Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Praedicat Joannes Baptista paenitentiam, ut per eam homines praeparet ad Christum Christique gratiam. Unde vers. 13 Christum baptizat, quando Spiritus sanctus in eum specie columbae descendens, et vox Patris: «Hic est Filius meus dilectus,» ipsum esse Messiam toti orbi declaravit.
Textus Vulgatae: Matthaeus 3:1-17
1. In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae, 2. et dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum. 3. Hic est enim qui dictus est per Isaiam Prophetam, dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. 4. Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem ejus erat locustae et mel sylvestre. 5. Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem; 6. Et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. 7. Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? 8. Facite ergo fructum dignum poenitentiae, 9. Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. 10. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. 11. Ego quidem baptizo vos in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare, ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. 12. Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. 13. Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem ut baptizaretur ab eo. 14. Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? 15. Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. 16. Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. 17. Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
Versus 1: Venit Joannes Baptista Praedicans in Deserto Judaeae
1. IN DIEBUS AUTEM ILLIS VENIT JOANNES BAPTISTA PRAEDICANS IN DESERTO JUDAEAE. — q. d.: In tempore illo, scilicet quo Christus incarnatus et natus vitam egit inter homines. Nam haec contigerunt anno 15 Tiberii, ut ait Lucas, cap. III, 1, cum Joannes et Christus agerent annum aetatis trigesimum. Transit ergo Matthaeus a pueritia Christi ad virilem ejus aetatem, in qua coepit praedicationis et redemptionis munus, quod obeundum a Patre in carnem et mundum missus erat, exercere, ideoque praemisit Joannem Baptistam ut is illum esse Messiam Judaeis indicaret ne si ex abrupto, sine indice aut teste fide digno Christus in Judaea appareret, ab omnibus sperneretur.
Porro Christus delituit (et artem fabrilem exercuit cum Joseph patre) per annos 19, ut insigne humilitatis orbi daret exemplum. Coepit ergo praedicare anno trigesimo, ut se Judaeorum moribus et legibus conformaret; apud Judaeos enim nemini munia doctoris aut sacerdotis obire licebat ante annum aetatis trigesimum, ut tradunt Hebraei, et colligitur I Paralip. xxiii, 3. Hinc et Joannes eodem anno trigesimo, sed paulo ante Christum, coepit praedicare. Tantas et tam longas humilitatis Christi latebras admirans S. Bernardus, serm. 1 de Epiphania, exclamat: «O humilitas, virtus Christi, quantum confundis superbiam nostrae vanitatis! Parum aliquid scio, vel magis scire mihi videor, et jam tacere non possum, impudenter me et imprudenter ingerens et ostentans; promptulus ad loquendum, velox ad docendum, tardus ad audiendum. Et Christus cum tanto tempore silebat, cum seipsum abscondebat, numquid inanem gloriam metuebat? Quid timeret ab inani gloria, qui est vera gloria Patris? Utique timebat, sed non sibi. Nobis timebat ob illa quibus noverat esse timendum: nobis cavebat, nos instruebat. Tacebat ore, sed instruebat opere; et quod postea docuit verbo, jam clamabat exemplo: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.»
IN DESERTO — non culto et habitato, quasi Joannes in domo paterna, quae in montanis Judaeae erat, commode habitarit, uti volunt nostri delicati novantes et desertores. Nam Isaias, cap. xl, 3, vaticinans de Joannis deserto, illud proprie accipit pro eremo, ut patet ex circumstantiis. Idem convincit asper Joannis e pilis camelorum vestitus, et cilicium, ac esca sylvestris, scilicet locustae et mel sylvestre, ita passim Patres Graeci et Latini, quos fuse citat noster P. Canisius, lib. De Corrupt. Verbi Dei, cap. ii. Causa fuit ut Joannes, velut Moysis et Eliae aemulus, ac Christi praecursor, in deserto, ab hominum inquinamentis remotus, cum Deo et Angelis conversaretur, ab eisque magnae virtutis et Spiritus vim hauriret, ac sanctitatis nomen et famam sibi pareret, cui proinde Christum ostendenti omnes crederent, ac ejus praedicatione compuncti, poenitentiam agerent: unde Patres crebro S. Joannem vocant principem monachorum et anachoretarum, ut S. Hieronymus, epist. 22 ad Eustochium; S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius hic; Cassianus, Collatione xviii, cap. vi. Hinc Joannes in deserto cum Angelis angelice vivens, aestimatus fuit Angelus, imo a Malachia, cap. iii, et a Christo, Matth. xi, 10, vocatur Angelus. «Hic est, inquit, de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.»
Symbolice: S. Joannes praedicans in deserto, significabat Evangelium praecipue fore praedicandum, non in Jerusalem et Judaea, sed in solitudine et deserta Gentium multitudine. Ita S. Hieronymus in cap. xl Isaiae.
Tropologice: S. Joannes suo exemplo docuit viros apostolicos et praedicatores futuros prius secedere ab hominum tumultu, et in secreto vacare orationi et meditationi, ut in ea magnam vim spiritus coelitus hauriant, quam deinde praedicando in auditores effundant. Vide quae de laudibus deserti dixi, Osee ii, 18, ad illa: «Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.» Huc facit illud S. Augustini epist. 76: «Non erit bonus clericus, qui non fuit bonus monachus.» Quocirca SS. Augustinus, Martinus, Chrysostomus, Nazianzenus, Basilius, Gregorius aliique plurimi ex monasteriis in Clerum assumpti, et licet inviti, ad Episcopatus evecti sunt.
Porro hoc desertum Judaeae fuit juxta Jordanem prope Aenon et Salim, ut patet, Joan. iii, 23, eratque celeberrimum, tum copia aquarum ad baptizandum, tum habitatione et miraculis prophetarum ac virorum religiosorum qui in libris Regum filii Prophetarum, id est discipuli Eliae, Elisaei et similium vocantur.
Denique Nicephorus, lib. I, cap. xiv, testatur Joannem sesquiannum agentem a matre ductum in desertum, Herodianam forte iram fugiente. Addit Cedrenus in Compendio Histor. eum dilituisse in spelunca quadam, ibique matrem obiisse, Angelum autem Joannis pueri curam suscepisse. Haec spelunca postea ab eremitis culta fuit, ut patet ex Joanne Moscho in Prato Spirit., cap. 1, ubi narrat hanc speluncam sitam esse juxta Jordanem, ad eamque casu divertisse Joannem Abbatem aegrotum, ibique a Joanne Baptista sanatum, cum pacto ut speluncam eamdem incoleret. Apparens enim Baptista, ait illi: «Ego sum Joannes Baptista, et ideo tibi jubeo ut nunquam hinc recedas; nam spelunca ista brevis major est monte Sina, quippe in hanc saepius Dominus noster Jesus, cum me visitaret, ingressus est. Pollicere ergo mihi quod hic habitabis, et ego mox sanitatem tibi restituo.» Quod senex audiens, libenter spopondit se in eadem spelunca permansurum. Et continuo sanus effectus, perseveravit ibidem toto vitae suae tempore. Speluncam vero illam fecit ecclesiam, congregavitque ibi fratres. Appellatur autem locus ipse Sapsas.
Versus 2: Poenitentiam Agite, Appropinquavit Regnum Coelorum
2. ET DICENS: POENITENTIAM AGITE; APPROPINQUAVIT ENIM REGNUM COELORUM. — Ideo Joannes ivit in desertum, ut ibi paenitentiam et vitam austeram agens, congruus fieret praeco paenitentiae, utpote qui illam prius doceret exemplo, quam verbo. S. Joannem imitatus S. Gregorius Nazianzenus, orat. in sancta luminaria Epiphan., post medium: «Officium, ait, Magni Joannis, imo potius famulatum subire contendo vel gestio, et licet non sim praecursor, de eremo tamen venio.» Ipse enim cum S. Basilio secessit in solitudinem Ponti, ibique asperam egit vitam, atque inde hausto coelitus Spiritu, quasi novus Baptista paenitentiae praeco prodiit. Hoc fuit thema, haec summa praedicationis Baptistae: «Paenitentiam agite;» quia tunc pene omnes erant peccatores vivebantque in suis vitiis et cupiditatibus; peccatori autem necessaria est poenitentia, ut gratiam et justitiam a Christo percipiat.
Porro poenitentia non tantum est morum emendatio et novae vitae inchoatio, ut volunt haeretici; sed et veteris vitiosae per dolorem detestatio, castigatio et destructio; nec enim nova vita inchoari potest, nisi vetus destruatur: unde Glossa interl. sic exponit, q. d.: «Puniat quisque mala prioris vitae, quia appropinquabit salus quam perdidimus, et facultas redeundi unde cecidimus.» S. Augustinus, lib. De Paenit.: «Novam vitam, inquit, inchoare non potest, quem veteris non paenitet.» Glossa: «Hoc, ait, praeco nuntiat, quod postea veritas. Est autem poenitere, anteacta deflere, et deflenda non committere. Quem vere poenitet, punit in se praeteritos errores erigitque animum ad coelestia; concipitur autem haec virtus timore, et dicitur poenitentia a puniendo quod illicite commissum est.» Poenitentia ergo dicitur quasi poenae tenentia. Idem significat Graecum metanoia. Unde Ausonius:
Sum Dea quae facti, non factique exigo poenas,
Ut te poeniteat. Sic Metanoea vocor.
Hinc S. Gregorius, homil. 34 in Evang.: «Poenitentia, inquit, est praeterita mala plangere, et plangenda iterum non committere.» Idem significabat Hebr. hinnachem, scilicet poenitere et dolere de malo admisso. Unde Deus videns homines a se creatos in scelera ruentes: «paenituit eum, quod hominem fecisset in terra, et tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terrae» (Genes. vi, 6). Quare minus plene Evangelium Hebraicum S. Matthaeo a Munstero attributum, pro hinnachem et nechumim, id est poenitere et poenitudines, nude ponit tescuba, id est conversio, vel seubu, id est convertimini ad Dominum; poenitentia enim non est nuda conversio ad Deum, sed et aversio a peccatis, sive dolor, compunctio et satisfactio, uti docet Apostolus, II Corinth. vii, 10 et 11, et Joel ii, 12: «Convertimini, ait, ad me in toto corde, in jejunio, et in fletu, et in planctu.» Unde liquet poenitentiam tria munia complecti, scilicet dolorem, novam vitam et castigationem peccatorum, ut Deum placet.
APPROPINQUAVIT ENIM REGNUM COELORUM — quo scilicet Deus regnat in fidelibus in hac vita per gratiam, et in futura per gloriam, ipsosque facit reges et regni sui aeterni participes. «Regnum coelorum primus Joannes praedicavit,» ait Glossa, «quod nunquam Judaei audierant,» ait S. Chrysostomus. Et S. Hieronymus hic: «Primus, ait, Baptista Joannes regnum coelorum praedicat, ut praecursor Domini hoc privilegio honoretur.»
Nota: Judaei expectabant regnum suum sub rege Messia in terra opulentum et splendidum, quale fuit sub Salomone; hujus enim filius et successor fuit Messias sive Christus, et tale etiamnum Judaei expectant a suo Messia. S. Joannes ergo, et post eum Christus et Apostoli ordiuntur praedicationem a regno Messiae, sed coelesti, non terrestri, q. d.: Jam adest tempus reserati coeli, hoc enim brevi Christus vobis sua morte pandet. Agite ergo poenitentiam de peccatis praeteritis, et in futurum mores corrigite, et in melius mutate, ut ab eo in regnum hoc introduci mereamini: «Ecce nunc tempus acceptabile (praedictum ab Isaia, cap. xlix), ecce nunc dies salutis,» quo coelum quatuor annorum millibus clausum aperiatur, ac qui volent, in illud ingrediantur, si videlicet semitam a Christo proponendam, scilicet fidem, spem, charitatem et vitam coelestem ineant, atque regnum coeleste sive spirituale in Ecclesia militante inchoent, quod in triumphante laetissime consummabunt. Ita Theophylactus, Jansenius, Maldonatus et Franciscus Lucas: «Regnum coelorum, ait, vocatur dominatus Christi, ut in Angelos sanctos, ita et in societatem hominum eorum quorum recte composita vita in terris regentem e coelis Deum sequatur, in coelis totam ipsam possidente Deo aeternum fruitur.»
Versus 3: Vox Clamantis in Deserto
3. HIC ENIM EST DE QUO DICTUM EST PER ISAIAM PROPHETAM (cap. xl, 3) DICENTEM: VOX CLAMANTIS IN DESERTO: PARATE VIAM DOMINI; RECTAS FACITE SEMITAS EJUS. — Haec fuse explicui, Isai. xl, 3; quare ibi dicta hic non repetam. S. Joannes enim fuit vox Dei: primo Christum venturum praenuntians; secundo eum jam natum demonstrans, et ad paenitentiam invitans, et ad Christi gratiam praeparans. Per «vox clamantis, fortitudo praedicationis indicatur,» ait Rabanus; clamatur enim longe positis et surdis, idque per indignationem. Apte Beda: «Clamavit quidem per alios Deus, sed et iste solus vox, quia Verbum praesens ostendit. Parate ergo viam Domini,» idem est, quod «paenitentiam agite,» uti praecessit. q. d.: Agite, o Judaei, o mundi incolae, quotquot estis, Christo jamjam venturo, et quasi Messiae Regi vestro inaugurando, vias (uti regibus fieri solet) complanate, hoc est omnia amovete quae eum offendere vel dedecere possent, scilicet errores et peccata tollite per poenitentiam, atque efficite ut Christus ab omnibus et singulis expedite et cupide recipiatur, ut scilicet singuli corda mentesque suas ad Christi fidem et gratiam, omnemque sanctimoniam poenitendo studiose se praeparent.
Versus 4: Vestimentum de Pilis Camelorum et Zona Pellicea
4. IPSE AUTEM JOANNES HABEBAT VESTIMENTUM DE PILIS CAMELORUM, — non undulatum, quod vulgo camelot vocant, ut vult Chytraeus et delicati novantes, qui in pulpitis splendide ornantur quasi sponsi Penelopes. Christus enim Joannem commendat ab asperitate vestitus, Matth. xi, 8: «Quid, ait, existis in desertum videre? hominem mollibus vestitum?» Quasi dicat, minime; nam «ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt.» Joannes autem domos Herodis fugit et secessit in desertum, ac caulam praetulit aulae: fuit ergo haec ejus vestis vilis, aspera, hirsuta, horrida, eremitica, cilicina, idque ut habitu ipso praeferret et concionaretur humilitatem, mundi contemptum ac poenitentiam: nimirum «de virtute animae habitus corporis loquebatur,» ait S. Chrysostomus, sic et caeteri Patres et Interpretes, ac nominatim S. Anselmus et Eusebius Emissenus, homil. 1 de Joanne Baptista, qui aiunt vestem S. Joannis fuisse cilicium camelinum; in Syria enim copia est camelorum.
Hoc enim domabat carnem in juventute, sanguine et calore bullientem, ne in luxuriam deflueret, sicut faciebat S. Paulus, dicens: «Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar» (I Corinth. ix). Cilicium enim suis pilis et setis aculeatis, quasi totidem aciculis carnem pungens, valde eam mortificat, ejusque lasciviam et libidines refranat, uti norunt experti. Hinc S. Aegidius, unus e primis S. Francisci sociis, rogatus cur S. Joannes, qui nil peccaverat, tam austeram egisset vitam et paenitentiam? respondit: «Sicut carnes condiuntur sale, ne putrescant, ita corpus Baptistae conditum fuit paenitentia.» Ita referunt Annales Franciscanorum. «Poenitentia enim, ut ait S. Cyprianus, serm. de Ratione circumcisionis, est corrosorium sal, desiccans recrudescentes carnis putredines.» Hinc SS. Hilarius, Antonius, Paulus, Pachomius, Barlaam caeterique anachoritae, teste SS. Hieronymo, Athanasio, Palladio, Cassiano et aliis, vestiebantur cilicio vel sacco cilicino, uti hodie vestiuntur Capucini, atque olim vestiebatur Elias, Elisaeus caeterique Prophetae, uti ostendi prooemio in Minores Prophetas; imo Deus Adae fecit tunicas non byssinas, laneas aut lineas, sed pelliceas et duras, ut iis quasi ciliciis carnem domaret et peccati sui poenitentiam ageret, ut dixi, Genes. iii, 21. Celebris est gnome Augusti Caesaris apud Suetonium: «Vestitus insignis ac mollis, superbiae vexillum est indeque luxuriae.»
