Cornelius a Lapide

Matthaeus VI


Index


Synopsis Capitis

Primo, a versu primo usque ad septimum, docet cavendam esse in bonis operibus ostentationem, et vanam apud homines gloriam. Secundo, a versu 7 usque ad 16, tradit modum orandi, praescribitque omnibus Orationem Dominicam. Tertio, vers. 16 usque ad 19, assignat modum jejunandi, ut in eo satagamus secreto Deo placere, non hominibus. Quarto, vers. 19 usque ad 24, docet thesaurizare caelestia. Quinto, a vers. 24 ad finem capitis, vetat avaritiam et sollicitudinem de victu, vestitu caeterisque temporalibus, jubetque ut eam Deo resignemus: «Quaerite, ait, primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.»


Textus Vulgatae: Matthaeus 6:1-34

1. Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in caelis est. 2. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 3. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; 4. ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 5. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6. Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 7. Orantes autem, nolite multum loqui, sicut Ethnici; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. 8. Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum. 9. Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis; sanctificetur nomen tuum. 10. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. 11. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. 12. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. 13. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen. 14. Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra. 15. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. 16. Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes; exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. 17. Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, 18. ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 19. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt, et furantur. 20. Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur; et ubi fures non effodiunt, nec furantur. 21. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. 22. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. 23. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt; ipsae tenebrae quantae erunt? 24. Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. 25. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? 26. Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? 27. Quis autem vestrum cogitans, potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? 28. Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. 29. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30. Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos, modicae fidei? 31. Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? 32. Haec enim omnia Gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. 33. Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus; et haec omnia adjicientur vobis. 34. Nolite ergo solliciti esse in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.


Versus 1: Attendite Ne Justitiam Vestram Faciatis Coram Hominibus

1. ATTENDITE NE JUSTITIAM VESTRAM FACIATIS CORAM HOMINIBUS, UT VIDEAMINI AB EIS: ALIOQUIN MERCEDEM NON HABEBITIS APUD PATREM VESTRUM, QUI IN COELIS EST. — Pro justitiam nonnulli Codices Graeci cum Syro, Vatablo et aliis legunt δικαιοσύνην, id est justitiam, ut vertit Noster; jam tamen Codices Complut., Regii aliique legunt ἐλεημοσύνην, id est eleemosynam (unde Arabicus vertit misericordiam), de qua proxime loquitur Christus; haec enim κατ' ἐξοχήν, sive per excellentiam, commune justitiae nomen in Scriptura sibi vindicat, uti catendi, II Corinth. IX, 10, et Daniel. IV, 24. Unde S. Chrysostomus, legens justitiam, per eam accipit eleemosynam. Verum melius Noster et alii legunt justitiam; Christus enim, postquam cap. praecedenti sigillatim explicuit legis praecepta, quae omnem justitiam, hoc est omne quod justum, aequum et sanctum est, puta omnia bona opera praescribunt, nunc hoc capite docet modum ea rite sancteque faciendi, scilicet ut ea faciamus recta intentione et studio placendi Deo, non hominibus. Deinde in sequentibus justitiam hanc sigillatim explicat per eleemosynam, orationem et jejunium; incipit autem ab eleemosyna, mox vers. 7 idem docet faciendum in oratione, et vers. 24 in jejunio: in his enim tribus maxime inhabitare solet vana gloria, ait Chrysostomus; alioquin enim si fiant studio placendi hominibus, asserit Christus illa Deo grata non fore, nec ullam ab eo mercedem promeritura.

UT VIDEAMINI AB EIS. — Vox ut notat intentionem et finem, non consecutionem et sequelam, q. d. Nolite facere opera justa et sancta hac intentione et hoc fine, ut videamini et laudemini ab hominibus; haec enim est vana sui ostentatio: non vetat ergo illa fieri publice et eo modo, ut homines illa videant et glorificent Deum. Id enim fieri jussit cap. v, 16. Unde S. Gregorius, hom. 11 in Evang.: «Sic, ait, opus sit in publico, quatenus intentio maneat in occulto, ut et de bono opere proximis praebeamus exemplum, et tamen per intentionem qua Deo soli placere quaerimus, semper optemus secretum.»

Porro, vana gloria omnem dignitatem, vim et meritum boni operis erodit, sicut vermis hederam, Jon., cap. IV; si scilicet opus bonum ad vanam gloriam quasi ad finem referatur; mala enim intentio sufficit, ut tota ejus malitia in opus derivetur, uti docent Theologi ac nominatim Gabriel Vasquez, I II p. Disput. LXXI, num. 11. Secus est, si Dei gloriam in opere bono intendenti tantum subrepat et quasi ex latere comitem se adjungat vana gloria, ut sint duo actus, unus operis boni bona intentione facti, alter vanae gloriae se adjungentis, quae priorem non inficit, nec corrumpit.

ALIOQUIN MERCEDEM NON HABEBITIS APUD PATREM VESTRUM, QUI IN COELIS EST. — q. d. Vanae ostentationis et gloriae merces est plausus et favor humanus, non divinus; qui enim hominibus placere cupit, Deo displicet. Deus enim, utpote bonorum operum auctor, eorumdem vult esse scopus et finis, ut scilicet ad Deum Deique gloriam ea operemur et referamus; hoc enim omne jus et fas exigit. Unde Paulus: «Si adhuc hominibus placerem, inquit, Christi servus non essem.» Galat. I, 10.

Nota: non dicit Christus: Alioquin damnabimini, quia vana ostentatio et gloria saepe est peccatum veniale duntaxat, non lethiferum et damnabile, nisi in invidiam, ambitionem, rixas aliaque scelera hominem impellat, uti non raro fit. Unde a S. Chrysostomo, hom. 17 in Epist. ad Rom., vana gloria vocatur «mater gehennae;» et a S. Bernardo, serm. 6 in Psalmum Qui habitat: «Subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater hypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, vitiorum aerugo, tinea sanctitatis, excaecatrix cordium, ex remediis morbos creans, generans ex medicina languorem.»

Qui in coelis est. — Notat boni operis ad Deum relati mercedem esse coelestem, divinam et aeternam, cum merces ejusdem operis ad hominum plausum relati sit terrena, humana et modici temporis. Hinc S. Basilius in Constitut. monast., cap. XI, vanam gloriam vocat latronem bonorum operum: «Fugiamus, inquit, inanem gloriam, dulcem spiritualium opum spoliatricem, jucundum animarum nostrarum hostem, tineam virtutum, blandissimam bonorum nostrorum depraedatricem, eamdemque mellis illitu fraudis suae veneni coloratricem et mortiferi hominum mentibus poculi porrectricem. Quod opinor ea de causa facit, ut vitio se illi avidius ingurgitent, nec ulla illius expleantur satietate. Dulce quid, humana imperitis gloria est.»


Versus 2: Noli Tuba Canere Ante Te

2. CUM ERGO FACIS ELEEMOSYNAM, NOLI TUBA CANERE (Syrus, ne clamaveris cornu) ANTE TE, SICUT HYPOCRITAE FACIUNT IN SYNAGOGIS ET IN VICIS (id est in plateis, ubi est hominum confluxus), UT HONORIFICENTUR AB HOMINIBUS. AMEN DICO VOBIS, RECEPERUNT MERCEDEM SUAM. — Scribae et Pharisaei facturi eleemosynam in publicis vicis vel synagogis tubicinem praemittebant, qui tuba caneret, vel ipsimet eam aut cornu inflabant, specie quidem et praetextu, ut tubae sonitu eliciti pauperes, turmatim concurrerent ad accipiendam eleemosynam, sed in rei veritate ad publicam eleemosynae ostentationem, ut a concurrentibus earum liberalitas videretur et celebraretur. Alludit ad convocationem theatralem: populus enim ad comaedias in theatro spectandas tuba convocatur, hypocrita enim est quasi comaedus et histrio.

Nota: hypocrisim et hypocritas, qui aliud in corde intendunt, aliud exterius praetendunt et simulant, detestatur S. Scriptura et Prophetae, sed maxime Christus, quia Christus est ipsa veritas, simplicitas, sinceritas: unde odit omnem falsitatem, duplicitatem, simulationem; hypocritae enim habent fictum, falsum et quasi duplex cor, unum in ore, alterum in corde; unum enim dicunt, et contrarium sentiunt intenduntque: sunt ergo bicordes et bilingues. Hinc ergo est spiritus aulicus et politicus contrarius Christo, qui os homini dedit, ut per illud cor suum alteri patefaciat, non ut illud celet et dolose obtegat. Nam, ut ait Jeremias, cap. XVII, 9: «Pravum est cor omnium et inscrutabile.» Hinc Momus optabat homini pectus fenestratum, ut illius consilia et arcana non subdole tegi, sed quasi per fenestram apertam cominus inspici possent.

Porro, hypocritae similes sunt monstrosis locustis quas vidit S. Joannes, Apoc. cap. IX; hae enim habebant faciem mulierum, sed caudam scorpionum. Simili enim modo hypocritae primo vultu blandiuntur et verbis adulantur, sed in fine oculte adversantur, pungunt et feriunt. Verum hi ipsi, dum volunt aliis nocere, magis sibi nocent. «Nihil enim opertum est, quod non reveletur.» Luc. XII, 2. Quare facile detegitur eorum fucus, hypocrisis et fraus; quo facto confunduntur, perdunt fidem et famam, fiuntque omnibus odibiles. Quocirca David, Psalm. CXIX, obsecrat et simul diras hypocritis intentat, dicens: «Domine, libera me a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis.» Vide Jeremiam contra hypocritas detonantem, IX, 3, et XI, 19; ac Christum, Matth. XXIII, 13, 14, 15, 23, 25, 27, 29, ubi identidem vae damnationis Scribis comminatur, et septies repetit «Vae vobis, Scribae hypocritae,» ac contra tales jubet nos esse prudentes sicut serpentes, simplices tamen sicut columbas. Hinc S. Paulus, Rom. XII, 9: «Dilectio, ait, sine simulatione.» Et Joannes, I, Epist., cap. III, 18: «Filioli mei, inquit, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.»

RECEPERUNT MERCEDEM SUAM. — Suam quam scilicet quaerebant. Rursum suam, id est sibi suaeque vanitati congruam, qua sola ipsi digni sunt, ut fugacissima populi aura, velut chamaeleones vento, se pascant. Quam stulti sunt hi mercatores, qui cum eleemosyna emere possint caelestes et aeternas opes, iis neglectis, malunt mercari inanem hominum laudem, hoc est inania verba, quae aerem verberant et illico transeunt!


Versus 3: Nesciat Sinistra Tua Quid Faciat Dextera Tua

3. TE AUTEM FACIENTE ELEEMOSYNAM, NESCIAT SINISTRA TUA, QUID FACIAT DEXTERA TUA. — Omissis variis variorum expositionibus quas hic congerit Maldonatus, dico breviter: Sensus est, q. d. Adeo fuge eleemosynae et virtutis tuae ostentationem, et, quantum ad te attinet, secretum appete ne ab hominibus videatur et celebretur tua virtus, ut si per impossibile sinistra manus tua oculos haberet, videre tamen non posset quid dextera tua faciat boni, qualesque et quantas eroget eleemosynas: est hyperbole parabolica, et parabola Syrorum hyperbolica. Similes audivimus cap. v, 29. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus et alii. Tantopere latentem et secretam vult esse eleemosynam, ut eam non tantum proximum, sed et nos ipsos, quoad fieri potest, celemus, ne illam diutius utraque manu versemus, contemplemur, miremur, celebremus, ejusque intuitu et laude oculos et mentem pascamus et oblectemus. Nam, ut ait S. Hieronymus in Epitaphio Fabiolae: «Celata virtus Deo judice gaudet.»


