha Quartum, Puta Usque ad Suscitationem Lazari; Hoc Est, Acta Christi a Fine Martii Anni 33 Aetatis Christi, Usque ad Initium Martii Anni 34 Ejusdem.

Tertio hoc Paschate Jesus non ascendit Hierosolymam, uti ex lege solebat, quia Judaei ei necem machinabantur: secessit ergo in Galilaeam, ubi Scribis discipulos ejus arguentibus, quod illotis manibus manducarent, docet non illa quae in os intrant, sed quae de corde exeunt, hominem contaminare. Joan. VII, 1; Matth. XV, 1; Marc. VII, 1.

Sub initium maii, ut videtur, e Galilaea abiit in partes Tyri et Sidonis, ubi Chananaaeae filiam, victus matris precibus, a daemone liberavit; inde regressus in Galilaeam, multorum languores depulit, ac surdum et mutum digitis in aures immissis, et linguae saliva contingens, curavit. Matth. XV, 21 et 29; Marc. VII, 32.

Mox misertus turbae se sequentis et famentis, rursum quatuor millia virorum pavit septem panibus et paucis pisciculis; deinde conscensa navi venit in fines Magedan. Matth. XV, 32 et 39; Marc. VIII, 1, et cap. VII, 10.

Ibi curiositatem Pharisaeorum signum de coelo flagitantium retundit. Rursum transfretans, monet discipulos ut caveant a fermento, id est hypocrisi Pharisaeorum; ac veniens Bethsaidam, caecum extra vicum illuminat: inde accedens ad partes Caesareae Philippi, ob Petri fidem, qua dicebat: « Tu es filius Dei vivi, » eum petram Ecclesiae futurum promittit; mox mortem crucis se Hierosolymae subiturum praedicit, quam cum Petrus exhorresceret, a Jesu corripitur doceturque cuique qui salvari velit, suam crucem esse ferendam. Matth. XVI, 1, 13, 21; Marc. VIII, 11, 22, 27, 31; Luc. IX, 18 et 22. Id videtur contigisse sub finem julii.

Octava exinde die, quae fuit sexta augusti (hac enim die Ecclesia recolit memoriam transfigurationis Christi), transfiguratur coram Petro, Jacobo et Joanne, ac resplendens ut sol cum Elia et Enoch de sua morte colloquitur. Accessit vox Patris: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite. »

Postridie, puta septima augusti descendens de monte ad turbas, sanavit daemoniacum quem discipuli sanare nequiverant, eo quod hoc genus daemoniorum non pellatur, nisi oratione et jejunio. Proficiscens per Galilaeam, rursum praedicit suam mortem et resurrectionem. Ingrediens Capharnaum, jussit solvi publicanis didrachmum, unum pro se, et alterum pro Petro. Matth. XVII, 14, 22, 24; Marc. IX, 13, 29; Luc. IX, 37, 44.

Ibi revelavit et redarguit ambitionem Apostolorum, qui in itinere de primatu contenderant; docuitque valde cavenda esse scandala, ac modum quo corripiendus est proximus peccans, eique si peccaverit, veniam esse dandam, idque probat parabola servi immisericordis a quo herus omne debitum jam remissum repetiit. Matth. XVIII, 1, 6; Marc. IX, 32, 41; Luc. IX, 46, et cap. XVII, 1.

Inde in septembri ascendit Hierosolymam ad festum Tabernaculorum (quod celebratur die 15 mensis Tisri, quae illo anno videtur incidisse in diem 29 septembris), sed occulte: in via male exceptus a Samaritanis, cum Joannes et Jacobus vellent eos perdi fulmine, docuit suum Spiritum non esse ultionis, sed charitatis; ideoque Samaritanum leprosum curavit, ac gratum prae aliis laudavit. Ingressus Hierosolymam ultima die festi Tabernaculorum, puta die sexta octobris, tanta gratia concionatus est, ut ministri ad eum capiendum missi, ipsi caperentur; vespere vero exiit in montem Oliveti. Matth. XIX, 1; Joan. VII, 2 et 14, cap. VIII, 1; Luc. IX, 51, et cap. XVII, 11.

