Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describitur Genealogia Christi ab Abraham usque ad ipsum. Inde vers. 18, ejusdem Conceptio ex Spiritu Sancto, ac Nativitas ex Virgine Deipara.
Textus Vulgatae: Matthaeus 1:1-25
1. Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. 2. Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam et fratres ejus. 3. Judas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. 4. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. 5. Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. 6. Jesse autem genuit David regem. David autem rex genuit Salomonem, ex ea quae fuit Uriae. 7. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. 8. Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. 9. Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. 10. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam. 11. Josias autem genuit Jechoniam et fratres ejus in transmigratione Babylonis. 12. Et post transmigrationem Babylonis, Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. 13. Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. 14. Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. 15. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob. 16. Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. 17. Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. 18. Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. 19. Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 20. Haec autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. 21. Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. 22. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: 23. Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. 24. Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei Angelus Domini, et accepit conjugem suam. 25. Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum.
Versus 1: Liber Generationis Jesu Christi
1. LIBER GENERATIONIS. — Sic ad verbum habet textus Graecus, Latinus, Syriacus, Arabicus, Aegyptius, Persicus. Aethiopicus vero habet: Genealogia Jesu Christi. Porro Matthaeus imitatur Moysen. Audi B. Petrum Damianum, serm. de S. Matthaeo: « Sicut Moyses Prophetis et omnibus qui aliquid scripserunt in Veteri Testamento non absurde praeponitur, ita Matthaeus omnes jure praecellit qui scripsisse reperiuntur in Novo; ut enim ille nascentis mundi texit originem, sic iste tanquam spiritalis cujusdam mundi orientem descripsit Ecclesiae novitatem. Unde Spiritu Sancto calamum temperante, provisum est ut uterque non diversum, sed unum idemque suis libris praemitteret initium, dicens: Liber generationis. » Haec ait Damianus: « Moyses enim, Genes., cap. V, 1, genealogiam et prosapiam Adae protoplasti et posterorum ita orditur: Hic liber generationis Adam; » Adam enim fuit typus Christi. Sicut enim Adam omnibus hominibus fuit pater vitae mortalis; sic Christus fidelibus est pater vitae immortalis, uti docet Apostolus, Rom. V, 14 et seq.; I Corinth. XV, 47 et seq.
Hebr. est ספר תולדות sepher toledoth, id est liber, sive catalogus et enumeratio generationum Adae. Nam, Genes. V, plures, imo omnes generationes recensentur, quibus ab Adam usque ad Noe et diluvium propagata est stirps humana. Unde verisimile est S. Matthaeum, qui alludit ad Moysen, in Hebraeo hic pariter scripsisse sepher toledoth, id est Liber generationum, in plurali. Septuaginta tamen, Genes. V, verterunt βίβλος γενέσεως, id est Liber generationis, in singulari, quia una fuit generatio Adae, qua ipse quasi totius generis humani Patriarcha genuit Seth, quae deinde a Seth et posteris continuata et propagata fuit usque ad Noe. Septuaginta, utpote Graecos, secutus est hic Graecus S. Matthaei interpres, et qui ex Graeco traductus est Latinus vulgatus, quia proprie hic describitur generatio et prosapia solius Christi, quae tamen per plures generationes patrum et avorum, ab Abraham derivatur et continuatur usque ad Christum. Igitur sicut Adam fuit mundi veteris, sic Christus est mundi novi et melioris origo. Unde ab Isaia, cap. IX, 6, vocatur « pater futuri seculi. » Hinc ex Sibylla Cumana Virgilius, Eclog. IV, ita de eo cecinit:
Ultima Cumaei venit jam carminis aetas;
Magnus ab integro seclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies coelo demittitur alto.
Nimirum ut subdit:
Cara Deum soboles, magnum Jovis (verius Patris) incrementum!
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem.
Haec enim de Christo a Sibylla esse dicta liquet; sed Virgilius vel ignorans, vel adulans, ea transtulit ad Pollionem, Asinii Pollionis, consulis romani, filium.
Nota primo: τὸ liber hic idem est quod catalogus, sive enumeratio aut descriptio. Unde Syrus vertit כתבא ketobo, id est Scripturae descriptio. Hoc enim proprie significat Hebr. ספר sepher, cui respondet Graecum βίβλος, et Latinum liber, a rad. ספר saphar, id est enumerare, recensere. Unde nonnulli a saphar derivant siphra vel cifra, id est numerus et computus. Simili sensu liber repudii vocabatur charta, in qua repudium uxoris factum a marito describebatur: sic liber justorum vocatur catalogus, in quo justorum nomina et facta notabantur. Sic et liber vitae est catalogus electorum, qui in mente Dei quasi in libro conscripti sunt et destinati ad vitam aeternam. Sic Cicero librum nominum appellavit catalogum nominum. Sic denique dicitur, Psal. LXX, 16: « Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini. » Litteraturam Hebr. ספורות sephorot, id est libros, catalogos, computos. Unde Septuaginta vertunt γραμματείας, quod Noster vertit litteraturam, pro quo nonnulli legunt πραγματείας, id est negotiationes. Sensus est, q. d. David: « Quoniam non cognovi litteras seculares, » computos puta, et negotia hujus seculi, quae mentem a Deo distrahunt, « hinc accedam ad penetrandam et celebrandam Dei potentiam, et beneficentiam erga me. »
Nota secundo: τὸ generationis primo et planissime idem est quod generis aut genealogiae Christi; haec enim hic recensetur. Hoc enim significat Hebr. toledoth et Syrum jelidoutho, cui respondet Graecum γένεσις. Secundo, generationis, id est conceptionis et nativitatis Christi. Hoc sensu enim mox se explicabit, vers. 18, dicens: « Christi autem generatio sic erat, » id est hoc modo contigit. Tertio, Maldonatus: « Generationis, inquit, id est vitae Christi. » Matthaeus enim hoc Evangelio totum vitae Christi decursum quasi historiam describit. Sic, Gen. VI, 9, dicitur Noe, « perfectus in generationibus suis, » id est in omnibus partibus vitae suae. Verum ibi pro generationibus suis Hebr. non est toledoth, sed דורותיו dorotav, id est in suis seculis, q. d. Noe inter homines suae aetatis et seculi corruptissimos, fuit justus et perfectus, quare inter eos velut stella lucidissima emicuit. Quarto, Hebraea vox toledoth proprie significat generationes, quae plures ab Adam usque ad Christum intercesserunt. Unde in iis toties repetitur vox genuit. Generationes hasce repraesentarunt gradus in scala Jacob, cui innitebatur Deus, per quos Angeli a terra in coelum ascendebant. Sicut enim scala haec quasi jungebat terram coelo, et Jacobum Deo, sic generationum haec series omnes Patriarchas univit Christo, qui caro factus, omnes homines sibi Deoque copulavit. Vide dicta Genes. XXVIII, 12.
FILII DAVID. — Filii, id est nepotis. Hebraei enim omnes nepotes in recta generationis linea ab avis et abavis descendentes, vocant filios. Primo, Davidem praeponit Abrahae, tum quia David erat proximior Christo, ac per eum Christus ad Abraham pertingit; tum quia sic brevius et commodius genealogiae Christi sine repetitione series texitur. Secundo, si enim praeposuisset Abraham, non potuisset subjungere filii David; nec enim Abraham fuit filius David. Prolixe ergo dicere debuisset: Qui Abraham fuit pater David, ex quo prognatus est Christus; voluit enim dicere Christum descendere ex Abraham per David. Ita S. Hieronymus. Tertio, et maxime quia promissio Dei facta Davidi de Christo ex posteris ejus nascituro, erat recentior, specialior et honorificentior, uti docet S. Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius. Hinc Judaei Messiam suum passim vocabant filium David. Unde in Dominica Palmarum Christo ingredienti Hierosolymam, quasi Messiae acclamarunt: « Osanna filio David, » id est: Salva, Domine, nostrum Messiam, quasi Davidis filium et haeredem. Denique nomine filii David, innuitur nobilitas stirpis Messiae, puta Christi, ejusque regnum, quod scilicet ipse velut Davidis regis filius sit futurus rex, juxta illud Archangeli Gabrielis ad B. Virginem oraculum: « Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis » (Luc. I, 31). Hac de causa Prophetae passim de Christo, quasi de Davidis filio et haerede vaticinati sunt, ut Isaias, cap. IX, 7, et cap. LV, 3; Jerem., cap. XXIII, 5; Ezech., cap. XXXIV, 23, et cap. XXXVII, 25; Amos, cap. IX, 11, etc. Porro prima promissio facta Davidi de Christo ex se nascituro et regnaturo in aeternum extat I Reg. VII, 12. Eadem a Deo corroborata est, Psal. LXXXVIII et CXXXI, ac repetita Salomoni, Davidis filio, III Reg. IX, 5. Matthaeus ergo dicens, « Jesu Christi filii David, » significat hasce omnes promissiones jam in Christo esse expletas. Ita S. Chrysostomus, homil. 2; Theophylactus, Euthymius; Irenaeus, lib. VIII, cap. XVIII; S. Ambrosius, lib. III in Lucam, cap. III, et alii.
FILII ABRAHAM. — τὸ filii tam ad Christum quam ad Davidem referas; tam enim David quam Christus fuit filius, id est nepos Abrahae, utpote ex eo prognatus. Significat ergo Christum per Davidem patrem suum fuisse quoque filium Abrahae, qui fuit pater credentium et Ecclesiae veteris, cui primo facta est expressa de Christo promissio, Genes. XXII, 18. Porro a nativitate Abrahae usque ad diem natalem Christi, fluxere anni 2001; a morte vero Davidis usque ad Christum, fluxere anni 1013. Tam antiqua fuere Dei oracula promissa de Christo, tam constans pariter et certa fuit ejus fidelitas in iis explendis! Atque haec est causa, cur S. Matthaeus studiose genealogiam Christi arcessat ab Abraham, per continuas 42 generationes, scilicet ut Judaeis ostendat Jesum Christum verum esse Messiam Abrahae promissum, ejusque et caeterorum Patriarcharum filium, ideo a Judaeis ut talem recipiendum, venerandum et colendum.
Versus 2: Abraham Genuit Isaac
2. ABRAHAM GENUIT ISAAC. — Hi duo, uti et sequentes, fuere primi patriarchae, fundatores Synagogae et populi Dei, ac regni Christi; illi ergo ut typi praelusere. Vide dicta in Genesi ubi hasce eorum genealogias explicui, quare hic eas non repetam. Hinc Deus passim se vocat Deum Abraham, Isaac et Jacob, de eoque gloriatur. Unde et Abrahae posteritatem, descendentem per Isaac et Jacob, sibi in familiam et Ecclesiam delegit, ejusque signum et tesseram ei dedit circumcisionem. Quocirca Deus Abrahae nomen commutavit, ut pro Abram, id est pater excelsus, vocaretur Abraham, quasi אב רב המון ab rab hamon, id est pater magnae multitudinis, scilicet populi fidelis ex se nascituri secundum carnem; sicut ex Christo tam Judaei quam Gentes in eum credentes nascuntur secundum spiritum. Isaac vero, id est risus, immolandus ab Abraham patre in monte Moria, plane repraesentavit Christum, qui in eodem monte crucifixus, salutem et gaudium toti orbi attulit. Genes. XXII, 2 et seq.
Versus 3: Judas Genuit Phares et Zaram de Thamar
3. JUDAS AUTEM GENUIT PHARES ET ZARAM DE THAMAR. — Vide quae de Thamar dixi, Genes. XXXVIII, 29. Nota in genealogia Christi nullae (dempta ejus sanctissima matre) nominantur feminae, nisi quatuor, illaeque peccatrices, scilicet tres meretrices: nimirum Thamar, Bethsabee et Raab, de qua Josue II, et quarta Gentilis, puta Ruth Moabitis. Gentilis quoque fuit Raab, utpote Jerichuntina. At quae hujus rei est causa? Respondent S. Hieronymus, Chrysostomus, Ambrosius, Euthymius hic, id fieri ut significet Christus se, qui propter peccata dissolvenda et diminenda veniebat, de peccatoribus velle nasci. Haec ratio vera est, sed allegorica. Litteralis ergo et simplex est, quod hae mulieres modo non ordinario, uti caeterae, sed extraordinario et novo accidente viris suis copulatae sunt, ideoque typus fuerunt Ecclesiae Christi ex Gentilibus (rejectis Judaeis) nova vocatione novoque modo congregandae. Thamar enim ob negatum, vel potius dilatum Sela maritum, sibi promissum a patre Juda, ei se dolose prostituit, quia ex ejus, utpote Jacobi, Isaac ac Abrahae stirpe prolem quaerebat. Bethsabee, uxor Uriae, Davidi copulata est, primo per adulterium, deinde per conjugium. Raab nupsit Salmon, quia Hebraeorum exploratores a Josue in Jericho submissos, hospitio excepit ac protexit, ideoque in eorum fidem et religionem transiit. Ruth nupsit Booz, quia cum Noemi socru ex Moab transiit in Judaeam. Vide librum Ruth.
