Cornelius a Lapide

Argumentum in S. Matthaeum

Sanctum Jesu Christi Evangelium secundum Matthaeum


Index


Inscriptio Libri

Inscribitur hic liber tam in Latinis quam Graecis et Syris exemplaribus: «Sanctum Jesu Christi Evangelium secundum Matthaeum,» q. d.: Hic est liber continens optimum et laetissimum nuntium adventus Christi, sive Messiae Patriarchis promissi, puta incarnationis, nativitatis, vitae, praedicationis, passionis, resurrectionis, ascensionis Christi ac redemptionis, salutis, gratiae et gloriae ab eo partae, et toti orbi allatae, cujus scriptor fuit S. Matthaeus, dictator Spiritus sanctus. Syrus interpres hunc praefigit titulum: «In virtute Domini, Deique nostri Jescua Christi, incipimus scribere librum sacrosancti Evangelii, primumque Evangelium, Matthaei praeconium,» hoc est quod Matthaeus praeconizavit, sive praedicavit. Unde illud sic finit: «Sancti Evangelii praeconii Matthaei, quod praedicavit Hebraice in terra Palaestinae, finis.» Arabicus: «Evangelium Jesu Christi sicut scripsit Mar (id est Dominus) Matthaeus, unus ex duodecim discipulis ejus.» Nunc singula verba pressius expendamus.


Sanctum

SANCTUM. — Evangelium est et dicitur sanctum, quia omnia quae continet, sancta sunt per eminentiam, scilicet sancta est Christi nativitas ex Spiritu sancto, sancta doctrina, sancta opera, sancta miracula, sancta passio, sancta resurrectio, ascensio, missio Spiritus sancti. Alludit ad illud Daniel IX, 24, ubi dicitur consummandas esse septuaginta annorum hebdomades usque ad Christum, «ut ungatur Sanctus Sanctorum.» q. d.: Hoc libro et Evangelio ostenditur impletam esse prophetiam Danielis de Christo venturo, qui est Sanctus Sanctorum, ideoque sicut olim Jacobo Patriarchae, sic et nunc asseculis suis christianis dabit scientiam Sanctorum; finis enim ejus est sanctificatio nostra, «ut serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris» (Luc. I, 75). Porro quanta et quam admirabilis sit sanctitas et perfectio Evangelii prae lege naturae et Mosaica, liquet ex coelestibus praeceptis et consiliis quae sancit Christus, Matth., cap. V, 6 et 7; atque ex vitis Sanctorum novi Testamenti; in iis enim videre est quantus fuerit zelus sancti Pauli et Apostolorum; quam coelestis vita et contemplatio anachoretarum et religiosorum; quam insuperabilis fortitudo martyrum; quam angelica puritas Virginum; quam heroici labores SS. Confessorum, Episcoporum, Pontificum, etc.


Jesu Christi

Jesus nomen proprium. JESU CHRISTI. — Jesus est proprium nomen Verbi incarnati, puta hujus hominis Verbo hypostatice uniti, sicut meum nomen proprium est Cornelius, alterius Petrus, Paulus, Jacobus, etc. Dicitur Jesus Hebraice יהושע Jehoscua, et contracte ישוע Jescua, id est salvator, quia, ut praedixit Gabriel Archangelus: «Ipse populum salvum faciet a peccatis eorum» (Matth. I, 21; Luc. I, 31).


Christus (Nomen Officii)

Christus nomen officii. Christus vero nomen est officii et dignitatis. Jesus enim Hebraice cognominatur משיח Messias; Graece χριστός; Latine Unctus, quia a Deo Patre unctus et consecratus est in summum orbis Pontificem, Regem, Legislatorem, Prophetam et Doctorem.


Evangelium

Evangelium est bonum nuntium. EVANGELIUM. — Id est bonum nuntium. ἀγγέλλω enim est nuntio, unde ἄγγελος est nuntius, εὐαγγελίζω est bona nuntio, εὐάγγελος et εὐαγγελιστής est bonus nuntius, Angelus, sive laetus nuntius, εὐαγγέλιον est jucundum laetumque nuntium. Ita S. Chrysostomus. Hic vide Budaeum in Pandectas, ubi addit Evangelium per metonymiam significare donarium, vel sacrificium exhibitum pro felici nuntio. Unde Cicero ad Atticum: «O suaves, ait, tuas epistolas, quibus evangelia deberi fateor»evangelia, id est praemia laeti nuntii. Evangelium Hebraice dicitur בשורה besora a בשר basar, id est caro; quasi besora sit laetissimum incarnationis Verbi nuntium de salute et felicitate aeterna, quod Christus Dominus quasi magni consilii Angelus hominibus attulit. Hic vero Evangelium metonymice sumitur pro libro vel scriptura, quae hoc nuntium historice enarrat.


