Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describitur: primo Magorum per stellam vocatio et adoratio Christi; secundo vers. 13, Fuga Christi in Aegyptum; tertio vers. 16, infanticidium Herodis; quarto vers. 20, Christi ex Aegypto reditus et secessus in Nazareth.
Textus Vulgatae: Matthaeus 2:1-23
1. Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, 2. dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. 3. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. 4. Et congregans omnes Principes sacerdotum et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. 5. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae; sic enim scriptum est per Prophetam: 6. Et tu Bethlehem, terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda; ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. 7. Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis; 8. et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum. 9. Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens, staret supra ubi erat puer. 10. Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. 11. Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. 12. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. 13. Qui cum recessissent, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum; et esto ibi usque dum dicam tibi: Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. 14. Qui consurgens, accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Aegyptum. 15. Et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum. 16. Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde; et mittens, occidit omnes pueros qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis. 17. Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam Prophetam dicentem: 18. Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus; Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. 19. Defuncto autem Herode, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto, 20. dicens: Surge et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel; defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. 21. Qui consurgens, accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel. 22. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. 23. Et veniens, habitavit in civitate quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur.
Versus 1: Cum Natus Esset Jesus in Bethlehem Juda
1. CUM ERGO NATUS ESSET JESUS IN BETHLEHEM JUDA, IN DIEBUS HERODIS REGIS. — Juda, ita legendum cum Romanis et Graecis, non Judae, multo minus Judaeae. Juda vocabatur tribus Juda, cui, post schisma decem tribuum creantium sibi regem Jeroboam, adhaesit tribus Benjamin, atque hoc duarum tribuum fuit regnum Juda, in quo regnavit Roboam caeterique ejus posteri usque ad captivitatem Babylonicam. Addit hoc S. Matthaeus ad distinctionem alterius Bethlehem, quae erat in Galilaea in tribu Zabulon, de qua Josue XIX, 15. Ita S. Hieronymus.
Porro Herodes hic fuit primus, Antipatri filius, cognomento Ascalonita et Magnus, gente Idumaeus, quem Senatus Romanus commendatione Antonii primum subactae Judaeae regem creavit, teste Josepho, lib. XIV Antiq., cap. XVIII, vel juxta aliam distinctionem, XXVI. Matthaeus Herodem nominat, ut innuat translatum jam esse sceptrum a Juda in alienigenum, qualis erat Herodes, ac proinde venisse jam Messiam, sive Christum; hoc enim signum adventus ejus fore praedixerat et prophetarat Jacob Patriarcha, Genes. XLIX, 10. Ita S. Chrysostomus et Theophylactus.
Id audiens et advertens Herodes, ut regnum sibi stabiliret, hoc oraculum in se declinavit voluitque ipse haberi Messias, atque ideo magnificentissimum templum Judaeis aedificavit, illudque anniversario regni sui die natali dedicavit, teste Josepho, lib. XV Antiq., cap. XIV et lib. XX, cap. VIII.
Porro hujus Herodis Ascalonitae filius fuit Herodes Antipas, qui Joannem Baptistam decollavit, et Christum in passione veste alba induit et illusit; nepos vero ejus ex Aristobulo filio fuit Herodes Agrippa, qui Jacobum Apostolum, fratrem Joannis occidens, ab Angelo percussus interiit, Act. XII, cujus Agrippae filius fuit Herodes Agrippa junior, coram quo Paulus vinctus causam suam peroravit. Actor. XXV, 23 et seq.
Denique noster Salianus, Scaliger et alii censent Christum natum anno regni Herodis 36, et penultimo, regnavit enim 37 annis, de quo plura vers. 16; licet Baronius putet Christum natum anno regni Herodis 20, Abulensis 30, Beda 31, Eusebius 32, Severus Sulpitius 33, Torniellus 34, alii alio, ut nil certi in re tam nova et incerta statui possit.
ECCE MAGI AB ORIENTE VENERUNT HIEROSOLYMAM, DICENTES: UBI EST QUI NATUS EST REX JUDAEORUM? —
Ab Oriente — Graece apo anatolon, id est ab Orientibus, quasi ex diversis Orientis regionibus vel provinciis venerint hi Magi. Nota: Saba, Madian et Epha, filii Abrahae ex Cetura, datis muneribus separati sunt a patre Abraham, ab Isaac, filio Sarae haerede suo, hinc ab eo discesserunt ad plagam orientalem fueruntque incolae Arabiae Felicis. Genes. XXV, 6. Unde in Scriptura vocantur filii Orientis. Quocirca Epiphanius, in fine Panarii, ait Magos hos fuisse successores Abrahae, patris credentium ex Cetura, habitantes in partibus Arabiae, Magodiae regionis.
Magi est nomen usitatum apud Persas (unde Evangelium Persicum hoc loco habet Magusan, id est Magi, sapientes, astrologi) significans sapientes et philosophos. Videtur autem origine esse Hebraeum, ut censet Genebrardus in Psalm. I, a haga, id est meditari, inde magim, q. d.: meditantes, speculantes. « Meditatio enim est clavis sapientiae, » ut ait Ptolomaeus in proemio Almagesti; hinc meditabundi vel sunt vel fiunt sapientes. Hebraeos secuti Chaldaei suos philosophos vocabant Magos, teste S. Hieronymo in cap. II Danielis, et Eugubino, lib. I De Perenni Philosophia, cap. III. Inde Arabes, Syri, Persae, Aethiopes et alii Orientales (quorum linguae, vel proles sunt, vel cognatae et affines linguae Hebraeae), suos sapientes et astrologos vocant Magos, teste Plinio, lib. XXV, cap. II, et Tertulliano, lib. Contra Judaeos. Magia ergo haec naturalis, astrologica, licita et bona fuit; sed ex astrologorum abusu, tam nomen quam res in vitium abiit, aeque ac astrologia judiciaria (imo astrologos judiciarios fuisse hos Magos opinatus est Origenes); hinc Magos jam vocamus sagos et incantatores. Quocirca perperam Munsterus in Evangelio Hebraeo (quod ipse quasi autographum S. Matthaei nobis obtrudit) pro magi vertit mecassephim, id est praestigiatores, incantatores. Nam Syrus, Arabicus, Persicus, Aegyptius, aeque ac Graecus et Latinus retinent vocem Magi; solus Aethiopicus pro Magi habet adoratores, quia Magi hi venerunt ad adorandum Christum.
Nove quoque et perperam Theodorus Beza, calvinista, putat Magos hos oriundos dictosque a Magia regione Mediae, de qua Herodotus, lib. I et III.
Plura de Magorum nomine vocisque usu vide apud Baronium et Jansenium hic.
VENERUNT HIEROSOLYMAM. — Tum quia Regem Judaeorum in urbe regia quaerendum censebant, ita S. Leo; tum quia Hierosolymis erant Pontifices, Scribae et legis doctores qui ex oraculis Prophetarum scire poterant ubi et quando nasceretur Christus, uti de facto hic responderunt eum nasciturum in Bethlehem. Prudenter enim Magi, licet stellam haberent, voluerunt etiam illos adire quasi animatos Dei interpretes, ideoque stella inanima ibi se subduxit, ut cogeret Magos adire Scribas; vult enim Deus homines per homines, et doctores a se statutos viam salutis edoceri.
Quaeres ex qua regione venere Magi? Primo, Clemens Alexandrinus, S. Chrysostomus, Cyrillus Alexandrinus et S. Leo, quos citat Baronius, censent venisse ex Persia, haec enim orientalis est respectu Judaeae. Verum obstat distantia nimia. Persia enim trecentis leucis distat a Judaea, quod iter tredecim diebus aegre conficere potuissent Magi. Verum est dromaderiis, qui quotidie quadraginta leucas decurrunt, potuisse absolute hoc iter tot diebus a cursoribus peragi; verum reges deliciis rhedisque suis assueti, non sunt cursores, nec solent, imo non possunt ita continuo decurrere. Communior enim Patrum et Doctorum sententia est Magos die decima tertia ab ortu stellae et a nativitate Christi, venisse in Bethlehem Christumque adorasse, idque innuit to ecce; et quia ipse Christum cum parentibus in Bethlehem apud peregrinos adhuc haerentem invenerunt, qui paulo post cum iisdem in Nazareth civitatem suam rediit; ita censent S. Augustinus, serm. 1, 2 et 3 de Epiphan., et S. Leo, serm. de eadem, ac caeteri; unde et Ecclesia hoc mysterium recolit et celebrat die tredecim a natali Christi.
Secundo, alii verisimilius putant Magos fuisse Chaldaeos, tum quia Chaldaei erant astrologiae dediti, sicut Magi hi ex intuitu stellae agnoverunt Christum; tum quia ipsi posteri erant Abrahae, qui a Deo e Chaldaea evocatus est in Judaeam. Ita opinantur S. Hieronymus, Chalcidius Platonicus, scribens in Timaeum Platonis, Jansenius et Glossa, sive Strabus, hic enim auctor fuit Glossae.
Tertio, Abulensis in Numer., cap. XXIV, et noster Sebastianus Barradius hic censent Magos fuisse Mesopotamios, quia inde oriundus fuit Balaam, qui hanc Magorum stellam praedixit. Numer. XXIV, 17.
Quarto, Navarrus, tract. De Oratione, cap. XXI, asserit se accepisse ab Hieronymo Osorio, Episcopo Algarbiorum et celebri scriptore, in vetustissimis Calecutii annalibus haberi, regem Calecutii fuisse unum e Magis, aut certe primarium socium trium Magorum. Credibile est id postea factum, cum Magi ibidem cum S. Thoma apostolo praedicarunt. Vide Osorium, lib. I De Gestis Emmanuelis, regis Lusitaniae, ubi asserit, ex Indorum traditione, regem Cranganoris, quae non longe distat a Calecutio, fuisse unum e Magis; hunc enim duobus Magis, e Perside et Carmania, stella duce, ad Christum properantibus, tertium se socium adjunxisse, ideoque Chereperimale, id est unum e tribus nominatum. Addit eumdem fuisse colore subnigro, et quasi Aethiopem. Similia habet noster Maffeius, lib. II Hist. Indicae, ubi eumdem vocat Pirimal, asseritque Culani regem fuisse, ac Sibyllae Indicae monitu, duce stella ad Christum venisse.
Quinto, et verisimillime, Magi hi fuere Arabes orientales. Unde Cornelius Tacitus, lib. V Histor., ait Judaeam ab Oriente habere Arabiam. Probatur id: Primo, quia ita censent S. Justinus, Tertullianus, Cyprianus, Epiphanius et alii quos citant et sequuntur Baronius, Franciscus Lucas et Suarez. Secundo, quia id proprie respondet vaticinio Isaiae, qui, cap. LX, 6, praedicit Sabaeos, Madian et Epha (hi omnes enim sunt Arabes) venturos ad Christum cum muneribus. Et sic videtur vaticinium hoc Isaiae intelligere Ecclesia, cum idipsum assidue recitat in officio ecclesiastico Epiphaniae. Id quoque plane respondet illi oraculo Psaltis, Psal. LXXI: « Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent. » Tertio, quia Arabia vicinior est Judaeae quam Chaldaea, Persia, India, etc. Quarto, quia Magorum horum typus fuit regina Saba, quae ex Arabia cum similibus muneribus venit ad Salomonem, Christi antitypum. III Reg. X. Et licet regina haec dicatur venisse ex Aethiopia, tamen Aethiopia haec non erat Abyssia, sed pars Arabiae; nam venerat ex Aethiopia orientali, non occidentali, ut ait S. Anselmus, lib. De Imagine mundi, cap. XIX. Arabia ergo complectitur et regiones huic mari adjacentes, ac praesertim vicinam Aethiopiam orientalem. Sic Madianitae vocantur Aethiopes, quia nigri, vel fusci. Unde uxor Mosis Madianitis vocatur Aethiopissa. Num. XII. Inde enim mare Rubrum dicitur sinus Arabicus, non Aethiopicus, quia tam cis quam ultra mare hoc porrigit sese Arabia. Hinc rursum verisimile est unum vel alterum Magorum fuisse nigrum, sive Aethiopem, tum quia vulgo omnes ita sentiunt, itaque adorationem Magorum pingunt pictores; tum quia ex Aethiopia dicitur venisse regina Saba, tum denique quia, Psal. LXXI, dicitur: « Reges Arabum et Saba dona adducent. » Et mox: « Coram illo procident Aethiopes. » Magi vocantur: « Reges Tharsis, » id est maris Rubri.
Quinto, id patet ex donis quae Magi Christo obtulerunt. Nam Arabia abundat auro, thure, myrrha; hinc cognominatur Felix, utpote aurifera, thurifera, aromatifera. « Thura praeter Arabiam nullis » ait Plinius, lib. XII, cap. XXIV.
« Solis est thurea virga Sabaeis. » Et: « India mittit ebur, molles sua thura Sabaei. »
In hac Arabia quoque myrrhae et aromatum tanta est ubertas ut non alia ligna sint in usu quam odorata, ne ad ignem quidem parandum, ait Plinius, lib. XII, cap. XVII. Ibidem tantum est auri, ut gentis supellex auro argentoque splendeat, imo in Saba Aethiopiae vincula reorum fiunt ex auro. Unde Mela, lib. III, cap. X: « Aere, inquit, exornantur, auro sontium vincula fabricant. »
Sexto, quia vaticinium Balaam de hac Magorum stella editum fuit in Moab, quae erat in Arabia, ut docet S. Hieronymus in Locis Hebr. Vide nostrum Pinedam, lib. V De Rebus Salomonis, cap. XIV, ubi docet reginam Saba venisse ad Salomonem, et tres Magos ad Christum, ex Saba quae est in Arabia Felice, ubi habitant Homeritae (apud quos proinde, sub Elysbaam rege, mire floruit Christiana religio, quasi avita a patribus et regibus, puta Magis his accepta), non autem ex Saba quae est in Aethiopia.
Communis fidelium vox et sensus est Magos hos fuisse reges, id est regulos, sive principes, idque (licet id rideat Calvinus) diserte tradunt S. Cyprianus, S. Basilius, S. Chrysostomus, S. Hieronymus, S. Hilarius, Tertullianus, Isidorus, Beda, Idacius, quos citat et sequitur hic Maldonatus, Baronius et Barradius. S. Matthaeus tamen eos non vocat reges, sed magos, quia ex stella Christum agnoscere magorum fuit, non regum. Hinc et Psalm. LXXI vocantur: « Reges Tharsis, reges Arabum et Saba. » Rursum eos numero tres fuisse, secundum tria munerum genera, puta aurum, thus et myrrham, quae Christo obtulerunt, docent S. Augustinus, serm. 29 et 33 de tempore; S. Leo, serm. 1, 3, 5, 6 de Epiphania, idque habet pia fidelium traditio, et innuit Ecclesia in officio ecclesiastico Epiphaniae.
Ad haec Auctor Operis imperfecti in sanctum Matthaeum apud S. Chrysostomum asserit, post Christi resurrectionem, sanctum Thomam apostolum adiisse provinciam horum Magorum, eosque baptizasse et fecisse sibi socios praedicationis.
Insuper Venerabilis Beda (penes quem sit fides) in Collectaneis, non longe a principio, ita eos nominat et depingit: « Primus dicitur fuisse Melchior, senex et canus prolixa barba et capillis; hic aurum obtulit Regi Domino. Secundus Gaspar, juvenis, imberbis, rubicundus, thure, quasi Deo oblatione digna, Deum honoravit. Tertius Fuscus, integra barbatus, per myrrham Filium hominis moriturum professus est. » Alii opinantur Magos singulos terna munera, puta aurum, thus et myrrham Christo obtulisse, ut eum profiterentur simul esse Regem, Deum et moriturum pro salute hominum, idque verisimilius est, uti inferius ostendam; fieri tamen potuit, ut primus plus auri, secundus plus thuris, tertius plus myrrhae obtulerit, et hoc videtur voluisse Beda.
Denique Magos hos Christum praedicantes, ab idololatris occisos et martyrii lauream adeptos, ac seipsos, quasi aurum, thus et myrrham, Christo in holocaustum obtulisse tradunt nonnulli, inter quos L. Dexter in Chronico, anno Christi 70. « In Arabia Felice, inquit, civitate Sessaniae Adrumetorum, martyrium SS. Regum trium Magorum, Gasparis, Balthasaris et Melchioris, qui Christum adorarunt. » Inde sacra eorum corpora translata sunt Constantinopolim, inde Mediolanum, Mediolano (cum illud a Frederico Barbarosa everteretur) Coloniam, ubi hodie magno hominum concursu et religione coluntur, ibique eadem ego ipse saepe veneratus sum.