Ex monte Oliveti postera die regressus in templum, adulteram, pudefactis Scribis eam accusantibus, absolvit: mox docens se esse Dei Filium, cum Judaei eum quasi blasphemum lapidare vellent, secreto exiit e templo. Inde caecum a nativitate, die Sabbati, oculos luto ex sputo obliniens, illuminavit: mox asserens se esse bonum pastorem, de eo, ac de mercenario et ovibus fuse disseruit. Joan. VIII, 2, 12, et cap. IX, 1, et cap. X, 4.

Discedens Hierosolyma, peragrat vicos et urbes Judaeae, ac 72 discipulos designans, misit eos binos instar Apostolorum cum mandatis in omnem locum, ad quem erat ipse venturus. Quos cum gaudio ad se revertentes, modestiae admonet et felices praedicat, ac spiritu exultans celebrat Dei sapientiam, quae sua arcana revelat parvulis illamque a superbis sapientibus abscondit. Luc. X, 1, 17; Matth. XI, 25. Hucusque ordo certus est. Caeterorum quae sequuntur ordo probabilis est, at non plane certus.

Jesus a legisperito tentatus, quae sit via ad vitam aeternam, mandatum dilectionis Dei et proximi assignat: instante illo, quis sit proximus, idipsum per parabolam Samaritani qui vulnerati curam suscepit, declarat. Luc. X, 25.

Novembri mense hospitio excipitur a Martha et Magdalena, ac pium hujus otium sollicito illius ministerio praefert. Luc. X, 38.

Peracta oratione, tradit discipulis normam orandi: Pater noster, etc., monetque perseverandum esse in oratione, cujus vim per parabolam importune noctu petentis panes pro hospite amico, ostendit. Luc. XI, 5, et cap. XVIII, 1.

Invitatus a Pharisaeo ad mensam Pharisaeorum, lotiones, superbiam, hypocrisim, etc., redarguit. Luc. XI, 37.

Interpellatus a quodam dicente: « Dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem, » avocat ab avaritia et sollicitudine temporalium, et ad curam aeternorum spemque divinae providentiae, ostendens hujus vitae brevitatem et adventus Domini incertitudinem, multis adhortatur. Luc. XII, 13.

Audiens Galilaeos a Pilato occisos, omnes stimulat ad poenitentiam, ne similiter instar ficus sterilis excidantur. Luc. XIII, 1.

Sabbato sanans feminam contractam, ideoque reprehensus ab Archisynagogo, ejus praeposteram religionem confutat, ac per parabolam grani sinapis et alteram fermenti demonstrat Evangelicam praedicationem a parvis initiis ad magna incrementa processuram. Luc. XIII, 10.

Rogatus an pauci salvarentur, affirmavit; ideo arctam virtutis viam cuique esse capessendam, idque cito, ne clauso coeli ostio frustra illud pulsemus. Eadem die monitus ut caveret sibi ab Herode, respondit se non ab Herode, sed a Hierosolymitanis occidendum, ideoque illos a Tito esse vastandos. Luc. XIII, 22 et 31.

Decembri mense invitatus a principe Pharisaeorum ad mensam, die Sabbati sanat hydropicum, idque licere evincit ac docet invitatos humilitatem, ut imum locum capessant; invitantes vero misericordiam in egenos. Unde inducit parabolam invitantis ad coenam, qui, divitibus se excusantibus, vocavit pauperes undequaque collectos, quo significat Judaeis ob superbiam rejectis, gentes humiles ad coeleste Christi epulum vocandas. Luc. XIV, 1.

Affluentem turbam docet eum qui suus velit esse discipulus, debere terrenis affectibus renuntiare ac suam crucem tollere; ideoque instar aedificantis et bellantis debere prius vires suas explorare, an ad tam ardua sufficiant. Luc. XIV, 25.