Tropologica causa est, ut ostendatur generis et prosapiae vanitas, ac nobilitatem non in avorum stemmate, sed in propria indole et virtute consistere. Ita S. Chrysostomus. Quare nemini erubescendum esse de suis natalibus et majoribus obscuris, vel vilibus aut sceleratis, sed dicendum cum Cicerone: « Ego mea virtute meis majoribus praeluxi. » Sane non est dubium in cujusque etiam nobilissimi stirpe, si illa ab Adam, imo ab aliquot annorum centuriis duntaxat repetatur, multos intercurrisse patres et matres ignobiles, abjectas, sceleratas et infames. Certe Plato, teste Seneca, epist. 44, asserit omnes reges ex servis natos, et omnes servos ex regibus ortos, nullumque olim regem extitisse ligonis expertem, nec contra ligonem, ad quem non aliquando sceptrum pertinuerit. Tritum est Camillum, Curionem, Fabricium et priscos Romanorum duces, a ligone et aratro vocatos ad Romae regimen et culmen.
Denique Salomon inter alias mundi vanitates et inconstantias hanc recenset: « Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum, et alius natus in regno inopia consumatur » (Eccles. IV, 14). Vide ibi dicta.
Versus 4: Aminadab
4. AMINADAB. — Hic fuit dux tribus Juda in egressu filiorum Israel ex Aegypto, qui caeteris trepidantibus ingredi mare Rubrum, licet a Deo patefacto alveo divisum et siccum, primus illud animose ingressus, suam tribum per illud incolumem traduxit, quem deinde caeteri duces et tribus secuti sunt, uti tradunt Hebraei, et ex eis Lyranus. Unde Cantic., cap. VI, 11, de eo dicitur: « Anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab. » Vide ibi dicta. Successit ei in ducatu filius Naasson in deserto, ut patet Numer. I, 7 et seq.
Versus 5: Booz et Jesse
5. BOOZ. — Plures fuisse Booz censet Lyranus, sed unicum duntaxat fuisse patet, eum scilicet cujus fit mentio Ruth, cap. IV, 21, et I Paral., cap. II, 11 et 12.
JESSE — vel aliis punctis Isai, pater fuit Davidis, qui suo nomine praefiguravit Jesum Christum ex se nasciturum. Jesse enim et Jesus idem quasi sunt nomen si utriusque radicem Hebraeam (quae est ישע iasha, id est salvare) spectes, si scilicet Jesse addas expunctum yod.
Versus 6: Ex Ea Quae Fuit Uriae
6. EX EA QUAE FUIT URIAE. — Graece ἐκ τῆς τοῦ Οὐρίου, id est « ex ea quae Uriae, » scilicet fuerat uxor. Nam Uria mortuo, duxit eam David, ex eaque genuit Salomonem, ne quis putet Salomonem natum ex adulterio fuisse spurium, cum sit natus ex conjugio. Hac enim sententia significatur Deum promissa data Davidi ob ejus adulterium cum Bethsabee, non revocasse, sed ob utriusque poenitentiam confirmasse. Unde ex Bethsabee ejusque filio Salomone prognatus est Christus. Nimirum Bethsabee poenitens evasit sancta, ac Salomonem filium sancte educavit, imo spiritu prophetico claruit, ut dixi, Proverb. XXXI, 1, ad illa: « Verba Lamuelis Regis: Visio qua erudivit eum mater sua. »
Versus 7: Joram Genuit Oziam
7. JORAM AUTEM GENUIT OZIAM — non immediate, sed mediantibus tribus generationibus; nam Joram proxime genuit Ochosiam, Ochosias genuit Joas, Joas genuit Amasiam, Amasias genuit Azariam sive Oziam (erat enim binomius), ut patet I Paralip. III, 11, et II Paralip. XXII et seq.
Petes, cur tres medios, scilicet Ochosiam, Joas et Amasiam omittit hic S. Matthaeus. Respondet S. Hieronymus hic id eum fecisse, quia ei propositum erat tres tesseradecades generationum praecise assignare, de quo vers. 17, et quia Joram se miscuerat impiissimae Jezabeli, et Achab, ejus sororem Athaliam impiam (utpote quae omnes suos filios, excepto Joas a sorore abscondito, occidit, ut sola regnaret) in uxorem accipiens. Juraverat enim Deus se omnem posteritatem Achab ob impietatem et idololatriam deleturum (III Reg. XXI, 22). Posteritas autem in Scriptura computatur usque ad quartam generationem, ut patet Exod. XX, 5; IV Reg. X, 30. Deletur ergo hic, dum a Matthaeo omittitur et oblitteratur. Sic et S. Hilarius, S. Thomas, Jansenius, Salmeron, Barradius, Abulensis et alii.
Aliter respondet Gaspar Sanchez in lib. IV Reg., cap. VIII, 18, scilicet Matthaeum hos tres non omisisse, sed addidisse, scripsisseque hoc modo: « Joram autem genuit Ochosiam, Ochosias autem genuit Joas, Joas autem genuit Amasiam, Amasias autem genuit Oziam; » sed descriptorem Matthaei, ob similitudinem Ochoziae et Oziae, fallente oculorum jactu, ab Ochosia transilisse ad Oziam scripsisseque « Joram genuit Oziam, » pro Ochosiam. Sic enim vers. 12: « Jechonias genuit Salathiel, » transiliit medium Jeconiam, putans eumdem esse cum Jechonia. Verum hic saltus nimis est magnus et enormis, quem etsi unus descriptor fallente oculo commisisset, alii tamen eum deprehendissent et correxissent. Jam autem omnia exemplaria Graeca, Latina, Syra, Arabica, etc., habent: « Joram autem genuit Oziam, » non Ochosiam, etc. Denique si hi tres, scilicet Ochosias, Joas et Amasias, interserantur, erunt generationes septemdecim a Davide usque ad transmigrationem Babylonis, cum tamen Matthaeus diserte, vers. 17, tantum numeret quatuordecim, vimque faciat in trina generationum tesseradecade.
Versus 11: Josias Genuit Jechoniam et Fratres Ejus
11. JOSIAS AUTEM GENUIT JECHONIAM ET FRATRES EJUS. — Josias quatuor genuit filios: primus fuit Johanan; secundus Eliakim, qui et Joakim; tertius Joachas, qui et Sullum; quartus Sedecias, qui et Matanias. Porro Joachas, licet tertio genitus, proxime in regno successit Josiae patri occiso; sed amovit eum Pharao, rex Aegypti, eique suffecit fratrem secundo genitum, puta Joakim; hunc post undecim annos regni cepit, et occidit Nabuchodonosor, rex Babylonis, eique substituit filium nomine Joachin, quem post tres menses in Babylonem abducens subrogavit ei in regno patruum, puta Sedeciam, quem tandem rebellantem abduxit et excaecavit, in eoque desiit stirps regia Davidis. Unde de Joachin dixit Deus, Jerem., cap. XXII, 30: « Scribe virum istum sterilem, etc., nec enim erit de semine ejus vir, qui sedeat super solium David. » Jechonias ergo hic est Joakim secundo genitus Josiae filius, qui duos fratres habuit reges, quique pater Joachin, qui etiam Jechonias vocatur. Lege historiam I Paralipom. III, 15 et 16, et IV Reg., cap. XXIII et XXIV.
Licet ergo pater Joakim proprie dicendus fuisset Jekonias per k, filius vero Joachin Jechonias per ch, uterque tamen dictus est Jechonias, nimirum in nominibus propriis multa talia magis immutata videmus. Igitur tam pater Joakim quam filius Joachin vocatur Jechonias, sed hic pater intelligitur; hic enim tres habuit fratres.
IN TRANSMIGRATIONE BABYLONIS. — Graece ἐπὶ τῆς μετοικεσίας Βαβυλῶνος, id est sub vel circiter transmigrationem Babylonis, id est sub captivitatem Babylonicam, in qua Judaei capti a Nabuchodonosore abducti sunt in Babylonem. Transmigratio ergo Judaeorum Babylonis, id est Babylonica vel in Babylonem, fuit triplex. Prima enim contigit anno undecimo Joakim regis, in qua abductus fuit Daniel et Ezechiel. Secunda contigit post tres menses, in qua cum rege Joachin, filio Joakim, abductus fuit Mardochaeus, patruus Esther. Tertia et perfectissima accidit post undecim annos, scilicet anno undecimo et ultimo Sedeciae regis, qua pene omnes reliqui abducti sunt. Vide dicta Daniel I, 1, et Jerem. LII, 4.
Versus 12: Jechonias Genuit Salathiel
12. JECHONIAS AUTEM GENUIT SALATHIEL. — Hic gravis est difficultas, quam Porphyrius, Christi et Christianorum hostis, eis objectabat velut inextricabilem: nimirum quod hic Jechonias, pater Salathielis, non fuerit Jechonias, filius Josiae, de quo dictum est vers. praecedenti, sed Josiae nepos ex patre Joakim sive Jechonia, ac consequenter hic recenseri tantum tredecim generationes, non quatuordecim, cum tamen quatuordecim numeret S. Matthaeus, vers. 17. Respondet S. Hieronymus hunc Jechoniam alium esse a Jechonia, filio Josiae, de quo vers. praecedenti: praecedens enim dictus fuit Joakim et Jechonias, ac corrupte Jeconias, fuitque pater hujus; hic enim proprie dictus fuit Joachin et Jechonias: Josias enim genuit Joakim sive Jeconiam; Joakim autem genuit Joachin sive Jechoniam. Quare hic supplenda est una generatio, nimirum ut ante vers. 12 addas: « Jeconias autem genuit Jechoniam; » uti addunt nonnulli codices Graeci et Latini. Id ita esse patet ex I Paral. III, 15 et 16 et IV Reg., cap. XXIII et XXIV.
Omissa est autem ista generatio, sive ab ipso Matthaeo, ne bis idem nomen Jechoniae repeteret, uti censet S. Augustinus, lib. II De Consensu Evangel., cap. IV, sive potius scriptorum vitio et ignorantia, putantium scilicet eumdem esse Joakim et Joachin, sive Jeconiam et Jechoniam, praesertim cum Jeconiam quoque Jechoniam vocari viderent, quare alterum quasi redundantem expunxerunt. Ita S. Epiphanius in Secta Epicureorum.
SALATHIEL AUTEM GENUIT ZOROBABEL. — Quis qualis et quantus fuerit hic Zorobabel, dux Judaeorum e Babylone, quasi ex exilio in patriam, puta in Judaeam redeuntium, ideoque typus Christi, fuse dixi Aggaei I, 1.
Versus 16: Jacob Genuit Joseph Virum Mariae
16. JACOB AUTEM GENUIT JOSEPH VIRUM MARIAE. — Quaeres, quomodo ex genealogia Joseph, hic colligatur genealogia Christi, cum Christus Mariae Virginis, non autem Josephi fuerit filius, praesertim cum, ut videtur, B. Maria potuerit nubere viro non suae, sed alterius tribus, sicut Elisabeth cognata ejus, adeoque orta ex tribu Juda, nupsit Zachariae sacerdoti, ideoque oriundo ex tribu Levi? Respondetur feminas quidem apud Judaeos potuisse nubere viro alterius tribus; sed tamen si ipsae, deficiente prole mascula, in haereditatem patris succedebant, ne illa haereditas per conjugium ad aliam tribum transiret, debuisse ex lege, Num., cap. ult., 7, nubere viro ejusdem tribus et familiae. Joakim autem pater B. Virginis nullos habebat masculos filios, uti praesupponit hic S. Matthaeus, quasi illo aevo sat perspectum et vulgatum, tum ex fama communi, tum ex tabulis genealogiarum et matrimoniorum, quae apud Judaeos extabant exactissimae. Quare B. Virgo debuit contribuli et ejusdem familiae viro nubere, puta Josepho. Unde ejus genealogia, pariter est genealogia B. Mariae, et consequenter Christi Domini. Vide dicta Num. cap. ult., 7. Unde Patres docent passim Josephum et B. Mariam fuisse ejusdem tribus et familiae.
Instabis, cur S. Matthaeus retexit potius genus Josephi quam B. Mariae, cum ex hac sola, utpote virgine, natus sit Christus? Resp. Primo, quia apud Judaeos aliasque gentes genealogia solet texi per patres et viros, non per matres et feminas. Secundo, quia Joseph fuit verus et legitimus Christi pater, ea ratione et modo quem mox explicabo, ac per Josephum, non per B. Mariam, Christus fuit haeres sceptri et solii Davidis, prout Deus Davidi promiserat, II Reg. VII, 12; Psal. LXXXVIII et CXXXI, et rursum III Reg. IX, 5. Sceptrum ergo Juda non tantum ex Dei promissione et donatione, sed et haereditario successionis jure per Josephum devenit ad Jesum Christum. Si enim jure communi in haereditatem parentum succedunt filii, qui duntaxat per publicam famam censentur filii; item illi qui a parentibus adoptantur, quanto magis Christus successit Josepho patri suo, utpote natus ex ejus conjuge, virtute et dono Spiritus Sancti: quare sicut Joseph habebat in Christum jus paternum, puta omnia jura quae habent patres in filios; sic vicissim Christus habebat erga Josephum jus filiale, scilicet omnia jura quae habent filii respectu parentum, ac consequenter jus quoque regni Judaici post mortem Josephi. Unde, cap. II, 2, aiunt Magi: « Ubi est qui natus est rex Judaeorum? » quod cum demonstrare vellet S. Matthaeus, qui, ut ait S. Augustinus, prae caeteris Evangelistis regiam Christi dignitatem persequitur, idcirco illius genealogiam Josephi texendam, non B. Virginis, utpote quae viris superstitibus (qualis erat Joseph) ex Davide et regibus prognatis, regni haeres esse non poterat. Ita Franciscus Lucas, idque satis est probabile.