QUI NATUS EST REX JUDAEORUM. — Nota hic et mirare fidem et magnanimitatem Magorum qua in urbe regia alium regem quaerunt, nec timent iras et vires Herodis, Deo confisi. To Natus dupliciter capi potest: Primo materialiter, q. d.: Qui natus est, ut sit, vel fiat Rex Judaeorum. Secundo, formaliter, q. d.: Qui natus est rex, qui natura, aut nativitate, sive naturalis est Rex Judaeorum; ut Christus opponatur Herodi, qui fuit intrusus rex a Romanis. Utrumque verum est, tum quia nato Christo ob unionem hypostaticam debebatur regnum omne, non solius Judaeae, sed totius mundi; tum quia Christus descendens quasi primogenitus ex Davide et Salomone, jure primogeniturae haeres et successor erat regni eorumdem, ut dixi, cap. I, 16. Ita Franciscus Lucas, Jansenius, Maldonatus et alii. Rex Judaeorum antonomastice, puta Messias, sive Christus. Unde, iis auditis, Herodes congregans Scribas, « sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. » Christi enim index erat stella, de qua Magi subdunt: « Vidimus enim stellam ejus. » q. d.: Natus est Rex Judaeorum, imo coelorum, quia eum nobis indicavit stella coelorum, nosque evocavit, imo omnes invitavit ut eum visitent, honorent et adorent. In nova enim stella hac in coelo producta, coelum quasi stuporem suum tanti Regis, puta Verbi incarnati, ostendit. Nato ergo Christo, stupet coelum, stupunt Angeli, et attoniti ad hanc Dei sui philanthropiam, canunt jubilantes: « Gloria in Excelsis Deo, » ut homines stupidos ad tantae dignationis stuporem et venerationem excitent, sicut eadem de causa in passione Christi obscuratus est sol et luna, terra contremuit, petrae scissae sunt et monumenta aperta, ut significarent Deum suum mori, seque ob indignissimam ejus necem funditus concuti et indignari. Hoc est quod praedixit Aggaeus, cap. II, 7: « Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram, etc. Et veniet Desideratus cunctis gentibus. » Hoc et stupens Habacuc, cap. III, 2: « Consideravi, ait, opera tua, et expavi; in medio duorum animalium cognosceris » (in praesepio a Magis et pastoribus), uti vertunt Septuaginta. Quocirca Franciscus Maronitus, serm. de Nativitat., docet majus magisque stupendum Dei opus esse incarnationem Verbi, quam sit mundi creatio, quia magis distat homo a Deo, quam homo a nihilo; homo enim est finitus, sed Deus est infinitus. In incarnatione autem Deus unitur homini; in creatione vero, homo unitur nihilo, id est corpori creato ex nihilo.
Denique ex stella hac nomen sibi imposuit impostor ille qui, paulo post Christum, sub Adriano Imperatore Messiam se esse simulans, Judaeos excitavit ad rebellandum Romanis, ac rebellium dux factus, vocavit se Barchocabas, id est Filius stellae, dicens « se ob salutem eorum sidus magnum coelo dilapsum, aegris mortalibus longa obscuritate damnatis ferre lucis auxilium, » ait Eusebius, lib. IV Hist., cap. VI; sed cito haec stella occidit, nam ipse cum suis mox a Romanis interemptus est, uti subjicit Eusebius.
Apposite stella duxit tres Magos reges ad Christum Regem regum, quia stella habet speciem coronae regiae, ejusque fulgentis et radiantis, atque ideo stella symbolum est regis et regni. Unde Deus, Gen. XV, 5, promittit Abrahae, dicens: « Numera stellas coeli, si potes, sic erit semen tuum; » ubi inter alia per stellas designavit reges Israel et Juda ex Abraham nascituros, ac praesertim Regem Christum. Hinc, Gen. XVII, 6, eidem Abrahae id explicans, diserte ait: « Regesque ex te egredientur. » Quocirca S. Fulgentius, serm. 5 de Epiphania: « Quis est, inquit, iste Rex Judaeorum? pauper et dives, humilis et sublimis, qui portatur ut parvulus, adoratur ut Deus, parvulus in praesepio, immensus in coelo, vilis in pannis, pretiosus in stellis. »
Hinc acceptus et vetus militaris ordo regum et principum Franciae, qui insigne stellae in veste prae se ferebant, cujus hoc erat emblema: « Monstrant regibus astra viam. » Qui ordo postea a Ludovico XI, Franciae rege, in ordinem sancti Michaelis commutatus est, uti referunt Gaguinus, lib. X, et Genebrardus in Chronol., ad ann. Domini 1496. Hic ordo stellifer primitus institutus fuit a Roberto, rege Franciae, sub annum Christi 1022, in honorem B. Virginis, cui rex mire erat devotus, ipso ejus Nativitatis festo die 8 septembris, eo quod ipsa sit stella maris, obsecrans ut ipsa sui regni, ac praesertim nobilitatis esset ductrix, quasi praeiens stella. Quare triginta equites e prima nobilitate in hunc ordinem allegit, singulisque torquem aureum cum stella ad pectus dependente, in collum injecit. Vide Annales Parisienses Jacobi Broulii.
Versus 2: Vidimus Stellam Ejus in Oriente
2. VIDIMUS ENIM STELLAM EJUS — Scilicet Regis Judaeorum, puta Messiae, sive Christi recens nati.
Hinc videtur quod stella haec radios suos clariores et longiores extenderit versus Judaeam, uti cometae suas expandunt caudas in hanc vel illam regionem, ut scilicet Magi scirent quo ire deberent, nempe versus Judaeam; ibi enim natum esse Messiam Regem Judaeorum, quia hoc innuit enim. Sapienter S. Gregorius, hom. 10: « Omnia elementa, ait, auctorem suum venisse testata sunt: Deum hunc coeli esse cognoverunt, quia protinus stellam miserunt. Mare cognovit, quia sub plantis ejus se calcabile praebuit. Terra cognovit, quia eo moriente contremuit. Sol cognovit, quia lucis suae radios abscondit. Saxa et parietes cognoverunt, quia tempore mortis ejus scissa sunt. Infernus agnovit, quia hos quos tenebat mortuos reddidit. Et tamen hunc, quem Dominum omnia insensibilia elementa senserunt, adhuc infidelium Judaeorum corda Deum esse minime cognoscunt, et duriora saxis scindi ad poenitendum nolunt. »
Quaeres, primo quomodo Magi, visa stella, ex ea cognoverunt natum esse Christum?
Primo, Priscillianistae, teste S. Gregorio, homil. 10, dicebant stellam hanc esse fatum Christi, ut sicut fatum significat, imo determinat res futuras, sic stella haec significarit et determinarit Christum; sed hos recte refutat S. Gregorius, hom. 10 in Evang., dicens: « Dum non puer ad stellam, sed stella ad puerum concurrit, si dici liceat, non stella fatum pueri, sed fatum stellae is qui apparuit puer fuit. » Et S. Augustinus, lib. V De Civitat., cap. 1 et seqq., confutat eos qui dicunt stellas cuique sua fata distribuere.
Huc accedunt astrologi, ut Albumazar, et ex eo Albertus Magnus (si tamen ipse est auctor) in Speculo, ac Petrus de Aliaco, Cardinalis et Archiepiscopus Cameracensis, quaest. XXX in Genes. et lib. De Legibus et Sectis, qui censent Deum in astris providentiam suam, et ea quae per illam facturus est, certis notis signasse et quasi scripsisse, ut in iis astrologi legere potuerint Christi ortum, mores totamque vitam. Unde Petrus de Aliaco ait sub tempus nativitatis Christi fuisse concursum Jovis cum Saturno in Cancro; in ipsa vero Christi nativitate horoscopus, inquit, erat pars Virginis octava, quae religionis mutationes (et partum Virginis) significat; in culmine vero coeli erat Saturnus; in ima autem sol. Horoscopum hunc Christi in figura spectandum exhibet Sixtus Senensis, lib. V Biblioth., cap. X. Hoc de ascensu Virginis, et benigno siderum in Christum nascentem aspectu fidei non repugnat, ait Salmeron. Sic enim cometae dicuntur portendere mortem regum et mutationem regnorum, ac nominatim cum cometae apparent in signo Librae portendunt rebellionem populi, uti id contigit in celebri illo qui apparuit anno Domini 1618, ac praesagus fuit rebellionum et bellorum quae haeretici in Germania contra Imperatorem et Catholicos gesserunt, et etiamnum gerunt.
Verum nulla stella potuit ostendere et significare Magis ortum Christi ex Virgine, ejusque mores, miracula et facta singula, praesertim supernaturalia, ut transfigurationem, resurrectionem, ascensionem in coelum, etc. Primo, quia nulla res naturalis, qualis est stella, significat rem supernaturalem, qualis est partus Virginis, resurrectio, etc.
Secundo, Astrologorum praesagia et praedictiones fiunt experientia, v. g. dicunt astrologi: Tali anno in concursu Martis cum Jove in Libra experti sumus successisse tot rebelliones et praelia; ergo hoc anno in simili eorum concursu idem accidet. Hic autem nulla praecessit experientia: nunquam enim virgo pepererat, imo omnes putabant hoc esse absurdum, et plane impossibile: ergo nullo modo ex stellis id praesagire potuere astrologi. Adde, stella haec nullas habebat litteras; litteris enim scribendum erat: « Virgo pariet filium; Christus nascetur, crucifigetur, resurget, ascendet in coelum, » etc., nullis enim notis, sed solis litteris significari poterat tota series vitae Christi.
Tertio, conjectant astrologi ex horoscopo, sive ex concursu stellarum, qui fit dum nascitur puer, v. g. ex ascensu stellae Jovis, infantem qui tunc nascitur, fore jovialem et hilarem; ex ascensu Martis, fore pugnacem; ex ascensu lunae, fore varium et mutabilem; ex ascensu Saturni, fore suspicacem et melancholicum, quia hae stellae ad has complexiones et ad hos effectus naturalem habent ordinem, inclinationem et influxum; sed nulla stella est quae habeat ordinem vel influxus ad patranda miracula, verbi gratia, ad partum Virginis, ad Dei incarnationem; hae enim omnem vim stellarum superant, ac in sola Dei omnipotentia supernaturali peragi queunt.
Quarto, Christus est dominus stellarum uti et rerum omnium: ergo eis subdi non debet, sed potius eas sibi subderet.
Quinto denique, « astra inclinant, non necessitant. » Quare « Sapiens dominabitur astris. » Vide S. Augustinum, lib. II Contra Faustum, cap. V, ubi confutat Manichaeos dicentes Christum colligatum esse stellis et esse sub fato stellarum, unde concludit: « Itaque stella illa quam viderunt Magi, Christo secundum carnem nato, non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur, nec eum subjiciebat imperio, sed indicabat obsequio. » Et inferius: « Non ideo Christus natus est, quia illa extitit, sed ideo illa nova exorta est, quia Christus natus est. Unde, si dici oporteret, non stellam Christi, sed Christum stellae fatum fuisse diceremus. Ipse quippe illi, non illa huic nascendi attulit causam. Si ergo sunt fata quae a fando, id est dicendo appellata sunt, quoniam Christus Verbum Dei est, in quo antequam essent dicta sunt omnia, non consortium siderum fatum Christi est, sed fatum etiam siderum Christus est, qui et ipsam carnem sub coelo creatam ea voluntate assumpsit, qua etiam coelum creavit, ea potestate disposuit et recepit, qua etiam sideribus imperavit. »
Secunda sententia est Auctoris Imperfecti: « Stella haec, inquit, insignita fuit imagine pueri gestantis crucem, quia fidei lumen ostendit Christi incarnationem et crucem. » Verum hoc gratis dicitur; nulla enim historia id narrat aut testatur, nisi libri Sethianorum haereticorum, de quibus mox.
Secundo, potius id cognoverunt ex instinctu et revelatione divina; Magi enim secretiori coelestis numinis afflatu instincti, hanc quasi coeli linguam, ait S. Augustinus, serm. 2 de Epiphan., loquentem (natum esse in Judaea Christum) audierunt, eamque usque ad Bethlehem et ad cunas Christi prosecuti sunt. Nam, ut ait S. Leo, serm. 4 de Epiph.: « Dedit (Deus) aspicientibus intellectum, qui praestitit signum (stellae), et quod fecit intelligi, fecit inquiri, et se inveniendum obtulit requisitus. » Tanta enim claritas et majestas fuit stellae, ut divinam esse ac divinum quid portendere Magi intelligerent, scilicet Deum incarnatum esse, uti eis suggerebat Spiritus sanctus.
Denique vultus Christi pueri divinus coelestis lucis radium evibrabat, qui oculos et magis mentes Magorum feriebat et illustrabat, ut agnoscerent infantem hunc non esse merum hominem, sed verum Deum; nam, ut S. Hieronymus, in cap. IX Matth.: « Fulgor ipse, et majestas divinitatis occultae, quae etiam in humana facie relucebat, ex primo ad se videntes trahere poterat aspectu. »
Quaeres secundo, qualis et quanta fuerit haec stella? an communis uti caeterae, an propria et ab aliis diversa? Primo, auctor De Mirabil. S. Script., lib. III, cap. XL, qui extat tom. III, S. Augustinus censet stellam hanc fuisse Spiritum sanctum, qui sicut per columbam descendit in Christum, sic per stellam direxit Magos. Secundo, Origenes, Theophylactus, S. Chrysostomus et Maldonatus putant stellam hanc fuisse Angelum, quia scilicet Angelus erat motor et quasi auriga stellae. Tertio, alii putant fuisse verum novumque sidus, simile illi quod apparuit in Cassiopaea, anno Domini 1572. Quarto, alii opinantur fuisse cometam. Verum resp.: Nova et inusitata fuit haec stella plane differens a caeteris easque superans novem privilegiis et quasi portentis, ad hoc ab Angelis efformata, ut Magos raperet in sui admirationem, illique ipsam novum quid et divinum praesagire cognoscerent.
Primo enim stella haec superabat caeteras creatione sive productione, quia ceterae creatae sunt quarto mundi die, Gen. 1, 14; haec vero producta est ipsa nocte nativitatis Christi. Nova ergo fuit, et nunquam antea visa, nec postea. Ita S. Augustinus, lib. II Contra Faustum, cap. V.
Secundo, materia: haec enim in caeteris stellis est coelestis, in hac autem erat aerea. Angeli enim ex aere condensato, splendorem ei indendo, illam efformarunt.
Tertio, loco: caeterae enim sunt in coelo, haec vero erat in aere; praeibat enim Magis viam ex Arabia in Judaeam.
Quarto, motu: quia caeterae circularem habent motum, haec vero habebat rectum; recta enim ibat ex Oriente in Occidentem, puta in Bethlehem.
Quinto, tempore: caeterae enim nocte duntaxat fulgent; per diem enim lux solis eas obscurat; haec vero interdiu splendente sole aeque fulgebat ac noctu.
Sexto, duratione: quia caeterae perpetuae sunt, haec vero erat temporanea; tantum enim tempore itineris Magorum, quod fuit tredecim dierum, duravit, et deinde evanuit.
Septimo, magnitudine: caeterae enim majores sunt terra et luna, haec vero utraque erat minor; major tamen apparebat, quia citima erat terrae, et Magis vicinior; sicut luna major apparet stellis fixis, quia nobis vicinior, cum revera iis longe sit minor.
Octavo, varietate: stella enim haec aliquando se occultabat, uti fecit in Jerusalem, alias vero se ostendebat, eratque dux viae. Rursum cum ambulantibus Magis ibat, cum quiescentibus quiescebat. Denique stetit super domum ubi erat puer, ibique quasi peracto jam ostensionis Christi officio evanuit. Nil tale habent caeterae stellae.
Nono, fulgore, quo caeteras omnes stellas vincebat. Unde S. Ignatius, qui paulo post Christum vixit, ep. 14 ad Ephesios, de stella hac ait: « Stella fulsit, exuperans omnes quotquot ante fuerunt; lux enim illius erat inenarrabilis, et stuporem incussit omnibus aspicientibus eam rei novitas; omnia autem reliqua astra una cum sole et luna chorus fuere stellae illius; ipsa vero claritate exuperabat omnes. » Prudentius in hymno eccles. Epiphaniae: « Stella, ait, quae solis rotam vincit decore et lumine. » Idem docet S. Chrysostomus. Unde S. Leo, serm. 1 de Epiphan.: « Tribus Magis, inquit, in regione Orientis stella novae claritatis apparuit, quae illustrior caeteris pulchriorque sideribus, in se intuentium oculos animosque converteret, ut confestim adverteretur non esse otiosum, quod tam insolitum videbatur. »
Fuit ergo haec stella novum meteorum ab Angelis ex aere efformatum, et luce ingenti informatum, ac motum ab Angelo, perinde ac columna ignis et nubis, quae dux Hebraeorum fuit in deserto in terram promissam, puta in eamdem Judaeam. Ita S. Chrysostomus hic; S. Fulgentius, serm. de Epiphania; S. Basilius, hom. de Humana Christi Generatione; D. Thom., III p., Q. XXXVI, art. 7, ibique Suarez et alii. Imo illa columna typus fuit hujus stellae: quare plura ejus prodigia quae recensui Exod. XIII, 21, et Num. IX, 15 et seq., huic stellae attribue. Vere S. Chrysostomus, hom. 16 ex variis in Matth. locis: « Ipse, inquit, adventu tuo Magos ab Oriente vocasti, et Evangelistas eos ad sua remisisti, » ut scilicet ipsi Gentibus evangelizarent natum esse Christum orbis salvatorem, seque eum vidisse et adorasse in Bethlehem.
Dico ergo Magos cognovisse Christum natum ex stellae indicio: Primo, quia id prophetarat Balaam, Num. XXIV, 17: « Orietur, inquit, stella ex Jacob. » Magi autem fuere posteri vel successores Balaam. Sensus est ergo, q. d.: Ubinam est qui natus est Rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus, quem scilicet ex vaticinio Balaam et Sibyllae, indicio stellae designandum omnes hactenus expectavimus, et jam ea visa, natum credimus. Sibyllae enim Erythreae hoc extat oraculum lib. VIII Oracul. Sibyllin.