Vis exempla? Accipe: S. Ephrem vitam S. Abrahae eremitae ita concludit: «In omnibus quinquaginta abstinentiae suae annis, vestem cilicinam qua indutus fuerat non mutavit.» S. Clara per viginti octo annos, licet infirma, cilicium e setis porcinis gestavit. S. Josaphat Rex, regnum cum eremio commutans, asperum sibi a Barlaam datum cilicium sub veste ad nudam carnem portabat, teste Damasceno in Histor., cap. xxxvii. Theodoretus in Histor. relig., cap. xxxvii, de S. Abrahamo eremita ita scribit: «Hunc quoque desideravit videre imperator, et ad se accersivit et veniens salutavit et excepit; et agreste illud cilicium sua purpura existimavit praestantius.» S. Guilielmus, dux Aquitaniae, conversus a S. Bernardo, lorica ferrea carnem suam domabat et contra tentationes armabat. Idem fecit S. Dominicus, qui ideo Loricati cognomen accepit: durum sane et ferreum cilicium. S. Martini, teste Sulpitio, sententia fuit: «Decet Christianum in cinere mori;» unde ipse recubans in cinere et cilicio mortuus est, aeque ac S. Anselmus, S. Carolus Borromaeus pluresque alii. Quin et Josaphat patrem suum Abenner regem in cilicio sepelivit, teste Damasc. in Histor. i, 35.
ET ZONAM PELLICEAM CIRCA LUMBOS SUOS. — Prophetae, imo omnes Judaei et Syri longa utebantur veste: unde ne illa difflueret et gressum impediret zona eam succingebant, ut essent expediti ad iter et robusti ad opus. Hinc monet Christus ut lumbis simus succincti (Luc. xii, 35; Ephes. vi, 14). Vide ibi dicta. Joannes vero insuper lumbos succingebat zona pellicea, ut illa magis vestem cilicinam corpori apprimeret, itaque magis carnem pungeret et mortificaret ac spiritui subjectam redderet; in lumbis enim est origo seminis et libidinis; qua in re imitatus est Eliam, cujus hoc est elogium: «Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus» (IV Reg. i, 8). Tritum est illud: «Accincta vestis, accincta mens; discincta vestis, discincta mens.» Nam, ut ait Ecclesiasticus, cap. xix, 27: «Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo.» Unde Sylla Pompeium et Romanos Senatores monebat ut male praecinctum puerum caverent, in eo enim multos inesse Marios. Erat is Julius Caesar qui tum puer, sed postea vir, Pompeium, senatum et nobilitatem Romanam oppressit. Ita Macrobius, lib. II Saturnal., c. ix. Vide S. Chrysostomum hic et Cassianum, lib. I De Habitu monachi, cap. 1, qui ita inchoat: «Itaque monachum ut militem Christi, in procinctu semper belli positum, accinctis lumbis jugiter opus est incedere,» idque probat exemplo Eliae, Joannis Baptistae, Petri et Pauli.
Esca Autem Ejus Erat Locustae, et Mel Sylvestre.
Pro locusta Graece est akrides, per quod: primo perperam Beza accipit pyra sylvestria; haec enim non vocantur akrides, sed achrades. Achras enim est pyrus sylvestris, spinae genus, item pyrum agreste. Unde Columella, lib. x:
Palmitibusque feris laetatur et aspera silvis
Achrados.
Hoc est pyraster, sive pyrus sylvestris.
Secundo, perperam quoque nonnulli apud Epiphanium, haeres. 30, quae est Ebionaeorum, per akrides, accipiunt enkrides, id est bellaria ex melle et oleo confecta.
Tertio, alii Novantes per akrides accipiunt cancros marinos. Verum hi non vocantur akrides, sed akarides, vel karides apud Athenaeum; apud alios vero karabis. Et unde, quaeso, cancros marinos habuisset Joannes in deserto? Adde cancros, utpote reptantes super terram, lege fuisse Judaeis vetitos, Levit. xi, 41. Denique cancri hi deliciae sunt divitum, a quibus abhorrebat Baptista.
Quarto, alii akrides vertunt herbas, vel arborum frondiumque summitates. Unde Aethiopicus vertit: «Esca ejus erant attenda, id est extremitates herbarum cum melle sylvestri,» in mel intinctae.
Verum dico akrides sunt locustae, uti vertit Noster, Syrus et Arabicus (Aegyptius vertit cicadae, sed per eas intelligunt locustas; sunt enim locustae quae canunt ut cicadae), ita dictae, quod ta akra, id est summitates aristarum et plantarum advolantes depascantur. Ita Theocritus et alii passim in Lexicis. Unde Origenes, Hilarius, Ambrosius, Chrysostomus, Augustinus apud Canisium, lib. I De corruptela Verbi Dei, cap. iv, per akrides accipiunt insecti genus saltando volitans, uti sunt locustae, quas comedi solitas ab Aethiopibus, Libyis, Parthis aliisque Orientalibus docet Plinius, lib. xi, cap. xxxv, et lib. vi, cap. xxx. Unde hi a Diodoro Siculo, lib. III, c. iii, vocantur akridophagoi, id est locustivori, et S. Hieronymus, lib. II Contra Jovinianum: «Orientales, ait, et Libyae populos, quia per desertum et calidam eremi vastitatem locustarum nubes reperiuntur, locustis vesci moris est. Hoc verum esse Joannes quoque Baptista probat.» Hinc et locusta, quia salit quasi mundum animal, inter escas Judaeis a Deo permissas ponitur, Levit. xi, 22. Nec id mirum, cum in historiis legamus Germanos milites olim bombyces frixos comedisse, Italos mustelas, Hispanos testudines domiportas: multi quoque hodie edunt ostrea et conchylia etiam cruda, quae ex putredine procreari scimus.
Porro locustas prisci manducabant vel elixas, vel tostas et in pollinem redactas; imo sole, vel sale et fumo duratas in totum annum servabant.
Denique locusta vilis est cibus, temperantiae, paupertatis et paenitentiae index. Hieronymus Mercurialis, lib. II Variar. Lect., cap. xx, docet locustas cibum esse siccum et vitam abbreviare ac pediculos morbosque generare; sed Dei beneficio aliter factum in Joanne Baptista, qui locustis vescens sanus vegetusque vixit, ac validus Dei praeco, acer gulae, luxuriae omniumque scelerum castigator, et coelestis regni praedicator exemplo magis quam verbo evasit.
De potu Joannis hic tacetur, quia constat eum nonnisi aquam bibisse; in deserto enim nil aliud reperiebat. Unde Angelus de eo: «Vinum, ait, et siceram non bibet» (Luc. i, 15).
«Et mel sylvestre.» — Quaeres quodnam et quale hoc mel? Primo, Rabanus censet esse arborum folia candida et tenera, quae manibus confricata et trita, odorem et saporem quasi mellitum exhibent.
Secundo, Jacobus Faber Stapulensis putat mel hoc esse illud quod Plinius, lib. xi, c. xvi, inter genera mellis facit tertium, et ericaeum vocat ab erica, qui frutex est autumni tempore florens, cum reliquae herbae et virgulta deflorent; estque id mel insuave.
Tertio, alii putant mel hoc esse humorem ex arborum foliis collectum.
Quarto, Suidas aestimat esse rorem, qui ex fruticibus et arboribus decerptus, manna dicitur.
Quinto et genuine, S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius hic et Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 3 et epist. 132, censent hoc mel esse agreste ab agrestibus apibus, quae in arboribus aut lapidum scissuris mellificant, confectum, quod amari et ingrati saporis esse docent Euthymius et Isidorus Pelusiota. Porro Aethiopicus habet sedena, quae vox significat mel quoddam particulare communi suavius et sanius, quod conficit certum genus apum, ab Aethiopibus vocatum tasma, minus caeteris instar muscae.
Versus 5: Exibat ad Eum Hierosolyma et Omnis Judaea
5. TUNC EXIBAT AD EUM HIEROSOLYMA, ET OMNIS JUDAEA, ET OMNIS REGIO CIRCA JORDANEM. — Tunc, cum scilicet fama vitae eremiticae, austerae et sanctae S. Joannis, aeque ac praedicationis ejus tam seriae et ardentis, ubique vulgaretur: hac enim fama Joannis, Hierosolymitae et Judaei exciti et spiritu Dei impulsi, ad eum accurrebant, ut hominem novum quasi coelo lapsum viderent et audirent. Tanti apud omnes est sanctitas et sanctitatis opinio: quare ea excellant, qui populum ad vitae mutationem traducere satagunt, oportet.
Porro, Jordanis Hebr. dicitur quasi iored min dan, id est descendens ex Dan civitate, quae postea a Philippo tetrarcha aedificiis aucta et illustrata, in gratiam Tiberii Caesaris dicta est Caesarea Philippi. Dan Hebr. significat judicium. Unde mystice notat eos qui timent Dei judicium accurrere ad sanctos praedicatores, qualis erat Joannes, ut ab eis viam salutis ediscant, itaque in die judicii a Christo judice coelo adjudicentur.
Versus 6: Baptizabantur in Jordane, Confitentes Peccata Sua
6. ET BAPTIZABANTUR AB EO IN JORDANE CONFITENTES PECCATA SUA. — Inepte Calvinus «baptizabantur» interpretatur, docebantur baptismum poenitentiae; nolens enim fuit Joannis verus baptismus, sed tantum catechesis et institutio ad baptismum Christi: baptismus enim Joannis non erat Sacramentum nec dabat gratiam, sed tantum erat quaedam praeparatio et dispositio ad Christum Christique baptismum.
Baptizare enim non est docere, sed corpus aqua abluere, ut patet ex versu 13. Baptismus Joannis diversus fuit a baptismo Christi, ut docui contra haereticos, Act. xix, 2. Baptismus enim Christi ex opere operato delet omnia peccata et confert gratiam et justificationem; baptismus Joannis nihil horum faciebat, sed tantum erat signum poenitentiae et ad eam stimulus, quo profitebantur se velle animam a peccatis ablui, sicut corpus aqua abluebant. Baptismus ergo Joannis tantum erat professio poenitentiae ac praeparatio ad baptismum Christi, ut per eum justificarentur. Unde venientes confitebantur peccata sua. Poenitentia enim, id est dolor de peccatis, facit ut ea quis confiteatur eorumque remedium et veniam quaerat. Sic Judaei in certis casibus peccata sua sacerdoti confiteri tenebantur, ut ostendi Levit. v, 5, et cap. vi, 6 et 7, et Num. v, 7. Haec tamen confessio non erat sacramentum nec peccata condonabat, ut fit in confessione a Christo instituta; in ea enim, tamquam in sacramento, sacerdos virtute a Christo in ordinatione sibi collata absolvit confitentem a peccatis. Illa ergo Judaeorum confessio tantum erat indicium poenitentiae et compunctionis, id est contritionis internae, quae, si perfecta erat, puta ex amore Dei super omnia proficiscens, peccata delebat et justificabat. «Charitas enim cooperit multitudinem peccatorum» (Jac. v). At si haec contritio erat imperfecta, ita ut esset tantum attritio ex metu suppliciorum nata, peccatum non tollebat nec conferebat gratiam justificantem, sed disponebat ad contritionem et attritum ad justificandum per eam excitabat.
Versus 7: Progenies Viperarum, Quis Demonstravit Vobis Fugere a Ventura Ira?
7. VIDENS AUTEM MULTOS PHARISAEORUM ET SADDUCAEORUM VENIENTES AD BAPTISMUM SUUM, DIXIT EIS: PROGENIES VIPERARUM, QUIS DEMONSTRAVIT VOBIS FUGERE A VENTURA IRA? — Dicti sunt Sadducaei, id est justi, quia justitiae nomen sibi arrogabant, vel potius a Sadoc, eorum auctore: dicti sunt Pharisaei, id est expositores et explanatores legis, aut separati (radix enim pharas significat separare indeque exponere, quia dum partes rei convolutae singulae a singulis separantur, tunc res tota distincta ob oculos posita explicatur, aperitur et exponitur) a vulgo, ob doctrinam et sanctitatem, quorum magistri et principes fuere R. Hillel et Sammai, paulo ante Christum, ait S. Hieronymus in cap. VIII Isaiae. Utrique semper virtuti et veritati fuere adversi. Unde a S. Joanne hic gravissime increpantur, tum quia erant superbi, vana scientiae et sanctitatis opinione inflati; tum quia erant hypocritae et fictae quasi sanctitatis studiosi, baptismum cum aliis expetebant a sanctissimo viro Joanne, ut et ipsi sancti a populo haberentur. Ita Origenes tomo VI in Joannem. Adde hac ratione volebant devincire sibi Joannem eique os claudere, ne in illorum vitia detonaret. Idem nunc faciunt Politici. Hinc Christus, Matth. XXI, 26, et toto cap. XXIII, acriter eorum ambitionem, avaritiam, praeprosteram et perversam legis explicationem aliaque scelera redarguit, eisque vae aeternae damnationis intentat, atque ideo ipsi necem Christo machinati sunt et reipsa intulerunt, ac post eum sanctum Stephanum et primos Christianos ad necem persecuti sunt, ut patet, Actor. IV; tum quia verum est vetus dictum: «Figulus figulo invidet, faber fabro, doctor doctori;» tum quia Christiana sapientia contraria erat, et redarguebat Pharisaeorum judaismum, insipientes eorum legis interpretationes ac multo magis mores impuros et impios. Soli Esseni ob fidei morumque pietatem Christo et Christianis faverunt, imo Christiani effecti primi monasticen exercuerunt, sub sancto Marco, ut dixi, Actor. V, 2.
Primitus, tempore Jonathae, qui fuit frater Judae Machabaei, erant tres sectae Judaeorum, scilicet Pharisaei, Esseni, Sadducaei, de quibus ita scribit Josephus, lib. XIII Antiquit., cap. IX: «Hoc tempore (Jonathae) tres Judaeorum sectae erant, quae de rebus humanis inter se dissentiebant: una Pharisaeorum dicta, altera Sadducaeorum, tertia Essenorum. Horum Pharisaei quaedam, at non omnia fato tribuunt, quaedam vero in sua potestate, aiunt, ut vel fiant, vel non fiant. Esseni vero omnia in fati potestate esse affirmant, nec quidquam hominibus praeter fati decretum accidere. At Sadducaei fatum omnino negant et e rebus tollunt, dicentes nihil fataliter evenire hominibus, et omnia in nostra ipsorum potestate esse, ut tam felicitatis nobis ipsi auctores simus, quam infortunii, si deteriora consilia secuti fuerimus.» Fusius hasce tres sectas eorumque dogmata et mores idem prosequitur, lib. II Belli, cap. VII, ubi docet Pharisaeos certiorem legalium rituum notitiam fuisse professos; Sadducaeos negasse numen sive providentiam, et animarum post mortem praemia vel supplicia, quod unicum est fraenum ad cohibendum se a peccato sancteque vivendum: quo amoto, homines quasi effraenes equi ruunt in omnes voluptates. Unde S. Lucas, Actor. XXIII, 8: «Sadducaei, inquit, dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum; Pharisaei autem utraque confitentur.» Sadducaei enim Graecorum (quibus tum suberat Judaea) sophistarum et atheorum fabulas secuti, ridebant campos beatorum Elysios, Orcum, Cerberum, gehennam, etc.: hos impugnabant Pharisaei, priscorum patrum Abrahae, Moysis et Prophetarum fidem spemque sectantes, eosque secutus est populus; Sadducaeos vero optimates, et, ut videtur, Herodes, qui quasi atheus vixit, effusus in omnem libertatem et saevitiam. Utrique, veniente Christo, contra eum quasi communem Judaeorum hostem conspirarunt. Contra Sadducaeos scriptus est liber Sapientiae, et liber secundus Machabaeorum. Vide dicta in argumento Sapientiae.
