Cornelius a Lapide

Canones et Indices Evangelici


Index


Canones qui Facem Evangeliis et Evangelistis Praeferunt

Primus. Evangelistarum scopus et propositum fuit, non omnia dicta factaque Christi enarrare (hoc enim prolixum fuisset et pene impossibile), sed pauca e multis, praecipua e communibus seligere, ut per ea doctrinae et vitae Christi imaginem, et quasi ideam nobis proponerent, uti diserte asserit S. Joannes in fine Evangelii: nimirum ut ostenderent Jesum, beatae Mariae filium, esse Christum, sive Messiam in lege et Prophetis olim promissum, et nunc ad homines a peccato, morte et inferno redimendos missum; ipsumque non esse merum hominem, sed verum Deum verumque hominem, in una persona Filii Dei subsistentem, ac consequenter in Christo attributa Dei attribuenda pariter esse homini; et quae hominis sunt danda esse Deo per communicationem idiomatum, ut Deus dicatur natus, crucifixus, mortuus, quia hic homo, puta Jesus, qui simul erat Deus, natus crucifixus et mortuus est pro hominum salute.

Secundus. Hac de causa saepe non servant ordinem temporis in recensendis Christi dictis et factis; multa etiam silet unus quae alii exprimunt, et tamen sic suam continuat et prosequitur narrationem, quasi nihil sit omissum, ut patet in apparitione Christi post resurrectionem facta mulieribus, quam valde diversimode narrant. Quocirca disparatas non raro jungunt sententias, parabolas, sermones, quae nullum inter se habent nexum vel ordinem, sed alio tempore, alia occasione et de alia materia dictae sunt a Christo.

Tertius. Evangelistae, ne omnino idem dicere videantur, verbis discordant, sed sensu concordant. Inter se ergo conferendi sunt Evangelistae illi qui idem Christi factum dictumve narrant (qui proinde in Bibliis ad marginem adnotari solent), ut ex omnium collatione plena rei historia colligatur: sicubi contrarium dicere videantur, conciliandi sunt, quod aliam et aliam circumstantiam temporis, loci, personarum, etc., ab aliis omissam spectarint, juxta illud: Distingue tempora, et conciliabimus jura. Praeclare S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. xxviii: Per hujusmodi Evangelistarum locutiones varias, sed non contrarias, rem plane utilissimam discimus et pernecessariam: nihil in cujusque verbis nos debere inspicere, nisi voluntatem cui debent verba servire; nec mentiri quemquam, si aliis verbis dixerit, quod ille voluerit, cujus verba non dicit: neque miseri aucupes vocum apicibus quodammodo litterarum putent ligandam esse veritatem, cum utique non in verbis tantum, sed etiam in caeteris omnibus signis animorum, non sit nisi ipse animus inquirendus.

Quartus. Christus priscos sequens sapientes et ethnicos, praesertim Hebraeos, doctrinam Evangelicam de moribus per breves gnomas et disparatas sententias tradit, uti fecit Salomon in Proverbiis, et Siracides in Ecclesiastico. Quare in his frustra quaeritur connexio, ut patet in sermone Christi habito in monte. Matth. v, et seq.

Quintus. Christus eamdem sententiam, praesertim si sit proverbium, pluries, et ad plura diversaque proposita accommodat. Exemplum est Matth. v, 15, ubi per hoc proverbium: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt, Christus docet Apostolos debere publicum dare omnibus virtutis exemplum; unde illud huic applicat, cum illico subjicit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. At Luc. viii, 17, et Marc. iv, 21, Christus per hoc idem proverbium docet Apostolos Evangelium non abscondere, sed publice omnibus praedicare debere; unde subdit: Non enim est occultum quod non manifestetur, nec absconditum quod non cognoscatur. Generice ergo hoc proverbium: Lucerna ponenda est super candelabrum, significat doctores caeteris omnibus tam verbo quam exemplo sanctae vitae praelucere debere. Aliud: Christus, Matth. xviii, 21, per hoc proverbium: Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum, probat Apostolos non debere esse melioris conditionis quam ipse sit, nec honorem et laudem debere expectare a mundo, a quo ipse accepit vituperium; unde subjicit: Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus! At Joan. xiii, 16, per hoc idem probat Apostolos sibi invicem debere servire et lavare pedes, cum ipse illis eosdem laverit. Exemplum enim dedi vobis, inquit, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Luc. vero vi, 40, per hoc idem probat discipulum non esse doctiorem et meliorem magistro: quare si magister sit caecus, indoctus et vitiosus, non debere sperare discipulum suum fore oculatum, doctum et virtute praeditum. Igitur hoc proverbium: Non est discipulus super magistrum, generice accipiendum est, ut significet discipulum magistro, nec honore, nec commoditate, nec gloria, nec doctrina, nec virtute, etc., esse superiorem.

Sextus. Christus, quia cardiagnostes et cordium inspector, magis ad mentem et sensa interna eorum qui secum agebant, quam ad interrogationes et verba externa sermonem suum attemperat et accommodat, ait S. Chrysostomus in Matth. ix, 3, ubi clarum in se extat exemplum: Et ecce quidam, ait S. Matth., de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Et cap. xii, 25: cum Pharisaei intra se cogitarent: Hic non ejicit daemonia, nisi in Beelzebub, subdit Matth.: Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis, etc.

Septimus. Deitas una praedicatur in lege a Mose; Dualitas personarum a Prophetis; Trinitas a Christo in Evangelio. Moses enim dicit: Audi, Israel: Dominus Deus noster, Dominus unus est. Deuter. vi, 4. Prophetae praedicunt et praedicant Patrem missurum Filium in mundum pro salute hominum. Christus vero ait: Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Matth. xxviii, 19. Non quod in lege et Prophetis S. Trinitas negetur, aut nullo modo proponatur, sed quod raro, tenuiter et obscure praedicetur; in Evangelio vero crebro, diserte et clare. Ita S. Epiphanius, haeresi 74, post medium: Deitas una in Mose maxime denuntiatur; Dualitas in Prophetis vehementer praedicatur; Trinitas autem in Evangeliis manifestatur, amplius juxta temporum occasiones, ac generationes conveniens justo in cognitione et fidem. Sensim enim in mundo, Deo plura revelante Prophetis et Apostolis, crevit fides, et cognitio Dei et sanctae Trinitatis, sicut sol crescit ab aurorae caligine, usque in claram lucem meridiei. II Petr. i, 19.

Octavus. In Christo, ait S. Gregorius Nazianzenus ad Cledonium, est aliud et aliud, scilicet alia natura divina, alia humana. In S. Trinitate vero est alius et alius, quia in ea sunt tres hypostases, sive personae, puta Pater, Filius et Spiritus sanctus, quae tamen in essentia sunt unum, scilicet una deitas.

Nonus. De Deo Patre saepe dicitur, quod ipse sit Deus unus aut solus, ut Joan. xvii, 3: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti, Jesum Christum; supple et repete, esse solum Deum verum. Vox enim solus hic non excludit Filium et Spiritum sanctum, sed idola et falsos gentium deos, qui diversae a Deo Patre sunt naturae; Filius autem et Spiritus sanctus ejusdem sunt cum Patre naturae divinae, ideoque idem cum eo Deus, qui unus duntaxat est et solus, non multi vel plures: ita S. Chrysostomus, hom. 72 in Matth.: Quando in Scriptura, sive veteri, sive nova, dicitur unum esse Deum, et praeter eum alium non esse, non ad exclusionem Filii, sed ad exclusionem dictum est idolorum. Sic et S. Hieronymus, in Isaiae cap. xliii, ante medium; Nazianzenus, orat. 4 De Theolog.; S. Augustinus, lib. De Spiritu et Littera, cap. xxxiii, et passim Theologi.

Decimus. Christus certam habet futurorum quorumlibet cognitionem et praescientiam; addit tamen subinde adverbium dubitandi forte, vel forsitan, non ut rem in se vel sibi dubiam et incertam significet, sed ut ostendat rem futuram esse contingentem non necessariam, eamque subjacere libero hominum arbitrio, ut homines, dubii et incerti de sua perseverantia et salute, magis sint solliciti et studiosius eam curent. Forte ergo non tollit Dei praescientiam, sed notat rei contingentiam et arbitrii humani libertatem, cujus tamen electionem futuram determinate et certo praescit, ac per immensitatem aciei mentis suae praevidet Deus. Quare libertas non repugnat praescientiae Dei, nec praescientia tollit homini libertatem, quia natura posterior est re praevisa et libere ab homine electa. Ideo enim, ut recte ait Damascenus, praescit Deus Petrum, v. g. peccaturum, quia Petrus libere volet peccare; non vero ideo peccabit, quia Deus praevidet eum peccaturum: sicut quia ambulo, hinc Deus videt me ambulantem, non vero e contrario, quia Deus videt me ambulantem, idcirco ego ambulo. Forte ergo significat rem non necessario, sed casu et quasi per sortem evenire, si causas secundas et hominis libertatem spectes; Deo enim nihil est fortuitum, sed omnia certo praevisa. Id ita esse patet ex textu graeco, qui pro forte habet ἄν, quae particula expletiva est, et confirmantis, non dubitantis, significans sane, certe. Sic Christus ait de Capharnao: Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, forte (Graece ἄν, id est certe) mansissent usque in hanc diem. Matth. xi, 23. q. d.: Si in Sodomis facta essent miracula quae ego feci in Capharnao, utique Sodomitae paenitissent, et paenitentia Deum placantes, excidium per conflagrationem evasissent.