Unde consequenter dicendum est Josephi patrem et avos fuisse primogenitos, aut maximos natu, ut jus regni ad eos devolveretur, Deo scilicet ita ordinante, sicut idem ordinavit, ut Roboam, Asa, Josaphat caeterique Davidis posteri usque ad Jechoniam essent primogeniti, ex iisque Christus nasceretur, itaque fieret solii Davidis legitimus successor et haeres. Huc enim ordinavit apteque disposuit Deus omnes hasce generationes, uti et caetera omnia, ad majorem scilicet Christi gloriam ac regni jus regiamque ejus dignitatem. Idque Deo fuit perfacile. Idem enim fecit in Joakim, Sedecia aliisque impiis regibus, ergo multo magis in Christo. Hoc est quod dicitur Luc. I: « Et dabit ei Dominus sedem David Patris ejus. » Et Genes. XLIX, 10: « Non auferetur sceptrum de Juda, nec dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, » puta Christus, qui sceptrum inique per Herodem ablatum Judae restituat, sitque rex Judaeorum, imo regnum eorum evehat et in longe sublimiorem statum commutet, ut ex corporali faciat spiritale, ex terrestri coeleste, ex temporali aeternum. Ita Franciscus Lucas et alii qui profunde haec scrutati sunt. Quare immerito nonnulli Theologi hanc de Christi haereditario jure ad regnum Judaeae sententiam rejiciunt.
Nota τὸ « Joseph, virum Mariae, » id est maritum Mariae; Arabicus, sponsum Mariae; ex eo enim collige S. Josephum habuisse omnia jura veri sponsi in Virginem, ac consequenter eum jure vereque vocari patrem Christi, ut docet Franciscus Lucas; Suarez, III part., Q. XXIX, disp. VIII, 1, sect. 1 et seq., et indicat S. Augustinus.
Probatur id primo, quia Christus fuit fructus conjugii Josephi et Mariae; natus enim in utriusque conjugio, utrique jure adscribendus est, tanquam patri et matri. Ratio a priori est, quia Joseph per conjugium corporis B. Virginis quasi dominus effectus est; ergo et fructus corporis B. Virginis, puta Christus, ad Josephum pertinuit, uti metalla nata in agro ad dominum agri pertinent. Quod enim in agro meo nascitur, meum est, ait Jurisconsultus.
Dices: Haec proles, puta Christus natus est ex conjugio Josephi cum Maria, non naturaliter, sed supernaturaliter, puta virtute non Josephi, sed Spiritus Sancti foecundantis Virginem; ergo illa Josepho attribui nequit. Resp. negando consequentiam; proles enim quae ex conjugio legitime nascitur, conjugum est undecumque et quomodocumque nascatur, sicut seges nata in agro meo sterili supernaturaliter, mea est. Sicut ergo Christus vere B. Virginis est filius, etiamsi ex ea naturaliter non sit natus, sed miraculose; sic et idem jure conjugii est Josephi filius, etiamsi ex conjugio non naturaliter, sed miraculose sit genitus, imo eo magis magisque admirabilis Josephi est filius, quia Deus, in praemium virginitatis servatae in conjugio, hunc miraculosum conjugii virginalis fructum Josepho dedit donavitque; perinde ac si Deus in agro ejus produxisset messem sine semine illamque ei dedisset.
Secundo, quia vir et uxor per conjugium fiunt unum, et quasi una persona civilis; quare omnia habent communia, etiam proles legitime natas (excipio enim proles natas ex adulterio; hae enim adulterum habent patrem, ejusque sunt). Ergo Christus, Deiparae filius, fuit quoque filius Josephi, qui erat conjux, ideoque omnium ejus bonorum consors et particeps. Ita Franciscus Suarez, loco citato, Quaest. XXIX.
Joseph ergo magis fuit pater Christi quam pater adoptans fit pater filii adoptati. Hic enim tantum est pater adoptivus, Joseph vero fuit pater matrimonialis Christi. Hinc sequitur Josephum habuisse quasi patris auctoritatem in Christum, ideoque summum erga eum affectum, curam et sollicitudinem; ac vicissim Christus Josephum ut patrem coluit, amavit, honoravit eique obedivit, ut patet Luc. II, 51: « Et erat subditus illis. » Et « haec subjectio, ait Gerson, sicut inaestimabilem notat humilitatem in Christo, ita dignitatem incomparabilem signat in Josepho et Maria. »
Tertio, quia Christus proprie pertinebat ad familiam Josephi; pertinebat enim ad familiam matris, mater autem ad familiam Josephi mariti sui. Una ergo in terris dignissima, imo coelestis et divina erat familia, in qua paterfamilias, ideoque praeses et rector erat Joseph, materfamilias B. Virgo, filius vero Christus. In hac igitur erant tres summae et excellentissimae totius orbis personae: prima Christus, utpote Deus et homo; secunda Virgo Deipara Christo conjunctissima, quasi mater naturalis; tertia Joseph, quasi pater Christi matrimonialis. Hac de causa Christo debetur cultus adorationis et latriae; B. Virgini hyperduliae; Josepho summae duliae. Quocirca errat vulgus hominum, imo multi in seculo sapientes, qui S. Josephum ut simplicem et abjectum fabrum lignarium parvi aestimant; neglectus quidem fuit et incognitus hucusque in terra, sed eo gloriosior fuit in coelo. Jam tamen viri docti ejus excellentiam ostendentes, multos in ejus admirationem et venerationem rapuere. Unde nuper Gregorius XV Pontifex festum ejus ritu duplici solemniter a toto populo totaque Ecclesia quotannis celebrari jussit die 19 martii. Et merito: considera enim quanta ejus fuerit prae omnibus hominibus praerogativa, dignitas et officium ex his quae subjungo.
Primo, S. Joseph fuit maritus B. Virginis ac pater Christi, uti jam ostendi; fuit ergo ipse caput et superior tam B. Virginis quam Christi, ut homo est. Hinc
Secundo, singularis fuit amor et reverentia tam B. Virginis quam Christi erga Josephum. Unde Joannes Gerson, Cancellarius Parisiensis, serm. de nativit. B. Virginis: « O miranda prorsus, inquit, Joseph, sublimitas tua, o dignitas incomparabilis, ut mater Dei, regina coeli, Domina mundi appellare te Dominum non indignum putaverit. » S. Gregorius Nazianzenus, orat. 11, Gorgoniae sororis suae maritum, ejusque excellentiam hoc uno titulo indicat et celebrat, quod Gorgoniae fuerit conjux et vir: « Vultis, ait, uno verbo virum describam? vir illius, id est Gorgoniae; nec enim scio quid amplius dicere necesse sit. » Idem dicas de S. Josepho. Aves scire quis, qualis, quantus fuerit S. Joseph? vir fuit Deiparae.
Tertio, ministerium et officium Josephi fuit nobilissimum, quia attigit ordinem unionis hypostaticae Verbi cum carne nostra, uti et maternitatem B. Virginis. Joseph enim omnes suos labores et actiones proxime circa Christi personam exercebat. Hinc Christum aluit, fovit, custodivit, ac eum in arte fabrili secum exercenda direxit, ut habet communis Doctorum sententia. Audi Franciscum Suarez, III part., Quaest. XXIX, disputat. VIII, sect. 1. Quaedam, ait, ministeria praecise pertinent ad ordinem gratiae gratum facientis, et in hoc supremum fastigium tenent Apostoli, ideoque indiguerunt pluribus auxiliis gratiae (praesertim gratis datae et sapientiae) quam caeteri. Alia vero sunt ministeria quae attingunt ordinem unionis hypostaticae, qui ex suo genere perfectior est, ut patet de maternitate Dei in B. Virgine. Et in hoc ordine est ministerium S. Josephi, quod proinde priorem excedit.
Quarto, Joseph per familiarem et continuam cum Christo et B. Virgine conversationem, factus est secretorum divinorum particeps et summarum utriusque virtutum quotidianus inspector et imitator.
Quinto, Joseph fuit eximiae sanctitatis, ac eximiis naturae et gratiae dotibus a Deo instructus, adeoque illo seculo non fuit vir sanctior aut dignior, cui mater Dei desponsaretur. Unde Franciscus Suarez, III part., Quaest. XXIX, disput. VIII, sect. 1, probabiliter opinatur Josephum in gratia et gloria antecellere Apostolos et Joannem Baptistam, quia ejus officium illorum officio praecellebat. Plus enim est esse patrem et rectorem Christi quam praeconem et praecursorem ejusdem. Additque Josephum, cum duxit B. Virginem, fuisse aetate matura, non juvenili nec senili, eumque vita functum esse ante mortem Christi et B. Virginis. Unde in passione Christi nulla Josephi fit mentio. Denique eum post mortem cum Christo inter caeteros Patriarchas surrexisse, de quibus dicitur Matth. XXVII, 52: « Multa corpora sanctorum, qui dormierant surrexerunt. » His omnibus ipse eminebat.
Porro nostri Barradius et Ribadeneira, in festo S. Josephi, eum eminentis sanctitatis fuisse, docte solideque probant: Primo ex ejus officio, quia ipse fuit pater Christi et sponsus B. Virginis; inter sponsos autem solet esse aequalitas, id est proportio, ut sit matrimonium congruum et commodum: ergo prae omnibus Joseph accessit ad sanctitatem B. Virginis. Unde Patres censent Josephum fuisse virginem, et sua virginitate quasi meruisse, ut fieret conjux Virginis Deiparae. Audi S. Hieronymum, lib. Contra Helvidium: « Dicis Mariam virginem non permansisse; ego plus vindico, etiam Josephum virginem fuisse per Mariam, ut ex virginali conjugio virgo filius nasceretur. » Et S. Augustinus, serm. 24 in Nativitate Domini: « Habe, ait, Joseph, cum Maria conjuge tua communem virginitatem membrorum, quia de virgineis membris virtus nascitur Angelorum. Sit Maria sponsa Christi in carne sua, virginitate servata; sis autem et tu pater Christi, cura castitatis et honorificentia virginitatis, ut de virgineis membris Genitricis seculis christianis nulla sit zelotypia. » Idem et paulo post: « Gaude itaque, Joseph, nimiumque congaude virginitati Mariae, qui solus meruisti virginalem affectum possidere conjugii, quia per meritum virginitatis ita separatus es a concubitu uxoris, ut pater dicaris Salvatoris. »
Sic et caeteri. Unde B. Petrus Damianus, epist. 11, ait Ecclesiae fidem in eo esse, ut non modo Deipara, sed et Joseph, ejus maritus et nutritius Christi, virgo habeatur.
Secundo, quia B. Virgo unica salutatione sanctificavit Joannem Baptistam, eumque quasi Christi praecursorem et paranymphum consecravit: quantum ergo ipsa sanctitatis afflavit Josephum crebra salutatione, imo continua conversatione et alloquio tot annorum!
Tertio, quia Joseph quotidie videns et audiens Christum, divinaque ejus verba, gestus et spiritus hauriens, mire incendebatur ejus amore et reverentia. Ad haec Christus nutritus a Josepho corporaliter, vicissim, imo multo magis nutriebat eum spiritualiter, mentemque ejus spiritualibus epulis gratiisque cumulabat.
Quarto, quia omnes Josephi actiones erant circa Verbum incarnatum, ideoque coelestes et divinae: fuit ergo ipse Angelus potius quam homo.
Quocirca B. Theresia mira devotione colebat S. Josephum, eumdemque omnibus commendabat, asserens se per intercessionem S. Josephi multa et magna, imo omnia quae habebat, a Deo impetrasse.
Plures S. Josephi praerogativas et dignitates recenset noster Sebastianus Barradius, lib. VI, c. VIII.