Reversus Hierosolymam ad festum Encaeniorum, quod celebrabatur die 25 mensis Casleu, quam mathematici censent illo anno incidisse in diem septimam decembris, rogatus a Judaeis ut clare ediceret an ipse esset Christus, respondit opera sua idipsum demonstrare, sed illos non credere, eo quod ex ovibus suis non essent; quare illorum irae et perfidiae se subducens, abiit in Bethabara, ubi Joannes baptizarat, cumque eo multi etiam peccatores et publicani confluerent, illos more suo docuit et curavit. Murmurantes Pharisaeos quod peccatores reciperet, confutavit tribus parabolis, scilicet ovis errantis, drachmae perditae et filii prodigi. Joan. X, 22, 40, 41; Matth. XIX, 2; Marc. X, 1; Luc. XV, 1.

Excitat deinde ad eleemosynam per exempla villici iniqui et divitis epulonis, Luc. XVI, 1, quibus tacite taxat Pharisaeorum avaritiam.

Ibidem disputat cum Pharisaeis de divortio, ac coelibatum praefert conjugio. Matth. XIX, 3; Marc. X, 2.

Ineunte januario, monet discipulos de cavendis scandalis, de fide ut grano sinapis, de servo arante, etc. Luc. XVII, 1, 5 et 7. Mox in februario Pharisaeorum superbiam retundit per parabolam Pharisaei et publicani, qui, humiliter confitens se peccatorem, justificatus est prae illo. Item per exemplum parvulorum, quos ipse sibi oblatos, manibus impositis, benedixit: « Sinite parvulos venire ad me, » inquit, « talium enim est regnum coelorum. » Luc. XVIII, 9 et 15; Matth. XIX, 13; Marc. X, 13.

Adolescentem divitem servantem Dei mandata hortatur ad consilium paupertatis Evangelicae; sed ille re tam ardua perculsus, resiliit. Unde ostendit Christus quam difficile sit divitem salvari, quamque sapientes sint qui omnia Dei amore relinquunt, ut Christum sequantur, quibus proinde centuplum et vitam aeternam promittit. Matth. XIX, 23; Marc. X, 17, 23; Luc. XVIII, 18, 24.

Denique, per parabolam operariorum diversis temporibus conductorum ad colendam vineam, docet in coelo primos fore novissimos, et novissimos primos; multos enim esse vocatos, paucos vero electos. Matth. XX, 1.


Quartus Annus Praedicationis, Passionis et Resurrectionis Christi

Continens Acta Ejus a Suscitatione Lazari Usque ad Ascensum in Coelum.

Suscitatio haec Lazari contigit paulo ante quartum et ultimum Pascha, quo crucifixus est Christus, imo ipsa fuit causa vel potius occasio necis Christi, ut mox dicam: Christus enim vixit 33 annos et tres menses, qui a natali ejus excurrunt usque ad Pascha. Quare quartus hic praedicationis et passionis Christi annus fuit tantum inchoatus, non completus, imo duos tantum menses complectitur, scilicet martium et aprilem, ac initium maii, quibus omnia illa egit et passus est, quae a suscitato Lazaro usque ad Ascensionem in Evangeliis narrantur: Christus enim suscitavit Lazarum post initium martii; crucifixus est die 25 martii; resurrexit die 27 martii; ascendit in coelum die 5 maii, anno aetatis suae 34 inchoato per quatuor menses.

Christus Lazarum mortuum quatriduanum in Bethania a morte suscitat, quo miraculo permoti, multi in Christum crediderunt: quare invidentes ei Pontifices et Pharisaei, in concilio cui praeerat Caiphas, decernunt eum esse occidendum. Id sciens Jesus, secessit ad fines Judaeae in urbem Ephrem; mox instante Paschate, ascendit Hierosolymam, ac in via edixit Apostolis instare sibi crucem et mortem, seque ultro ad illam pergere. Joan. XI, 17, 46, 54, 56; Matth. XX, 17; Marc. X, 32; Luc. XVIII, 31.

Joannes et Jacobus opinantes Christum ascendere Hierosolymam regni sui ineundi causa, per matrem postulant ut in regno hoc post eum primas obtineant; sed Jesus pro regno calicem passionis eis propinat. Matth. XX, 20; Marc. X, 35; Luc. XIX, 11.