Undecimus. Christus aegros sanans, saepe sanitatem, sive salutem animae et corporis tribuit fidei, dicens: Fides tua te salvum fecit, ubi fidem non solam et nudam intelligit, uti volunt haeretici, sed fidem charitate vestitam, ac per actus spei, poenitentiae, amoris, etc., operantem, ut patet in poenitentia Magdalenae, quae ex dilectione et contritione ardentissima in publico convivio lacrymis lavans pedes Christi, capillis tergens, ore osculans, audire ab eo meruit: Remittuntur tibi peccata, etc. Fides tua te salvam fecit. Vade in pace. Luc. vii, 48 et seq. Nominat tamen solam fidem, tum quia initio praedicationis ejus maxime necessaria erat fides in ipsum, quod scilicet ipse qui exterius videbatur pauper, vilis et despectus, esset verus Messias, orbis doctor et redemptor; tum quia fides principium et radix est spei, poenitentiae, charitatis caeterarumque virtutum. Quare Christus, et ex eo Paulus, sub fide ut principio omnia dona et virtutes, quasi fructus in arbore et radice intelligit per metonymiam; fidem enim opponit, non charitati et gratiae, sed legi veteri et naturae viribus, idque ut ostendat necessitatem fidei et gratiae suae, quae initium est justificationis et salutis. Ita S. Augustinus, lib. De Fide et Operat., cap. xiv, et Concil. Trident., sess. 6, cap. viii.

Duodecimus. Verba apud Hebraeos actum nunc inchoatum, nunc continuatum, nunc perfectum et consummatum significant, ut: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Matth. v, 1. Beati, scilicet inchoative, sive in spe, sed necdum in re, quia nimirum sunt in via quae tendit et ducit ad beatitudinem aeternam. Continuatum, ut cum per miraculum conversionis aquae in vinum in Cana Galilaeae, discipuli dicuntur credidisse in Jesum, Joan. ii, 21: credidisse, id est in credendo confirmati fuisse. Jam ante enim in eum crediderant, utpote ejus sequaces et discipuli. Consummatum, ut cum, Joan. xx, 17, Jesus ait Magdalenae: Noli me tangere, id est noli in hoc tactu mei haerere et desidere, sed vade propere, et nuntia Apostolis meis de morte mea moestissimis me jam resurexisse. Et: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, Marc. xvi, 16, scilicet qui crediderit perfecte, non tantum corde et ore, sed et opere, ut ea quae corde credit, ore confiteatur et opere exequatur, idque continue et perseveranter usque ad finem vitae. Si enim quis, postquam crediderit, a fide apostataret, aut scelerate vivat, hic utique non salvabitur, sed damnabitur.

Decimus tertius. Affirmantes propositiones, praesertim quae continent promissiones, benedictiones, beatitudines, praemia, etc., saepe intelligendae sunt non absolute et universaliter, sed commode et cum exceptione, scilicet, ut significent virtutem et naturam rei, quantum est ex parte ipsius, nimirum rem esse talem, quae ad tantum praemium bonumve hominem perducere nata sit, nisi quid aliud impediat, aut si caetera requisita adsint. Sic dicit medicus aegro: Haec medicina sanabit te, id est potens est et nata curare tuam aegritudinem, scilicet, nisi ejus operatio aliunde ut per tuam intemperantiam vel imprudentiam impediatur. Sic Christus salutem aeternam rursum tribuit fidei, Joan. iii, 1; Rom. i, 22 et seq., quia, scilicet fides, quantum est ex parte sua, nata est perducere hominem ad spem, timorem, poenitentiam, charitatem et salutem, nisi ipse hanc ejus operationem sua malitia vel pigritia impediat et incidat. Aliquando vero salus tribuitur invocationi Dei, ut Joel ii, 32: Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit, scilicet si caetera requisita adsint; nam alibi salus tribuitur charitati, spei, timori, poenitentiae et bonis operibus, ut Luc. vii, 47; I Cor. xiii, 2; Isaiae xl, 31. Alioqui enim, nisi adhibeatur moderatio, concludetur pari modo nec sacramenta requiri, et eum qui semel crediderit salvum fore, etiamsi postea fiat infidelis.

Negantes vero propositiones absolute, et sine alia superaddita conditione intelligenda sunt, ut: Non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces. Rom. xiii, 9.

Decimus quartus. S. Matthaeus maxime doctrinae et verbis Christi ad mores hominum recte formandos idoneis fuse ordinateque recensendis insistit; Lucas vero magis factis gestisque Christi inhaeret. Marcus Matthaei est abbreviator, et subinde interpres. Joannes maxime divinitatem Christi astruit, ut per ejus cum Scribis et Pharisaeis disputationes et miracula ostendat Christum vere esse Deum, Deique Filium, idque contra Cerinthum et Ebionem, similesque haereticos jam tum subnascentes, qui docebant Christum merum esse hominem illumque Deum esse negabant.

Decimus quintus. Christus, Apostoli et Prophetae res spirituales et divinas per corporales et humanas explicant, quia aliter eas homines capere non possent. Quidquid enim homo mente concipit, idipsum prius per sensum aliquem cognovit, juxta illud Aristotelis: Nihil est in intellectu, quod prius non fuerit in sensu. Quia ergo Deum et divina, uti sunt in se, imaginari nequimus; hinc per imagines rerum corporearum ea adumbrat, et hominibus repraesentat Christus: Neque enim aliter, ait S. Dionysius, cap. i Coelest. Hierar., sub medium, fas erat infirmitati nostrae lucere divinum radium, nisi sacrorum varietate velaminum (quibus ad superiora ferremur) opertum et his quae nobis familiaria sunt, providentia paterna naturae mortalium sese accommodante, vestitum. Hac de causa, S. Scriptura Deo dat caput, manus, thronum, arma, item situs et passiones, ut sedere, stare, volare, irasci, misereri, tristari ἀνθρωποπαθῶς, qua de re S. Augustinus scripsit librum De Essentia Divinitatis, et Eucherius Lugdunensis tract. De Forma Verborum spiritualis intelligentiae, et Damascenus lib. I De Fide, cap. xiv. Sic Christus tropice vocatur leo, agnus, ostium, lux, vitis. Sic vita aeterna vocatur denarius, thesaurus, nuptiae Agni, coena magna, mensa Christi, regnum coelorum, etc. Sic Angeli in Scriptura pinguntur quasi juvenes alati. Praeclare S. Augustinus, lib. Contra Adimantum, cap. vii: Sacra Scriptura verbis nostris loquens, etiam per haec verba demonstrat nihil digne de Deo posse dici. Cur enim non etiam verba ista dicantur de illa majestate, de qua quidquid dictum fuerit, indigne dicitur, qui omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate praecedit.

Decimus sextus. Attributa Dei, ut bonitas, sapientia, omnipotentia, praescientia, providentia, justitia, misericordia, sanctitas, etc., quae reipsa idem sunt cum simplicissima Dei natura, ideoque una quaedam res sunt, unaque essentia singularis et individua, S. Scriptura effert pluraliter et in numero plurali, ut significet plures cujusque attributi vires et effectus, imo et affectus, qui in hominibus et Angelis sunt varii et multiplices, sed in Deo uniuntur unumque sunt cum deitate. Exempla accipe: Miserationes ejus super omnia opera ejus. Ps. cxliv, 9. Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Ps. cx.

Decimus septimus. Si Christus, Prophetae et Apostoli facinus aut flagitium sua voce jubere aut consulere videntur, illa vox non proprie, sed figurate et mystice accipienda est. Tale quoque est omne id quod impossibile, aut quod ad morum honestatem, vel fidei veritatem, vel ad sacramenta proprie referri non potest, ut: Si manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum et projice abs te, etc. Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Matth. xviii, 8. Quod litteraliter accipiens Origenes castravit seipsum, ut tentationes libidinis evaderet; sed perperam, non enim licet seipsum mutilare: quare hae sententiae non ad litteram, ut sonant, sed figurate accipiendae sunt, ut per manum, pedem, oculum, accipias amicum, familiarem, cognatum, etc., qui tibi instar manus, oculi, pedis, inservit et opitulatur; hic enim si te scandalizat et ad haeresim, libidinem aliudve scelus pellicit, omnino a conversatione tua abscindendus et abjiciendus est. Cum vero nullum scelus aut flagitium jubet Christus, tunc proprie, ut sonat, id quod dicitur intelligendum est, ut cum ait: Hoc est corpus meum, etc. Hic est sanguis meus. Matth. xxvi, 26. Nec enim carnem Christi in Eucharistia laniamus, aut sanguinem cruentum vel patentem potamus, uti intelligebant et horrebant Capharnaïtae, sed utrumque sub speciebus panis et vini intectum et latentem instar Angeli sumimus, qua in re nullum est flagitium nullusque horror.

Tradit hunc canonem S. Augustinus, lib. III De Doctr. Christ., cap. xix: Quidquid in sermone divino, neque ad morum honestatem, neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognoscas. Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. Et cap. xvi: Si praeceptiva locutio est, aut flagitium aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficentiam jubens, non est figurata. Si autem flagitium vel facinus videtur jubere, aut utilitatem aut beneficentiam vetare, figurata est.

Idem De catechizandis Rudibus, cap. xxvi: Hoc autem breviter discet, ut quidquid audierit ex libris canonicis quod ad dilectionem aeternitatis, et veritatis, et sanctitatis, et dilectionem proximi referri non possit, figurate dictum vel gestum esse credat, atque ita conetur intelligere, ut ad illam geminam referat dilectionem. Eundem canonem tradit Origenes IV Periarchon, cap. ii.