Denique S. Josephum sanctificatum fuisse in utero matris censet Gerson, hom. de Nativit. B. Virginis, et III part. alphabeti 59, lib. II, ubi ait idipsum asseri in Officio Hierosolymitano, et Jacobus de Valentia scribens super Magnificat. Idem de S. Jacobo, fratre Domini, qui ea de causa vocatus sit Justus, opinantur Hegesippus apud S. Hieronymum, lib. De Scrip. Eccles. in Jacobo; et Epiphanius, haeresi 29. Idem de S. Nicolao et S. Dominico suspicatur S. Antoninus, III part. Summae, tit. 18, cap. XV, § 6. Idem de Jacobo Patriarcha, qui in utero matris collisus fuit cum Esau, illumque supplantavit, censet S. Ambrosius, lib. IV De Fide, c. IV; Histor. Eccles., c. LXVI, in Genesi; ex Dionysius Carthusianus in Gen. c. XXV et XXVIII, ubi pro eadem sententia citat S. Augustinum. Idem de Mose autumat S. Ephrem, orat. de Transfig. Christi. Alii idem privilegium dant Samsoni, quia de eo dicitur, Judic. XIII: « Et erit Nazaraeus (id est separatus et consecratus) Dei ab infantia sua, et ex matris utero. » Verum haec incerta sunt, et tantum exemptionis a communi peccati et nativitatis maculatae lege privilegium nulli dandum est, nisi de eo constet e S. Scriptura, vel traditione. Hic autem nihil tale constat de ullo, nisi de Jeremia, cap. 1, 5 ejusdem, et de Joanne Baptista, Luc. 1, 44. Ita Barradius, lib. VII Concord. Evangel., cap. XII; et Franciscus Suarez, I p., Quaest. XXVII, disp. VIII, sect. 1. Excipio Christum ex vi suae conceptionis, quia conceptus est de Spiritu Sancto, et natus ex Maria Virgine. Item B. Virginem, utpote matrem Dei, uti habet traditio Ecclesiae. Potuit Deus pluribus hoc privilegium dare, sed an de facto dederit, nescimus. Sane si post B. Virginem illud alicui alteri ex initio recensitis dedit, S. Josepho ejus sponso idipsum non negasse videtur.
DE QUA NATUS EST JESUS. — Mutat phrasim, non enim ait: Joseph genuit Jesum, uti de aliis dixit: « Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam, » etc., nec etiam dicit: « Maria genuit Jesum, » etsi id verum sit, sed: « De qua natus est Jesus, » qua phrasi significat:
Primo Jesum de Maria natum, non virtute naturali, sed supernaturali, vi et operatione Spiritus Sancti. Secundo, Jesum non esse genitum a patre Josepho sed natum ex sola matre, ideoque ex virgine, ac proinde Joseph non aliter pertinere ad genealogiam Christi, quam ratione uxoris, scilicet B. Mariae, ex qua natus est Christus.
Praeclare S. Bernardus, hom. 1 super Missus est: « Pulchra, ait, permixtio virginitatis et humilitatis; nec mediocriter placet Deo illa anima, in qua et humilitas commendat virginitatem, et virginitas exornat humilitatem; sed quanta veneratione digna est, in qua humilitatem exaltat foecunditas, et partus consecrat virginitatem! » Et rursum: « Talis, inquit, nativitas decebat Deum, ut non nisi ex virgine nasceretur: talis partus decebat virginem, ut non pareret nisi Deum, » tum quia decebat, ut Christus habens Patrem in coelis, non haberet patrem in terris, sed matrem duntaxat, ut qui in coelis erat ἀμήτωρ, in terris esset ἀπάτωρ; tum quia conceptus et ortus Christi debebat esse remotissimus a peccato originali, ut nec deberet, nec posset illud contrahere, in eoque superaret matrem, quae licet concepta sit sine peccato ex singulari Dei praeservatione, tamen ex vi conceptionis suae, qua ex Adam naturali et generationi Joachimi et Annae prognata est, debebat illud contrahere, nisi a Deo Deique gratia praeventa fuisset; tum quia partus hic debebat esse purissimus et divinus; tum denique ut virginitatem et castitatem nobis impense commendaret. Unde S. Gregorius Nazianzenus, orat. 38 de Nativitate, in principio: « Christus, inquit, ex virgine (nascitur); mulieres, virginitatem colite, ut matres Christi esse possitis. » Et Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi, c. XII: « Christus, ait, nascebatur, ut virgines faceret: multo ergo magis debuit virgineum conservare corpus. »
Secundo, haec phrasis « de qua natus est Jesus, » significat B. Virginem veram esse matrem Jesu, id est hujus hominis qui hypostatice unitus Deo simul est Deus et homo: quare ipsum vere esse matrem Dei; licet enim ipsa non genuerit Deitatem, genuit tamen Deum, quia genuit hunc hominem: atqui hic homo est Deus; ergo B. Virgo genuit Deum. Ratio a priori est identitas personae; quia enim una est persona, eaque divina in Christo, hinc illi competunt attributa utriusque naturae, fitque communicatio idiomatum, ut hic homo dicatur Deus, ac vicissim Deus dicatur homo, filius Virginis passus, crucifixus, etc. Persona enim est suppositum in se suscipiens omnes naturae utriusque actiones et passiones; quare persona Filii Dei, quae est Deus, vere dicitur nata ex Maria Virgine, sed secundum naturam humanam, non divinam. Indicatur ergo hic immensa dignitas B. Virginis; talis enim est maternitas Dei, per quam Filius Dei ab ipsa suum esse et substantiam humanam, scilicet carnem, ossa, sanguinem, etc., accepit, ita ut eam coleret, amaret, revereretur quasi matrem eique ut matri in omnibus obediret, jugiter compellans eam: « Mater mea. » Unde S. Bernardus, hom. 1 super Missus est, id admirans, exclamat: « Utrinque stupor, utrinque miraculum; et quod Deus feminae obtemperet, humilitas absque exemplo; et quod Deo femina principetur, sublimitas sine socio. »
Virgo enim Deipara habebat jus et auctoritatem maternam in Christum, uti habent aliae matres in suos filios quos genuerunt, imo plusquam aliae matres, quia ipsa magis fuit mater Christi quam sint aliae matres suorum filiorum, ob rationem quam mox afferam. Quocirca S. Thomas, I part., Quaest. XXV, art. 6, docet Deum non posse facere opus majus quam sit incarnatio Verbi et maternitas B. Virginis, quia ipsa est mater Dei, quo nil majus concipi potest; unde Beda: « O beatissima Virgo, inquit, in te sola Rex ille dives et praedives exinanitus est; » maternitas enim Dei est summa affinitas, consanguinitas, et conjunctio cum Deo: per illam ergo B. Virgo tam affinis et consanguinea est Deo, quam mater filio.
Ex hac dignitate maternitatis Dei sequuntur omnia dona et privilegia B. Virgini a Deo prae omnibus hominibus et Angelis concessa. Sicut enim humanitas Christi, quia Verbo unita ab eo accepit dotes et privilegia tali unione et conjugio digna, quae scilicet talem humanitatem sic exaltatam et Verbo unitam decebant, imo quae eam exaltarent, et unione cum Verbo quasi dignam efficerent: sic pariter Deus B. Virgini largitus est omnia charismata et decora quae talem matrem Christi et sponsam Dei decebant. Unde sic conclude: B. Virgo est mater Dei; ergo ipsa longe excellentior est omnibus Angelis, etiam Seraphinis et Cherubinis. Mater Dei est; ergo purissima est et sanctissima, adeo ut sub Deo major puritas intelligi nequeat, ait S. Anselmus, lib. De Excellentia Virginis. Mater Dei est; ergo quidquid ulli Sanctorum concessum est privilegii, hoc illa prae omnibus obtinet.
Tertio, τὸ « de qua natus est Jesus, » significat eum ex sola matre natum, ac proinde illam solam Christo dedisse omnem carnem et substantiam quam caeteris filiis dant pater et mater conjunctim; filii enim partem substantiae accipiunt a patre, partem a matre, imo plus accipiunt a patre quam a matre; pater enim potior est causa generationis filii quam sit mater. Quare B. Virgo plus dedit Christo quam filiis suis dant caeterae matres, quia ipsa dedit quoque id quod pater dare solet. Unde ipsa magis est mater Christi quam sint aliae matres suorum filiorum, quia ipsa sola fuit pater et mater Christi.
Hinc sequitur primo, quod B. Virgo majus jus habuerit in Christum quam habent caeterae matres in suos filios. Secundo, quod B. Virgo longe magis amaverit Christum, ac Christus vicissim B. Virginem, quam aliae matres ament suos filios, ac filii vicissim ament suas matres; tum quia sola eum genuit, tum quia genuit eum modo non naturali, sed supernaturali et divino. Amor ergo qui in caeteris filiis dividitur in patrem et matrem, in Christo fuit unitus totusque ferebatur in matrem: mater vicissim duplicato quasi amore patris et matris diligebat Christum, ideoque duplicato quasi sensu sensit dolores Christi in cruce, ac vicissim gaudia in resurrectione.
Quarto, τὸ « de qua natus est, » significat potissimam causam et activitatem nativitatis Christi fuisse Spiritum Sanctum, qui in B. Virgine ex purissimis ejus sanguinibus corpus Christi formavit, organizavit, animavit, ac Verbo hypostatice univit in primo conceptionis ejus instanti. B. Virgo tamen quoque ut causa secunda, et vera mater ad generationem Christi, non tantum passive subministrando materiam, sed et active illam formando, disponendo, organizando concurrit. Vide Franciscum Suarez, III p. Q. XXXII, art. 4, ac Q. XXXI, art. 4, ubi docet generationem Christi ex virgine fuisse supernaturalem quoad modum et velocitatem, quia in instanti perfecta est a Spiritu Sancto, velut causa efficiente. Eamdem vero naturalem fuisse quoad materiam, vim originis et terminum, quia terminus fuit proles, puta Christus natus ex matre, quasi filius ejus naturalis, instar aliorum filiorum, qui ex suis matribus naturaliter oriuntur et nascuntur. Actio ergo pariendi in ea fuit naturalis, sed modus fuit supernaturalis.
NATUS EST JESUS. — q. d.: Verbum caro factum est, Deus factus est homo, Filius Dei factus est Filius Virginis. Hoc, ut fuse docet D. Thomas, III part., Quaest. 1, art. 1, fuit omnium Dei operum summum et maximum, ideoque illud stupuerunt et stupent Angeli Sanctique omnes. In eo enim Deus ostendit summam potentiam uniendo hominem Deo, limum Verbo, terram coelo; ac summam sapientiam, ut qui divinitate pati et nos redimere non poterat, carnem in Virgine indueret, qua pati, et pro peccatis nostris Deo Patri satisfacere posset; summam quoque justitiam, quia ob dignitatem personae, ex aequo quasi Dei irae et vindictae moriendo in cruce satisfecit; summam etiam bonitatem, quia semetipsum exinanivit, ut nos suis donis repleret; « ac factus est filius hominis, ut nos efficeret filios Dei, » ut ait S. Augustinus. « Natus est in terra, ut homo nasceretur in coelo, » ut ait S. Gregorius.
QUI VOCATUR CHRISTUS — hoc est, qui est Messias sive Christus, redemptor orbis Patribus promissus, ac proinde Messias sive Christus suo jure vocari potest et debet, itaque nunc ab omnibus fidelibus reipsa vocatur. De nomine Jesu et Christi dixi in titulo libri.
Quomodo haec genealogia Christi consentiat cum illa S. Luc., c. III, 23, ibi enucleabo.
Versus 17: Omnes Itaque Generationes ab Abraham usque ad Christum
17. OMNES ITAQUE GENERATIONES AB ABRAHAM USQUE AD DAVID, GENERATIONES QUATUORDECIM; ET A DAVID USQUE AD TRANSMIGRATIONEM (Syrus, usque ad exilium Babylonis), GENERATIONES QUATUORDECIM; ET A TRANSMIGRATIONE BABYLONIS USQUE AD CHRISTUM, GENERATIONES QUATUORDECIM.
Ab Abraham ergo usque ad Christum sunt generationes 42, ter enim 14 faciunt 42. Lucas, cap. III, numerat generationes 77, sed nullam vim ponit in numero, uti facit hic S. Matthaeus; S. Augustinus tamen, lib. II De Consensu Evang., cap. 17, per 77 generationes censet denotari plenam omnium peccatorum remissionem et abolitionem, quae facta est per Christum: unde Christus jussit fratri peccanti dimittendum esse septuagesies septies. Matth. XVIII, 22. Per generationes accipe et numera personas omnes tam generantes quam genitas: hae enim sunt 14. Graece enim non est γένεσις, id est generatio; sed γενεά, id est progenies, genus, familia et liberi, aetas vitae unius hominis.
Nam generationes ipsae praecise sunt tantum 13 in prima tesseradecade, ut videbis, si numeres τὸ genuit; hoc enim in ea 13 vicibus repetitur, quia in ea sola numeratur primus Abraham, et ultimus David: in secunda vero tesseradecade non numeratur primus in ea David; nec in tertia primus in ea Jechonias, quia hi jam nominati et numerati sunt ut ultimi in secunda et tertia tesseradecade, quapropter in tertia tesseradecade addi debet una generatio, scilicet: « Jechonias autem genuit Jechoniam, » ut in ea constent 14 generationes, hoc est 14 personae tam generantes quam genitae, ut superius dixi. Generationes ergo omnes praecise sunt 41; personae vero generantes et genitae sunt 42, quia primi, puta Abrahae, generatio hic non recensetur, sed ex Genesi nota praesupponitur.