Jesus transiens per Jericho, Zachaeum publicanum se invitantem convertit: inde pergens Hierosolymam, duos caecos, quorum uni nomen erat Bartimaeus, illuminat, ac ante sex dies Paschae, scilicet die Veneris ante Dominicam Palmarum, venit Bethaniam. Luc. XVIII, 35, et cap. XIX, 1; Matth. XX, 29; Marc. X, 46; Joan. XII, 1.

Ibi postera die, puta Sabbato, in domo Simonis Leprosi coenat cum Lazaro: Martha ministrat, Magdalena unguentum nardinum in caput ejus effundit; id aegre ferens avarus Judas, a Jesu corripitur. Matth. XXVI, 6, 8; Marc. XIV, 3, 4; Joan. XII, 2, 3.

Postridie, puta Dominica Palmarum, quae illo anno incidit in diem 20 martii, Bethania abiens Bethphage, illinc asino vectus, palliis discipulorum stratis, populo cum ramis palmarum applaudente clamanteque: « Hosanna filio David, » quasi triumphans et Messias Hierosolymam ingreditur; cumque ei appropinquaret, ejus excidium praedicens, illacrymavit. Matth. XXI, 1; Marc. XI, 1; Luc. XIX, 29 et 41; Joan. XII, 12.

Urbem ingressus, primo templum adiit, ex eoque ementes et vendentes ejecit, multosque aegros sanavit, frendentibus idcirco Pharisaeis: Gentiles excitantur ut eum videant et noscant. Unde vox de coelo missa Jesum glorificat. Matth. XXI, 12, 13; Marc. XI, 15; Luc. XIX, 45 et 39; Joan. XII, 20.

Eadem die, scilicet vespere Dominicae Palmarum, urbe egressus, ivit Bethaniam; postero mane, nimirum feria 2, sive die Lunae 21 martii, in urbem regrediens, maledixit ficui ficubus carenti, atque ejecit vendentes e templo: inde cum tota die docuisset in templo, vespere rursus exivit Bethaniam. Matth. XXI, 17; Marc. XI, 11.

Postero mane, qui fuit feria 3, sive dies Martis, 22 martii, in urbem revertens; cum discipuli ficum a Jesu maledictam, arefactam mirarentur, quanta esset vis vivae fidei et orationis ostendit. Inde more suo docens in templo, Pharisaeos sibi obstrepentes confutat eisque excidium intentat. Illi, ut eum capiant in sermone, captiosas ei proponunt quaestiones de censu, resurrectione et mandato maximo, quas omnes ipse prudentissime resolvit, ac vicissim eis quaestionem de Messiae Deitate proponens, eisdem os occlusit eorumque hypocrisim, superbiam, avaritiam aliaque vitia taxavit. Matth. XXI, 20, 23, et cap. XXII, 15, 41, et cap. XXIII, 1; Marc. XI, 20, 27, et cap. XII, 13, 15, 38; Luc. XX, 1, 20, 41, 45.

Mox sedens contra gazophylacium, pauperem viduam duo minuta offerentem caeteris offerentibus praetulit. Egressus templo, ac discipulis fabricam templi admirantibus, ejus ruinam praedixit. Marc. XII, 41, et cap. XIII, 1; Luc. XXI, 5; Matth. XXIV, 1.

Templo egressus in montem Olivarum, cum discipuli rogarent: « Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? » edixit signa consummationis tum urbis, tum orbis: diem tamen adventus sui ad judicium fore incertum; ideoque unicuique vigilandum esse, ut ad eum se comparet, docet variis parabolis: virginum sapientium et fatuarum, servi pigri, furis, diluvii Noe. Matth. XXIV, 3, 36; Marc. XIII, 3, 32; Luc. XXI, 7, 34. Denique formam judicii ultimi graphice depingit. Matth. XXV, 31.

Feria quarta, sive die Mercurii, 23 martii, praedicit Jesus se, post biduum, puta in die Paschae, crucifigendum. Unde Judas de eo Judaeis vendendo, cum eis pretio 30 argenteorum paciscitur. Matth. XXVI, 1, 3, 14; Marc. XIV, 1, 10; Luc. XXII, 1.

