Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describit primo quadragenarium Christi jejunium in deserto, ejusque triplicem a Satana tentationem. Secundo, vers. 13, narrat Christum coepisse in urbe Capharnaum praedicare regnum coelorum. Tertio, vers. 18, Christum ad sui sequelam evocasse Petrum, Andream, Jacobum et Joannem, multosque ad Christum ob aegritudines quas sanabat, confluxisse.
Textus Vulgatae: Matthaeus 4:1-25
1. Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. 2. Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3. Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4. Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. 5. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, 6. et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 7. Ait illi Jesus rursum: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. 8. Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde, et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, 9. et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. 10. Tunc dicit ei Jesus: Vade, Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 11. Tunc reliquit eum diabolus; et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. 12. Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam; 13. et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephtalim: 14. ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: 15. Terra Zabulon et terra Nephtalim, via maris trans Jordanem, Galilaea gentium, 16. populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam, et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. 17. Exinde coepit Jesus praedicare, et dicere: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum. 18. Ambulans autem Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), 19. et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 20. At illi continuo relictis retibus, secuti sunt eum. 21. Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei et Joannem fratrem ejus in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua; et vocavit eos. 22. Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. 23. Et circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. 24. Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos; 25. et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Hierosolymis, et de Judaea, et de trans Jordanem.
Versus 1: Tunc Jesus ductus est in desertum
1. TUNC JESUS DUCTUS EST IN DESERTUM A SPIRITU, UT TENTARETUR A DIABOLO. — Syrus, ab accusatore; diabolos enim Graecis idem est quod accusator, calumniator, qualis maxime est Satanas, qui homines perpetim accusat apud Deum, ut eos sibi suaeque potestati addicat in gehenna.
Tunc, — scilicet illico a baptismo Christi. Unde Marcus, cap. I, 12, ait: «Et statim spiritus expulit eum in desertum.» Et Lucas, cap. IV, 1: «Jesus autem plenus Spiritu sancto, regressus est a Jordane, et agebatur a spiritu in desertum.» Unde videtur quod Christus eadem die 6 januarii, qua baptizatus est, actus sit a spiritu in desertum, eademque die finiente et septima inchoante, inchoarit jejunium 40 dierum, ideoque illud finierit die 15 februarii. Celerrimus enim ad omne opus bonum est Spiritus sanctus, aeque ac Christus.
DUCTUS EST. — Graece anechthe, id est subductus et e medio sublatus est, ut scilicet e populi turba, cum qua hactenus conversatus erat, secederet in desertum, ibique orationi et jejunio vacans, sanctitatis famam sibi apud populum pareret, ac majori auctoritate praedicare inciperet, aeque ac fecerat ejus prodromus et praecursor Joannes Baptista. Marcus habet: «Expulit eum spiritus,» ubi vox expulit significat vim, efficaciam et alacritatem Spiritus, quae erat in Christo ac futura erat in Apostolis caeeterisque Christianis, quos possessurus et ad heroica virtutum opera acturus erat Spiritus sanctus, juxta illud, Roman. VIII, 14: «Qui Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.» Ita S. Hieronymus, S. Hilarius et Auctor Imperfecti. Ductus ergo est Christus a Spiritu, non per aera raptus, sed pedibus suis alacerrime impulsu Spiritus contendens ad stadium luctae cum Satana in deserto ineundae. Desertum enim Christo fuit orationis, jejunii et vitae angelicae palaestra, ibique duellum iniit cum Lucifero eumque prostravit. Vide S. Basilium, De Laudibus Eremi, et ea quae annotavi, Osee II, 14, ad illa: «Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.»
IN DESERTUM. — Desertum hoc vocatur Quarantana, quod ita ex Bredembachio, Brochardo et Saligniaco describit Adrichomius in Descriptione Terrae sanctae, pag. 19, num. 97: «Quarantana desertum inter Jerusalem et Jericho incipit, juxta Anathot, et extenditur super Galgala usque ad desertum Thecuae et Engaddi, juxta mare Mortuum. Hic commoratus est S. Joannes Baptista, ibique in ejus memoriam exstructa fuit ecclesia et monasterium quod Graeci monachi inhabitabant, sed temporibus Bredembachii erat desolatum. Ibi venientem ad se, ut baptizaretur, Christum digito demonstravit Joannes, dicens: Ecce Agnus Dei. In hoc Christus jejunavit 40 diebus et 40 noctibus, agens et habitans cum bestiis.» In hoc deserto juxta Jordanem, ejusdem nominis est: «Quarantana, mons altus et ascensu difficilis, in quo tentatus est primum Dominus a Satana. In hujus montis cacumine sacellum est ruinosum, jejunio et oratione Christi venerabile.»
Tropologice: audi S. Ambrosium, lib. III De Virginibus: «Et nos igitur, inquit, procul a luxuria, procul a lascivia, tanquam in arido vitae istius ac jejuno solo, fugitantem deliciarum Christum sequamur. Non in foro, non in plateis Christus reperitur. Nequaquam igitur quaeramus Christum, ubi invenire non possumus. Non est Christus circumforaneus. Christus enim est pax; in foro lites: Christus justitia est; in foro iniquitas: Christus operator est; in foro inane otium: Christus charitas est; in foro obtrectatio: Christus fides est; in foro fraus et perfidia: Christus in Ecclesia est; in foro idola, etc.»
A SPIRITU. — Non a diabolo, sed a Spiritu sancto; hic enim praecessit cap. praecedenti, vers. penultimo, ubi dicitur de Jesu: «Vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.» Hic ergo Dei Spiritus fuit possessor et auriga Christi, agens eum in desertum. Unde Syrus vertit: «a Spiritu sanctitatis,» id est a Spiritu sancto, qui est sanctissimus et fons omnis sanctitatis, idque patet ex articulo graeco, tou pneumatos, quasi diceret illius Spiritus, scilicet magni, primi, summi et divini; et quia hic Spiritus opponitur diabolo, qui sequitur quasi antagonista Christi et Spiritus sancti, «ut illuc eum Spiritus malignus inveniret,» ait S. Gregorius, homilia 16 in Evang. Denique vox Spiritus, cum absolute ponitur, significat Spiritum sanctum, ut notavit ex Didymo magistro suo S. Hieronymus.
UT TENTARETUR A DIABOLO. — Vox ut non significat Spiritum sanctum directe intendisse tentationem diaboli intentandam Christo, hoc enim malum et perversum est, sed intendisse duntaxat tentationem hanc permittere, ob fructum et victoriam Christi, quam certo ope sua futuram praevidebat, ideoque Christum diabolo tentationem hanc optanti objecisse, et quasi athletam ad duellum eidem composuisse et opposuisse.
Primo ergo Spiritus sanctus hoc facto intendit, ut Christus illico a baptismo tentatus, Christianis jam baptizatis et ad Deum conversis vitae daret ideam, qua discerent tentationibus statim occursantibus resistere et contra eas se communire. Idem S. Chrysostomus et Hilarius: unde Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. ultim., docet hic significatum esse neminem intentatum regnum Dei consecuturum; ac simul ostensum est, quis sit artifex et faber tentationum omnium, ut ait idem, lib. De Orat., cap. VIII.
Secundo, ut nullam tentationem esse insuperabilem ostenderet, sed omnes vinci gratia a se aspirata, oratione, jejunio, verbis S. Scripturae, praeceptorum et promissionum Dei meditatione, ac constantia, fortitudine et fiducia in Deum, suo exemplo demonstraret. Vide dicta Ecclesiastici, cap. II, 1 et seq., ubi multa hac de re annotavi.
Tertio, ut Christus caeteris hominibus, qui crebro a Satana tentantur, quasi fratribus similem se praeberet et exhiberet, uti docet Apostolus, Hebr. IV, 15.
Quarto, ut futuros in Ecclesia doctores, praedicatores, praesules, apostolos primo tentationibus probari, ac oratione et meditatione in solitario secessu firmari oportere, illoque spiritum ingentem a Deo haurire, quem deinde in alios effundant, ostenderet. Qui ergo sapiunt, prius cum Christo in desertum hoc orationis et meditationis secedunt, in eoque cum Deo conversantes ad munus praedicationis, gubernationis et apostolatus se disponunt et praeparant.
Quinto, ut Luciferum ad duellum provocans superaret, et consequenter totum ejus daemonum exercitum. Porro duellum hoc Christi et diaboli, simile est duello solis cum nubibus eum cingentibus, cum hoc lemmate: «Splendor ex me.» Sol enim (ita dictus, quod solus sit in mundo) est oculus mundi, ait S. Ambrosius in Hexameron, die 4, jucunditas diei, pulchritudo coeli, mensura temporum, virtus et vigor omnium stellarum. Sic est et Christus. Sicut ergo sol nubes dissipat, sic et Christus omnes diaboli tentationes. Rursum sicut sol nubes atras illustrans, facit splendidas, sic Christus splendore gratiae suae desolationes in consolationes, tentationes in victorias, praelium in triumphum convertit.
Sexto, ut sua tentatione et exemplo nostras tentationes vinceret, et cum eodem hoste et antagonista suo Satana pugnare et vincere doceret, atque ad id gratiam et fortitudinem nobis promereretur. Licet enim fideles infirmitatis suae conscii, declinare debeant tentationes quoad possunt, juxta id quod Christus orare nos docuit: «Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo,» Matth. VI; tamen cum illae ingruunt, generose et animose nixi Christo illis resistant necesse est, juxta id quod Christus ait: «Confidite, ego vici mundum.» Joan. XVI, 33. Unde S. Augustinus in Ps. XC: «Ideo, ait, tentatus est Christus, ne vincatur a tentatore Christianus.» Sed, ut idem ait in Psal. LX, «ut illo vincente, nos quoque vinceremus.» Nam, ut ait S. Ambrosius, in cap. IV Luc.: «Quando tentaris, cognosce quia paratur corona. Tolle martyrum certamina, tulisti coronas; tolle cruciatus, tulisti beatitudines. Nonne tentatio Joseph, virtutis est celebratio? nonne injuria carceris, corona est castitatis?»
Nota: Lucas, cap. IV, 1, ait: «Agebatur a Spiritu in desertum diebus quadraginta, et tentabatur,» Graece peirazomenos, id est tentationem patiens, a diabolo: ex quo nonnulli colligunt Christum, praeter tres diaboli tentationes ab Evangelistis recensitas, plures alias per hos 40 dies passum fuisse, aeque ac post hos 40 dies, a Satana. Unde subjicit Lucas, 13: «Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.» Ita censent Euthymius, Auctor Imperfecti, Jansenius et Cajetanus hic; Origenes, hom. 29 in Lucam; Beda, lib. I in Marc., cap. v; Eusebius, lib. De Demonstrat., cap. VII; S. Augustinus, lib. III De Consensu Evang., cap. IV.
Videtur tamen Lucas per diebus tentatus vel tentationem patiens, potissime respicere ad tres celebres Christi tentationes quas deinde recenset; unde Noster vertit in Imperfecto: tentabatur; per hoc enim videtur Lucas summarium quasi capitis et tentationum Christi, quas statim paulo post enarrare, per anticipationem assignare et praemittere voluisse, uti recte advertit Franciscus Suarez, III p., Quaest. XLI, art. 4.
A diabolo, puta a Lucifero; hic enim omnium daemonum princeps antonomastice vocatur diabolus; et cum hoc congredi par erat Christum; sicut cum eo congressus fuit in coelo, cum eum unionem hypostaticam ambientem illamque sibi homini futuro invidentem dejecit in tartara, ut nonnulli censent. Lucifer ergo tunc ex inferno egressus est, et assumpta hominis sancti, ait Carthusianus, forma, Christum tentavit, tum ut exploraret an ipse esset Filius Dei proprius et naturalis, tum ut eum tentaret, id est ad peccatum alliceret. Sic diabolus significat Luciferum, principem daemonum, cum dicitur, Matth. XXV, 41: «Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.» Et Apocal. XII, 9: «et projectus est draco ille magnus serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas,» etc. Sicut ergo Lucifer per Evam tentavit Adamum et vicit, sic et tentavit Christum, sed ab eo victus est.
Moraliter: hic docemur diabolum, cum praesagit aliquem fore eximium Ecclesiae doctorem aut praesulem, solere eum variis tentationibus aggredi, ut eum dejiciat et fructum animarum quem ipsum facturum praevidet, elidat ac in ipso quasi semine suffocet; ita hic daemon Christianos omnes in Christo quasi semine et parente suffocare conatus est.
Versus 2: Cum jejunasset quadraginta diebus
2. ET CUM JEJUNASSET QUADRAGINTA DIEBUS ET QUADRAGINTA NOCTIBUS POSTEA ESURIIT. — Nota: Christus instar Moysis et Eliae integros 40 dies et noctes sine ullo cibo et potu (unde Lucas, cap. IV, 2, ait: «Et nihil manducavit in illis diebus») jejunavit virtute, non naturali, sed supernaturali, non extrinsecus accepta, uti Elias et Moyses, sed sibi propria et intrinseca, puta divina, uti passim docent Patres.
Quaeres quas ob causas id fecerit? Respondetur: Prima fuit, ut oratione et jejunio ad instantem praedicationem et munus docendi se praepararet, idemque nos facere doceret.
Secunda, ut jejunio per consequentem esuriem objective daret occasionem diabolo se tentandi, et eodem contra tentationes instantes se armaret, et nos armare moneret. Ita S. Basilius, hom. 1 De Jejunio.
Tertia, ut jejunio carnem macerans, satisfaceret pro Adamo pomum vetitum comedente, caeterisque ejus posteris gula et deliciis illicitis indulgentibus.
Quarta, ut jejunio ad contemplationem se disponente, vacaret per 40 dies in deserto, seque ostenderet jejunium esse instrumentum quo quis animam sursum fert et ad coelestia contendit, ait S. Chrysostomus, hom. 4 in Genesim.
Quinta, ut nos doceret propter spirituales delectationes, corporales spernere; ad hoc per rerum divinarum contemplationem et gaudium, quod ex ea nascitur, appetitum voluptatum carnalium extingui ac memoriam cibi et potus auferri. Unde Joannes Abbas, teste Cassiano, Collat. XVI, cap. 7, ita deliciis contemplationis pascebatur, ut non recordaretur an pridie comedisset.
Sexta et potior magisque praecisa causa fuit, ut quadragesimale jejunium Christianis ex Apostolica traditione servandum, inchoaret, et suo exemplo sanciret et quasi consecraret. Ita S. Ignatius, epist. 7, et passim alii Patres.