Versus 4: Pater Tuus Qui Videt in Abscondito Reddet Tibi

4. UT SIT ELEEMOSYNA TUA IN ABSCONDITO, ET PATER TUUS (caelestis), QUI VIDET IN ABSCONDITO, REDDET TIBI. — Graeca addunt ἐν τῷ φανερῷ, id est in manifesto, in propatulo. Ita Syrus, Arabicus et S. Augustinus; quod S. Lucas, XIV, 14, explicat in resurrectione: «Beatus eris, inquit, quia non habent (pauperes) retribuere tibi; retribuetur enim tibi in resurrectione justorum,» cum Dominus, ut ait Apostolus, I Corinth. IV, «illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo.» Justa congruaque merces operis secreti est publica laus in judicio. Christus enim opus tuum secretum publice in judicio coram Deo, Angelis et hominibus propalabit, celebrabit et aeterna gloria praemiabit, uti eleemosynam S. Martini, puta dimidium chlamydis, quam sibi absciderat pauperique dederat, Christus sequenti nocte ea indutus apparens sancto Martino, coram Angelis celebravit, dicens: «Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit.»

Si ergo ostentas tuam eleemosynam aliudve bonum opus, Deus illud abscondit, ut nemo illud aspiciat, miretur, recordetur: sin tu illud abscondis, Deus idipsum toti mundo ostentabit, praesertim in die judicii. Sic S. Gregorius, Angelo specie naufragi eleemosynam iterum et tertio poscenti largam semper et secreto dans, ab eo publicum summumque decus obtinere meruit. Angelus enim postmodum revelavit illum, hac liberalitate, meruisse et assecutum esse summum Ecclesiae pontificatum, ut habet ejus Vita. Sic Christus, specie pauperis nudi, petens a S. Catharina Senensi primo tunicam, mox indusium, tertio subuculam, quarto manicas, cum illa liberaliter et secreto omnia tribueret, sequenti nocte eidem apparuit, ostentans tunicam istam gemmis conspicuam, ac promisit se illi daturum vestem invisibilem, quae omne ab ea frigus arceret (unde postmodum nullum sensit frigus) ac in coelis publicam et eminentem gloriam. Ita Raymundus in ejus Vita.


Versus 5: Non Eritis Sicut Hypocritae

5. ET CUM ORATIS, NON ERITIS SICUT HYPOCRITAE, TRISTES, QUI (legit ὅτι, id est qui; jam legunt ὅτι, id est quia) AMANT IN SYNAGOGIS ET IN ANGULIS PLATEARUM (puta in flexibus viarum, in biviis, triviis, quadriviis, ubi ex duabus, tribus quatuorve plateis confluit populi multitudo) STANTES ORARE, UT VIDEANTUR AB HOMINIBUS. AMEN DICO VOBIS, RECEPERUNT MERCEDEM SUAM. — Stolida et impudens est haec Scribarum vanitas et ostentatio, qua captabant publicas plateas et trivia, ubi major erat turba populi, ut coram illa stantes ostentarent suam orationem et devotionem, cum potius in oratione quaerendus sit locus secretus, in quo orans sine distractione mentem colligat, ut cum solo Deo colloquatur. Quod ergo vulgo dicitur de triplici inani studio: inane est studium in fenestra, in platea, apud focum, ob varias res inibi incidentes, quae mentem a studio distrahunt; idem multo magis dicas de oratione: inanis est oratio in fenestra, in platea, apud focum.

Stantes orare. — Ex hoc loco et ex Marci XI, 23, ac Lucae XVIII, 11, Jansenius opinatur Judaeos orasse stando, non genuflectendo. Verum dico Sacerdotes et Levitas stando sacrificasse Deo et psalmos cecinisse; populum quoque stando ea spectasse: si enim genuflexisset, ob interjectum inter se et altare septum tres cubitos altum, sacrificia videre nequivisset, praesertim in magna hominum turba. Rursum stabat populus, cum concionem aut publicam Salomonis vel alterius benedictionem audiret et exciperet; item cum Deo pro victoria similive beneficio solemnis fieret gratiarum actio, uti nos stamus, cum canitur: Te Deum laudamus. Sic Azarias cum sociis in fornace Babylonica illaesus permanens, canens: «Benedicite, omnia opera Domini, Domino,» stetit. Daniel. III, 25.

Alias vero Judaei orabant genuflexi, praesertim in actu adorationis vel poenitentiae, cum a Deo delictorum veniam flagitarent. Ita Salomon in dedicatione templi genuflexus oravit et adoravit: nam «utrumque (notent hoc Aulici et delicatuli, qui cum Judaeis unum genu Christo flectunt) genu in terram fixerat,» III Reg. VIII, 54. Daniel, VI, 10, ter per diem genua flectens, Deum adorabat. Sic Michaeas ait, VI, 6: «Curvabo genu Deo excelso.» Hic enim est ritus adorationis apud omnes gentes. Unde illud: «Derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal,» id est qui non adoraverunt Baal. III Reg. XIX, 18. Hinc Deus, Isai. XLV, 23: «Mihi, ait, curvabitur omne genu,» ut omnes Gentes me colant et adorent. Et II Paral. XXIX, 30: «Incurvato genu, ait, adoraverunt.» Idem fecit Esdras, lib. I, cap. IX, 5. Quin et quinquagenarius missus ab Achab rege, Eliam genuflexo adoravit. IV Reg. I, 13. Sic et omnes genuflexi adorabant Aman, praeter Mardochaeum, Esther III, 2. Quod ergo Scribae et Pharisaei stantes orabant, superbi et pharisaici fuit supercilii, ut patet hic et Lucae XVIII, 11; ipsi enim sibi videbantur reliquo populo esse digniores et sanctiores.

Porro, Christiani jam inde ab initio orare solent genuflexi. Nam Christus iturus ad mortem, genuflexus, imo prostratus in terram oravit in horto, Matth. XXVI, 39. Sic et S. Petrus, Actor. IX, 40; et S. Joannes, Apoc. XIX, 10, et XXII, 8; ac S. Paulus, Actor. XX, 36; et Ephes. III, 14: «Hujus rei gratia, inquit, flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi.» Christiani ergo orant genuflexi omnibus feriis et diebus, idque ad memoriam lapsus Adae et omnium posterorum ejus, exceptis Dominicis et tempore Paschali, quando stantes orant in honorem et repraesentationem resurrectionis Christi, ut docet S. Justinus, Quaest. CXV: «Unde, inquit, talis in Ecclesia consuetudo? quia utriusque nos oportuit jugem obtinere memoriam, et ipsius per peccatum lapsus nostri et gratiae Christi nostri, per quam a lapsu resurreximus: quapropter genuum per sex dies inclinatio, symbolum et nota est lapsus per peccata nostra. Quod vero die Dominico genua non flectimus, signum est et designatio resurrectionis per quam gratia Christi et a peccatis et a morte, quae ab illo interfecta est, liberati sumus.» A temporibus autem Apostolorum hanc consuetudinem coepisse, docet S. Irenaeus, lib. De Paschate. Eamdem consuetudinem inculcat Tertullianus, lib. De Corona militis, cap. III.


Versus 6: Intra in Cubiculum Tuum et Clauso Ostio

6. TU AUTEM, CUM ORAVERIS, INTRA IN CUBICULUM (Graece ταμεῖον, id est in locum secretum, in quo quis se vel sua recondit, uti est penus, conclave, cubiculum. Vatablus vertit cellam) TUUM, ET CLAUSO OSTIO, ORA PATREM TUUM IN ABSCONDITO. ET PATER TUUS, QUI VIDET IN ABSCONDITO, REDDET TIBI. — Graeca rursum addunt ἐν τῷ φανερῷ, id est in manifesto, sive in propatulo. S. Augustinus, S. Hieronymus, et S. Ambrosius, lib. De Cain et Abel, cap. IX, per cubiculum accipiunt cor et mentem, ejusque secretum, quasi hoc orantem ingredi claudere oporteat, ne distractiones irrepant, quae mentem a Deo avocent; aut, ut S. Hieronymus: Claude ostium, id est claude labia tua et secreto in mente ora, uti faciebat Anna, mater Samuelis, I Reg. I, 13. Audi S. Ambrosium loco jam citato: «Salvator ait: Intra in cubiculum, non inclusum parietibus, quo tua membra claudantur, sed cubiculum quod intra te est, in quo includuntur cogitationes tuae, in quo versantur sensus tui. Hoc orationis cubiculum ubique tecum est, et ubique secretum est, cujus arbiter nullus est, nisi solus Deus, qui, ut ait Cyprianus, tract. De Oratione, non vocis, sed cordis auditor est.» Unde in oratione summa requiritur attentio, ut exclusis omnibus cogitationibus, de solo Deo cogitemus, cum eoque reverenter et ardenter colloquamur. Unde post multa subdit S. Cyprianus: «Quae autem segnitia est alienari et capi ineptis cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare, quam quod Deo loqueris! Quomodo audiri te a Deo postulas, cum te ipse non audias? vis esse Deum memorem tui, cum rogas, quando tu ipse memor tui non sis?» Huc facit dictum sancti Francisci: «Corpus est cella, et anima est eremita, quae moratur in cella ubicumque sit, etiam inter homines, ad orandum Dominum et meditandum de ipso.» Ita refert Lucas Waddingus in Annalibus Minorum, anno Christi 1216, num. 5. Aliam causam dat Cassianus, Collat. IX, cap. XXXIV: «Orandum, inquit, in silentio, ut inimicos nostros (daemones) lateat petitionis nostrae intentio, ne eam impediant.»

Hic sensus verus et appositus est, sed symbolicus potius et mysticus, quam litteralis; nil enim vetat cubiculum hic proprie, ut sonat, accipi: per cubiculum autem a pari quemvis locum secretum significat; sed intellige quantum opus est, et attinet ad vanam gloriam et ostentationem vitandam, atque ad mentem colligendam, ut tota uni Deo intendat, praesertim in oratione privata. Audi S. Cyprianum, tract. De Oratione: «Secreto nos orare praecipit in abditis et semotis locis, in cubiculis ipsis, quod magis convenit fidei, ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire omnes et videre, et majestatis suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare, sicut scriptum est: Ego Deus approximans, et non Deus de longinquo,» Jerem. XXIII. Non ergo damnat hic Christus publicam in ecclesia orationem, quae communi Judaeorum et Christianorum usu laudabiliter recepta est, ut patet III Reg. VIII, 29; Actor. I, 24, et VI, 6. Primo enim, publica oratione publice colitur et honoratur Deus; secundo, in ea quisque ad orationem aliorum exemplo magis excitatur et accenditur; tertio, in ea quasi junctis animis et precibus vim Deo facimus, et impetramus quod petimus. Unde Tertullianus, in Apolog., cap. XXX, sic ait: «Illuc (in caelum) suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocui, capite nudo, quia non erubescimus (Judaei enim, praesertim sacerdotes orabant tecto capite, ut dixi in Pentateucho; nostri quoque in China, dum Missam celebrant, tegunt caput ex indulto Pauli V, Pontificis, quia apud Sinas turpe est et dedecus nudare caput), denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus.» Et quarto: «Quasi manu facta oramus, haec vis pia, grata est.» Plura et pulchra hac de re habet S. Chrysostomus, hom. 3 De incomprehensibili Dei natura. Et Origenes, hom. 7 in Josue. Denique templum est proprius orandi locus, in quo omnes et singuli secreto Deum orant, perinde ac si orarent in cubiculo.

Ridicula ergo est haeresis ex hoc loco male intellecto nuper in Hollandia exorta, a quodam novatore, qui rejicit omnia templa et tantum in cubiculo agit suas suae sectae synaxes. Quin et Calvinistae, dum ante prandium mensae benedicitur, pileo os contegunt, ut secreto orent: sed pileus non est cubiculum, de quo hic Christus; atque magis orthodoxi sub facie orant secreto in mente et cubiculo cordis, ut paulo ante ex S. Ambrosio dixi.

REDDET TIBI. — Graeca, Syrus et Arabicus addunt in publico, q. d. Si ores in secreto, Deus publicam tibi rependet devotae orationis mercedem, praesertim in die judicii. Unde contra Calvinum disc. haec orationis meritum et mercedem. Audi sanctum Chrysostomum: «Si ergo sic oras, plurimam profecto accipies mercedem. Non ait, donabit tibi, sed reddet, inquit, debitorem quippe se tibi constituit.»