DIXIT EIS: PROGENIES VIPERARUM. — Est Hebraismus, q. d. Vos estis viperae a viperis geniti, hoc est pessimorum parentum filii pessimi, noxii plane, callidi et venenati, qui vestros virulentos, quos a parentibus virulentis hausistis et haereditastis, mores et errores in discipulos velut in filios propagatis, quibus eorum animas necatis et perditis. Ita S. Hieronymus in cap. XXX Isaiae, et Gregorius, homil. 20 in Evang.
Vipera enim morsus adeo noxius et exitialis est, ut mortem in septem horis afferat, aut, ut longissime, tertia die. Ita Gesnerus, lib. De Serpente, in Vipera. Sic haec Joannis verba explicat Christus, Matt. XXIII, 31, dicens: «Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt. Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Serpentes et genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?»
Addit secundo Plinius, lib. X, cap. LXII, foetus viperarum nascendi avidos uterum corrodere, itaque matrem occidendo, in lucem prodire. Audi Plinium: «Viperae mas caput inserit in os, quod illa abrodit voluptatis dulcedine. Terrestrium eadem sola intra se parit ova, unius coloris et mollia, ut pisces. Tertia die intra uterum catulos excludit, deinde singulos diebus singulis parit viginti fere numero.» Idem tradit Nicander, Herodotus, Plutarchus, Galenus, Aelianus, ac S. Hieronymus et S. Basilius, homil. 9 Hexam., quos citat Gesnerus in Vipera. Unde Lucanus: «Viperei coeunt abrupto corpore nati.» Et Caelius Rhodiginus, lib. III Variat. Lection., cap. XXXVII, ait hac de causa quibusdam videri parricidas olim insutos culeo cum vipera praefocatos fuisse, quia vipera matricida est: inde etiam dictam viperam, quod vi pariat, aut vi pereat.
Graece vero vipera dicitur echidna, para to echein en heautei gonen mechri thanatou, id est, quod contineat in se foetus usque ad mortem et interitum, aiunt Lexicographi. Sic sensus magis appositus et profundior erit, q. d. Vos, o Pharisaei et Sadducaei, estis quasi viperae, quia sicut vipera maris ventrem erodit et occidit, ut in vitam prodeat; sic vos matrem vestram Synagogam ac patres spirituales, scilicet veros Dei Prophetas et Doctores lancinatis et occiditis, ut in vestra cupiditate et ambitione gloriose vivatis. Ita S. Chrysostomus hic, homil. 11; Euthymius; S. Hieronymus, epistol. ad Praesidium; Isidorus Pelusiota, lib. I, epistol. 105; S. Gregorius, lib. XV Moral., cap. IX; S. Augustinus, serm. 83 De Tempore.
Verum hanc de vipera traditionem, quod nascens ventrem matris erodat, Gesnerus loco citato, et Matthiolus in lib. II Dioscoridis, cap. XVI, ac Albertus Magnus, lib. XXV Histor. animal., refellunt multorum experientia, qui viperas in capsa aut vitro parere viderunt more aliorum animalium, sine matris parientis erosione vel interitu. Idem mihi asseruit Romae noster Collegii Romani pharmacopaeus, qui crebro viperas alit et parientes observat, ex eisque theriacam singularem efficit, quae a Romanis, Italis et Transalpinis avide expetitur.
Quare viperam dici censet Gesnerus, non quod vi pereat, sed quasi viviparam, eo quod sola inter serpentes non ova, sed vivum animal pariat, teste Theophrasto, lib. VII, cap. XIV, et Aristotele, lib. V Histor. animal., cap. XXXIV, qui ait: «Vipera e serpentibus una animal edit, cum intra se primum ova peperit.» Addit Aristoteles foetus viperae rumpere secundinas, non uterum matris, sicut pulli gallinae rumpunt ovi corticem cui includuntur, ut in lucem prodeant. Audi Aristotelem: «Parit catulos obvolutos membranis, quae tertia die rumpuntur: evenit interdum, ut qui in utero adhuc sunt, abrosis membranis, prorumpant: singulos diebus singulis parit plures quam viginti.»
Haec ex Aristotele transcripsisse more suo videtur Plinius, sed male itaque per membranas accipit latera matris, cum secundinas intelligat Aristoteles, quibus involuta vipera nascitur, et cum nata est, extra uterum matris eas rumpit, ut lucem aspiciat.
Simili modo olim multa credita sunt, quae posteritas falsa esse deprehendit, ut quod salamandra vivat in igne; consumitur enim igne, esto non ita cito, ut alii serpentes, quia frigida est: quod phoenix una sit in mundo quae seipsam resuscitet: quod chamaeleon vivat ex aere, vivit enim ex rore et muscis in aere volantibus. Sic pariter fabula est viperas ore coire, feminam maris caput demordere, foetus matris uterum erodere eamque occidendo nasci. Doctores ergo et Patres, praesertim Epiphanius, haeresi 26, in fine, qui haec asserunt, secuti sunt vulgatam opinionem, ut ex ea aptam tropologiam contexerent.
Tertio, viperae amant vinum, adeoque vino capiuntur, ait Aristoteles, lib. VIII Histor. animal., cap. IV. Insuper in libidinem sunt effusae, ideoque tot catulos generant. Apte ergo S. Joannes per viperas taxavit Pharisaeorum intemperantiam, gulam scilicet et luxuriam.
Quarto, viperae vorant scorpios, quorum venenum summe est exitiale, ideoque viperarum morsus magis sunt venenati, teste Aristotele, lib. VIII Histor. animal., cap. XXIX; ita Pharisaei et Sadducaei e venenatis Rabbinorum suorum dogmatibus, virus suorum errorum augebant. Rursum viperae notant detractiones et calumnias quas Judaei interserunt in Joannem et Christum. Detractionis enim symbolum est dens serpentinus et viperinus, juxta illud, Deuter. XXXII, in sensu mystico: «Dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram atque serpentium.» Fingunt poetae «Cadmum Agenoris Phoenicum regis filium, serpentinos dentes seminasse et ex eis illico armatos milites natos esse, qui ad invicem contra seipsos insurgentes, caede mutua corruere omnes.» Haec dentium fictio repraesentat detractiones, quia dentes a demendo dicuntur, ait Cassiodorus in Psal.; quare non improprie detractorum linguae dentes vocantur, quia sicut dentes partes ciborum demunt, ita hominum famam et honorem jugiter corrodunt detractores. Ex his ergo dentibus a diabolo in mundo seminatis, id est mediantibus detractoribus, lites, bella et contentiones oriuntur.
Quinto, S. Ambrosius in Luc., cap. III, 7, censet in viperis notari prudentiam Pharisaeorum, juxta illud, Matth. X: «Estote ergo prudentes sicut serpentes;» «serpens enim per prudentiam praevidet futura, venenum tamen non deserit: sic isti provida quadam devotione profutura et sponte deposcunt, nempe Joannis baptismum, adhuc tamen non relinquunt noxia et peccata.»
Sexto, viperae, exempto veneno, anginae, caligini oculorum, elephantiae multisque aliis morbis medentur, teste lib. I Dioscoridis, cap. XVI. Unde Aegyptii viperas comedebant, teste Galeno, lib. III Aliment. facul., aeque ac Indi, teste Plinio, lib. VII; quin et ex viperis fit theriaca, praesentissimum contra venena, pestem caeterosque morbos remedium. Sic Pharisaei, demptis erroribus, populum docebant veram fidem, legem et pietatem. Unde Christus: «Super cathedram Moysi, ait, sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt» (Matth. XXIII, 1 et 2).
QUIS DEMONSTRAVIT VOBIS FUGERE A VENTURA IRA? — Fugere, id est effugere: Hebraei enim per verbum simplex significant omnia composita, utpote quibus carent. Rursum fugere hic denotat actum non inchoatum sed perfectum, idemque est quod fugiendo evadere Dei iram et gehennam, juxta Canonem 12.
Pro demonstravit, Graece est hypedeixen, quod primo vertas, praemonstravit; secundo, suggessit, submonuit; tertio, demonstravit per rationes et exempla; unde hypodeixis, est demonstratio.
VENTURA IRA. — Est non tam excidium Judaeae per Titum, quam ira judicis Christi, quam ostendet impiis reprobandis in die judicii, ac ultio et sententia damnationis quam in eos proferet, ipsaque aeterna damnatio et gehenna, ut exponit Christus, Matth. XXIII, 33. Hanc enim Christi iram iratumque vultum ita expavescent impii, ut dicant «montibus: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni: quoniam dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare?» (Apocal. VI, 16).
S. Joannes enim uti praeco fuit regni coelorum, illud paenitentibus promittens, sic et praeco fuit Dei et gehennae, illam impoenitentibus, quales erant Pharisaei et Sadducaei, intentans. Idem faciat praedicator, uti fecit Isaias, cap. II, 19, et Osee, cap. X, 8, et Christus, Luc. XXIII, 30.
Sensus ergo planus et germanus est, q. d. «Quis demonstravit vobis fugere,» quod effugietis, vel modum effugiendi venturam iram, id est Christi irati judicium, vindictam et damnationem aeternam? Sic enim Joannem explicat Christus, cum eisdem Scribis et Pharisaeis comminatur gehennam, Matth. XXIII, 33, dicens: «Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?» q. d. Minime fugietis aut fugere poteritis judicium gehennae, sed in illud certo certius incidetis, quia estis genimina viperarum, id est innatam et longo usu confirmatam habetis hypocrisim et malignitatem, a qua avelli non potestis, quia non vultis: ficti enim ad me acceditis quasi poenitentes, cum vel non credatis Dei providentiam, iram et vindictam, uti non credebant Sadducaei; vel si eam creditis, uti credebant Pharisaei, eam non timetis, quia superbe putatis vos esse justos. Hos ergo Joannes graviter increpat. q. d. Quis vobis promisit quod evadetis gehennam? falsissima enim est vestra persuasio, o Sadducaei, quod non sit gehenna. Vanissima quoque est vestra praesumptio et securitas, o Pharisaei, quod non timeatis gehennam, eo quod superbe aestimetis vos esse justos. Emphasis est in verbo demonstravit, q. d. Ita secure vivitis et vestris cupiditatibus indormitis, ac si nulla post hanc vitam sit Dei vindicta et scelerum castigatio, aut certe vobis illa non sit metuenda. Unde vobis ista securitas, unde ista demonstratio? Quis vobis id certa et evidenti ratione demonstravit? certe nemo, nisi vestra superba stultaque persuasio.
Aliter Jansenius et Franciscus Lucas, qui censent haec verba esse Joannis increpantis hypocrisin Pharisaeorum et Sadducaeorum. q. d. Non credo vos sincere ad baptismum meum accedere, sed ficte et hypocritice; quis enim vobis demonstrare potuisset fugiendam esse per meum poenitentiae baptismum venturam Dei iram, cum eam vel non credatis, uti Sadducaei, vel non timeatis, uti Pharisaei? incredulis enim et arrogantibus nihil demonstrari vel persuaderi potest, quod eorum opinioni et arrogantiae sit contrarium: quare vos poenitentiam ex animo non facitis, sed simulatis et fingitis vos iram Dei fugere.
Aliter quoque Maldonatus, qui censet haec verba esse Joannis admirantis tantam tamque subitam Sadducaeorum et Pharisaeorum conversionem, q. d. Quis demonstravit vobis ut Dei judicium et gehennam timeatis, quam antea non credebatis, vel non timebatis? «Unde tanta in vobis mutatio? utique non a vobis, sed a potenti Dei gratia et inoperatione, ait S. Chrysostomus, ac a mala vestra conscientia, quae vos quasi reos accusat cogitque Dei judicium formidare.»
Tropologice: S. Bernardus in Declamat. docet venturam, vel ut Graece est mellousan, id est futuram iram fugiendam esse per praesentem iram, id est paenitentiam quam quis sibi irrogat, vel irrogatam a Deo acceptat: «Quis enim, miseri, inquit, demonstravit fugere a ventura ira? Quid praesentem tantopere fugitis iram (qua futuram effugitis), flagellum timetis, declinatis virgam? et quidem in hac die vestra, quae ad pacem vobis; sed si cognovissetis et vos: mutatis, sed non effugitis poenitentiam. Nam malum impunitum esse non potest. Non punitur hic propria voluntate, punietur alibi sine fine. Misera sane et extreme plena dementiae commutatio, humanum declinare laborem, et paratum diabolo stridorem eligere sempiternum.» Peccator enim fugiens virgam Patris castigantis incidit in gehennam Dei judicis damnantis.
Versus 8: Facite Fructum Dignum Poenitentiae
8. FACITE ERGO FRUCTUS DIGNOS (Graece karpon axion, id est fructum dignum in singulari) POENITENTIAE. — id est dignos poenitentia. Graecizat Interpres; Graecum enim axios, id est dignus, Graeca syntaxi poscit genitivum. Adde genitivum poenitentiae regi tam a fructus, quam a dignos. Docet Baptista modum et medium evadendi futuram iram esse praesentem paenitentiam, sed dignam, id est veram, seriam et condignam, q. d. Quia vos, o Sadducaei, Dei providentiam et iram in impios, scilicet vindictam et gehennam non creditis: vos vero, o Pharisaei, praefisi vestris operibus, quasi justi illam non timetis; hinc utrique certo in eam incidetis: ut ergo eam evitetis, poenitentiam agite, ac errores moresque commutate, ut vos, o Sadducaei, perfidiam atheismi in fidem numinis; vos, o Pharisaei, superbiam in humilitatem, utrique gulam in abstinentiam, luxuriam in castitatem, avaritiam in eleemosynam; externam et Pharisaicam justitiam ejusque ostentationem in Christianam et internam sanctitatem transferatis. «Facite ergo fructus poenitentiae,» non simulatos et fictos, non externos, non tales quales, sed veros, internos et dignos, qui scilicet vere paenitentem decent, ac seriam paenitentiam indicant, atque ex animo vere poenitenti proficiscuntur, uti sunt lacrymae, detestatio et punitio peccatorum, ac vitae morumque seria conversio. Vide S. Gregorium, homil. 20 in Evang.
Adde dignam paenitentiam esse, cum mensura doloris et paenae respondet mensurae voluptatis et culpae, ut crescente culpa crescat et paena, ac gravitas hujus illius quantitati respondeat. Longe enim graviorem paenitentiam agere debet adulter quam fur, et homicida quam adulter, et parricida quam homicida. Unde singulis peccatis paenae ex aequo decretae et admensae sunt in Canonibus paenitentialibus. Ex aequo, intellige respectu criminum et hominum, non respectu Dei. Unum enim peccatum mortale, cum sit offensa Dei eique, quantum est ex se, rationem summi boni et ultimi finis (hunc enim peccator implicite ponit in creatura quam amat, ita ut eam Deo praeponat) ac consequenter deitatem quasi adimat, ideoque peccatum sit quasi Christicidium et Deicidium, hinc infinitam quamdam malitiam in se continet, quia est offensa, injuria et violatio Dei qui est immensus et infinitus: quamobrem nulla creaturae cujuslibet paena vel paenitentia, illi ex aequo et condigne satisfieri potest; imo etiamsi omnes homines et omnes angeli sponte sua omnia tormenta gehennae per totam aeternitatem paterentur, nunquam pro uno peccato mortali dignam poenitentiam et satisfactionem Deo offerrent, sed solus Christus id facere potuit, utpote Dei Filius verusque Deus, cujus proinde poenitentia et satisfactio ratione personae, quae infinitae est dignitatis, pariter est infinita et aequalis ac condigna offensae et injuriae infinitae in Deum infinitum admissae. Tanta est peccati malitia, quam si plene perspicerent homines, utique non peccarent.