Secundum Matthaeum

Vox secundum quid significet hic. Primo. SECUNDUM MATTHAEUM. — Vox secundum notat: primo, primum et primarium Evangelii hujus auctorem esse Spiritum sanctum, secundarium vero S. Matthaeum; fuit enim ipse quasi organum, instrumentum et calamus Spiritus sancti, scribens ea quae Spiritus sanctus dictabat, juxta illud: «Lingua mea calamus scribae velociter scribentis» (Psal. XLIV).

Secundo, notat unum idemque esse Evangelium, sed diversimode et quadrupliciter a quatuor Evangelistis conscriptum. Igitur secundum indicat Evangelium S. Matthaei non esse aliud ab Evangelio SS. Lucae, Marci et Joannis, nec aliam afferre historiam vel doctrinam, sed tantum alium fuisse scriptorem aliumque scribendi modum. Unum enim est Evangelium, sed a quatuor Evangelistis quadruplici modo, ordine et stylo conscriptum.

Tertio, notat Spiritum sanctum se naturae et ingenio S. Matthaei attemperasse; illuminabat enim, excitabat et dirigebat eum Spiritus sanctus, ut ea quae partim viderat, vel ab Apostolis audierat, partim quae Deus ei revelabat, scriberet illa methodo, ordine, sententia, conceptu et phrasi quae S. Matthaei genio et ingenio congruebat. Non enim opus erat nova revelatione Dei in his quae S. Matthaeus jam sciebat, quia ea viderat vel audierat, sed tantum assistentia, excitatione et directione Spiritus sancti, ne ex oblivione aut lapsu mentis, similive fragilitate humana, vel in puncto a veritate aberraret, neve alia vel aliter scriberet, quam Spiritus sanctus volebat. Hinc S. Lucas initio Evangelii ait se scribere ea quae ab Apostolis audierat. Hinc rursum alius est stylus, alia phrasis, alia methodus S. Lucae, alia S. Matthaei, alia S. Marci, alia S. Joannis, sicut cuique suus est dicendi scribendique genius.


Titulus ab Ecclesia, non ab Evangelistis Praefixus

Titulus in praescriptione ab Ecclesia, non ab Evangelistis. Putant nonnulli hunc titulum suo Evangelio esse praefixum a S. Matthaeo, aeque ac suo a SS. Marco, Luca et Joanne. Sic enim Prophetae suis prophetiis nomen suum praefixerunt, ut «visio Isaiae, visio Abdiae, verba Jeremiae,» etc.