Quaeres quo fine S. Matthaeus tam accurate hasce tres tesseradecades generationum enumeraret? Respondetur, quia voluit triplicem populi Judaici statum recensere: primum quasi democraticum sub singulis Patriarchis et Judicibus, quales fuere Othoniel, Gedeon, Samson, Heli, Samuel, etc., qui praefuerunt Israeli ab Abraham usque ad David; secundum quasi monarchicum sub regibus, qualis fuit sub David ejusque posteris usque ad captivitatem Babylonicam; tertium quasi aristocraticum sub ducibus et pontificibus, uti fuere Judas, Jonathas, Simon caeterique Machabaei, qualis fuit a captivitate Babylonica usque ad Christum. Significat ergo Matthaeus triplicem hunc populi statum et regimen tertio immutatum, quarto debuisse per Christum mutari et in Christo, qui regnum attulit aeternum, terminari. Ita passim Patres et Interpretes; unde Nazianzenus in carmine de Genealogia Christi ait:
Sic traxit regale genus, sceptrumque superbum.
Addit Maldonatus medicam analogiam: medici enim in febribus et morbis diem decimum quartum vocant criticum, eumque omnium esse periculosissimum asserunt. Videtur ergo congrue ad naturam hominis, decima quarta quaque generatione, sive hominis aetate et seculo, Deus populi sui statum immutare voluisse, ut una republica quasi aegrotante et deficiente, alia nasceretur et succederet melior, donec optima per Christum subrogaretur, quae triplicis praecedentis defectus et infirmitates sanaret et corrigeret, ac regnum Ecclesiae stabiliret vegetum, sanum et aeternum.
Denique Matthaeus enumerat 42 generationes per tres tesseradecades, ut probabilem lectori conjecturam faciat debuisse Christum, post exactum hunc numerum generationum, venire. Sicut enim fuerunt generationes 14 ante regnum Judaeorum stabilitum, 14 in regno, post quas per 14 generationes sensim plane defecit, ita verisimili conjectura potuit colligi, post 14 hasce generationes regnum hoc deficiens et labascens a Messia in melius fore restituendum. Sicut enim fuerunt 14 generationes ante regnum, et totidem in regno, ita totidem fuerunt post regnum Israelis usque ad Christum. Rursum ante regnum facta est Christi promissio Abrahae, Isaac et Jacob: in regno Davidi et Salomoni; post regnum eadem repetita est per Aggaeum, Zachariam, Malachiam, etc., ut sensus sit, q. d.: Omnes prophetiae factae de Christo tam ante regnum quam in regno, et post regnum terminatae et adimpletae sunt in Christo. Primam tesseradecadem inchoat Abraham, finit David; secundam inchoat Salomon, finit Joachim, sive Jechonias; tertiam inchoat Joachim, sive Jechonias, finit Christus, qui est finis legis, totiusque populi et mundi captivi liberator. Ita Franciscus Lucas. Judaei enim ex defectu et lapsu suae reipublicae ac praesertim ex eo quod ablatum esset sceptrum a Juda per Herodem, ex prophetia Jacob, Genes. XLIX, 10, sciebant certoque expectabant adventum Messiae. Unde ex eodem jam collapso, sceptroque translato, Messiam jam venisse, nec alium esse quam Jesum Christum docet hic S. Matthaeus, ut Judaeis fidem in Christum persuadeat.
Symbolice Origenes, homil. 27 in Num.; et S. Hieronymus, epistol. ad Fabiolam de 42 mansionibus, notant has 42 generationes respondere 42 mansionibus Hebraeorum in deserto, quibus ipsi ad terram Chanaan Abrahae a Deo promissam pervenerunt. Simili enim modo per hasce 42 generationes ad Messiam, sive Christum, eidem promissum pervenitur, et per eum ad terram viventium Sanctis in coelo promissam.
Rursum numerus 14, quia geminatum continet septenarium quo septena Spiritus Sancti gratia declaratur, duplicatam in homine designat ejusdem Spiritus largitatem, qualis fuit in Christo, qui proinde eodem symbolo die 14 mensis Nisan, cum luna plena est, puta in Paschate, passus morte sua nos redemit et gratiarum copiam nobis promeruit. Unde de eo canit Psaltes, Psalm. LXXI: « Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna. » Audi S. Ambrosium oratione in obitu Theodosii Imperatoris: « In quartodecimo perfectionem hominis accepimus, etc. Unde Domini Pascha 14 luna formam celebritatis accepit. Quoniam qui Pascha celebrat, debet esse perfectus, debet amare Dominum Jesum qui, diligens populum suum perfecta charitate, sese obtulit passioni. Grande numeri mysterium, quando Pater Filium unicum pro nobis omnibus tradidit, cum pleno luminis sui orbe luna fulgeret. Ita est enim Ecclesia, quae pie Pascha celebrat, Domini nostri Jesu Christi; sicut luna perfecta in aeternum manet, quisquis bene hic Domini Pascha celebrat, in lumine perpetuo erit. »
Anagogice, numerus 42 constat ex sex et septem; sexies enim septem faciunt 42. Senarius autem notat labores hujus vitae, quibus pervenitur ad septenarium, puta ad sabbatum quietis et felicitatis aeternae; sex enim primis mundi diebus Deus omnia operatus est in coelo et in terra; die autem septimo, puta Sabbato, requievit ab omni opere suo. Genes. I.
Tropologice quadragenario hoc generationum numero significatur nostra vita corporis quatuor elementis constantis. Haec enim in decem mandatorum Dei, quae quatuor Evangeliis perficiuntur, observatione consistit; duc enim quatuor in decem, efficies quadraginta. Ita Salmeron, imo S. Augustinus et ex eo Petrus Bongus, lib. De Num. mysteriis. Num. XIV: « Tres distinctiones, ait, in generatione Christi mystice insinuant fidem S. Trinitatis, quam concorditer astruit doctrina legalis et Evangelica. Tres enim, Trinitatis fidem; quatuor, doctrinam Evangelicam; decem, legis significant institutionem. » Idem quoque paulo post: « Quod autem ter quatuordecim ponuntur, id veram significat religionem. Quatuor enim et decem novum et vetus Testamentum indicant, quia via ad Christum per decem verba legis, et quatuor Evangelia praedicatur; ita tamen, ut quidquid ascribitur Trinitati, quae Deus est, consecremus, quia nulla praeceptio impletur, nisi hic numerus colendi Deum teneatur. » Hoc quoque numeri typo, Ezech., cap. IV, vidit quartodecimo anno percussionis civitatis, novam civitatem, puta Ecclesiam, quam quartadecima generatione post excisam a Chaldaeis Jerusalem, nascens moriensque Christus fundavit, ut notavit Cassiodorus in Psal. XIV, sub finem. Denique 42 anno a passione Christi, in ejus vindictam Jerusalem excisa est a Tito et Vespasiano, uti notat S. Hieronymus in Psalm. CVIII ad illa: « In generatione una deleatur nomen ejus; » tuncque coepit florere Ecclesia Christi. Haec Bongus.
Versus 18: Christi Autem Generatio Sic Erat
18. CHRISTI AUTEM GENERATIO SIC ERAT. — q. d.: Christi ortus hoc modo contigit: pro generatio enim Graece non est γένεσις, id est generatio proprie dicta, sed γένεσις, id est ortus, conceptus, generatio, nativitas, qua quis oritur, concipitur, gignitur, nascitur.
CUM ESSET DESPONSATA MATER EJUS MARIA JOSEPH, ANTEQUAM CONVENIRENT (copularentur actu conjugii; Arabicus, antequam sese cognoscerent), INVENTA EST IN UTERO HABENS (uterum ferens, esse praegnans et gravida) DE SPIRITU SANCTO. Syrus: « De Spiritu sanctitatis, » id est sancto et sanctitatis omnis auctore et fonte.
Voluit Deus B. Virginem desponderi Joseph: Primo, quia Joseph videtur fuisse proximus regni Davidici haeres, ut illud ab eo ad Christum quasi a patre ad filium recto successionis ordine jureque devolveretur, uti dixi, v. 16. Secundo, quia Joseph fuit vir sanctissimus, ut ibidem dixi, similis Patriarchae Josepho, cujus proinde uti nomen, sic et castitatem virtutemque sortitus est, dictusque Joseph, id est auctus, magnisque Dei donis et virtutibus cumulatus. Ita S. Bernardus, homil. 2 super Missus est. Vide dicta Genes. XXX, 24 et cap. XXXIX, 20.
Quaeres an B. Virgo fuerit hic desponsata Josepho per sola duntaxat sponsalia, an vero etiam per matrimonium reipsa contractum et nuptias celebratas; ac consequenter, an Christus incarnatus et conceptus sit ex Virgine desponsata tantum, an vero etiam conjugata? Nam ad Virginem sic desponsatam missus est Gabriel nuntians incarnationem Christi, Luc. 1, 27; Virgoque ejus nuntio consentiens, dicensque: « Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum, » illico eodem instanti concepit Christum. Multi censent B. Virginem tantum desponsatam fuisse per sponsalia, sive per verba de futuro, quibus tantum fit promissio matrimonii. Ita S. Hilarius hic; S. Basilius, hom. de Humana Christi Generatione; Origenes, homil. 1 in diversos Evang. locos; Cyrillus, catechesi 12; Abulensis et Cajetanus.
Verum melius alii censent B. Virginem desponsatam fuisse non tantum per sponsalia, sed etiam per matrimonium per verba de praesenti, et nuptias reipsa contractas. Probatur primo, quia vers. sequenti et vers. 16, Joseph vocatur vir, id est maritus Mariae. Jam ergo per matrimonium illam sibi maritarat. Secundo, Joseph voluit eam, utpote gravidam, dimittere, ut dicitur vers. seq. Ergo jam eam acceperat in uxorem; nemo enim dimittit id quod non habet. Tertio, quia desponsatam Luc., cap. II, 5, interpretatur conjugatam, imo eam vocet uxorem Josephi. Erat ergo ipsa jam ducta, et traducta in domum sponsi Josephi quasi uxor, ut scilicet Joseph esset testis virginitatis ejus, ejusque aeque ac pueri Jesu esset custos et nutritius. Adde: B. Virgo illico accepto Gabrielis nuntio jam plena Verbo visitavit Elisabeth, ac apud eam mansit tribus mensibus; unde ibi non videtur celebrasse matrimonium cum Josepho, nec post reditum in Nazareth, quia nullum ejus extat vestigium: ergo ante Gabrielis nuntium et Verbi incarnationem matrimonium hoc celebravit; nec decebat Virginem innuptam iter tantum in montana conficere sine marito, vel comite, vel potius directore associante ei ancillam vel cognatam fidelem. Quarto, quia si non fuisset conjugata, Judaei videntes uterum ejus intumescere, illi notam fornicationis, imo adulterii impegissent illamque lapidassent. Quinto, quia plane decebat Christum ex conjugata in conjugio nasci, ne a Judaeis ut spurius contemneretur, sed ut legitimus acceptaretur. Et hac de causa Joseph vocatur pater Christi. Denique proles est proprius matrimonii fructus. Ita S. Hieronymus, Haymo et S. Chrysostomus hic, homil. 4; Theophylactus; S. Ambrosius, lib. II in Lucam; Jansenius, Suarez et alii passim.
Objicies primo: Angelus hic ait Josepho: « Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; » ergo nondum eam acceperat in conjugem, sed tantum desponderat per sponsalia. Respondetur, accipere hic idem est quod acceptum habere et retinere; ait enim vocatque eam conjugem tuam. Erat ergo ipsa jam conjugata. Hebraea enim verba saepe actum non inchoatum, sed continuatum significant, ut dixi Canone 12. Sensus ergo est, q. d.: Noli, o Joseph, dimittere Mariam tuam conjugem, sed acceptam serva et retine. Non enim dimittitur, nisi jam acceptum et habitum.
Objicies secundo: B. Virgo hic dicitur desponsata antequam convenirent, ergo ante conjugium. Respondetur: Nego consequentiam, quia convenire hic non significat contrahere matrimonium, nec cohabitare, sed contracto matrimonio uti; notat enim congressum et actum maritalem, de quo mox plura.