Denique dignos poenitentiae fructus facit, qui conversus tanto studio servit veritati, quanto antea servivit vanitati et diabolo; ac tam ferventer amat Deum, quam antea amavit carnem et mundum, juxta illud Apostoli: «Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem» (Rom. VI, 19). Sic fecit S. Magdalena, S. Petrus, S. Paulus, S. Maria Aegyptiaca, S. Pelagia aliique poenitentes. Lege eorum vitas, illosque imitare. Ita fiet illud sancti Gregorii: «Plerumque gratior est Deo fervens post culpam vita, quam securitate torpens innocentia.» Vide S. Chrysostomum, Tertullianum, Patianum, tract. De Paenitentia; Climacum, gradu V, qui est de accurata poenitentia, ubi eam ita describit: «Poenitentia est corporeae consolationis perpetua et jugis repudiatio. Poenitentia est voluntaria earum rerum omnium quae affligunt, toleratio. Paenitentia est cruciatuum sibi semper opifex. Paenitentia est valida ventris afflictio animaeque in sensu firmissimo jugis reprehensio.» Lege sequentia, et vivam digne poenitentium effigiem inspicies.
Versus 9: Ne Dixeritis: Patrem Habemus Abraham
9. ET NE VELITIS DICERE INTRA VOS: PATREM HABEMUS ABRAHAM. DICO ENIM VOBIS, QUONIAM POTENS EST DEUS DE LAPIDIBUS ISTIS SUSCITARE FILIOS ABRAHAE. — Pro ne velitis Graece est me doxete, id est ne videamini, ne opinemini, ne reputetis, ne gloriemini dicere intra vos, in animo cogitare, vobisque blandiri, ut in hac cogitatione innixi secure conquiescatis et in utramque aurem dormiatis: «Patrem habemus Abraham.» Solebant enim Judaei confidere et gloriari in hoc, quod essent filii Abrahae; unde illud Christo objecerunt: «Semen Abrahae sumus» (Joan. VIII, 33). Haec erat eorum superba reputatio, haec vana confidentia, haec stulta gloriatio, quam hic eis extundit S. Joannes. Sensus ergo est, q. d. Abraham fuit Patriarcha sanctissimus Deique amicus, cui Deus promisit benedictionem et salutem transfundendam in ejus filios, Gen. XII, 2, et cap. XXII, 17; nos autem sumus filii Abrahae: ergo haeredes sumus benedictionis et salutis Abrahae et semini ejus promissae. Esto ergo libere vivamus, nec paenitentiam condignam agamus, tamen ex hoc quod sumus filii Abrahae salvabimur; tum quia Deus fidelis est in promissis, ut quod promisit, certo praestet; tum quia alioqui Abraham tantus Patriarcha fraudaretur filiis, et filiorum suorum salute sibi a Deo promissa, ac stirps Abrahae deficeret.
Respondet Joannes, aeque ac S. Paulus, Rom. IX, filios Abrahae, haeredes benedictionis et salutis ipsi promissae, non censeri carnali origine, sed spirituali fide et virtute, nimirum filios Abrahae aestimari, non qui ex Abraham geniti sunt, sed qui fidem et sanctitatem Abrahae imitantur: quare etiamsi Sadducaei et Pharisaei caeterique Judaei ob suam impietatem excidant a justitia et salute, Deum tamen suffecturum in eorum locum alios, puta Gentiles, eosque Abrahae daturum quasi filios, qui in ejus benedictionem, id est gratiam et gloriam succedant, q. d. Licet vos, o Judaei, pereatis, non ideo peribit benedictio et salus semini Abrahae promissa, sed a vobis indignis ad alios dignos transferetur; quare nolite gloriari et objectare: «Patrem habemus Abraham,» imo magis erubescite, quia patrem non imitamini, ait S. Chrysostomus. «Non enim successio carnis quaeritur, inquit S. Hilarius, sed fidei haereditas dignitasque originis in operum consistit exemplis, et prosapiae gloria fidei imitatione retinetur.»
QUONIAM POTENS EST DEUS DE LAPIDIBUS ISTIS SUSCITARE FILIOS ABRAHAE. — Graece est to Abraam. Vox ergo Abrahae est dativi casus, non genitivi, q. d. Vobis, o Judaei, pereuntibus, non fraudabitur Abraham sua sobole et stirpe benedicta, quia Deus, qui fidelis est in promissis, si opus sit, de lapidibus quos hic in ripa Jordanis acervatim jacere videtis, potest efficere filios Abrahae.
Porro Joannes baptizabat et praedicabat in Bethabara, id est in domo trajectus, ubi scilicet filii Israel, duce Josue, transierunt sicco pede Jordanem, miraculose a Deo divisum et siccatum; unde in memoriam tanti miraculi Josue eodem loco erexit duodecim lapides in medio Jordanis alveo, atque illos lapides designasse hic et demonstrasse Joannem censent Remigius, S. Anselmus ac ex iis Pineda, in cap. I Job., 1, n. 38. Hi enim lapides erant typus et figura Gentium errorum et ignorantiae fluctibus obrutarum, sed tandem per Christum et Apostolos de imo idololatriae alveo ad Ecclesiam et filiorum Dei gloriam per baptismum suscitandarum.
Quaeres, quomodo hoc sit verum? quomodo enim filii lapidum possunt esse filii Abrahae jam defuncti; et si ex lapidibus excitati ac animati sint a Deo, quomodo ab Abraham sunt geniti? Multi ad allegoriam confugiunt, sed dico proprie, ut verba sonant, id verum esse.
Primo, quia potest Deus ex lapidibus homines efficere, quos ipse sua intentione et voluntate Abrahae in filios arroget, aut Abraham sibi adoptet, non minus quam potuit Adamum plasmare ex terra, et Evam ex costa Adae, ac ex sterili Sara Isaacum Abrahae producere (Gen. XVIII, 11 et seq.). Alludit ad cap. LI Isaiae, 1: «Attendite, inquit, ad petram (ecce lapides) unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis,» hoc est, ut explicans subdit: «Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos,» q. d. Abraham est quasi petra, et Sara quasi caverna laci, de qua vos, o Judaei, quasi lapides vivi, praecisi et prognati estis.
Secundo physice et praecise, q. d. Sicut Deus uxorem Lot in statuam salis convertit, ita vicissim potest saxa immediate in homines et filios Abrahae, qui ex Abraham prognati sunt, convertere; imo potest Deus per absolutam potentiam quamvis substantiam creatam transmutare in aliam totaliter, puta tam quoad materiam, quam quoad formam. Sufficit enim ad veram conversionem, ut sola accidentia eadem remaneant, ut patet in transsubstantiatione, qua tota substantia panis convertitur in corpus Christi in Eucharistia, solis accidentibus panis remanentibus. Ita S. Thomas, III part., Q. LXXV, art. 4. Quocirca potest Deus ex lapidibus suscitare filios Abrahae, etiam jam vita functos et mortuos, quia potest convertere lapides in corpora mortuorum, illaque animare et a morte suscitare.
Comparat S. Joannes Sadducaeos et Pharisaeos lapidibus, tum ut eorum duritiem et obstinationem in malo denotet, tum ut superbos humiliet, q. d. O tumidi Pharisaei, lapidibus non estis meliores, quantum est ex vobis; sed quod lapidibus praecellatis, hoc habetis a Deo; Deus enim vos fecit Abrahae filios, et si superbiatis, vos ex Abrahae familia expunget aliosque in vestrum locum ex lapidibus quoque, si velit, suscitabit.
Sic fecisse Pyrrham cum Deucalione marito narrant vel potius fabulantur poetae, scilicet illos jecisse post tergum lapides qui in homines conversi sint, itaque genus humanum diluvio perditum reparasse; nam lapides quos Deucalion jaciebat, in viros vertebantur, quos Pyrrha, in feminas; unde Ovidius de iis ita canit, lib. I Metamorph.:
Et jussos lapides sua post vestigia mittunt, etc.
Inque, brevi spatio, Superorum numine, saxa
Missa viri manibus faciem traxere virorum,
Et de femineo reparata est femina jactu.
Inde genus durum sumus experiensque laborum,
Et documenta damus qua simus origine nati.
Hinc Graeci nomen laos, id est populus, derivant a laas, id est lapis, quod lapides conversi sint in homines, atque ex lapidibus robur ad laborandum et duritiem ad patiendum traxerint. Porro Joannes in lapidibus hic sigillat duritiem paenitendi in Sadducaeis et Pharisaeis, q. d. Deus potest saxa durissima mollire et convertere in carnem, ac reipsa uno verbo, dicendo: Fiat, molliet et convertet quoties volet; et vos, o Pharisaei, omnibus hisce meis, imo Dei per me loquentis sermonibus non mollimini, non convertimini; saxis ergo duriores sitis oportet, quia corda habetis adamantina. Tale cor habent obdurati, ut habuit Pharao, de quo plura dixi, Exod. VII, 3.
Denique tertio Deus potest lapides quoslibet convertere in homines eisque indere fidem et pietatem Abrahae, itaque eos spirituales Abrahae filios efficere. Nam, ut ait Apostolus, Rom. IX, 7: «Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine,» id est aestimantur esse semen et filii Abrahae.
Unde mystice: Deus suscitavit ex lapidibus filios Abrahae, cum Gentiles qui rudes et impoliti erant ut lapides et saxa pro diis colebant, ideoque a Davide saxis assimilantur, Psal. CXIII, 16, praesertim quia in cupiditatibus et vitiis obdurati erant quasi saxa: cum Gentiles, inquam, per fidei, obedientiae et pietatis imitationem fecit filios Abrahae; ipse enim est pater credentium et justorum. Ita S. Hieronymus, S. Hilarius, S. Augustinus, S. Ambrosius, S. Gregorius, hom. 20, et omnes veteres. Addit Euthymius id impletum in passione Christi, in qua multi obdurati videntes petras scindi aliaque prodigia, compuncti poenituerunt et crediderunt in Christum.
Versus 10: Jam Securis ad Radicem Arborum Posita Est
10. JAM ENIM SECURIS AD RADICEM ARBORUM POSITA EST. OMNIS ERGO ARBOR QUAE NON FACIT FRUCTUM BONUM, EXCIDETUR ET IN IGNEM MITTETUR. — ut homines quasi arbores non ferentes dignos poenitentiae fructus succidat et in ignem mittat. Pro jam enim, Graece est ede de kai, id est jam vero etiam. Est enim hic alius stimulus quo Joannes Pharisaeos pungit ad agendum poenitentiam, idque cito, nimirum instans periculum succisionis et combustionis in gehenna. Ita S. Chrysostomus, Euthymius et alii, e quibus Euthymius securim ait morti, arborem homini, radicem vitae comparari. Unde Graece pro excidetur est ekkoptetai, id est exciditur, in praesenti; et pro mittetur, est balletai, id est mittitur, q. d. Jam jam excidetur et in ignem mittetur. Res ergo vestra, o Pharisaei, versatur in acie novaculae. Imminet extremum periculum, instat vobis excidium, mors et gehenna: illico ergo agite dignos poenitentiae fructus, ut illa evadatis.
Sensus ergo est, q. d. Securis, id est Dei judicium et vindicta ad radices arborum, id est ad vitam singulorum hominum posita est, ut si sint infrugiferi, nec proferant dignos paenitentiae fructus, uti hucusque fecistis vos, o Sadducaei et Pharisaei, eos propediem per mortem a vita hac succidat et in ignem aeternum mittat. Si vero sint frugiferi, ac poenitentiae et bonorum operum feraces, uti sunt paenitentes et justi, eos brevi per mortem non tam succidet, quam transferet et transplantabit in coelestem paradisum, ad perennes aeternae felicitatis, gloriae et laudis divinae fructus producendos.
Dices, hoc etiam verum fuit ante Christum, quomodo ergo post adventum Christi Joannes ait: «Jam enim securis, etc., posita est?» Respondetur, quia id verius et clarius est post Christum, quam fuerit ante Christum; Christus enim ad hoc in mundum venit, ut quasi Judex, Rex et Dominus omnium credentes sibique obedientes in coelum transferat, incredulos vero et rebelles morte praesenti et aeterna puniat. Ideoque primus Christus per se, per Joannem et Apostolos clare praedicavit promisitque piis regnum coelorum, impiis vero minatus est gehennam, ut scirent in sua manu esse eorum salutem et damnationem, ac ad eum conversi gehennam vitarent, et ab eo coelo adscriberentur, idque ipsum statim facere posse, ac mox facturum, cum nulla infirmitatis vel ignorantiae in hominibus jam sit excusatio uti erat in Judaeis rudibus ante Christum, quibus praemia et supplicia praesentia et temporalia, non futura et aeterna a Mose et Prophetis promittuntur vel intentantur.
Secundo et aptius: securis est Christi Regis et Judicis judicium et vindicta, qua arbores non tantum noxias, sed et infrugiferas, hoc est Judaeos incredulos illico exscindet ex horto Ecclesiae, ac a stirpe, salute et benedictione Abrahae ejusque filiis promissa, illosque in ignem aeternum mittet; atque pro iis Gentes in se credentes, quasi arbores frugiferas inseret paradiso Ecclesiae suae, quae est quasi praedium et haereditas Abrahae, qui est pater credentium et justorum, ideoque easdem benedictionis et salutis Abrahae promissae faciet participes et haeredes. Minatur ergo Joannes Pharisaeis reprobationem Judaeorum ac vocationem et subrogationem Gentium, quae paulo post facta est a Christo. Christus enim Pharisaeos et Judaeos ob incredulitatem rejecit a familia Abrahae, id est ab Ecclesia fidelium ac consequenter a regno Dei, eosque addixit morti et gehennae; Gentes vero ob fidem Ecclesiae suae inseruit coeloque destinavit.
Porro Toletus, in cap. IX Luc., vers. 9, carpit S. Chrysostomum dicentem securim nec radici pepercisse: dicitur enim, inquit ipse, securis posita ad radicem, nempe inter radicem et truncum, alias non esset abscindere, sed evellere. Sensum ergo esse vult, q. d. Baptista: adest jam tempus, quando incisio arborum infrugiferarum et insitio frugiferarum facienda est; prope est Christus, qui quasi securis praedicet incredulos Judaeos a radice Abrahae eosque in ignem mittet; radici vero eidem inseret et inoculabit Gentes in se credentes, juxta illud Pauli, Rom. XI: «Si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis factus es: noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dices ergo: fracti sunt rami, ut ego inserar; bene, propter incredulitatem fracti sunt.» Merito autem Gentes infideles per lapides, Judaei vero antequam praeciderentur, arbori collati sunt; arbor enim vivit et fructificat, dum radici unitur: sic Judaeus per fidem futuri vivebat spiritu, antequam per infidelitatem, quia in advenientem credere noluit, abscissus est. Haec Toletus.
Verum Baptista hic tantum incisionem vel potius excisionem Judaeorum, non vero insitionem vel inoculationem Gentium in eadem radice Abrahae, puta in eadem fide et Ecclesia, perurget; inoculatio enim arborum non fit in radice, sed in ramis. Unde Paulus ait: «Fracti sunt rami, ut ego inserar.» Hic autem Baptista ait: «Jam enim securis ad radicem arborum posita est: omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur.» Ergo loquitur non de insitione vel inoculatione, sed de excisione qua arbor infrugifera radicitus ex horto exciditur et ejus loco alia frugifera in eodem plantatur. Sic enim Judaei excisi sunt ex horto Ecclesiae, qui est quasi praedium Abrahae, et Gentes in eodem a Christo et Apostolis plantatae sunt, juxta illud quod de eisdem Judaeis eorumque Synagoga, per metaphoram ficus infrugiferae ait Christus, Luc. XIII, 7: «Succide illam, ut quid etiam terram occupat?» Judaei ergo radicitus excisi sunt ex horto Abrahae, id est ex Ecclesia, quia fidem quae est quasi radix per quam horto Ecclesiae infixi erant, perdiderunt.