« Divinamque Magi stellam coluere recentem,
Monstratusque Dei praecepta sequentibus infans
Est in praesepi. »
Ita ex Balaam et Sibylla Magos cognovisse stellam hanc esse indicem Christi, censent S. Basilius, S. Hieronymus, Origenes, S. Leo, Eusebius, Prosper, S. Cyprianus, Procopius et alii quos citavi, Num. XXIV, 17. Hinc et Suetonius in Vespasiano, ac Cicero, lib. II De Divinatione, et Orosius, lib. V, cap. VI, scribit communem tum fuisse famam ex Judaea proditurum regem, qui omnibus dominaretur, quod Gentiles falso tribuerunt Vespasiano, idem tradit Chalcidius, qui, licet gentilis et platonicus philosophus, commentans in Timaeum Platonis, ita scribit: « Est alia (ab Evangelio, scilicet Matthaei) sanctior et venerabilior historia, quae perhibet de ortu stellae cujusdam, non morbos mortesque denuntiantis, sed descensum Dei venerabilis ad humanae conversionis, rerumque mortalium gratiam; quam stellam cum nocturno itinere suspexissent Chaldaeorum profecto sapientes viri, et consideratione rerum gestarum satis exercitati, quaesisse dicuntur recentem Dei ortum, repertaque illa majestate puerili, venerati esse, et vota Deo tanto convenientia nuncupasse. » Addit Auctor Imperfecti, hom. 2, successores Balaam, post hoc ejus oraculum de stella, per singulas generationes aliquos deputasse, qui continuo coelum contemplarentur, ut observarent stellae hujus ortum in monte qui Victorialis dicebatur; ac tandem cum Magi hi ibidem ejus ortum expectarent: « Apparuit eis, ait, descendens super montem illum Victorialem, habens in se formam quasi pueri parvuli, et super se similitudinem crucis; et locuta est eis, et docuit eos, et praecepit eis ut proficiscerentur in Judaeam. Proficiscentibus autem eis per biennium praecedebat stella, et neque esca, neque potus defecit in peris eorum. Caetera autem quae gesta referuntur ab eis, in Evangelio compendiose posita sunt. » Verum haec incertae sunt fidei, et ex apocryphis Sethianorum libris, uti Auctor fatetur, accepta.
Porro ex libris quibusdam apocryphis, nomine Seth filii Adae inscriptis, multa de Magis feruntur, deque stella formam pueri crucem gestantis exprimente, etc. Quae commenta ab haereticis Sethianis excogitata videntur. Ita S. Epiphanius, haeresi 26 et 39.
Rursum Gregorius Turonensis, ait Haymo, narrat stellam hanc cecidisse in puteum, ibique etiamnum videri, sed non nisi a virginibus: unde « cum tres viri, inquit, ad eam inspiciendam venissent, unus solus, qui erat virgo, illam vidit; sed caeteri duo, quia non erant virgines, illam non viderunt. » Verum hae naeniae sunt et fabulae, ait S. Anselmus.
Allegorice Christus est stella splendida et matutina, Apoc. XXII, 16. Unde S. Ambrosius in Lucam, c. II, lib. II: « Christus, ait, est stella. Orietur enim stella ex Jacob, et exurget homo ex Israel. Denique ubi Christus, et stella est. Ipse enim est stella splendida et matutina, sua igitur ipse luce se signat. »
Rursum stella maris, id est mundi hujus procellosi, quae viam nobis per illud ostendit et praeit ad portum salutis, est B. Virgo: unde nomen ejus est Maria, Hebr. Mariam, id est doctrix, sive magistra et ductrix maris. « Aspice stellam, invoca Mariam, » ait S. Bernardus. Hinc et Ecclesia eam invocat, dicens: « Ave, maris stella, Dei mater alma. »
Tropologice stella hominis fidelis: primo est fides; secundo prudentia; tertio praecepta; quarto consilia Evangelica, ac praesertim obedientia ductusque superioris; quinto sanctae inspirationes a Deo menti immissae, quibus eam vocat ad actum vel statum perfectiorem, v. g. ad virginitatem, ad martyrium, etc. Vide Barradium et Adamum Sasbout, homil. de Stella. « Vocat ergo te Deus ad sanctitatem et heroicam virtutem, ad statum perfectionis, ostendit tibi stellam quae iter praeeat in coelum; illam intuere, illam sequere, ne stella haec vocationis divinae a te visa, sed neglecta, in die judicii coram Deo te accuset et condemnet. » « Nil ergo arduum est humilibus, » ait S. Leo, serm. 5 de Epiphan., « nihil est asperum mitibus, et facile omnia praecepta veniunt in effectum, quando et gratia praetendit auxilium, et obedientia mollit imperium. »
Audi S. Gregorium, hom. 39 in Evang.: « Ecce vocat (nos Deus) per se, vocat per Angelos, vocat per Patres, vocat per Prophetas, vocat per Apostolos, vocat per Pastores, vocat etiam per nos, vocat per miracula, vocat plerumque per flagella, vocat aliquando per hujus mundi prospera, vocat aliquando per adversa. Nemo contemnat, ne, dum vocatus excusat, cum voluerit intrare non valeat. Audite quid Sapientia per Salomonem dicat: Tunc invocabunt me, et non exaudiam, mane consurgent, et non invenient me. Hinc est, quod fatuae virgines tarde venientes, clamant, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. »
Anagogice Doctores et quicumque « ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates, » Daniel XII, 3; Apoc. II, 28. Vide ibi dicta. Quocirca S. Leo, serm. 3 de Epiphan., in fine: « Quicumque, ait, in Ecclesia pie vivit, et caste; qui ea quae sursum sunt sapit, non quae super terram, coelestis quodammodo instar est luminis. Et dum ipse sanctae vitae nitorem servat, multis viam ad Dominum quasi stella demonstrat. In quo studio omnes, dilectissimi, vobis invicem prodesse debetis, ut in regno Dei, ad quod recta fide et bonis operibus pervenitur, sicut lucis filii splendeatis. »
Denique stella nos invitat et vocat ad coelum, ut per vitam coelestem tendamus ad felicissimum Angelorum, et coelitum omnium consortium.
VIDIMUS STELLAM EJUS IN ORIENTE. — Aliqui to in Oriente referunt ad to vidimus, q. d.: Nos in Oriente existentes, vidimus stellam in Occidente incumbentem Judaeae, ut Magi scirent eo sibi esse eundum; simili enim modo stella polaris nautis viam, et turris vel mons viatoribus ostendit qua sit eundum. Ita Procopius in Num., cap. XXIV, 17. Alii melius to in Oriente referunt ad stellam, q. d.: Nos degentes in Oriente vidimus ibidem stellam in Oriente fulgentem. Utrumque est probabile. Primo enim stella haec videtur apparuisse supra Judaeam, ut significaret natum ibi esse Regem Judaeorum, ibique a Magis quaerendum; alioqui unde ex ea scivissent Magi Christum quaerendum in Judaea potius quam in Graecia, Italia, Assyria, India? Unde, Num. XXIV, 17, pro orietur, Hebr. est darach, id est incessit, hoc est incedit stella ex Jacob; deinde mox eadem stella apparuit in Oriente, ut Magos inde evocaret ad Christum. Ita Barradius.
Quaeres an stella haec fixa manserit steteritque in Oriente, an vero inde Magos assidue comitata fuerit usque in Judaeam? Nonnulli probabiliter censent eam haesisse fixam in Oriente. Ita Jansenius, Cajetanus, Clarius, Barradius, Franciscus Lucas. Probant primo, quia Magi aiunt: « Vidimus stellam ejus in Oriente, » et S. Matth. 9, cum Magi discessere e Jerusalem, ait, « Et ecce stella, quam viderant in Oriente. » Secundo, quia Herodes et Judaei, ac, ut videtur, caeteri homines eam non viderunt; alioqui enim eam secuti cum Magis venissent ad Christum. Tertio, quia Magi ex prophetia Balaam sciebant stellam hanc portendere Regem Judaeorum jam esse natum, ipsi autem sciebant iter in Judaeam; ergo ad hoc ineundum non erat opus duce stella.
Ex adverso, stellam hanc comitatam esse Magos usque in Judaeam, censent S. Chrysostomus, S. Leo, Theophylactus, D. Thomas, Lyranus, Abulensis, Suarez, Maldonatus, Pererius, Conimbricensis et Chrysologus, serm. 156, dicens: « Ambulante Mago, stella ambulat; sedente, stat; dormiente, excubat. » Estque hic communis fidelium sensus. Probatur primo, quia stella quam viderant in Oriente postea apparuit in Bethlehem, stetitque super domum ubi erat puer. Ergo eo commigravit, non aliter utique quam cum Magis; nisi dicas, Magis exeuntibus e Jerusalem, stellam ex Oriente subito se transtulisse in Bethlehem, ut Magis viam praeiret; nesciebant enim ipsi stabulum in quo erat Christus. Secundo, quia iter ex Arabia in Judaeam prolixum erat, incertum, difficile. Ut igitur Magi ad illud capessendum animarentur, opus fuit ut stella quasi dux iter praeiret. Unde Ecclesia in hymno ecclesiastico canit: « Ibant Magi, quam viderant stellam, sequentes praeviam. »
Quod ergo aiunt Magi, « Vidimus stellam ejus in Oriente, » tantum initium visionis stellae, quod eos ad Christum evocavit, significant, q. d.: Vidimus, id est videre coepimus stellam in Oriente, atque ex hac visione evocati venimus, scilicet eadem stella duce, secuti illam iter nobis praeeuntem usque Hierosolymam; sed quia ibi stella disparuit, hinc adierunt Herodem et Scribas, ab eisque sciscitati sunt ubi Christus nasceretur.
Utraque sententia est probabilis, et quasi problema, ac utraque conciliari potest, dicendo quod stella quae in Oriente luce fulserat clarissima, teste S. Ignatio, ep. 14, ut feriret oculos Magorum (ideoque dicunt Magi: « Vidimus stellam ejus in Oriente, » scilicet mire fulgentem et radiantem), cum deinde eos comitata est, ut viam praeiret, obtecta fuerit nube minusque fulserit, ita ut solis pene Magis esset conspicua; ne, si alii homines et gentes viderent eam ita fulgide coruscantem et iter praeeuntem, ad Magos concurrerent eosque magno agmine sequerentur in Judaeam, itaque concitarent Herodem et Judaeos contra Christum ut eum perderent. Decebat enim plane ut stella evocans Magos monstraret eis viam ad Christum ita dissitum et occultum. Simili modo columna ignis et nubis (quae fuit typus hujus stellae) erat dux castrorum Hebraeorum, illaque praeibat, ac noctu eis praefulgebat ut ignis, per diem vero nube tegebatur, imo ipsa ex se spargebat nubem tota castra adumbrantem et ab aestu solis protegentem, ut dixi Exod. XIII et Num. IX.
Quod aliqui alii praeter Magos stellam viderunt est probabile; stella enim magna erat, clara et visibilis Magis, cur non et aliis? quia Deus volebat toti mundo Christum patefacere; sed pauci vel nulli stellam cum Magis secuti sunt, tum quia ejus mysterium ignorabant, tum quia curis domesticis occupabantur. Hinc disce quam necessaria sit gratia potens et efficax ad quaerendum Christum, de qua Christus, Joan. VI, 44: « Nemo, ait, potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum. » Sic in passione Christi, eclipsis solis visa est Athenis a S. Dionysio Areopagita, qua de causa ipse conversus est a S. Paulo, cum ipse ab eo illius causam didicit, scilicet quod eadem die et hora crucifixus et mortuus esset Christus.
Addit Franciscus Suarez quod stella, quae in progressu erat terrae vicina, tantum lucebat in locis quae vicina erant Magis per diem, noctu vero elevabatur, minusque erat conspicua, ut ait Nicephorus, lib. I Histor., cap. XIII.
Denique apposite Magi vocantur per stellam, quia ipsi erant astrologi: unde scire poterant stellam hanc non esse communem, sed prodigiosam et divinum quid portendere; quocirca ipsi ex novo pulcherrimoque sidere, siderum conditorem et Dominum cui sidera omnia famulantur, jam natum agnoverunt. Pastores vero vocati sunt per Angelos, quia ipsi erant fideles et probi, utpote Judaei, qualibus gaudent Angeli. Ita S. Gregorius, hom. 40 in Evang. Magi ergo fuere primitiae Gentium vocati ad Christum per stellam; pastores fuere primitiae Judaeorum, vocati ad Christum per Angelos: unde Ecclesia tanta solemnitate celebrat festum Epiphaniae, quo Magi vocati Christum adorarunt, quia in ipsis et per ipsos coepit Gentium vocatio et salus. Quocirca S. Leo, serm. 2 de Epiphan.: « Agnoscamus, ait, dilectissimi, in Magis adoratoribus Christi vocationis nostrae fideique primitias, et exultantibus animis beata spei initia celebremus. Exinde enim in aeternam haereditatem coepimus introire. » Et S. Augustinus, serm. 2 de Epiphan., qui est serm. 30 de Tempore: « Illis (Magis), inquit, dies iste primus illuxit, anniversaria nobis festivitate rediit. Illi erant primitiae Gentium, nos populi Gentium. Nobis hoc lingua nuntiavit Apostolorum, stella istis tanquam lingua coelorum, et nobis iidem Apostoli tanquam alii coeli enarraverunt gloriam Dei. »
Versus 3: Herodes et Omnis Hierosolyma Turbata
3. AUDIENS AUTEM HERODES REX TURBATUS EST, ET OMNIS HIEROSOLYMA CUM ILLO. — Herodes turbatur, quia se regnum Judaeorum, nato jam ejus vero et legitimo rege Messia, perditurum metuebat, quasi Messias eum esset regno deturbaturus: « Quid nimirum, si nascente pietate turbatur impietas? » ait S. Augustinus, serm. 2 de Innoc.
Turbatur Hierosolyma, tum quia multi in ea erant faventes Herodi, quasi ejus clientes; tum quia Scribae et Pontifices suis vacantes commodis iisque indormientes, non cogitabant de adventu Messiae, quod is, translato jam sceptro a Juda, natus esset, uti praedixerat Jacob, Genes. XLIX, 10; tum quia caeteri suis cupidinibus vitiisque addicti, metuebant Messiam, ne is illa castigaret. Sapienter S. Gregorius, hom. 10 in Evang.: « Coeli Rege nato, ait, rex terrae turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur, cum altitudo coelestis aperitur; » sed in vanum, et frustra. Nam, ut ait S. Fulgentius, serm. 1 de Epiph.: « Rex iste non venit reges pugnando superare, sed moriendo mirabiliter subjugare. Nec ideo natus, ut tibi succedat, sed ut in eum mundus fideliter credat. » « Non capit Christum regia tua, ait D. Leo, serm. 4, nec mundi dominus potestatis tuae sceptri est contentus angustiis; quem in Judaea regnare non vis, ubique regnat, et felicius ipse regnares, si ejus imperio subdereris. »
Porro Herodes, quia Idumaeus, in alienum Judaeae regnum per fraudem irrepserat, hinc ut illud retineret, legitimos regni haeredes ad unum omnes partim dolo, partim aperta vi occidit, adeoque in universos saeviit qui in regno sibi assecurando obicem posituri videbantur. Primo ergo occidit Hyrcanum, legitimum regni haeredem et Pontificem; secundo Aristobulum, Hyrcani nepotem et Pontificem; tertio Mariamnem, Hyrcani filiam et suam uxorem; quarto Alexandram, Mariamnis matrem; quinto Alexandrum et Aristobulum, suos ex Mariamne filios; sexto Antipatrum suum, ex alia uxore filium, idque ex metu amittendi regni quo Herodes usque ad mortem laboravit, ideoque in timoribus, suspicionibus, angoribus miserrimam et crudelissimam egit vitam. Atque haec fuit causa cur tot innocentes parvulos occiderit, ut nimirum inter eos Christum, Judaeae regem, jam natum interimeret, ne ipse sibi regnum auferret. Lege Josephum.
Versus 4: Herodes Congregat Principes Sacerdotum et Scribas
4. ET CONVOCANS OMNES PRINCIPES SACERDOTUM ET SCRIBAS POPULI, SCISCITABATUR AB EIS UBI CHRISTUS NASCERETUR. — Scribas vocat litteratos legisque doctores, qui sacris Litteris, puta S. Scripturae describendae, legendae, explicandae vacabant: unde alibi vocantur legisperiti, qualis fuit Esdras scriba.
Versus 5: In Bethlehem Judae
5. AT ILLI DIXERUNT EI: IN BETHLEHEM JUDAE: SIC ENIM SCRIPTUM EST PER PROPHETAM (Michaeam, cap. V, 2.)
Versus 6: Bethlehem Nequaquam Minima in Principibus Juda
6. ET TU BETHLEHEM, TERRA JUDA, NEQUAQUAM MINIMA ES IN PRINCIPIBUS JUDA; EX TE ENIM EXIET DUX, QUI REGAT POPULUM MEUM ISRAEL. — Testimonium hoc exposui Michaeae cap. V, quare ibi dicta non repetam.