Decimus octavus. Hebraeorum mos est ut antecedentia et causas taceant, ac consequentia et effectus enarrent, aut vice versa ex causis quas recensent, effectus quos subticent intelligendos relinquant. Sic Joan., cap. i, 43, ait: In crastinum voluit exire in Judaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me, ubi ex tò invenit, intelligendum relinquit quod Christus jam ante quaesierit Philippum, q. d.: Ideo Jesus ivit in Galilaeam, ut quaereret Philippum; illum enim jam animo destinarat vocare ad apostolatum, unde invenit eum quem quaerebat, et vocavit, dicens: Sequere me. Sic, cap. xii, 14, ait: Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, ubi ex tò invenit intelligitur jam ante quaesisse eum. Nam, ut ait Matth., cap. xxi, 2, Jesus praemisit duos discipulos in castellum vicinum ut asinum quaererent et ad se adducerent. Non ergo casu, sed studio quaerendi eum invenit. Pari modo, ex responsione colligendam relinquunt praeviam interrogationem. Sic Joan., cap. i, 20, ait Judaeos misisse legatos ad Joannem Baptistam, interrogantes: Tu quis es? respondit Baptista: Non sum ego Christus; ex qua responsione intelligitur Judaeos interrogasse eum: Tune es Messias, sive Christus? Sic, cap. iii, 2, ait: Respondit Jesus (Nicodemo) et dixit ei: Amen, dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Ex qua responsione colligitur Nicodemum prius interrogasse Jesum qua ratione posset salutem et regnum Dei consequi; sed hanc interrogationem subticet Joannes. Subinde tamen respondere apud Hebraeos idem est quod ordiri sermonem, etiamsi nullius praecesserit interrogatio. Sic apud Graecos; unde illud ab Homero toties iteratum: Τὸν δ' ἀποκριθόμενος, προσέφη πόδας ὠκὺς Ἀχιλλεύς, id est, huic respondens, locutus est pedibus celer Achilles, quod usurpat, etiam cum nemo Achillem interrogat.

Simili modo silent nonnulla quae tamen dicta esse vel ipsi postea, vel alii dicunt aut insinuant. Sic Joan., cap. vi, 36, ait Jesus: Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non creditis; ubi et quando id dixerit Jesus, Joannes nusquam expressit, uti notat S. Chrysostomus. Sed ex hoc loco eum id dixisse constat. Sic Joan. xi, 28, Martha ait Magdalenae: Magister adest, et vocat te, cum tamen de hac vocatione antea nulla facta sit mentio in colloquio Marthae cum Jesu, sed contentus fuit Joannes illam hoc loco duntaxat per Martham insinuare, uti notant SS. Cyrillus, Chrysostomus et Leontius. Ibid., 40, ait Jesus Marthae: Nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? puta gloriosam suscitationem Lazari fratris tui, cum tamen ubi et quando id dixerit Jesus nunquam ante expresserit Joannes.

Decimus nonus. Hebraismo saepe verbum ponitur sine supposito, maxime apud S. Marcum, quasi hoc ex circumstantiis, puta ex antecedentibus et sequentibus facile intelligi et suppleri possit. Sic, cap. iv, 26, ait Marcus: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, et dormiat, et exurgat, nocte et die: dormiat scilicet homo, exurgat, scilicet sementis; unde explicans, subdit: Et (significat id est) semen germinet et increscat, dum nescit ille. q. d.: Sicut, dormiente homine seminante, sementis ipsa exurgit, crescitque die ac nocte; sic, Christo in coelis quiescente et quasi dormiente, crescit et propagatur assidue Evangelii praedicatio et doctrina: ita explicant S. Hieronymus, Beda et Glossa, licet aliter planius interpretentur S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, ut suo loco dicam. Et cap. ix, 49: Omnis enim (supple qui Deo et Christo servire, et se quasi victimam offerre cupit) igne (tribulationis) salietur. Unde explicans, subjicit: Et omnis victima sale salietur.

Vigesimus. Solet in Evangelio et Scriptura integer numerus exprimi, etiamsi aliquid illi desit aut supersit: sic numerantur discipuli Christi 70, cum praecise fuerint 72. S. Augustinus in Quaest. Evangel., quaest. xlvii: Rursum in eo solet poni numerus definitus pro indefinito. Sic Christus relinquentibus omnia et se sequentibus promittit centuplum. Matth. xix, 29, quod Lucas, cap. xviii, 30, explicat, dicens: Recipiet multo plura.

Vigesimus primus. Christus, ex phrasi Hebraeorum, solet comparationem duorum exprimere per affirmationem majoris et negationem minoris; id enim quod majus est et praecessit, affirmat, quod vero minus et inferius est, negat. Quare per negationem tunc non proprie dictam negationem significat, sed tantum id quod negatur, minus esse altero, aut certe ipsum non esse solum in hoc genere indicat, ut: Misericordiam volo, et non sacrificium, Matth. ix, 13; hoc est, misericordiam malo et praefero sacrificio: alioqui certum est sacrificium quoque ipsi placere et gratum esse in suo ordine et gradu, puta post misericordiam. Sic Luc. x, 20, ait Christus Apostolis: Nolite gaudere, quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quia nomina vestra scripta sunt in coelis, id est, plus gaudete quod scripti sitis in coelis, quam quod daemones vobis subjiciantur; nam et de hoc suo modo et gradu gaudendum est. Sic Joan. xii, 44, ait Christus: Qui credit in me, non credit in me (scilicet solum, vel praecipue), sed in eum qui misit me. q. d.: Talis non tantum credit mihi homini dicenti et loquenti, sed multo magis credit Deo Patri, qui me quasi legatum suum misit.

Vigesimus secundus. Cavenda in S. Scripturae explanatione nimia subtilitas et argutia, aeque ac plana nimiaque crassities et ruditas. Unde S. Hieronymus, in cap. xxv Matth.: Prudentem semper admoneo lectorem, ut non superstitiosis acquiescat interpretationibus, et quae commatice pro fingentium dicuntur arbitrio, sed consideret priora, media et sequentia, et nectat sibi universa quae scripta sunt. S. Scriptura ergo inter se collata et composita, optima sui ipsius est interpres.

Vigesimus tertius. Evangelistae saepe ludunt in verbis elegantiae causa, ac idem verbum vel nomen statim aliter et aliter accipiunt, maxime cum ex sensu litterali ad allegoricum, vel anagogicum assurgunt. Sic Christus ludit in voce mortuos, dicens: Sequere me, et dimitte mortuos (spiritualiter) sepelire mortuos (corporaliter) suos. Matth. viii, 22. Nec enim mortui corporaliter possunt alios mortuos sepelire, ut patet. Sic Joan., cap. ii, 23, 24, ludit in verbo crede, dicens: Multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quae faciebat; ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. Prius enim crediderunt notat fidem divinam, posterius vero credebat notat fidem humanam, sive fiduciam. q. d.: Jesus non confidebat eis, quia, licet videret eos credentes in se, tamen sciebat eos mutabiles et facile a Scribis posse perverti; unde non diu, nec secure versatus est cum eis. Ita S. Chrysostomus. Sic Paulus ludit in voce peccatum, II Cor. v, 21: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. Ubi peccatum priori loco proprie accipit, posteriori vero metonymice, ut significet hostiam pro peccato. q. d.: Deus Christum innocentem et ab omni peccato immunem, fecit peccatum, id est hostiam pro peccato, ut nos a peccato liberaret et justificaret.

Vigesimus quartus. Palaestinis et Syris (qualis erat Christus) familiare est uti parabolis, proverbiis et tritis catachresibus, ut suavius in animos audientium influant: qua de causa Christus toties utitur parabolis easque multiplicat, ut patet Matth. xiii. Ita etiamnum Romae audivimus Maronitas, qui Syri sunt et incolae montis Libani, ea quae dicunt illico allatis similitudinibus et parabolis venustare. Audi S. Hieronymum in cap. xviii Matth., 23: Familiare est Syris, et maxime Palaestinis, ad omnem sermonem suum parabolas jungere, ut quod per simplex praeceptum teneri ab auditoribus non potest, per similitudinem exemplorum teneatur.

Vigesimus quintus. Christus coram nasutis et criticis, quales erant Scribae et Pharisaei, parabolis utitur ambiguis et obscuris, tum quia ipsi indigni erant eas intelligere, tum quia quaerebant Jesum capere in sermone, accusare et occidere; seorsim vero discipulis et amicis suis easdem interpretabatur, ut diserte patet Matth. xiii, 11, et vii, 6. Nolite, ait Christus, sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. Hoc factitavit Aristoteles, dum libros suos ita tecte et involute scripsit, ut ab aemulis carpi confutarique nequeant: unde ipse libros De Physico Auditu ad Alexandrum scribit, fuisse conscriptos et non fuisse conscriptos, eo quod maximis ambiguitatibus et obscuritatibus, quibus ipse quasi sepia se involvit et obtegit, constent.

Vigesimus sextus. Sensus litteralis parabolae non est is quem voces prima facie ostendunt, sed qui per res vocibus significatas designatur: prior vocum sensus est grammaticalis, qui litterae corticem, puta verba vocesque explicat; posterior est parabolicus, ideoque in parabola proprius, litteralis et genuinus; v. g. Matth. vi, 22, et Luc. xiv, 16, in parabola Regis invitantis ad nuptias debiles et claudos, eo quod honestiores se excusarent, sensus litteralis non est is quem γράμματα, id est litterae et voces ostentant, scilicet quod vere Rex quispiam idipsum fecerit, cum hoc ad scopum Christi sit impertinens, et forte nunquam contigerit; sed ad litteram parabolice significatur, quod Christus ad Ecclesiam, gratiam et gloriam suam vocarit gentiles idololatras, ideoque viles et abjectos, eo quod Judaei legi Mosi praefisi Christum respuerint.