Versus 7: Nolite Multum Loqui Sicut Ethnici

7. ORANTES AUTEM, NOLITE MULTUM LOQUI, SICUT ETHNICI; PUTANT ENIM QUOD IN MULTILOQUIO SUO EXAUDIANTUR. — Hoc est, propter multiloquium (ponitur διά pro ἐν more hebraeo); vel ut Graece est propter battologiam, id est nugacitatem et futilem verborum profusionem et repetitionem, quasi hac sua rhetorica Deum de rebus suis informaturi et docturi, simulque flexuri, ut concedat quod postulant: sicut rhetores sua phalerata oratione informant flectuntque judices, ut reum absolvant.

Docet ergo hic Christus orationis essentiam non esse sitam in verbis ore prolatis et profusis, sed in colloquio mentis cum Deo, cujus causa et quasi anima sit desiderium et pius animi affectus: quam tamen non negat verbis posse exprimi et foveri, tum ut sicut corde interius, sic et exterius ore et lingua Deum laudemus; tum ut voce mentis affectus excitetur, acuatur et continuetur. Disputat de oratione fuse S. Augustinus, epist. 121 ad Probam, quae inscribitur De orando Deum; Jansenius hic, cap. XLI, accurate tradit modum orandi, aeque ac orationis utilitates.


Versus 8: Scit Pater Vester Quid Opus Sit Vobis

8. NOLITE ERGO ASSIMILARI EIS; SCIT ENIM PATER VESTER QUID OPUS SIT VOBIS, ANTEQUAM PETATIS EUM. — q. d. Ethnici putant Deum ignorare, vel certe non considerare, nec aestimare suas miserias et egestates, a quibus ut liberentur, Deum serias et egestates, a quibus ut liberentur, Deum orant: utuntur ergo multis verbis, ut eas ipsi enarrent, quasi cum de illis docturi. At errant; scit enim Deus, considerat et æstimat illas magis quam ipsi qui orant. Vult tamen orari, et sæpe non nisi rogatus succurrit, ut homines suas miserias æque ac Dei miserationes agnoscant sciantque se non suo merito, sed Dei dono et gratia ab iis liberari. Addit S. Augustinus, epist. 121, cap. viii : « Deum velle exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere quod præparat dare. Illud enim valde magnum est, sed nos ad accipiendum parvi et angusti sumus. » Et paulo post : « Tanto quippe illud, quod valde magnum est, quod nec oculus vidit, quia non est color; nec auris audivit, quia non est sonus; nec in cor hominis ascendit, quia cor hominis illuc debet ascendere; sumemus capacius, quanto id, et fidelius credimus, et speramus firmius, et desideramus ardentius. »


Versus 9: Pater Noster, Qui Es in Caelis

9. SIC ERGO VOS ORABITIS: PATER NOSTER, QUI ES IN CŒLIS. — Tradit hic Christus Christianis modum orandi, non tamen præcipit ut hisce omnino verbis oremus, sed tantum docet res quæ a Deo petendæ sunt, et quo ordine qualique verborum brevitate petendæ sint. Merito tamen Ecclesia ipsis etiam Christi verbis utitur, utpote divinis, brevissimis, clarissimis et efficacissimis. Unde S. Cyprianus, tract. De Orat. Dominica : « Quæ, inquit, vera magis apud Patrem precatio, quam quæ a Filio, qui est veritas, de ore ejus prolata est? » Et mox : « Agnoscat Pater Filii sui verba, cum precem facimus; qui habitat intus in pectore, ipse sit et in voce. Et cum ipsum habeamus apud Patrem advocatum pro peccatis nostris, quando peccatores pro delictis nostris petimus, advocati nostri verba promamus. Nam cum dicat, quia quodcumque petierimus a Patre in nomine ejus, dabit nobis; quanto efficacius impetramus, quod petimus in Christi nomine, si petamus ipsius oratione? »

Nota : hæc oratio Dominica omnes res a Deo petendas complectitur : unde Tertullianus, lib. De Orat., cap. i, et eum secutus S. Cyprianus, lib. De Oratione, illam vocant Evangelii breviarium; sicut officium ecclesiasticum, quod sacerdotes quotidie recitant, est totius S. Scripturæ compendium, ideoque vulgo vocatur Breviarium.

Porro S. Augustinus, epist. 121, et lib. II De Verbis Domini in monte, ac post eum Theologi hanc orationem distinguunt septem petitiones, quarum tres primæ spectant honorem Dei, reliquæ quatuor utilitatem nostram. Primo enim ante omnia nobis quærendus est honor Dei; hic enim est finis noster (æque ac creaturarum omnium) simulque involvit beatitudinem nostram et media ad illam consequendam necessaria vel opportuna.

Pater Noster

PATER NOSTER. — « Appellatio ista et pietatis et potestatis est, » ait Tertullianus, lib. De Orat. Per Patrem S. Cyprianus, Chrysostomus et auctores Imperfecti in primam S. Trinitatis personam accipiunt; ad hanc enim velut S. Trinitatis principium, Ecclesia in Missa plerasque orationes sive collectas dirigit, ab eaque per merita Filii exaudiri postulat, dicens : « Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, » etc. Melius alii accipiunt totam S. Trinitatem sive Deum, quia omnes tres personæ æque ad extra omnia operantur, ideoque omnes æque sunt invocandæ.

Porro, Deus est Pater noster : primo creatione, qua nos ex nihilo ad sui similitudinem homines rationales et liberos creavit; secundo redemptione, qua nos per Christi mortem a morte et gehenna redemit; tertio regeneratione, qua nos in baptismo peccato mortuos in novam vitam regeneravit; quarto adoptione, qua nos sibi in filios per gratiam adoptavit; quinto vocatione, qua nos ad cœlestem hæreditatem vocavit suosque hæredes instituit.

Voce ergo Pater admonemur omnium Dei beneficiorum eorumque maximorum, et consequenter summæ reverentiæ, fiduciæ et charitatis quam Deo debemus, ut illi quasi Patri placere satagamus. Quid enim filio charius esse potest, quam pater, aut cui magis is placere studeat, quam patri? Rursum quid non speret filius a patre? « Patris nomine, ait S. Augustinus, charitas excitatur (quid enim charius filiis, quam pater?) et supplex affectus, et quædam impetrandi præsumptio : quid enim non det filiis, qui dedit ut filii essent? » ac significatur, ut ait Chrysostomus, peccatorum remissio, adoptio, hæreditas, fraternitas ad Christum et spiritus largitio.

Notat S. Cyprianus, tract. De Orat. Dom., miram Dei dignationem, qui nos jubet orare sic, ut « Deum patrem vocemus, et ut est Christus Dei Filius, sic et nos Dei filios nuncupemus, quibus æternitas repromittitur. » Unde colligit : « Meminisse debemus, quia quando patrem Deum dicimus, quasi filii Dei agere debemus, ut quomodo nos nobis placemus de Deo Patre, sic sibi placeat et de nobis. Conversemur quasi Dei templa, ut Deum in nobis constet habitare. Nec sit degener actus noster a spiritu, ut qui cœlestes et spiritales esse cœpimus, non nisi spiritalia et cœlestia cogitemus et agamus. »

Noster

NOSTER. — Non dicit Christus : Pater mi. « Hoc enim Christo est proprium, qui unicus est Dei Patris Filius per naturam, » ait Glossa; sed Pater noster, quia omnes alloquitur, ut doceat Deum esse patrem omnium, ac consequenter omnes nos esse fratres, ideoque invicem amare et pro invicem orare debere, non pro se solo. « Sic, ait S. Cyprianus, tract. De Orat., orare unum pro omnibus voluit, quomodo in uno omnes ipse portavit. » Et Auctor Imperfecti : « Dulcior est ante Deum oratio, non quam necessitas rei transmittit, sed quam charitas fraternitatis commendat. » Addit aliam causam aliudque commodum S. Ambrosius, lib. De Cain, cap. ix: « Nunc, inquit, quia singuli orant pro omnibus, etiam omnes orant pro singulis, etc. Ita magna remuneratio est, ut orationibus singulorum acquirantur singulis totius plebis suffragia." q. d. Voluit Christus singulos orare pro omnibus, ut omnes orent pro singulis: sic quisque non suas duntaxat, sed omnium preces lucretur sibique asciscat, quod sane magnum est spiritale foenus et usura.

Qui Es in Caelis

QUI ES IN COELIS. -- Quasi dicat: Qui dominaris in coelis, indeque totum orbem ad nutum moderaris et gubernas. Significat ergo haec vox: Primo, summam Dei potentiam et dominium, ut omnia quae petimus praestare possit et velit tanquam Pater noster, uti optimus, sic et maximus. Secundo, significat haereditatem nostram, quam ex hac filiatione a Deo Patre speramus esse coelestem, non terrenam. Tertio, monet ut orans mentem transferat a terrenis ad coelestia, ubi Deus gloriam suam ostendit Angelis et beatis. Ita S. Chrysostomus. Hinc orantes convertimur ad Orientem, unde coelum surgit, ait S. Augustinus, ut admoneantur omnes se ad Deum convertere. Quarto, innuit oranti non alia esse petenda, quam quae ad coelum conducunt; caetera enim vana sunt, nec nisi fumus et umbra.

Sanctificetur Nomen Tuum

SANCTIFICETUR NOMEN TUUM. -- Primo, S. Cyprianus et S. Ambrosius exponunt, q. d. Sanctificatio Dei, quam in baptismo accepimus, in nobis permaneat; opus est enim nobis, ait Cyprianus, sanctificatione quotidiana, "ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua repurgemus." Secundo, Tertullianus sic, q. d. Sanctos fac homines. Verum hoc sensu haec prima petitio esset eadem cum secunda: "Adveniat regnum tuum." Tertio, ergo melius S. Augustinus, Chrysostomus et alii explicant, q. d. Da, Domine, non ut idolorum, vel daemonum, vel Mahometis, vel Arii, Lutheri, Calvini, etc., sed tuum nomen sanctum habeatur ab hominibus.

Porro, nomen hic proprie accipi potest, et figurate pro re nominata; idque primo, pro ipsa deitate et Deo, quasi dicat: Sanctificetur nomen tuum, id est sanctificeris tu, o Domine Deus noster; secundo, pro fama et gloria Dei; hanc enim petimus ab omnibus celebrari; tertio, pro Dei attributis, ut omnipotentia, justitia, sapientia, misericordia, etc., ob quae Deus nominatur et colitur omnipotens, summe justus, sapiens, misericors, etc. Sensus ergo est, q. d. Fac, Domine, ut homines cognoscant, colant, sanctificent tuum nomen, id est teipsum, sive Deum in essentia unum, et in personis trinum, ac tuam famam et gloriam, tuamque omnipotentiam, justitiam, sapientiam, misericordiam caeteraque attributa; nec quidquam iis sanctius, id est augustius, integrius, divinius, ac proinde nihil magis reverendum, colendum, glorificandum aestiment, ideoque illa perpetuo tum mente, tum lingua, tum vita et moribus celebrent et glorificent, non tantum Christiani, sed et Pagani, Judaei, Haeretici, per veram de te fidem, veramque tui religionem, amorem, latriam et cultum, ut scilicet ad illum ipsos convertas.

Nota: sanctitas Dei est sacratissima Dei majestas, integritas, perfectio, divinitas; item puritas, liberalitas, fidelitas, bonitas caeteraque divina attributa, quam videntes et intuentes Seraphini, quasi in extasin rapti, ita admirantur et obstupescunt, ut jugiter non canant aliud quam: "Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth; plena est omnis terra gloria ejus." Isaiae vi. Vide ibi dicta. Et Psaltes: "Gloria, ait, et divitiae in domo ejus," Ps. cxi, 3; et Ps. v, 6: "Sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus." Et Psalm. cxliv, 3: "Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis, etc. Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua enarrabunt." Hinc beata Virgo, cum Dei sanctitatem, imo Verbum aeternum mente uteroque suo concepisset, stupens jubilansque exclamavit: "Magnificat anima mea Dominum, etc. Quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen ejus."