Auctoritas Traditionum necessaria. Verum longe verius est titulum cuique Evangelio esse praefixum non ab ipsis Evangelistis, sed ab Ecclesia; id enim indicat similitudo inscriptionis. Eadem enim est inscriptio, sive titulus cujusque Evangelii, mutato duntaxat nomine Evangelistae qui illud conscripsit. Idem clarius indicat inscriptio tituli Syriaca, quae sic habet: «In virtute Domini Deique nostri Jeschua Christi, incipimus scribere librum sacrosancti Evangelii, primumque Evangelium, Matai (Matthai) praeconium.» Sic et Arabica initio citata. Atque hinc collige irrefragabile argumentum pro auctoritate traditionum, scilicet non sufficere sanctam Scripturam Ecclesiae ad veram fidem moresque adstruendos, sed insuper opus esse traditionibus Apostolicis; quare eas perperam negari ab Haereticis. Dic enim, sodes, unde scis Evangelium hoc esse S. Matthaei esseque canonicam Scripturam potius quam Evangelia Thomae, Barnabae, duodecim Apostolorum, quae olim circumferebantur, nisi ex traditione, sensu et consensu Ecclesiae? Multi enim libri falsos habent titulos, falsoque aliis auctoribus inscribuntur, ut patet in operibus S. Augustini, S. Hieronymi, S. Cypriani, S. Prosperi et caeterorum Patrum. Sic enim nonnulla Evangelia ab Haereticis conficta inscribebantur nomine S. Bartholomaei, S. Thomae, S. Barnabae, etc., qui potuere eadem arte et fraude falsa adscribere S. Matthaeo, uti de facto fecere Gnostici, qui Evangelium S. Matthaei suis additionibus immutarunt et vitiarunt. Ut ergo sciamus librum vere adscribi S. Matthaeo, ac magis ut sciamus illum totum esse Evangelium a Spiritu sancto dictatum, accedat oportet declaratio et definitio Ecclesiae, quae hunc librum a pseudepigraphis secernat, et canonicum esse decernat. Unde sapienter S. Augustinus, lib. Contra Epistolam Manichaei, quam vocant Fundamenti, cap. IV: «Evangelio, ait, non crederem, nisi me Ecclesiae Catholicae commoveret auctoritas.» Non quod dignior aut major sit Ecclesiae auctoritas quam S. Scripturae, cum et sit verbum et oraculum Dei ipsius, sed quod Ecclesiae sit veram sanctam Scripturam a falsa et supposititia segregare et indicare, ejusque genuinam mentem et sensa explanare. «Cum ergo dicimus,» ait quidam gravis auctor, «Evangelistas et caeteros scriptores sacros, eo modo quo dictum est, ab Ecclesia catholica auctoritatem habere, nullus offendi merito debet quasi Deo Ecclesiam anteponamus. Sic enim dicimus Ecclesiam Scripturis auctoritatem dare, quod eas a Deo datas esse declaret et ab ipso dictatas esse confirmet. An domino servum praeponunt, qui vulgo dicunt litteras regias a Nomophylace, qui sigillum adhibuit, auctoritatem habere? Ecclesia profecto Dei sigillum habet illum ipsum Spiritum, qui Ecclesiae promissus et datus est, ut cum illa maneret in aeternum, quique suam manum scripturamque recognoscit. Hic est qui quatuor haec Evangelia primum dictavit; deinde nobis eadem a se dictata fuisse per Ecclesiam declaravit.»


Matthaeus (Matthaeus Evangelista)

MATTHAEUM. — Sanctus Matthaeus a telonio vocatus a Christo ad Apostolatum (Matth. IX, 9), primus omnium scripsit Evangelium. Unde hoc ei elogium dat beatus Petrus Damianus, serm. de sancto Matthaeo: «Inter omnes plane sanctos, qui coelesti gloriae de triumphato mundo victoriae titulos intulerunt, B. Matthaeus mihi videtur insignis atque conspicuus, et quemdam inter eos dignitatis obtinere primatum, atque ut clarius dicam, nemo post Christum est cui magis debeat sancta universalis Ecclesia. Nam quod mundus vivit, haec est causa, quia lux nobis Evangelica coruscavit.» Quia, ut idem subdit: «Tanquam dux vexillum sequentibus pertulit, suoque exemplo ut scriberent, incitavit.» Graece eum scripsisse censent Cajetanus et Anabaptistae hic, eo quod nomina hebraica Graece interpretentur, ut «Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus» (Matth. I, 23); et «Eli, Eli, lamma sabactani, hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me» (Matth. XXVII, 46). Verum hae interpretationes adjectae sunt ab interprete graeco. Quocirca S. Hieronymus, S. Augustinus, Eusebius caeterique omnes uno ore asserunt S. Matthaeum scripsisse Hebraice, utpote rogatum a Judaeis, ut abiturus ad Gentes quae praedicaverat ore eis scripto relinqueret, uti asserit S. Chrysostomus hic, hom. 1, et ex eo Euthymius; S. Hieronymus, lib. De Script. Eccl. in Matthaeo, et Eusebius, lib. III Hist., c. XVIII. Addit Auctor Imperfecti in prooemio: «Matthaeum, inquit, conscribere Evangelium causa compulit talis: cum facta fuisset in Palaestina persecutio gravis, ut periclitarentur dispergi omnes, ut carentes forte doctoribus fidei, non carerent doctrina, rogarunt Matthaeum ut omnium verborum et operum Christi conscriberet eis historiam, ut ubicumque essent futuri, totius secum haberent fidei statum.» S. Bartholomaeus ad Indos profecturus, Evangelium sancti Matthaei descriptum secum detulit, teste Eusebio, lib. V Hist., cap. X, et S. Hieronymo, lib. De Script. Eccles. in Pantaeno; ac S. Barnabas illud idem sua manu exaratum asportavit in Cyprum, uti initio dixi. Quin et S. Hieronymus, loco jam citato in Matthaeo, asserit se ejus Evangelium Hebraice conscriptum vidisse Caesareae, in Bibliotheca S. Pamphyli martyris, indeque illud se descripsisse. Jam tamen Hebraeus S. Matthaei textus intercidit. Nam quod nobis obtrusit Sebastianus Munsterus, excucullatus apostata, quasi a Judaeis acceptum, viris probis et doctis, vel ex auctore haeretico et traditoribus Judaeis, de falsitate suspectum est, et in se spurium olet. Verbotenus enim textum Graecum consectatur, et nimis pueriliter Hebraismos imitatur et affectat. Adde: plures habet voces et phrases non Hebraeas, sed exoticas et Rabbinicas; imo soloecismos et barbarismos. Denique de ejus parum fida translatione variae extant doctorum querelae, ait noster Gretserus.