Tantum adverte triplicem hic esse S. Matthaei cum Michaea antilogiam. Prima est, quod Matthaeus nominat Bethlehem, cum Michaeas eam vocet Ephrata. Respondetur: Bethlehem erat binomia. A conditoribus enim dicta est Bethlehem, et Ephrata, quia Ephrata fuit pater Bethlehem. I Paral. IV, 4. Et Ephrata Hebraice idem est quod frugifer; idem significat Bethlehem, id est domus panis. Vide dicta, Gen. XXXV, 16 et 19. Causa litteralis cur Christus nasci voluerit in Bethlehem, fuit ut haberetur filius Davidis qui natus fuit in Bethlehem, illi promissus quasi futurus Messias; moralis, ut doceret nos humilitatem, scilicet amplecti humiles natales, humilem patriam, humilem casam. Unde S. Leo, serm. 1 in Epiph.: « Qui formam servi susceperat, inquit, Bethlehem praeelegit nativitati (ut in illo loco obscuro gloriam ortus sui occultaret), Hierosolymam passioni, » ut probrum crucis magis esset publicum. Docuit ergo nos decus abscondere, dedecus nostrum propalare. Docuit hic nos suo exemplo sapientiam coelestem, et mundo paradoxam, « viam ad gloriam esse fugam gloriae. » Christus enim qui est stella, id est lux et dux ad beatitudinem et gloriam, se suamque deitatem et dignitatem Messiae abscondit, latens in praesepio Bethlehemitico, ideoque Deus Pater illum toti mundo indicat et glorificat per stellam e coelo radiantem. Igitur si appetis veram gloriam, fuge gloriam, ambi ignominiam; si enim ambis gloriam, perdes eam; si contemnas, vel invitus honoraberis. Verissimum enim est illud paradoxon: « Gloria sequitur fugientem, sequentem fugit, sicut umbra corpus. Gloriam praecedit humilitas, » ait Sapiens, Prov. XV, 33. Deus enim humiles exaltat, et superbos humiliat. Unde Christus exinanivit et « humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, » Philipp. II.
Secunda antilogia est, quod pro nequaquam minima es, ut habet Matthaeus, Michaeas dicat contrarium, scilicet parvulus, id est minimus es. Respondetur: apud Michaeam tacite adversativam particulam ex nexu sermonis intelligi, ut Psalm. CXVIII, 141 et 157. q. d.: Minima quidem es, o Bethlehem, o Ephrata, si muros, si cives, si aedificia, si celebritatem spectes; sed tamen nequaquam minima es, si principes a te datos et in te natos, vel nascituros spectes. Ex te enim natus est rex David, et ex te nascetur Christus, Davidis antitypus. Aliqui legunt per interrogationem in Michaea: parvulus es? q. d.: Nequaquam es minima, sed per Christum evades maxima et celeberrima. Verum Romani codices carent hac interrogatione.
Tertia, pro in principibus Michaeas habet in millibus. Resp.: Hebr. eleph et principem et mille significat; sed eodem hic redit utraque versio. Nam in principibus idem est quod inter principes, scilicet urbes Juda, vel etiam homines, hoc est in proventu hominum principum qui ex te prodierunt, vel prodibunt; in millibus idem est quod inter civitates quae continent multa populi millia, ideoque sunt principes; et ipsae suos habent principes. Nam in Chiliadas, sive per millia familiarum, distributus a Mose erat populus Israel, quarum quaeque suos habebat duces et principes, ut patet Exod. XVIII, 25, et Judic. VI, 15.
Versus 7: Herodes Clam Vocat Magos
7. TUNC HERODES, CLAM VOCATIS MAGIS, DILIGENTER DIDICIT AB EIS TEMPUS STELLAE QUAE APPARUIT EIS. — Fecit id clam, tum ad evitandos rumores et populi Messiam suum expectantis murmur ac tumultus; tum ut penitius et fidentius omnes stellae circumstantias indagaret a Magis.
DIDICIT AB EIS TEMPUS STELLAE, ut ex eo sciret quo tempore natus esset Christus, ac omnes infantes illo tempore natos occidendo, inter eos etiam Christum occideret. Jam enim animo destinabat infanticidium, ut sibi regnum Judaeae assecuraret. Unde Arabicus vertit: « Certior factus fuit ab illis de tempore in quo apparuit eis stella. »
Versus 8: Herodes Mittit Magos in Bethlehem
8. ET MITTENS ILLOS IN BETHLEHEM, DIXIT: ITE, ET INTERROGATE DILIGENTER DE PUERO; ET CUM INVENERITIS, RENUNTIATE MIHI, UT ET EGO VENIENS ADOREM EUM. — Vulpis haec vulpina fuit fraus; ut enim Magos sibi redderet obsequentes et fidos, fingit se velle Christum adorare, cum eum jugulare cogitaret. Sic Antonius Caracalla, ut solus imperaret, Getam fratrem, consortem imperii, anno Christi 214 in sinu matris occidit, utque scelus pietate mitigaret, fratrem inter divos retulit, dicens: « Sit divus, dum non sit vivus. » Ita Spartianus in Vita Getae. Simili modo Herodes ait Magis se Christum adoraturum ut Deum, sed animo destinat se eum ut hominem regemque occisurum.
Versus 9: Stella Stetit Supra Ubi Erat Puer
9. QUI CUM AUDISSENT REGEM, ABIERUNT (versus Bethlehem, ubi Scribae dixerant nasciturum Messiam), ET ECCE STELLA QUAM VIDERANT IN ORIENTE (magno splendore radiantem eosque evocantem, resumpto simili splendore) ANTECEDEBAT EOS, USQUE DUM VENIENS STARET SUPRA UBI ERAT PUER. — Hinc apparet quod stella in Oriente majori fulgore splenduerit; deinde Magos comitans, fulgorem hunc temperavit, ac in Jerusalem plane eum occultarit, tum ut Magos cogeret adire Pontifices et Scribas ad quaerendum ubi nasceretur Christus, itaque eis innotesceret jam natum esse Messiam; tum quia Herodes caeterique ejus asseclae, utpote impii, indigni erant qui coelestem hanc stellam viderent; nam ea abusi fuissent ad quaerendum et occidendum Christum. Discedentibus vero e Jerusalem Magis, rursum stella apparuit et primaeva claritate praefulsit, ut Christum, qui lux, imo sol est mundi, suo fulgore indicaret certumque locum, puta stabulum in quo ipse natus degebat, demonstraret, ne Magi per domos eum quaerendo, diu et frustra oberrarent.
Versus 10: Gavisi Sunt Gaudio Magno Valde
10. VIDENTES AUTEM STELLAM (ita ut primitus coruscantem), GAVISI SUNT GAUDIO MAGNO VALDE (id est gaudio maximo). — Sic enim Hebraei dicunt gedola meod, id est magno valde, vel magno nimis, id est maximo; quia ex stella ita radiante, quasi ex certo Messiae indicio, cognoverunt eum sibi esse vicinum, seque duce stella recta ad eum tendere.
Versus 11: Magi Christum Adorant et Offerunt Aurum, Thus et Myrrham
11. ET INTRANTES DOMUM INVENERUNT PUERUM CUM MARIA MATRE EJUS. — Hinc putant aliqui Christum, cum affluens ob descriptionem et censum turba, eo peracto, recessisset, ut multae domus in Bethlehem hospitibus essent vacuae, Christum, inquam, e stabulo in quo natus erat, in honestam civis alicujus domum fuisse translatum, ibique adoratum a Magis, quia hic dicitur intrantes domum. Ita S. Epiphanius, haeres. 51; Maldonatus, Franciscus Lucas et alii.
Verum alii passim censent domum hic vocari locum, puta stabulum in quo natus erat Christus; de eo enim dixit, v. 9: « Dum veniens staret supra ubi erat puer. » Hebraei enim quemlibet locum in quo quis degit, vocant domum. Sic Psal. CIII, 17, dicitur: « Herodii domus (id est nidus) dux est eorum, » scilicet volucrum et avium. Cum enim census ab Augusto toti populo indictus per multos dies, imo septimanas et menses ageretur, per singulos dies, affluente alia et alia divitum censendorum turba, B. Mariae et Christo, utpote pauperibus, nullus erat locus in diversorio, usque ad diem tertium decimum ab ortu suo, idque ordinavit Deus, tum ad probandam constantiam Magorum, tum ut eos caeterosque doceret Christi regnum situm esse in paupertate, humilitate, contemptu mundi, non in opibus, fastu, palatiis pompisque hujus seculi. Ita S. Augustinus, serm. 1 et 2 de Epiph.; Justinus Contra Triphonem; S. Chrysostomus, Nyssenus, Rabanus, Euthymius, S. Bernardus; D. Thomas, III p., Q. XXXVI, et ibidem Franciscus Suarez, sect. 4, qui addit: « Constat, inquit, in stabulo mansisse Christum et B. Virginem, utpote puerperam, usque ad purificationem. »
Unde S. Hieronymus, epist. 17 ad Marcellam: « Ecce, ait, in hoc parvo terrae foramine coelorum conditor natus est, hic involutus pannis, hic inventus a pastoribus, hic adoratus a Magis. » Et S. Augustinus, serm. de Epiph.: « In praesepi, ait, tunc jacebat, et Magos ab Oriente ducebat; abscondebatur in stabulo et agnoscebatur in coelo, ut agnitus in coelo manifestaretur in stabulo. » Utramque sententiam conciliabis, si dicas in Bethlehem, utpote urbe parvula, unum duntaxat fuisse hospitium publicum pro advenis, cujus appendix fuerit stabulum pro illorum equis et jumentis: quare Magos dici ingressos domum sive diversorium, quia ingressi sunt stabulum, diversorii. Huic sententiae favet quod ait Lucas: « Et non erat ei locus in diversorio, » non scilicet communi, non pluribus. Et « invenerunt infantem positum in praesepio, » uno scilicet, unius illius hospitii et stabuli.
Josephi hic nulla fit mentio, vel quia aberat iveratque in urbem vel agrum, ut cibos aliaque necessaria B. Virgini et Christo procuraret, idque Dei consilio, ne Magi eum Christi esse patrem, Christumque ex eo more caeterorum puerorum gentium putarent; vel si aderat, ut curator Christi aeque ac stabuli, sub nomine Mariae conjugis suae intelligitur. Sed hac phrasi significat Matthaeus ita se gessisse B. Virginem et Josephum coram Magis, ut illi ex Dei instinctu intelligerent Christum natum ex sola Virgine, per virtutem Spiritus sancti, Josephum vero tantum esse eorum administrum. Unde Auctor Imperfecti: « Vides, ait, ut Joseph ad ministerium Mariae erat electus. » Quocirca non dubium est Magos cum B. Virgine per se Arabice (quia B. Virgo dono linguarum pollebat) vel per interpretem Hebraice fuisse collocutos, ab eaque didicisse modum conceptionis, partus et nativitatis Christi, ideoque Christum ut Deum Deique Filium adorasse, ac ei terna munera obtulisse, sed majora ab eo spiritualia munera in mente recepisse, puta illuminationes, consolationes et ardores coelestes, ut pro Christo usque ad fatigationem laborare, cruciari et necari optarent. Pro auro ergo quod obtulerunt, receperunt augmentum sapientiae et amoris ardentis; pro thure, donum orationis et devotionis; pro myrrha, studium purae et incorruptae vitae.
ET PROCIDENTES ADORAVERUNT EUM. — Arabicus: « Prociderunt eum adorando. » Erasmus censet Magos non cognovisse Christum esse Deum, ideoque non latria, sed cultu civili eum ut regem Judaeorum adorasse, id est veneratos esse; verum contrarium docent Patres et interpretes, scilicet Magos instinctu Dei agnovisse Christi divinitatem, eamque latria adorasse, ideoque ei thus, quod soli Deo debetur, obtulisse. Ita S. Irenaeus, lib. III, cap. X; S. Leo, serm. 1 de Epiphan., et caeteri passim. Unde sapienter S. Fulgentius, serm. de Epiph.: « Attende, ait, quid obtulerint, et agnosce quid crediderint. » Hinc dies hic a Graecis vocatur Epiphania et Theophania, id est Dei apparitio, quod Christus eo die Magis declaratus sit esse Deus, ac ut Deus ab eis adoratus.
ET APERTIS THESAURIS SUIS, OBTULERUNT EI MUNERA (patria et domestica), AURUM, THUS ET MYRRHAM. — Horum enim Arabia est ferax, teste Ezechiel., cap. XXVII, 22, et Plinio, lib. XII, cap. XIV, ex qua veniebant Magi. Nam vetus Arabum et Orientalium fuit mos, regem vel principem non adire, nisi cum munere, quasi hic sit vectigalis honor regi debitus, ut patet Genes. XLIII, 11; I Reg., cap. X, 27. Unde Seneca, ep. 17: « Reges Parthos, inquit, non potest quisquam salutare sine munere. » Porro Dei lex est, Exod. XXIII: « Non apparebis in conspectu meo vacuus. » Denique regina Saba pretiosa dedit munera Salomoni, et majora ab eo recepit, II Paral. IX, 12. Similiter factum est cum Magis et Christo, qui verus est Salomon.
S. Bernardus in Sententiis censet Magos obtulisse B. Virgini et Christo aurum, ut eorum paupertati succurrerent; myrrham, ad consolidanda infantilia Christi membra; thus, ad stabuli et animalium fetorem abigendum. Hic sensus est humilior et ad litterae corticem. Nam passim subtilius et sublimius Patres docent Magos, illuminatos a Spiritu sancto, obtulisse aurum Christo quasi Regi sapientissimo (sapientia enim confertur et praefertur auro. Prov. VIII, 19: « Melior, inquit, est fructus meus auro »); thus, quasi Deo et quasi summo Sacerdoti ac Pontifici, qua homo erat; myrrham, quasi homini pro generis humani redemptione morituro, sepeliendo et die tertia vi divinitatis suae ad immortalitatem et gloriam aeternam resurrecturo: myrrha enim condiuntur mortuorum corpora, ut maneant incorrupta; nam myrrha, cum sicca sit, humiditatem exsiccat, nec sinit gigni vermes. Ita S. Leo, serm. 1 de Epiph.: « Thus, inquit, Deo; myrrham homini; aurum offerunt regi, scienter divinam humanamque naturam in unitate venerantes; quod cordibus credunt, muneribus protestantur. »
Et S. Ambrosius, lib. II in II cap. Luc.: « Aurum regi, inquit, thus Deo, myrrha defuncto. » Et S. Gregorius, hom. 10: « Auro Regem, thure Deum, myrrha mortalem praedicant. » « Pulcherrime, » ait S. Hieronymus hic, « Juvencus presbyter munerum sacramenta uno versiculo comprehendit: »
Thus, aurum, myrrham, regique, hominique Deoque
Dona ferunt.
Hinc Grammatici thus derivant a thyo, id est odorem facio; aut potius a thyo, id est sacrifico, quod qui sacrificabant thure utebantur, imo prima priscorum sacrificia fuere thuris suffumigationes, atque inde thuris honores vocantur honores divini, qui soli Deo deferuntur. Hinc rursum Saba, ubi thus nascitur, alludit ad sebo, id est colo, veneror, et ad Hebr. zabach, id est sacrifico, licet Priscianus, Varro et Servius, tus scribentes sine aspiratione, derivent a tundendo, quod glebae tunduntur, cum quibus fluens thus coalescit.
Beda in Collectaneis, cujus verba superius recitavi, asserit primum e Magis, nomine Melchiorem, Christo donasse aurum; secundum, nomine Gasparem, thus; tertium, nomine Balthazarem, myrrham.
Verum alii melius censent singulos terna haec dona Christo obtulisse; singuli enim hisce donis protestabantur fidem suam in Christum, scilicet se credere Christum esse regem totius orbis, ideoque aurum ei obtulere; eumdem quoque esse Deum, ideoque ei thus; ac denique moriturum pro salute hominum, ideoque myrrham addidere; quisque enim credebat Christum esse regem et Deum, et passibilem passurumque pro hominibus. Ita Juvencus, Ambrosius, Gregorius locis jam citatis, atque hoc loco Abulensis, Lyranus, Anselmus, Remigius, Dionysius Carthusianus, Barradius et alii. Unde Glossa: « Divina, inquit, inspiratione id factum est, ad significandam in Christo regiam potestatem (per aurum), divinam majestatem (per thus), et humanam mortalitatem (per myrrham). »
Allegorice: haec tria munera notant Christum qui Deo Patri seipsum in cruce obtulit ut aurum, dum ex aurea charitate, scilicet ex amore hominum seipsum immolavit; ac ut myrrham amarissimae passionis dolorum et tormentorum, atque ut thus summae religionis, submissionis, venerationis et latriae. Unde eadem feria sexta qua Christus se obtulit in cruce, Magi quoque haec tria munera Christo obtulerunt. Traditio enim est Christum natum esse die Dominica, a qua, si numeres tredecim dies, incides in feriam sextam hebdomadae sequentis. Magi enim adorarunt eum decima tertia ab ortu ejus die, qua Ecclesia eorum memoriam recolit. Ita Suarez, III p., Quaest. XXXVI.
Rursus Christus S. Trinitati trina obtulit dona, puta suam carnem, animam et divinitatem, aeque ac Christiani eidem offerunt actus fidei, spei et charitatis.