Ratio fuit: Prima, ut per hoc jejunium quasi decimas dierum totius anni Deo dependeremus. Ita S. Gregorius, hom. 16 in Evang.: «A praesente die, inquit, usque ad Paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt, quarum videlicet dies quadraginta duo fiunt, ex quibus dum sex dies Dominici abstinentiae subtrahuntur, non plus in abstinentia quam triginta et sex dies remanent. Dum vero per trecentos et sexaginta quinque dies annus ducitur, nos autem per triginta et sex dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus, ut qui nobismetipsis per acceptum munus viximus, auctori nostro nos in ejus decimis per abstinentiam mortificemus. Unde, fratres charissimi, sicut offerre ex lege jubemini decimas rerum, ita ei offerre contendite et decimas dierum, etc.»
Alteram dat S. Ambrosius, serm. 34 De Quadragesima, ut sicut Hebraei per 42 mansiones sive stationes in deserto ingressi sunt terram promissam, ita et nos per 40 jejunii dies ad optatum Paschatis festum gaudiumque perveniamus; qua de causa Tertullianus, Cyprianus, S. Ambrosius, epist. 25 veter. edit., et alii jejunium vocant stationem. Plura vide apud Petrum Bongum, De Numerorum Mysteriis, in numero 40, ubi inter caetera ait: «Ursa faeta dies 14, teste Aristotele, lib. VI Hist. animal., cap. XXX, lib. VIII, cap. XVII, immobilis manet, sine cibo, vero diebus quadraginta, tantum pedis dextri linctu se sustentans: hoc remedio utitur in morbo intestinorum.»
Serpens item, cujus prudentiam nos imitari mandat Jesus in Evangelio, quando senuerit perdit asperitum, et si voluerit redire ad juventutem jejunat quadraginta diebus, ut laxetur pellis ejus, et sic angustum foramen inquirit, ut dum nititur exire inde pellem senectutis deponat. Quid autem est vetusta serpentis pellis, nisi prava et vetus consuetudo carnalis corruptionis? quam si quis appetit deponere, illum oportet carnem suam jejunio quadragesimali castigare. Ita S. Hieronymus ad Praesidium, De ratione cerei Paschalis.
Addit Bongus 40 diebus terminari morbos chronicos, febres enim 40 die solent cessare, pestis lustratione 40 dierum expiatur, similiter fit in caeteris morbis.
Adde jejunium hoc ante Pascha in vere institutum non tantum sanctitati animae, sed et sanitati corporis conferre, uti docte ostendit D. Viringus, medicinae professor Lovaniensis, in lib. De Jejunio medico Ecclesiae; in vere enim ebullit sanguis et humores externi, qui febres aliosque morbos procreabunt, nisi jejunii abstinentia et piscium frigore restinguantur.
Quia ergo per carnis desideria decalogi mandata contempsimus, dignum est ut eamdem carnem quater decies affligamus.
Mystice: S. Augustinus, in Ps. CXIII, sub initium, et alii docent quadragenarium jejunii numerum significare totum praesentis vitae tempus, poenitentiae et peccatorum expiationi a Deo destinatum, quo pervenimus ad Pascha laetae resurrectionis, et ad Pentecosten sive quinquagenarium aeternae mercedis et gloriae.
Porro, quam veteres Christiani, Christi exemplum imitati, in hoc jejunio servando fuerint rigidi, docet Baronius, anno Christi 57, cap. CLIII et seq. Unde Lucianus, in Philopatro, testatur veteres Christianos sic solitos servare jejunium, ut decem soles sine cibo transigerent. Amplius est quod scribit S. Gregorius Nazianzenus ad Hellenium de monachis in Pontica solitudine degentibus, complures ex iis fuisse, qui totos viginti dies totidemque noctes a cibo abstinerent, dimidia ex parte Christi jejunium imitantes, ex eisque unum sui gregis ovem fuisse testatur. Et S. Augustinus ad Casulanum scribit, epist. 86, nonnullos suo tempore repertos esse, qui ultra hebdomadam perpetuum servassent jejunium, eosque se novisse tradit, atque addit: «Ad ipsum quadragenarium numerum pervenisse quemdam, a fratribus fide dignis nobis asseveratum est.»
Sane magnus ille Simeon Stylites, qui 49 vel, ut Baronius, 80 annis sub dio perdius et pernox stetit in columna, quadragesimam quotannis transigebat totam sine ullo cibo et potu, idque fecit per 28 annos, uti Theodoretus, in Philotheo, cap. XXVI, aliique in ejus Vita testantur; fecit hoc virtute non naturali, sed supernaturali Dei ope et gratia, per quam ipse extitit orbis portentum et vitae prodigium. Idem nonnulli alii anachoretae et sancti fecere.
POSTEA ESURIIT. — Cum Deus prius impediens esuriem per 40 jejunii dies suo concursu, eum subduxit, et corpus Christi suae actioni et passioni permisit, idque his de causis: Prima, ut Christus se verum esse hominem declararet. Nam, ut ait Chrysologus, serm. 11: «Esuriem sentire et vincere est laudis humanae, non est virtutis divinae.»
POSTEA ESURIIT. — Ergo antea per totos 40 dies jejunans non esurierat. Unde sententiam Cajetani censentis Christum etiam tum esuriisse, temerariam esse censet Suarez, III p., Q. XLI, art. 4, disp. 29, serm. 2. Mitius ac proinde probabilius Franciscus Lucas opinatur Christum illis 40 diebus jejunii aliquam quidem famem sensisse, ad majus jejunii meritum et ad aliorum qui in jejunio famem patiuntur exemplum, sed non tantam quantam post 40 dies, quae scilicet eum incitaret ad quaerendum cibum. Fuit ergo Christo, aeque ac Moysi et Eliae per 40 jejunii dies, tam animae quam corporis pabulum et cibus, oratio et cum Deo colloquium; illi enim dum toti intendunt, illius suavitate et efficacia ita pasti sunt, ut famem non sentirent.
Quaeres, an per naturae vires potuerit Christus vivere 40 dies sine cibo et potu, ac sine esurie? Dico primo, per naturae vires id fieri non potuisse: id docent medici et experientia. Experimur enim eos qui non tantum 40, sed paucioribus diebus cibo abstinent, fame emori.
Symbolice: S. Gregorius, homil. 16 in Evang.: «In hoc, inquit, mortali corpore ex quatuor elementis subsistimus, et per voluptates ejusdem corporis praeceptis Dominicis contraimus. Praecepta autem Dominica per decalogum sunt accepta.
Ratio a priori est, quia, deficiente alimento, calor naturalis languet et emoritur, sicut ignis lucernae, deficiente oleo, languet et extinguitur. Corpus quoque ita desiccatum ineptum est ut anima illud informet et animales operationes per illud exerceat; hae enim certam humorum et quatuor primarum qualitatum temperiem, quod vulgo vocant temperamentum, requirunt: eo ergo deficiente, deficit pariter vita et anima in corpore. Unde Franciscus Vallesius, Philippi II, Hispaniarum regis medicus, cap. XVIII Sacrae Philosophiae, ex Hippocrate docet hominem naturaliter non posse sine cibo ultra septem dies vivere, ideoque Danieli in lacu leonum sine cibo per sex dies degenti, septimo die a Deo missum esse alimentum per Habacuc, ne fame interiret, Daniel. XXIV, 30. Causam dat Hippocrates, lib. De Carnibus, quod intestinum humore chiloso vacans, concrescat, indeque homo emoriatur. Intellige hoc in corpore sano et boni temperamenti; nam aliqui aegroti vel mali temperamenti, v. g. in quibus abundat lentum et viscosum phlegma, ac calor naturalis est debilis, per plures dies sine cibo vivere et durare possunt; nutriuntur enim ex corporis succo et phlegmate, quod calor lentus lente depascitur, imo in quibusdam animalibus per plures menses, ut ursis, qui per hyemem non comedunt, teste Aristotele, De Histor. anim., cap. XVII. Item in nonnullis aegrotis subinde calor naturalis ita sopitus est, ut vis nutritiva quasi dormire videatur. Idem de apibus, gliribus, hirundinibus docet ibidem Aristoteles, cap. XIV et XVI, ac de serpentibus, cap. XV: «Sanguinei generis, ait, multa se condunt, ut ea quae intecta cortice sunt, serpentes dico, lacertas, stelliones, crocodilos fluviatiles. Mensibus quatuor frigidissimis haec latent: nec per id tempus quidquam comedunt.» Verum in Christo nil tale fuit; habuit enim ipse corpus optimae complexionis summe temperatum, ac proinde potius sanguineus erat quam phlegmaticus, adeoque sine cibo per 40 dies naturaliter durare non poterat.
Dices: Plinius, lib. VII, cap. II, ait Indos ad Gangis fontes ex solo halitu et odore pomorum et florum vivere. Rondeletius quoque, lib. I De Piscibus, cap. XIII, refert quemdam ex aeris respiratione vixisse per 40 annos. Robertus Baconius narrat Anglicanam puellam 20 annis simili modo vitam transegisse. Spirensem puellam, anno Domini 1540, quatuor annis jejunam vixisse, tradit Simon Portius, lib. De Puella Germanica, idemque fecisse sacerdotem quemdam Gallum Romae per biennium sub Nicolao V.
Verum primo priora illa, praesertim quod aliqui ex solo odore vixerint aut vivant, fabulosa sunt; odor enim cerebrum reficit, sed stomachum non implet. Caetera facta sunt vel vi divina vel arte diabolica, cujus mirum in Arabica puella exemplum refert B. Prosper in Dimidio temporis, cap. VI. Spirensis illa puella laborabat lento, viscoso et chiloso phlegmate, indeque visitavit: sicut Indi herbam cocam, et Scythae herbam hippicen ore gestantes, duodenos dies durant in fame et siti. Vide Delrium, lib. II Disquis. Magic., Quaest. XXI, sub finem, et Conimbricensem in lib. I De Generatione, cap. V, q. 7, art. 1 et 2.
Dico secundo: vehemens et longa animi ad alia attentio, qualis est in contenta speculatione mathematica, philosophica, theologica, item in intenta meditatione, contemplatione, extasi, potest quidem aliquandiu hominem sine cibo conservare, sed non per 40 dies. Ratio est, quod per profundam speculationem et contemplationem actio caloris naturalis ex parte suspendatur, ita ut modice et lente digerat. Anima enim cum fere omnes suas vires exerat in speculationem vel contemplationem, parum habet residui quod conferat in concoctionem et nutritionem. Unde experimur in studiosis et contemplativis cibi digestionem impediri. Idem liquet ex pulmonum respiratione, quae in profunda extasi non sentitur. Sed haec durare nequeunt per 40 dies, semper enim calor naturalis agit. Quare in Christo sola contemplatio non potuisset efficere ut per 40 dies sine cibo viveret. Contemplatio enim et attentio ad coelestia suspendere quidem potest actiones vitales et animales, at non naturales, qualis est actio caloris in cibum vel carnem, ita ut nihil prorsus in illum agat. Ita Suarez, loco citato.
Accedit et alia potior ratio, scilicet quod in speculatione et contemplatione spiritus animales consumuntur; nec aliunde quam cibo reparantur: quare sine cibo speculans et contemplans naturaliter virium defectu tandem collabitur et moritur.
Dico tertio: Jejunium Christi, Eliae, Moysis, Simeonis Stylitae et similium per 40 dies fuit supernaturale, et singulari Dei concursu profectum. Deus enim in eis vel actionem caloris naturalis plane ad 40 dies suspendit, vel interius eos refecit et corroboravit, vel alio modo eis providit, ut sani vegetique sine cibo viverent per 40 dies, uti etiamnum efficit, ut Elias et Enoch per tot annorum millia fortes et validi sine cibo degant in paradiso terrestri, nec nisi spiritualibus orationis et contemplationis deliciis pascantur. Christus ergo per 40 dies jejunans, non esuriit, quia ejus divinitas corpus sine esurie robustum conservabat, ac suspendebat actionem caloris naturalis aliarumque contrariarum qualitatum in se mutuo agentium, seseque invicem debilitantium et corrumpentium, atque interius capiti et cerebro vires spiritusque animales suggerebat ad contemplationem 40 dierum necessarios. Ita Origenes, Hilarius, Hieronymus, Chrysostomus et ex iis Suarez, loco citato.
ESURIIT. — Cum Deus prius impediens esuriem per 40 jejunii dies suo concursu, eum subduxit, et corpus Christi suae actioni et passioni permisit, idque his de causis: Prima, ut Christus se verum esse hominem declararet. Nam, ut ait Chrysologus, serm. 11: «Esuriem sentire et vincere est laudis humanae, non est virtutis divinae.» Secunda, ut sua esurie diabolum ad se de gula tentandum objective alliceret et superaret, sicut duces militum simulando fugam, hostes alliciunt ad se insequendum, ut eos deinde prosternant et proterant; «ut fames Domini pia fraus esset diaboli,» ait S. Ambrosius in cap. IV Luc., ut scilicet famis specie lactatus diabolus Christum tentaret quasi hominem, nesciens esse Deum. «Esuriit, ait quidam vir sanctus, humilis Deus homo, ne inimico innotesceret sublimis homo Deus.»
Versus 3: Si Filius Dei es, dic ut lapides panes fiant
3. ET ACCEDENS TENTATOR, DIXIT EI: SI FILIUS DEI ES, DIC UT LAPIDES ISTI PANES FIANT. — Accedens, assumpta scilicet humani corporis forma quasi homo ad hominem, ut eum externa voce alloquendo tentaret. Nam haec tentatio Christi, sicut et Adami per Evam in statu innocentiae, facta est per externam tantum vocis suggestionem, non autem per internas phantasiae cogitationes et commotiones contra rationem et spiritum insurgentes. In Adamo enim, et multo magis in Christo erat justitia originalis, quae omnes motus animae et phantasiae rationi subjiciebat, ut in eo nulla illicita cogitatio, nullus concupiscentiae motus a diabolo suscitari posset, uti suscitatur jam in nobis post Adae peccatum; quia ob illud perdidimus justitiam originalem et laboramus concupiscentia. Ita Damascenus, lib. III De Fide, cap. XX, et ex eo passim Theologi. Unde S. Gregorius, hom. 16: «Tentari, ait, per suggestionem potuit, sed ejus mentem peccati delectatio non momordit, atque ideo omnis illa diabolica tentatio foris, non intus fuit.»