Tempus Scripti Evangelii

Scripsit S. Matthaeus Evangelium Hebraice, praecipientibus Apostolis, ait S. Epiphanius, haeresi 51, eodem anno quo Apostoli consilium inierunt de dispersione et profectione ad Gentes, qui fuit annus a nativitate Christi trigesimus septimus, ab ejusdem passione quartus, uti ostendi in Chronotaxi quam Actis Apostolorum praefixi. Minus ergo verisimile est quod censet Baronius, Matthaeum scripsisse anno Christi quadragesimo uno. Minus adhuc probabile est quod censet S. Irenaeus, lib. III, cap. 1, Evangelium hoc scriptum eo tempore quo SS. Petrus et Paulus Romae praedicabant. S. Petrus enim non venit Romam ante annum secundum Claudii Imperatoris, Paulus non ante annum tertium Neronis. Unde sequeretur quod, decimo octavo vel vigesimo ab ascensu Christi in coelum anno, scripsisset S. Matthaeus, quod liquet esse falsum.


Translatio Graeca Evangelii Matthaei

Porro Evangelium Hebraice scriptum a S. Matthaeo illico conversum est in linguam Graecam, utpote tunc apud gentes quas Apostoli adituri erant, celeberrimam et latissime patentem, idque vel ab ipsomet S. Matthaeo, vel a SS. Joanne, Jacobo, aut simili. Unde S. Athanasius in Synopsi S. Scripturae: «Matthaei Evangelium,» inquit, «Hebraica dialecto conscriptum est a Matthaeo, editum Hierosolymis, et interpretante Jacobo, fratre Domini, expositum.» Theophylactus vero, praefat. in Matth.: «Joannes, inquit, hoc ex Hebraica lingua in Graecam, ut ferunt, interpretatus est.» Sunt qui opinantur Barnabam apostolum, Matthaei Evangelium ex Hebraeo in Graecum transtulisse, inter quos est Sixtus Senensis; Anastasius vero Sinaita Antiochenus, lib. VIII Hexameron, dicit Lucam et Paulum reddidisse idem Evangelium Graece.


Textus Latinus et Syriacus

Syrus textus ex Graeco traductus. Hinc textus Syriacus Evangelii S. Matthaei non ex Hebraeo, sed ex Graeco traductus est, ut patet utrumque conferenti. S. Hieronymus non vertit novum Testamentum, sed correxit. Hinc et S. Hieronymus, jussu S. Damasi, corrigens quatuor Evangelia, ac inter illa Evangelium S. Matthaei, illa correxit juxta textum Graecum, non Hebraeum, atque illa Graecae fidei reddidit, ut ipse ait praefat. in Evang. ad Damasum, ubi adverte S. Hieronymum, jussu Damasi, vertisse vetus Testamentum ex Hebraeo in Latinum, novum vero non vertisse, sed correxisse ad Graecum autographum. Quare interpres novi Testamenti non fuit S. Hieronymus, sed alius eo antiquior, minus tamen Latinus, ut patet illud decurrenti. Unde non mirum, si subinde, aliter quam ille, vertat hic illic S. Hieronymus in Comment.