Tropologice: Primo aurum est charitas, item sapientia; thus est oratio et devotio; myrrha mortificatio. Unde S. Gregorius, hom. 10: « Aurum, ait, offerimus, si sapientiae lumine splendemus; thus, si orationis studio redolemus; myrrham, si carnis vitia mortificamus. » Hinc, Cant. V, 14, de Christo sponso ait sponsa: « Manus ejus tornatiles aureae, plenae hyacinthis. » q. d.: Manus, id est opera Christi adeo perfecta erant, ac si torno essent elaborata. Rursum tornatiles, id est versatiles et agiles ad omne bonum; aureae, quia ornatae charitate; plenae hyacinthis, quia coelestium amorem spirantes: aurea ergo opera charitatis faciunt aureas manus; quare quot opera charitatis facis, tot quasi aureos annulos digitis tum tuis, tum Christi inseris. « Bona autem opera, » ait S. Bernardus, lib. De Convers. ad Cleric., cap. XV, « sunt semina aeternitatis » et aeternae gloriae. Zeuxis, pictor celeberrimus, morose pingebat; rogatus, causam dedit: Pingo, inquit, aeternitati; ita et tu, o fidelis, operare, vive, pinge aeternitati, ut opera tua in coelo coram Deo, Angelis et beatis per omnem aeternitatem resplendeat. Porro thus orationem denotare, et myrrham mortificationem, ut patet Cant. IV, 6: « Vadam, ait, ad montem myrrhae et ad collem thuris. » Et cap. I, 13: « Fasciculus myrrhae, dilectus meus mihi. » Et cap. IV, 14: « Odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris » — id est exhalans orationem et suspiria ad Deum: « Quia in omnibus operibus suis orat, dum perveniendi ad coelestia intentione, ea quae potest, bona operatur, » ait ibidem S. Gregorius. Item in cap. III Cant.: « Sancta anima, ait, quasi thuribulum cor suum Deo facit. » Notanda est sententia S. Gregorii Nysseni: « Peccati causa est, Dei auxilium per orationem non implorare. »
Secundo, aurum est voluntaria paupertas; haec enim ditissima est et Deo gratissima prae omni auro. Unde Apostolus: « Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. » II Cor. VI, 10. Thus est obedientia qua homo suam voluntatem et intellectum, imo totum seipsum Deo quasi thus in holocaustum offert. Myrrha est jejunium, carnis mortificatio, et quae inde nascitur, castitas. Quocirca multi hic tria religiosorum vota mystice notari censent, scilicet per thus votum obedientiae, per myrrham votum castitatis, per aurum votum paupertatis.
Tertio, tribus hisce donis denotantur tria bonorum operum genera, scilicet eleemosyna, oratio et jejunium, ad quae omnium virtutum opera referuntur. Eleemosyna enim proximum juvat; oratio Deum colit et invocat; jejunium hominem in seipso componit. Ad haec per haec tria: tria, id est omnia bona nostra Deo offerimus, scilicet per eleemosynam opera, per orationem animam, per jejunium corpus.
Anagogice: S. Maximus, hom. 3 de Epiphan., censet auro designari redemptionem hominum; thure, Christianam religionem; myrrha, resurrectionem: « Auro, inquit, ostenditur captivitatis nostrae pretiosa redemptio; in thure autem, et daemoniorum superstitio cessatura, et futurus verae religionis cultus aperitur; in myrrha, qua exanima solent corpora conservari, praefiguratur carnis nostrae reparatio et resurrectio mortuorum, » etc.
Versus 12: Responso in Somnis Accepto Per Aliam Viam Revertuntur
12. ET RESPONSO (id est oraculo a Deo; χρησμοί enim sunt oracula. Vox responso innuit Magos in re ancipiti Dei lumen et numen prius implorasse, ac hoc responsum a Deo accepisse) ACCEPTO IN SOMNIS, NE REDIRENT AD HERODEM, PER ALIAM VIAM REVERSI SUNT IN REGIONEM SUAM.
Cyrillus monachus, in Vita S. Theodosii coenobiarchae, narrat Magos fugientes Herodem, publicas vias et publica hospitia declinasse, ac in montibus et speluncis hospitatos esse, atque in iisdem vitam egisse S. Theodosium; quia, inquit, cum statuissent non ingredi Jerusalem, difficile eis fuisset alia via domum reverti, sicut etiamnum videmus eos qui a Bethlehem transeunt per hanc (Jerusalem) proficisci. Auctor Imperfecti admirans hic fidem et constantiam Magorum, exclamat: « O fides Magorum! non contradixerunt angelo admonenti, dicentes: Tantam viam venimus, venientes autem multitudinem civitatum non expavimus, sed stetimus, et fiducialiter, qui natus fuerat, regem praedicavimus et quasi servos latenter jubes nunc fugere, ut alia via venientes, alia redeamus! sed fideles constituti, nec tunc timuerunt cognosci, nec modo erubuerunt occulte recedere. »
Tropologice: Herodes est diabolus, mundus et caro; via ad eum est voluptas et cupiditas; qui ergo ab eo ad Christum transeunt, per aliam viam crucis et mortificationis gradiantur, et in patriam suam, puta in paradisum coelestem, revertantur oportet. Audi Auctorem Imperfecti, hom. 2: « Qui, inquit, a diabolo venit ad Deum, nunquam debet per illam viam ambulare, per quam venit ad diabolum. Venisti per viam fornicationis, ambula de caetero per viam castitatis. Venisti per viam avaritiae, ambula de caetero per viam eleemosynarum. Si autem per ipsam viam redieris, iterum sub regnum Herodis vadis, et fis proditor Christi. » Et S. Gregorius, hom. 10: « Regio nostra, ait, paradisus est, ad quam, Jesu cognito, redire per viam qua venimus prohibemur. A regione etenim nostra, superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum gustando, discessimus; sed ad eam necesse est, ut flendo, obediendo, visibilia contemnendo atque appetitum carnis refrenando redeamus. Per aliam ergo viam ad regionem nostram regredimur, quoniam qui a paradisi gaudiis per delectamenta discessimus, ad haec per lamenta revocamur. »
Versus 13: Fuga in Aegyptum
13. QUI CUM RECESSISSENT, ECCE ANGELUS DOMINI APPARUIT IN SOMNIS JOSEPH, DICENS: SURGE, ET ACCIPE PUERUM ET MATREM EJUS, ET FUGE IN AEGYPTUM, ET ESTO IBI USQUE DUM DICAM TIBI: FUTURUM EST ENIM, UT HERODES QUAERAT PUERUM AD PERDENDUM EUM.
Nota haec non statim contigisse post adorationem Magorum; nonnulla ergo hic supplenda sunt et interserenda ex Luca, cap. II, 22, scilicet quod post abitum Magorum, sive post diem 6 januarii, Christus ductus sit Hierosolymam, ibique praesentatus in templo die 2 februarii, indeque redierit in Nazareth patriam suam, quae erat in Galilaea, ut ait S. Lucas, cap. II, 39, indeque tandem fugeret in Aegyptum. Ita Euthymius et Maldonatus hic, et Ammonius ac Tatianus in Harmon. Evangel., licet S. Augustinus, et ex eo Jansenius, censeant Christum ex Judaea, non ex Galilaea fugisse in Aegyptum, ex eo quod Matthaeus hic, 22, dicat Josephum, redeuntem ex Aegypto, cogitasse ire in Judaeam; ergo, inquiunt, ex ea fugerat in Aegyptum. Verum id expresse non dicit Matthaeus, sed tantum: « Audiens autem, inquit, quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. » Innuit tamen eum cogitasse ire in Judaeam, ut scilicet adiret Jerusalem et templum, ibique pro felici reditu Deo gratias ageret, sicut viris piis mos est, cum in aliquem locum appellunt, ut primo adeant templum, Deoque gratias agant et se suaque commendent; de quo plura, v. 22.
Causa cur in Aegyptum potius quam in Assyriam aliamve regionem fugerit Christus? Prima est, quod Aegyptus Judaeae sit vicina, eratque illo tempore ab Herode caeterisque Tetrarchis libera, ac ob Nili rivos quibus circumdatur et ob mare quo alluitur, ab hostium incursu secura. Hinc Judaei fugientes Chaldaeos et Assyrios, ibant in Aegyptum.
Secunda, quia Abraham, Jacob et Joseph, adeoque omnes filii Israel, ex quibus prognatus est Christus, per ducentos annos habitarunt in Aegypto, indeque evocati sunt a Deo per Mosem, quae erat figura et typus revocationis Christi ex Aegypto, juxta illud quod Matthaeus subdit: « Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam (Osee, cap. XI) dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum; » praesertim quia Hebraei liberati sunt ex Aegypto per sanguinem agni Paschalis, qui typus erat Christi. Exod. XII. « Ne sine illa regione pararetur singularis hostiae sacramentum, in qua primum occisione Agni salutiferum crucis signum, et Pascha Domini fuerat praeformatum, » ait S. Leo, serm. 3 de Epiphan.
Tertia, quod Aegyptus plena erat idolis et superstitionibus. Colebat enim canem, crocodilum, felem, vitulum, arietem, hircum, et quid non? Christus ergo eam ingreditur, ut a sordibus hisce eam expurget et Deo vero dedicet. Audi S. Leonem, serm. 2 de Epiph.: « Tunc etiam Aegypto Salvator illatus est, ut gens antiquis erroribus dedita, jam ad vicinam salutem per occultam gratiam signaretur; et quae nondum ejecerat ab animo superstitionem, jam hospitio reciperet veritatem. »
Unde idipsum in sensu mystico prophetans Isaias, cap. XIX, 1: « Ecce, ait, Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra a facie ejus. » Unde revera idola in Aegypto ad ingressum Christi corruisse, scribit ibidem S. Hieronymus, Palladius, Ruffinus quos citavi Isai. XIX, 1 et 2, ut merito haec traditio prisca videri possit.
Sozomenus, lib. V, cap. XX, veterem fuisse famam narrat quod, Christo Hermopolim urbem Aegypti ingredienti, arbor praecelsa inclinarit eumque ut Dominum venerata sit. Plura alia narrantur; sed quia ex libro apocrypho, cujus titulus: « Infantia Salvatoris, » et ex Alcorano accepta, ut de fide suspecta et fabulosa rejicienda videntur.
FUTURUM EST ENIM, UT HERODES QUAERAT PUERUM AD PERDENDUM EUM. — Sciebat id Angelus ex revelatione Dei, qui sua praescientia, qua infinita mentis suae acie et vi omne verum etiam occultum et futurum, licet contingens ac liberum, certo cognoscit, id revera certe futurum praevidebat. Idem per se Angelus conjectabat ex Herodis ingenio et ambitione regni. Herodis ingenium suspicax, crudele et ferum, ita describit Josephus, lib. II De Bello, cap. XIX: « Timore pavidus erat, et ad omnes suspiciones excitabatur, multosque innocentes metu, ne quem nocentium praetermitteret, in tormenta ducebat. » Hinc et amicos sibi intimos, puta Dositheum, Lysimachum, Antipatrum et Costobarum occidit, teste Josepho, lib. XV Antiq., cap. 1. Idem, lib. XVII Antiq., cap. X: « Erat in omnes saevus, ait, irae servus, juris dominus. »
Versus 14: Joseph Accepit Puerum et Matrem Ejus Nocte
14. QUI CONSURGENS, ACCEPIT PUERUM ET MATREM EJUS NOCTE (nota hic promptam obedientiam Josephi), ET SECESSIT IN AEGYPTUM — ut Christus eam suo ingressu sanctificaret et benediceret. Hinc in Aegypto adeo floruit fides et sanctitas, ut protulerit Antonios, Paulos, Macarios et plurima Essaeorum, monachorum et anachoretarum, angelicam in terris vitam aemulantium examina, ut patet ex Eusebio, Palladio, S. Hieronymo, S. Athanasio et Vitis Patrum. Unde S. Chrysostomus hic, hom. 8, ait Aegyptum a Christo in paradisum esse conversam: « Non ita, inquit, coelum variis astrorum choris refulget, ut Aegyptus innumeris monachorum ac virginum distinguitur et illustratur habitaculis. » Et Trismegistus apud S. Augustinum, lib. VIII De Civitate Dei, cap. XIV: « Aegyptus, ait, coeli imago et totius mundi templum. »
Addit ex Brocardo et Saligniaco Adrichomius in Descriptione Terrae sanctae, pag. 7, numer. 116, cum transitu in Engaddi, Jesum ex Judaea fugientem in Aegyptum secum transtulisse balsamum. Cleopatra enim, amica Antonii, invidens Herodi, regi Judaeae, tantam felicitatem, ab Antonio impetravit facultatem transferendi frutices balsami ex Judaea in Aegyptum, cui ipsa praeerat ut regina, teste Josepho, lib. I De Bello, cap. XIII. Justum fuit hoc Dei vindicis judicium, ut quia Herodes olim balsami possessor persequebatur puerum Jesum, Jesus fugiens in Aegyptum, quasi post se traheret hortum balsami; Jesus enim est verum merumque mentis balsamum, juxta illud: « Unguentum effusum nomen tuum. » Cant. I. Addit Adrichomius: « Hortus hic in Aegypto irroratur a fonte parvo, uberrime tamen fluente, in quo fama est saepe lotum a B. Virgine puerum Jesum, adeoque ex eo potum sibi et sponsae suae sanctum Josephum paravisse, cum in Aegypto esset; atque ideo ab incolis in veneratione et cultu haberi maximo. »
Porro, Anselmus asserit Christum in Aegypto habitasse in urbe cui nomen Heliopolis, id est urbs solis. Denique fuga haec Christi non formidinis fuit, sed prudentiae et fortitudinis. Audi Chrysologum, serm. 150: « Sicut natus est Christus ut repararet hominem, sic, ut fugaces revocaret, aufugit. Et si ut revocet errantem ovem in montibus, ipse errat; quomodo ipse non fugiet, fugientes populos ut reducat? » Et paulo post: « Reorum, inquit, refugium fugit, auxilium latescit omnium, formidat fortitudo cunctorum, sese universorum defensio non defensat. » Et post pauca: « Bellicosus, inquit, miles, quod in bello fugit, artis est, non timoris; Deus quando fugit hominem, sacramenti est, non pavoris; potens quando se subducit infirmo, insequentem non pavet, sed foras projicit; vult enim in aperto vincere, qui publicam referre cupit ex hoste victoriam; occultum se non patitur inire conflictum, qui mandare suum seculis vult triumphum. »
Tropologice: Christus fugit in Aegyptum ut doceret nos exilium contemnere, adeoque nos quasi peregrinos et exules in terra, ad coelum quasi ad patriam assidue anhelare et contendere. Unde S. Chrysologus, serm. 115: « Christus, inquit, fugit ut fugas nostras in persecutionibus temperaret. » S. Gregorius Nazianzenus, orat. 28: « Mihi, ait, omnis terra, et nulla terra patria est. » Nulla terra erat Gregorio patria, quia patria illi erat coelum; omnis terra pariter eidem erat patria, quia totum orbem pro patria ducebat. Sic Socrates rogatus cujus esset? respondit: Sum cosmopolita, hoc est civis mundi. Idem dixit S. Basilius, teste Nazianzeno, orat. 20, nimirum: Omne solum forti patria est, ceu piscibus aequor.
Versus 15: Ex Aegypto Vocavi Filium Meum
15. ET ERAT IBI USQUE AD OBITUM HERODIS, UT ADIMPLERETUR QUOD DICTUM EST PER PROPHETAM, DICENTEM: EX AEGYPTO VOCAVI FILIUM MEUM. — Citat Osaeum, cap. XI, 2, ubi hanc prophetiam exposui: tu, lector, si libet, ibi notata consule.
Tropologice: Chrysostomus hic, homil. 8, docet Deum Christi et Christianorum vitam, quasi coronam ex adversis et prosperis pulchre contexere et variegare. « Vidit quippe S. Joseph sponsam gravidam, inquit, incidit in conturbationem maximam; sed affuit repente Angelus suspicionem solvens et timorem expellens: subsecuta est laeta adoratio Magorum, sed hanc excepit persecutio Herodis et fuga in Aegyptum. »
Porro, non dubium multos Aegyptiorum, visa sanctitate B. Virginis et Josephi, atque ex crebra cum eis conversatione et colloquio Deum verum cognovisse, coluisse et amasse. Martyrologium Romanum reditum Christi ex Aegypto consignat die 7 januarii; annum alii tertium ab itu, alii quintum, alii septimum, alii octavum, alii alium assignant. De anno ergo hic nil statui potest. Vide Suarez, III p., Q. LXXXVII, disput. 17, sect. 2.
Versus 16: Herodes Occidit Innocentes
16. TUNC HERODES VIDENS QUONIAM ILLUSUS ESSET A MAGIS (promiserant enim illi se ad illum redituros; sed monitu Dei cognita ejus perfidia, non redierunt), IRATUS EST VALDE, ET MITTENS OCCIDIT OMNES PUEROS QUI ERANT IN BETHLEHEM ET IN OMNIBUS FINIBUS EJUS.