TENTATOR. — Diabolus, qui antonomastice vocatur tentator, quia inter tentatores est non solus, sed primus et praecipuus. Errant enim qui omnem tentationem a diabolo suscitari autumant. Nam nonnullae tentationes oriuntur et suggeruntur a propria carne et concupiscentia, aliae a mundo, id est ab hominibus mundanis et carnalibus. Unde S. Augustinus, vel quisquis est auctor, lib. De Eccl. Dogmat., cap. LXXXII: «Non omnes, inquit, malae cogitationes nostrae semper malo daemonis instinctu excitantur, sed aliquoties ex nostri arbitrii motu emergunt.» Idem docet Chrysostomus, hom. 54 in Acta: «Multi, inquit, absque diabolo peccant; non omnia ipse efficit, sed multa etiam fiunt a sola nostra ignavia.» Diabolus tamen saepe suscitat in nobis concupiscentiam ejusque tentationes, objecta concupiscibilia phantasiae repraesentando et appetitum sensualem ad ea concupiscendum inflammando. Idem suscitat mundum, id est mundanos et animales homines, ut nos tentent vel persequendo vel ad suas vanitates alliciendo: unde κατ᾽ ἐξοχήν vocatur tentator.
In primis nota hic astutiam diaboli, quod quemlibet tentat ea in re, ad quam propendet, vel in qua debilis est. Sicut enim aucupes avibus et venatores feris variis varios et cuique proprias escas objiciunt, ut eas capiant; sic et diabolus pronis ad gulam objicit delicias et escas, uti objicit hic Christo: saturis vero objicit otium, somnum et pigritiam; superbis objicit honores; iracundis, lites et rixas; avaris, usuras, praedas, iniquos contractus, etc.; curiosis objicit magiam, incantationem, superstitiones, etc. Ita S. Gregorius, lib. XIV Moral., cap. VII. Vide eumdem, lib. III, cap. XIX. Denique haec tentatio Christi contigit die 16 februarii anno Christi 31. Jejunium enim 40 dierum inchoatum, die sexta januarii finiente et septima inchoante, finiit die 13 februarii, ac mox, puta 16 februarii, a Satana tentatus est gula caeterisque duabus tentationibus. Vide Chronotaxin quam Commentario praeposui.
SI FILIUS DEI ES. — Audierat diabolus Patris oraculum in baptismo Christi: «Hic est Filius meus dilectus;» audierat quoque Joannis Baptistae testimonium, quod Christus esset Filius Dei; sed quia alia ex parte eum videbat hominem quasi plebeium, pauperem, imbecillum et aliis similem, idcirco dubitans an Christus esset Filius Dei naturalis, ipsumque Patris Verbum, an vero duntaxat adoptivus, sed per excellentiam, ut hoc dubium resolvat, tentat Christum, petitque ut lapides in panes convertat, quibus esuriem suam levet, ut ex hoc miraculo vel miraculi impotentia alterutrum cognoscat. Verbo enim Dei, uti omnia tantum dicendo olim creata sunt, Gen. I, sic et eodem jam lapides subito et immediate in panes verti poterant. Si ergo Christus id fecisset, credidisset diabolus ipsum esse Dei Verbum et Filium.
Angeli enim possunt quidem lapides in panes vertere, at non subito et immediate, sed sensim et mediate, applicando activa passivis per praevias multas actiones, alterationes et conversiones; sin id non fecisset Christus dixissetque se facere non posse, hocque esse opus divinum et Deo proprium, intulisset diabolus: Ergo tu non es Dei Verbum, nec Filius naturalis. Probabilis est multorum Theologorum sententia, Luciferi peccatum et superbiam in coelo fuisse quod, cum Deus illi revelaret Filium Dei assumpturum humanam naturam juberetque ut Christo homini se subderet, invideret Christo, quod scilicet homo sibi, qui erat nobilissimus Angelus, praeferretur et assumeretur ad unionem hypostaticam cum Verbo: quare illam sibi ambiverit, ideoque contra Christum et Deum rebellarit. Quocirca videns hunc hominem a Patre et Joanne Baptista vocari Filium Dei, voluit explorare an esset verus Dei Filius, ut in eum pristinam suam invidiam, iram et indignationem effunderet. Ita Suarez. Haec fuit illi crux, angens rodens superbum ejus animum; sed illam celat et velat tegumento charitatis, quod velit per panes succurrere fami Christi. Quare verisimile est diabolum non crude et quasi ex abrupto Christo dixisse: «Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant,» sed prius humaniter eum salutasse eique per verba blanda se insinuasse, dicendo, v. g.: «Quid hic, mi Domine, agis solus? Quid rerum meditaris? Vidi te in Jordane a Joanne baptizari. Audivi vocem e coelo in te delapsam: Hic est Filius meus; optarem scire an vere sis Filius Dei per naturam, an tantum adoptivus per gratiam, etc. Video quoque te ex jejunio 40 dierum oppido esurire. Si ergo Filius Dei es, succurre fami tuae et lapides istos in panes converte: hoc enim tibi perfacile erit.» Quare minus verisimile est quod S. Chrysostomus hic, homil. 13, ait, diabolum voluisse Christum inducere in incredulitatem, q. d. Audisti in baptismo vocem: «Hic est Filius meus,» ne credas te esse Filium Dei; aut si es, lapides hos in panes converte: stultum enim fuisset velle persuadere Christo ne crederet se esse Filium Dei, si revera erat Filius Dei talemque se esse sciebat. Simul tamen hac tentatione voluit diabolus Christum allicere ad vanam potentiae suae ostentationem et ad diffidentiam opis Dei Patris, q. d. Pater tuus per 40 dies tui oblitus est, nec tibi cibum submisit: tu ergo tibi ipsi consule et lapides in panes commuta. Item ad gulam, qua etiam tentavit Adamum et Evam. Peccatum enim gulae fuisset hic, etiam ob famem diabolo cedere et obedire, scilicet illi suadenti acquiescere et miraculum patrare, ac lapides in panes convertere. Hoc enim directe est contra religionem, quae omne cum diabolo commercium et consensum vetat; indirecte est contra temperantiam: quod enim est contra unam virtutem directe, hoc quoque indirecte est contra aliam virtutem in cujus materia actus ille versatur. Quare peccatum gulae hic fuisset, si Christus illicito modo, puta suadente diabolo, per miraculum cibum sibi comparasset. Imperite ergo Calvinus negat Christum fuisse tentatum de gula. Audi S. Gregorium, hom. 16 in Evang., ubi docet Christum triplici tentatione, gulae scilicet, vanae gloriae et avaritiae tentatum, quia iisdem pulsatus victusque fuerat Adam: «Ex gula quippe tentavit, cum cibum ligni vetiti ostendit, atque ad comedendum suasit. Ex vana autem gloria tentavit, cum diceret: Eritis sicut dii; et ex provectu avaritiae tentavit, cum diceret: Scientes bonum et malum; avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis. Recte enim avaritia dicitur, cum supra modum sublimitas ambitur.» Deinde iisdem tentatum fuisse Christum, sed vicisse ostendit: «Per gulam quippe tentat, cum dicit: Dic ut lapides isti panes fiant. Per vanam gloriam tentat, cum dicit: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Per sublimitatis avaritiam tentat, cum regna omnia mundi ostendit, dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me; sed eisdem modis a secundo Adam victus est, quibus primum Adam vicisse gloriabatur.»
Symbolice: confitetur hic diabolus, Christi, utpote liberalissimi, proprium esse convertere lapides in panes, ac consequenter diaboli, utpote avarissimi, et Antichristi officium esse panes vertere in lapides. Exemplum audi quod refert ex Sigeberto Baronius, anno Christi 605: «Hoc tempore pauper quidam cum a nautis eleemosynam peteret, nec acciperet, dicente nauclero: Desiste eleemosynam petere a nobis, qui nihil habemus praeter lapides; cum subjecisset pauper: Omnia ergo vertantur in lapides; quidquid manducabile in navi erat, in lapides conversum est, colore et forma rerum eadem permanente.» Hoc miraculum fecit avaritia suggesta a Diabolo.
4. Qui respondens, dixit: Scriptum est: NON IN SOLO PANE VIVIT HOMO, SED IN OMNI VERBO, QUOD PROCEDIT DE ORE DEI. Est enallage praepositionis: In omni, id est ex omni verbo, ut Noster vertit, Deuter. VIII, 3, quem locum hic citat Christus illoque quasi scuto telum tentationis diaboli excipit, repellit et confringit. Hebraice est: «Super omne quod egreditur os Domini, vivet homo,» hoc est, re quacumque quam jusserit Dominus, vel ordinarit ad vitae sustentationem, vivet, nutrietur et sustentabitur homo, uti Judaeos in deserto sine pane per quadraginta annos aluit sola manna coelesti (de manna enim est sermo, Deuter. VIII, 3) ac Moysen, Eliam et Christum hic aluit per quadraginta dies suo alloquio suaque virtute naturam conservante. Unde recte Abulensis, in Deuter. VIII, 3: «Si Deus, inquit, mandaret comedere colubros, basiliscos, lapides, aes, etc., melius illis quam delicatissimis cibis nutriremur, quia Deus illa in succum et cibum praestantem converteret; imo, si vellet sine omni cibo viveremus, uti multos orationi et contemplationi addictos et spiritualibus delectationibus intentos, iisdem pavit, adeo ut omnem cibum humanum fastidirent, ut patuit in S. Catharina Senensi, S. Maria Oigniacensi, S. Lutgarda priscisque anachoretis.» Sic Joannem abbatem aluit sola Eucharistia quam die Dominica sumebat, per tres annos. Unde Angelus ei dixit: «Christus tibi verus erit cibus,» teste Palladio in Lausiaca, c. IXI. Sic S. Mariam Aegyptiacam fere per quadraginta septem annos aluit in deserto sine cibo terrestri pascens eam lacrymis et gaudiis coelestibus. Sic Magdalenam pavit solo cantu angelico septies per diem repetito, de qua Petrarcha ita canit: — Septemque die subvecta per horas, Angelicos audire choros alterna canentes Carmina, corporeo de carcere digna fuisti. Sic magnus ille S. Sabas, ait auctor Vitae ejus: «Toto jejuniorum tempore erat jejunus, nihil omnino cibi attingens, nisi quod Sabbatis et Dominicis divina sumebat sacramenta.»
Mystice: fidelis quisque vivit ex omni verbo, id est ex quolibet alimento verbi coelestis, ait S. Ambrosius, in cap. IV Lucae, quo alitur anima, prae quo fames corporis est negligenda. Unde per verbum Dei: primo accipias Christum, qui est aeternum Dei Verbum, et factus homo nos nutrit sua doctrina, gratia, exemplo, ac seipso suaque carne et deitate in Eucharistia; secundo, verba Scripturae Sacrae, quae mentem illuminando et inflammando pascunt; tertio, orationem et inspirationem Dei; quod ultimum noster Salmeron hic censet esse litterale, non mysticum et ad litteram hic significari.
Tropologice: S. Gregorius, hom. 16 in Evang., admiratur hic mansuetudinem Christi: «Pensate, ait, quanta est patientia Dei, et quanta impatientia nostra. Nos si injuriis, aut aliqua laesione provocamur, furore promoti, aut quantum possumus nosmetipsos ulciscimur, aut quod non possumus facere minamur: ecce adversitatem diaboli Dominus pertulit, et nihil ei nisi mansuetudinis verba respondit. Portat quem punire poterat, ut hoc in laudem ejus altius cresceret, si hostem suum non exstinguendo, sed interim patiendo superaret.»
Versus 5: Super pinnaculum templi
5. TUNC ASSUMPSIT EUM DIABOLUS IN SANCTAM CIVITATEM (Jerusalem, in qua sola erat sanctum Dei templum et unius Dei cultus, ac vera religio, ait S. Hieronymus, epist. 150 ad Hedibiam, quaest. 8) ET STATUIT EUM SUPER PINNACULUM TEMPLI.
Vox tunc significat diabolum prima tentatione gulae a Christo victum, illico hanc secundam vanae gloriae ei subjecisse. Dices: Quomodo ergo Lucas, cap. IV, hanc tentationem ponit non secundam, sed tertiam? Resp. Lucam per hysterologiam hic, uti et alias saepe, ordinem tentationum neglexisse, quem Matthaeus accurate observat et assignat; unde dicens tunc, iterum, sat significat se ordinem servasse. Estque hic naturae et tentationum ordo congruus, ut a gula fiat transitus ad vanam gloriam. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus, Hilarius et alii. Sic etiamnum novitii in fide et religione, primo tentari solent gula et carnis stimulis; quibus superatis, succedit tentatio vanae gloriae, ut patet ex Cassiano, Climacho et aliis. Cum enim diabolus quempiam videt spernere gulam, delicias et tentationes carnis, suscitat ei tentationem spiritualem vanitatis et praesumptionis; gulae enim obnoxii sunt homines carnales, superbiae vero excelsi et spirituales.
Assumpsit eum diabolus. — Prima hic est sententia S. Cypriani, serm. De Jejunio et Tentat. Christi, censentis hanc diaboli assumptionem Christi non fuisse realem, sed phantasticam, sive imaginariam, quales fuere visiones Ezechieli exhibitae, et quales saepe sunt translationes sagarum, dum videntur sibi transferri a diabolo ad epulum vel tripudium solemne, cum revera non transferantur, sed diabolus imaginationi illarum illudat (sicut illudit somnus somniantibus) ut quidem id imaginentur et somnient. Verum indignum est credere diabolum tam false illusisse phantasiae Christi, praesertim cum in interiora Christi diabolus nullam habuerit potestatem: unde omnis haec tentatio Christi facta est solum per vocem externam, non per suggestionem internam, ut ex S. Gregorio dixi, vers. 3.
Secundo, Euthymius et Maldonatus opinantur Christum a diabolo pedibus ductum in pinnam templi, idque, ne se proderet diabolus, si eum per aera raperet. Assumpsit ergo, id est duxit. Sic et Anselmus et Origenes, hom. 31 in Lucam. Verum ex deserto et monte Quarantano, Jericho vicino, ubi tentatio haec contigit, longum est iter in Jerusalem et templum, scilicet octo horarum, quod aegre uno die conficitur.
Tertio et verisimillime, Christus ex deserto a diabolo assumptus, id est raptus est per aera in pinnaculum templi. Ita S. Hieronymus, Gregorius, Auctor Imperfecti, Glossa; S. Thomas, III p., Q. XLI, art. 4 ad 7, et alii. Hoc enim significat verbum assumere, et Graecum παραλαμβάνεται, et quod sequitur: Statuit eum super pinnaculum. Neque mirum id Christum diabolo circa se permisisse, qui se permisit a membris illius (impiis Judaeis) crucifigi, ait S. Gregorius, hom. 16; neque hic se prodidit daemon, quia velut Angelus lucis Christum transferre poterat, aut certe non multum se hoc raptu prodi curabat diabolus, qui se jam suspectum, imo perspectum esse Christo suspicabatur et metuebat. Unde in tertia tentatione volens adorari a Christo, plane omnem Angeli lucis larvam deposuit, seseque ac satanicam suam arrogantiam detexit.