Objicies tertio: Cur ergo hic non dicitur conjugata, sed desponsata? Respondetur: Dicitur desponsata, quia viro incognita perinde ac est sponsa, quae viro necdum nupta, sed tantum est promissa. Ita S. Chrysostomus. Unde B. Petrus Chrysologus, serm. 175: « Joseph, ait, maritus solo nomine, conscientia sponsus, » id est, sponsus per matrimonium ratum, sed non maritus per consummatum, sive per copulam. Et S. Bernardus, homil. 2 super Missus est: « Virum nominat, quia homo virtutis erat, non quia maritus. »
Porro verum fuisse matrimonium inter Josephum et B. Virginem, certum est ex dictis et ex communi Theologorum et Jurisperitorum axiomate: « Matrimonium facit non copula, sed consensus. » Unde S. Augustinus, lib. I De Nuptiis et concup., cap. XI: « Nuptiarum, ait, bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum (haec enim sunt tria matrimonii bona, quae ex S. Augustino illi assignant passim Theologi): prolem cognoscimus ipsum Dominum Jesum; fidem, quia nullum adulterium; sacramentum, quia nullum divortium. » Idem fusius docet, lib. V Contra Julianum Pelagianum (qui negabat matrimonium Josephi et Mariae), cap. IX, jus enim matrimonii non repugnat religioni et voto castitatis. Ex matrimonio habeo jus in uxorem, sed ex voto non possum licite eo uti. Si utor, pecco contra votum, non contra matrimonium, id est facio actum irreligiosum, sed non injustum; non enim est adulterium, uti esset, si foret uxor copulata matrimonio. Joseph ergo per matrimonium habebat jus in B. Virginem, ut posset uti copula maritali, sed per castitatis propositum, et, ut videtur, votum, hoc jure suo non est usus, nec uti voluit: haec enim duo valde distincta sunt, habere jus ad copulam, et copula uti; prius requiritur ad matrimonium, non posterius.
Jus autem hoc copulae, et quasi dominium conjugis, in virginibus conjugatis habet aliquos effectus non fictos, sed veros et reales. Primus est, ut conjux virgo non possit alteri nubere. Secundus, ut, licet per copulam votum violent, non tamen sit fornicatio. Tertius, ut proles divinitus data et nata (uti Christus hic conceptus ex Spiritu Sancto) sit et habeatur legitima, utpote ex legitimo conjugio prognata. Ita Suarez, III part., Quaest. XXIX, art. 1, sect. 1.
Ex dictis collige non tantum verum, sed et licitum, imo sanctum fuisse conjugium B. Mariae Virginis cum Josepho. Verum, quia essentia matrimonii consistit in mutua traditione et potestate corporum, etiamsi haec potestas nunquam in actum redigatur; votum autem virginitatis nemini hoc jus et potestatem adimit, sed tantum illius usum facit illicitum. Sicut ergo dominium separatur ab usu in nonnullis religiosis, qui manent domini haereditatis paternae, sed ob votum paupertatis illa uti non possunt; sic idem dominium separatur ab usu in conjugio virginum. Licitum, quia, licet vovisset virginitatem B. Virgo, licite tamen et sine periculo violandi voti iniit matrimonium cum Josepho; quia ex instinctu Spiritus Sancti sciebat Josephum potestate sua et jure maritali nunquam usurum ad votum hoc infringendum. Ita S. Augustinus, lib. De S. Virg., cap. IV, et passim Theologi. Et verisimile est B. Virginem hoc suum votum Josepho ante matrimonium revelasse, et Josephum in illud consensisse. Addunt aliqui et promisisse se illud custoditurum. Sanctum, quia per matrimonium hoc Joseph tutatus est famam et virginitatem B. Virginis, ac puerum Jesum custodivit, aluit, educavit. Quid eo sanctius?
Vide S. Thomam, III p., Q. XXIX, art. 1, in corpore ubi multas affert causas cur ex Virgine desponsata natus sit Christus. Additque: Potest et quinta ratio esse quod mater Domini fuit desponsata et virgo: quia in persona ipsius, et virginitas, et matrimonium honoratur contra Hæreticos alteri horum detrahentes. Addit aliam rationem S. Ignatius martyr, quem citat S. Hieronymus hic: « Ut partus ejus, inquit, celaretur diabolo, dum eum putat non de virgine, sed de uxore generatum, » Deo scilicet impediente, ne diabolus videret quod naturaliter videre poterat, quid scilicet ageretur inter B. Virginem et Josephum, videlicet quod viverent caste et intacte.
Tropologice: nota hic in B. Virgine et Josepho summum angelicae castitatis et virginitatis gradum. Aliae enim virgines fugiunt viros, et virginitatem in claustris et coetibus virginum conservant. At B. Virgo in ipso conjugio, assidue versans cum viro virginitatem illibatam servavit, quod tantumdem est, ac inter epulas esurire, inter vestes algere, inter honores se humiliare, imo in igne versari et non ardere. Nam, ut ait S. Bernardus, serm. 65 in Cant.: « Cum femina semper esse, et non cognoscere feminam, nonne plus est quam mortuum suscitare? » Quocirca B. Virgo nonnullis eximiis personis sibi devotis, hoc continentiae in conjugio donum communicavit, ut S. Pulcheriae et Martiano Imperatori, SS. Juliano et Basilissae, quibus prima nocte post emissum continentiae votum apparuit hinc Christus stipatus ingenti albatorum choro, inde B. Virgo cincta virginum coetu. Qui cum Christo erant, succinebant: « Vicisti, Juliane, vicisti. » Quae cum B. Virgine, occinebant: « Beata es, Basilissa, quae terrenas nuptias spernens, ad aeternam gloriam te praeparasti. » Quocirca Julianus innumeros Christo fideles et martyres; Basilissa vero innumeras virgines verbo et exemplo Christo peperit. Ita non sterilis, sed foecundissima est virginitas conjugum, uti fuit in Deipara, quae genuit Jesum hominem et Deum. Vide vitam eorum apud Surium die 9 januarii. Sic S. Eduardus, Angliae rex, mire devotus B. Virgini, ejus imitatione cum conjuge Editha illibatum pudicitiae florem servavit. Unde ab ea per S. Joannem Evangelistam evocatus et assumptus est in coelum anno Domini 1066, die 5 januarii. Idem fecit S. Caecilia cum sponso Valeriano, quibus proinde B. Virgo per Angelos coronas ex liliis et rosis coelestibus transmisit. Idem S. Henricus I, vel ut alii numerant, II, Imperator, cum conjuge sua Cunegunde, quam moriens parentibus reddens: « En, inquit, virginem a vobis accepi, virginem restituo. »
Symbolice: in hoc matrimonio et familia Joseph cum Maria fuit imago S. Trinitatis. Joseph enim repraesentabat Patrem aeternum, B. Virgo Spiritum Sanctum, quia ipsa erat sanctissima, et quia ex Spiritu Sancto conceperat; Christus seipsum, puta, Filium Dei. Unde primo: sicut in S. Trinitate est una essentia deitatis in tribus personis, sic hic unum erat matrimonium, et una familia perfecta e tribus personis, scilicet Josepho, Maria et Christo. Secundo, sicut in S. Trinitate Pater spiritualiter generat Filium et spirat Spiritum Sanctum; ita hic B. Virgo spiritualiter, non carnaliter, puta per virtutem Spiritus Sancti, concepit peperitque Christum. Tertio, in S. Trinitate Pater generat Filium, sicut lux emittit lumen; unde in symbolo canimus: « Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. » Ita B. Virgo quasi stella maris peperit Christum, qui est « candor lucis aeternae et speculum sine macula » (Sap. VII, 25). Unde sicut sine sui corruptione sidus fulgidum evibrat radium; sic absque sui laesione Virgo genuit Christum, qui est lux mundi: « Nec sideri radius suam minuit claritatem, nec Filius Virgini suam integritatem, » ait S. Bernardus, hom. 2 super Missus est. Unde illud S. Simeonis de Christo: « Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel » (Luc. II, 32).
Fuit ergo haec familia quasi coelum quoddam terrenum, trium non tam hominum quam corporeorum Angelorum, imo trium quasi personarum divinarum symbolice. Quare non dubium illam plenam fuisse Angelis ministrantibus Virgini, quasi Reginae coelorum; ac Christo, quasi Domino Deoque suo: nimirum stupebant illi et summe desiderabant videre Verbum incarnatum. Igitur domus illa quasi coelum erat admirandum celans mysterium: « Nigra foris, sed formosa intus, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis » (Cantic. I, 5), ait Rupert. Unde Joannes Gerson, serm. de Nativitat., quasi attonitus, exclamat: « O quam dilecta Trinitati, Patri, Filio, et Spiritui Sancto domus illius Trinitas, Christus, Maria, Joseph! Nil charius, nil melius, nil in terris erat excellentius. Invidebat terris tales habitatores coelum, utique coelo digniores quam terris. »
Tropologice: conjuges imitentur B. Virginem et Josephum in castitate, sanctitate, patientia et charitate, ut alter alterius onera portet. Erat enim in familia Josephi, Mariae et Christi summa omnium concordia, summus amor, summa reverentia, humilitas, pietas, auxilium et obsequium mutuum; ab ea procul aberat non tantum rixa, sed et omnis mali vel levissima suspicio. Hinc meruerunt gignere Christum Sanctum Sanctorum. Nunc saepe in familiis sunt proles pravae, inobedientes, superbae, rixosae, obscoenae quia tales sunt parentes. Patrem enim sequitur sua proles, quae quod videt et audit a patre et matre, hoc imitatur et imbibit; proles enim sunt simiae parentum.
ANTEQUAM CONVENIRENT.
ANTEQUAM CONVENIRENT. — Puta ante congressum et actum maritalem, non quasi postea convenerint, ut inferebat impurus Helvidius, qui negabat B. Virginem semper fuisse virginem, asserebatque eam postea ex Josepho concepisse ac genuisse eos qui in Evangelio vocantur fratres Domini, quem multis confutat S. Hieronymus, sed tantum ut indiceretur miraculosa Christi ex Virgine sine opera viri conceptio. Sic vulgo dicimus: Talis habuit canos, antequam senesceret, significantes mirum esse quod viro nati sint cani, etiamsi is postea non senuerit, sed ante senium mortuus sit; significamus enim duntaxat quid factum sit ante senium, non quid in senio, vel post senium; illud enim velut impertinens tacemus et praeterimus. Simile est, cum dicimus: Hic puer sapit ante virilem aetatem, hoc est praecocis est ingenii, etiamsi ante virilem aetatem moriatur, uti saepe praecoces moriuntur. Porro fratres Domini vocantur cognati Christi. Nam, ut ait S. Hieronymus, lib. Contra Helvidium, fratres dicuntur quatuor modis, natura, gente, cognatione, affectu. Natura fratres sunt, qui ex iisdem parentibus nati sunt; gente, qui ex eadem gente sunt oriundi. Sic Paulus Judaeos vocat fratres suos (Roman. IX, 1 et sequenti); cognatione, quia cognati vocantur fratres in Scriptura; affectu, ut cum Christiani amant se mutuo amore fraterno; hic est enim amor fraternitatis quem toties commendat S. Paulus.
INVENTA EST IN UTERO HABENS DE SPIRITU SANCTO.
INVENTA EST IN UTERO HABENS (gravida esse, ut vertit Arabicus) DE SPIRITU SANCTO. — Nota Josephum ex tumore uteri deprehendisse B. Virginem conjugem suam concepisse, sed an sciverit eam concepisse de Spiritu Sancto, dubium est. Affirmant S. Basilius, Origenes, Theophylactus et alii superius citati. Contrarium verius est, quia Joseph volens eam dimittere, versu sequenti, vetatur ab Angelo, qui ei scrupulum eximens subjicit: « Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. » Ergo ante revelationem Angeli id nesciebat; si enim id scivisset, noluisset eam dimittere.
Dicitur ergo B. Virgo « inventa in utero habens de Spiritu Sancto, » eo quod revera concepisset de Spiritu Sancto. Unde τὸ de Spiritu Sancto referendum est ad τὸ in utero habens, non autem ad τὸ inventa. Ita passim caeteri Patres et Interpretes. Addit Origenes eam inventam ab Angelis; hi enim sciebant eam concepisse de Spiritu Sancto.
DE SPIRITU SANCTO.
DE SPIRITU SANCTO. — Non quasi de Spiritus Sancti substantia decisus sit Christus, uti fit in aliis prolibus quae deciduntur a parentibus; nec de Spiritu Sancto, ut patre; quia Christus, qua homo, non erat similis Spiritui Sancto, qui est Deus in natura; sed de Spiritu Sancto, ut figulo et artifice. Ita S. Ambrosius in Luc. I, 35. De Spiritu Sancto ergo, non quasi de patre, sed quasi de patris concursum supplente; quod enim fecit pater in matre, hoc Spiritus Sanctus fecit in Virgine formando Jesum per suam potestatem et operationem, ait S. Ambrosius, lib. II De Spiritu Sancto, cap. V, et S. Augustinus in Enchiridio, cap. XXXIX. Nam materiam corporis quam aliis filiis subministrat tam pater quam mater, hanc sola B. Virgo subministravit Filio suo. Vide Franciscum Suarez, III part., Q. XXIX, art. 1, ubi proprie « de » significat causam efficientem, « ex » materialem. Unde Christus dicitur in symbolo « conceptus de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine. »
Quaeres cur non aeque dicit Matthaeus, in utero habens de Patre aeterno, aut de Filio, sicut dicit, in utero habens de Spiritu Sancto? Respondetur id aeque vere eum dicere potuisse. Axioma enim Theologorum est: Opera S. Trinitatis ad extra (in creaturis) omnibus tribus personis divinis esse communia; sed maluit dicere de Spiritu Sancto, quia sicut potentia appropriatur Patri, et sapientia Filio, utpote Verbo; sic amor, bonitas et gratia quae in hoc incarnationis opere maxime elucet, attribuitur Spiritui Sancto. Nam Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedit per spirationem, quasi terminus amoris notionalis Patris et Filii.