Vigesimus septimus. Tres sunt parabolae, apologi, et fabulae partes, scilicet προμύθιον, μύθος, ἐπιμύθιον, hoc est profabulatio, fabula et affabulatio, sive proparabola paranosa et epiparabola.

Profabulatio est proœmium parabolae, vel fabulae, et quasi prologus, sive gustus et praelibatio quaedam parabolae, qui illi praemittitur, ut indicet quo fine et contra quos parabola dicenda sit, post quam sequitur ipsa parabola, vel fabula; ac denique subjungitur affabulatio, sive postfabulatio, quasi conclusio et applicatio fabulae, aut parabolae, quae parabolam vel fabulam explicat, applicatque ad id quod significat, quodque in moribus corrigendum vel faciendum denotat.

Exemplum clarum est Luc. xviii, 9, in parabola Pharisaei et Publicani, ubi προμύθιον, sive profabulatio praemittitur, cum dicitur: Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tanquam justi, et aspernabantur caeteros, parabolam istam. Ipsam deinde parabolam enarrat. Denique vers. 14, ἐπιμύθιον, sive postfabulationem, qua mentem fructumque parabolae ostendit, subjungit, dicens: Dico vobis: descendit hic justificatus in domum suam ab illo; quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Idem ad oculum videre est in fabulis Aesopi, in apologis Phaedri, in emblematibus Alciati.

Vigesimus octavus. In parabolis saepe non personae personis, nec partes parabolae partibus rei significatae, sed tota parabola toti rei aut sententiae comparatur. Exemplum est Matth. xi, 16: Similis est (generatio haec) pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis; ac deinde id applicat praedicationi Christi et Joannis Baptistae, non per partes, quia Christus et Joannes nequeunt comparari hisce pueris, sed totam parabolam toti rei significatae adaequat. Sensus enim est, q. d.: Videre est in hac generatione simile quippiam illi quod in parabola et ludo puerorum contingit, ut sicut nec cantu, nec planctu puerorum moventur morosi homines ad saltandum vel lamentandum; sic Scribae et Pharisaei nec exemplo laxioris vitae Christi, nec severioris Joannis Baptistae provocari potuerint ad paenitentiam, conversionem et salutem.

Simile est Matth. xiii, 24: Simile est regnum coelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo, etc., nec enim praecise et per partes seminans similis est regno, sed potius regi. Sensus ergo est, q. d.: Similiter agitur in regno coelorum, perinde ac si quis in agro suo seminet bonum semen, cui deinde inimicus superseminet zizania.

Vigesimus nonus. In parabolis aeque ac in similitudinibus non omnia sunt similia, nec applicanda rei significatae. Multa enim in iis dicuntur ad decorem et elegantiam parabolae, quae ut ab aliis rei significatae applicandis discernas, hunc canonem nota. In parabolis finis et scopus parabolae spectandus est; illa enim quae ad hunc scopum pertinent parabolae partes sunt necessario applicandae rebus per parabolam significatis; quae vero ad eum non pertinent, parabolae sunt emblemata et ornamenta. Ita Origenes et S. Chrysostomus in Matth., cap. xiii, et S. Augustinus, lib. xvi De Civit., cap. ii. Sic Matth. xxv, 15, dicitur rex distribuisse servis suis talenta, unicuique secundum propriam virtutem, quia scilicet rex prudens ita facere solet. At Christus non ita, nec enim attribuit gratiam secundum vires dotesque naturae et liberi arbitrii, uti voluere Pelagiani, ut ingeniosis, divitibus principibus det majorem; rudibus vero, pauperibus et plebeiis minorem. Sic Luc. xiv, 26, in parabola computantis sumptus, ad parandum bellum et ad aedificandum turrim, multa sunt emblemata, ut ibidem patebit. Denique ex parabola et ex postparabola, puta prologo, aeque ac ex conclusione parabolae venandus est genuinus ejusdem sensus. Audi S. Basilium in Regul. brevior., interrog. lv: Sane quae afferuntur similitudines, nequaquam eae omnino singulis earum rerum ad quas allatae sunt partibus respondent; sed illud agunt, ut mentem ad id de quo agitur argumentum dirigant. Celebre est S. Augustini documentum, lib. xviii De Civit., cap. ii: Non sane omnia quae gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt; sed propter illa quae aliquid significant, etiam ea quae nihil significant, attexuntur: solo enim vomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria: ita in prophetica historia dicuntur et aliqua quae nihil significant, sed quibus adhaereant quae significant et quodammodo religentur.

Trigesimus. In multis parabolis praeter id ad quod primo et principaliter assumuntur, Christus secundario mysteria aliqua insinuare voluit, quasi sensu tropologico, vel allegorico, ut patet Lucae x, 30, ubi Christus per parabolam Samaritani non tantum ostendere voluit quis sit noster proximus, quem diligere debeamus, quod quaerebat legisperitus, sed simul allegorice significavit se esse Samaritanum, qui Adamum ejusque posteros, peccato primaevo saucios, infuso oleo gratiae suae et vino sanguinis sui, sanaret et salvaret.

Trigesimus primus. Parabolae sunt duplices, aliae similes, aliae dissimiles. In similibus vis argumenti est a pari vel simili; in dissimilibus, a minori ad majus.

Trigesimus secundus. Nonnulla dicuntur in Evangelio et Scriptura non ex rei veritate, sed ex opinione hominum illius temporis quo gesta referuntur. Sic Joseph vocatur pater Christi etiam a B. Virgine, quia homines illius aevi putabant eum esse patrem, cum revera non esset pater. Luc. ii, 48. Sic Ananias, Jerem. xxviii, 10, vocatur propheta, quia talis aestimabatur a vulgo, cum revera esset pseudopropheta. Ita S. Hieronymus in Jerem. xxviii.

Trigesimus tertius. S. Scriptura, mutatis licet rebus, eadem tamen pristinaque nomina quae prius habuere, servat rebusque assignat. Sic Joan. vi, caro Christi in Eucharistia vocatur panis; quae fuit panis, sed per transubstantiationem quae fit in consecratione, panis mutatus est in carnem Christi. Sic Dina a Sichem corrupta vocatur virgo, quia paulo ante fuerat virgo. Genes. xxiv, 2. Sic virga Aaronis conversa in serpentem vocatur virga, quia paulo ante fuit virga. Exod. vii, 12: Devoravit virga Aaron virgas eorum, hoc est serpens in quem virga Aaronis a Mose conversa erat, devoravit serpentes in quos Magi Pharaonis suas pariter virgas ad ostentationem miraculi converterant. Ita S. Hieronymus in Matth. xxvi.

Trigesimus quartus. Evangelistae et Apostoli in citanda S. Scriptura veteris Testamenti saepe illam non verbotenus, sed quoad sensum citant: ut quoniam Nazaraeus vocabitur, Matth. ii, 23; de quo ibidem plura. Sic quod Osea ait, cap. ii, 12: Dicite fratribus vestris, Populus meus; et sorori vestrae, misericordiam consecuta. Paulus, Roman. ix, 25, citat: Sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.

Trigesimus quintus. Scriptura novi Testamenti saepe alludit ad vetus Testamentum, quia res novi adumbratae fuere in veteri: Finis enim legis Christus. Rom. x, 4. Moses ergo et Prophetae fuere πρόδρομοι et praecursores Christi. Mira igitur mireque consona est harmonia novi Testamenti cum veteri, cujus artifex et auctor est Spiritus sanctus. Quare ut Scripturam novi Testamenti a radice et fundamentis explices, scrutare et vestiga figuram, prophetiam vel sententiam veteris Testamenti ad quam alludit; vetus enim lex novae fuit praeludium, nova veteris est complementum, ut fuse docet S. Augustinus libris pluribus quos scripsit contra Faustum Manichaeum, et Tertullianus libris quatuor quos scripsit contra Marcionem.

Trigesimus sextus. Interpres latinus idem verbum graecum diversimode vertit, praesertim dum una vox latina vim verbi graeci non assequitur, nec adaequat: sic ἐπιτιμάω, in Marco fere semper vertit comminari, in Luca increpare, in Matthaeo imperare vel praecipere, ut Marc. iv, 39: Et exurgens, comminatus est vento. Sed Luc., cap. viii, 25: At ille surgens, increpavit ventum. Matth. viii, 26: Tunc surgens, imperavit ventis et mari; quia ἐπιτιμάω significat praecipere sive imperare, non simpliciter, sed cum increpatione, objurgatione et comminatione, additis minis objurgare, interminari et interdicere.

Denique huc spectant Canones 64 quos Epistolis S. Pauli praefixi. Epistolae enim istae explicant Evangelium; quia Paulus interpres est Christi.

Trigesimus septimus. Evangelistae saepe brevitatis studio rem gestam implicant et convolvunt, qua de causa subinde repugnantia dicere videntur: quare res gesta interpreti fusius explicanda et distinctius enucleanda est, ut consonantia appareat. Sic Lucas, cap. vii, 3, de Centurione mittente legatos ad Christum ut servum suum sanaret, ait: Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum ejus, cum tamen paulo post subdit eumdem dixisse: Propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te, quia scilicet ego sum gentilis, ideoque indignus tuo aspectu et alloquio, quare pro me submisi ad te seniores Judaeorum: quomodo ergo paulo ante putat eo se dignum, imo rogat ut Christus veniat ad se? Resp. τὸ rogans, quatenus refertur ad τὸ ut salvaret servum ejus, pertinet ad ipsum Centurionem; quatenus vero refertur ad τὸ ut veniret, pertinet ad seniores Judaeorum, qui de suo hoc addiderunt, putantes hoc decere et Centurionem tacite hoc cupere: Lucas tamen tribuit idipsum quoque Centurioni, quia quae legatus dicit et petit nomine legantis, haec legans ipse dicere et petere censetur, de quo fuse Matthaeus, viii, 6. Sic Lucas, cap. xix, 9, ait Christum dixisse Zachaeo, cum domum ejus ingrederetur: Quia hodie salus domui huic facta est, ubi involute significat, Zachaeo in Christum credente et converso, totam familiam heri sui exemplum secutam in Christum credidisse et sanctificatam fuisse, etiamsi paulo ante solius Zachaei credentis meminerit. Sic octo beatitudines quas recenset Matthaeus, cap. v, 1 et seqq., Lucas, cap. vi, 20, in quatuor contrahit.