SANCTIFICETUR ergo NOMEN TUUM. -- Id est sanctitas tua, o Domine: tua, inquam, sancta majestas, deitas, omnipotentia, justitia, clementia, etc., celebretur et glorificetur ab omnibus; quo indirecte et consequenter petimus omnium hominum sanctificationem. Quare dum dicimus: "Sanctificetur nomen tuum," tam Dei, quam nostram sanctificationem flagitamus. Deum enim in se sanctificare nequimus, imo nec gloriam ejus internam et immensam (qua immensa laude Pater glorificat Filium, et Filius Patrem, ac utrumque Spiritus sanctus, et hi vicissim Spiritum sanctum) augere, nec Deo quidquam addere. Sed dum Deum sanctificamus, nobis ipsis sanctitas accedit et accrescit, puta sancta fides, sancta charitas, sancta religio, sanctus Dei cultus, etc., per quae nos ipsi sanctificamur intrinsece, et sanctificamus Deum extrinsece, quia per sanctitatem nostram Dei sanctitas apud homines laudatur et celebratur. Denique omnis nostra sanctificatio Dei finita et exilis est: disce ergo modum sanctificandi Deum infinite esse duplicem. Prior est dicendo: "Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto; sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen." Hoc est, attribuo Deo gloriam ipsi commensam et infinitatem, quam habuit a principio, hoc est ab aeterno, qua scilicet Pater, Filius et Spiritus jugiter se invicem divina et infinita laude glorificant. Posterior est, qua Deo offerimus Christum crucifixum in Missa; Christus enim, quia Deus et homo, est victima divina, ac Deo commensa et infinita. Itera et frequenta utramque hanc praxim, ut Deum sanctifices quantum meretur, et quantum dignus est sanctificari et glorificari.


Versus 10: Adveniat Regnum Tuum; Fiat Voluntas Tua

10. ADVENIAT REGNUM TUUM. -- Haec est secunda petitio orationis Dominicae, qua Deo postulamus regnum, sicut prima eidem postulavimus nominis sanctificationem, quia per hoc regnum sanctificatur et glorificatur Dei nomen.

Porro, quadruplex est Dei regnum. Primum est dominium Dei in omnes omnino creaturas, de quo Psal. cxlvi: "Regnum tuum, regnum omnium saeculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem." Secundum regnum Dei est mysticum, quo per fidem et gratiam regnat in animis fidelium et sanctorum; ac tale regnum hic nos poscere censent, ut Diabolus in mundo regnare desistat, nec peccatum regnet in nostro mortali corpore. Ita S. Hieronymus, Ambrosius et Euthymius. Audi S. Ambrosium, lib. VI De Sacram., cap. v: "Postulatio, ut in nobis sit regnum Christi. Si Deus in nobis regnat, locum habere adversarius non potest, culpa non regnat, peccatum non regnat, sed regnat virtus, regnat pudicitia, regnat devotio." Tertium Dei regnum est in coelo, quo feliciter per gloriam regnat in beatis; ac illud hic intelligent Tertullianus et S. Cyprianus, tract. De Orat. Dominica: "Ut Christo, inquit, dominante regnemus, qui ante saeculo servivimus." "Bene autem, ait Cyprianus, regnum Dei petimus, id est regnum coeleste, quia est terrestre regnum. Sed qui renuntiavit jam saeculo, major est et honoribus ejus, et regno; et ideo qui se Deo et Christo dedicat, non terrena, sed coelestia regna desiderat." Quartum Dei regnum plenissimum et perfectissimum est, quo devicto et destructo prorsus Diaboli regno, peccato et morte, Deus solus perfecte tam amicis suis, scilicet Sanctis, quam inimicis, id est impiis et reprobis dominabitur, quod fiet in resurrectione et die judicii, durabitque in omnem aeternitatem, de quo I Cor. xv, 28. Ita S. Augustinus, Chrysostomus, Theophylactus; tunc enim tolletur omnis potestas daemonum et hominum impiorum, qui nunc in mundo dominantur, Deumque et Dei servos persequuntur et impugnant, idque hic optime intelligitur et petitur; nam, ut dixi, hae tres primae petitiones per se et directe tantum Dei honorem spectant, et non nostram gloriam, nisi consequenter. Non est ergo sensus, q. d. Regna tu, Domine, in cordibus nostris per gratiam, aut fac nos regnare cum beatis in coelo; hoc enim ad nos proprie pertinet, non ad Deum; sed q. d. Precamur, o Domine, ut tu absolute et sine adversario regnes, ut scilicet omnes omnino creaturae et homines tibi substernantur, itaque tu gloriose in piis regnes per gratiam et gloriam, in impiis per justitiam et vindictam aeternam. Inde tamen consequenter postulamus nobis, ut cito ex hoc mundo, velut e gravi peregrinatione et periculosa militia, transferamur ad regnum gloriae et felicitatis aeternae, ut cum Christo et Sanctis ejus in aeternum regnemus. Tunc enim Deus plene regnabit in nobis, et nos in Deo, juxta illud Apocal. v, 10: "Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram." Et Sap. v: "Ideo accipient (justi) regnum decoris et diadema speciei de manu Domini, quoniam dextera sua teget eos et in brachio suo defendet illos." Tunc enim "Deus erit omnia in omnibus." I Cor. xv, 18.

Fiat Voluntas Tua, Sicut in Caelo et in Terra

FIAT VOLUNTAS TUA, SICUT IN COELO ET IN TERRA. -- Haec est tertia petitio, licet Tertullianus, lib. De Orat., eam ponat secundam; tertiam vero illam quae praecessit: "Adveniat regnum tuum." Spectat et haec Deum Deique regnum, quia quo magis fit voluntas Dei, eo magis propagatur Dei regnum, dum plures illi se voluntarie subjiciunt. Magnus enim Dei honor, magnum Dei dominium et regnum est, ut omnes et omnia ejus voluntati substernantur, utque illa in omnibus compleatur.

Porro, duplex est voluntas Dei, scilicet beneplaciti et signi; sive absoluta et optativa. Voluntas beneplaciti in Deo est illa, qua Deus absolute vult aliquid fieri, quae semper impletur et quam nulla vis impedire aut sistere vel retardare potest, juxta illud Psal. cxiii: "Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra." Et illud Isaiae xlvi: "Omne consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet." Et illud Esther xiii: "Non est qui tuae possit resistere voluntati." In hac ergo nobis acquiescendum est, vel congaudendo, vel tolerando adversa quae nobis immittit.

Voluntas signi est, qua Deus significat quid velit a nobis fieri per suas leges et praecepta, quae nobis imponit. De hac secunda voluntate omnes Patres intelligunt hanc petitionem. Non ergo est hic sermo proprie de voluntate efficaci et beneplaciti, haec enim non potest non impleri, sed de voluntate Dei optativa et imperativa, quae a Theologis signi dicitur. Sensus ergo est, q. d. Da, Domine, nobis tuam copiosam et efficacem gratiam, qua ita alacriter, integre et concorditer per omnia, tam in agendo quam in patiendo, tuis jussis et desideriis obediant homines, sicut Angeli iisdem in coelo obediunt. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius hic, et S. Augustinus, lib. XI De Serm. Domini in monte. Alludere videtur Christus ad illud Psal. cii, 20 et 21: "Benedicite Domino, omnes Angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, qui facitis voluntatem ejus." Angelorum ergo promptitudinem, celeritatem, efficaciam, perfectionem in implenda Dei voluntate imitari debemus, ut illam veneremur et honoremus, ac consequenter nobis ipsis benefaciamus. Nam, ut ait Apostolus, I Thess. iv: "Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra." Et Christus, Matth. xii: "Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ille meus frater, et soror, et mater est." Audi S. Cyprianum, tract. De Orat. Dominica: "Voluntas Dei est, quam Christus et fecit et docuit: humilitas in conversatione, stabilitas in fide, verecundia in verbis, in factis justitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, injuriam facere non nosse, et factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Deum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo nihil omnino praeponere, quia nec nobis quidquam ille praeposuit; charitati ejus inseparabiliter adhaerere, cruci ejus fortiter ac fidenter assistere: quando de ejus nomine et honore certamen est, exhibere in sermone constantiam, qua confitemur; in quaestione fiduciam, qua congredimur; in morte patientiam, qua coronamur: hoc est coheredem Christi esse velle, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est voluntatem Patris adimplere."

Nota primo: voluntas optativa Dei, quae signi dicitur, duplex est, una praecipiens, qua aliquid fieri jubet aut vetat: hanc semper implere tenemur; altera suadens et consulens, qua consulit paupertatem spiritus, virginitatem, statum perfectionis, etc.: hanc non tenemur implere; nam possumus nolle ob aliquam causam particularem honestam, verbi gratia, infirmitatem, tentationem, obligationem succurrendi parentibus vel reipublicae, id quod Deus in genere consulit. Ratio est, quia Deus id quod consulit, neque absoluta voluntate vult, neque etiam me vult ad hoc obligare: unde non teneor illud implere; secus est in voluntate ipsa praecipiente.

Nota secundo: voluntas nostra debet esse conformis voluntati divinae: primo effective, quia ut voluntas nostra sit bona, debet velle id quod eam velle vult Deus, puta, ut velit id quod lex Dei vult eam velle et facere. Nostra enim voluntas subjicere se debet legi et voluntati divinae, tanquam omnium creatrici et imperatrici. Secundo objective; debet enim voluntas nostra consentire divinae in objecto formali, sive in ratione volendi. Ut enim sit recta, debet velle id quod honestum est ac conforme rectae rationi, ideoque voluntati divinae; haec enim vult omne honestum et id quod recta ratio faciendum dictat. Lex enim aeterna, quae est in mente et voluntate Dei, est norma et regula omnis honesti omnisque virtutis, quam recta ratio dictat.

Nota tertio, voluntas nostra, ut sit bona, non debet sese conformare divinae in objecto sive volito materiali, etiam cognito. Patet hoc exemplis S. Scripturae. Deus enim volebat Sodomam subvertere; et Abraham, quantum in se erat, hoc nolebat: unde Dominum rogavit ne id faceret. Deus volebat infantem quem susceperat David ex adulterio mori, David autem de hoc vehementer dolebat. Deus nolebat Christum venire in carnem ante quatuor millia annorum evoluta, Prophetae autem desiderabant eum venire citius. Volebat gentem Judaicam deserere et suam beneficentiam convertere ad gentes, sed Paulus ita de hoc dolebat, ut vellet esse anathema a Christo. Denique hoc adeo verum est, ut Deus possit mihi praecipere, ut velim aliquid, quod tamen ipse non vult, sicut praecepit Abraham, ut vellet interficere filium, quem tamen ipse nolebat interfici. Ratio est, quia id quod Deus vult, potest homini esse incommodum et detrimentosum; aliud enim Deo, aliud homini congruit, ut ait S. Augustinus, Enchir. 101: unde quatenus est incommodum, potest homo illud nolle et de eo dolere, et haec affectio erit consentanea divinae voluntati in generali ratione volendi, quae est ratio honesti. Charitas enim et pietas dictant honestum esse, ut nostram nostrorumque salutem desideremus et, quoad possumus, procuremus: quod si deinde videamus nihilominus Dei voluntatem absolutam esse, ut contrarium fiat, illi repugnare non debemus, nec ei obmurmurare, sed potius ei humiliter nos subjicere in eaque conquiescere, ac dicere cum Christo in horto: "Non mea voluntas, sed tua fiat." Prior ergo voluntas nostra dissonans a voluntate Dei in volito materiali, velleitas potius est, quam absoluta voluntas: unde in ea vel explicite vel implicite addenda est haec conditio: si id placeat Deo, aut: si id permittat divina voluntas; aut q. d. Vellem Deum velle hoc, quod mihi meisque commodum est, si id ei placeret. Nam si is absolute id nolit, in ejus voluntate aequissima et sanctissima conquiescendum est.