Notat Auctor Imperfecti, et ex eo S. Thomas, quod, licet diabolus sic Christum assumpserit, ut ab omnibus videretur, idque ut cum daemone consuetudinem habere, et magus esse crederetur, Christum tamen, diabolo nesciente, sic egisse invisibiliter, ut a nemine conspiceretur, vel impediendo speciem corporis sui, ne scilicet corpus suum species visivas ex se emitteret, vel non concurrendo cum oculis videntium ad actum visionis corporis sui, ne viderent illud rapi per aera; diabolum ergo volentem sibi illudere, illusit Christus, tum in hoc, tum in ipsa assumptione sui: putabat enim daemon Christum, si Filius Dei esset, non permissurum se assumi et per aera raptari a diabolo, indeque se cogniturum an Filius Dei esset, nec ne: Christus vero dissimulans et assumi ab eo se permittens, frustratus est daemonis opinionem illumque ambiguum reliquit. Quocirca ille nova tentatione praecipitationis sui id explorare aggreditur. Unde S. Chrysostomus censet diabolum putasse Christum invitum et quasi non potentem resistere, a se assumi et rapi, cum Christus posset, sed nollet resistere ad fallendum Satanam.
STATUIT EUM SUPER PINNACULUM. — «Pinnaculum, ait Sipontinus, est fastigium et summitas aedificii in acumen tendentis, sive quod veteres pinnam acutam dicebant, sive quod pinnaculis addi pinna consuevit, quae facili motu ventorum indicet flatum, quod genus nunc vulgo pinnaculum dicimus.» Unde Graece vocatur πτερύγιον, quasi dicat, parva ala alatum. Pinnaculum ergo in acumen vergit, habet tamen suam quamdam planitiem et latitudinem, in qua homo pedibus consistere queat, uti in iis consistere videmus fabros cum tecta reficiunt: in eo ergo stare potuit Christus, aut certe in eo illum tenuit et sustinuit diabolus.
Verisimile est pinnaculum hoc templi fuisse fastigium, sive cacumen vestibuli et frontispicii templi (puta Sancti, et Sancti Sanctorum; hoc enim solum habebat tectum: nam atrium, in quo degebat populus, erat intectum et sub dio) quod erat instar turris totum aedificium superans, altum centum viginti cubitis, ita ut, si Christus inde cecidisset, lapsus fuisset in atrium sacerdotum, quod erat ante Sanctum, inter vestibulum jam dictum et altare holocaustorum. Suggessit ergo diabolus Christo, ut ex pinnaculo hoc se demitteret in atrium sacerdotum, q. d. Labere et ostende te sacerdotibus caeterisque Deicolis, ac toti populo (hic enim ex atrio laicorum spectabat sacrificia quae fiebant in atrio Sacerdotum); ostende, inquam, hoc miraculoso lapsu, quo manes illaesus, te esse Filium veri Dei, quem in atrio hoc omnes adorant illique sacrificant. Ita Franciscus Lucas, Toletus et alii. Voluit enim Satanas Christum hac tentatione ad vanam sui suaeque majestatis ostentationem inducere.
Aliter Jansenius et Maldonatus; notant enim domos et templum Judaeorum habuisse tectum non acuminatum, sed planum instar tabulati, ut in eo possent homines ambulare, prandere, confabulari, quin et noctu dormire, ut patet, Josue II, 6; Matth. X, 27; IV Regum XXIII, 12 et alibi. Addunt tectum hoc septo quodam quasi muro ad latera quaquaversum circumdatum fuisse, ne quis ambulans forte inde rueret et ruendo in terram collideretur, idque jussu Dei, Deuter. XXII, 8; verisimile autem esse, in hoc peribolo vel septo partes quasdam eminentiores fuisse, v. g. angulares, uti in muris quadratis fieri videmus, easque sat planas et latas, ut in iis homo pedibus consistere posset; ac in illis diabolum statuisse Christum. Hasce partes vocari hic pinnacula, Graece πτερύγια, Hebr. כנפים kenaphaiim, id est alae, quia eminebant et in aere veluti alae expansae volitabant. Ita Angelomus, Eucherius, Lyranus et Richardus in III Reg. VII.
Noster tamen Hieronymus Vilalpandus, tom. II in Ezech., parte II, c. XXIII, negat tale septum fuisse in tecto templi. «Quare, inquit, quae de Christo et Jacobo, fratre Domini, ex pinnaculo templi praeceps misso dicuntur, vel ad hanc pene infinitam templi celsitudinem non pertinent, vel a daemone ejusque satellitibus peracta sunt, aliis non licuerunt.» Probat id primo, quia Sacra Scriptura hujus septi in templo non meminit. Respondent adversae opinionis auctores S. Scripturam meminisse septi domorum, Deuter. XXII, 8. Templum autem erat instar domus, imo revera erat domus Dei. Probat secundo, quia nulli, ne Levitis quidem, licitum erat in tecto templi ambulare: frustra ergo illud circumdatum fuisset septo sive muro, ne quis ambulans in eo laberetur in terram. Respondent adversarii, architectis, aedituis et fabris opus fuisse in eo ambulare, ut illud purgarent, reficerent, polirent; quare ne hi ex eo laberentur, septo protegendos fuisse. Probat tertio, quia Josephus, lib. VI Belli, c. VI, de Templo ejusque tecto sic scribit: «Desuper verubus aureis acutissimis horrebat, ne ab insidentibus avibus pollueretur.» Respondetur haec verua non fuisse continua, sed hinc inde posita, ita tamen ut inter ea transitus et statio pateret fabris aliisque eo venientibus. Verum prior explicatio uti certior, ita et germanior est.
ET DIXIT EI: SI FILIUS DEI ES, MITTE TE DEORSUM, — ut te templi et altaris quasi domus tuae Dominum Deumque sacerdotibus et laicis ostendas, atque ab eis jus adorationis et sacrificii tibi debitum reposcas.
Simili tentatione, uti refert Cassianus, Collat. II, c. IV, pulsavit vicitque Heronem. Cum enim ipse solo pane et aqua viveret, persuasit ei diabolus eum adeo esse sanctum Deoque et Angelis curae et cordi, ut ipsi eum etiam ex alto ruentem exciperent; praecipitavit ergo sese in puteum, ibique miser periit.
Moraliter: diabolus, qui e coelo deorsum cecidit in tartara, alios quoque deorsum ad eadem mittere vel trahere molitur. Quare, cum quem ad peccatum impellit, non aliud facit quam ut ipse mittat se deorsum. Unde Christus perversis Judaeis: «Vos, ait, de deorsum estis, ego de supernis sum.» Joan. VIII.
Rursum Christus, studiose celans diabolum se esse Filium Dei, clusit omnes ejus artes et technas; tenuit enim eum ambiguum et suspensum, ut nesciret qua via Christum aggrederetur et tentaret. Unde disce secreta mentis tuae non evulgare, ne a diabolo impediantur. In bellis summa victoriae consistit in celandis suis consiliis et hostium indagandis. Experientia crebra didici heroicos virtutum actus facile confici, si illorum destinatio secreta in mente teneatur subitoque in opus deducatur, antequam daemon illos odorari et disturbare valeat. Haec est ars deludendi daemonem.
SCRIPTUM EST ENIM: QUIA ANGELIS SUIS MANDAVIT DE TE (Lucas, c. IV, addit, ut conservent te) ET IN MANIBUS TOLLENT TE, NE FORTE OFFENDAS AD LAPIDEM PEDEM TUUM. — Citat Psalm. XC, 11.
Angeli hic singulorum hominum custodes proprie intelliguntur; possunt tamen quilibet alii intelligi, quos Deus ad hominum opem et salutem variis modis mittit. Unde SS. Chrysostomus, Hieronymus, Hilarius hic et Origenes, hom. 24 in Lucam, et Nazianzenus, orat. in S. Baptisma, censent hic diabolum falso citare sacram Scripturam; Psaltam enim eo loco loqui de hominibus meris, non de Christo, qui erat homo Deus: hic enim non habebat Angelum custodem, uti habent caeteri homines, quia humanitatis suae custos erat ipsa ejus divinitas.
Ex adverso, S. Ambrosius, in cap. IV Lucae, et Remigius, in Psal. XC, censent diabolum non abusum hoc loco Psalmi, eumque recte attribuisse Christo; licet enim ipse non haberet Angelum certum custodem, habebat tamen omnes Angelos sibi obsequentes suoque ministerio deputatos. Abusum tamen eo fuisse diabolum, quia eum detorsit ad malum, puta ad praecipitationem sui. Nam hanc Angelorum tutelam et custodiam promisit Deus justis prudenter et pie agentibus, non temerariis, praesumptuosis et Deum tentantibus, uti est se ex alto in terram praecipitare. Audi S. Bernardum in psal. Qui habitat, serm. 14: «Quid enim mandavit? nempe quod in psalmo sequitur: Ut custodiant te in omnibus viis tuis. Numquid in praecipitiis? qualis via haec de pinnaculo templi mittere se deorsum? Non est via haec, sed ruina; et si via, tua est, non illius.»
Moraliter: idem S. Bernardus, serm. 12 in Psal. XC: «Angelis suis, inquit, mandavit de te: Mira dignatio, et vere magna dilectio charitatis. Quis enim, quibus, de quo, quid mandavit?» etc. Et post nonnulla: «Quantam tibi debet hoc verbum inferre reverentiam, afferre devotionem, conferre fiduciam! Reverentiam pro praesentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia. Caute ambula, ut videlicet cui adsunt Angeli (sicut eis mandatum est) in omnibus viis tuis. In quovis diversorio, in quovis angulo, Angelo tuo reverentiam habe. Tu ne audeas, illo praesente, quod vidente me non auderes.» Et pluribus interjectis: «Quoties ergo gravissima cernitur urgere tentatio, et tribulatio vehemens imminere, invoca custodem tuum in opportunitatibus, in tribulatione. Inclama eum, et dic: Domine, salva nos, perimus. Non dormit, neque dormitat, etsi ad tempus quandoque dissimulet, ne forte periculosius ab illius manibus te praecipites, si te eis ignoraveris sustentatum.»
ET IN MANIBUS TOLLENT TE. — Est catachresis; nec enim Angeli habent manus, sed eas cum corpore subinde assumunt; manus ergo significant opem, vim et ministerium Angelorum, q. d. Ita praesens Angelorum in omni discrimine, malo, periculo, imo casu et lapsu, quamvis praecipiti, senties auxilium, ut eorum manibus gestari videaris. Sic S. Benedictus, ait S. Bernardus, serm. 13 in Psal. XC: «Dum intentam oculorum aciem in splendore coruscae lucis habere videretur, vidit Germani animam, Capuani Episcopi, in sphaera ignea ab Angelis in caelum deferri.»
Versus 7: Non tentabis Dominum Deum tuum
7. AIT ILLI JESUS: RURSUM SCRIPTUM EST (Deuter. VI, 16): NON TENTABIS DOMINUM DEUM TUUM. — Tentat enim Deum, qui petit ab eo miraculum non necessarium, quale hic est, in praecipitium se dantem manibus Angelorum sustinere. Poterat enim Christus ex pinnaculo templi per gradus vel funes descendere, uti descendunt fabri: non ergo necesse erat ut ex eo se praecipitaret. Ergo vitando praecipitium, reliquit diabolum ambiguum, ut ex hac tentatione cognoscere non posset an ipse esset Filius Dei, nec ne.
Porro in necessitate licet, majoris praecipitii vitandi causa, in minus se conjicere, si alia via evadendi non suppetat. Prudentis enim est minus malum vel periculum prae majore capessere, et majus minore redimere. Sic multae sanctae virgines, ut manus persecutorum illarum virginitatem violare conantium effugerent, cum alia via id facere non possent, in flumina se praecipitarunt, malentes mori martyres quam violari virgines: majus enim est praecipitium virginitatis quam vitae; illius enim prae hac majus est decus, aeque ac dedecus. Ita fecit S. Pelagia, Antiochena virgo quindecim annorum, cum sua matre et sororibus, quae, ut ait S. Ambrosius, lib. I De Virgin., longiuscule post initium: «Hinc persecutoribus imminentibus, inde torrente fluvio exclusae a fuga, inclusae ad coronam: Quid veremur? inquiunt; ecce aqua; quis nos prohibet baptizari? Et hoc baptisma est, post quod nemo delinquit. Excipiat nos aqua, quae virgines facit, quae coelum aperit, inferos tegit, mortem abscondit, martyres reddit. Haec effatae, consertis manibus, quasi choros ducerent, in medium progrediuntur alveum. Videres piam matrem stringentem nodo manus: Has tibi, inquit, hostias, Christe, immolo praesules virginitatis, duces castitatis, comites passionis.»
Moraliter: disce hic diabolum, uti Christo tentationem praecipitii ingessit, sic similes horrendas christianis et sanctis ingerere, commovendo phantasmata, sanguinem et melancholiam, ut sentiant cogitationes tristissimas, terrificas, sanguinarias, desperabundas, blasphemas, etc., quae nunquam ante eis in mentem venerant: solentur se exemplo Christi, quia Deus id permittit ad majorem eorum humilitatem, virtutem et meritum. Quod ergo Scipio Nasica suasit Romanis, ne Carthaginem jam devictam everterent, ne Romana juventus in pace otio torperet; sed Carthago bella suscitans, continuo eidem esset cos virtutis: idem de lucta quam sancti in hisce tentationibus crebro subeunt, dicas. Sic Paulus, cum esset castissimus et quasi Angelus terrestris, assidue tamen tentatus fuit cogitationibus et stimulis luxuriae: «Ne magnitudo, ait, revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur.» II Corinth. XII, 7. Remedium est animi constantia, fortitudo et firma in Deum confidentia, qua tentationes quaslibet, licet summe enormes, absurdas, abominandas generose refutes, imo despicias et spernas, atque magnanime pergas incepto virtutis studio et cursu. Occurrit olim daemon S. Antonio, conquerens omnes homines sibi maledicere. Respondit S. Antonius id merito et culpa sua fieri: «quia tu, inquit, omnes vexas et turbas.» Cui daemon: «Ego nihil efficio, quia in nolentem nihil possum, sed ipsi seipsos ad invicem perturbant; ipsi suo in suggestionem meam consensu sibi mali sunt auctores.» Qui ergo diabolo tentanti non consentit, sed repugnat, hic eum vincit de eoque triumphat. Animo ergo resoluto in quavis tentatione dicamus: «Quis nos separabit a charitate Christi? Certus sum quia neque mors, neque vita, neque Angeli,» etc. Roman. VIII, et vicimus.