Versus 11: Ipse Vos Baptizabit in Spiritu Sancto et Igni
11. EGO QUIDEM BAPTIZO VOS IN AQUA IN POENITENTIAM: QUI AUTEM POST ME VENTURUS EST, FORTIOR ME EST, CUJUS NON SUM DIGNUS CALCEAMENTA PORTARE; IPSE VOS BAPTIZABIT IN SPIRITU SANCTO ET IGNI. — Haec verba non sunt connectenda praecedentibus, nec immediate post ea dicta sunt a Joanne, sed interpolate per occasionem, quam supplet et explicat Lucas, dicens, c. III, 16: «Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, respondit Joannes omnibus, dicens: Ego quidem aqua baptizo vos; veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni.» Populus ergo ex sanctitate vitae et fervore praedicationis, atque ex baptismo, suspicabatur Joannem esse Messiam, sive Christum. Nullus enim caeterorum Prophetarum usus est baptismo, nisi Joannes; et Ezechielis, cap. XXXVI, baptismum Christo proprium fore praedixerat: «Effundam,» ait, «super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.» Joannes ergo hanc suspicionem eis eximit negatque se esse Christum, sed Christi anteambulonem et indicem se esse profitetur, suumque baptismum Christi baptismo praeludere, ad eumque praeparare significat. Ait ergo:
EGO QUIDEM BAPTIZO VOS IN AQUA, — id est aqua sola. Est Hebraismus. Hebraei enim instrumentum denotant per praepositionem seu litteram beth, id est in, quam Latini subticent; unde dicunt bammajim, id est in aqua, hoc est aqua; in poenitentiam, ut scilicet excitem vos ad agendam poenitentiam vosque abluendo corpore praeparem ad ablutionem animae recipiendam in baptismo Christi. Baptismus ergo Joannis erat professio poenitentiae. Unde baptizandi in eo confitebantur sua peccata, non autem erat condonatio culpae; hanc enim expectare debebant a Christo per ejus baptismum, aut per veram animi contritionem.
QUI AUTEM POST ME VENTURUS EST. — Graece ho erchomenos, id est qui venit in praesenti, qui adventat, qui jam imminet nobisque vicinus est.
FORTIOR. — Graece Ischyroteros, id est robustior, potentior, validior, praestantior est, majoribus viribus et dotibus longe me praecellit; pollet enim coelesti divinaque vi et efficacia, qua non tantum corpus, uti ego, sed et animam spiritu gratiae suae pervadit illamque ab omni scelere expurgat et emaculat. Unde Isaias, cap. IX, inter alia epitheta Christo dat elogium fortis: «Vocabitur,» ait, «nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus fortis.» «Vere autem fortis fuit, qui admiranda opera divinitatis suae operatus est, qui diabolum superavit, praedam de ejus manu abstulit, regnum ejus evertit et in se transtulit, coeli portas aperuit, mortem absorbuit in victoria, peccata delevit, gratiam et gloriam comparavit,» inquit Toletus in cap. III Luc., 19.
Rursum, Christus Joanne erat fortior in miraculis, quia solo nutu mortuos suscitabat, daemones pellebat, aegros sanabat, elementa mutabat, cum Joannes poenitentiis carnem domaret, ut eam spiritui subjiceret. Haec erat virtus Christi et infirmitas Joannis.
CUJUS NON SUM DIGNUS CALCEAMENTA PORTARE. — S. Lucas, cap. III, 16: «Cujus non sum dignus corrigiam calceamentorum solvere;» Marcus, cap. I, 7, addit procumbens. Utrumque est verum, utrumque est vile ministerium servorum, qui herum suum, praesertim principem, procumbendo ad ejus pedes calceant et excalceant, ac ejus calceos portant, cum ipse ocreas aut crepidas induit. Joannes ergo fatetur hic se esse Christi servum et mancipium, Christum vero esse suum Dominum, imo Deum.
Mystice: calceus notat humanitatem Christi, cui ut serviat, ut eamque humeris bajulet, vel manibus sustineat, Baptista se indignum profitetur; haec enim humanitas ex unione cum Verbo summae et quasi immensae erat dignitatis et majestatis. Unde S. Bernardus: «Calceo, inquit, humanitatis nostrae calceata fuit Verbi majestas;» quia enim calceamenta in extrema corporis parte sunt, et ex mortuis fiunt animalibus, idcirco, juxta S. Gregorium et S. Hieronymum in cap. I Marc., 7, recte significant incarnationem Christi, quam se explicare non posse, nec ad hoc dignum esse hic confitetur S. Joannes. Theophylactus per calceamenta accipit Christi descensum in terram, et post mortem in limbum Patrum. Tropologice: Joannes humilians se infra pedes et calceos Christi, per hanc humilitatem meruit exaltari super caput Christi illudque abluere et baptizare.
IPSE VOS BAPTIZABIT IN SPIRITU SANCTO. — Id est Spiritu sancto, q. d. Christus Spiritum sanctum cum omnibus suis donis in vos effundet ita copiose, ut eo vos a peccatis omnibus abluat, ac gratia et charitate, caeterisque charismatibus suis impleat et quasi obruat. Fecit hoc Christus visibiliter in Pentecoste. Unde ipse ascensurus in coelum, ad haec verba Joannis alludens idipsumque promittens Apostolis, ait: «Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies» (Act. I, 5).
Invisibiliter vero id facit in sacramento baptismi et confirmationis, quae baptismi quasi est perfectio et consummatio. Antithesis ergo Joannis et Christi est, quod Joannes solum baptizavit aqua, Christus vero aqua et Spiritu sancto; quodque Joannes corpus, Christus animam abluat: quantum ergo Spiritus sanctus aquam, ac anima corpus antecellit, tantum praestat baptismus Christi baptismo Joannis, qui tantum fuit rudimentarius. Ita Concilium Tridentinum, Sess. VII, can. 1, et passim Patres, quos citat Bellarminus, tract. De Baptismo, cap. XXI.
Hinc Doctores triplicem assignant baptismum: fluminis, flaminis et sanguinis. Fluminis est, cum quis aqua baptizatur; flaminis sive spiritus est, cum quis catechumenus in carcere vel eremo, ubi non est aqua, de peccatis vere conteritur optatque baptizari: talis enim justificatur per contritionem quae includit votum baptismi; sanguinis est, cum quis necdum baptizatus, pro fide martyr occumbit: hic enim in suo sanguine baptizatur et ab omnibus peccatis abluitur.
SPIRITU SANCTO ET IGNI. — Ita constanter habent Graecus, Latinus, Syrus, Arabicus, Persicus, Aegyptius, Aethiopicus. Sensus est, q. d. Baptista: meus baptismus est aqueus, Christi vero est igneus; quantum ergo ignis efficacior est aqua, tantum baptismus Christi potentior est meo. Hinc haeretici dicti Hermiani et Seleuciani baptizabant suos non aqua, sed igne, teste S. Augustino, haeres. 59. Dignus sane haeresi et haereticis fuit igneus hic baptismus, digna talibus tortoribus carnificina: jam non est quod ipsi quaerantur haereticos a Catholicis igne comburi, cum ipsimet suos igne baptizent.
Quaeres, quis hic ignis? Primo, Origenes, homil. 23 in Lucam, accipit ignem purgatorii, q. d. Christus suos fideles cum peccatis venialibus decedentes expiabit igne purgatorii, juxta illud: «Uniuscujusque opus ignis probabit.» Et: «Salvus erit, sic tamen quasi per ignem» (I Cor. III).
Secundo, S. Hilarius per ignem accipit judicium Christi, quod acre, clarum et horridum erit instar ignis.
Tertio, S. Basilius, in cap. IV Isaiae; Damascenus, lib. IV De Fide, cap. X, et Toletus, in cap. III Luc., vers. 16, accipiunt ignem gehennae, quo reprobos Christus punit in inferno; unde explicans subdit: «Paleas autem comburet igni inextinguibili.»
Quarto, Auctor Imperfecti per ignem intelligit tribulationes quibus quasi igne fideles suos affligit et a peccatis abluit Christus.
Quinto et genuine, «Spiritu sancto et igni,» hoc est Spiritu sancto igneo et igniente; Spiritu sancto qui est ignis, id est qui est similis igni et quasi ignis urit et ignit. Est hendiadys. Spiritus sanctus enim quasi ignis fideles a peccatis expurgat, illuminat, accendit, sursum ad coelum rapit ac roborat, ut omnia adversa superent. Denique eos intime sibi unit et quasi ignis in se transformat. Hae enim sunt dotes ignis: purgare, tenebras expellere, lucere, inflammare, sursum rapere, roborare, in se transformare. Hinc in Pentecoste in Apostolos illapsus est Spiritus sanctus per speciem ignis et linguarum ignearum. Unde S. Chrysostomus: «Ignis, ait, commemoratione adjuncta Spiritus sancti efficacitatem signavit, gratiae ipsius robur vehemens et invictum.» Sic et Euthymius ac interpretes Aethiopici per ignem accipiunt Spiritum sanctum. Hinc in primitiva Ecclesia saepe Spiritus sanctus visibili specie ignis descendebat in baptizatos et confirmatos, ut significaretur plena purgatio peccatorum; item ignea charitas igneique sermones quos eis inspirabat Spiritus sanctus, juxta illud, Deuteronom. IV, 24: «Deus tuus ignis consumens est.» Et illud, Jerem. XXIII, 29: «Numquid non verba mea sunt sicut ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram?»
Denique duodecim baptismatum genera sive species, Scriptura colligit ex Damasceno, S. Athanasio et aliis. Toletus, in cap. III Lucae, annot. 31.
Versus 12: Cujus Ventilabrum in Manu Sua
12. CUJUS VENTILABRUM IN MANU SUA, ET PERMUNDABIT AREAM SUAM, ET CONGREGABIT TRITICUM SUUM IN HORREUM: PALEAS AUTEM COMBURET IGNI INEXTINGUIBILI. — Ventilabrum est vannus (vel ut Romae cribrum) quo agricolae segetes trituratas ex spicis excussas evannant, ventilant et in ventum jactant, ut paleis a vento abreptis, sola frumenti grana pura et a paleis separata remaneant. Graece dicitur ptyon, quod paleas quasi expuat: ptyo enim est expuo. Ventilabrum repraesentat Christi judicium et potestatem judiciariam; sicut enim ventilabro triticum a palea secernitur, sic Christus in judicio bonos a malis separabit: bonos enim a dextris statuet, malos a sinistris; bonos coelo, malos tartaro adjudicabit. Area non tam locum quam frumenta, puta segetes in area collectas significat; hae enim mundantur, ut palea a tritico separetur. Est metonymia; ponitur enim continens pro contento. Area ergo notat Ecclesiam sive coetum fidelium.
Igitur ventilator est Christus Judex, ventilabrum est ejus judicium, quo singulorum cogitata, dicta factaque ventilabit et examinabit, ac bona bonosque a malis secernet. Area est Ecclesia; paleae sunt impii, quos Christus comburet igne gehennae; triticum sunt justi et sancti, quos Christus colliget in suum horreum, id est in regnum coelorum, ut iis quasi tritico pascat et oblectet S. Trinitatem, omnes Angelos totamque Ecclesiam triumphantem.
Assurgit Joannes a primo gratiae adventu Christi ad secundum judicii; tum enim omnino permundabit aream, id est Ecclesiam suam, idque ut Sadducaeos et Pharisaeos hoc judicii et gehennae terrore concutiat et ad poenitentiam adigat.
Porro instare et vicinum esse hoc judicium significat, cum ait hoc ventilabrum esse in manu Christi, ut scilicet illico eo segetes eventilet et paleas a tritico, id est malos a bonis sequestret: ita S. Ambrosius, in cap. III Luc., 17; licet enim usque ad diem judicii multi supersint centeni anni, tamen hi omnes, si cum aeternitate comparentur, modicum et quasi nihil sunt. Adde, Christus Dominus et Judex in manu sua habet cujusque spiritum, animam et vitam, ut eam illico tollat, si velit, judicet, beet, damnet et in coelum vel gehennam mittat.
PALEAS (quanto magis zizania) AUTEM COMBURET IGNI INEXTINGUIBILI. — Impii et damnandi vocantur paleae, quia ut paleae sunt levissimi, vilissimi, inutilissimi et ad nihil fere utiles, nisi ad ignem, ut scilicet sint folles et fomenta gehennae.
Pro inextinguibili, Graece est asbesto, id est inexstincto, hoc est aeterno. Hinc asbestus lapis dicitur, qui semper ardet et non extinguitur: est miosis; parum enim dicitur, et plus significatur. Ignis enim gehennae dicitur asbestos, id est inextinguibilis, non tantum quod extingui nequeat, sed et quod homines impios urendo non extinguat, imo eos perpetuo viventes jugiter cruciet et urere pergat. Damnatur ergo hic error Origenis, qui putavit poenas inferni non fore perpetuas, sed post magnum Platonis annum (quo omnia renovabuntur) finiendas. Rursum asbesto, id est inexstincto, hoc est inextinguibili, notat ignem gehennae non consumere vel incinerare corpora damnatorum, nec fomenta carbonum vel lignorum illi suggeri; quae enim posset esse materia tanta, ut sufficeret ad alendum eum per totam aeternitatem? sed ignem illum eumdem omnino numero in eodem sulphure et iisdem corporibus a Deo conservari, ut ea praesertim urat et nunquam comburat.
Alludit ad cap. LXVI Isaiae, 24: «Vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur.» Et cap. XXXIII, 14: «Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?» Vide ibi dicta. Exempla dat S. Chrysostomus: «Nonne, ait, cernis solem istum semper ardentem et nunquam prorsus extinctum? (multi enim censent solem esse ignem) non legisti (Exodi III) incensum rubum, nec tamen ipso incendio concrematum?» Et S. Augustinus, lib. Contra Donatistas, post collationem, cap. IX: «Jam satis, ait, superius disputavi posse animalia (quae inde pyraustae nominantur) etiam in ignibus vivere, in ustione sine consumptione, in dolore sine morte per miraculum omnipotentissimi Creatoris, cui hoc possibile esse qui negat, a quo fit quidquid in naturis omnibus miratur, ignorat.»
Cogita et horresce hunc ignem gehennae, quem nullae aquae, nullae lacrymae, imo omnia flumina, omnes abyssi, omnia maria in unum collecta, omnes daemones, omnes creaturae totis viribus suis non possunt extinguere, imo nec vel tantillum minuere: «Quia flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam» (Isaiae, c. XXX, 33).
Versus 13: Venit Jesus a Galilaea in Jordanem ut Baptizaretur
13. TUNC VENIT JESUS A GALILAEA IN JORDANEM AD JOANNEM, UT BAPTIZARETUR AB EO. — Tunc, opportune scilicet, cum Joannes Christum praedicaret sibique praeferret, dicens se non esse dignum ejus calceamenta portare, cumque omnes excitaret ad poenitentiam et baptizando praepararet ad gratiam a Christo accipiendam, tunc, inquam, supervenit Christus, ut quem absentem commendaret, praesentem indicaret et digito ostenderet: sicut lucifer prait et ostendit solem orientem.
A GALILAEA — scilicet a Nazareth, ait Marcus, cap. I, 9, patria sua, ubi cum matre hucusque privatus vixerat et cum patre Josepho artem fabrilem exercuerat usque ad annum aetatis trigesimum. Unde illo jam expleto adiit Joannem, ut ab eo declararetur Messias, hoc est orbis doctor et redemptor, utque publicum hoc docendi et legem Evangelicam instituendi officium, ad quod a Patre missus erat, habito a Joanne testimonio, inchoaret. In Jordanem, hoc est ad Jordanem, puta in Judaeam, ad eum Jordanis locum ubi Joannes baptizabat. Decreverat enim Deus, ut Christus Judaeis promissus in Judaea praedicationem inchoaret: nam alioqui per Galilaeam quoque fluit Jordanis.