Herodes videns Magos non redire, cogitabat eos forte delusos, nec invenisse Christum, ideoque ex pudore non ausos ad se reverti; at ubi audivit ea quae in praesentatione Christi in templo die 2 februarii contigerant, quomodo scilicet S. Simeon et Anna palam professi fuissent illum esse Messiam, hoc est « lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis suae Israel, » vidit se a Magis delusum, ideoque excandescens, iram in omnes infantes evomuit. Nam, ut ait S. Chrysostomus: « Inextinguibilis est ira quam regni zelus accendit, etc., ut fera vulnerata quidquid oculis occurrit, tanquam auctorem vulneris dilaniat. »
Immensa regni Judaeae servandi augendique cupido et ambitio ad infanticidium tam barbarum impulit Herodem: quocirca, cum ex Scribis intelligeret instare tempus Messiae, eo quod jam translatum esset sceptrum a Juda ad se alienigenum, ipse sibi ambivit nomen Messiae, dixitque se esse Messiam Judaeis promissum, ideoque magnificentissimum, instar Salomonis, templum eis extruxit, de quo Christo dixere Judaei: « Quadraginta sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? » (Joan. II, 20). Sed incassum et frustra nomen Messiae ambivit. Messias enim nasciturus erat ex Juda, ac Davidi et Judaeis, quasi eorum filius et haeres, erat promissus: Herodes autem oriundus erat non ex Judaeis, sed ex Idumaeis, qui continui fuere Judaeorum hostes. Id sciens Herodes, verum Messiam esse natum, ac indicio stellae Magis indicatum, hunc destinavit ad necem, cumque ex Scribis didicisset Messiam nasciturum in Bethlehem, sed nesciret ex qua familia et domo, hinc infantes omnes in Bethlehem occidit; sed vide hic justum judicium Dei, quo effecit ut Herodes per hoc ipsum regnum Christo stabiliret et sibi adimeret. Nam in poenam hujus sceleris ipse Herodes suos filios sibi in regno successuros occidit, ac anno eodem, paulo post caedem infantium et Antipatri filii sui, ipse a vermibus corrosus et interemptus est paulo ante Pascha.
Cum enim, ob ejus crudelitatem, in ejus necem conjurassent frater ejus Pheroras et uxor Mariamne, ejusque pater Hyrcanus, pontifex, et mater Alexandra, ac tres filii, Alexander, Aristobulus et Antipater, hos omnes occidit, obtenta prius ab Augusto Caesare illos trucidandi facultate, — tale illam Herodis saevitiam Augustus perstringens: « Malim, ait, Herodis esse porcus quam filius; » de quo mox plura.
Rursum Christus infanticidium Herodis evasit fugiendo in Aegyptum, indeque sensim crevit ejus nomen, regnum et gloria, imo infantes ab Herode in odium Messiae occisi, sua caede testati sunt jam natum esse Messiam, utpote quem Herodes impie quaerebat ad necem; ut enim eum occideret, omnes infantes occidit. Fuse haec omnia narrat Josephus libro XV Antiquitatum et seq.
Tropologice: Herodes est diabolus qui infantes, id est teneros in fide et virtute, item primas Dei inspirationes ac bonas cogitationes, antequam roborentur ac crescant, elidere satagit: « Unde si parvulos interficiat, » ait S. Leo, serm. 2 de Epiph., « Jesum sibi videtur occidere, quod utique facere sine cessatione molitur, dum primordiis renatorum Spiritum sanctum eripere, et quamdam tenerae fidei velut infantiam tentat exstinguere. »
A BIMATU ET INFRA, SECUNDUM TEMPUS QUOD EXQUISIERAT A MAGIS. — Graece est apo dietous, id est a bimatu, vel a bimo; posterius hoc secutus Syrus cum Arabico vertit: « A filio duorum annorum; » Aegyptiacus: « A duobus annis et infra, » sic et Persicus. Pro exquisierat Graece est ekribose, id est exacte scrutatus erat. Unde Noster, v. 7, vertit: « diligenter didicit. »
Quaeres, cur a bimatu, id est biennes infantes necavit, praesertim cum multi censeant Herodem mox ab abitu Magorum, cum audisset Christum in templo praesentatum a S. Simeone et Anna Messiam fuisse celebratum, sub Pascha, cum Christus tantum esset trium mensium, occidisse infantes? Primo respondent Jansenius, Maldonatus, Baronius et alii, id eum fecisse ex ingenti metu perdendi per Messiam regni; ex eo enim extendisse tempus trimestre nati jam Christi usque ad biennium. Si objicias Matthaeum dicere caedem hanc a bimatu factam et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis, respondent to secundum tempus quod exquisierat a Magis referendum esse non ad to a bimatu, sed ad to et infra, ut significet Herodem caedendorum puerorum non initium, sed terminum duntaxat fecisse secundum tempus quod exquisierat a Magis, ut scilicet ulterius non occideret infantes, qui intra illos tredecim dies nati erant post ortum stellae indicantis Christum jam natum, q.d.: Herodes occidit infantes omnes a bimatu, quia nimis erat perspicax et crudelis; et infra bimatum, secundum tempus quod exquisierat a Magis, quia eos solos a caede excepit, qui nati erant post tempus quo Magis apparens stella significabat eis jam natum esse Christum; inde enim certe constabat neminem eorum utpote post ortum stellae natum esse Messiam, a quo sibi Herodes metuebat; hic enim cum ortu stellae jam natus erat.
Verum vix videtur credibile Herodem, adeo ambitiosum et meticulosum, voluisse occidere infantes biennio ante ortum stellae natos, neglexisse vero eos ac pepercisse eis qui paulo post ortum stellae nati fuerant; aequa enim, vel major ratio erat suspicandi, praesertim Herodi timidissimo et suspicacissimo, tam inter hos quam inter illos nasci potuisse Christum. Unde Herodem occidisse infantes, tam post ortum stellae quam ante eum natos, censent Beda, Glossa, Dionysius et Barradius. Et quorsum occidisset infantes biennio fere ante stellam natos? Nulla enim suspicio esse poterat inter eos natum esse Christum, utpote quem stella post biennium secum natum indicabat. Quare eos occidere non tantum inhumanum, sed et irrationale ac stolidum brutumque fuisset, nec nisi summae crudelitatis infamiam, et odium immane omniumque execrationem Herodi conciliasset, imo omnes in illum ut tyrannum intolerandum, qui fera potius esset quam homo, involassent.
Secundo, dico ergo Herodem non statim, nec eodem anno quo venere et abiere Magi, occidisse infantes, sed anno sequenti, qui erat secundus a nato Christo, ideoque infantes bimulos occidit. Sensus ergo est, q.d.: Herodes infantes necavit a bimatu, id est eos qui duorum erant annorum, et infra, id est eos qui necdum attigerant biennium, sed unius erant anni, vel aliquot mensium aut dierum duntaxat, hoc est occidit omnes qui intra biennium ab ortu stellae nati fuerant, secundum tempus quod exquisierat a Magis, juxta quod currebat annus secundus ab ortu stellae, tunc cum Herodes occidit infantes hoc biennio natos.
Rursum magis stricte et praecise to secundum tempus quod, etc., sic accipi posset, q.d.: Herodes biennium hoc non integrum accepit, sed computavit a tempore quo stella Magis apparuit, quod erat tempus biennii inchoati, sed non expleti. Herodes enim occidit pueros anno secundo ab ortu stellae et Christi circa Pascha, cum scilicet Christus esset anni unius et trium mensium; nam ab ortu stellae tantum lapsi erant quindecim menses: quare eos non occidit qui diu ante ortum stellae, ante quindecim menses nati erant. Hoc innuit quod ekribose, id est exacte scrutatus erat tempus stellae, ut illos solos occideret qui sub tempus stellae nati fuerant, non autem eos qui diu ante, vel diu post tempus stellae nati fuerant, ne sine causa plures barbara nimis crudelitate occideret, quam necessum erat ad occidendum Christum cum stella natum. Ergo.
Idem est quod a quindecim mensibus natos; hoc enim est tempus quo orta fuit stella, quae ad tredecim dies duravit, quibus Magis iter praeivit usque in Bethlehem. Herodes ergo videtur tantum occidisse infantes a quindecim mensibus circiter, hoc est paulo ante quindecim menses, vel paulo post quindecim menses sub ortum stellae natos. Credebat enim cum Magis Christum simul cum stella sui indice natum, non vero diu ante eam natum, vel diu post eam nasciturum; quare non curavit occidi, nisi eos qui simul quasi cum stella nati erant. Hinc colligitur to a bimatu et infra non copulative accipiendum esse, sed copulatim, sicut cum dicimus: Duo et tria sunt quinque; omnes planetae sunt septem; elementa sunt quatuor, etc.
Infanticidium hoc non tertio mense, sed biennio inchoato, puta decimo quinto mense ab ortu Christi contigisse tradunt Eusebius in Chron.; S. Epiphanius, haeresi 30; S. Augustinus, serm. de Epiphan.; Eucherius, Cedrenus, S. Anselmus, Haymo, Hugo Victor, S. Thomas, Lyranus, Abulensis, D. Antonius, Dionysius Carthusianus, Barradius et alii passim: licet ex his nonnulli non recte separarint, vel ortum stellae ab ortu Christi, dicentes stellam biennio ante natum Christum apparuisse Magis: ita S. Augustinus, Chrysostomus; vel ortum Christi et stellae ab adoratione Magorum, dicentes Magos, ob longitudinem itineris, biennio post natum Christum appulisse in Bethlehem ibique Christum adorasse. Ita S. Epiphanius, lib. II, haeresi 30 contra Ebionaeos, et Auctor Imperfecti hic. Longe enim verius est stellam ortam simul cum ortu Christi, ut ejus esset index ac quasi signifer et lucifer; atque Magos eodem anno quo natus est Christus, scilicet decima tertia die ab ejus nativitate venisse in Bethlehem: nec enim verisimile est Magos visa stella tam potenter a Deo vocatos et excitatos, iter hoc confecisse vel distulisse ad biennium, ait Franciscus Suarez, Baronius et alii; sed Herodem infanticidium hoc a se animo destinatum distulisse ad annum sequentem, ob causas quas mox afferam.
Hunc sensum exigit plana S. Matthaei narratio, praesertim to a bimatu, item rerum post adorationem Magorum factarum, ante fugam Christi in Aegyptum, congeries, quae non potuit paucis diebus vel mensibus peragi. Nam post abitum Magorum Christus fuit praesentatus in templo Hierosolymae quadragesima ab ortu die, scilicet die secunda februarii, quando Ecclesia hoc mysterium recolit per festum Purificationis. Inde Christus reversus est in Galilaeam, ac habitavit in Nazareth: ex qua tandem fugit in Aegyptum, ut patet, Luc. c. II, 22 et 39, quae omnia plures hebdomadas, imo menses exigebant.
Huic sententiae favet quod Nicephorus, lib. I, cap. XIV, et Cedrenus in Compendio Histor. scribunt, sanctum Joannem Baptistam, ob hanc Herodis persecutionem, fugisse in desertum, cum esset bimulus, hoc est cum ageret secundum aetatis annum, sed necdum eumdem explesset; Baptista enim sex mensibus ante Christum natus est, quare in infanticidio erat mensium viginti et unius. Unde Nicephorus, lib. I Histor., cap. XIV, ait: « Joannes annum cum dimidio agebat, et cum matre Elisabetha in spelunca quadam montana salvus conservabatur, fortasse Herodis sanguinariam effugiens manum. »
Rursum quod Macrobius ait, non a bimatu, sed intra bimatum infantes ab Herode esse occisos; intra bimatum autem sunt qui quindecim sunt mensium. Ad haec Lucius Dexter in Chronico: « Anno tertio Christi, ait, urbis Romae 754, Herodes universos pueros in Bethlehemitica regione necat. » Fuit enim tertius annus ab ortu Christi, inchoando annum a die prima januarii: hinc enim fit, ut Christi nativitas, quae contigit in decembri anni praecedentis, tertium annum efficiat, cum alias biennium integrum non fluxerit ab ortu Christi usque ad infanticidium.
Quaeres, cur Herodes distulit infanticidium usque ad secundum annum ab ortu stellae et Christi. Respondetur: Primo, ut sensim magis se de Christi ortu, persona, parentibus, loco informaret. Ita Glossa. Rursum, quia omnes quaesivit modos ad vitandam crudelitatis invidiam, ut solum Christum posset invenire et occidere, ut innuit hic Matthaeus, v. 13. Ita S. Augustinus, lib. II de Consensu Evang., cap. XII, et Abulensis hic.
Secundo, quia, ut docent Euthymius, D. Thomas et Lyranus, Herodes sub finem vitae accusatus ab Arabibus apud Augustum Caesarem, ejus indignationem incurrit, adeo ut Augustus ejus legatos semel, iterum et tertio, ne quidem ad alloquium admiserit; tandem tamen mira arte Herodes Caesarem placavit, uti narrat Josephus, lib. XVII Antiq., c. VII et seq., tumque veniam occidendi infantes, ut videtur, ab eo petiit et impetravit, qua in re non parum culpandus est Augustus, quod veniam hanc dederit. Ita Rupertus, lib. I De Victor., cap. II.
Tertio, caedem distulit, ut modum certum inveniret omnes infantes occidendi, ne quis a matre absconderetur et necem evaderet. Unde Abulensis censet Herodem prius conscribi jussisse parvulos cum nomine et aetate cujusque, ac juxta catalogum singulos evocasse, cumque omnes evocati simul essent congregati, omnes occidisse: congregati, inquam, non in uno loco, v.g. in foro Bethlehem, sed in singulis ejus pagis aut vicis; unde ad singulos misit carnifices qui quaererent, colligerent et occiderent infantes, uti docet hic S. Matthaeus. Porro facile id erat apud Judaeos, qui libros genealogiarum conscribebant exactissimos, ut sciretur quod Messias quem expectabant ex tribu Juda foret natus, juxta oraculum Jacob, Genes. XLVIII. Hinc in circumcisione cujusque infantis, ejus nomen, diem nativitatis et parentes in libros hosce referebant, sicut modo Parochi eadem conscribunt in baptismo parvulorum.
S. Antoninus censet Herodem instituisse festum puerorum, et jussisse ut matres omnes parvulos bimulos ad se afferrent, quasi praemium accepturos. Caeterum Herodes per caedem hanc, licet ignorans, infantes summo affecit beneficio, quia dum eos perdere curat, meliorem vitam eis procurat, uti docet S. Chrysostomus, esto praeter mentem et intentionem suam.
Porro Herodes ab Augusto obtinuit facultatem tres suos filios, scilicet Alexandrum, Aristobulum et Antipatrum occidendi: unde duos primos anterius necavit; Antipatrum vero paucis, puta quinque diebus ante mortem suam, quae contigit sub Pascha anno regni ejus 37, ait Josephus, lib. XVII Antiquit., cap. X, XI, quando et infantes occidit. Id discimus ex Macrobio, qui, lib. II Saturnal., cap. X, inter jocos Augusti hunc recenset: « Cum audisset, inquit, inter pueros quos in Syria Herodes, rex Judaeorum, intra bimatum jussit interfici, filium quoque ejus occisum, ait: Melius est Herodis porcum esse quam filium; » quia Judaei porcos non mactabant; illorum enim velut animalium immundorum esus erat eis vetitus, Levit. XI. Hunc enim Herodis filium fuisse Antipatrum docet Josephus; si enim fuisset parvulus et bimulus, hunc utique Herodes non occidisset, sed regni sui haeredem et successorem jam senex optasset.
Ex dictis colligitur infantes ab Herode occisos fuisse sub Pascha, decimo quinto circiter mense ab ortu stellae et Christi; Ecclesia tamen celebrat eorum festum mox a Nativitate, quia propter Christum fuere occisi, ut Nativitatem Christi iisdem condecoret et exornet, licet noster Barradius et Emmanuel Sa, illa ipsa die anno redeunte ipsos occisos existiment, qua Ecclesia eorum festum celebrat. Infantes ergo ab Herode occisi sunt, cum Christus ageret annum aetatis secundum in vere et martio: quo tempore olim quoque mortua fuit Rachel, eorum avia. Genes. XXXV, 16. Sub idem tempus, scilicet quinta die ante mortem suam, mandavit Herodes occidi filium suum Antipatrum, quasi sibi suoque regno insidiantem.
Eodem tempore concilium magnum Judaeorum, quod Sanedrim dicebatur, sustulit; ac plures Pharisaeos quod eum nollent regem agnoscere, interemit; caeteri coacti sunt ipsi juramentum praestare. Ad hoc eum juvit ejus socer Simon, Boethi filius, ab eo factus Pontifex, et fiebant haec conscio Quintilio Varo, Syriae praeside, Herodis amico. Unde omnes primores Judaeorum in carcerem conjicere non est veritus, eosque occidisset, si diutius vixisset. Instante vero sibi morte, jussit sorori suae Salomae, ejusque marito Alexae illos omnes occidere: « Ut, inquit, Judaei vel inviti cogantur lugere mortem meam, cum suos occisos lugebunt. » Verum Salome mitior, eo mortuo, primores e vinculis solvit et liberos domum dimisit. Ita Josephus, Hegesippus, Eusebius et alii. Vide Josephum, lib. XVII Antiq., cap. VIII et seq., et Eusebium, lib. I Histor., cap. IX.
Opinantur nonnulli ex Apocalypsis, cap. XIV, 1, infantes ab Herode occisos fuisse numero 144 millia; tot enim ibidem visa sunt a Joanne. Verum S. Joannes loquitur de virginibus qui Antichristi libidini et persecutioni usque ad mortem et martyrium resistent, non vero loquitur de nostris ab Herode occisis: nec credibile est in loco tam parvo, qualis erat Bethlehem, fuisse 144 millia parvulorum bimulorum tempore Herodis. Verisimilius est quod habent Abyssini in suo Missae canone, infantes ab Herode occisos fuisse numero 14 millia. Ita noster Salmeron, Franciscus Lucas et Genebrardus, lib. II Chronolog., anno Christi tertio, qui et addit Graecos eumdem numerum in suo Calendario exprimere.
Verisimile est enim Herodem suspicacissimum jussisse carnificibus, ut locum a Scribis indicatum (puta Bethlehem) aeque ac tempus ortus stellae ampliarent, ideoque carnifices plures occidisse, quam vel locus, vel tempus stellae praecise poscebat, ne ullo modo Christus evaderet, quanquam adhuc in loco tam exiguo difficile sit invenire 14 millia infantium; nec enim tot Romae, Neapoli, Mediolani aliisque magnis in urbibus reperiuntur.