Porro S. Thomas, III part., Q. XXXII, art. I et seq., ac ibidem Suarez docent τὸ de Spiritu Sancto tria significare. Primo, ex puro amore Dei et Spiritus Sancti, sine meritis hominum peractam esse Verbi incarnationem. Secundo, ex eadem gratia Dei et Spiritus Sancti conceptum esse, sine praeviis ejus meritis. Unde S. Augustinus, lib. De Praedestinatione Sanctorum, cap. XV, Christum quasi ideam praedestinationis et praedestinatorum proponens: « Ea gratia, inquit, fit ab initio fidei suae homo quicumque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus; de ipso Spiritu et hic renatus de quo est ille natus: eodem Spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo Spiritu factum est ut nullum haberet ille peccatum. » Tertio, Christum ex vi conceptionis suae fuisse sanctum; sicut enim homo qui per generationem communem propagatur ex Adam peccatore, ex vi conceptionis suae nascitur peccator; sic Christus, qui conceptus et quasi propagatus est de Spiritu Sancto, ex vi conceptionis suae conceptus est sanctus; quod enim operatur Spiritus Sanctus, hoc aliud esse nequit quam sanctum, sicut ignis non aliud producit quam calorem et ignem. Quarto, τὸ Spiritu Sancto significat Spiritum Sanctum in efformatione humanitatis Christi, omnem suam sanctitatem in eam transfudisse (quantum creatura capax est potestque suo creatori assimilari) eamque quasi in se transformasse, ita ut post se fecerit eam quasi exemplar et prototypum sanctitatis, ut ex illo et ad illud omnem deinde sanctitatem omnium tam Angelorum quam hominum quasi expingeret et exprimeret. Humanitas Christi ergo fuit opus eximium, proprium et sanctissimum Spiritus Sancti, in quo ipse omnis sanctitatis fontem constituit, qui sua puritate omnes scelerum sordes ablueret omnesque peccatores (quantum in se est) sanctificaret.
Porro S. Thomas, III part., Q. XXXII jam citata, art. 2, docet praepositionem de, cum dicitur « de Spiritu Sancto », significare Christum esse consubstantialem Spiritui Sancto quoad divinitatem, non quoad humanitatem quam in Christo operatus est. Verum negat S. Augustinus in Enchiridio, cap. XXXIX: « Nam, inquit, de homine nascitur capillus, pediculus et lumbricus, quorum nihil est filius, quia diversae sunt ab homine substantiae. » Ergo praepositio « de » non significat rem factam esse consubstantialem suo factori.
Articulo vero 4 docet D. Thomas ex Aristotele, et ex utroque Suarez, B. Virginem solum materialiter concurrisse ad generationem Christi subministrando corpori ejus materiam, puta sanguinem, non effective, quia sic decidisset semen, quod videtur repugnare purissimae ejus virginitati. Verum contrarium censet S. Bonaventura et Scotus ex Galeno, qui docet matrem non tantum materialiter, sed effective (licet debiliori actione quam pater) concurrere ad generationem prolis: quare valde probabile est B. Virginem effective quoque concurrisse ad generationem Christi, quia sic magis fuit mater Christi quam si solum materiam subministrasset. Nec id obstat illibatae ejus virginitati, quia sine omni concupiscentia, cooperante Spiritu Sancto, purissimus ejus sanguis (qui vicem habuit seminis) decisus est ad formandum corpus Christi.
Versus 19: Joseph Autem Vir Ejus, Cum Esset Justus
19. JOSEPH AUTEM VIR EJUS, CUM ESSET JUSTUS, ET NOLLET EAM TRADUCERE, VOLUIT OCCULTE DIMITTERE EAM.
Primo S. Chrysostomus hic, S. Augustinus epistola 52 ad Macedonium, S. Justinus Contra Tryphonem, Franciscus Lucas, hic censent Josephum male suspicatum de B. Virgine quod ex alio viro concepisset; id enim innuere videtur τὸ traducere; sed procul absit haec suspicio a viro tam probo de virgine tam sancta. Quomodo enim Joseph de tali suspicari potuisset eam adulterium commisisse vel fornicatam esse in domo parentum?
Secundo, alii censent Josephum ex reverentia voluisse dimittere B. Virginem, quod se indignum censeret illa quam Deus foecundasset. Unde censent pariter quod S. Joseph B. Virginem comitatus sit dum visitaret Elisabeth, ab eaque audierit B. Virginem salutari matrem Dei ideoque ea se putasse indignum. Ita Origenes et S. Basilius locis jam citatis, Theophylactus hic et S. Bernardus, hom. 2 super Missus est. Idipsum sibi revelatum asserit S. Brigitta, lib. VII Revelat., cap. XXV; unde noster Salmeron, lib. III, cap. XXX, tredecim rationibus hoc ipsum confirmat.
Tertio, plane et genuine, Joseph videns B. Virginem gravidam, rei novitate fuit attonitus, et suspensus varios animi motus aestusque sentiebat, ex quibus sic ratiocinabatur: Scio hanc Virginem esse sanctissimam; unde illam fidem mihi datam fefellisse non credo. Est tamen gravida, scio quod non ex me; ex quo, nescio. An forte a sponso aliquo priore? An in itinere visitatura Elisabetham ab aliquo vim passa? An dormiens a spiritu quodam illusa? An potius, quod ejus sanctitas suadet, ab Angelo vel Deo ipso impraegnata? Si ita est, nolim ego detinere illam quam Angelus vel Deus sibi ambit: indignus ea sum quae digna est Deo vel Angelo; quare illam ei resignabo et a me dimittam. Id permisit Deus, ut conceptus Virginis ex Spiritu Sancto, tum a Josepho, tum ab Angelo omnibus testatus fieret; sicut permisit S. Thomam dubitare de resurrectione Christi, ut ipse, tangens Christi vulnera, fieret testis irrefragabilis resurrectionis ejusdem.
Joseph ergo, vir justus, docet conjuges et fideles ne ob indicia de personis probis et sanctis male suspicentur, sed in indiciis sistant, nec ulterius pergant ad inferendam consequentiam criminis, sed potius illa in meliorem partem interpretentur.
Dices: Cur Joseph non interrogavit B. Virginem quid sibi vellet uteri tumor, et ex quo esset gravida? Respondetur: Fuit hic primus quasi motus mentis Josephi, quem ex verecundia tacuit; mox praeventus fuit ab Angelo, qui pro Virgine respondit eamque excusavit, dicens eam concepisse ex Spiritu Sancto.
B. Virgo autem, ex modestia, noluit ultro secretum hoc divinum Josepho pandere, ne sua dona tanta et tam divina jactare videretur, sed Deo, Deique providentiae et curae cujus totum hoc opus erat, idipsum resignavit, certissime confidens Deum suam innocentiam et famam tutaturum, ac rem totam opportune vel patefacturum, uti paulo ante Elisabethae cognatae patefactum esse experta erat, vel directurum omnia ad majorem suam gloriam, et consequenter ad majorem conceptionis hujus honorem et venerationem. Unde vide hic et mirare magnanimitatem et magnanimam B. Virginis in Deum resignationem et confidentiam, qua omne hoc suspicionis sinistrae et infamiae periculum metumque discussit: qua in re rarum dedit exemplum aequanimitatis et constantiae uxoribus quae maritos habent zelotypos, aeque ac fiduciae in Deum, ut sperent quod Deus innocentiam et castitatem eorum pandet, proteget et celebrabit, uti hic fecit B. Virgini. Ita S. Hieronymus: « Hoc, ait, testimonium Mariae est, quod Joseph sciens illius castitatem et admirans quod evenerat, celat silentio cujus mysterium nesciebat. » Et S. Ambrosius in cap. 1 Lucae: « Maluit, ait, Dominus quosdam de sua generatione, quam de matris pudore dubitare. »
Hinc videtur S. Joseph non fuisse comitatus B. Virginem, dum ipsa mox a conceptione Christi visitavit S. Elisabeth; si enim fuisset comitatus, vidisset et audisset magnalia et mirabilia de B. Virgine quae omnem ei scrupulum exemissent, nec de ejus dimissione cogitasset, ac praesertim illud quod dixit S. Elisabeth B. Virgini: « Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me? » Inde enim scivisset B. Virginem non tantum concepisse ex Deo, sed concepisse ipsummet Deum, eumque utero suo gestare. Nota, Joseph hic vocatur justus, id est probus, utpote qui ex charitate vellet conjugis suae famae, imo et dignitati consulere, dum eam occulte dimittere cogitat qua se putat indignum. Censent S. Hieronymus et Theophylactus lege veteri praeceptum fuisse maritis, ut uxores, si adulterium commisissent, traducerent, et apud judices accusarent traderentque puniendas. Verum nullum locum in quo id praeceptum sit, afferunt. Nam locus ille, Num. V, 2, id tantum permittit, non vero praecipit; sed, ut dixi, hoc crimen procul aberat a B. Virgine, et ejus suspicio procul a Josepho.
TRADUCERE.
TRADUCERE — non in domum suam, ut vult Abulensis. Graece enim est παραδειγματίσαι, id est infamare, propalare, publicum exemplum facere, et, ut S. Augustinus, epist. 50 ad Paulinum verbotenus vertit, exemplare. Solebant enim adulteros in Graecia, sicut captivos Romae, per mediam urbem populo spectandos et deridendos traducere; inde traducere significat divulgare, diffamare. Unde illa lex olim et poena in lenas: « Lenae et polygami mithellati per publica civitatis loca efferuntur ut catamidientur et derideantur. » Et Propertius:
Nec sic infamis totam traduceret urbem.
Vide Budaeum in Pandectas, pag. 263, in verbo καταμειδιάω, id est derideo, traduco.
Voluit occulte dimittere eam — per secretum divortium, dando ei occulte libellum repudii, ait Abulensis hic, Quaest. XXXIX, aut potius et honestius secedendo ab ea praetextu peregrinationis, quasi abiturus in longinquam regionem. Ita Maldonatus. Unde Syrus vertit: « Et cogitabat clam illam derelinquere; » Arabicus: « Cum non vellet eam divulgare, cogitavit de dimissione ejus occulta. »
Versus 20: Angelus Domini Apparuit Ei in Somnis
20. HAEC AUTEM EO COGITANTE, ECCE ANGELUS DOMINI APPARUIT EI IN SOMNIS, DICENS: JOSEPH, FILI DAVID, NOLI TIMERE ACCIPERE MARIAM CONJUGEM TUAM, QUOD ENIM IN EA NATUM EST, DE SPIRITU SANCTO EST.
HAEC AUTEM EO COGITANTE (non plane decernente; fuit enim haec prima cogitatio et quasi primus animi motus), ecce Angelus Domini apparuit ei in somnis, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere (id est acceptam retinere, eique deinceps indivulse connivere, jam enim duxerat in uxorem, ut dixi vers. 18) Mariam conjugem tuam, quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
Natum, simul scilicet et eodem tempore conceptum, formatum et animatum; hoc enim proprie dicitur genitum, id est generatum et natum. Vide Abulensem, Quaest. LIII; et S. Thomam, III part., Q. XXXIII, ubi docet Christi corpus a Spiritu Sancto primo conceptionis suae instanti quoad omnia membra fuisse: Primo, perfecte formatum et organizatum; secundo, animatum anima rationali; tertio, assumptum a Verbo; quarto, animam Christi fuisse impletam omni sapientia et gratia capitis, quam scilicet influeret in omnia membra, id est in omnes fideles; quinto, eamdem vidisse Deum per visionem beatificam; sexto, eamdem usam ratione extra visionem beatificam, per scientiam infusam, ac per eam cognovisse se unitam Verbo hypostatice ideoque pro hac unione et exaltatione summa Deo egisse gratias; Deum vero ei revelasse suam voluntatem de ejus morte et cruce, ut per illam homines redimeret et salvaret; ipsam vero mox id acceptasse, seseque Deo in holocaustum et victimam pro peccato ad mundi salutem ultro summa humilitate, obedientia, reverentia, amore, exultatione et jubilo mentis obtulisse, dicendo: « Ecce venio; in capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam: Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei » (Ps. XL, 8, et Hebr. X, 7). Vide ibi dicta.
DE SPIRITU SANCTO — qui modo ineffabili et divino haec omnia quae dixi in B. Virgine operatus est. Praeclare S. Augustinus, epist. 34 ad Macedonium: « Apparuit, inquit, illi Angelus, qui doceret esse Numinis quod ille putaverat criminis. » Putat enim S. Augustinus Josephum voluisse dimittere B. Virginem ob suspicionem adulterii, uti superius dixi.