Quocirca textus Latinus Evangelii S. Matthaei, aeque ac S. Marci in vulgata editione non ex Hebraeo, sed ex Graeco traductus videtur, uti diserte asserit Bellarminus, lib. De Scriptor. Eccles. in Matth., et Franciscus Lucas, praefat. in Marcum, idque conferenti textum Graecum cum Latino clare apparebit, scilicet hunc ex illo esse expressum. Audi eumdem Bellarminum, lib. II De Verbo Dei, cap. VII. Porro Athanasius loco citato existimat, ab apostolo Jacobo Matthaei Evangelium in Graecam linguam esse translatum; alii vero Joanni apostolo, et alii ipsi Matthaeo eam translationem tribuunt. Sed cujuscumque sit, ita recepta est illa translatio ac si ea lingua primum scriptum fuisset Evangelium Matthaei. Quocirca non multum egemus Evangelio Hebraico quod Munsterus edidit, nec illo etiam quod nuper edi curavit Joannes Tilius, in quo multa desunt, multa supervacanea sunt, non pauca etiam immutata cernuntur, et Deus novit utrum id factum non sit ad detrahendam fidem Graecae et Latinae editioni, astutia videlicet Judaeorum, ex quorum promptuariis Evangelium illud prodiit. Porro S. Matthaeus, cum scripserit Hebraice, in citandis sententiis ex veteri Testamento secutus videtur Hebraicam veritatem, ait S. Hieronymus, lib. De Script. Eccles. in Matth.; sed interpres Graecus ejus loco in Graeca sua translatione substituit versionem Graecam Septuaginta Interpretum, utpote Gentibus notiorem.


Hebraica Pura an Syriaca?

An S. Matthaeus scripserit Hebraea dialecto pura, quali scripserunt Moyses et Prophetae; an vero in captivitate Babylonica per Chaldaeos corrupta, puta Syriaca, non constat. Certe Judaei tempore Christi loquebantur Syriace, non pure Hebraice: quare Syriaca tunc eis erat vernacula. Unde Albertus Widmanstadius, qui primus novum Testamentum Syriace edidit, et Guido Fabricius, qui illud in Latinum convertit, putant Syram versionem esse autographum S. Matthaei. Sic et Matthaeus Galenus, Cancellarius Duacensis, praefat. in Epistolam S. Pauli ad Hebraeos, contendit Syrum textum illius Epistolae, qui extat in Bibliis Regiis, esse ipsum S. Pauli autographum. Verum hoc parum est verisimile. Constat enim caetera in novo Testamento ex Graeco conversa esse in Syrum, idemque omnino videtur horum et illorum fuisse interpres. Idem liquet ex eo quod Hebraea, quae citantur in Graeco autographo, discrepent a Syris vocibus, quae in Syra versione S. Matthaei nunc extant. Nam Matth. XXVII, 8, pro Hebraeo haceldama, id est ager sanguinis, Syrus jam habet aguresca dema, ubi manifeste graecizat, dum ex ἀγρός, id est ager, format aguresca. Sic pro Hebraeo Cephas habet Kypho; pro Eli, Eli, vertit Il, Il, id est Deus, Deus, sine meus, quod est in Eli (Matth. XXVII, 46); pro Golgota, Golgoulto; pro Jacob, Jaacoub; pro Joseph, Jauseph; et sic consequenter in caeteris discrepat a vocibus Hebraicis, quae extant in Graeco et Latino, quin et ipsas voces Graecas facit Syras, ut ex βουλευτής, id est consiliarius, format buleuta (Marc. XV, 43), et plura talia.

Syri putant interpretem, qui novum Testamentum ex Graeco in Syrum vertit, fuisse S. Marcum Evangelistam. Verum id difficile est creditu. Nam uterque Cyrillus, Clemens Alexandrinus, S. Anastasius, Damascenus, Theodoretus, S. Ephrem et alii, qui in Syria vel vicina Aegypto vixerunt et scripserunt, illius non meminerunt. Adde quod quaedam habeat quae doctis vel displicent, vel parum placent. Videtur ergo interpres Syrus Patrum jam citatorum aetate posterior. Hoc tamen boni habet, quod faveat Catholicis contra Haereticos; saepe enim in titulis meminit jejuniorum, vigiliarum, festorum, invocationis Sanctorum, etc.


Partitio Evangelii

Jam quoad libri partitionem, Evangelium S. Matthaei a variis varie fuit divisum et interpunctum; nam a vetustioribus Latinis, secundum S. Hilarii sectionem, dividitur in Canones 33, et secundum aliorum partitionem in Canones 67; apud recentiores vero Latinos in 28 capita; apud Graecos autem, juxta Euthymium, in capita 68; juxta Suidam, in titulos 68, capita 355. Ammonius similiter et Eusebius in capita 355 illud partiuntur.