Hinc ulterius sequitur, non teneri nos ut ea velimus quae ex sola Dei permissione eveniunt, imo quaedam neque posse nos velle, ut sunt peccata, quia etiam Deus haec nullo modo vult; alia vero quae peccata non sunt, non tenemur velle, sed toto affectu possumus desiderare ut non eveniant et, quantum in nobis est, amoliri, ut sunt caedes, eversiones urbium, violationes virginum, quae pati peccatum non est et a Deo non sunt absolute decreta, saltem ante praevisionem causarum secundarum. Sanctius tamen videtur in his quoque dicere cum Psalte: "Justus es, Domine, et rectum judicium tuum." Quare melius est, ut plurimum, considerare justo Dei judicio ea permitti ad Dei gloriam et acquiescere in divina ordinatione, quam de eis multum dolendo se vexare, quia hoc juvat ad patienter ferenda quaelibet mala, praesertim cum non semper constet an illa sit voluntas permittens, an ordinans et decretoria, licet negandum etiam non sit displicentiam quamdam istorum effectuum et ipsi naturae et pietati et charitati esse consentaneam; solum adhibendus est modus.

Possumus ergo illa nolle, quatenus ex eis tot mala sequuntur: possumus etiam illa velle, quatenus Deus ea vult fieri ad justam scelerum castigationem. Haec enim est Dei voluntas absoluta, quae beneplaciti dicitur, cui in bonis congaudendo et congratulando consentire debemus; in malis tolerando et non obmurmurando, sed humiliter Dei flagella excipiendo, ut cum Deus nos peste, fame, bello castigat. Unde Maldonatus: "Petimus, ait, ut voluntas Dei fiat a nobis, sed etiam in nobis; majoris enim momenti est, voluntatem etiam minimam Dei impleri, quam omne bonum creaturae, qua est creatura." Ita S. Cyprianus, tract. De Mortalitate, cum hortaretur populum ut aequo animo ferret mortalitatem, quae tunc in illa provincia grassabatur: "Meminisse, inquit, debemus voluntatem nos non nostram, sed Dei facere debere, secundum quod nos Dominus quotidie jussit orare."

Sic, Act. xxi, cum discipuli non possent retinere S. Paulum, ne pergeret Hierosolymam, ubi vinciendus erat, dixerunt: "Voluntas Domini fiat," quia, ut ait S. Augustinus, serm. 121 De Tempore: "Mentem suam sublimi et divino statuto devotissime subdiderunt." Sic S. Maria Oigniacensis, cum audivisset a Deo matrem suam ob bona injuste possessa esse damnatam ad gehennam, dixit: "Fiat voluntas Dei," fiat quod Deus juste decrevit, uti refert Jacobus Cardinalis de Vitriaco in ejus Vita, quae extat apud Surium, tom. III.

Memorabile est quod in Vita S. Christinae Mirabilis (apud Surium ante diem 24 junii), cap. xx, legimus, ea die qua a Saladino et Saracenis capta est Jerusalem, Christique crux et sepulcrum, ipsam in Belgio degentem, Deo revelante, id cognovisse, ideoque non contristatam, sed exultasse in spiritu, causamque rogatam hanc dedisse: "Christus pro illata ipsi contumelia dignum censuit, ut terra illa hac ignominia afficiatur, quamvis ipsius passione sanctificata, attamen in fine mundi cum ipso reditura: quando illius recuperandae causa animae semper victurae, ejusque sanguine redemptae, ab iniquitate ad justitiae studium convertentur, fundentque homines sanguinem suum, et quamdam morti Salvatoris vicem cum multa devotione rependent." Sic cum videmus urbes capi a Turcis vel haereticis, non nos affligamus, sed conquiescamus in Dei voluntate et providentia, cujus partim justitia, partim misericordia ibi glorificatur: "Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine," ait Psaltes, Psal. c.

Adde quod infideles subinde honestius vivunt minusque Deum offendunt, quam fideles, qui Deum melius norunt et majora ab eo beneficia perceperunt. Quocirca terram sanctam ob multiplicia, eaque enormia, qualia nec Turcae committebant, Christianorum eam incolentium scelera a Deo traditam fuisse Saladino et Saracenis, graphice enarrando ostendit Marinus Sanutus Venetus, in libro cui titulus: Secreta fidelium crucis, lib. III, part. VIII, cap. ii, v, vi et seq.

Denique stolide Lutherus hinc inferebat Turcae non esse resistendum, quia Turca, inquit, est flagellum Dei, Deique voluntate nos invadit et castigat. Resp. Turca est flagellum Dei non positivum, quale est flagellum magistri flagellantis negligentem discipulum, sed permissivum duntaxat; vult enim Deus permittere ut Turca tyrannice nos invadat et affligat; sed simul vult ut ejus tyrannicae invasioni resistamus, nimirum ut pugnando et vincendo Turcam, discamus pugnare contra vitia illaque superare.

Denique praeclare R. Gamaliel, in Pirke Avoth, cap. ii: "Fac, inquit, voluntatem Dei perinde ac tuam, imo relinque tuam, ut Dei adimpleas. Sic enim Deus pariter aliorum voluntates tuae concordabit." Hoc enim congruum obedientiae est praemium, ut sicut obedimus voluntati divinae, sic alii obediant et consentiant voluntati nostrae.

SICUT IN COELO ET IN TERRA. -- q. d. Sicut Angeli in coelis promptissime et plenissime faciunt voluntatem Dei, sic eamdem quoque faciant homines in terra, ut sicut a beatis ex amore pure, constanter et perseveranter ad Dei gloriam, Deo servitur in coelo; sic et serviatur a mortalibus in terra. "Jubet, ait Chrysostomus, hic degentes conversationem cum coeli habitatoribus habere communem, et antequam superna illa praestetur habitatio, coelum quodammodo vult fieri et terra, aliosque nobis Angelos terram monstrare," ut scilicet ita obediamus Deo in terra, perinde ac si inter Angelos versaremur in coelo.

Hinc hieroglyphicum orationis est catena aurea e coelo emissa cum hoc lemmate: "Ad sidera sic trahimur." Catena enim dicta est, quod se capiendo teneat, quia in ea annulus annulum capit. Catenam auream e coelo pendere finxit Homerus a Jove emissam, ut caeteri dii qui in terris commorabantur, ad eam appensi, ipsum e coelo traherent: qui omnes toto virium conatu egregium hoc opus aggredientes, inconsiderate in coelum veluti per scalam ascenderunt. Symbolum hoc est orationis. Est enim oratio ascensus mentis in Deum, et hanc D. Dionysius affirmabat esse catenam auream, qua Deum ipsum ad nos trahimus nosque ad eum trahimur, dum velle nostrum infallibili et aequissimae ejus voluntati subjicimus, et is est orationis nostrae praecipuus effectus, huncque ipsemet Christus in oratione Dominicali nobis expressit illis verbis: "Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra."

Mystice: primo, S. Augustinus, Tertullianus et Cyprianus per coelum accipiunt spiritum, per terram carnem. q. d. Quoniam caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, fac, Domine, ut caro subdat se spiritui, ut sicut spiritus servit legi Dei, sic et caro non serviat amplius legi peccati, sed legi Dei.

Secundo, S. Cyprianus per coelum accipit justos, per terram peccatores, q. d. Fac, Domine, ut peccatores faciant voluntatem tuam, sicut faciunt justi.

Tertio, S. Augustinus per coelum accipit Christum, qui e coelis descendit in terram, ut terram, id est Ecclesiam terrestrem sibi desponderet et copularet in incarnatione, quasi dicat: Fac, Domine, ut sicut Christus facit tuam voluntatem in omnibus, sic faciat et Ecclesia; haec enim est sponsa Christi, quam proinde sponso suo Christo in omnibus conformari decet.

Moraliter: sanctitas, quies, laetitia, perfectio Christiani consistit in abnegatione voluntatis suae, ejusque in omnibus tam adversis, quam prosperis, conformatione cum voluntate divina: nam ait S. Bernardus, serm. 3 De Resurrectione: "Quid odit aut punit Deus praeter propriam voluntatem? Cesset voluntas propria, et Infernus non erit. In quem enim ignis ille desaeviet, nisi in propriam voluntatem?" Quocirca prisci ascetae et religiosi perfectionis studiosi continue se exercebant in hac conformitate, ut nihil vellent, nisi quod Deus vult atque hanc unicam ad quietem et perfectionem esse viam dictitabant: "Talis enim conformatio maritat animam Verbo," ait S. Bernardus, serm. 28 in Cant. Sicut ergo sponsa nil vult, nisi quod vult sponsus, itaque semper fit, quod ipsa vult; sic anima, quae suam voluntatem exuit et induit divinam, experitur semper id fieri quod ipsa vult. Illud D. Taulerum docuit instructor ille suus, uti fuse enarravi, Rom. xii, 2. Quocirca S. Gertrudis haec verba: "Fiat voluntas tua" subinde trecenties sexagies quinquies pientissime recitabat et iterabat, hocque gratissimum Deo sacrificium esse intelligebat. Unde ipsa jussa a Deo eligere sanitatem aut morbum, respondit: "Vehementissime desidero ut non facias voluntatem meam," sed tuam. Et hoc pacto in altissima pace et gaudio permanebat. Nam qui in Deo scit se habere omnia, caeteraque nihil aestimat, et considerat voluntatem illius esse optimam, potentissimam et utilissimam, omnino in ea conquiescit, dicitque cum Psalte: "In pace in idipsum dormiam et requiescam." Et cum S. Augustino, lib. I Confess., cap. 1: "Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te." Deus enim est omne bonum, adeoque unicum et dulcissimum solatium, ac quies et centrum animae sibi unitae: haec ergo fixa in Deo, quasi rerum vertice, unum undique Deum et super omnia, subtus se appetitum suum, omniaque caetera intuetur et in divina voluntate, quasi in sinu Dei conquiescit. Extat hac de re dialogus brevis, sed insignis S. Catharinae Senensis, quo summam pacem et perfectionem consistere docet in conformitate cum voluntate divina, ut quis in eam voluntatem suam, imo totum se suaque omnia in omnibus et per omnia plane pleneque resignet, dicatque semper et ubique in quolibet rerum eventu: "Fiat voluntas tua." Quocirca ipsa in corde suo fabricarat cubiculum ex tabulis voluntatis divinae concameratum, in eoque quasi in coelo jucundissime et sanctissime assidue habitabat seseque concludebat, ut nihil cogitaret, loqueretur aut faceret, nisi quod Deo placere Deique voluntatis esse crederet, ideoque illam quidquid agendum erat edocebat Spiritus sanctus. Audierat enim a Deo: "Crede, filia, Deum tuum, magis posse, scire et velle bonum tuum, quam tu, ideoque omnia prospera et adversa ordinare et dirigere ad bonum tuum multo magis, quam pater et mater per omnia curant et omnibus modis procurant bonum filii sui unice dilecti."


Versus 11: Panem Nostrum Supersubstantialem Da Nobis Hodie

11. PANEM NOSTRUM SUPERSUBSTANTIALEM (multi legunt quotidianum) DA NOBIS HODIE. -- Haec est quarta petitio, qua uti et tribus sequentibus post tres primas petitiones ad Deum spectantes petimus ea quae ad nos pertinent, ac in primis panem nostrum, hoc est, non Angelis, non etiam jumentis, sed nobis hominibus a te, Domine, deputatum; non etiam alienum, aut raptum, sed nobis per nostros labores, census, eleemosynas aliterve a te datum aut dandum. Hinc S. Chrysostomus hanc petitionem connectit praecedenti hac ratione, q. d. Christus: jussi petere ut fiat voluntas Dei a vobis, sicut fit ab Angelis, non tamen vos Angelis aequo; vos enim pane indigetis, illi non indigent, quia illi sunt immortales et impassibiles, vos estis mortales et fragiles. Hinc rursum Rupertus, lib. XVII in Gen., cap. xxv, colligit omnes homines, etiam divites, principes et reges esse mendicos Dei et ab eo quotidie mendicare panem. Sicut enim Deus filiis Israel per 40 annos in deserto quotidie pluebat manna e coelo, eoque aluit sexcenta hominum millia; sic quotidie, dum mensae assidemus, Deus quasi pluit singulis escam de coelo. Hinc David, licet rex, dicebat: "Ego autem mendicus sum et pauper. Dominus sollicitus est mei." Psal. xxxix, 18. "Dicamus ergo, mendici omnes, ait Rupertus, ante fores divinae gratiae: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie." Audi S. Augustinum, serm. xv De Verbis Domini secundum Matth.: "Petit te mendicus, et tu es Dei mendicus; omnes enim, quando oramus, mendici Dei sumus, ante januam magni Patris familias stamus, imo etiam prosternimur, supplices ingemiscimus, aliquid volentes accipere, et ipsum aliquid est ipse Deus. Quid a te petit mendicus? Panem, et tu quid petis a Deo, nisi Christum, qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi?"