UT BAPTIZARETUR AB EO. — Quaeres, quae fuere causae praedicationis et baptismi Joannis, et quare Christus a Joanne baptizari voluit? «Triplicem ob causam, ait S. Hieronymus, Salvator a Joanne accepit baptismum: Primo, ut quia homo natus erat, omnem justitiam et humilitatem legis impleret; secundo, ut baptismate suo Joannis baptisma comprobaret; tertio, ut Jordanis aquas sanctificans per descensionem columbae, Spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum.»
Quarta causa est, ut Christus Joanni auctoritatem adderet ejusque baptismum, cui nonnulli detrahebant, probaret, ait Beda: itaque vicissim majoris auctoritatis testimonium ab eo acciperet, ut scilicet Joannes eum verum esse Messiam omnibus ad se confluentibus ostenderet, juxta id quod ipse ait: «Ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans» (Joan. I, 31), utque homines ad poenitentiam invitando per baptismum suum praepararet et assuefaceret ad baptismum Christi, ut innuit hic, vers. 11.
Quinta est, ut in baptismo Spiritus sanctus specie columbae in Christum descendens, et Pater de coelo intonans: «Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui,» ipsi irrefragabile testimonium perhiberet. Ita S. Hieronymus.
Sexta est, ut Christus, baptismum a Joanne suscipiens, suo exemplo omnes ad suum baptismum alliceret et fructum ejus ostenderet, scilicet Spiritus sancti donationem et illapsum.
Septima, Christus in se peccata nostra susceperat, ergo quasi reus et poenitens Joanni se sistit, ut ab eo baptizatus, in se quasi luat et abluat peccata nostra. Unde Nazianzenus, orat. in sancta Luminaria: «Joannes, ait, baptizat, et accedit Jesus sanctificans quidem et ipsum qui baptizat, praecipue tamen ut et veterem Adam sepeliat in aquis.» Et mox: «Ascendit Jesus de aqua, secum quodammodo demersum educens et elevans mundum.» Hic humiliando se coram Joanne meruit Christus, ut nos doceret, ei qui animarum lucro studet, viam prius sternendam esse per multiplicem humiliationem.
Octava, ut Christus, qui novam Christianorum rempublicam condere decreverat, in quam non nisi baptizati adscriberentur, esset et ipse princeps baptizatus, ut sic per omnia fratribus assimilaretur absque peccato. Celebre est illud Catonis: «Patere legem, quam ipse tuleris.»
Nona, ut sicut Abraham olim veteris Synagogae jussu Dei symbolum instituit circumcisionem: sic Christus novae Ecclesiae novam tesseram daret sanciretque baptismum. Quocirca S. Thomas, III part., Quaestione LXVI, articul. 2, censet Christum, dum baptizaretur, non verbis, sed facto instituisse baptismi sacramentum, ut esset omnium peccatorum lavacrum; nam tum apparuit tota S. Trinitas, quam in forma baptismi profitemur, dicendo: «Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.» Pater enim apparuit in voce, Filius in Jordane, Spiritus sanctus in forma columbae. Verius tamen est Christum, dum baptizaretur, designasse tantum suum baptismum ejusque materiam, scilicet aquam; eum vero paulo post, dum coepit praedicare publice, instituisse, ut docet Suarez et alii plures: quare non videtur eum instituisse, dum Nicodemo secreto et nocte ad se venienti dixit: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei» (Joan. III, 5). Haec enim secreta fuit ad unum Nicodemum Christi vox; publicum autem baptismi sacramentum publice fuit instituendum et promulgandum. Indicatus ergo duntaxat a Christo fuit hic baptismus, mox a se conceptis verbis in publica populi concione et coetu instituendus.
Ex hoc est quod dicere volunt S. Chrysostomus hic; S. Augustinus, sermone 36 et 37 De Tempore; S. Gregorius Nazianzenus, orat. in S. Nativitatem, et alii, dum aiunt Christum suo baptismo aquas sanctificasse et contactu corporis vim regenerativam eis indidisse, non quasi aquis indideret qualitatem physicam, sed moralem, quia scilicet tunc ipso facto ex intentione Christi deputatae et designatae sunt aquae ad sanctificandum homines eis abluendos in baptismi sacramento mox a Christo instituendo.
Tropologice: Christus suo baptismo hic nos docere voluit viam sanctam et perfectam inchoandam a baptismo, id est a poenitentia, lacrymis et purificatione affectuum, idque maxime facere debere eos qui alios baptizare, id est purificare, convertere et sanctificare destinant, uti sunt doctores et praedicatores.
Versus 14: Ego a Te Debeo Baptizari
14. JOANNES AUTEM PROHIBEBAT EUM. — Agnovit Joannes Christum ex privato Dei instinctu et revelatione, per quam Christum videns, facie tenus agnovit, quem ante triginta annos infantem latentem in utero matris, latens et ipse in ventre suae genitricis per mentem et spiritum agnoverat, salutarat et exultarat (Luc. I, 41).
Dices, quomodo ergo, Joan. I, 33, Baptistae a Deo datur signum quo Christum agnoscat, scilicet descensio et mansio Spiritus sancti super eum? Respondetur hoc signum Baptistae dari, non ut primo Christum cognoscat, sed ut illo plenius se in hac cognitione fideque confirmet, utque eodem quasi certo Dei testimonio Christum populo ostendat et commendet.
DICENS: EGO A TE DEBEO BAPTIZARI, ET TU VENIS AD ME? — Pro debeo, Graece est chreian echo, id est opus habeo, indigeo a te baptizari, id est spiritualiter ablui a levibus peccatis tuoque spiritu et gratia perfici: non ergo significat debitum praecepti, quasi Baptista obligatus fuerit suscipere baptismum Christi. Hoc enim praeceptum baptismi Christi editum et promulgatum fuit a S. Petro post mortem Baptistae et Christi in Pentecoste.
Hinc tamen nonnulli colligunt Baptistam paulo post a Christo fuisse baptizatum, sicut ab eodem baptizata fuit B. Virgo, S. Petrus, Jacobus, Joannes caeterique Apostoli, uti testatur S. Evodius, qui S. Petro in cathedra Antiochena successit, epistola quae inscribitur To Phos, id est Lumen; Christum vero non decuit suo baptismo baptizari, quia ipse quasi hierarcha baptismum instituit quasi peccati remedium, ac sui suaeque Ecclesiae notam et characterem. Ita D. Thomas, Suarez et alii passim, tract. De Baptismo.
Favent huic sententiae Nazianzenus, orat. 39, versus finem: «Sciebat Christus, ait, paulo post futurum, ut ipse Baptistam baptizaret,» item et S. Chrysostomus, qui dicunt Joannem baptizasse Christum aqua, Christum vero baptizasse Joannem spiritu. Unde Auctor Imperfecti hic, homil. 4: «Dum, ait, Joanni dicenti: Ego a te debeo baptizari, respondit: Modo interim sine, ostendit, quia postea Christus baptizavit Joannem, quamvis in secretioribus libris manifeste hoc scriptum esset: Joannes quidem baptizavit illum aqua, ille autem Joannem in spiritu.»
Dici posset tamen Christum baptizasse Joannem spiritu, non in sacramento baptismi, sed spiritu, id est spiritualiter, quia majorem spiritus copiam ei infudit fecitque ut in gratia et charitate valde proficeret. Unde Abulensis hic, in c. III Matth., Q. LXXVIII, censet Joannem non fuisse baptizatum a Christo, idque probat ex admiratione discipulorum Joannis, qui paulo post nuntiarunt Joanni Christum, cui Joannes testimonium perhibuerat, baptizare, et omnes ad eum venire (Joan. III, 26). Hoc enim frustra illi nuntiassent, si Joannes jam a Christo baptizatus erat, idque sane eis Joannes respondisset: nisi dicas, post haec discipulorum nuntium, Joannem a Christo petiisse baptismum, ut pariter discipulos suos ad Christum ejusque baptismum adduceret. Itaque res manet dubia, adeoque problema est, an Joannes baptizatus fuerit a Christo, an non?
Versus 15: Sic Decet Nos Implere Omnem Justitiam
15. RESPONDENS AUTEM JESUS, DIXIT EI: SINE MODO (permitte me nunc baptizari a te), SIC ENIM DECET NOS IMPLERE OMNEM JUSTITIAM. — Nos, scilicet me suscipiendo, te dando baptismum. Alii, q. d. nos, id est quotquot aliorum magistri sumus, decet eos praeire exemplo. Nihil quantumvis leviculum est praetereundum: Instituere volo baptismum; praecipientis est quod praecipit prae aliis adimplere. Unde de Christo ait Lucas: «Coepit Jesus facere et deinde docere» (Act. I, 1).
«Haec est justitia,» ait S. Ambrosius, lib. II in cap. III Lucae, cap. ultimo, «ut quod alterum facere velis, prior ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo.» Unde S. Gregorius, lib. XXXI Moral., cap. I: «Ex humilitate, inquit, vera secura semper auctoritas nascitur.»
Porro, non solus Christus recipiens, sed et Joannes conferens ei baptismum, implebat omnem justitiam, tum quia contendens de humilitate et humili baptismi susceptione cum Christo, sinebat se ab eo vinci, uti par erat: unde victus a Christo humilitate, vincebat quasi Christum obedientia, cedendo et obediendo ei; sicut S. Dominicus volens dare dexteram S. Francisco, cum ille plane obsisteret et occuparet sinistram, ei dixit: «Tu me vincis humilitate, ego te vinco obedientia,» quia tibi cedo et obedio: tum quia Joannes rem valde sanctam, puta baptismum poenitentiae exercebat, ut homines praepararet ad gratiam Christi; tum quia cooperabatur summae humiliationi Christi, dando ei baptismum quem ipse poscebat, et a nullo alio, quam a Joanne accipere poterat; tum quia causa fuit, ut Christus a S. Trinitate declararetur esse Filius Dei; hoc enim factum est in baptismo. Verisimile quoque est Joannem in ipso baptismo Christum populo demonstrasse; cum enim forma baptismi Joannis fuerit haec, aut similis: «Baptizo te in nomine ejus qui venturus est.» Vel: «Crede in Messiam jamjam venturum,» ut colligitur cap. XIX, 4, videtur quod Christo veniente et baptismum recipiente, dixerit: «Hic est Messias quem venturum dixi;» quae omnia erant sanctissima, ut merito Joannes quoque dicatur hic implesse omnem justitiam.
Rursum S. Hieronymus inquit: «Pulchre dixit: Sine modo, ut ostenderet Christum in aqua Joannem a Christo in Spiritu baptizandum.» Et mox: «Tu me baptizas in aqua, ut ego te baptizem pro me in sanguine tuo,» q. d. Tu me baptizas baptismo fluminis, ego te baptizo baptismo flaminis et sanguinis.
SIC ENIM DECET NOS IMPLERE (Arabicus, perficere) OMNEM JUSTITIAM. — Primo: omnem justitiam, Syrus: omnem rectitudinem, hoc est quidquid justum est, rectum, sanctum et Deo gratum; nec quidquam tale recusare, etiamsi humile sit et abjectum, nec una lege cautum, sed consilium duntaxat sit, non praeceptum, quale hic est, ut ego Christus baptizer a te, o Joannes, qui es servus et creatura mea: omnis ergo justitia est quaelibet virtus, sanctitas et perfectio. Rursum omnem justitiam, id est quidquid praecepit Deus Pater, ait Vatablus. Justum enim est quod Deus sancit et praecipit. Videtur enim Deus Pater Christo, uti moriendi, sic et baptismum a Joanne suscipiendi praeceptum dedisse.
Hinc secundo Glossa: Omnis justitia, inquit, est humilitas, quae se omnibus, id est superioribus et aequalibus, aeque ac inferioribus subjicit. Ex adverso omnis injustitia est superbia, qua quis non modo inferioribus et paribus, sed et superioribus se praeponit. Jus enim et subjectionem eis debitam adimit. Sicut enim in omni actu justitiae, id est virtutis intervenit humilitas, qua quis rationi et virtuti se submittit; sic in omni actu peccati miscet se superbia, qua quis rationi, legi et voluntati Dei se suamque voluntatem et cupiditatem anteponit. Humilitas ergo implet omnem justitiam, quia solvit, imo superat omne jus et debitum, quod homo debet Deo, proximo et sibi. Deo enim se subjicit per religionem, proximo per charitatem, corpus animae, animam legi Dei. Quocirca humilis cum omnibus pacem habet, superbus cum omnibus dissidium et bellum. Quot hodie sunt dissidia et lites, etiam inter clericos et Praelatos, de loco, de titulis, de praecedentia, quam utraque pars sibi deberi pertinaciter contendit cum scandalo laicorum, et nullo vel exiguo victoriae lucro? Quid enim lucraris, si litem vincas, nisi exiguum et inane honoris punctum? et interim longe majorem famae, pacis et saepe conscientiae jacturam facis. Disce, o Christiane, a Christo hic, cedere, imo et ambire locum imum, sic cum Christo exaltaberis et mereberis summum. Christus enim subdens se Joanni, ab eo, imo a tota S. Trinitate declaratus est esse major Joanne, imo Filius Dei. Dic ergo cum Christo: «Sic nos decet implere omnem justitiam,» quam imitatus S. Ignatius, fundator Societatis nostrae, aureum hoc axioma dedit:
Nulli vel minimo quavis ratione repugnes,
Cedere te potius, quam superare juvet.
Decus enim, honor et gloria Christiani est humilitas, puta cedere, sinere se vinci, primas alteri dare: quare major est, qui est humilior, qui cedit, qui alterum sibi praefert. Nam, ut ait S. Gregorius, lib. III Moral., cap. XIII: «Malorum locus est superbia, bonorum locus est humilitas.»
Docet ergo hic nos Christus sequi vitam communem, non quaerere exemptiones a communi lege et more, haberi ut unus de vulgo, juxta illud: «Si sis egregius, esto quasi unus e grege;» imo ad ima descendere, et omnibus se supponere, juxta illud, Eccles., cap. III, 20: «Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam; quoniam magna potentia Dei solius et ab hominibus (humilibus) honoratur.» Vide ibi dicta.
Tertio: omnem justitiam, id est summam justitiam. Sic, Exod. XXXIII, 19, ait Deus Mosi: Ostendam omne, id est summum bonum, scilicet meipsum, tibi: ima enim justitia est, subdere se suo superiori; media, subdere se aequali; summa, subdere se inferiori, uti Christus subdidit se Joanni: Christus, inquam, qui est Sanctus Sanctorum, inclinavit caput Joanni ad baptismum, quasi petens ab eo purificationem et sanctificationem velut peccator et poenitens, sicut erant caeteri qui poscebant baptismum a Joanne. Praeclare S. Gregorius, III part. Pastor., admonit. XVIII: «Audiant, inquit, humiles, quia Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare; audiant elati, quia initium omnis peccati superbia est. Audiant humiles, quia redemptor noster humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem; audiant elati, quod de eorum capite scriptum est: Ipse est Rex super universos filios superbiae. Occasio igitur perditionis nostrae facta est superbia diaboli, et argumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei.»
Et paulo post: «Dicatur ergo humilibus, quia dum se dejiciunt, ad Dei similitudinem ascendunt; dicatur elatis, quia dum se erigunt, in apostatae Angeli imitationem cadunt. Quid igitur elatione dejectius, quae dum supra se tenditur, ab altitudine verae celsitudinis elongatur? Et quid humilitate sublimius, quae dum se in ima deprimit, auctori suo manenti super summa conjungit?»