Nota primo hos infantes ab Herode in odium Christi occisos vere esse martyres, ac ut tales ab Ecclesia coli et festo celebrari, idque commune est omnibus infantibus qui in odium fidei trucidantur ex gratuita et liberali Dei ordinatione.
Unde sequitur martyrium ex opere operato justificare (per illud enim parvuli illi qui necdum erant circumcisi purgabantur a peccato originali, et justificabantur) ac idem operari quod operatur Baptismus. Ita passim Patres et Doctores in IV, distinct. 4, imo Ecclesia tota, ut dixi. Vide S. Bernardum, serm. de Innocentibus.
Hinc Doctores tres classes martyrum statuunt: Prima est horum qui opere ac voluntate sunt martyres, quales sunt adulti, qui voluntarie mortem a tyranno pro Christo illatam suscipiunt. Secunda eorum qui solo opere sunt martyres, quales sunt infantes qui pro Christo occiduntur. Tertia eorum qui sola voluntate, ut qui optant martyrium, uti optabat S. Franciscus, qui idcirco profectus est ad Soldanum Aegypti; sed hic videns eum virum sanctum, noluit eum occidere. Unde caruit ipse realis martyrii laurea. Hi ergo infantes fuere cruore lacteo loti, ait S. Cyprianus. Quocirca S. Augustinus, serm. de Innocentibus: « O parvuli, ait, de vestra corona dubitet, qui parvulis baptismum prodesse non putat. »
Nota secundo miram Dei providentiam qua: primo Bethlehemitas punivit strage puerorum, eo quod ipsi B. Virginem puerperam et puerum Jesum hospitio non excepissent, sed coegissent stabulum adire ibique parere; secundo, qua pueros per hanc caedem laurea martyrii decoravit; tertio, qua fecit ut Christus per fugam in Aegyptum evaderet, et per caedem hanc magis orbi innotesceret, qua re portendebatur « Ecclesiam Dei per furorem crudelitatis (persequentium) augeri, » ait S. Leo, serm. 6 de Epiphan., « quoniam in suppliciis et mortibus beatorum martyrum, qui putabantur minui numero, multiplicabantur exemplo. » Quocirca « sanguis Martyrum semen est Christianorum, » uti notat Tertullianus in fine Apolog.
Porro Christus qua homo, licet infans, utebatur tamen ratione; quare revelante Verbo sibi unito, hanc parvulorum propter se stragem intimo pietatis affectu dolebat, eisque et parentibus eorum compatiebatur, spiritu vero exultabat de eorum martyrio et gloria; quare illos quasi adventus sui primitias primasque gratiae suae victimas Deo Patri offerebat.
Nota tertio justam in Herodem infanticidam, et quantum in ipso erat, Christicidam, Dei vindictam. Nam ipse post quinque dies ab infanticidio, febri, tussi, dysenteria, hydrope, podagra, phthiriasi (morbo pediculari), putredine verendorum, asthmate et foetore intolerabili percussus, animam truculentam exhalavit, adeo ut ipse seipsum occidere conatus fuerit. Filii ejus non ad regnum, sed ad regni particulam duntaxat quasi tetrarchae fuere admissi, et infeliciter perierunt. Tota quoque ejus posteritas, licet numerosissima, intra centum annorum spatium, paucis demptis, consumpta interiit, uti narrat Josephus, lib. XVII Antiquit., cap. VIII et sequent., qui et addit omnes censuisse hanc esse justam Numinis vindictam. Sic et ex Josepho Eusebius, lib. I Hist., cap. VIII.
Allegorice: infantes occisi ab Herode sub Pascha quasi agni Paschales, typus fuere Christi, qui post 32 annos ab Herode, filio hujus Herodis infanticidae, illusus, et a Pilato in Paschate crucifixus, semetipsum quasi agnum et victimam Paschalem pro salute mundi Deo Patri obtulit. Audi S. Augustinum, serm. 8 de Sanctis, qui est primus de Innocentibus: « Nascente Christo luctus coepit, non coelo, sed mundo. Indicitur matribus lamentatio, Angelis exultatio et infantibus transmigratio. Deus est, qui natus est; innocentes illi debentur victimae, quia venit damnare mundi malitiam. Agnelli debent immolari, quia agnus futurus est crucifigi, qui tollit peccata mundi; sed oves ululant matres, quia agnos perdunt sine voce balantes. Grande martyrium, crudele spectaculum. » Et Prudentius in hymno Epiphaniae:
Vos prima Christi victima,
Grex immolatorum tener,
Aram ante ipsam simplices,
Palma et corona luditis.
Iidem praeluxere et exemplum dedere omnibus martyribus quolibet seculo pro Christo usque ad mortem generose certaturis. Unde S. Leo, serm. 8 de Epiphan.: « In stellae fulgore, ait, Dei gratia; et in tribus viris (Magis), vocatio gentium; et in rege impio, crudelitas Paganorum; et in occisione infantium, cunctorum martyrum forma praecessit. » Si enim infantes teneri jugulationem pro Christo patiuntur, quidni eamdem pro eodem patiantur fideles adulti et robusti? Quod enim censent aliqui usum rationis infantibus fuisse acceleratum, eosque elicuisse actum fidei, credendo in Christum, et martyrii, suscipiendo mortem pro Christo, temere et frivole dicitur. Extat tamen idipsum in sermone quodam de Innoc., qui S. Chrysostomo tribuitur; sic enim ait: « Fiunt interea pueri sine magistro diserti, docti sine doctore, periti sine eruditione. Agnoscunt Christum, praedicant Dominum, non quem persuasio humana docuerat, sed quem divinitas innocentibus inspirabat. » Verum falso hic sermo ascribitur S. Chrysostomo; nam S. Chrysostomus hic, homil. 4, diserte contrarium asserit; verba ejus mox subjiciam. Jam si in parvulis passio propter Christum involuntaria, et, ut ita dicam, invita, parvulis utique reluctantibus, adeo accepta fuit Deo, ut illam aestimarit martyrium, ac patientes infantes laurea martyrii coronaret, quid faciet passio voluntaria qua quis cupit, imo ambit multa pati et mori pro Christo?
Symbolice: pueri in vere ab Herode occisi fuere quasi verni flores, e terra Bethlehemitica solis justitiae radiis tepefacta producti, et Christo Nazareno, id est florido oblati. Unde Prudentius in hymno Epiphaniae, et ex eo Ecclesia in Officio:
Salvete, flores martyrum,
Quos lucis ipso in limine
Christi insecutor sustulit,
Ceu turbo nascentes rosas.
Et S. Augustinus, serm. 2 de Innocent.: « Quam feliciter nati, ait, quibus in ipso nascendi limine aeterna vita obviam venit? » Et serm. 3: « Jure Innocentes dicuntur martyrum flores, quos in medio frigore infidelitatis exortos, velut primas erumpentes Ecclesiae gemmas, quaedam pruina persecutionis decoxit. » Et S. Chrysostomus, serm. 4: « Infantia, ait, passionis ignara palmas martyrii rapuit, et coronas. Veri isti sunt gratiae martyres, confitentur tacentes, nescientes pugnant, vincunt inscii, moriuntur inconscii, ignari tollunt palmas, coronas rapiunt ignorantes. » Hosce ergo parvulos Deus prius facit quasi triumphare, quam vivere; prius eos coronis ornat, quam membris.
Tropologice: Christus amat infantes, id est parvos et humiles, talesque evehit ad summam gratiam, imo ad martyrium. Hinc ipse ait: « Quicumque humiliaverit se, sicut parvulus iste, hic major est in regno coelorum » (Matth. XVIII, 4). Audi S. Leonem, serm. 7 in Epiphan.: « Unde tota, dilectissimi, christianae sapientiae disciplina non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis et gloriae, sed in vera et voluntaria humilitate consistit, quam Dominus Jesus Christus ab utero matris usque ad supplicium crucis pro omni fortitudine et elegit et docuit. » Et mox: « Amat infantiam quam primum suscepit et animo et corpore. Amat Christus infantiam humilitatis magistram, innocentiae regulam, mansuetudinis formam. Amat Christus infantiam, quae majorum dirigit mores, ad quam senum reducit aetates, et eos ad suum inclinat exemplum, quos ad regnum sublimat aeternum. » Et anterius: « Tota victoria Salvatoris, quae et diabolum superavit et mundum, humilitate est concepta, humilitate est confecta. »
Versus 17 et 18: Vox in Rama Audita Est; Rachel Plorans Filios Suos
17 ET 18. TUNC ADIMPLETUM EST QUOD DICTUM EST PER JEREMIAM PROPHETAM, DICENTEM: VOX IN RAMA AUDITA EST, PLORATUS ET ULULATUS MULTUS: RACHEL PLORANS FILIOS SUOS, ET NOLUIT CONSOLARI, QUIA NON SUNT. — Quia scilicet occisi ab Herode interierunt quoad corpus, nam quoad animam « erant, qui in aeternitatem afferebantur, » ait S. Hilarius; locum hunc explicui, Jeremiae cap. XXXI, 15. Vide ibi dicta. Ploratus hosce matrum graphice depingit S. Augustinus, serm. 1 de Innocent., et tandem concludit: « Miscebatur lamentatio matrum, et ad coelum transibat oblatio parvulorum. »
Tropologice: plangit Rachel, id est ovis, necem agnorum (Rachel enim Hebr. significat ovem), sed plaudunt Angeli, imo et parvuli, quia animae parvulorum, quasi agnorum, ad societatem transibant Angelorum. Unde S. Augustinus, serm. 3 de Innoc.: « Ecce, ait, profanus hostis nunquam beatis parvulis tantum prodesse potuisset obsequio, quantum profuit odio. » Causam subdit: « Siquidem ante vitae perpetuae adepti sunt dignitatem, quam usuram praesentis acciperent, etc., quia incipientis vitae primordiis, ipse eis occasus initium gloriae dedit, qui praesentis terminum imposuit. » Nascendo ergo mortui sunt mundo, et moriendo vivere coepere coelo. Infantibus hisce igitur proprie competit illud S. Pauli: « Spectaculum (Graece theatron, id est theatrum) facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus » (I Cor. IV, 9). q. d.: Idcirco, in amphitheatro, ab omnibus spectamur quasi ad mortem damnati, gladiatoribus, bestiis et feris objecti.
Ubi adverte: hoc infanticidio voluit Deus quasi in scena nos docere omnem Christiani vitam a puero usque ad mortem esse continuam persecutionem, crucem et mortem, ac fortitudinem et virtutem Christiani magis consistere in ardua patiendo, quam in agendo, puta in constanti patientia magis quam in pugna; difficilius enim est pati quam agere et pugnare: « Fortia agere, ait ille, Romanum est; fortia pati, Christianum. » Christus pro nobis patiens: « Corpus meum, inquit, dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me » (Isaiae L, 5). Parvuli vicissim pro Christo membra sua dedere laceranda carnificibus. Idem faciat Christianus, ut corpus suum praedae det Deo, et pro Deo morbis, laboribus, tormentis quibuslibet. Id fecit S. Eusebius, Vercellensis Episcopus, qui ad suos scribit: « Ego, ait, corpus meum in praedam dedi Arianis. » Unde ab eis excarnificatus gloriosus Christi martyr et Homousii usque ad mortem propugnator occubuit. Celebrat Ecclesia hunc fidei pugilem et heroem die 15 decembris.
Vere S. Fulgentius de Epiphania: « Ad hoc, ait, permisit Deus Herodem infantes occidere, ut illos de Herode faceret triumphare. » S. Cyprianus, lib. IV, epist. 6 ad Tibarit.: « Aetas, ait, necdum habilis ad pugnam, idonea extitit ad coronam. » Et mox: « Filius Dei passus est, ut nos filios Dei efficeret; et filius hominis pati non vult, ut esse Dei filius perseveret? »
Versus 19: Angelus Joseph in Aegypto Apparet
19. DEFUNCTO AUTEM HERODE, ECCE ANGELUS DOMINI APPARUIT IN SOMNIS JOSEPH IN AEGYPTO.
Defunctus est Herodes paucis diebus post caedem Antipatri, ait Josephus, ac consequenter et infantum, ut liquet ex Macrobio: quare Christus non videtur haesisse in Aegypto ultra biennium; nam eo non ivit, nisi uno anno ante mortem Herodis, et post eam statim Archelao, Herodis filio, Romam profecto, et mox inde redeunte ac regnante, rediit, ut hic dicitur. Ita Onuphrius Panvinius in Fastis, et ante eum S. Epiphanius, haeresi 78; Nicephorus, lib. I, cap. XIV, licet Baronius putet Christum rediisse ex Aegypto anno aetatis nono, Ammonius septimo, Jansenius quinto. Vide Pererium, lib. XII in Danielem, quaest. V.
Versus 20: Defuncti Sunt Qui Quaerebant Animam Pueri
20. DICENS: SURGE, ET ACCIPE PUERUM ET MATREM EJUS, ET VADE IN TERRAM ISRAEL; DEFUNCTI SUNT ENIM, QUI QUAEREBANT ANIMAM PUERI.
QUI QUAEREBANT ANIMAM PUERI. — Puta Herodes, ejusque filii Aristobulus, Alexander et Antipater, qui ambientes regnum, ideoque contra patrem (consequenter et contra Messiam, ut videtur) conjurantes cum Scribis et Pharisaeis eis faventibus, ab Herode interfecti sunt, teste Josepho, lib. XVII Antiq., cap. VIII et sequent.
Versus 21: Joseph Revertitur in Terram Israel
21. QUI CONSURGENS, ACCEPIT PUERUM ET MATREM EJUS, ET VENIT IN TERRAM ISRAEL.
Versus 22: Archelaus Regnat in Judaea; Secessus in Galilaeam
22. AUDIENS AUTEM QUOD ARCHELAUS REGNARET (non ut rex, sed ut tetrarcha) IN JUDAEA PRO HERODE PATRE SUO, TIMUIT ILLO IRE; ET ADMONITUS IN SOMNIS, SECESSIT IN PARTES GALILAEAE.
Angelus Josepho dixerat: « Vade in terram Israel. » Joseph Judaeam intellexit, quia haec erat potior pars terrae Israel, ac in ea erat templum: illud ergo adire cogitabat, ut Deo pro felici reditu gratias ageret, praesertim, quia Dei jussu masculi omnes Hebraei ter singulis annis debebant adire templum, Exod. XXIII, 17. Unde S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. IX, et ex eo Glossa: « Non determinat (Angelus), inquit, in quam partem, ut ad dubitantem iterum revertatur; quia vero non distinxerat, Joseph intellexit Judaeam, quae dignior est pars regni; putavit enim tali puero non nisi Hierosolymis habitandum. Angelus vero Galilaeam intellexit. »
Porro, Joseph secessit in Galilaeam, licet illi praeesse sciret Herodem Antipam, Archelai fratrem; tum quia Archelaus ambitiosior erat et saevior quam Antipas, ideoque ab Augusto pulsus est in exilium; tum quia infanticidium Herodis Ascalonitae, qui pater erat Archelai et Antipae, contigerat in Judaea, puta in Bethlehem. Unde illius memor erat Archelaus, ac facile intellexisset Christum reducem in Judaeam evasisse infanticidium, ideoque eum ad necem revocasset.
ARCHELAUS.
Ut historiam hanc plene et ab ovo, ut dicitur, intelligas, nota ex Josepho, lib. X Antiq., cap. X, et seq.: Mortuo Herode anno regni sui 37, cum duo ejus filii superstites, Archelaus et Herodes Antipas, qui Christum in Passione veste alba indutum illusit, de regni successione inter se contenderent, Augustus Caesar litem hanc decidendam commisit Caio Caesari, suo ex Julia filia nepoti, qui litem sic decidit, ut neutri regnum adjudicaret, sed illud in quatuor tetrarchias dissectum, quatuor, non regibus, sed tetrarchis administrandum assignaret: nimirum Judaeam Archelao tradidit; Galilaeam Antipae; Trachonitidem tertio eorum fratri Philippo; Abilinam Lysaniae, ut patet, Luc. III, 1. Cum ergo S. Matthaeus ait, « quod Archelaus regnaret, » intellige, non ut rex, vel ut habens titulum regis, sed ut tetrarcha sive toparcha, cum spe tamen regni et nominis regii, si bene se gereret, illi data et promissa ab Augusto Caesare.
Porro Archelaus, post novem annos suae tetrarchiae, ob malum regimen pulsus est in exilium anno 37 ab Actiaca victoria, et septennio ante mortem Augusti. Ita Josephus, Eusebius, Zonaras, Beda, Haymo, Abulensis, Marianus, Scotus, Salmeron, Scaliger, Toletus, Barradius et alii. Archelao in exilium acto, Augustus Judaeae dedit praesides, qui eam nomine suo gubernarent.
Hi tres fuere qui septem annis, scilicet usque ad mortem Augusti, Judaeae praefuerunt. Primus fuit Coponius, qui simul cum Quirino, Syriae praeside, confiscavit opes Archelai. Secundus M. Ambivius. Tertius Annius Rufus. Mortuo post septem annos Augusto, illi succedens Tiberius Caesar, quartum Syriae praesidem creavit Valerium Gratum, ac post eum Pontium Pilatum, qui Christum crucifixit; Pilato ex ordine successere Marcellus, Cumanus, Claudius, Felix, Porcius, Festus, Albinus et Florus, sub quo anno Neronis 12 a morte Christi 35 coeperunt Judaei rebellare Romanis, ac mox excisi sunt a Tito et Vespasiano; nam quinto post anno die octava septembris Hierosolyma capta est et vastata a Tito. Fuse haec narrat Josephus.