Versus 21: Vocabis Nomen Ejus Jesum
21. PARIET AUTEM FILIUM, ET VOCABIS NOMEN EJUS JESUM; IPSE ENIM SALVUM FACIET POPULUM SUUM A PECCATIS EORUM.
Si Jesus qui, ut sequitur, est Emmanuel, id est nobiscum Deus, est partus et filius B. Mariae, ut hic dicitur; ergo ipsa ejusdem est mater, ideoque non tantum Christipara, sed et Deipara, uti definivit Concilium Ephesinum contra Nestorium; mater enim et filius sunt correlativa. Rursum damnatur hic Valentinus, qui docebat Christum e coelo corpus coeleste detulisse, ac per B. Virginem tantum quasi per canalem transisse: quia, quae parit filium, haec vere mater est filii, eique corpus et membra omnia subministrat, imo efformat.
JESUM — id est Salvatorem. Hoc nomen fuit proprium Christo, hic ab Angelo praenuntiatum, sed in circumcisione illi inditum, quod ejus officium, dignitatem, imo totam vitam quasi per compendium significat et repraesentat. Vide quae de hoc nomine dixi, Num. XIII, 17, et S. Bernardus, serm. 15 in Cant.
Versus 22: Ut Adimpleretur
22. HOC AUTEM TOTUM FACTUM EST, UT ADIMPLERETUR QUOD DICTUM EST A DOMINO PER PROPHETAM DICENTEM: ECCE VIRGO IN UTERO HABEBIT, ET PARIET FILIUM, ET VOCABUNT NOMEN EJUS EMMANUEL, QUOD EST INTERPRETATUM NOBISCUM DEUS.
Syrus: « Et vocabunt nomen ejus Amanuil, quod exponitur nobiscum Deus noster. » Persicus: « Immanuel, id est quod in nobis habitet Deus. » Aegyptiacus: « Et imponent nomen ei Emmanuel, cujus interpretatio est, quod Deus apud nos. »
S. Matthaeus lectori, vel, ut alii, Angelus Josepho refricat oraculum Isaiae, cap. VII, 14, ut significet illud jam impletum esse in hoc B. Virginis sponsae suae conceptu, et plene implendum in ejus partu; ideoque Josephum nuncupavit filium David, quia idipsum Davidi a Deo promissum fuerat. Porro oraculum hoc exposui cap. VII Isaiae. Vide ibi dicta, ne idem hic repetere cogar.
Ecce — vox est excitans attentionem, considerationem et admirationem, q. d.: Ecce, o Angeli, o homines universi, videte et admiramini rem novam, admirandam et omnibus seculis inauditam, quod Virgo concipiet et pariet Emmanuelem, hoc est Deum hominem factum. Unde Jeremias idem obstupescens, exclamat, cap. XXXI, 22: « Creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum. » Primus Persarum rex Cyrus, teste Xenophonte, nil admirabatur, suosque docebat « nil in terris admirari. » Hoc enim esse magni animi et regii, omnia quasi sub se posita despicere ut parva et minora se. Et Seneca aiebat sapientem nihil mirari, quia terris altior cuncta sub se despicit. At in divinis omnia sunt admiranda, quia magna, imo maxima, praesertim hoc Emmanuelis mysterium, quod est magnum divinae pietatis sacramentum, ut ait Apostolus (1 Tim. III, 16). Igitur stupenda et admiranda est pietas magni Dei, qui per viscera misericordiae suae visitavit nos oriens ex alto. « Ecce ergo Verbum infans, puer sapiens, Deus homo, » ait S. Bernardus. Docent Theologi virique contemplativi hoc mysterium variis modis nos posse considerare et meditari, ut per modum compassionis, gaudii, gratiarum actionis, amoris, imitationis, sed sublimissime per modum stuporis, ut quasi stupentes et attoniti jugiter stemus ad tantam Dei nostri dignationem, qua ad nos terrae vermiculos descendere, et vermis nobiscum fieri dignatus est, idque non propter se, sed propter nos, uti homines velut vermes sibi uniret faceretque Deos. Ita stupebat illud B. Virgo, S. Paulus, S. Bernardus, S. Franciscus aliique maximi Sancti, qui plane pleneque mundum et omnia quae in mundo sunt, uti exilia, brevia et caduca contempserunt, totumque amorem, cogitationem et stuporem defixerunt in Verbo incarnato, jugiterque cum Jesu versati sunt, caetera omnia despicientes.
EMMANUEL.
EMMANUEL. — Syrus interpretatur: « Amman Elohan, id est nobiscum Deus noster, » sed τὸ noster non est in Hebraeo Emmanuel. Ex Syro liquet potuisse S. Matthaeum, si Syriace scripsit (uti multi putant, eo quod Judaei, quibus ipse scribebat, tempore Christi Syriace loquerentur), Hebraeum Emmanuel interpretari Syriace Amman Eloha, id est nobiscum Deus. Imo Munsterus et alii qui Evangelium S. Matthaei ex Latino vertunt in Hebraeum, unicam vocem Hebraeam Emmanuel interpretantur per duas; unde sic habent: « Emmanuel, quod interpretatur Immanu Elohim, » id est nobiscum Deus.
Alii putant hanc interpretationem factam ab ipso interprete Graeco, et deinde Latino. Galli Emmanuel per aphaeresim decurtarunt in Noel, quod in Christi natalitiis decantant et ingeminant. Jam nomen Emmanuel, id est nobiscum Deus, significat Verbi incarnationem et omnem ejus in carne oeconomiam. Ita S. Chrysostomus, quia per eam proprie et physice nobiscum fuit Deus per carnem et conversationem; ethice vero per reconciliationem et gratiam.
Dices: Quomodo nomen Jesus idem est quod Emmanuel, ut innuit hic S. Matthaeus? Respondet Tertullianus, lib. Contra Judaeos, idem esse non sono, sed sensu. Esse enim nobiscum Deum (quod significat Emmanuel), idem est quod esse Jesum, id est Salvatorem; nec enim alius a Deo poterat nobis esse salvator. Nota Hebraismum quo vocari sumitur pro esse, q. d.: Jesus vocabitur, id est erit Emmanuel, quia in ipso et per ipsum nobiscum erit Deus, ut ipse jure vocari possit Emmanuel. Est metonymia, cui plane similis est Jeremiae XXIII, 6; Zachariae VIII, 3, et Isaiae IX, 6: « Et vocabitur nomen ejus, » inquit, « admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri seculi, princeps pacis. » Haec enim omnia significantur vel explicite, vel implicite nomine Jesu, id est Salvatoris. Vide ibi dicta.
Nota: Christus ab Isaia et Matthaeo non vocatur « Emmanu Jehova, » vel « Emmanu Adonai, » aut « Emmanu Elohim, » sed « Emmanu El, » cum tamen haec omnia sint nomina Dei. Quia Jehova notat Dei essentiam, significatque Deum, quatenus est primum, summum et immensum ens a quo omnia entia suum esse participant. Adonai notat Dei dominium, significatque Deum, quatenus ipse supremus est omnium Dominus. Elohim notat Dei providentiam, significatque Deum, qua gubernator est, judex et vindex omnium. El vero notat Dei robur et omnipotentiam, significatque Deum, qua fortis est et omnipotens; quia Deus in incarnatione et Christo summum robur et potentiam ostendit, dum per Christum debellavit hostes potentissimos, scilicet daemones, infernum, mortem et peccatum; imo et peccata et vitia omnia quantumvis enormia et plurima. Hinc et Angelus nuntians hoc mysterium dictus est Gabriel, id est fortitudo Dei.
Hinc et tropologice nota: Primo, Nobiscum est Deus, non tantum per essentiam, praesentiam et potentiam, uti est in omnibus et singulis creaturis, sed etiam per incarnationem vere, proprie et realiter nobiscum est quasi frater, vivens, loquens, conversans nobiscum in natura humana a se assumpta. Inde secundo nobiscum est ut caput cum suis membris; Christus enim est caput fidelium, in eos sensum et motum spiritualem, aeque ac directionem et regimen influens. Tertio, idem jam incarnatus in Eucharistia nobiscum est, quasi cibus sua carne nos pascens et suo sanguine potans. Haec physice. Quarto, ethice Christus est cum Ecclesia quasi sponsus cum sponsa, ei assistens, protegens, sustentans, ornans, foecundans. Unde Psaltes: « Si ambulavero, ait, in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es » (Psalm. XXII, 4). Fidelis ergo in quavis difficultate, labore, tribulatione invocet Emmanuelem, id est Deum nobiscum in carne versantem, laetusque dicat: « Dominus regit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae, ibi me collocavit, etc.; deduxit me super semitas justitiae » (ibidem 1). Et Psalm. XXVI, 1: « Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo. » Et cum Paulo: « Si Deus pro nobis (imo cum nobis), quis contra nos? » (Roman. VIII, 31). Jam ergo cuivis fideli, praesertim sancto aut martyri dicere licet id quod Angelus dixit Gedeoni, Judic. VI, 12: « Dominus tecum, virorum fortissime. »
Versus 24: Exsurgens a Somno, Fecit Sicut Praecepit Angelus
24. EXSURGENS (Graece διεγερθείς, id est expergefactus, excitatus) autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei Angelus Domini, et accepit, id est jam acceptam non dimisit, sed retinuit conjugem suam. — Hoc enim praeceperat ei Angelus.
Versus 25: Non Cognoscebat Eam Donec Peperit Filium Suum Primogenitum
25. ET NON COGNOSCEBAT EAM, DONEC PEPERIT FILIUM SUUM PRIMOGENITUM; ET VOCAVIT NOMEN EJUS JESUM.
Primo, S. Hilarius citatus hic a S. Thoma in Catena, Dionysius Carthusianus et Gagneius sic exponunt, q. d.: Sicut Judaei non potuerunt inspicere et cognoscere faciem Mosis ob radios lucis, quos quasi cornua illi Deus afflaverat, dum cum eo colloqueretur in Sina (Exod. XXXIV, 29 et seq.); sic nec Joseph poterat intueri et cognoscere B. Virginem, utpote quae Deum habebat in utero, ideoque facie erat radiantissima; nato autem Christo, fulgor hic et gloria faciei desiit, tumque a Josepho videri et agnosci potuit. Ita ipsi.
Secundo, e contrario S. Epiphanius, haeresi 30, quae est Ebionaeorum, sic exponit, q. d.: Joseph mente non cognovit, nec penetravit sanctitatem et dignitatem B. Virginis suae sponsae, donec ipsa peperit Christum. Verum haec vel aliena sunt, vel symbolica et mystica.
Tertio ergo ad litteram genuine cognoscere conjugem in Scriptura significat copulam maritalem, sive actum conjugalem; hunc enim excludit a Christo, ut significet eum non ex Josepho, sed ex Spiritu Sancto conceptum.
DONEC.
DONEC. — Hinc inferebant haeretici: ergo postquam peperit filium, Joseph illam cognovit. Unde negabant B. Virginem semper mansisse virginem, eamque asserebant virginitatem perdidisse post partum. Ita Helvidius, Jovinianus, Ebionaei caeterique Antidicomariani quos confutat S. Epiphanius, S. Hieronymus, S. Augustinus et alii, qui docent τὸ donec duntaxat significare quid ante partum factum sit, non quid post partum; hoc enim ad hunc locum erat impertinens. Hac enim voce donec tantum voluit Matthaeus asserere rem miram, inauditam et naturaliter incredibilem, scilicet conceptionem Christi sine patre ex sola matre virgine. Simili modo sumitur vox donec vel usque, Psalm. CIX, 2: « Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; » non quod tunc ulterius non sedebis, sed quod tunc longe gloriosior, quasi victor et triumphator sedebis ad dexteram meam. Et Matth. V, 26: « Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem, » hoc est nunquam exibis de carcere gehennae. Et II Reg. VI, 23: « Michol filiae Saul non est natus filius usque in diem mortis suae, » id est nunquam. Et Genes. VIII, 7, de corvo a Noe emisso ex arca dicitur: « Non revertebatur donec siccarentur aquae, » id est nunquam est reversus. Sic dicimus: S. Agnes mansit virgo, donec mortua est, id est semper mansit virgo; nec enim post mortem virginitatem perdere potuit.
Instabis: S. Matthaeus ait: « Donec peperit Filium suum primogenitum; » ergo alii deinde fuere ab ea geniti ex Josepho, scilicet qui in Evangelio vocantur fratres Domini. Resp. Nego consequentiam. Primogenitus enim in Scriptura dicitur omnis is ante quem nemo est natus, etiamsi sit unigenitus, ut patet Exod. IV, 22 et cap. XIII, 2; τὸ enim primo negat tantum anteriores fuisse filios, nec requirit aut praesupponit posteriores extitisse: sic etiamnum primogenitus vocatur is qui est unigenitus.
Igitur B. Virginem semper mansisse virginem dogma est fidei, ut patet Luc. I, 34; Ezech. XLIV, 2, et ex consensu Patrum omnium ac communi Ecclesiae sensu, jugique traditione. Vide S. Hieronymum, lib. Contra Helvidium, initio tom. II.