Versus 8: Omnia regna mundi et gloriam eorum
8. ITERUM ASSUMPSIT EUM DIABOLUS IN MONTEM EXCELSUM VALDE ET OSTENDIT EI OMNIA REGNA MUNDI, ET GLORIAM EORUM. — Mons hic a descriptoribus Terrae sanctae ponitur vicinus deserto Quarantanae, ubi jejunavit Christus et gula tentatus fuit a diabolo, quem proinde montem diaboli vocant. Audi Adrichomium in Descriptione Terrae sanctae, part. XVIII, numer. 90: «Mons diaboli distat duobus milliaribus a Quarantana. Est a latere Bethel et Hai australi: in eum deductus fuit a Satana Christus, cum ostenderet et adpromitteret illi omnia regna mundi, si procidens adoraret se.» Sic et Brocardus et Bredenbachius in Descript. Terrae sanctae, penes quos sit hujus rei fides.
Transtulit diabolus Christum ex pinnaculo templi rapuitque per aera in montem hunc celsissimum, ut ex eo ostenderet illi omnia regna mundi et gloriam eorum, scilicet urbium splendorem, gentium multitudinem, terrarum pulchritudinem, regum principumque opes, famulos, vestes, rhedas, exercitus, palatia, triumphos et quidquid in quolibet erat speciosum et magnificum, ut ea concupisceret, et concupiscens se illa promittentem adoraret; sed nulla cupiditas Christi animum pupugit, utpote qui ab omni concupiscentia liber, mentem haberet summe compositam Deoque subditam, ac proinde terrena omnia spernentem et coelestia ambientem.
Quaeres, qua ratione diabolus ostendit Christo omnia regna mundi et gloriam eorum, idque in momento, ut addit Lucas? Nota: solus Deus id proprie facere potest. Primo, potest enim Deus confortare, acuere et actuare oculos et visum hominis, ut ipse objectum quantumvis remotum, etiam per muros et petras, in seipso sine specie visibili videat, uti confortat lumine gloriae mentem beatorum, ut Dei essentiam sine specie intueantur: sic oculis corporis S. Anselmus vidit ea quae post murum gerebantur, ut habet ejus Vita. Simili modo potest facere Deus, ut hic Romae cernam oculis corporis ea quae geruntur in cubiculo regis Sinarum. Secundo, potest Deus confirmare et multiplicare species visibiles, ut se spargant per loca opaca et densa, etiam longe dissita et remotissima. Tertio, potest species ab objecto non elicere, sed se solo ubilibet producere. Hoc modo Deus Moysi ex monte Abarim ostendit totam terram promissam, Num. XXVII, 12, ac S. Benedicti oculis objecit totum mundum spectandum in globo, uti refert S. Gregorius, lib. II Dialog., cap. XXXVI. Nil horum potest diabolus.
Quomodo ergo ipse Christi oculis omnia regna objecit? Primo, Origenes et Rabanus regna mystica accipiant, sive regna diaboli quibus in nonnullis regnat per iram, in aliis per superbiam, in aliis per gulam, luxuriam, etc. Audi Origenem: «Ostendit ei diabolus innumerabiles hominum multitudines, quae suo tenebantur imperio, et dicit ei: Scio, venisti, ut adversus me dimices et tollas de imperio meo quos nunc subjectos habeo; nolo contendas, nolo nitaris, ne habeas ullam in certando molestiam: unum est quod precor, procidens adora me, et accipe omne regnum quod teneo.» Verum hoc mysticum est, non literale, nec ad rem, puta ad tentationem Christi de regno corporali propositam facit.
Secundo, alii volunt diabolum cum Christo volasse per omnia orbis regna, et sic coram illa ipsi ostendisse; sed repugnat textus, qui ait: «Tunc assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde, et ostendit ei omnia regna mundi;» ergo ex monte ostendit illa eminus, non cominus volando per ipsa regna.
Tertio, S. Cyprianus, tract. De Jejunio et tentat. Christi, censet id factum non sensibili, sed imaginaria visione, scilicet diabolum imaginationi Christi repraesentasse omnia regna; verum hoc rejeci, vers. 5, ubi dixi omnem hanc tentationem foris, non intus fuisse, nec diabolum potuisse immutare phantasiam Christi. Denique ad hoc non erat opus Christum rapere in montem excelsum, ubique enim potest diabolus phantasiae hominum illudere.
Quarto, Toletus, in cap. IV Lucae, putat daemonem species rerum remotissimarum, puta regnorum, vi sua perduxisse ad Christum Christique oculos, sicut ventus perflans vocem longius perducit quam illa sine vento audiri posset. Verum non potuit daemon tot tantasque, tam longe et directe per interjectos montes, rupes, sylvas ad oculos Christi perducere; nec id facere potuit sine aere cui species inhaerent; quare debuisset undique plurimum aerem hisce speciebus imbutum ad oculos Christi vehere, quod nimis longum et operosum fuisset: imo nec cum aere id potuisset, cum species visibiles aerem non permeet, sed ad proxima solum objecta ab objectis remittantur. Facere potuisset, nisi simul res ipsas deferret; quae species illae ut in fieri, sic et in conservari pendent ab objecto, ut manifestis experientiis constat.
Quinto, alii subtiliter imaginantur quod daemon per multa specula sibi invicem objecta, species regnorum ex uno speculo in aliud et aliud continuo reflexerit, idque fecerit usque ad oculos Christi, qua arte dicitur Socrates vidisse draconem in monte remoto homines devorantem, quem nemo alius videre poterat. Simili modo nunc per dioptram nauticam remotissima oculis conspicimus. Verum sic daemon aerem totum implesset speculis, quae se invicem impedivissent, nec suffecissent ad videndum omnia.
Sexto, ergo melius Auctor Imperfecti, Euthymius et alii cum D. Thoma, III p., Q. XLI, art. 4, aiunt ideo daemonem Christum duxisse in montem excelsum, ut ex eo cujusque regni, saltem confuse plagam et situm Christo ostenderet, v. g. dicendo: Ibi sita est Africa, illic Asia, istic Europa, hic est Syria, ibi Italia, illic Hispania, etc. idque in momento, ut habet Lucas, id est brevissimo temporis spatio. Verum quia ex monte hoc diabolus Christo ostendit non tantum omnia regna, sed et gloriam eorum; hinc adde ex Theophylacto, Jansenio et aliis, daemonem instar pictoris omnium regnorum imagines in aere a se varie condensato, per varias fulgoris solis refractiones, uti fit in Iride, novo quodam modo repraesentasse et quasi pinxisse, fecisseque ut per eas omnia quae in regnis erant gloriosa et splendida apparerent et objicerentur oculis Christi. Sicut idem daemon in aere, certa arte eum densando, contemperando et inficiendo, pinxit multa spectra leonum, ferarum, serpentum et monstrorum, eaque oculis S. Antonii objecit, ut eum terrefaceret, teste S. Athanasio in ejus Vita. Simili arte praestigiatores mira populo spectanda exhibent, quae, licet saepe sint illusio oculorum et phantasiae, tamen subinde vera sunt. Et si daemon potest ea pingere in phantasia, cur non et in aere? sic colores varii pinguntur in Iride; sic in aere, tempore Machabaeorum, visae sunt acies militares inter se dimicantes, et alias alia spectra. Unde Franciscus Lucas putat daemonem omnia regna objecisse oculis Christi per artem perspectivae, vel opticae, cujus ipse est peritissimus; vel certe perstringendo suis praestigiis oculos Christi, Christo id permittente et tolerante, ut generosius tentatorem vinceret et confunderet. Nota hic potentiam aeque ac artem et fraudem daemonis, qua saepe Christianos illudit, pingendo in phantasia illorum species magnificas, honorum, opum, deliciarum, quae in rei veritate vel falsae sunt et nullae, vel parvae et viles.
9. ET DIXIT EI: HAEC OMNIA TIBI DABO SI CADENS ADORAVERIS ME. — Quaeres, quomodo diabolus rem tam impiam et indignam ausus fuit proponere Christo? Respondetur primo, quia ipse ambitiosus jam inde ab initio Deus esse voluit, ac Christo homini divinitatem per unionem hypostaticam invidit eamque sibi ambivit. Ambitio ergo et invidia eum excaecarunt, ut Christum quasi aemulum suum tam indigne tractaret. Secundo, quia, cum Christum jam semel et iterum miracula detrectantem vidisset, certior quasi sibi videbatur eum non esse Filium Dei. Tertio, quia, ex Luca, cap. IV, 6, liquet diabolum addidisse: «Quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa;» unde patet eum finxisse se esse Filium Dei et Deum, ait S. Hilarius, ac consequenter adorandum. Diabolus ergo Christi se ab eo in pinnaculum indeque in montem transferri patientis modestia et silentio audacior factus, superbior et protervior, suspicans Christum non esse Dei Filium, sed merum hominem, honores divinitatis, quos olim in coelo ambierat, hic a Christo, uti et a caeteris hominibus, postulat. Insita enim plane et quasi inolita est ei haec deitatis ambitio, quae eum excaecat; atque ideo idola, in quibus coleretur, invenit, ait Glossa. Quare simulat se esse Filium Dei, ac ut talis cupit adorari a Christo, ut scilicet Christus victus cupiditate regnandi, illum adoret itaque peccet idololatria: facile enim scire poterat Christus (etiamsi merus fuisset homo, non Deus) ipsum revera non esse Filium Dei, sed id fingere: simul tamen tacite daemon hic explorat an Christus sit Filius Dei; cogitabat enim ipse: si Christus vere est Filius Dei, ipse mihi indignabitur, qui ipsi hanc dignitatem eripio meque Filium Dei esse simulo, ac ut talis ab eo adorari postulo; quare iratus et frendens respondebit: Unde tibi haec arrogantia? Ego sum Filius Dei, tu vero es Satanas; tuum est ergo adorare me; qua fronte ergo audes poscere ut ego adorem te, qui a me creatus es mihique subditus?
In duabus ergo prioribus tentationibus directe voluit Satanas explorare an Christus esset Filius Dei; unde ait: «Si Filius Dei es;» indirecte vero sollicitare Christum ad peccatum gulae et vanae gloriae: in hac tertia vero directe voluit sollicitare Christum ad avaritiam, ambitionem et idololatriam; indirecte vero et tacite explorare an ipse esset verus Dei Filius. Unde S. Chrysostomus: «Ruptis, inquit, ventris et vanae gloriae retibus, retia ponit avaritiae.» Et Remigius: «Quanta jactantia, ait, diaboli regna terrena promittentis ei qui dat coelestia!»
Nota arrogantiam et fastum diaboli, cum ait: «Si cadens adoraveris me.» Vult enim non qualemqualem adorationem, sed cum casu, ut scilicet Christus ita se coram illo humiliet, ut cadens in faciem adoret eum. Ita Abulensis hic, Quaestione XXXV.
Symbolice: Glossa: «Qui, inquit, diabolum adoraturus est, ante corruit quam adoret. Rursum diabolus, quia ex coelo cecidit, hinc omnes ad casum et lapsum suum, ut socios habeat, sollicitat.» Audi S. Irenaeum, lib. V, cap. XXII, urgentem et cadens. «Ipse diabolus confitetur, quoniam adorare eum et voluntatem ejus facere, est cadere a gloria Dei.» Ipse ergo vanos honores nobis ruinis nostris vendit. Addit Irenaeus: «Deinde nec illa ipsa quae promisit, praestabit ei qui cecidit.»
Tropologice: S. Ambrosius, in cap. IV Lucae: «Habet ambitio, inquit, domesticum periculum; ut enim dominetur aliis, prius servit, curvatur, obsequitur, ut honore donetur; et dum vult esse sublimior, fit demissior.»
Addit Lucas, cap. IV, 6, diabolum causam addidisse et jus suum in omnia regna probasse, dicendo: «Quia mihi tradita sunt» (a Deo, sed nomen Dei subticet, tum quia sibi exosum, tum quia ipse volebat haberi et adorari ut Deus, Deo vero excluso) «et cui volo do illa,» ubi dupliciter mentitur daemon: Primo, quia falsum est Deum omnia regna illi tradidisse; in iis enim nil potest daemon, nisi quod Deus ei concedit subinde et permittit; secundo, quia falsum est daemonem illa dare cui ipse voluerit; unde diabolus non intendebat illa dare Christo, nec dedisset, etiamsi Christus eum adorasset. Nam solius «Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo.» Psal. XXIII, 1. Unde ipse solus «dominatur in regna hominum, et cuicumque voluerit dabit illud.» Daniel. IV, 14. «Cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et obedient.» Daniel. VII, 27, qui, 14, docet Deum illud tradidisse Filio hominis, id est Christo Filio suo carnem assumenti. Prodidit ergo hic seipsum diabolus, quia haec ejus pollicitatio, ut recte advertit Toletus, in cap. IV Lucae, 6, mendax fuit, falsa, arrogans et dolosa: mendax quidem, quia quae pollicebatur dare non intendebat; falsa, quia regna quae pollicebatur dare non poterat; arrogans, quia sua esse profitebatur quae non erant ejus, sed Dei; dolosa vero, quia futurum pro praesenti commutat: dabo, inquit; adorari vult de praesenti pro spe recipiendi promissa; in futurum enim tempus differebat quae dare non poterat, ut sic sperantem accepto eo quod tentator volebat, deciperet ac confunderet. Simili modo et fraude diabolus conatur persuadere hominibus ut juventutem et praesens tempus dent voluptatibus et sibi, futurum vero et senectam dent poenitentiae et Deo, cum senectus incerta sit, dubia ac inhabilis ad poenitentiam, uti advertit monetque S. Gregorius. Rursum persuadere nititur ut bona terrena coelestibus, humana divinis, caduca stabilibus, momentanea aeternis stulte anteponant.
Nota primo: ordinem et gradationem tentationum; prima enim tentatio, ut Christus ex lapidibus panes faceret, fuit gulae; secunda, ut ex pinna templi se praecipitaret, fuit vanae ostentationis et gloriae; tertia, ut se adoraret cum promissione regni totius mundi, fuit avaritiae, superbiae et idololatriae. Secundo, Christum tentatum fuisse per tria, hoc est omnia tentationum genera, ut innuit Lucas, cap. IV, 13, dicens: «Consummata omni tentatione diabolus recessit ab eo.» Prima enim tentatio gulae, fuit concupiscentiae carnis; secunda praecipitationis, fuit ostentationis et superbiae; tertia fuit avaritiae pariter et superbiae, ut notat S. Ambrosius et Origenes in dictum Lucae locum. Tertio, Christus suo exemplo et responso nos docuit primam tentationem carnis et famis superandam esse spe in Deum Deique providentiam, secundam superbiae et praesumptionis vincendam esse timore Dei, tertiam avaritiae et ambitionis pellendam esse magnanimitate et contemptu mundi. Ad hoc tres efficaces stimulos suggerit S. Petrus Damianus, Opusc. XI, cap. XVI, dicens: «Victor daemonum socius efficitur Angelorum; exul mundi, haeres est paradisi; abnegator sui, sectator est Christi.»