Feria quinta, sive die Jovis, 24 martii, praemittit Petrum et Joannem in urbem, ut parent Pascha, id est necessaria ad coenam Agni Paschalis, quos ipse secutus, vespere cum discipulis coenam Agni celebravit, ac post eam pedes discipulorum lavit, et Eucharistiam instituit eamque discipulis distribuit. Mox Judae proditionem praedixit, ac proditorem signo buccellae Judae porrectae, Joanni indicavit: Judas notatum se sentiens, egressus est ad scelus perficiendum. Contendentes rursum de primatu discipulos praecepto humilitatis repressit, ac novum dilectionis mandatum edidit; comprehensionem sibi instantem, ac discipulorum fugam, Petroque constantiam suam jactanti, trinam negationem praedixit; inde maestis discipulis valedicens, longum sermonem amore et spiritu aestuantem quem S. Joannes a cap. XIV usque ad XVIII fuse describit; denique eos Patri commendans, finit et valedicit. Matth. XXVI, 17, 20, 26; Marc. XIV, 12, 17, 22, 28; Luc. XXII, 7, 14, 19, 21, 24, 26, 31; Joan. XIII, 21, 20, 34, 36, et cap. XIV, XV, XVI, XVII.


Series Passionis Christi

Inde eadem nocte, hymno gratiarum actionis dicto, coenaculo et urbe egressus, in montem Olivarum oraturus secessit in hortum, ac seorsim coram Petro, Jacobo et Joanne, ex viva apprehensione instantis passionis coepit pavere, taedere, contristari et maestus esse. Unde orans: « Pater mi, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste; verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. » Tandem agoniam subiens, sudavit aquam et sanguinem; ideoque ab Angelo confortatus, mox ultro se Judae osculandum, et Judaeis vinciendum obtulit Petrumque gladium stringentem cohibuit. Matth. XXVI, 36, 37, 39, 41, 51; Marc. XIV, 27, 32, 33, 35, 44, 47; Luc. XXII, 39, 40, 42, 47, 50; Joan. XVIII, 1, 3, 7, 10.

Vinctus ergo Jesus ductus est primo ad Annam, deinde ad Caipham, illius anni Pontificem; cui libere respondens, a satellite caesus est alapa: productis falsis testibus, et ob falsitatem rejectis, rogatus ipse Jesus an esset Messias Dei Filius, cum id assereret, quasi blasphemus damnatur et illuditur. Interim Petrus ab ancilla et Judaeis an Christi foret discipulus interrogatus, ter negavit; sed, aspiciente eum Christo, poenitens, egressus flevit amare. Haec die Jovis nocte post coenam gesta sunt. Joan. XVIII, 13, 19, 26; Matth. XXVI, 59, 63, 69, 67; Marc. XIV, 53, 61, 66, 65; Luc. XXII, 56, 63.

Feria sexta, sive die Veneris, 25 martii, mane concilium a Caipha coactum Jesum iterum damnavit, ac plectendum tradidit Pilato, Romanorum praesidi. Id videns Judas ac desperans, laqueo se suspendit, projectis prius in templo argenteis, quibus Judaei emerunt agrum pro sepeliendis peregrinis. Luc. XXII, 66, et cap. XXIII, 1, 2; Matth. XXVII, 1, 3, 6; Marc. XV, 1; Joan. XVIII, 28.

Pilatus Jesum, licet a Pontificibus damnatum, ab eis sibi traditum damnare renuit, nisi cognita ejus causa. Accusant ergo eum quod se Regem Judaeorum fecerit, ac tumultum concitarit a Judaea usque in Galilaeam. Pilatus ergo rogat Jesum an vere Rex sit Judaeorum? Asserit ille, sed addit regnum suum esse coeleste, non mundanum, a quo proinde sibi timere non debeat Tiberius Caesar ejusque praeses Pilatus. Itaque innocentem et sanctum esse Jesum Pilatus agnoscens, variis modis eum absolvere et dimittere satagit. Primo enim audito nomine Galilaeae, rogat an Jesus sit Galilaeus? quo cognito, eum ad Herodem, Galilaeae regem, quasi illi subditum amandat, atque hoc honore ei reconciliatur. Herodes a Jesu signa et mirabilia expectans, cum nil tale videret, eum veste alba indutum spernit et ad Pilatum remittit. Joan. XVIII, 29, 33; Luc. XXIII, 2, 6, 8; Matth. XXVII, 11; Marc. XV, 2.