Excellentiae S. Matthaei

S. Matthaeus Evangelistis praecellit. Primo. Denique S. Matthaeus caeteris Evangelistis in hisce praecellit: Primo, quia omnium primus Evangelium edidit; hinc plene cuncta et instanter exsequitur, ait S. Chrysostomus, hom. 4 in Matth. Unde Tertullianus, lib. De Carne Christi, cap. XXII, eum nuncupat fidelissimum Evangelii commentatorem.

Secundo, quod regiam Christi dignitatem prae caeteris explicet. Ita S. Augustinus, Beda, Petrus Damianus, Rupertus et alii.

Tertio, quod divina revelatione sit inventum Evangelium ejus Hebraeum sub Zenone imperatore ad pectus S. Barnabae; rursum deinde illud injuria temporum intercidit. Unde Nicolaus V Pontifex quinque ducatorum millia Evangelium Matthaei Hebraicum ad se afferenti promisit, ut scribit Joannes Eckius Lutheromast., homil. de S. Matth.

Quarto. Quarto, quod S. Matthaeus fuerit «Aethiopiae Apostolus, et virginitatis victima»; occisus enim est ab Hirthaco rege, eo quod Iphigeniam, regis Aethiopum filiam, quae virginitatem Deo voverat, ipsi in uxorem dari nollet.

Quinto. Quinto, quod S. Matthaeus valde usu rerum et experientia excellens (unde et telonio praefectus fuit), ait S. Chrysostomus, ad Christum conversus sit, non ex visis ejus miraculis, non ex audita praedicatione, sed unica ejus voce: Sequere me; huic enim promptissime obediens, repente in alium virum, imo Apostolum mutatus est, ut relicto telonio, opibus, familia, etc., Christum secutus sit ejusque mores induerit. Adde eum deinde nunquam a Christo discessisse, testemque ac spectatorem signorum ejus et miraculorum, vitae etiam imitatorem, numeris socium, atque laborum, curarum et angorum fuisse participem; ut qui toto tempore dispensationis cum eo sit versatus, et in numerum relatus summorum discipulorum et simul procedentem tempore habens virtutem.


Etymon Nominis Matthaei

Matthaei etymon. Hinc Matthaeus Hebraice idem est quod donatus, ait Origenes et Isidorus, lib. VII Etymol., cap. IX, aut donum, ut vult Pagninus; mattan enim est donum, licet aliud etymon (unde petitum sit, nescio) det Anastasius Antiochenus, lib. VIII Hexameron: «Matthaeus,» inquit, «interpretatur mandatum Altissimi.» Quocirca S. Gregorius, lib. XVIII Moral., cap. XVI, ad illud Job. XXVIII: «Ferrum de terra tollitur. An non Matthaeus, inquit, in terra inventus est, qui terrenis negotiis implicatus, telonii usibus serviebat? sed de terra sublatus in fortitudinem ferri convaluit, cujus videlicet lingua quasi acutissimo gladio, Evangelii administratione Dominus infidelium corda transfixit; et qui infirmus prius despectusque fuerat per terrena negotia, fortis postmodum factus est ad coelestia praedicamenta.» Scripsit de eodem Evangelista Clemens Alexandrinus, Paedag. lib. II, c. 1, quod seminibus, baccis et oleribus, non carnibus vesci soleret.


Aliae Traditiones et Revelatio S. Brigittae

Omitto quod Abdias, lib. III Histor. Apostol., scripsit S. Matthaeum, ob Evangelium quod Myrmidonibus praedicabat, ab idololatris fuisse excaecatum, sed a S. Andrea apostolo, jussu Angeli, ipsi visum fuisse restitutum. Item S. Matthaeum duos magos Zaroen et Arphaxat ope divina superasse, aliaque plura: quia Abdias hic apocryphus est. Plura de S. Matthaeo vide apud Surium, Baronium, Ribadeneiram et Joannem de la Haye in Apparat. Evangel., cap. XXV et seq.

Denique audi quid S. Matthaeus de seipso revelaverit S. Brigittae oranti ad sepulcrum ejus in urbe Malphi, lib. I Revel., cap. CCXXIX: «Cum illud Evangelium scriberem, tantus divinae inflammationis ardor perseverabat mecum, quod si tacere voluissem, nullatenus prae ardore intenso voluissem.»