Versus 10: Vade, Satana
10. TUNC DICIT EI JESUS: VADE, SATANA. — Sic et Syrus. Graeci addunt ὀπίσω μου, id est post me, ac pro vade habent ὕπαγε, q. d. Apage, secede, facesse hinc, impie Satan, ne diutius mihi ut Satan, id est adversarius obsistas, ne amplius ante oculos meos compareas, vade retro post me; nolo enim ulterius te audire vel videre, quia non tantum falsa et fallacia promittis, sed et impia, indigna, blasphema et sacrilega a me postulas, ut scilicet ego qui sum creator tuus, adorem te, qui es creatura mea, sed rebellis ideoque ad gehennam damnata. Dixit ergo hoc Jesus, et justa ira indignans diabolo ejusque improbitatem objurgans; ideoque diabolus, desperans de victoria et confusus, aufugit: unde discant Christiani fortiter repellere suggestiones diaboli illumque increpare, et fugiet ab eis.
SCRIPTUM EST ENIM (Deut., VI, 13): DOMINUM DEUM TUUM ADORABIS, ET ILLI SOLI SERVIES. — Pro adorabis Hebr. est תירא, tira, id est timebis; Hebraei enim per timorem significant reverentiam, adorationem omnemque Dei cultum. Nam, ut ait Statius: Primus in orbe Deos fecit timor.
Vox soli non est in Hebraeo, sed subintelligitur in articulo et pronomine illi, quod habet emphasim, q. d. illi, illi, inquam, soli, ut pote qui solus est Dominus Deus tuus, id est tuus Creator, conservator, gubernator, etc.; servies latria, Graece enim est λατρεύσεις. Soli enim Deo datur latria; sanctis dulia, teste S. Augustino, lib. X De Civit., cap. 1; B. Virgini Deiparae hyperdulia.
Moraliter: docet hic Christus hoc respondendum diabolo in tentatione avaritiae, et quavis alia. Omnis tentatio enim ad hoc tendit et illicit, ut creaturam praeponamus creatori, illamque quasi idolum nostrum, imo daemonis, adoremus eique prae Deo serviamus. Sic idolum, quod daemon avaro objicit adorandum, est Plutus, Mammona, opes, possessiones, regna mundi; idolum superbi est honor, ambitio; idolum gulosi, est venter, vina, epulae; idolum luxuriosi, est Venus. Cum ergo haec objicit, respondendum cum Christo: Deum adoro, non Venerem, non Plutum, etc. Nam, ut ait S. Cyprianus, tract. De Spect.: «Dejicit se de culmine generositatis suae, qui admirari aliquid post Deum potest.» Quid enim est totus mundus, omnia regna, omnes creaturae comparatae cum Deo, nisi punctum comparatum cum toto universo? Quid est omne tempus respectu aeternitatis, nisi instans? Quid sunt omnes voluptates, honores, opes comparatae cum deliciis, honoribus et opibus coelestibus, nisi vanitates et umbrae, imo sordes et stercora? Contemne ergo illa prae Deo illique firmiter adhaere, et superasti omnem tentationem. Ita Psaltes: «Mihi, ait, adhaerere Deo bonum est.» Et alius: «Mens mea in Deo fixa et solidata est.» S. Cyprianus, De Orat. Dominica: «Cum Dei sint omnia, ait, habenti Deum nihil deerit, si ipse Deo non desit.»
Simili modo, si minas, metus infamiae, paupertatis, morbi, verberum et mortis intentet, junge te Deo, Deum adora per firmam spem et invocationem. S. Cyprianus, in Exhort. Martyr., docet aliquos martyrio excidisse, quia considerabant atrocitatem tormentorum, non virtutem et opem Dei; contra, illos stare et vincere, quia avertunt mentem a tormentis et figunt in Dei ope, dicuntque: «Omnia possum in eo qui me confortat;» major est Deus tormentis. Ita S. Agnes totam spem et amorem defigens in Christum, vicit omnia tormenta tyranni; Deus enim infirma mundi eligit, ut confundat fortia, vultque suam virtutem in nostra infirmitate toti orbi ostendere; Deus enim in se sperantes, seque invocantes et adorantes deserere nequit.
Quocirca S. Cyprianus, tract. De Moral.: «Adversa, ait, non avocant a fidei virtute, sed corroborant in dolore,» etc. Hoc expertus S. Antonius, teste S. Athanasio, dicebat optimum remedium vincendi omnes daemonis tentationes esse laetitiam spiritualem et amorem Christi, cujus uno crucis signo victus aufugit.
Versus 11: Angeli accesserunt et ministrabant ei
11. TUNC RELIQUIT EUM DIABOLUS, ET ECCE ANGELI ACCESSERUNT ET MINISTRABANT EI. — Recte anonymus, in Catena: «Legitime pugnanti, inquit, agonum reperitur terminus, quod adversarius vel sua sponte cedat vincenti, vel trino casu deponatur, secundum pugnatoriae artis decretum.» Qui enim ter in trino conflictu hostem vicit, is plane eum superavit et subjugavit ideoque de eo triumphat. Nota Christum, post trinam tentationem et victoriam, ex monte in quem eum transtulerat diabolus, rediisse in suum Quarantanae, ubi quadraginta diebus jejunarat, desertum, idque non pedibus, sed subitaneo quasi raptu per vim suae divinitatis et dotem agilitatis, aut certe per Angelorum ministerium. Nam ei quasi victori specie humani corporis assumpta (uti et fecerat diabolus tentator), accedentes Angeli, congratulati sunt et ministrabant, cibum deferentes aliaque obsequii debiti officia exhibentes. Porro Concilium Constantinopolitanum, oecumen. V, in Constitutione Vigilii Papae pertinente ad Collationem V, adversus quosdam Haereticos, qui ita exponebant illud Matthaei IV: «Et administrabant ei,» ut Angeli Christo inservierint sicut aliis Sanctis, anathema dicit eis qui volunt Angelos ad Christum descendisse eique ministrasse tanquam amico et domestico Dei, non tanquam creatori et Domino suo.
Disce hinc eum qui fortiter vincit diabolum ejusque suggestiones, mereri et praemiari consortio, consolatione et ministerio Angelorum. Nam victor Satanae est quasi alter Angelus, idque ut per Angelos animetur ad futura cum diabolo certamina; nam, ut de Christo hic ait Lucas, cap. IV, 13: «Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus;» unde S. Chrysostomus: «Recessit, inquit, diabolus virtute Christi excussus,» postea, ait Interlinearis, «pugnaturus per Judaeos.» Scribae enim et Pharisaei crebro Christum tentarunt, et tandem occiderunt.
Hinc Origenes, hom. 2 in Lucam, et Abulensis putant daemonem de uno vitio tentantem semel ab aliquo perfecte victum, amplius de illo eumdem non tentare. Idem probabile esse ait noster Salmeron, quia qui in se perfecte superat per actus intensos et heroicos, habitus pravos ad vitium inclinantes, eidem contrarii virtutum habitus ingenerantur et profunde radicantur; talem autem aggredi non audet daemon, ne iterum vincatur. Probabilius est daemonem a Christo et Christianis semel perfecte victum, tantum ad tempus discedere, ut hic ait Lucas; quare data occasione iterum ad tentandum simili vel eadem tentatione regredi. Sic enim ipse S. Antonium saepe de eadem re et S. Paulum eodem stimulo carnis saepius diuque tentavit, ut patet, II Cor., XII, 8. Sic enim duces redeunt ad oppugnandam arcem, cum post longam quietem hostes securos, negligentes et imparatos inveniunt. «Diabolus, ait S. Ambrosius, frequentat spicula, ut aut praelio vincat, aut taedio.» Audi eumdem S. Ambrosium, lib. IV, cap. IV Luc., 13: «Probe omnium criminum fontes haec tria genera demonstrantur esse vitiorum. Neque enim consummatam omnem tentationem Scriptura dixisset, nisi in his tribus esset omnium materia delictorum quorum semina in ipsa origine sunt cavenda. Finis ergo tentationum finis est cupiditatum, quia causae tentationum causae cupiditatum sunt. Causae autem cupiditatum sunt carnis delectatio, species gloriae, aviditas potentiae. Et post pauca: «Vides ergo ipsum diabolum non esse in studio pertinacem, cedere solere verae virtuti. Et si invidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequentius refugit triumphatos.»
Audito itaque Dei nomine, recessit, inquit, usque ad tempus; postea enim non tentaturus, sed aperte pugnaturus advenit.» Denique post multa concludit: «Ergo qui vult coronam dare, tentationes suggerit. Et si quando tentaris, cognosce quia paratur corona. Tolle martyrum certamina, tulisti coronas; tolle cruciatus, tulisti beatitudines. Nonne tentatio Joseph, virtutis est celebratio? Nonne injuria carceris, corona est castitatis? Quemadmodum regni in Aegypto consortium potuisset adipisci, nisi venditus fuisset a fratribus?»
Versus 12: Secessit in Galilaeam
12. CUM AUTEM AUDISSET JESUS QUOD JOANNES TRADITUS ESSET, SECESSIT IN GALILAEAM. — Omittit siletque Matthaeus, aeque ac Marcus et Lucas, legationem Judaeorum ad Joannem Baptistam, rogantium an ipse esset Messias; item Joannis ad Christum, rogantis per discipulos: «Tu es qui venturus es?» Ad haec conversionem aquae in vinum in Cana Galilaeae; ejectionem ementium et vendentium e templo; Nicodemi accessum ad Christum, etc., quae omnia facta sunt ante captivitatem Joannis Baptistae et a solo Joanne Evangelista, cap. I, 3 et 4, recensentur. Igitur Matthaeus orditur hic praedicationem Christi a carcere Joannis Baptistae. Ante enim ejus incarcerationem Christus eidem munus praedicandi commisit, ut ipse sibi viam sterneret. Joanne vero incarcerato, Christus ei in praedicatione quasi sol lucifero suo successit, tuncque publice et solemniter evangelizare coepit, uti hic enarrat Matthaeus.
Porro Christus, audita Joannis incarceratione, ex Judaea secessit in Galilaeam, quia fugit Herodem, ne, sicut Joannem, ita et se incarceraret. In Galilaea ergo solemniter praedicare orsus est, ut impleret oraculum Isaiae, de quo mox. Dices: Herodes regnabat in Galilaea, non in Judaea; cur ergo Christus, fugiens Herodem, fugit ex Judaea in Galilaeam; ibi enim incidebat in manus Herodis? Resp. Id factum idcirco quod Joannes, in Judaea juxta Jericho praedicans et baptizans, convocansque ad se turbas, a Judaeis, puta a Scribis et Pharisaeis accusatus fuerit apud Herodem; illi enim a Joanne acriter reprehensi vocatique progenies viperarum, Matth. III, 7, exacerbati, suggesserunt Herodi, quem sciebant Joanni offensum, ut Joannem caperet metu novationis rerum, ne scilicet Joannes tumultum et rebellionem populi concitaret; Josephus enim, lib. XVIII Antiquit., cap. VII, docet Herodem occidisse Joannem timore turbationis ex turbis ad Joannem confluentibus. Quis hunc timorem Herodi, regi Galilaeae, de Joanne in Judaea praedicante injecit, nisi Judaei, puta Scribae et Pharisaei? Hi enim, uti Christo, sed et Joanni Christum ostendenti fuere infensi; uterque enim illorum vitia publice libereque arguebat.
Licet enim romano Praesidi jure proprio tradendus fuisset Joannes, utpote in Judaea baptizans, tamen, quia ipse et Galilaeus baptizabat et forte in vicinam Peraeam, Herodi subjectam, subinde per Jordanem transgrediebatur, hinc Herodes, connivente Praeside romano, agentibus id Pharisaeis, Joannem quasi suae juridictioni subditum incarceravit. Christus id audiens, fugit e Judaea a Judaeis in Galilaeam, metuens ne ab eisdem traderetur Herodi; apud illum enim, utpote secta Judaeorum, Pharisaei plurimum poterant summaeque erant auctoritatis. Ipsum autem Herodem solum toti Galilaeae dominantem non timuit Jesus, quia eum non offenderat, uti offenderat Joannes reprehendens eum de adulterio. Fuit hic Herodes Antipas, filius Herodis Ascalonitae, qui fuit infanticida.
Fuit hic secessus Christi secundus e Judaea in Galilaeam (primus enim fuit Joannis, cap. I, 43), idemque est cum eo qui a Marco, cap. I, 14, et Luca, cap. IV, 14, et Joan., cap. IV, 3 et 43, recensetur, ut recte Jansenius ex iisdem circumstantiis colligit. Porro Lucas ait: «Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam,» non quod aliqua virtus spiritus illi hic indita et addita fuerit a Spiritu sancto, ut videtur velle Origenes; ipse enim a primo sui ortu plenus fuit Spiritu sancto, sed quod virtus Spiritus sancti, quo plenus erat, eum impelleret in Galilaeam ad ordiendam ibi magna efficacia praedicationem, et ad miracula aliaque opera heroica patrandum, quibus praedicationem suam confirmaturus erat, ut patet hic, 23.
13. ET RELICTA CIVITATE NAZARETH, VENIT, ET HABITAVIT IN CAPHARNAUM (civitate) MARITIMA IN FINIBUS ZABULON ET NEPHTALIM. — Relicta, id est omissa, neglecta, praeterita, q. d. Noluit Jesus ingredi Nazareth, licet ipsa esset patria sua, ibique ordiri praedicationem. Causam dat S. Joannes, cap. IV, 44: «Quod propheta in sua patria honorem non habet.» Secessit ergo in Capharnaum, ibique cathedram praedicandi erexit et fixit.
Nota: Duplex erat Galilaea, scilicet in tribu Issachar et Zabulon, in qua sita erat Nazareth; et superior, in tribu Aser et Nephtali, in qua erat Capharnaum, quae et Gentium dicebatur, eo quod vicina esset Phoenicibus et quia a multis Gentilibus habitabatur. Magna enim ejus pars a Salomone data fuit Hiram, regi Tyri, ob navatam ab eo operam in fabrica Templi. III Reg. IX, 11. Vide Adrichomium in Descriptione Terrae sanctae, in Galilaea.