Trigesimus octavus. Christus sanaturus aegrotos, prius ab eis solet requirere fidem, qua scilicet credant Christum id posse facere sperentque facturum: quare fides haec non est historica et nuda, non etiam charitate formata et justificans, sed est fides miraculorum, quae includit certam spem et fiduciam miraculi, quod scilicet Christus eos sua omnipotenti manu sanabit, qualis fuit fides S. Gregorii, qui idcirco cognominatus est Thaumaturgus, id est miraculorum opifex. Hanc enim fidem quasi congruam ad miraculum dispositionem, praerequirit Christus; unde de illa ait: Amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. Matth. xvii, 19.

Postremo in Evangeliis solerter expendendum est et secernendum an id quod Christus ait, sit consilium, an praeceptum, an permissio, an permissio duntaxat (qualis est illa ad Judam proditorem: Quod facis, fac citius) Joan. xiii, 27; an parabola, an adagium, an emblema, etc. Quocirca in gratiam lectoris ex singulis Evangeliis collegi (eo quod nemo hucusque id praestiterit) omnia Evangelica consilia, praecepta, promissa, minas, miracula, oracula, sacramenta, paradoxa, parabolas, adagia, emblemata et aenigmata, eaque ordine suo disposita hic subjicio.


Consilia et Praecepta Evangelica

Accipe ergo primo omnia consilia per Evangelium sparsa hic in unum collecta, deinde praecepta Evangelio propria, denique mixta, id est, partim consilia, partim praecepta. Consilia et praecepta voco quae ut plurimum sunt talia; nam et consilia in necessitate fiunt praecepta, et praecepta citra necessitatem subinde fiunt consilia, ut patet in praecepto eleemosynae.

Consilia Evangelica — Quae Omnia Sunt de Actibus Heroicis Virtutum Christianarum, Imo Apostolicarum

1. Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam. Matth. iii, 13.

2. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Matth. v, 3.

3. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

4. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.

5. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.

6. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.

7. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

8. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

9. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

10. Beati estis, cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me: Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis.

11. Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram. Matth. v, 39.

12. Et qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Ibid. 40.

13. Quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. Ibid. 41.

14. Omni petenti te tribue; et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. Luc. vi, 30. Matth. v, 42.

15. Estote vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Matth. v, 48.

16. Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Matth. viii, 22.

17. Vos autem nolite vocari Rabbi; unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis. Matth. xxiii, 8.

18. Et patrem nolite vocare vobis super terram; unus est enim Pater vester, qui in coelis est. Ibid. Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus. Ibid. Qui major est vestrum, erit minister vester. Ibid. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur. Ibid.

20. Oportet semper orare, et nunquam deficere. Luc. xviii, 1.

21. Sunt Eunuchi, qui se castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat. Matth. xix, 12.

22. De Virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.

23. Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. Matth. xix, 21.

24. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Luc. x, 42.

25. Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Joan. xv, 13.

26. Mutuum date, nihil inde sperantes. Luc. vi, 35.

27. Benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Matth. v, 44.

28. Et accedens unus Scriba, ait illi: Magister, sequar te quocumque ieris. Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Matth. viii, 19.

29. Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? Matth. xix, 27.

30. Denique consilium Evangelicum est, Evangelizare gratis, non accepto ullo praedicationis stipendio aut sumptu, uti fecit S. Paulus labore manuum se suosque sustentans, qui proinde ait: Quae est ergo merces mea? ut Evangelium praedicans sine sumptu ponam Evangelium. I Cor. ix, 18. Jure enim naturae et divino Apostolus vivere potest ex Evangelio; dignus est enim operarius mercede sua: unde si gratis evangelizat, facit opus liberale et supererogationis, quod consilii est, non praecepti.

Ex dictis liquet multa esse consilia Evangelica, sed praecipue tria, scilicet voluntariae paupertatis, castitatis et obedientiae religiosae, uti contra novantes uno ore docent omnes orthodoxi.

Praecepta Evangelio Propria, Nec in Lege Veteri Expressa

1. Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum. Matth. iv, 17.

2. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem qui in coelis est. Matth. v, 16.

3. Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Matth. v, 23.

4. Esto consentiens adversario (actori et accusatori, quem verbo et verbere laesisti) tuo dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministris, et in carcerem mittaris. Matth. v, 25.

5. Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo. Matth. v, 28.

6. Quod si oculus tuus (vel manus) dexter scandalizat te, erue eum et projice abs te. Matth. v, 29.

7. Omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari, et qui dimissam duxerit, adulterat. Matth. v, 32.

8. Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Matth. v, 43.

9. Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo raca, reus erit concilio, qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis. Matth. v, 22.

10. Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est. Matth. vi, 1.

11. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et, clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Ibid. 6.

12. Orantes nolite multum loqui (ore, sed corde) sicut Ethnici. Ibid. 7.

13. Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in coelis; sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, etc.

14. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, etc., sed in coelo. Matth. vi, 19.

15. Non potestis Deo servire et mammonae. Matth. vi, 24.

16. Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Matth. vi, 25.

17. Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Matth. vi, 33.

18. Nolite judicare, ut non judicemini. Matth. vii, 1.

19. Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. q. d.: Nolite sancta dogmata tradere incredulis et obstinatis, qui ea rideant et subsannent. Matth. vii, 6.

20. Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Matth. vii, 12.

21. Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via est quae ducit ad perditionem. Matth. vii, 13.

22. Qui dixerit (verbum) contra Spiritum sanctum non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Matth. xii, 32.

23. Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis justificaberis; et ex verbis tuis condemnaberis. Matth. xii, 36.

24. Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Matth. xviii, 3.

25. Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum; si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Ibid. 15.

26. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Ibid.

27. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Ibid. Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Ibid. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Joan. xiii, 34.

His adde praecepta Sacramentorum, quae inferius afferam.

Mixta, Hoc Est Partim Consilia, Partim Praecepta

1. Ego autem dico vobis non jurare omnino. Matth. v, 34.

2. Sit autem sermo vester, est, est; non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. Matth. v, 37.

3. Cum jejunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo qui est in abscondito. q. d.: Cum jejunas, noli id ostentare, sed cela et dissimula per corporis animique alacritatem et laetitiam. Matth. vi, 17. Idem dixit de Eleemosyna, 3; de Oratione, 6.

4. Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Matth. vii, 7.

5. Qui recipit Prophetam in nomine Prophetae, mercedem Prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Matth. x, 41.

6. Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Matth. x, 42.

7. Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Matth. xi, 28.

8. Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Matth. xii, 50.

9. Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Matth. xvi, 24.

10. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Lucae xii, 33.

11. Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis. Luc. xxi, 36.

12. Scrutamini Scripturas. Joan. v, 39.

13. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. Joan. vi, 27.

14. In hoc cognoscent omnes quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Joan. xiii, 35.

Praecepta et Consilia a Christo Seorsim Data Apostolis

1. Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Matth. iv, 19.

2. In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Matth. x, 5.

3. Euntes autem praedicate dicentes, quia appropinquavit regnum coelorum. Ibid.

4. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemonia ejicite.

5. Gratis accepistis, gratis date. Ibid.

6. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris. Ibid. Non peram in via, neque calceamenta, neque virgam; dignus est enim operarius cibo suo. Ibid.

8. In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete donec exeatis. Ibid.

9. Intrantes autem in domum, salutate eam dicentes: Pax huic domui. Ibid.

10. Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Ibid. 14. Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati. Ibid.

11. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Ibid. 16.

12. Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos. Ibid. 17. Et ad praesides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. Ibid.

13. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Ibid. 19. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Ibid.

14. Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite ad aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. Ibid. 23.

15. Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur; et occultum, quod non scietur. Ibid. 26.

16. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Ibid.

17. Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Ibid. 28.

18. Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram, non veni pacem mittere; sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam. Et inimici hominis domestici ejus. Ibid. 34.

19. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Ibid. 37.

20. Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.

21. Qui invenit animam suam, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Ibid. 39.

22. Qui recipit vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Ibid. 40.

23. Nemini dixeritis visionem (Transfigurationis) donec Filius hominis a mortuis resurgat. Matth. xvii, 9.

24. Ut autem non scandalizemus eos (exactores didrachmi pro tributo), vade ad mare et mitte hamum, et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies staterem; illum sumens, da eis pro te et me.

25. Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Matth. xviii, 18.

26. Quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister. Et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Matth. xx, 26. Sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Ibid.

27. Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum: vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Matth. xxvi, 38.

28. Ego rogavi pro te (o Petre) ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Luc. xxii, 32.

29. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et affer manum tuam, et mitte in latus meum; et noli esse incredulus, sed fidelis. Joan. xx, 27.

30. Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis, etc.; afferte de piscibus quos prendistis nunc, etc. Venite, prandete. Joan. xxi, 6 et seq.

31. Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Ibid. 15.

32. Euntes docete omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Matth. xxviii, 19. Et ego mitto promissum Patris mei in vos. Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Luc. xxiv, 49.


Promissa Evangelica

1. Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. Et erit gaudium tibi, et exultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt. Luc. i, 13.

2. Erit enim magnus coram Domino; et vinum et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Ibid.

3. Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.

4. Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae; ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. Ibid.

Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.

5. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur; et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in aeternum. Et regni ejus non erit finis. Ibid. 30.

6. Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Matth. v, 3. Ibid. in seq. — Idem regnum aliis titulis et nominibus, caeteris septem beatitudinibus promittitur.

7. Qui recipit vos, me recipit; et qui recipit me, recipit eum qui me misit. Matth. x, 40.

8. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Ibid.

9. Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Ibid.

10. Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Matth. xiii, 43.

11. Beatus es Simon Bar-Jona; quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est. Matth. xvi, 17.

12. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.

13. Et tibi dabo claves regni coelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Matth. xvi, 17.

14. Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est. Matth. xviii, 19. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Ibid.

15. Tunc accedens Petrus ad eum dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. Ibid.

16. Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum coelorum. Matth. xix, 11.

17. Quia haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint Sabbata mea, et elegerint quae ego volui, et tenuerint foedus meum. Dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis quod non peribit. Isai. lvi, 4.

18. Vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Matth. xix, 21.

19. Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.

20. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Ibid.

21. In resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in coelo. Matth. xxii, 30.

22. Euge, serve bone et fidelis; quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Matth. xxv, 23.

23. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Matth. xxviii, 20.

24. Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient; linguis loquentur novis.

25. Serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt. Marc. xvi, 17.

26. Habete fidem Dei.

27. Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere et mittere in mare; et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.

28. Propterea dico vobis, omnia quae orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. Marc. xi, 22.

29. Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. Luc. ii, 29.

30. Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde.

31. Praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis. Luc. iv, 18.

32. Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit.

33. Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subjiciuntur; gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Luc. x, 19.

34. Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea. Luc. x, 41.

35. Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei. Luc. xii, 8; Matth. x, 32.

36. Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Matth. vi, 33.

37. Ignem veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut accendatur? Luc. xii, 49.

38. Injicient vobis manus, etc. Ponite ergo in cordibus vestris, non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Luc. xxi, 13.

39. Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum. Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo; et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel. Luc. xxii, 28.

40. Pax vobis, ego sum, nolite timere. Luc. xxiv, 36.

41. Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Ibid. 49.

42. Eduxit autem eos foras in Bethaniam; et elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, cum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Ibid.

43. Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno. Et erant semper in templo laudantes, et benedicentes Deum. Amen. Ibid.

44. Oves meae vocem meam audiunt; et ego cognosco eas, et sequuntur me. Et ego vitam aeternam do eis; et non peribunt in aeternum; et non rapiet eas quisquam de manu mea. Joan. x, 27.

45. Vado parare vobis locum. Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Joan. xiv, 2.

46. Amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet; quia ego ad Patrem vado.

47. Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio. Joan. xiv, 12.

48. Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum; vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit.

49. Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. Joan. xiv, 16.

50. Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est, qui diligit me. Et qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Joan. xiv, 21. Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Joan. xiv, 23.

51. Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Joan. xv, 26.

52. Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus; vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Joan. xv, 15.

53. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat; ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Joan. xv, 16.

54. Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Joan. xv, 26.

55. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Joan. xvi, 13.

56. Sanctifica eos in veritate, etc. Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Joan. xvii, 17.

57. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Ibid. 20.

58. Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti. Ibid. 21. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ibid. 22.

59. Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi; quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Joan. xvii, 24.

60. Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Joan. xix, 26.


Minae Evangelicae

1. Quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.

2. Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati. Matth. x, 14.

3. Vae tibi, Corozain: Vae tibi, Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. Matth. xi, 21.

4. Verumtamen dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. Ibid. 22.

5. Et tu, Capharnaum, numquid usque in coelum exaltaberis? usque in infernum descendes; quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. Ibid. Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. Ibid.

7. Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae; et ecce plus quam Jonas hic. Matth. xii, 41.

8. Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam; quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Solomon hic. Ibid.

9. Sic erit in consummatione saeculi, exibunt Angeli et separabunt malos de medio justorum. Matth. xiii, 49.

10. Et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Ibid.

11. Vae mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae illi per quem scandalum venit. Matth. xviii, 7.

12. Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te; bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. Matth. xviii, 8.

13. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines, etc. Matth. xxiii, 13.

14. Vae vobis, Scribae, etc., quia comeditis domos viduarum, etc. Matth. xxiii, 14 et sequent., ubi continuo, usque ad finem capitis. Vae, fulmen aeternae damnationis in Scribas, ob eorum superbiam, avaritiam, saevitiam, impietatem denotat.

15. Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Matth. xxiii, 35. Amen dico vobis: venient haec omnia super generationem istam.

16. Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Ibid.

17. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire; et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis; veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora quam ignorat; et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis. Illic erit fletus et stridor dentium. Matth. xxiv, 48.

18. Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. Matth. xxv, 46.

19. Vae homini illi (Judae) per quem Filius hominis tradetur; bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. Matth. xxvi, 24.

20. Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.

21. Vae vobis, qui saturati estis, quia esurietis; vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis.

22. Vae cum benedixerint vobis homines; secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. Luc. vi, 24.

23. Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis.

24. Qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis.

25. Omnis autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. Luc. xii, 48.

26. Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. Luc. xiii, 3.


Miracula Christi Ordine Temporis Quo Patrata Sunt, Sigillatim Digesta

1. Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero ejus, et repleta est Spiritu sancto Elisabeth. Luc. i, 41.

2. Et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres; et benedictus fructus ventris tui. Ibid.

3. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ibid.

4. Christus recenter natus misit Angelum, qui pastoribus, et stellam, quae Magis nuntiaret suam nativitatem, eosque ad se visendum adorandumque vocaret. Luc. ii, 9; Matth. ii, 3.

5. Oblatus in templo fecit, ut Simeon et Anna se ut Messiam agnoscerent, ac de se prophetarent. Luc. ii, 25.

6. In Christum, cum baptizaretur a Joanne, Spiritus sanctus specie columbae illapsus est, et vox Patris intonuit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Matth. iii, 16.

7. Christus mox a Baptismo secedens in desertum ibi quadraginta diebus jejunavit et per miraculum ab omni cibo potuque abstinuit. Matth. iv, 2.

8. Christus in nuptiis Canae Galilaeae mutat aquam in vinum. Joan. ii, 11.

9. Mox in Paschate omnes vendentes et ementes vultus sui majestate percellens, flagello ejicit e templo. Joan. ii, 15.

10. Filium Reguli aegrum sanat Capharnaum. Joan. iv, 50.

11. Daemoniacum ibidem in Synagoga a daemone liberat. Marc. i, 23.

12. Socrum Petri febrientem, multosque aegros curat. Matth. viii, 15.

13. Dormiens in navi excitatur a discipulis, ac sedat maris tempestatem, ventisque et fluctibus imperat. Matth. viii, 25.

14. Sanat duos daemoniacos in regione Gerasenorum, ac daemonibus permittit ingredi in porcos, qui eos praecipitant in mare. Matth. viii, 28.

15. Sanat paralyticum per tegulas ante se demissum. Matth. ix, 2.

16. Vocat Matthaeum a telonio, itaque mentem ejus immutat, ut omnibus relictis illico eum sequatur. Matth. ix, 9.

17. Archisynagogi filiam a morte revocat, et Haemorrhoissae fluxum sanguinis sistit. Matth. ix, 18.

18. Duos caecos illuminat, et daemoniacum mutum curat. Matth. ix, 27.

19. Ad probaticam piscinam in Sabbato sanat aegrum per triginta octo annos. Joan. v, 2.

20. Manco manum aridam restituit. Matth. xii, 13.

21. Leprosum a lepra mundat. Matth. viii, 2.

22. Centurionis servum paralyticum sanat. Matth. viii, 5.

23. Filium viduae in Naim a morte suscitat. Luc. vii, 11.

24. Magdalenam a morte animae, et a daemonibus liberat. Luc. vii, 48.

25. Curat daemoniacum, caecum et mutum. Matth. xii, 22.

26. Quinque panibus pascit quinque hominum millia. Joan. vi, 11.

27. Ambulat Jesus super mare, et Petrum super illud ambulare facit. Matth. xiv, 25.

28. Sanat filiam Chananaeae a daemone vexatam. Matth. xv, 28.

29. Sanat surdum et mutum mittens digitos in auriculas, et expuens tangensque linguam ejus, dicens ephpheta, id est adaperire. Marc. vii, 34.

30. Septem panibus pascit quinque hominum millia. Matth. xv, 36.

31. Illuminat caecum in Bethsaida, dicentem: Video homines sicut arbores ambulantes. Marc. viii, 24.

32. Transfigurat se Christus in monte Thabor: Et resplenduit facies ejus sicut sol, et apparuerunt Moyses et Elias cum eo loquentes. Matth. xvii, 2.

33. Ejicit daemonem lunaticum, quem discipuli ejicere non potuerant; quia hoc genus, inquit, non ejicitur nisi per orationem et jejunium. Matth. xvii, 14.

34. Facit ut Petrus in ore piscis inveniat didrachma, illudque pro tributo persolvat. Matth. xvii, 26.

35. Mundat decem leprosos. Luc. xvii, 12.

36. Caeco nato visum restituit. Joan. ix, 1.

37. Sanat mulierem contractam. Luc. xiii, 11.

38. Sanat hydropicum in Sabbato, prandens cum Pharisaeo. Luc. xiv, 2.

39. In festo Encaeniorum eripit se e lapidantium manibus. Joan. x, 31 et 39.

40. Lazarum quatriduanum e sepulcro evocat et suscitat. Joan. xi, 1.

41. Duos caecos juxta Jericho illuminat, e quibus unus famosior erat, nomine Bartimaeus. Matth. xx, 29; Marc. x, 46; Luc. xviii, 33.