Idem alibi: Haec, ait, est summa justitia et sanctitas, si virtutis merito summi, humilitate simus infimi. S. Thomas Aquinas (ut in ejus Vita inter ejus axiomata refertur) rogatus quo indicio vere sanctus et perfectus dignosci posset? respondit humilitate, contemptu sui, contemptu honoris et laudis, tolerantia ignominiae et vituperii. «Si enim, ait, videris aliquem, dum negligitur, contemnitur, postponitur, dare sensum doloris vel indignationis, dejicere vultum, nasum contrahere, rugare frontem, scito hunc non esse sanctum, non esse magnum, etiamsi is miracula faceret. Ostendit enim in sui neglectu suam superbiam, tristitiam, iram, impatientiam, ac proinde vilem se facit et contemptibilem. Ex adverso humilis, qui gaudet suo contemptu, dignus est qui ab omnibus laudetur et glorificetur.»
Quarto: omnem justitiam, id est omne incrementum justitiae, id est virtutis et sanctitatis: Christus enim, licet interius in gratia crescere non posset, erat enim ea plenus a primo instanti suae conceptionis et unionis cum Verbo, tamen exterius quotidie majora virtutum signa edebat, ac magis magisque se humiliabat. Christus enim e coelo descendit in uterum Virginis, ex utero in praesepium, e praesepio in Jordanem, e Jordane in crucem, ut nos doceret illud, Psalm. LXXXIII, 8: «Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.» Sic B. Theresia faciebat omnem justitiam, quia in qualibet re faciebat id quod justius, sanctius, perfectius et Deo gratius erat, imo ad hoc voto se abstrinxit. Quocirca S. Augustinus, epist. 56 ad Dioscorum: «Huic (Christo et Christianae disciplinae), inquit, te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas velim, nec aliam tibi ad capessendam et obtinendam veritatem viam munias, quam quae munita est ab illo qui gressuum nostrorum tanquam Deus vidit infirmitatem. Ea est autem prima humilitas, secunda humilitas, tertia humilitas, et quoties interrogares, hoc dicerem.» Et post nonnulla: «Itaque sicut rhetor nobilissimus (Demosthenes), cum interrogatus esset quid ei primum videretur in eloquentiae praeceptis observari oportere, pronuntiationem dicitur respondisse; cum quaereretur quid secundo, eamdem pronuntiationem; quid tertio, nihil aliud quam pronuntiationem dixisse: si interrogares, et quoties interrogares de praeceptis Christianae religionis, nihil me aliud respondere nisi humilitatem liberet, etsi forte alia dicere necessitas cogeret. Huic humilitati saluberrimae, quam Dominus noster Jesus Christus ut doceret, humiliatus est; huic, inquam, maxime adversatur quaedam, ut ita dicam, imperitissima scientia.»
Denique quinto implet omnem justitiam, qui honore omnes praevenit, qui aliorum mores difficiles, molestos sibique injurios tolerat, juxta illud Pauli: «Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi» (Galat. VI). Item qui amat odientes se, benedicit maledicentibus, benefacit malefacientibus sibi, qui laudat detrahentes sibi, qui honorat spernentes se, qui charitatis ardore vincit inimicos eosque facit amicos, qui injurias ulciscitur beneficiis, qui cum Paulo optat esse anathema pro hostibus suis (Rom. IX), ac omnibus omnia fit, ut omnes Christo lucrifaciat (I Cor. IX, 22). Haec omnia docuit et prius fecit Christus.
TUNC DIMISIT EUM, — id est, hoc audito, cessit Joannes Christo petenti baptismum eumque baptizavit: «Ut si Deus ab homine accepit baptisma, nullus a conservo dedignetur accipere,» ait S. Hieronymus. Et S. Ambrosius, lib. II in Lucam, cap. ult.: «Nemo refugiat lavacrum gratiae, quando Christus lavacrum poenitentiae non refugit.» Pulchre S. Bernardus, serm. 1 De Epiph.: «Acquievit, ait, Joannes, et obedivit; baptizavit Agnum Dei, et aquas lavit: nos abluti sumus, non ille, quia nobis lavandis aquae cognoscuntur ablutae.»
Porro diem qua Christus baptizatus est, fuisse Dominicum tradit S. Augustinus, serm. 454 De Tempore, licet Joannes Lucidus, lib. VII, cap. 11, censeat Christum baptizatum feria sexta. Certum quasi est ex traditione Christum baptizatum esse die sexta januarii, eadem scilicet qua ante triginta annos adoratus fuerat a Magis. Unde Ecclesia eadem die memoriam baptismi Christi recolit. Quocirca Aethiopes die 6 januarii, in memoriam baptismi Christi, aquis se non tantum aspergunt, sed et penitus immergunt. Fideles quoque in Graecia circa mediam noctem, quae in diem sextam antecedit, aquas ex obvio fonte vel fluvio hauriebant, quae Dei dono multis annis incorruptae manebant, uti expresse testatur S. Chrysostomus, homil. De Baptismo Christi, tom. V operum Graecorum. Addit S. Epiphanius, haeres. 31, illa die Nilum in vinum verti: «Circa ipsam undecimam (mensis Tybi, qui est sextus nostri januarii) post annos triginta factum est primum signum in Cana Galilaeae, quando aqua facta est vinum. Quapropter etiam in multis locis usque in hanc diem hoc fit, quod tunc factum est, divinum signum in testimonium incredulis, velut testantur in multis locis fontes ac fluvii in vinum conversi: ut Cibyres quidem urbis Cariae fons, qua hora hauserunt ministri, et ipse dixit: Date architriclino; testatur et in Gerasa Arabiae fons similiter. Nos bibimus de Cibyres fonte: fratres vere nostri de eo qui est in Gerasa, in Martyrum templo. Sed et multi de Nilo hoc testantur.» Tres ergo aquas nominat, quae dicto festo in vinum vertantur: primam, fontem Cibyres; secundam, fontem in Gerasa; tertiam, Nilum. Cum igitur tres isti fontes vinoso sapore nunquam fluxerint nisi hac die, manifestum fit hoc miraculum non esse patratum, nisi ad recolendam memoriam vini ex aqua a Christo in Cana Galilaeae producti, ait noster Gretserus in Curenalaten, pag. 236 et seq., qui cum S. Epiphanio opinatur Christum in Cana aquam in vinum vertisse die sexta januarii; alii enim alia die id factum putant, ut dixi in Chronotaxi Monotessari.
Quin et Jordanis aquam a Christi in ea baptismo donum incorruptionis accepisse, docet ibidem Gretserus: «Addamus et hoc, inquit, aquam Jordanis, postquam eam Christus contactu et baptismo suo consecravit, incorruptionis munere donatam esse.» Id asserit illustrissimus princeps Nicolaus Christophorus Radzivilus in suo Hodaporico Hierosolymitano: «Aquam, ait, valde turbidam Jordanis habet, sed salubrem, qua in vase asservata nunquam corrumpitur, prout in ea quam attuli mecum, indubitanter sum expertus.»
Rursum videtur Christus a Joanne non solum baptizatus et ablutus in capite, sed et in reliquo toto corpore, tum quia hic erat ritus Judaeorum, et etiamnum est; tum quia totum corpus aquis purificare debebant, ut singula membra quae peccarent, abluerent; utque totius animae omniumque ejus peccatorum purificationem repraesentarent. Spoliabant ergo se vestibus, et nudi baptizabantur; Jesus ergo dignatus est se nudare coram Joanne, et hanc verecundiam quam casti erubescunt, pro nobis subire — ut Adae nostramque nuditatem verecundiamque peccato inductam, sua gratia velaret et vestiret. Unde et ecclesia eodem loco ubi vestes Christi repositae fuere cum baptizaretur, erecta est a fidelibus, teste Beda, De Locis sanctis, cap. XIII, qui et addit quod ille locus apud Jordanem, in quo baptizatus est Christus, nobili monasterio et ecclesia in honorem Joannis Baptistae dedicata, illustratus sit. De eodem ita scribit Gregorius Turonensis, lib. De Gloria Martyrum, cap. XVII: «In Jordane habetur locus in quo Dominus baptizatus est. In uno etenim reflexu aqua ipsa revolvitur, in qua nunc leprosi mundantur. Cum enim advenerint, saepius lavantur in flumine donec ab infirmitate purgentur; de publico tamen, dum ibi commorati fuerint, victum accipiunt; sanati autem ad propria discedunt. Ipse quoque Jordanis ab eo loco in quinto milliario mari commixtus Mortuo, nomen amittit.»
In eodem loco Christum post baptismum saepius visitasse S. Joannem ibidem baptizantem, tradit Joannes Moschus in Prato spiritus, cap. I. Porro Christus in Jordane baptizatus est a Joanne in Ennon juxta Salim (Joan. III, 23): non longe a Sarthan et Jericho, ubi filii Israel, duce Josue, sicco pede transierunt Jordanem a Deo miraculose divisum (Josue III, 16 et 17), ut significaretur eumdem Christum, qui olim Hebraeos per Jordanem deduxerat in Terram promissam, fideles suos et Christianos per baptismum pari modo deducturum in coelum. Unde «sicut duce Josue, aquae Jordanis retrorsum conversae sunt; sic Christo duce baptizato, retrorsum peccata conversa sunt,» ait S. Augustinus. Rursum Elias divisit aquas Jordanis, quando erat in curru igneo rapiendus in coelum (IV Reg. II), ut significaretur quod transeuntibus per aquam baptismi Christi, per ignem Spiritus sancti pateret aditus ad coelum, ait D. Thomas, III part., Q. XXXIX, art. 4.
Versus 16: Aperti Sunt Coeli, Spiritus Sicut Columba
16. BAPTIZATUS AUTEM JESUS, CONFESTIM ASCENDIT DE AQUA, ET ECCE APERTI SUNT EI COELI, ET VIDIT SPIRITUM DEI DESCENDENTEM SICUT COLUMBAM, ET VENIENTEM SUPER SE. — Lucas, cap. III, 21, addit: «Jesu baptizato et orante apertum est coelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba super ipsum.» Unde patet non vi baptismi Joannis, sed merito humilitatis et orationis Christi apertum esse coelum, et descendisse Spiritum sanctum super eum; orationi enim et orantibus insinuat se Spiritus sanctus.
Confestim. — Refer hanc vocem magis ad sequentia, utpote «aperti sunt ei coeli,» etc., quam ad «ascendit de aqua.» Nam Christo egresso ex aquis, statim aperti sunt coeli; unde Marcus, cap. I, 9, ait: «Et statim ascendens de aqua, vidit coelos apertos.»
ET ECCE APERTI SUNT EI COELI. — Marcus: «Vidit coelos apertos.» Vidit, scilicet ipse Jesus: non dubium quin et Joannes idipsum viderit ac caeteri qui aderant, utpote propter quos haec fiebant. Unde Matthaeus ait: «Aperti sunt ei,» id est propter eum; coeli, puta in ejus gratiam et honorem visi sunt aperiri, idque ad hoc: primo, ut vox Patris e coelo labens: «Hic est Filius meus dilectus,» Christi dignitatem Joannis dignitate majorem significaret; secundo, ut indicaret Deus per Christum coelum omnibus aperiri, ita S. Chrysostomus; tertio, ut vis coelestis baptismi innueretur, scilicet per eum homines carnales fieri spirituales et coelestes, ac per eum ad coelum vocari et quasi manu duci. Ita S. Thomas, III part., Q. XXXIX, art. 5.
Quaeres, quomodo Christo aperti sunt coeli? Respondetur coelorum soliditatem non fuisse realiter apertam et discissam (hoc enim naturaliter est impossibile, supernaturaliter est superfluum: non etiam coeli aperti fuere per solam visionem imaginariam, uti aperti sunt Ezechieli, cap. I, 1); sed quod in suprema aeris regione sensibiliter visus fuerit quidam hiatus, seu species aperturae sensibilis, ex quo columba aeque ac vox Patris «de coelo» in Christum labi videretur, ita scilicet ut partes aeris extremae densiores viderentur, eo modo ut ad illas terminari posset visus; aer autem interjectus maneret rarus, nec videretur, sed appareret quasi hiatus lucidus, sive vacuum quoddam, et apertura radios vibrans in Christum, ex qua columba cum voce descendit in Christum.
Hac enim arte pictores solent pingere et repraesentare hiatum. Omnia enim hic sensibilia fuerunt. Ita Euthymius, Jansenius et Suarez, III part., Q. XXXIX, art. 5. Tales hiatus saepe apparent in aere, de quibus Aristoteles in Meteoris.
Addit noster Hieronymus Prado, in cap. V Ezech., ad illa: «Aperti sunt coeli,» per fulgura et coruscationes visum fuisse quasi aetherem dividi et aperiri, indeque vocem Patris quasi tonitruum erupisse. Semper enim tonitru miscetur cum fulgure, imo fulguris est causa, etsi post fulgur audiatur, quia auditus tonitrui tardior est visu fulguris, eo quod objectum visus citius producat speciem sui, quam sonus; visus enim omnium sensuum est subtilissimus et celerrimus, idque factum esse ad hoc, ut populus fulminis fulgore et tonitrui terrore excitaretur ad audiendam vocem Patris de coelo: «Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.» Favet illud Psalm. XXVIII, 3 et 6, in sensu allegorico. Et Psalm. LXXVI: «Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae.»
Sic apud poetas aethera vel coelum aperiri, dividi, scindi, rumpi, idem est quod fulgurare. Ita Ovidius, II Fastor.:
Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether.
Silius Italicus, lib. I:
— ruptoque polo micat ignibus aether.
Statius, lib. I Thebaid.:
— Abrupta tremiscunt
Fulgura et attritus subita face rumpitur aer.
Manilius, lib. I:
— Et coelum fulmine ruptum.
Simili modo vidit S. Stephanus, dum lapidaretur, coelos apertos (Actor. VII, 55). Vide ibi dicta.
ET VIDIT (Syrus, suspexit) SPIRITUM DEI DESCENDENTEM SICUT COLUMBAM. — Aegyptius: «Et vidit Spiritum Dei descendentem in forma columbae.» Quaeres primo, an vera et realis fuerit haec columba, an tantum species et similitudo columbae? Veram fuisse columbam censent S. Hieronymus, S. Anselmus et ex iis D. Thomas, III p., Q. XXXIX, art. 7; Salmeron et alii, idque est probabile; aeque tamen probabile, imo probabilius est non fuisse veram columbam, sed tantum speciem sive formam columbae ab Angelo formatam, agitatam et motam ut in Christum descenderet. Ratio est, quia id indicant omnes Evangelistae; nam Matthaeus ait: «Sicut columbam,» Marcus: «Tanquam columbam,» Joannes, cap. I, 32: «Quasi columbam,» Lucas, cap. III: «Corporali specie sicut columba.» Erat ergo species et similitudo duntaxat, non veritas columbae; nec enim vera columba opus hic erat, sed similitudine ad symbolicam significationem, ut scilicet per speciem et symbolum columbae designarentur dotes Christi, quas mox recensebo.
Simili modo «coeli aperti sunt,» non realiter, sed per apparentiam et spectrum duntaxat, uti paulo ante explicui. Ita censent S. Augustinus, ep. 102; S. Ambrosius, lib. I De Sacram., cap. V; S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Lyranus, Cajetanus, Jansenius hic; Abulensis, Quaest. LXXXIV, LXXXV; Suarez, III p., Q. XXXIX, art. 7.
Instabis: Fuitne ergo hoc phantasma et phantastica columba? Respondetur: Minime; fuit enim verum solidumque corpus, habens formam columbae, ut docet S. Augustinus, De Doctrina Christiana, cap. XXII, non assumptum hypostatice a Spiritu sancto, sicut humanitas Christi assumpta est a Verbo, uti videtur sensisse Tertullianus, lib. De Carne Christi, cap. III, sed tantum Spiritus sancti index et symbolum, quia columba est avis mansuetissima, simplicissima, innocentissima, fecundissima, summe amabilis et zelotypa: talis pariter est Spiritus sanctus, qui hanc suam mansuetudinem, simplicitatem, innocentiam, fecunditatem, charitatem et zelum animae Christi a primo conceptionis ejus instanti perfectissime indiderat, idque nunc externo hoc signo jam a se factum esse duntaxat significabat, et publice toti populo declarabat.