CAPHARNAUM MARITIMA. — Adjacebat enim Jordani (ubi scilicet Jordanis in mare Tiberiadis influit) ac mari Tiberiadis, quod et Galilaeae dicebatur: quare per mare evehens et advehens merces, evasit emporium totius Judaeae celeberrimum et opulentissimum, ac metropolis Galilaeae, adeo ut opibus, fastu, luxu, pulchritudine ceteras Galilaeae urbes longe superaret, indeque nomen accepit. Dicitur enim Capharnaum, quasi כופר נעים copher naim, id est ager jucunditatis et delectationis, vel villa pulchritudinis, ait S. Hieronymus in Nomin. Hebraic., Pagninus et alii. Nonnulli vero Capharnaum interpretantur ager poenitentiae, aut propitiatio poenitentiae, a כפר caphar, id est propitiari, et נחם nacham, id est poenitere: ibi enim poenitentiam praedicavit Christus; urbes enim maritimae ob colluviem undique affluentis turbae et ob merces opesque multis scatent vitiis, quod et notavit Plato. Porro Capharnaum Christi habitatione longe facta est pulchrior et illustrior; Christus enim, relicta patria sua Nazareth, in Capharnao habitationem sibi delegit, accommodatam aut conductam, ut videtur, domum habuit, in qua Evangelicae praedicationis tempore cum electis suis duodecim Apostolis triennium duxit; indeque Capharnaum sua, sive ejus civitas appellata est. Eademque de causa Christus et Apostoli Capharnaum domumque suam rediisse ab Evangelistis frequenter memorantur.
In Capharnaum igitur Christus coepit praedicare regnum Dei, luxum et vitia civium castigare eosque a bonis terrenis, opibus et fastu ad coelestes opes invitare, tum per sermones, tum per miracula magna et multa. Hic enim et domo sua confertam hominum turbam docens, paralyticum per tectum in lecto ante se demissum, primum a peccatis, deinde et a paralysi verbo curavit. Ibidem duobus caecis visum reddidit, atque daemoniacum mutum incolumitati restituit. Hic in platea ambulans a paralysi Centurionis servum sanavit; Hemorrhoissam fimbriam vestis ipsius firma fiducia tangentem, a sanguinis profluvio liberavit, atque mox Jairi archisynagogi aedes ingressus, duodennem ejus filiam a morte sua voce excitavit.
Verum cum incolae divitiis, indeque fastu, superbia ac luxu tumidi, neque coelestibus ejus vocibus, neque miraculis ad poenitentiam commoverentur, hanc tandem Christus in eos detonuit sententiam: «Et tu, Capharnaum, quae usque ad coelum exaltata es, usque ad infernum demergeris. Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. Verumtamen dico vobis, quod Sodomis remissius erit in die judicii, quam tibi.» Matth. XI.
Versus 14: Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam
14. UT ADIMPLERETUR QUOD DICTUM EST PER ISAIAM PROPHETAM (cap. IX, 1): 15. TERRA ZABULON ET TERRA NEPHTALIM, VIA MARIS TRANS JORDANEM, GALILAEA GENTIUM. — Est appositio, q. d. Terra Zabulon et terra Nephtalim, quae est via maris, quae scilicet vergit et ducit ad mare Tiberiadis, quaeque sita est trans Jordanem, et alio nomine dicitur Galilaea Gentium; haec terra, inquam, alleviata est, ut addit Isaias, scilicet, ut sequitur, populus in ea habitans, ex tenebris suae ignorantiae aspexit lucem Evangelii, praedicante Christo. Vox Gentium notat Christum Evangelium a Judaeis ob incredulitatem, per Paulum et Apostolos translaturum ad Gentes. Ita Chrysostomus.
16. Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam, et sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. — Hoc oraculum fuse exposui Isaiae, cap. IX, 1. Vide ibi dicta.
17. EXINDE COEPIT JESUS PRAEDICARE: POENITENTIAM AGITE; APPROPINQUAVIT ENIM REGNUM COELORUM. — Haec fuit summa, compendium, finis et scopus praedicationis Christi, scilicet invitare homines ad poenitentiam, ac mutationem morum vitamque sanctam, ut regnum coelorum jam sua morte aperiendum ingredi mererentur. Idem praedicavit Joannes Baptista, quasi Christi prodromus et praecursor. Vide dicta cap. III, 2. Christus ergo homines a terra cupiditatibusque terrenis, velut vilibus, exiguis et caducis evocabat ad coelum, ut in eo reges regnarent cum Deo et Angelis in omni felicitate et gloria per omnem aeternitatem. Haec enim est vera sapientia, hic terminus, haec meta, hoc bonum, haec felicitas nostra. «Hoc est enim omnis homo.» Eccl. XII, 14. Vere Glossa: «Ad Evangelium, ait, pertinet, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, coelestis hereditas, Angelorum societas.» Evangelio ergo reges fiunt, et regnum datur, ait Interlinearis, non terrestre et caducum, sed coeleste et sempiternum. Daniel. VII, 27.
Quocirca Babylas Mimus habens duas concubinas, audiens legi haec verba Evangelii: «Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum,» coelitus a Deo tactus resipuit, ac in cellam se reclusit, poenitentiam per omnem vitam acturus; suas vero opes reliquit concubinis quae, ipsius exemplo compunctae, simili modo in cellas sese concluserunt, ac jugem poenitentiam egerunt. Ita Joannes Moschus in Prato spirit., cap. XXXX. Nimirum, vivus et efficax est sermo Evangelii. Hebr. IV, 12.
Apposite in Galilaea praedicavit haec Christus, tum quia Galilaea a Gentibus habitabatur, quae minus resistebant Evangelio quam Judaei; tum quia copiosa erat et populosa, adeo ut Josephus, libro III Belli, cap. II, de ea scribat: «In Galilaea crebrae sunt civitates, et ubique multitudo vicorum propter opulentiam populosa, ut qui sit minimus, supra quindecim millia colonorum habeat;» tum quia Galilaea Hebr. id est quod tornatilis, volubilis, a גלל galal, id est volvere, convolvere, revolvere; ita dicta est Galilaea, a revolutis vicini maris fluctibus vel arenis, qui in littore vi aestus maris ventorumque convolvuntur et conglomerantur.
In Galilaea enim Christus revolvit et tornavit perditos hominum mores eosque quasi circinavit, ut instar globi, terram et terrena tantum in puncto tangerent; tota vero reliqua mole convoluti rotundi coelos rotundos tornatosque respicerent. Ad haec e Galilaea, id est e volubilitate mundi hujus evocavit homines ad coelum et astra.
Rursum, Galilaea idem est quod transmigratio, ait S. Gregorius et alii, a radice גלה gala, id est migravit. In ea enim Christus docuit homines, mente, affectu et amore a terra et terrestribus migrare ad coelos et coelestia. Unde Apostolos non nisi Galilaeus, id est transmigrantes (qui scilicet hospites terrae et cives coeli forent) elegit.
Haec transmigratio fit per poenitentiam. Porro quam rigida, longa duraque fuerit olim in pane et aqua per plures annos peccatorum poenitentia, liquet ex Poenitentiali Romano et ex Canonibus poenitentialibus S. Basilii, S. Gregorii Nysseni, Bedae, Rabani-Mauri et Buchardi, qui conjunctim impressi extant. Denique apud Hispanos aegri et moribundi poenitentiam agebant, induendo habitum monasticum et tonsuram suscipiendo, qua ceremonia profitebantur monasticen; unde si convalescerent, in monasterio tota vita degere debebant, nec ad saeculum redire poterant, ut patet ex Conc. Toletano II, cap. 2, idque magno posterorum exemplo fecit Wamba, rex Hispaniae, sub annum Domini 674, ut patet ex Mariana et Baronio, tom. VIII, anno Domini 680, in fine.
Hac de causa Romae poenitentiarii pontificii virgam manu gestant, tum quia sunt judices Apostolici in tribunali conscientiae; judici enim virga recta quasi index rectitudinis justitiae praefertur, juxta illud de Christo: «Virga directionis, virga regni tui,» Psal. XLIV, 7; tum quia in gravioribus publicisque delictis, praesertim habentibus annexam excommunicationem, olim poenitentiarii recitantes psalmum Miserere, reum virga verberabant, itaque eum absolvebant, uti etiamnum ex prisco Ecclesiae ritu in canonibus sancito, in solemni ab excommunicatione absolutione fit.
Ita S. Anno, Archiepiscopus Coloniensis, Henrici II, Imperatoris, poenitentem durissimis verberum plagis afflixit, anno Domini 1056, ut habet ejus Vita apud Surium, 4 Decemb. Hicque virgarum, sive, ut vulgo vocatur, disciplinae, vel a poenitente sibi ipsi, vel a poenitentiario poenitenti inflictae usus valde viguit tempore B. Petri Damiani, qui floruit anno Domini 1040, ut patet ex pluribus ejus epistolis, ac ex Vita S. Dominici Loricati, ubi centum annorum poenitentiam fieri ait, vigesies recitando totum psalterium cum continua flagellatione, unum enim psalterium tale conficere quinque annos poenitentiae. Ita Henrici II, Angliae rex, quia occasionem dederat caedis S. Thomae (uti habet ejus Vita), Cantuariensis Archiepiscopi, paenitens, nudis pedibus venit ad sepulcrum sancti Thomae, ac in loco caedis ejusdem prostratus in terram, ad pedes Episcoporum scelus suum cum lacrymis confessus, scapulas nudavit ab eisque quinquies flagellationem suscepit; a singulis vero monachis, qui numero erant quatuorviginti, tres disciplinae ictus subiit sub anno Domini 1170. Quid nos delicati ad haec? Quo abiit priscorum poenitentia?
Audiamus quid de S. Paula scribat S. Hieronymus in ejus epitaphio: «Lectuli strata non habuit, sed super durissimam humum stratis ciliciis quiescebat; si tamen illa quies dicenda est, qua jugibus pene orationibus dies noctesque jungebat, illud implens de psalterio: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo; in quo fontes crederes lacrymarum. Ita levia peccata plangebat, ut illam gravissimorum criminum crederes ream. Cumque a nobis crebrius moneretur, ut parceret oculis et eos servaret Evangelicae lectioni, aiebat: Turpanda est facies quam contra Dei praeceptum purpurisso, et cerussa, et stibio saepe depinxi. Affligendum corpus, quod multis vacavit deliciis. Longus risus perpeti compensandus est fletu. Mollia linteamina et serica pretiosissima, asperitate cilicii commutanda. Quae viro et saeculo placui, nunc Christo placere desidero.» Vide eumdem, epist. 30, graphice describentem raram Fabiolae poenitentiam.
Versus 18: Vocatio Apostolorum
18. AMBULANS AUTEM JESUS JUXTA MARE GALILAEAE, VIDIT DUOS FRATRES, SIMONEM, QUI VOCATUR PETRUS, ET ANDREAM, FRATREM EJUS, MITTENTES RETE IN MARE (ERANT ENIM PISCATORES). 19. ET AIT ILLIS: VENITE POST ME, ET FACIAM VOS FIERI PISCATORES HOMINUM. 20. AT ILLI CONTINUO RELICTIS RETIBUS SECUTI SUNT EUM.
Nota, quoad seriem historiae, multa hic esse supplenda ex S. Joanne, cap. I, scilicet quod post baptismum Christi a Joanne susceptum, postque ejus jejunium quadraginta dierum in deserto et trinam Satanae tentationem, Judaei miserunt legatos ad Joannem Baptistam, qui rogarent eum an ipse esset Christus. Respondit Joannes se non esse Christum. Postridie venit rursus ad Joannem Jesus, tuncque de eo turbis dixit Joannes: Ecce hic est Christus. Quo audito, duo Joannis discipuli contulerunt se ad Jesum, e quibus unus fuit Andreas, qui illico fratrem suum Simonem Petrum adduxit ad Christum; moxque Christus vocavit Philippum, qui ad eumdem secum adduxit Nathanaelem, ita ut Christus jam quinque haberet discipulos nunc nominatos, qui cum ipso interfuerunt nuptiis in Cana Galilaeae; iidem, mox relicto Christo, rediere ad suam piscationem.
Inde Jesus rediit in Judaeam, ubi habuit colloquium cum Nicodemo, quod recenset Joannes, cap. III, ibique baptizabat et patrabat miracula, quibus dum inclaresceret, timens invidiam Scribarum et Pharisaeorum, quorum accusatione jam captus erat ab Herode Joannes Baptista, iterum reversus est in Galilaeam, ibique vocavit Petrum et Andream, Jacobum et Joannem, uti hic narrat Matthaeus. Quare solus Joannes enarrat acta primi anni praedicationis Christi; Matthaeus vero, Lucas et Marcus inchoant ab anno secundo praedicationis, qui fuit aetatis Christi 32, cum congregavit Apostolos.
Hinc liquet aliam esse hanc vocationem Petri et Andreae, ab ea quam recenset Joannes, cap. I, 36. Vocatio capto Joanne, missus est cum socio ad Christum, eumque familiariter nosse coepit, non tamen ei discipulum stabilem se addixit, sed ad sua retia rediit; hic vero capto jam Joanne, Andreas et Petrus, vocati a Christo, se ei discipulos dedunt constanterque ei adhaerent, nec amplius ad propria sunt reversi. Est ergo haec secunda Apostolorum vocatio. Tertiam vocationem addit S. Augustinus, Lyranus, Maldonatus et Toletus, scilicet eam qua, post miraculosam capturam piscium vocati a Christo, ei se totos addixerunt, uti recenset Lucas, cap. v, 10.
Sed verius est illam apud Lucam vocationem eamdem esse cum hac Matthaei: tum quia Petrus et Andreas, non nisi viso illo miraculo in captura piscium, de quo Lucas, vocati et permoti videntur ad indivulse sequendum Christum; tum quia Lucas aeque ac Matthaeus dicit eos, relictis omnibus, secutos esse Christum, quod sane absolute intelligendum videtur; neque verisimile est eos semel plane pleneque vocatos, et Christum secutos, rursum ab eo defecisse et quasi apostatasse, ut tertio apud Lucam vocari debuerint. Denique to faciam vos fieri piscatores hominum, plane idem est cum eo quod Christus apud Lucam ait Petro: «Ex hoc jam eris homines capiens.» Eadem ergo est vocatio Apostolorum a Matthaeo et Luca recensita, sed Matthaeus succincte vocationis substantiam assignat eamque quasi per compendium perstringit; Lucas vero, more suo, ejusdem seriem et historiam particulatim et prolixe enarrat, uti fuse et praecise per singula ostendit Jansenius, cap. xxvi Concordia Evang. Ita censet S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et alii. Jam singula verba expendamus.
Ambulans — non casu, non animi causa, sed ut ad sui sequelam vocaret Petrum et Andream, Jacobum et Joannem; Christus enim nec ambulationem, nec aliam actionem ullam exercebat solius naturae vel recreationis causa, sed omnes dirigebat ad finem spiritualem, scilicet ad Dei gloriam et aliorum salutem. Imitentur hoc Christiani, praesertim sacerdotes et religiosi; sic nil facient otiosum, sed omnia fructuosa.