Nostrum. -- Panis, ait S. Gregorius, lib. xxix Moral., cap. vii, Dei est ex munere, noster autem per acceptionem. S. Chrysostomus vero: "Qui de justitia, ait, acquisitum manducat, suum panem manducat; qui autem cum peccato, alienum."

Supersubstantialem. -- Quaeres, quis est panis supersubstantialis? Resp. Graece est ἐπιούσιον (quae vox alibi non reperitur, quam hic et Lucae vi, 22), quod primo Angelus Caninius, lib. De Nomin. Hebraicis novi Testamenti, vertit crastinum, nam ἐπιούσα ἡμέρα dicitur sequens vel crastina dies, q. d. Sicut in Parasceve, sive feria sexta Hebraei in deserto colligebant manna pro Sabbato, quo quiescendum erat; ita tu, Domine, da nobis hodie panem in crastinum: nam ulterius non sumus solliciti, sed post crastinum expectamus, et quasi praeparamus nos ad Dominicam resurrectionis et ad jubilaeum aeternum. Sarcinas ergo colligimus, et tantum petimus panem in crastinum. Favet quod scribit S. Hieronymus in Evang. hebraeo Nazaraeorum haberi מחר machar, id est crastinum. Unde S. Athanasius, tract. De Incarnatione Verbi, censet nos hic petere Spiritum sanctum, qui est panis divinus quo vesci et frui speramus in cœlo, et cujus primitias accipimus et libamus in Eucharistia.

Secundo, S. Hieronymus ἐπιούσιον explicat περιούσιον, id est præcipuum, egregium, eximium, peculiarem; Symmachus vertit electum, aut qui super omnes substantias est, et universas superat creaturas. Sic et Cassianus, Collat. IX, cap. xx; et Cyrillus, catech. V Mystag.; et S. Ambrosius, lib. V De Sacram., cap. IV, qui per panem hunc intelligunt Eucharistiam, quæ a Zacharia, cap. IX, vers. ult., vocatur frumentum electorum.

Tertio, ad litteram, ἐπιούσιος idem est quod οὐσιώδης, id est ad substantiam pertinens, puta panis substantialis, essentialis, substantivus, qui ad conservandam hominis substantiam et vitam quotidie est necessarius (1). Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et S. Basilius in qq. compendio explicatis, Quæst. CCLII; S. Cyrillus, qui catechesi V Mystag., et alii multi cum Suida, ἐπιούσιον interpretatur, ἐπὶ τὴν ἡμῶν οὐσίαν καὶ τροφὰν ἐπαρκοῦντα, id est nostræ substantiæ et nutritioni congruentem et sufficientem, qui scilicet non serviat voluptati, sed necessitati, nec delicatior aut copiosior sit, sed frugalis et moderatus, id est quotidianus; illud enim quod quotidie necessarium est ad sustentationem, et quo quotidie indigemus, hoc vocamus quotidianum. Unde Syrus vertit panem indigentiæ nostræ; Arabicus, panem sufficientem (sic et Ægyptius, Æthiopicus et Persicus) quem Latini cibarium vocant, unde et Latinus interpres in Luc. XI, 3, clare vertit quotidianum, et ita hoc loco Matthæi quotidianum vertunt leguntque Patres, qui versionem S. Hieronymi antecesserunt, ut S. Cyprianus; S. Ambrosius, lib. V De Sacram., cap. IV; S. Augustinus, Enchir., cap. CXV, et alii; imo Ecclesia recitans in Officio et Missa Pater noster juxta S. Matthæum, dicit oratque ex veteri ante S. Hieronymum versione: « Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, » itaque fideles orare docet.

Porro S. Hieronymus, qui jussu Damasi Latinam versionem novi Testamenti ad Græcum textum emendavit, pro quotidianum hoc loco posuit supersubstantialem, ut fideliter ad verbum vim vocis Græcæ exprimeret. Dicitur enim ἐπιούσιον ab ἐπὶ οὐσίαν, id est super substantiam, id est, juxta vel ad substantiam pertinens, qui scilicet substantiæ nostræ sustentandæ est conveniens et necessarius, puta non supervacaneus, delicatus, curiosus, sed substantialis, simplex, vulgaris. Audi Nyssenum, tract. De Orat.: « Panem da, non luxum, non delicias, non ornamenta aurea, non lapidum fulgores, non agros, non gentium præfecturas, non pannos sericos, non musica acroamata, non quidquam quo anima a divina et potiori cura abstrahatur, sed panem. » Et infra: « Exiguum est, quod naturæ debes, cur adversus temetipsum multiplicas tributa? Est autem venter perpetuus tributorum exactor. Dic ei qui educit panem de terra, dic corvos pascenti, qui omni carni cibum dat, qui manum aperit et omne animal bona voluntate replet: A te mihi vita est, a te quoque mihi vitæ subsidium contingat. Tu, da panem, id est ut ex justis laboribus cibum adipiscar. Nam si Deus justitia est, non habet a Deo panem, qui ex re fraudulenter parta cibum habet. »

Rursum ἐπιούσιον derivari potest ab ἔπειμι et ἐπιέναι, id est accedo, advenio, insto, ut significet panem instantem, id est hodiernum, quem scilicet mane petimus quotidie pro adveniente die, et instante prandio vel cœna. Ita noster Lessius, lib. II De Justitia, cap. XXXVII, dub. 4, et favet S. Ambrosius, lib. V De Sacram., cap. IV; ubi nota Evangelistas subinde novare novasque voces formare, præsertim ubi res est nova, uti in Evangelio sunt eucharistia, baptismus, ἐπιούσιον, περιούσιον, etc., idque simili compositione illi qua Græci ab οὐσία formarunt ὑπερούσιος, ἑτερούσιος, ὁμοούσιος, etc.

Panis ergo supersubstantialis idem est, qui panis quotidianus, quo scilicet quotidie substantiam nostram conservare debemus, quem Evangelium Matthæi Hebr. nuper editum vocat אמרירי temidi, id est jugem, quo scilicet continue egemus: hæc enim vox ficta est a תמיד tamid, id est semper, jugiter. Alii vocant דבר יום debar iom, id est verbum, sive rem diei, hoc est panem quotidianum, quem quotidie ut necessarium sustentationi a Deo petere debemus. Vetat enim mox Christus, ne solliciti simus de crastino, de quo incerti sumus, an simus victuri: « Volens, inquit Chrysostomus, nos undique accinctos esse, et quibusdam velut fidei pennis instructos, semper ad cœlestia subvolare, nec amplius indulgere naturæ, quam a nobis ipse necessitatis usus exposcit. » Et S. Cyprianus, tract. De Orat. Dominica: « Merito, ait, Christi discipulus victum sibi in diem postulat, qui de crastino cogitare prohibetur, quia et contrarium sibi sit et repugnans, ut quæramus in sæculo diu vivere, qui petimus regnum Dei velociter advenire. » Per quotidianum ergo excluditur sollicitudo crastini.

Rursum S. Hieronymus vertit supersubstantialis, ut innueret maxime hic peti panem cœlestem, qualis est Eucharistia, de quo mox.

Quæres secundo, quis in particulari est hic panis supersubstantialis, sive quotidianus? Calvinus, lib. III Instit., cap. XX, 44, et Philippus Melanchton in locis communibus, tit. De Invocatione et Precatione, solum corporalem accipiunt. Catholici nonnulli solum spiritualem intelligunt. Sane hunc soum expriment S. Hieronymus, Cyrillus, Ambrosius, Cassianus locis mox citandis. Verum dico panem hic tum materialem corpori sustentando necessarium, tum spiritualem et cœlestem animæ nutriendæ idoneum, uti est Verbum Dei et Eucharistia, postulari; utroque enim indigemus: quare utrumque petere debemus, et tanto magis secundum quam primum, quanto anima præstat corpore; idque significat vox supersubstantialis, quam S. Hieronymus interpretatur præcipuus, eximius et omnes substantias creatas superans, eo quod, ut Cassianus ait, Collat. IX, cap. XX, sublimitas magnificentiæ ejus et sanctificationis excedat omnia creata. Sic et S. Cyrillus, catech. V Mystag. Unde in Græco additur, imo geminatur articulus τὸν, cum ait τὸν ἄρτον, τὸν ἐπιούσιον, q. d. Da nobis panem non communem, sed illum singularem, eximium, cœlestem et divinum. Alludit enim ad manna datum Hebræis in deserto, quod fuit typus Eucharistiæ. De manna enim dicitur, Ps. LXXVII, 24: "Panem cœli dedit eis. Panem Angelorum manducavit homo." Sicut ergo manna erat cibus ἐπιούσιος, puta cœlestis et Angelicus; sic multo magis est Eucharistia. Unde Sapientiæ XIX, 20, utraque in Græco vocatur ambrosia, quæ a poetis dicitur esse deorum cibus. Hic ergo est panis proprie supersubstantialis. Ita per panem hic tam spiritualem, quam corporalem accipiunt S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Augustinus, Tertullianus, et Cyprianus, tract. De Orat. Dominica. Quocirca S. Ambrosius, lib. V De Sacramentis, cap. IV, per panem supersubstantialem accipiens Eucharistiam: "Si, inquit, panis est quotidianus, cur post annum tantum eum sumis? Sic vive, ut quotidie merearis accipere," uti primi fideles quotidie communicabant, ut patet, Act. II, 46. Et S. Cyprianus, De Orat. Dominica: "Hunc, ait, panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus, et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviori delicto, dum abstenti et non communicantes a cœlesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur, ipso prædicante et monente: Ego sum panis vitæ, qui de cælo descendi. Si quis ederit de meo pane, vivet in æternum." Joan. VI.

Nota sub pane phrasi Hebræa per synecdochen accipi quidquid victui, vestitui, habitationi et vitæ tum corporis, tum animæ sustentandæ est necessarium; omne enim hoc petimus hic nobis dari, vel si nobis divitibus jam datum sit, conservari et custodiri. "Sufficientiam petimus, ait S. Augustinus, epistol. 121, nomine panis totum significantes."

DA NOBIS HODIE. -- To da non tantum dari postulat panem, sed et salutarem vim vigoremque nutriendi et roborandi pani inseri, ut panis corpori prosit ad sanitatem et robur, quo corpus melius animæ serviat in Dei famulatu et obsequio. Ita S. Chrysostomus. Tum etiam, ut docet S. Augustinus, serm. 135, quoniam cupimus cibum de manu Dei accipere, id est ab illo sanctificatum, temperatum, dimensum, ut corpori prosit et animæ non obsit, si de corporali agatur; et contra, mentem nutriat et corpus non destruat, si de spirituali tractetur.

Hodie. -- Quia omni momento aliquo Dei sustentaculo egemus.


Versus 12: Dimitte Nobis Debita Nostra

12. ET DIMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA, SICUT NOS DIMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS. -- Arabicus: Et dimitte nobis peccata nostra, sicut nos dimittimus his qui peccaverunt in nos. Hucusque in quatuor petitionibus fuit apprecatio bonorum; jam in tribus ultimis sequitur deprecatio malorum. Debita hæc Lucas, XI, 4, interpretatur ἁμαρτίας, id est peccata; peccatum enim est summum debitum ob summam injuriam quam irrogat Deo, quæ, quia est infinita, hinc pro ea ejusque debito nec homo, nec Angelus ex rigore justitiæ satisfacere potuit, sed solus Christus, qui est Deus et homo. Debita ergo hæc sunt culpæ, quæ inducunt reatum sive obligationem pænæ et gehennæ; hujus enim debitorem constituunt hominem dum peccat; peccator ergo debet animam dæmoni, morti et inferno; Deo autem debet mille, imo infinitas animas, mortes et gehennas, si eas haberet vel sustinere posset.