Secundo, Pilatus Jesum ad se remissum liberare laborat, componens eum cum Barabba, seditioso homicida, ut de more in Paschate unum a morte liberaturi, Jesum eligant et liberent: at illi, Pontificum suggestu, Barabbam liberari postulant, Jesum vero crucifigi. Matth. XXVII, 15; Marc. XV, 6; Luc. XXIII, 17; Joan. XVIII, 39.

Tertio, Pilatus videns Judaeorum in Christum rabiem, ut eam sedet, jubet eum flagellari, ac flagellis deformatum, et corona spinea vesteque purpurea, velut fictum pictumque regem, illusum Judaeis spectandum exhibet, ut tam afflicti misereantur: at illi crudeliores effecti, contentis vocibus postulant eum crucifigi, minanturque Pilato illum non habendum amicum Caesaris, si Jesum, qui se regem fecit, impune dimittat. Quare Pilatus, lotis manibus, innocentiam Jesu testatus, Judaeis succlamantibus: « Sanguis ejus super nos et filios nostros, » eum Judaeis crucifigendum tradidit, licet paulo ante ab uxore monitus esset ne se morti viri tam justi immisceret. Matth. XXVII, 19, 23, 26; Marc. XV, 15, 16; Luc. XXIII, 15, 20; Joan. XIX, 1, 7, 13, 15.

Educitur ergo Jesus e praetorio in montem Calvariae crucem suam humeris gestans, quam Judaei in exitu portae verentes ne Jesus illi succumberet, Simoni Cyrenaeo post Jesum bajulandam imponunt. Sequuntur mulieres piae plangentes, quas Jesus super seipsas et filios suos plangere jubet, ob imminens urbi Deicidae excidium. Matth. XXVII, 31, 32; Luc. XXIII, 25, 26, 27; Marc. XV, 21.

Ut ventum est in montem Calvariae, Judaei Christo propinant vinum felle mixtum, et deinde myrrhatum; neutrum ipse bibere voluit: mox vestibus spoliatus, et humi in crucem stratus, eidem clavis affixus est hora sexta, puta in meridie: crux deinde erecta est cum titulo causae, atque ab utroque ejus latere fuere suspensi duo latrones, quasi ipse esset princeps. Denique in conspectu ejus milites vestimenta inter se partiti sunt. Matth. XXVII, 34, 35, 37, 38, 39; Marc. XV, 23, 24, 26, 27; Luc. XXIII, 32, 33, 34, 38; Joan. XIX, 18, 19, 23.

Principes et populus Jesu crucifixo insultant et conviciantur; ille pro eis orat Patrem. Eidem conviciatur latro a sinistris pendens, quem alter reprehendit, Jesumque Messiam confessus deprecatur, ideoque a Jesu audit: « Hodie mecum eris in paradiso. » Matth. XXVII, 39; Marc. XV, 29; Luc. XXIII, 39, 43.

Matrem deinde S. Joanni commendat. A Patre se derelictum queritur. Clamat: Sitio; quare aceto potatur, ac tandem vociferatur: Consummatum est. Denique in manus Patris commendans spiritum suum emittit circa horam nonam. Interim sol obscuratur, terra concutitur, petrae scinduntur, monumenta aperiuntur, velum templi scinditur, ut omnes creaturae Creatoris sui mortem lugere et deplorare videantur; quibus commotus Centurio, multique e populo spectante percussi sunt, et tundentes pectora, domum reversi. Joan. XIX, 25, 28, 30; Matth. XXVII, 45, 46, 49, 51; Marc. XV, 33, 34, 37, 38; Luc. XXIII, 44, 46, 47.