Herodi Antipae vero, tetrarchae Galilaeae, tandem a Caesare concessum fuit nomen regis, cum diademate caeterisque insignibus regiis. Idem concessum fuit Herodi Agrippae, qui fuit Herodis Antipae (ex Aristobulo fratre, quem olim pater Herodes Ascalonita occiderat) nepos, ejusque filio Agrippae juniori, qui rex permansit usque ad excidium Hierosolymae. Unde horum trium in Evangeliis et Actis crebra est mentio. Antipas enim Joannem Baptistam occidit, et Christum illusit. Agrippa senior Jacobum apostolum interemit, et S. Petrum in vincula conjecit. Actor. XII. Agrippa junior Pauli auditor fuit et judex. Act. XXV et seq.
Ex dictis lux magna SS. Matthaeo et Lucae affertur, ac imprimis clare liquet cur Matthaeus dicat Josephum secessisse in Galilaeam metu Archelai regnantis in Judaea, ne scilicet ipse, aeque ut pater ejus Herodes, Christum quasi Regem Judaeorum quaereret ad necem. Rursum, cur Christus nonnisi duodennis ascenderit in Judaeam ad templum, quia scilicet jam Archelaus a Caesare privatus erat tetrarchia Judaeae, et pulsus in exilium. In Archelao autem desiit Herodis stirps in Judaea regnare, a quo metuendum erat Christo, illique successere Praesides Romani a quibus nil Christo erat timendum, utpote qui Christum non norant, imo nec nomen ejus audierant.
Versus 23: Nazaraeus Vocabitur
23. ET VENIENS HABITAVIT IN CIVITATE QUAE VOCATUR NAZARETH, UT ADIMPLERETUR QUOD DICTUM EST PER PROPHETAS, QUONIAM NAZARAEUS (S. Marcus Latinos imitatus, cap. I, 24, habet Nazarenos; caeteri vero Evangelistae scribunt Nazoraios) VOCABITUR.
Nazareth urbem ita ex Hieronymo, Eusebio, Brochardo, Saligniaco et aliis describit Adrichomius in Descrip. Terrae sanctae, pag. 241, num. 73: « Nazareth, inquit, quod interpretatur flos, pulchra ac florens Galilaeae civitas est, Capharnaum urbi subjacens, aedificata super montem quem coronae instar ambit, duabus leucis a monte Thabor, trium autem dierum itinere ab Jerusalem distans. Hic B. Maria, candens flos virginum, nata est. Hic Christus Dominus noster et Salvator, gloria et corona nostra, ut flos campi (inquit Hieronymus) nasceretur in flore futura, conceptus et educatus est, ac viginti quatuor annis habitavit. Unde et civitas haec civitas sua et patria sua; ipse vero Nazarenus, seu Nazaraeus et Galilaeus appellatus est. Sed et nos qui nunc a Christo Christiani, apud veteres quasi opprobrio a Nazaraeo Nazaraei, et a Galilaeo Galilaei dicebamur. »
Porro « Galilaea, ait Rabanus, interpretatur transmigratio; Nazareth, flos; quo enim ardentius Ecclesia ad coelestia transmigrat, eo magis virtutum flore abundat. »
UT ADIMPLERETUR QUOD DICTUM EST PER PROPHETAS; QUONIAM (id est quod) NAZARAEUS VOCABITUR. — Quia Christus a Nazareth, ubi conceptus et educatus fuit, cognominatus est Nazaraeus, vel, ut habet Marcus, Nazarenus. Porro vox Nazareth non nominatur in toto veteri Testamento; unde nescimus, an per litteram zain an per tsade scripta fuerit. Si per zain scribatur, hebr. idem est quod sanctificata, separata, consecrata; si per tsade, idem est quod florida vel custodita.
Quaeres, a quo Propheta, ubi et cur Christus dictus sit Nazarenus? Varii varia afferunt. Duo sunt verisimiliora.
NAZARAEUS.
Primum, quod Christus dictus sit Nazaraeus, hebr. nazir vel nozeri per litteram zain, id est separatus, sanctus, consecratus, coronatus, religiosus, quia Christus qua homo, separatus ab omni alia re, hypostatice totus fuit unitus Verbo; radix enim nazar significat separare, consecrare, coronare. Unde religiosi veteris legis, qui se a vino et seculo separabant, ac Deo consecrabant, vocabantur Nazaraei, ut patet, Numer. VI, 2 et seq. Vide ibi dicta. Christum autem fore sanctum et Deo consecratum, omnes Prophetae praedixerunt, ac imprimis Daniel, cap. IX, 24: Ungetur, ait, Sanctus sanctorum, scilicet Christus, et sic Samson, qui Christi typus extitit, fuit Nazaraeus, Judic. XIII, 7, aeque ac Joseph, Genes. XLIX, 2. Sicut enim Joseph post carcerem factus est princeps Aegypti; sic Christus post mortem factus est princeps mundi. Ita S. Ambrosius et Rupertus, quos citavi, Genes. XLIX, 2. Verum tamen est, quod hi Nazaraei Graece vocantur Nazaraioi per alpha, Christus vero ubique vocatur Nazoraios per omega, ut distinguatur a Nazaraeis, quod ipse non ex voto, ut illi, sed ex patria Nazareth dictus sit Nazaraeus. Christus enim bibit vinum, quod vetitum erat Nazaraeis ex voto. Ita S. Hieronymus hic et Eusebius, lib. VII De Demonstr., cap. II, demonstr. V, ubi citat illud, Levit. XXI, 12, de Pontifice Aaronico, qui typus erat Christi, dictum: « Nec egredietur de Sanctis, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum. » Pro sanctae hebr. est nezer, id est consecratio, vel sanctificatio olei unctionis Dei sui super eum est; sic et Leo Castrius in cap. XI Isai., 1 et seq. Index vocum hebr. qui Bibliis in fine affigi solet, ac Paulus Burgensis hic, qui proprie hic citari putat illud, Psalm. CXXXI, 18: « Super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea, » hebr. nizri, quod S. Hieronymus vertit diadema ejus. Unde et lamina aurea tiarae Pontificis affixa, cui insculptum erat sanctitas Domino, vocatur nezer, id est corona, vel diadema sanctitatis. Exod. XXIX, 6. Eratque typus, imo index Christi Nazaraei sancti et coronati. Quare huc alludens Apostolus, Hebr. II, 8: « Videmus, ait, Jesum propter honorem passionis gloria et honore coronatum. » Vide dicta ibidem, 9 et 10.
Audi Eusebium: « Nazer, ait, Septuaginta vertunt sanctum; Aquila, separatio; Symmachus, intactum. Itaque ex his Nazaraeum nomen significabit aut sanctum, aut segregatum, aut intactum. At vero prisci quidem sacerdotes cum oleo comparato, quod apud Mosen Nazer appellatur, ungerentur, ex derivatione a Nazer vocabantur Nazaraei. Sed Salvator et Dominus noster suapte natura in se habens et sanctum, et intactum, et separatum, neque alicujus indigens humanae unctionis, tamen Nazaraei appellationem apud homines obtinuit, non quod ab oleo, quod Nazer vocaretur, Nazaraeus extiterit, sed quod, quamvis natura quidem talis esset, tamen a civitate Nazareth apud homines Nazaraeus vocatus sit, ubi apud suos, qua homo erat, parentes puerilem educationem obtinuit. » Christus ergo fuit Nazaraeus, id est a caeteris hominibus segregatus, sanctificatus, consecratus et coronatus summus mundi pontifex, legislator, doctor, redemptor et sanctificator.
Huic sententiae favet character; nam ubique Evangelistae Nazaraeus vel Nazarenus scribunt per litteram z, quae est in Hebr. nezir et nazir. Si enim Nazarenus derivaretur a neser per tsade, ut significet floridum, scribi deberet Nasarenus per litteram s. Nam in omnibus aliis nominibus littera Hebraea tsade transfertur per litteram s, ut patet in Bosra, Asor (de qua Josue, cap. XI et XV, quam aliqui putant esse Nazareth), Melchisedech, Sabaoth, Sion, Sephora, Sadoch, Sadducaei. Ex adverso zain hebraeo semper transfertur in zeta, ut patet in Zare, Zabulon, Zacharias, Beelzebub, etc.
Adde: dignius est Christum vocari Nazaraeum, per zain, id est sanctum, quam Nasarenum, per tsade, id est floridum; nam nezer, id est sanctitas, consecratio et corona Christi, qua homo est, fuit unio hypostatica, vel potius ipsa Verbi divinitas, quae humanitatem Christi totam coronavit, sanctificavit sibique separavit, univit et consecravit. Denique favet huic sententiae, quod S. Matthaeus dicat: « Quod dictum est per Prophetas, » non « per Prophetam, » quo ostendit se non verba unius Scripturae, sed multarum sensum dedisse, ait S. Hieronymus, quia scilicet multae Scripturae dicunt Christum fore sanctum per antonomasiam.
Secundo, alii passim censent quod Christus dicatur Nazarenus a neser per tsade, q. d.: floridus a flore, aut potius germinans a germine; neser enim Theodotion et Aquila, teste S. Hieronymo in Isai. XI, 2, verterunt germen. Hoc enim nomine proprie vocatur Christus, Isai. XI, 2: « Et flos, inquit, de radice ejus ascendet; » ubi pro flos hebraeo est neser per tsade. Nazaraeus ergo idem est quod floridus aut germinans, succrescensque in magnam et gloriosam arborem, pretiosos multosque fructus producentem.
Ratio est prima, quia alibi Christus vocatur tsemach, id est germen, quod noster vertit oriens, scilicet germinans e terra, Zachar. VI, 12 et cap. III, 8, quia scilicet Christus de Virgine ut germen de terra impollutum et ab omni labe peccati purum, omni virtute virens effloruit, ac suavitatem odoris sui et famae longe lateque sparsit. Unde S. Ambrosius, lib. II De Spiritu sancto, cap. V: « Flos, ait, avulsus odorem non amittit, contritus accumulat. » Sic et Christus in passione contritus et occisus, vim suae divinitatis et gratiae magis ostendit.
Ratio secunda est quod in titulo crucis Christi, qui Romae servatur et ostenditur in Basilica S. Crucis in Jerusalem, notseri scribatur per tsade, non per zain, ait oculatus testis Pagninus in Explicatione vocum hebraearum in voce Nazareth et Nazarenus. Sic et Syrus cum Arabico Nazarenus scribit per tsade, et Rabbini moderni a Christo notseri, id est Nazareno, Christianos vocant notserim, per tsade, id est Nazarenos. Unde praecise scribendum fuisset Nasarenus per s, non Nazarenus per z; sed quia littera tsade Hebraeis sono est duplex, valetque ds, vel ts, aeque ac idem valet apud Graecos et Latinos littera zeta, hinc per eam scripsere Nazarenus. Vidi et ego saepius titulum S. Crucis Christi Romae, et studiose inspexi; sed litteras ita exesas vidi, ut discernere nequiverim, an Nazarenus in Hebraeo scriberetur per tsade an per zain, imo potius per zain quam per tsade scribi videretur. Formam hujus tituli exacte in imagine expictam impressit Jacobus Bosius, lib. I De Cruce triumphante, cap. XI: inspice illam, et ita, ut dixi, esse censebis. Adde titulum hunc fuisse conscriptum a Pilato, praeside Romano ejusque ministris Romanis, qui, parum Hebraice periti, nesciebant an Christus diceretur Nazarenus per tsade, an per zain, aut certe non curabant hasce litteras distinguere, tum quasi ejusdem sint soni. Porro Nazarenum per tsade scribunt explicantque floridum Rabanus, Lyranus, Abulensis, Pagninus, Jansenius, Cajetanus, Barradius, Franciscus Lucas, Salmeron; sed multi ex his secuti sunt Pagninum, illique quasi oculato testi, dicenti in Cruce Christi notseri scribi per tsade, crediderunt.
Verum utraque sententia conciliari et conjungi potest, si dicas Christum Nazarenum dici, si litteras praecise spectes, a nezer per zain, id est sanctitas, consecratio, corona; alludere tamen ad neser per tsade, id est germen, flos, quia hae duae litterae tsade et zain, uti charactere, ita et sono sunt vicinae, et inter se ac cum aliis quas includunt subinde commutantur, ut patet in conjugatione Hitpael. Vide Grammaticam Hebraeam Bellarmini et aliorum. Quocirca utrumque conjunxit Psaltes, psal. CXXXI, 18, dicens: « Super ipsum autem efflorebit » (ecce Nazarenus, id est floridus) « sanctificatio mea, » ecce nezer, id est, sanctitas. Sic et S. Hieronymus hic: « Nazaraeus, ait, sanctus interpretatur. Sanctum autem Dominum futurum omnis Scriptura commemorat. Possumus et aliter dicere, quod etiam eisdem verbis juxta Hebraicam veritatem in Isaia scriptum sit: 'Exiet virga de radice Jesse, et Nazaraeus de radice ejus conscendet.' » Denique ut litteris, ita et sensu haec duo nomina sibi mutuo cognata sunt; qui enim est Nazarenus, id est separatus a terrenis voluptatibus, hic utique est Nazaraeus, id est floridus virtutibus. Hinc nonnulli Graecum hagios, id est sanctus, derivant ab alpha privativo et ge, id est terra, q. d.: sine terra, qui enim a terra semotus coelestia ambit, hic coelestis est et sanctus.
Porro Matthaeus hoc addit, quia Nazareth oppidum erat exile et vile, hinc Nazareni nomen pariter Judaeis et Gentibus videbatur vile et exile, imo ob illud multi absterrebantur a Christo, ne crederent ipsum esse Messiam. Unde Nathanael ad Philippum indicantem ei Christum a Nazareth: « A Nazareth, inquit, potest aliquid boni esse? » (Joan. I, 46). Et Julianus Apostata Christum per contemptum vocabat Galilaeum et Nazarenum (Nazareth enim erat in inferiori Galilaea), adeoque telo coelesti a Christo percussus moriensque: « Vicisti, ait, Galilaee, vicisti. » Contrarium ergo hic ostendit Matthaeus, scilicet Nazareni nomen gloriosum esse utpote a Prophetis ante tot secula praenuntiatum et Christo attributum.
Sensus igitur est q. d.: Licet in Bethlehem natus sit Christus, tamen in Nazareth conceptus et educatus est, scilicet in urbe parva et obscura, ut ibi facilius Herodem infanticidam ejusque posteros latere posset, utque nobis daret exemplum humilitatis et contemptus pomparum mundi. Unde a Nazareth urbe dictus est Nazarenus; sed ita ut non tantum nomen Nazareni, sed et res, puta sanctitas nomine Nazareni significata, illi conveniat, atque ut hoc significaretur, Deus Christum voluit concipi et educari in Nazareth; itaque reipsa impletum est quod Isaias et prophetae de eo praedixerunt, scilicet quod Christus nazir, id est Nazaraeus, id est Sanctus; ac notseri, id est Nazaraeus, id est floridus omni virtute et gratia, uti revera erit, sic et vocabitur; ac consequenter Nazareni nomen, quod Judaei et alii probro dederunt Christo et Christianis, illustre est, imo nota et index veri Messiae; hoc enim titulo Messiam indicarunt et insignierunt Prophetae. Porro Nazareni cognomen primi Christo dederunt daemones (Luc. IV, 34; Marc. I, 24). Deinde turbae (Marc. X, 47; Luc. XVIII, 37).
Tropologice: Christus Nazarenus, id est separatus a mundo et consecratus Deo, ideoque omni virtute florens, origo, et pater et princeps fuit Nazaraeorum, id est Religiosorum qui, mundum spernentes, totos se Deo dicant, ut virtutibus efflorescant, juxta illud Thren. IV, 7: « Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. » Vide dicta ibidem, et Num. VI. Vide et nostrum Hieronymum Platum, lib. II De Bono status relig., cap. XIX.
Addit Salmeron: Nazarenus idem est quod Samaritanus, id est custos (natsar enim est servare, custodire), scilicet hominum, vel custoditus, scilicet deitate, juxta illud Job. VII: « Quid faciam tibi, o custos hominum? » Et Psal. CXX: « Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. » Sic et Franciscus Lucas: « Nazarenus, inquit, est custos, servator, defensor. » In Nazareth ergo beata Virgo repraesentatur ex qua Christus Nazarenus natus est, quia ipsa custodita fuit ab originali peccato, a pudore conceptus, ab onere ventris, a corruptione et dolore partus, a molesta viri subjectione in vita et ab incineratione in morte. Corpus enim Virginis post mortem non fuit resolutum in cineres, uti fit in caeteris hominum corporibus, sed in caelos cum anima assumptum ad gloriam. Ita Salmeron. Haec vera sunt, sed magis symbolica quam litteralia.
Minus recte Isidorus Clarius per Prophetas accipit Interpretes S. Scripturae, puta Scribas et Pharisaeos, qui, ex Isaia XI, 1, intellexerunt, et dixerunt Christum fore neser et Nazarenum, id est florem et floridum, ideoque apte patriam ejus vocatam esse Nazareth, id est florem, eo quod ipsa florem hunc, scilicet Christum, esset productura.