Quaeres secundo, cur Spiritus sanctus in Christum descenderit specie columbae, in Apostolos vero specie ignis et linguarum ignearum? (Act. II). Respondet primo S. Chrysostomus, quia Christus venit in carnem et mundum mansuetus ut columba, ad remittendum peccata et solvendum peccatores. In die vero judicii veniet ut severus judex, puniturus impios per ignem. Rursum et magis ad litteram: Apostolis datus est Spiritus sanctus specie ignis, quia eis indebat fervorem et ardorem praedicandi, ait S. Augustinus, tractat. VI in Joannem.
Secundo, quia columba optime repraesentat Spiritum sanctum septuplicem, sive septem ejus dona, quae Christo infudit, uti praedixit Isaias, cap. XI, 2, dicens: «Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini.» Haec enim omnia apposite notantur per columbam. Nam, ut explicat S. Thomas, III part., Q. XXXIX, art. 6, ad 4: primo, columba secus fluenta aquarum moratur, in iisque quasi in speculo aspicit accipitrem, eoque viso fugit, per quae significatur donum sapientiae; secundo, columba meliora grana in cumulo seligit; ecce donum scientiae; tertio, columba alienos pullos nutrit; ecce donum consilii; quarto, columba non lacerat rostro; ecce donum intellectus; quinto, columba caret felle et bile; ecce donum pietatis; sexto, columba nidificat in petris; ecce donum fortitudinis; septimo, columba pro cantu edit gemitum; ecce donum timoris quo Christus et Sancti gemunt pro peccatis, vel suis, vel alienis.
Tertio, columba symbolum est reconciliationis et reparationis mundi quam Spiritus sanctus fecit per Christum: unde ejus symbolum fuit columba afferens ramum virentis olivae ad Noe, per hoc significans cessasse diluvium iramque Dei, ac siccitatem terrae redditam, et pacem hominibus (Genes. IX, 12). Ita S. Chrysostomus.
Quarto, columba, quia est avis amicabilis et gregalis, notat unionem et societatem fidelium in Ecclesia, quam efficit Spiritus sanctus per baptismum Christi. Ita D. Thomas loco jam citato. Denique columba candida est, suavi odore pascitur ac mire pullos amat. Sic Christus candidissimus est, virtutum odore pascitur ac filios suos amat intime.
Hac de causa Spiritus sanctus uti hic in Christum, ita in Christianos insignes, saepe specie columbae descendit, ac praesertim Doctores, Episcopos et Pontifices Ecclesiae auctoravit et quasi consecravit. S. Eleucadius, sancti Apollinaris, Ravennatium apostoli, discipulus, columba in caput ejus advolante, Episcopus Ravennatium ordinatus est, qui sanctitate illustris migravit in coelum anno Domini 115. Ita Philippus Ferrariensis in Catalogo Sanctorum Italiae.
Sic et columba in caput sancti Aderiti coram clero devolans, eum designavit sancti Apollinaris successorem, et secundum Ravennae Episcopum.
S. Marcellinus pariter columbae indicio, ejusdem urbis Episcopus designatus est anno Domini 230. Ita Hieronymus Rabeus in Histor. Ravennae, et Philippus Ferrariensis in Catalogo Sanctorum Italiae.
S. Fabianus, per columbam capiti incumbentem, in Romanum Pontificem electus est.
S. Gregorio libros scribenti visus est Spiritus sanctus specie columbae in aurem suggerere ea quae scriberet.
S. Basilius, qui in eodem Jordane, in quo Christus baptizari voluit, missam celebrans, coelesti circumdatus luce, jussit confici columbam ex auro puro, in eamque partem hostiae consecratae reposuit suspenditque eam super altare, idque in specie columbae illius quae apparuit in Jordane Christo baptizato, ait Amphilochius. Additque S. Ephrem vidisse Spiritum sanctum in specie columbae ignis incumbere S. Basilio, ideoque exclamavisse: «Vere columba ignis Basilius, vere Spiritus sanctus loquitur per os ejus.»
Flavianus Patriarcha, jussu Angeli ordinans S. Joannem Chrysostomum eumque sacerdotem consecrans, vidit albam columbam in caput sancti Joannis devolare, uti refert Leo Augustus in ejus Vita, et ex eo Baronius, anno Christi 456, num. 7.
Hac de causa Mahometa impostor columbam condocefecit et assuefecit, ut advolaret ad aurem suam, ponendo in aure granum tritici vel aliud granum quod comederet columba, ut hac ratione populo persuaderet sibi familiarem esse Spiritum sanctum, eumque sibi suggerere suam legem, et dictare Alcoranum, imo secretissima Dei consilia revelare. Idem effecit, ut columba schedam ad se afferret, in qua aureis litteris scriptum erat: «Quicumque taurum domuerit, rex esto.» Ipse autem taurum quem antea nutriverat, facile edomuit, ideoque a stulta plebe rex est salutatus. Ita habent auctores Vitae Mahometis.
ET VENIENTEM SUPER SE. — Graece est ep' auton, id est super eum, q. d. Joannes vidit Spiritum sanctum specie columbae descendentem super caput Jesu illique insidentem. Noster auton accepit pro heauton; Hebraei enim idem habent pronomen absolutum et reciprocum; hinc alau, tam super se, quam super eum significat. Utrumque verum, utrumque appositum. Unde Joannes postea aliis et aliis turbis ad ejus baptismum affluentibus Christum demonstrans, dixit: «Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum» (Joan. I, 32). Insedit ergo columba haec sacro Christi vertici, eumque esse Messiam, Ecclesiae Doctorem et Salvatorem toti orbi declaravit et quasi promulgavit. Hinc Christus et Ecclesia, animaque sancta, sunt quasi columbus et columba, juxta illud Cantici VI: «Una est columba mea, perfecta mea.» Vide ibi dicta.
Apposite pieque S. Bernardus, serm. 1 De Epiphan.: «Ne incongrue, ait, ad indicandum agnum Dei venit columba, quia nihil melius agno convenit, quam columba. Quod agnus in animalibus, hoc columba in avibus est. Summa utriusque innocentia, summa mansuetudo, summa simplicitas. Quid enim sic alienum ab omni malitia, sicut agnus et columba? Nocere cuiquam nesciunt, laedere non noverunt.»
Versus 17: Hic Est Filius Meus Dilectus
17. ET ECCE VOX DE COELIS DICENS: HIC EST FILIUS MEUS DILECTUS, IN QUO MIHI COMPLACUI. — Ex coelis apertis et coruscis lucida columba dilapsa est in caput Christi, dumque in eo considet, ex iisdem dilapsa est vox: «Hic est Filius meus.» Vox haec symbolum columbae explicabat; columba vero ad Christum, cui ipsa insidebat, vocem ferri et terminari significabat, non ad Joannem vel quem alium: utroque ergo signo opus fuit ad declarandum orbi Christum. Vox haec «in persona Patris Angelorum ministerio efformata fuit,» ait Victor Antiochenus, in cap. I S. Marc.
Hic primum orbi revelatur mysterium S. Trinitatis, quod Judaeis obscure fuerat insinuatum, dum Pater se ostendit in voce, Filius in carne, Spiritus sanctus in specie columbae, ut significaretur fides S. Trinitatis jam explicanda, adeoque ejus nomine conferendus Christi baptismus: licet enim haec omnia, puta coelorum apertio, formatio vocis, descensus columbae, utpote opera ad extra, uti loquuntur Theologi, fuerint toti S. Trinitati communia, uti docet S. Augustinus, serm. De Temp., tamen speciatim singulae personae symbolis jam dictis repraesentabantur.
HIC EST FILIUS. — Graece ho huios; id est ille Filius Dei Patris, scilicet per eminentiam, puta Filius per naturam, non adoptionem, uti sunt Angeli et homines sancti, ideoque non est creatura, sed creator, Deo Patri aequalis et consubstantialis, uti definitum est in Concilio Nicaeno caeterisque sequentibus.
Marcus et Lucas habent aliis verbis, sed eodem sensu: «Tu es Filius meus.» Et verisimile est ita dictum fuisse, tum quia duo Evangelistae in eo consentiunt, tum quia consonum erat ut, Jesu in coelum aspiciente Patremque orante, ac Spiritu sancto in eum descendente, vox Patris quoque ad eum dirigeretur, eumque quasi Filium complecteretur et compellaret. Itaque toti orbi venerandum, amandum, audiendum proponeret. Ita Jansenius, Maldonatus, Franciscus Lucas et alii.
DILECTUS. — Graece ho agapetos; id est ille dilectus, id est unice et summe dilectus, per quem caeteri diliguntur, nec ullus a Deo diligitur, nisi quem ille dilexerit suaque gratia donarit; unde Syrus vertit, dilectissimus.
IN QUO MIHI COMPLACUI. — Ita scilicet, ut tu solus, o Christe, perfecte per omnia, summe et infinite mihi placeas, ac nemo mihi placeat nisi per te, imo ut per te placatus sim toti generi humano, cui antea ob peccatum Adae et posterorum offensus fui. Hebr. enim ratsa, et placere et placari, sive reconciliari significat.
«Tu ergo ES FILIUS MEUS DILECTUS IN QUO MIHI COMPLACUI» — ut habent Marcus et Lucas — quia tu solus cum sis «splendor gloriae et figura substantiae meae» (Hebr. I, 3), singulariter et immense ita mihi places, ut nihil in te displiceat, sed omnia summe placeant: tu es ille in quo ego acquiesco, in quo me pasco et oblecto: propter te omnes tui discipuli et asseclae, puta omnes Christiani et Sancti mihi placent. Alludit ad Noe, qui solus suo aevo placuit Deo, juxta illud: «Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit» (Gen. VI, 9); et cap. VIII, 20, cessante diluvio, «Noe obtulit holocausta super altare, odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines.» Sicut enim Noe adeo placuit Deo, praesertim dum illi hostiam obtulit, quae ita eum placavit, ut promiserit se non amplius orbem diluvio perditurum; sic multo magis Christus seipsum Deo offerens in hostiam piacularem, Deum toti generi humano placavit et conciliavit.
Hac voce Christus a Deo constitutus est publicus orbis doctor et legislator. Unde cum haec vox repetita est a Patre in Christi transfiguratione, Matth. XVII, 5, addit: «Ipsum audite,» q. d. Audite Christum, qui mihi est unigenitus; non Platonem, non Apollonium, non Socratem. Christum, inquam, audite, in ipsum credite, ipsi obedite. Ipse e sinu meo vobis enarrabit mea arcana, abscondita a constitutione mundi; ipse vobis pandet viam pacis, viam ad coelum, viam ad felicitatem; ipse vobis evangelizabit regnum coelorum et bona coelestia, imo divina, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt. Hinc Magdalena sedens ad pedes Jesu, eumque assidue et intente audiens, ab eo audivit: «Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea» (Luc. X, 42).
Praeclare S. Leo, serm. De Transfiguratione: «Hic est, ait, Filius meus, cui ex me et mecum esse, sine tempore est. Hic est Filius meus quem a me non separat deitas, non dividit potestas, non discernit aeternitas. Hic est Filius meus, non adoptivus, sed proprius; non aliunde creatus, sed ex me genitus. Hic est Filius meus, per quem omnia facta sunt.» Et mox: «Hic est Filius meus, qui eam quam mecum habet aequalitatem, non rapina appetiit, nec usurpatione praesumpsit, sed manens in forma gloriae meae, ut ad reparandum genus humanum exequeretur commune consilium, usque ad formam servilem inclinavit incommutabilem deitatem.» Unde concludit: «Hunc ergo, in quo mihi per omnia bene complaceo et cujus praedicatione manifestor, cujus humilitate clarificor, incunctanter audite, quia ipse est veritas et vita, ipse virtus mea atque sapientia; ipsum audite, quem Prophetarum ora cecinerunt; ipsum audite, qui sanguine suo mundum redemit, qui viam aperit ad coelum et per crucis supplicium gradus vobis ascensionis parat ad regnum.»
Denique valde probabile est Christum, hoc loco et tempore cum baptizaretur in Jordane, hoc ipso suo baptismo instituisse sacramentum baptismi eique dedisse efficaciam justificandi; necessitatem tamen ejus suscipiendi indixisse post mortem suam in Pentecoste. Ita diserte docet primo S. Thomas, III p., Quaest. XXVI, art. 2; Cajetanus et caeteri ejus sectatores, ac idipsum fuse ibidem probat noster Gabriel Vasquez. Idem insinuat S. Augustinus, serm. 37 De Tempore: «Baptizatur novus homo, inquit, ut novi baptismatis constituat sacramentum.»
Patres etiam communiter docent Christum suo baptismo aquas sanctificasse et eas contactu corporis ejus vim regenerativam accepisse: S. Ambrosius, lib. II in Luc., cap. XXXI, et serm. 15 et 20; S. Hieronymus, Dialog. contra Luciferian.; S. Chrysostomus, homil. 2 in Matth.; Nazianzenus, orat. in Nativitatem, et passim Interpretes in hoc cap. III Matth., quod ita intelligendum est, non quod aquae acceperint aliquam physicam qualitatem, sed quia tunc illo facto ex intentione Christi sunt deputatae ad sanctificandum; sicut enim aliquid instituitur verbis, ita etiam solo facto aliquid institui potest; atqui etiam tunc formam baptismi institutam et designatam fuisse credibile est, per hoc quod tota Trinitas tunc apparuit: ergo totum sacramentum tunc fuit institutum.
Confirmatur, quia si Christus verbis tunc dixisset: «Volo ut homines baptizentur in aqua in nomine Trinitatis,» omnes faterentur ipsum tunc instituisse baptismum; atqui hoc ipsum dixit facto, nam hoc voluit suo facto significare. Accedit S. Chrysostomus, homil. jam citata, asserens quod sicut Christus in eadem mensa approbavit umbram, et addidit veritatem, quando in eadem coena comedit agnum et instituit Eucharistiam, ita in eodem flumine conjunxit umbram et veritatem, scilicet baptismum Joannis cum baptismo suo.
Probatur secundo, quia statim initio praedicationis suae Christus per discipulos baptizabat, ut patet, Joan. III et IV. Ergo jam baptismus ejus erat institutus. Atqui non apparet ubi commodius potuerit esse institutus, quam cum Christus contactu sanctissimae carnis suae aquam consecravit et Trinitatis manifestatione formam designavit.
Tertio, quia festum Luminum apud Graecos ita celebratur, quasi tunc nostrum baptisma fuerit institutum. Vide Nazianzenum, oratione in SS. Luminaria. Unde in hymno illius diei canit Ecclesia: «Hodie in Jordane lavit Christus nostra crimina.» Porro hanc baptismi institutionem ipso facto a se factam Christus verbo explicavit et promulgavit, cum coepit praedicare et baptizare. Unde Suarez hic suum baptismum tunc institutum fuisse opinatur.
Denique baptismus Christi, licet jam institutus, non tamen obligavit homines ad eum suscipiendum usque ad adventum Spiritus sancti in Pentecoste: nam usque ad illud tempus fuit in consilio, deinceps vero fuit in praecepto. Ratio est, quia in Pentecoste facta est promulgatio legis novae, cujus initium est baptismus. Usque ad Pentecosten ergo obligavit lex vetus et circumcisio quae tunc obligare desiit, cum successit ei lex nova promulgata in Pentecoste (Actor. II), uti docet S. Augustinus, epistol. 19; S. Thomas et passim Theologi. In Pentecoste enim omnia mysteria Christi et Christianismi adimpleta fuere; unde tunc lex nova obligare coepit, lex vetus vero obligare desiit, utpote quae novae tantum erat typus et figura, sicut umbra desinit praesente veritate et lumine.