Mortuo Jesu, Judaei latronum adhuc viventium, ut cito morerentur, crura fregerant; Jesu vero minime, sed unus militum lancea latus ejus aperuit, ex quo manavit sanguis et aqua: mox de cruce depositum Christi corpus et unguentis delibutum, honorifice a Josepho ab Arimathaea et Nicodemo sepelitur; denique sepulcro custodes a Pilato apponuntur, ac sepulcri os lapide clauditur et obsignatur. Joan. XIX, 31, 38; Matth. XXVII, 57, 62; Marc. XV, 42; Luc. XXIII, 50.


Series Resurrectionis Christi

Jesus, die tertia a morte sua, scilicet die Dominica, quae fuit 27 martii, e sepulcro gloriosus resurrexit ante auroram, ac lapidem quo sepulcrum claudebatur, per dotem subtilitatis penetrans exivit: lapidem deinde removit Angelus, ac custodes exterruit et in fugam compulit, ut mulieres venturae sepulcrum ingredi possent.

Quare mulieres, quae emerant et paraverant unguenta ad corpus Jesu ungendum, cum die Dominica summo mane ad sepulcrum venirent, sepulcrum apertum, et corpore Christi sublato, ejus tantum linteamina repererunt, ac ab angelis audierunt Christum resurrexisse. Id ipsae illico nuntiarunt Apostolis, mox Petrus et Joannes cucurrerunt ad sepulcrum, secutae sunt eos mulieres cum Magdalena. Petrus et Joannes, visis tantum Christi linteaminibus, admirantes redierunt domum: secutae sunt eos rursum mulieres; sola Magdalena, haerens ad sepulcrum et plorans, meruit prima videre Jesum specie hortulani, at non agnovit; sed audiens ab eo: Maria, illico cognovit. Mox secuta mulieres, eis narravit se vidisse Jesum, et ecce Jesus omnibus occurrit obvius, dicens: Avete. Haec est prima Christi resurgentis apparitio, quae in Scriptura extat, facta Magdalenae et mulieribus. Matth. XXVIII, 1, 2, 3, 5, 9; Marc. XVI, 3; Luc. XXIV, 1, 3, 4; Joan. XX, 1.

Mulieribus testantibus Jesum resurrexisse, cum non crederent Apostoli, secundo apparuit Jesus Petro. Luc. XXIV, 34.

Tertio, eadem die, puta Dominica qua resurrexit, apparuit Christus duobus discipulis euntibus in Emmaus, ac vespere in mensa ex fractione panis ab eis fuit agnitus. Luc. XXIV, 13; Marc. XVI, 12.

Quarto, eadem die et vespera, apparuit undecim discipulis in coenaculo, absente Thoma, eisque se palpandum exhibuit, ac cum eis manducavit deditque potestatem remittendi peccata. Marc. XVI, 14; Luc. XXIV, 36; Joan. XX, 19.

Quinto, apparuit iisdem octava die, scilicet die 3 aprilis, praesente jam Thoma, eique vulnerum cicatrices videndas palpandasque praebuit, quare Thomas, jam credens resurrexisse, exclamat: « Dominus meus, et Deus meus. » Joan. XX, 24.

Sexto, apparuit in littore septem discipulis piscantibus in mari Tiberiadis, ab eisque ex ingenti piscium captura fuit cognitus. Ibidem Petro dixit: « Pasce oves meas. » Joan. XXI, 1.

Septimo, apparuit Apostolis caeterisque fidelibus in monte Galilaeae, quem eis jam ante designarat ibique jussit eos evangelizare omnes gentes, ac Evangelium miraculis confirmare. Matth. XXVIII, 19.

Denique quadragesimo a resurrectione die, puta die 5 maii, illos educens in montem Oliveti, docens et instruens, promittensque Spiritum sanctum in Pentecoste, data benedictione, in coelum gloriosus ascendit, sedetque ad dexteram Dei, atque inde Ecclesiam suam gubernat, ac sensim illam carpit et ad se colligit. Marc. XVI, 19; Luc. XXIV, 50, 51.