42. Insidens asino gloriose quasi Messias ingreditur Jerusalem, turbis cum ramis palmarum acclamantibus, quin et infantibus: Hosanna Filio David. Matth. xxi, 9.

43. Mox caecos et claudos in templo curat. Matth. xxi, 14.

44. Ficulneam maledicendo arefacit. Ibid. 19.

45. Ejicit rursum vendentes et ementes e templo. Luc. xix, 45; Matth. xxi, 12.

46. Apparuit illi Angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Luc. xxii, 44.

47. Ut ergo dixit eis, ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Joan. xviii, 6.

48. A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. Matth. xxvii, 45.

49. Christus in passione et cruce fuit miraculum miraculorum; fuit enim portentum, imo abyssus humilitatis, patientiae, obedientiae, charitatis, fortitudinis, martyrii omniumque virtutum. Matth. xxvii.

50. Clamans: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, per miraculum expirat; morientis enim vox, vita et spiritus deficit. Ibid. 50.

51. Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Centurio autem, et qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terrae motu et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. Ibid. 51.

52. Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Joan. xix, 34.

53. Christus tertio post mortem die seipsum resuscitat, et corpus gloria ceterisque dotibus beatitudinis condecorat, et beat. Matth. xxviii; Marc. xvi; Luc. xxiv.

54. Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum, et ipse evanuit ex oculis eorum, et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Luc. xxiv, 30.

55. Christus die quadragesima a resurrectione sua, coram Apostolis, e monte Oliveti gloriosus in coelum ascendit, sedetque a dextris Dei. Luc. xxiv, 51; Marc. xvi, 19.


Oracula et Prophetiae Christi Ex Ordine Quo Ab Ipso Per Se Vel Suos Editae Sunt, Dispositae

1. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Luc. i, 48.

2. Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.

3. Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum. Luc. i, 76.

4. Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur.

5. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Luc. ii, 34.

6. Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Joan. i, 48.

7. Videbitis coelum apertum et Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. Ibid.

8. Christus ejiciens ementes et vendentes e templo, Judaeis petentibus signum assignat suam mortem et resurrectionem; utrumque praedicens: 1. Joan. ii, 19; 2. paulo ante, et post transfigurationem suam, Matth. xvii, 21; 3. paulo ante mortem, cum ad eam Hierosolymam pergeret, Matth. xx, 19; 4. in ultima coena paucis horis antequam caperetur. Matth. xxvi, 2.

9. Christus mulieri Samaritanae edicit occulta, quae per vitam gesserat; itaque eam et Samaritanos convertit. Joan. iv, 18.

10. Venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Joan. iv, 23.

11. Levate oculos et videte regiones, quia illae jam albae sunt ad messem. Joan. iv, 35.

12. Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius (Antichristus) venerit in nomine suo, illum accipietis. Joan. v, 43.

13. Nonne ego vos duodecim elegi, et ex vobis unus diabolus est? Scilicet Judas, qui me tradet. Joan. vi, 71.

14. Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, in regno coelorum; filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Matth. viii, 11.

15. Tradent enim vos in Conciliis, et in Synagogis suis flagellabunt vos; et ad praesides et ad reges ducemini propter me, in testimonium illis et Gentibus. Matth. x, 17.

17. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient.

18. Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ibid. 21.

19. Amen dico vobis; sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. Matth. xvi, 28.

20. Elias venturus est, et restituet omnia. Matth. xvii, 11.

21. Vade (o Petre) ad mare, et mitte hamum, et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies staterem; illum sumens, da eis pro te et me. Matth. xvii, 26.

22. Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Matth. xx, 23.

23. Digito scribens in terra, occulta Pharisaeorum adulteram accusantium scelera pandit, eosque confundit. Joan. viii, 8.

24. Ite in castellum quod contra vos est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo unquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.

25. Et si vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.

26. Abierunt autem qui missi erant, et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum. Luc. xix, 30.

26. Venient dies in te (o Jerusalem), et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te. Et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Luc. xix, 43.

27. Ecce ego mitto ad vos Prophetas, et Sapientes, et Scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis; et ex eis flagellabitis in Synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem.

28. Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Matth. xxiii, 34.

29. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Ibid.

30. Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Ibid. 38.

31. Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent. Matth. xxiv, 5.

32. Audituri enim estis praelia et opiniones praeliorum. Videte ne turbemini; oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. Ibid.

33. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terrae motus per loca. Ibid. Haec autem omnia initia sunt dolorum. Ibid.

34. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos; et eritis odio omnibus Gentibus propter nomen meum. Ibid.

35. Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. Ibid.

36. Et multi Pseudoprophetae surgent, et seducent multos. Ibid.

37. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Ibid.

38. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ibid.

39. Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus Gentibus; et tunc veniet consummatio. Ibid.

40. Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur. Ibid. 29.

41. Et tunc parebit signum Filii hominis in coelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate. Ibid.

42. Et mittet Angelos suos cum tuba, et voce magna; et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum. Ibid.

43. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes, et nuptui tradentes usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam. Ibid. 38. Et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes; ita erit et adventus Filii hominis. Ibid.

44. Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. Duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur. Ibid. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Ibid.

45. Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae. Matth. xxv, 31.

46. Et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis. Ibid.

47. Et statuet oves quidem a dextris suis, hoedos autem a sinistris. Ibid.

48. Tunc dicet Rex his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Ibid.

49. Jerusalem calcabitur a Gentibus, donec impleantur tempora nationum. Luc. xxi, 24.

50. Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans: sequimini eum in domum in quam intrat.

51. Et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi magister: ubi est diversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?

52. Et ipse ostendet vobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate. Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha. Luc. xxii, 10.

53. Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. Matth. xxvi, 21.

54. Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Ibid. 23.

55. Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simoni Iscariotae.

56. Et post buccellam introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. Joan. xiii, 26.

57. Respondens autem Judas qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Matth. xxvi, 25. Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Ibid. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. Ibid. Respondens autem Petrus, ait illi: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.

58. Christus tam ante quam post mortem praedixit adventum Spiritus sancti. Joan. xiv, 16; Luc. xxiv, 49.

59. Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Matth. xxvi, 29.

60. Ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus, ecce appropinquavit qui me tradet. Matth. xxvi, 45.

61. Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros;

62. Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt.

63. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos, et collibus: Operite nos.

64. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Luc. xxiii, 28.

65. Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. Luc. xxiii, 43.

66. Tunc ait illis (mulieribus venientibus ad Christi sepulcrum) Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Matth. xxviii, 10.

His adde nonnulla ex Joanne praeter ordinem.

67. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. Joan. x, 16.

68. Resurget frater tuus (ait Christus Marthae de Lazaro mortuo). Joan. xi, 23.

69. Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Joan. xi, 50.

70. Sinite illam, ut in diem sepulturae meae servet illud (scilicet unguentum Magdalenae). Joan. xii, 7.

71. Sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Joan. xiii, 1.

72. Absque Synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. Joan. xvi, 2.

73. Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria; et me solum relinquatis, et non sum solus, quia Pater mecum est.

74. Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum. Joan. xvi, 32.


Sacramenta a Christo Instituta

1. Baptismus

Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Joan. iii, 5.

Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes ergo docete omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis; et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Matth. xxviii, 18.

2. Confirmatio

His auditis baptizati sunt in nomine Jesu. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant. Actor. xix, 5.

Miserunt ad illos Petrum et Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum; nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum. Actor. viii, 14.

3. Eucharistia

Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite, hoc est corpus meum. Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Matth. xxvi, 26.

Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Joan. vi, 51.

Sacrificium Eucharistiae.

Hoc facite in meam commemorationem. Luc. xxii, 19.

Hic est calix novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur, qui, scilicet calix (ut patet ex graeco), pro vobis offeretur (nam liquida solent per effusionem Deo libari et offerri) jamjam in hac ultima coena, cum ego et vos illum bibemus, et bibendo Deo libabimus. Luc. xxii, 20.

4. Poenitentia

Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Joan. xx, 22.

Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Matth. xviii, 18.

5. Extrema Unctio

Ungebant oleo multos aegros, et sanabant. Marc. vi, 13.

Infirmatur quis ex vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum; et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, remittentur ei. Jacob. v, 14.

6. Ordo

Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur, etc. Joan. xx, 21.

Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum. II Tim. i, 6.

Tunc jejunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. Actor. xiii, 3.

Constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. Tit. i, 5.

7. Matrimonium

Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Matth. xix, 3.

Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ephes. v, 32.


Paradoxa Evangelica

1. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Joan. i, 1.

2. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Joan. i, 4.

3. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt.

4. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus.

5. Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Joan. i, 10.

6. Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. Ibid. 45.

7. Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.

8. Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

9. Deum nemo vidit unquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Joan. i, 46.

10. Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.

11. Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Marc. i, 2.

12. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Joan. i, 29.

13. Spiritus ubi vult spirat; vocem ejus audis, sed nescis unde veniat aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Joan. iii, 8.

14. Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo.

15. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

16. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Joan. iii, 13.

17. Illum oportet crescere, me autem minui. Joan. iii, 30.

18. Qui accepit ejus testimonium, signavit, quia Deus verax est.

19. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Deus spiritum.

20. Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Joan. iii, 33.

21. Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.

22. Sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Joan. iv, 13.

23. Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. Joan. iv, 34.

24. Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Joan. v, 19.

25. Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius, quos vult, vivificat.

26. Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Joan. v, 21.

27. Venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei.

28. Et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. Joan. v, 28.

29. Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet unquam. Joan. vi, 35.

30. Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

31. Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. Joan. vi, 44.

32. Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Ibid. 64.

33. Quaeretis me, et non invenietis; et ubi ego sum, vos non potestis venire. Joan. vii, 34.

34. Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.

35. Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum: vidit et gavisus est. Joan. viii, 36.

36. In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant. Ibid. 39.

37. Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Joan. xi, 25.

38. Qui amat (Matth. x, 30, qui invenit) animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Joan. xii, 24. Beati pauperes spiritu. Beati mites. Beati qui lugent, etc. Matth. v, 1.

39. Nunc judicium est mundi; nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.

40. Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus. Joan. xii, 31.

41. Ego sum via, veritas, et vita: nemo venit ad Patrem, nisi per me; si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis, et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. Joan. xiv, 6.

42. Non creditis, quia ego in Patre, et Pater in me est? Joan. xiv, 10.

43. Ego sum vitis, et Pater meus agricola est, etc. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum; quia sine me nihil potestis facere.

44. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.

45. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. Joan. xv, 5.

46. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.

47. Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi, ut faciam.

48. Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.

49. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Joan. xvii, 3.

50. Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Matth. xix, 24.

51. Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Luc. xviii, 14.

52. Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Joan. xx, 17.


Apologi et Parabolae Evangelicae Ordine Historico Dispositae

1. Parabola puerorum canentium et lamentantium. Matth. xi, 46.

2. Parabola seminantis, in qua semen aliud cecidit secus viam, aliud in petrosa, aliud in spinas, aliud in terram bonam, fecitque fructum centesimum, sexagesimum, trigesimum. Matth. xiii, 4.

3. Parabola zizaniorum, quae semini superseminavit inimicus. Ibid. 24.

4. Simile est regnum coelorum grano sinapis. Ibid. 31.

5. Simile est regnum coelorum fermento in farinae satis tribus. Ibid. 38.

6. Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro. Ibid. 44.

7. Simile est regnum coelorum margaritae pretiosae. Ibid. 45.

8. Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare. Ibid. 47.

9. Parabola patrisfamilias, qui a servo in conservum immisericorde debitum decem millium talentorum, jam remissum repetiit. Matth. xviii, 23.

10. Parabola boni pastoris, mercenarii et ovium. Joan. x, 2.

11. Parabola Samaritani curantis eum qui inciderat in latrones, infuso in plagas oleo et vino. Luc. x, 30.

12. Parabola amici petentis noctu ab amico tres panes pro hospite, docens modum et vim orandi. Luc. xi, 5.

13. Parabola divitis sic dicentis: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam petunt a te: quae autem parasti, cujus erunt? Luc. xii, 19.

14. Parabola servi vigilantis noctu, et dominum a nuptiis revertentem expectantis. Luc. xii, 36.

15. Parabola ficulneae infrugiferae, quae jubetur excidi. Luc. xiii, 6.

16. Contendite intrare per angustam portam in coelum, quia pauci salvantur; et arcta est salutis via. Luc. xiii, 24.

17. Parabola de captando inter convivas ultimo loco. Luc. xiv, 7.

18. Parabola de computandis sumptibus ante bellum, et ante fabricam turris. Luc. xiv, 28.

19. Parabola ovis centesimae perditae, quam pastor, relictis nonaginta novem, requisivit. Luc. xv, 4.

20. Parabola mulieris quaerentis drachmam perditam, eaque inventa, sibi suisque congratulantis. Luc. xv, 8.

21. Parabola filii prodigi. Luc. xv, 11.

22. Parabola de villico iniquo, faciente sibi amicos de mammona iniquitatis, ut, officio privatus, ab eis reciperetur. Luc. xvi, 1.

23. Parabola divitis epulonis et Lazari mendici. Ibid. 19.

24. Parabola iniqui judicis et viduae. Luc. xviii, 2.

25. Parabola Pharisaei et Publicani. Luc. xviii, 9.

26. Parabola de operariis in vineam conductis hora una, tertia, sexta, nona et undecima, ubi in mercede novissimi fiunt primi, et primi novissimi. Matth. xx, 1.

27. Parabola de decem mnis in servos ad negotiandum distributis. Luc. xix, 13.

28. Parabola duorum filiorum, unius poenitentis et patri obedientis, alterius fingentis se obedire. Matth. xxi, 28.

29. Parabola locatae vineae, cujus conductores occiderunt heri servos et filium. Ibid. 33.

30. Parabola invitantis ad nuptias filii, ubi invitati neglexerunt venire, sed abierunt, alius in villam suam, alius ad negotiationem suam; unde herus invitavit omnes obvios, et ingressus in convivium, ejecit eum qui carebat veste nuptiali. Matth. xxii, 1.

31. Parabola de decem virginibus, quinque prudentibus, quae acceperunt oleum in vasis cum lampadibus, et quinque fatuis, quae oleum accipere neglexerunt. Matth. xxv, 1.

32. Parabola de talentis in servos distributis, cum uni dedit quinque, alteri duo, tertio unum. Ibid. 14.


Adagia, Gnomae et Emblemata Evangelica

1. Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.

2. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita.

3. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Matth. v, 13.

4. Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Matth. vi, 21.

5. Nemo potest duobus dominis servire. Matth. vi, 24.

6. Sufficit diei malitia sua. Ibid. 34.

7. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Matth. vii, 2.

8. Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Ibid. 3.

9. Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Ibid. 6.

10. Quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se!

11. Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Ibid. 9.

12. Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.

13. Euntes autem discite quid est: misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. Matth. ix, 13.

14. Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt.

15. Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit.

16. Neque mittunt vinum novum in utres veteres; alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur. Matth. ix, 17.

17. Secundum fidem vestram fiat vobis. Matth. ix, 29.

18. Messis multa, operarii autem pauci. Ibid. 38.

19. Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Matth. x, 24.

20. Nihil est opertum quod non revelabitur, et occultum quod non scietur.

21. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Matth. x, 26.

22. Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo.

23. A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

24. Omnes enim Prophetae et lex usque ad Joannem prophetarunt.

25. Et si vultis recipere, ipse est Elias qui venturus est.

26. Qui habet aures audiendi, audiat. Matth. xi, 11.

27. Justificata est sapientia a filiis suis. Ibid. 19.

28. Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

29. Ita, Pater, quoniam sic placitum fuit ante te. Ibid. 26.

30. Jugum meum suave est, et onus meum leve. Matth. xi, 30.

31. Omne regnum divisum contra se, desolabitur. Matth. xii, 25.

32. Qui non est mecum, contra me est. Ibid. 30.

33. Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Ibid. 50.

34. Omnis Scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Matth. xiii, 52.

35. Non est Propheta sine honore nisi in patria sua. Ibid. 57.

36. Modicae fidei, quare dubitasti? Matth. xiv, 31.

37. Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

38. At illa dixit: Etiam, Domine; nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Matth. xv, 26.

39. Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod exit de ore, hoc coinquinat hominem. Matth. xv, 11.

40. Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum. Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste coelum. Faciem ergo coeli dijudicare nostis; signa autem temporum non potestis scire? Matth. xvi, 2.

41. Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Matth. xvi, 26.

42. Amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. Matth. xvii, 19.

43. Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic major est in regnum coelorum. Matth. xviii, 14.

44. Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum. Matth. xxi, 13.

45. Scribis petentibus an liceat tributum dare Caesari, respondet Christus: Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec et superscriptio? Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Matth. xxii, 19.

46. Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere; dicunt enim et non faciunt. Matth. xxiii, 2.

47. Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Matth. xxiii, 32.

48. Sicut fulgur exit ab Oriente et paret usque ad Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis.

49. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet. Matth. xii, 20.

50. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. Ibid. 35.

51. Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus venturus sit. Matth. xxiv, 42.

52. Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Matth. xxv, 40.

53. Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Matth. xxvi, 42.

54. Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter Sabbatum; itaque Dominus est Filius hominis, etiam Sabbati. Marc. ii, 28.

55. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Matth. iv, 4.

56. Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ibid.

57. Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Luc. ix, 26.

58. Dignus est operarius mercede sua. Luc. x.

59. Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. At ille dixit: Quinimo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Luc. xi, 27.

60. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Luc. xvi, 9.

61. Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? Luc. xvi, 10.

62. Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.

63. Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare. Luc. xvi, 23.

64. Vidit quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo; et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei; haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. Luc. xxi, 2.

65. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Luc. xxiv, 26.

66. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Joan. xii, 24.

67. Si ergo lavi pedes vestros, Dominus et Magister; et vos debetis alter alterius lavare pedes.

68. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Joan. xiii, 14.

69. Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. Joan. xx, 29.


Aenigmata Evangelica

1. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni.

2. Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam; et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Matth. iii, 12.

3. Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam; et sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Matth. iv, 16.

4. Lucerna corporis tui est oculus tuus: si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.

5. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt! Matth. vi, 22.

6. Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Matth. viii, 22.

7. Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et non invenit. Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi; et veniens, invenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae. Matth. xii, 43.

8. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, etc. Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum. Matth. xxi, 42.

9. Qui habet, dabitur illi; et qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab eo. Marc. iv, 25.

10. Video homines velut arbores ambulantes. Marc. viii, 24.

11. Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.

12. Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. Marc. ix, 48.

13. Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Luc. iii, 8.

14. Dicite vulpi illi (Herodi): Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertio die consummor. Luc. xiii, 32.

15. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Matth. xx, 30.

16. Nunc qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. Luc. xxii, 36.

17. Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem. Joan. xvi, 16.

18. Ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Matth. xxiv, 28.

19. Et cum venerit ille (Paracletus) arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. De peccato quidem, quia non crediderunt in me. De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. Joan. xvi, 8.

20. Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Joan. xx, 17.

21. Cum esses junior, cingebas te et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo tu non vis. Joan. xxi, 18.

22. Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? Ibid. 22.

23. Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. Matth. xxiii, 24.

24. Vae vobis, Scribae, etc., quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Ibid.