Juxta mare Galilaeae, — cui adjacet Capharnaum urbs, in qua Christus domum sibi delegerat ad praedicandum domi suis discipulis, et in synagogis per Sabbata omnibus Judaeis. Mare hoc alio nomine vocatur Tiberiadis, item lacus vel stagnum Genesareth.
Simonem, qui vocatur Petrus, — qui scilicet a Christo vocatus est Cephas, id est Petra, vel Petrus, Joan. i, 42, quia super eum aedificaturus erat Ecclesiam suam. Matth., cap. xvi, 18. Simon Hebraice idem est quod audiens, obediens; שמע shama enim significat audire, obedire. Vide dicta Genes., cap. xxix, 33.
Andreas est graecum nomen, quod a Graecis, quibus post Alexandrum Magnum subditi fuere, accepere Judaei, uti et Jason, Eupolemus, Lysimachus, Menelaus aliaque plura nomina graeca Judaeorum, quae, II Mach. iv et seqq., leguntur; Ἀνδρέας enim Graece idem est quod virilis, robustus, fortis, qualis revera fuit S. Andreas in cruce.
Mittentes rete in mare. — Supple, ex Luca, v, 1 et seq., Christum ascendisse in naviculam Petri, indeque docuisse turbas, mox jussisse Petro ut mitteret rete in mare, cui illico attraxit ingentem piscium copiam, ita ut rete rumperetur; quo miraculo ad Christum conversus est cum Andrea, Jacobo et Joanne, qui omnes totos se Christo addixerunt. Tunc ergo quatuor hos discipulos vocavit Christus, tum voce, dicendo: «Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum,» ut ait hic Matthaeus; tum miraculosa captura piscium, ut docet Lucas. Videtur haec vocatio Apostolorum contigisse anno primo praedicationis Christi ad finem decurrente, puta anno 32 aetatis Christi, in februario, vel initio martii ante Pascha, uti dixi in Chronotaxi.
Venite post me, — id est sequimini me meumque vitae Apostolicae institutum, ut relicto piscationis omnique humano officio, totos vos mecum dedatis perfectioni et praedicationi Evangelicae. Ego enim officium vestrum in longe melius et divinius commutabo. Faciam enim vos piscatores, non piscium, sed hominum. Christiani enim sunt quasi pisces natantes in aqua baptismi. Haec est navis Ecclesiae Christi qua in coelum enavigamus. Analogias novemdecim piscium et hominum recensui, Habacuc. i, 14, quas vide, si libet.
Hinc Christus a priscis vocatur ἰχθύς, id est piscis: unde et nominis ΙΗΣΟΥΣ initiales litterae per acrostichin hanc reddunt sententiam: Ἰησοῦς Χριστὸς Θεοῦ Υἱὸς Σωτήρ, id est Jesus Christus Dei Filius Salvator; de qua extat carmen Sibyllae Erythraeae apud S. Augustinum, lib. XVIII De Civ., cap. xxiii; Tertullianum, lib. De Baptismo, et Prosperum, II part. Praedict., cap. xxxix. S. Lucas ait Christum dixisse Petro: «Ex hoc jam homines eris capiens,» Graece ζωγρῶν, id est vivos capiens, vel ad vitam capiens. S. Ambrosius vertit, vivificans, q. d. Piscatores capiunt pisces ad mortem, ut scilicet eos occidant et comedant; at tu, o Petre, cum caeteris Apostolis capies homines ad vitam, ut scilicet moriantur vitae veteri qua vixerunt in peccatis, et inchoent novam vitam qua in sanctitate vivant Deo, juxta illud, Rom. vi: «Existimate vos mortuos peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu.» Et Coloss. iii: «Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.»
Praeclare S. Augustinus, tract. 7 in Joan.: «Volens Christus, inquit, superborum cervices frangere, non quaesivit per oratorem piscatorem, sed de piscatore lucratus est imperatorem. Magnus Cyprianus orator, sed prius Petrus piscator.» Nimirum Christus per piscatores convertit oratores, imperatores et omnes mundi principes. Hoc fuit miraculum miraculorum et opus proprium Deo. Unde illud praevidens et praedicens Jeremias, cap. xvi, 16: «Ecce, ait, ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos.» Hoc est quod admiratur Paulus, I Corinth. i, dicens: «Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia,» etc. Causam subdit: «Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus,» sed «qui gloriatur, in Domino glorietur.» Vide ibi dicta.
At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. — Tanta vis fuit miraculi capturae piscium et vocis Christi vocantis Apostolos eos, tum exterius dicentis: «Venite post me,» tum magis interius mentes eorum sua gratia pulsantis; Apostoli enim hi primarii, ea audita, continuo mutarunt navim et retia in domum et scholam Christi, ac piscium lucrique cupiditatem in zelum animarum. Fit ergo hic mare, terra; navis, Ecclesia; pisces, homines vagi errantesque in terra, ut pisces in vasto mari.
Relictis retibus. — Sub retibus intellige navim, domum, piscandi officium, famulos, parentes, cognatos, domesticos caeteraque omnia, juxta illud S. Petri ad Christum: «Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis?» Matth. xix, 27. Quod ergo occiso Christo hi Apostoli, Joan., cap. xxi, 3, piscationi operam dedisse leguntur, non id fuit animo repetendi piscationis officium, sed ut otium fallerent et mentem ex Christi nece afflictam hac veteri occupatione recrearent. Hoc exemplum Apostolorum imitentur qui a Christo ad apostolatum, ad actus heroicos, ad vitam perfectam et religiosam vocantur, ut relictis parentibus, domibus, opibus, etc., continuo eum sequantur, de nulla re solliciti, sed omnes suas sollicitudines in Christum, qui eos vocat, resignantes. Christus enim de omnibus hisce eis abunde providebit, et centuplum quod, Matth. xix, promisit, rependet.
Sapienter S. Bernardus ad eos qui Deum ad ardua vocantem sequi trepidant: «Quid times? inquit, quid dubitas? Vocat te magni consilii Angelus, quo nemo est sapientior, nemo fortior, nemo fidelior.»
Tropologice: Scholiastes, in cap. i Marci apud S. Hieronymum: «Relinquenda sunt, ait, retia aranearum, quibus velut culices tenebamur, puta vanitates mundi.»
21. Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei (filium) et Joannem, fratrem ejus, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes (Graece καταρτίζοντας, id est resarcientes, redintegrantes) retia sua (rupta vel vitiata), et vocavit eos.
Jacobus — Hebr. idem est quod supplantator, ut patet, Genes. xxv, 26; ipse enim supplantavit mundum et mundana omnia, ut Christum sequeretur.
Zebedaeus — idem est quod domans, liberalis, munificus; ipse enim jam senex duos filios, qui erant baculus senectutis suae, ultro Christo obtulit et donavit; זבד zabad enim est dare, donare, dotare.
Joannes. — Joannes idem est quod gratia Dei, hanc enim copiose prae caeteris Apostolis in Joannem effudit Christus. «Hac Apostolorum quadriga, ait Anonymus, vehimur ad aethera. His quatuor angulis constituitur prima Ecclesia.» Nimirum Petrus suo exemplo nos monet illico obedire Christo vocanti; Andreas viriliter vocationem prosequi; Jacobus supplantare adversarios; Joannes ad haec implenda crebro flagitare Dei gratiam.
22. Illi autem statim relictis retibus (Graece et Syriace pro retibus est navi) et patre, secuti sunt eum. — Moti tum voce Christi, tum miraculo capturae piscium in navi Petri: ipsi enim quasi socii Petri eum in attrahendo reti tot piscium adjuverant, ut ait Lucas v, 9.
Nota: Lucas, c. v, 11, horum quatuor Apostolorum vocationem in unum convolvit, unaque sententia perstringit, de omnibus dicens: «Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt eum.» Sed Matthaeus illam evolvit, et particulatim enarrat duplicemque vocationem assignat: priorem Petri et Andreae; secundam Jacobi et Joannis. Haec est enim historiae series: Christus navi Petri vectus, docensque turbas, appulit ad littus, ibique vocavit Petrum et Andream, dicens: «Venite post me.» Mox paulo ulterius progressus, vidit Jacobum et Joannem, socios Petri et Andreae, reficientes tum rete Petri ex captura tot piscium jam ruptum, tum retia sua, ibique eos vocavit, dicens: «Venite post me;» illi hac voce exciti et miraculo capturae piscium cui interfuerant commoti, et exemplo Petri et Andreae invitati, illis se adjungentes, illico relicto patre et omnibus, Christum secuti sunt. Ita ex S. Augustino, lib. II De Consensu Evangel., cap. xvii, Jansenius, Franciscus Lucas et alii.
Versus 23: Sanans omnem languorem
23. Et circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et sanans omnem languorem (Graece νόσον, id est morbum jam habituatum, ait Euthymius, et radicatam, etiam insanabilem) et omnem infirmitatem (Graece μαλακίαν, id est mollitiem, languorem, virium defectionem, lassitudinem, quae solet morbi esse praenuntia) in populo.
Id fecit Christus, tum ut miraculis hisce Evangelium suum et novam inauditamque legem quam in mundum inferebat, confirmaret; Jesus enim «auctoritatem sibi suaeque legationi conciliavit claritate signorum,» ait S. Chrysostomus, tum ut per sanitatem corporis sanaret animam; sanati enim corpore ob hoc beneficium et miraculum credebant et dedebant se Christo. Evangelium regni, est laetum nuntium de regno coelorum jamjam per Christi mortem aperiendo, et de via et modo illud ineundi et reipsa consequendi; utrumque enim praedicabat Christus assidue et continuo, non equo nec curru vectus, sed pedibus incedens, circumeundo omnes urbes et pagos Galilaeae. Mirare hic in Christo indefessum praedicandi studium, ac labores Evangelicos, imo Angelicos, illosque imitare.
24. Et abiit opinio (Graece ἀκοή, id est auditio, rumor, fama) ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis (Graece βασάνοις, id est torminibus, cruciatibus, qui similes sunt iis quos sentiunt illi qui in equuleo torquentur et cruciantur: βάσανος enim proprie est quaestio, qua reus in equuleo torquetur, ut delictum et complices delicti confiteatur) comprehensos, et qui daemonia habebant (daemoniacos, obsessos et possessos a daemonibus) et lunaticos et paralyticos, et curavit eos.
Lunatici sunt aegri qui lunae et lunationibus subjacent, ut juxta eas aegrius habeant, aut delirent et insaniant. Unde Arabicus vertit: Et qui agitabantur in principiis lunationum. «Lunatici, ait Apuleius, sunt qui cursum lunae patiuntur, puta in quos luna agit; haec enim dominatur humidis iisque qui humido et debili sunt cerebro: unde in novilunio et plenilunio humores, puta pituitam et melancholiam auget et miscet, itaque cerebrum turbat agitque in delirium, maniam, phrenesin; quales potissimum sunt epileptici, qui comitiali morbo laborant (quo agitari illos perhibent, qui nati sunt in interlunio, id est inter deficientem lunam et novilunium, licet id neget Valesius, Sacrae Philosoph. cap. lxxi); aut insania aliove morbi genere quopiam, certis lunae temporibus gravantur et agitantur; cui malo saepe se daemon immiscet, graviusque tales affligit magis concitando humores, praesertim bilem utramque, tam atram quam flavam, id est melancholiam et choleram, imo ipse subinde malum hoc procurat et efficit, ut patebit, cap. xvii, 17 et 18.
«Daemon enim, ait Glossa, lunae tempora servat, ut creaturam infamet in creatoris blasphemiam; utque per humores a luna commotos magis phantasiam turbet, hominesque tentet et vexet tristibus et cholericis phantasmatibus, ac subinde adigat ad desperationem et necem sibi inferendam.»
Et curavit eos. — «A nullo horum fidem requisivit,» ait S. Chrysostomus, nondum enim virtutem suam ostenderat, et venientes a longe parvam adhuc in eum fidem habebant; postea vero ab aegris fidem requisivit, ut patebit in sequentibus. «Nubes quasdam signorum, ait Chrysostomus, Matthaeus paucis verbis transcurrit, e quibus nonnulla postea distinctius et fusius enarrabit.»
Mystice: lunatici sunt varii, mutabiles et inconstantes, qui nunc Deo et pietati, nunc diabolo et cupiditatibus serviunt, juxta illud: «Homo sanctus in sapientia manet sicut sol, nam stultus sicut luna mutatur.» Eccli. xxvii, 12. Vide ibi dicta.
25. Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Hierosolymis, et de Judaea, et de trans Jordanem. — «Secuti sunt multi Christum, ait Glossa, alii ob coelestia, alii ob curationem, alii fama et curiositate ducti, alii per invidiam, volentes eum in aliquo carpere et accusare.» Causam dat S. Bernardus, serm. 1 De omnibus Sanctis, dicens: «Praedicantem Dominum de civitatibus et castellis populi sequebantur, quorum salvabat animas, sanabat corpora, et adhaerebant ei, affatu pariter et aspectu illius delectati, cujus nimirum vox suavis et facies decora, sicut scriptum est: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: talis est quem nos sequimur, cui adhaeremus, totus desiderabilis, in quem non solum populi, sed et ipsi quoque Angeli sancti desiderant prospicere.»
Decapoli. — Decapolis est regio decem non tribuum, ut habet Glossa interlinearis; sed urbium; δέκα enim sunt decem, πόλις est urbs. Decem harum urbium nomina, teste Brochardo et Adrichomio, haec sunt: Tiberias, Sephet, Asor, Cedes, Caesarea Philippi, Capharnaum, Iotapata (cui praefuit Josephus contra Romanos et Titum pugnans), Bethsaida, Corozaim, Bethsan, sive Scythopolis.
Et de trans Jordanem. — Id est de regionibus ultra Jordanem sitis respectu Galilaeae, quae erat cis Jordanem, in qua praedicabat Christus, uti sitae sunt Galaad, Trachonitis, Abylina, Seir, Coelesyria, et Batanaea, olim Basan dicta, quae fuit ditio Og regis; Syri enim et Chaldaei saepe Hebraeum Schin in Tau commutant, ut pro Basan dicant Batan; pro scheloscha, telata, id est tria; pro schabar, tebar, id est fregit; pro schub, tub, id est reversus est; pro schor, tor, id est taurus. Ulterius vero sita erat Arabia triplex, scilicet Felix, Petraea et Deserta. Ex his omnibus regionibus multi fama doctrinae et miraculorum Christi exciti, ad eum confluxerunt eumque quaquaversum comitati sunt.