Hinc Patres contra Pelagianos probant neminem esse sine peccato. Respondebant Pelagiani justos orare ac dicere: "Dimitte nobis debita," non pro se, sed pro aliis, puta proximis, qui peccarunt; aut si pro se id dicant, id dicere non ex veritate, sed ex humilitate et modestia. Utrumque confutat S. Augustinus, lib. II De Peccat. meritis, cap. X, et lib. II Contra Epistolam Parmenian., cap. X. "Nam non dicimus: Dimitte aliis debita aliena, sed dimitte nobis debita nostra." Absit autem, ut coram Deo mentiamur; hæc enim non est humilitas, sed hypocrisis et fictio. Unde S. Cyprianus, De Orat. Dominica: "Ne quis, inquit, sibi quasi innocens placeat, et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se quotidie, dum quotidie pro peccatis jubetur orare." Denique Concilium Milevitanum, II, cap. 1, anathema dicit iis qui verba Dominicæ orationis: "Dimitte nobis debita nostra," ita volunt a Sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur: "Quis enim, inquit, ferat orantem, et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit, quæ sibi dimittantur debita, non habere." Idem habet Concilium Africanum iisdem verbis, cap. LXXVI.

SICUT ET NOS DIMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS -- scilicet debita non pecuniæ, nec restitutionis famæ et honoris, sed injuriæ nobis illatæ, ita ut propter illam non prosequamur eos odio, nec velimus vindictam privatam, nec etiam publicam, nisi quando bonum publicum, aut recta ratio aliud postulat. To sicut non significat regulam vel mensuram quam Deus in dimittendis peccatis sequatur; plura enim debemus petimusque dimitti nobis a Deo, quam alii debeant nobis, sed causam inductivam, quæ Deum moveat ad dimittendum. Unde Lucas, XI, 4, habet: "Dimitte nobis debita nostra, siquidem et nos dimittimus omni debitoribus nostris." Hæc est enim conditio quam Deus a nobis requirit, qua posita facile dimittit; si vero ea desit, non dimittit, juxta id quod sequitur: "Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester cœlestis delicta vestra; si autem non dimiseritis, non dimittet." Hoc est ergo quasi pactum Dei cum peccatore: Si dimittis, dimitto; si non dimittis, non dimitto. Ita S. Augustinus, Enchir. LXXIII. Unde S. Cyprianus, De Orat.: "Addidit, inquit, legem, certa nos conditione et sponsione constringens, ut sic nobis peccata dimitti postulemus, secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus. Quale crimen est (nolle dimittere) quod martyrio non potest expiari!" Sic enim legimus Sapritium excidisse martyrio, quod jam quasi in manibus habebat. Cum enim in fide constans jam capite plectendus esset, jubereturque genua flectere, abnegavit, eo quod Nicephoro petenti veniam, offensam nollet condonare; qui proinde in ejus locum se substituens, martyrii palmam illi eripuit et obtinuit, uti habet ejus Vita apud Surium die 9 februarii. Ita "vita Sanctorum est interpretatio Scripturarum," ut ait S. Hieronymus. Quocirca S. Joannes Eleemosynarius, ut principem iram servantem ad reconciliationem adduceret, Missam coram eo celebrans, dicensque: "Dimitte nobis debita nostra," illico siluit, idque studio; prosecutus ergo est princeps: "Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris." Tum Patriarcha ad eum conversus: "Vide, ait, in quali terribili hora, quid dicas Deo: Quoniam sicut ego dimitto, ita et tu dimitte mihi;" qua voce quasi fulmine ictus princeps: "Quæcumque jusseris, Domine, inquit, faciet servus tuus," illicoque inimico reconciliatus est. Ita Leontius in ejus Vita, cap. XXXVIII.

Qui ergo nolunt proximis injuriam dimittere, mentiuntur coram Deo et se hic tacite condemnant, ac se remissione indignos ostendunt, atque quasi contra se sententiam pronuntiant, scilicet, quod Deus eis sua debita non remittat. Censent aliqui hoc mendacium, quia fit Deo, esse grave peccatum. Unde aliqui nolentes dimittere, recitando Pater noster, hanc petitionem omittunt, sed perperam et contra Christi institutum. Ita Cassianus, Collat. IX, cap. XXII, et noster Salmeron, tom. V, tract. 51, ubi docet eos illam recitando non peccare, quia id dicunt in persona Ecclesiæ, quæ debitoribus debita dimittit; et quia per hoc incitantur ad remittendum, ac tacite postulant gratiam a Deo, qua idipsum faciant: igitur sicut et nos dimittimus, id est sicut multi ex nobis suis debitoribus dimittunt. Adde recitative hæc verba accipi tanquam formulam precandi a Christo præscriptam, ut ea moneamur dimittere nostris debitoribus. Insuper dimittimus, id est, sicut debemus et optamus dimittere; sed quia infirmitas nostra id præstare non valet, tu, Domine, da robur, cor nostrum immuta, ut id præstemus. Est ergo hic tacita oratio, qua petimus a Deo gratiam dimittendi injurias nobis illatas. Ita explicabat S. Franciscus, cujus verba inferius recitabo.

Denique, si rigide accipiantur hæc verba, mendacium sonant, sed ut videtur veniale duntaxat; nulli enim perniciosum est. Sicut ergo si quis in confessione, quæ fit sacerdoti, quasi Dei vicario, dicat falsum in re parva, peccat venialiter, modo det materiam veram absolutionis, puta confiteatur peccata quæ vere commisit: ita etiam in hoc casu videtur dicendum. Talis enim omnes petitiones vere postulat a Deo, sed mentitur in unius circumstantia duntaxat.


Versus 13: Ne Nos Inducas in Tentationem, Sed Libera Nos a Malo

13. ET NE NOS INDUCAS (Græce εἰσενέγκῃς, id est inferas) IN TENTATIONEM. -- Inducas, non impellendo, ut vult Calvinus: "Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat," Jacobi I, 13; sed permittendo induci. Ita Patres et Catholici omnes. Subinde enim Deus dicitur facere quod permittit, quia fieri, nisi ipso annuente et manum omnipotentiæ suæ laxante, non potest. Sensus ergo est, q. d. Primo: Ne permittas nos induci in tentationem, ita nimirum, ut ea capiamur et superemur, sicut pisces et aves inducuntur in rete, cum illo concluduntur et capiuntur. Ne scilicet, ut explicat S. Augustinus, epist. 121: "deserti tuo adjutorio, alicui tentationi vel consentiamus decepti, vel cedamus afflicti." Secundo, q. d. Ne permittas ut tentatio nobis obveniat: licet enim in Vitis Patrum nonnullos Sanctos legamus optasse tentationes, quasi materiam augendæ virtutis et meriti, ex magna animi fortitudine et fiducia in Deum; unde Jacobus, I, 2, ait: "Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis" (vide ibi dicta): tentatione enim probamur, exercemur, certamus, proficimus ac perficimur; tamen ordinarie tutius est tentationes fugere et deprecari. Monet ergo nos Christus infirmitatis nostræ, et ut ob eam nos tentationibus non ingeramus, sed eas, quoad fieri potest, arceamus et deprecemur. Ita Tertullianus, SS. Cyprianus, Ambrosius, Chrysostomus, De Orat. Dominica; et S. Augustinus, De Bono persev., cap. VI. Hinc disce dæmonem nil posse in tentando, nisi Deus id ei permittat. Ita S. Cyprianus. Exemplum clarum est in Job, cap. I, quem ut tentaret dæmon, tertio facultatem petiit a Deo.

Rursum tentationes non posse a nobis vinci, nisi per opem et gratiam Dei: quare illa in qualibet tentatione assidue et ardenter est invocanda. Unde B. Joannes Chrysostomus, serm. 44, ait: "Ad tentationem vadit, qui ad orationem non vadit." Et S. Gregorius Nyssenus, orat. I De Orat. Dominica: "Si oratio negotium præcedit, inquit, peccatum non succedit in animam. Si quis autem negligenter seipsum discedat, et occasionem peccandi non observat, non invocato Deo ad negotium accedat, is et mancipium diaboli efficiatur: qui autem non tentationem fugerit, sed etiam ad orationem confugerit, diabolus illum superare non poterit."

Quæres quid et quotuplex sit tentatio? Respondeo: tentatio est impulsio quædam ad malum sive peccatum. Tentationis auctor et causa triplex est: scilicet caro, mundus et diabolus. Et hac præcipue triplicem tentationem deprecamur dicentes: "Ne nos inducas in tentationem." Unde aliqui putant tres ultimas petitiones tribus tentationibus respondere, scilicet quintam, in qua petimus dimitti debita, respondere tentationi quæ est a carne, ex qua nascuntur præcipue peccata carnis; sextam, in qua petimus non induci in tentationem, respondere tentationi quæ est a diabolo; septimam, in qua petimus liberari a malo, respondere tentationi quæ est a mundo. Ita Cassianus, Collat. IX, cap. XXIII, et noster Salmeron, tom. V, tract. 51. Alii id aliter distribuunt.

Exempli gratia, S. Franciscus has septem petitiones ita exponit, ut cuilibet respondeat donum unum Spiritus Sancti, una Beatitudo et unum illi oppositum vitium, sive peccatum, a quo illi petit se liberari. Ita habet ejus Vita apud Surium, tom. V, tract. 51, et in ejus Opusculis. Simili modo Petrus Blesensis, epist. 28, et Alanus, De Arte Prædicandi, omnes has petitiones singulis septem peccatis capitalibus, virtutibus, Beatitudinibus, donis Spiritus Sancti, etc. accommodant.

Sed potius ex his septem petitionibus tres priores pertinent ad gloriam Dei, quatuor posteriores ad utilitatem nostram, juxta illud Deuteronomii V, 22: "Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram, et nihil amplius addidit." Hinc Concilium Tridentinum, sess. XXV, cap. I, docet per has septem petitiones omnia, quibus in hac vita indigemus, breviter comprehendi.

D. Ne permittas, id est, est Filia Precia, hoc est, ne sinas nos periclitari, neve patiaris temptari supra vires et merita; ne sinas foedum illum, malum Satanæ et dæmonum tentationes in nos insurgere; sed diabolum fuge et reprobe, omnia tentamenta dissipando et nos adjuvando, ut illi resistamus et vincamus. Ita S. Augustinus, lib. II De Serm. Domini in Monte, cap. IX, et epist. 121.

Moraliter: quæ sint arma probatissima contra tentationes, docet S. Augustinus fugam et orationem: fugam scilicet peccatorum, occasionum peccandi et tentationum; orationem vero ad Deum, ut Deus manum suam extendat et nos protegat, roboret, adjuvet. Monet etiam nos Christus infirmitatis nostræ, et ut ob eam nos tentationibus non ingeramus, sed eas, quoad fieri potest, arceamus et deprecemur. Ita Tertullianus, SS. Cyprianus, Ambrosius, Chrysostomus, De Oratione Dominica; et S. Augustinus, De Bono Perseverantiæ, cap. VI. B. Joannes Chrysostomus, serm. 44, ait: "Ad tentationem vadit, qui ad orationem non vadit." Et S. Gregorius Nyssenus, orat. I De Orat. Dominica: "Si oratio negotium præcedit, inquit, peccatum non succedit in animam: a si ergo negotium gravitatis præcedit, inquit, peccatum non succedit in animam."

SED LIBERA NOS A MALO. — Primo, hoc est a tentatione; de hac enim sermo præcessit. Secundo, a malo, id est a diabolo, qui præses et artifex est tentationis, inquit Tertullianus et Chrysostomus: hic enim Græce vocatur ὁ πονηρὸς, ut I Joan. v: «Malignus (ὁ πονηρὸς) non tanget eum;» I Joan. II: «Vicistis malignum,» et alibi: diabolus enim per malos homines, perque carnem et mundum omnes tentat. Tertio, generalius et plenius S. Cyprianus, De Orat., omne malum hic accipit, quod scilicet vel ad peccatum trahit, vel virtutis et perfectionis est impedimentum. Et sic clarius liquet hanc petitionem a præcedenti distingui, esseque septimam et ultimam. Audi S. Cyprianum: «Quando dicimus: Libera nos a malo, nihil remanet quod ultra adhuc debeat postulari, quando semel protectionem Dei adversus malum petamus, qua impetrata, contra omnia quæ diabolus et mundus operantur, securi stamus et tuti. Quis enim ei de sæculo metus est, cui in sæculo Deus tutor est.»

Anagogice: S. Augustinus, epist. 121, docet nos hic petere ut liberemur a malo, id est a concupiscentia omnique miseria per gloriam felicitatis æternæ: «Cum dicimus, inquit: Libera nos a malo, nos admonemur cogitare nondum nos esse in eo bono ubi nullum patiemur malum. Et hoc quidem ultimum, quod in Dominica oratione positum est, tam late, tamque evidenter et manifeste patet, ut homo christianus in qualibet tribulatione constitutus, in hoc gemitus edat, in hoc lacrymas fundat, hinc exordiatur, in hoc immoretur, ad hoc terminet orationem.»

Idem, lib. II De Peccat. mer. et rem., cap. IV: «Deinde, ait, addimus quod perficietur in fine, cum absorbebitur mortale a vita; sed libera nos a malo. Tunc enim nulla talis erit concupiscentia, cum qua certare et cui non consentire jubeamur.» Unde Franciscus Lucas hasce tres ultimas petitiones refert ad concupiscentiam, quasi sic oremus: Ignosce, Domine, nobis ea, in quibus sumus abstracti a concupiscentia, hæc enim maxima est tentatio; aufer a nobis concupiscentiam, hæc enim ingens est malum, quod non nisi in cœlo auferetur a nobis. Hasce septem petitiones S. Augustinus, lib. II De Sermone Domini in monte, adaptat septem donis Spiritus sancti, et octo beatitudinibus, singulas singulis.

AMEN. — Hoc, ait S. Hieronymus, signaculum Dominicæ orationis, approbantis et optantis, ut ita fiat. Unde Septuag., Psal. LXXI, vers. ult. et alibi, vertunt γένοιτο, id est fiat.

Nota: in Græcis codicibus hic additur: «Quoniam tuum est regnum, et potestas, et gloria in sæcula.» Et ita legunt Syrus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius; sed videntur id Græci addidisse ex pia et solemni consuetudine, sicut iidem salutationi Angelicæ addunt: «Quia tu peperisti Salvatorem nostrum.» Et Psalmis: «Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.» Nam codex Græcus Vaticanus et Roberti Stephani, item Latini Tertullianus, Cyprianus, S. Hieronymus, Augustinus, Ambrosius id non legunt.

Rursum adverte: in hac oratione nulla fit mentio ingenii, sanitatis, sapientiæ, roboris, uxoris, familiæ, prolium, opum, honorum aliorumque bonorum naturæ, quia hæc indifferentia sunt, et tantum petenda quatenus ad salutem nostram et aliorum conferent. Et sic comprehenduntur sub pane quotidiano, vel sub prima petitione, «sanctificetur nomen tuum;» ut scilicet Deum sanctificemus. Denique non est necessum hæc petere, quia nobis ultro adjicientur, si primum quæramus Dei regnum, uti Christus promittit, vers. 33: «Neque enim, ut ait S. Augustinus, epist. 121, in tempore utiliter vivitur, nisi ad comparandum meritum quo in æternitate vivatur, etc. Ut quid ergo per multa dispergimur, ac non potius cum Psalm. xxvi, dicimus: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ.»

Porro, tomo V Bibliothecæ SS. Patrum extat expositio orationis Dominicæ paraphrastica, concinnata a S. Francisco, quæ partim litteralis est, partim mystica, quam, quia sublimis est, sapida et fervens, ac Deo, ut videtur, accepta (fuit enim ipse θεοδίδακτος) visum est hic attexere.

«Sanctissime Pater noster, creator, redemptor noster, salvator noster, consolator noster.» Qui es in cœlis, «in Angelis, in Sanctis, illuminans eos ad tui cognitionem, quia tu es, Domine, lux, inflammans eos ad amorem tuum divinum; quia tu, Domine, amor es, inhabitans et implens eos ad beatitudinem; quia tu, Domine, summum bonum es, et æternum bonum, a quo omnia bona, sine quo nullum bonum.» Sanctificetur nomen tuum: «clarificetur in nobis notitia tua, ut cognoscamus quæ sit latitudo beneficiorum tuorum, longitudo promissorum, sublimitas majestatis et profundum judiciorum.» Adveniat regnum tuum, «ut regnes in nobis per gratiam tuam, et facias nos venire ad regnum tuum, ubi est tui visio manifesta, tui dilectio perfecta, tui societas beata, tui fruitio sempiterna.» Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra, «ut amemus te ex toto corde, te semper cogitando; ex tota anima, te semper desiderando; ex tota mente, omnes intentiones nostras ad te dirigendo et honorem tuum in omnibus quærendo, et ex omnibus viribus nostris, omnes vires sensusque animæ et corporis in obsequium tui amoris, et non in alio exponendo: et proximos nostros amemus sicut nos ipsos, omnes ad amorem tuum pro viribus trahendo, de bonis aliorum sicut de nostris gaudendo, in malis compatiendo et nemini ullam offensam faciendo.» Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: «Dilectum Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum da nobis hodie in memoria, in intelligentia et reverentia amoris quem ad nos habuit, et eorum quæ pro nobis fecit, dixit et sustinuit.» Et dimitte nobis debita nostra, «per tuam misericordiam et ineffabilem passionis dilecti Filii tui Domini nostri Jesu Christi virtutem, et beatissimæ Mariæ Virginis et omnium electorum merita et intercessiones.» Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; «et quia non plene dimittimus, tu, Domine, fac plene dimittere, ut inimicos propter te diligamus et pro eis apud te devote intercedamus, nulli malum pro malo reddamus, et omnibus in te prodesse studeamus.» Et ne nos inducas in tentationem, «occultam sive manifestam, subitam vel importunam.» Sed libera nos a malo, «præterito, præsenti et futuro.» Amen, «spontanee et gratis.» Supradicto modo dicebat hic beatus: Pater noster, ad omnes horas.


Versus 14: Si Remiseritis Hominibus Peccata Eorum

14. SI ENIM REMISERITIS HOMINIBUS PECCATA (Græce ἁμαρτίας, id est offensas) EORUM, DIMITTET ET VOBIS PATER VESTER CŒLESTIS DELICTA VESTRA. — Si, scilicet, cætera ad hoc alibi requisita adsint, scilicet contritio et confessio.


Versus 15: Si Non Dimiseritis Hominibus

15. SI AUTEM NON DIMISERITIS HOMINIBUS, NEC PATER VESTER DIMITTET VOBIS PECCATA VESTRA. — To enim dat causam ejus quod præcessit, non proxime, sed remotius, vers. 12, more Hebræo, cur scilicet dixerit: «Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;» quia nimirum hæc est quasi conditio et lex talionis, ut quod proximo facimus, hoc nobis pari quasi jure faciat et rependat Deus, ut ibi dixi. Remittentibus ergo injurias, remittuntur offensæ; vindicantes vicissim Dei vindictam sibi accersunt. Unde Ecclesiasticus, XXVIII, 3, admirans, imo indignans, ait: «Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur,» etc.? Unde Glossa hic: «In nostra, ait, potestate posuit, qua conscientia judicium Dei provocemus erga nos, ut sententiam temperemus: non aliud exigit judex, quam ut qualem eum volumus erga nos, tales nos præstemus fratribus.»


Versus 16: Cum Jejunatis, Nolite Fieri Sicut Hypocritae

16. CUM AUTEM JEJUNATIS, NOLITE FIERI SICUT HYPOCRITÆ TRISTES; EXTERMINANT ENIM FACIES SUAS, UT APPAREANT HOMINIBUS JEJUNANTES. — Arabicus: Jejunia eorum. Docuit Christus modum orandi; nunc docet modum jejunandi (quia infirma est oratio sine jejunio, ait S. Chrysostomus), scilicet, ut fiat alacriter et secreto, studio placendi Deo, non hominibus. Ut dixit, vers. 1, de Eleemosyna, et vers. 5, de Oratione. Pro tristes, Græce est σκυθρωποί, id est vultuosi, obscuri, tristes, austeri, tetrici, vultu tetrico et scythico trucique, quibus opponuntur φαιδροί, id est alacres et læti. Dicuntur σκυθρωποί, quasi σκυθροί, id est mæsti, turbidi τὸν ὦπα, id est vultu; vel a σκύζεσθαι, id est irasci, vultu tristi et obnubilo incedere, quasi bibissent acetum; vel alludit ad χύτρα, id est olla, vel cacabus, quod ὄψιν, id est faciem habeant atram, nigram et tetram instar cacabi et ollæ: jejunium enim, quia corpus desiccat, acuit bilem utramque, facitque homines melancholicos et cholericos; cibus vero utramque diluit, facitque suaves, amœnos, benevolos. Quocirca qui res arduas aliis persuadere conantur, eos adeunt non jejunos, quia tum morosi sunt et difficiles, sed in prandio, vel post prandium, cum cibo et potu exhilarati faciles sunt, joviales et jucundi. Porro, hypocritæ affectabant et induebant vultum tetricum, ut viderentur jejunasse; hoc hic carpit Christus, monetque ut omnem vultus mæstitiam discutiant, faciemque ostendant amœnam et lætam, quæ hilaritatis et hilaris jejunii sit indicium, aut potius dissimulatio, ut non jejunasse, sed laute convivati esse videantur. «Hilarem enim datorem diligit Deus.» II Corinth. IX, 7.

Exterminant. — Græce ἀφανίζουσι, quod S. Hieronymus vertit demoliuntur; S. Hilarius, conficiunt; Syrus et Chrysostomus, corrumpunt. Alii propius, obscurant facies suas, affectando scilicet et induendo vultus severitatem, pallorem, mœrorem. Alii, labefactant, oblitterant, perdunt et velut e medio tollunt, ut quasi non appareat, quod Noster vocat exterminant. Est enim ἀφανίζειν obscurare, ac quasi e conspectu tollere, velut qui fucis utuntur, celant faciem suam, sic et qui ficta macie tristique pallore luridi sanctimoniam simulant, id est hypocritæ, quales erant Scribæ. Audi S. Hieronymum: «Exterminantur exules, qui extra terminos mittuntur.» Deinde exterminant exponens per demoliuntur, id explicat, subdens: «Demolitur autem hypocrita faciem suam, ut tristitiam simulet, et animo forte lætante, luctum gestet in vultu.»


Versus 17-18: Unge Caput Tuum et Faciem Tuam Lava

17. TU AUTEM CUM JEJUNAS, UNGE CAPUT TUUM, FACIEM TUAM LAVA, 18. NE VIDEARIS HOMINIBUS JEJUNANS (Arabicus: Ne appareant hominibus jejunia tua), SED PATRI TUO, QUI EST IN ABSCONDITO (qui suam essentiam et majestatem celat et abscondit, quique tam est in locis absconditis quam publicis, tamque videt abscondita cordis quam ostenta operum); ET PATER TUUS, QUI VIDET IN ABSCONDITO, REDDET TIBI. — Sufficit, ait Remigius, ut qui est inspector conscientiæ, sit remunerator. Familiare fuit Palæstinis, imo omnibus Orientalibus, diebus festis et lætis ungi, faciemque lavare et expolire, præsertim in conviviis, idque tum ad refrigerium, tum ad nitorem, tum ad coloris et odoris suavitatem. Cum enim Palæstina sit in climate calido et æstuoso, hinc fit ut incolæ sudent, sudorque faciem deturpet et fœtentem efficiat: lavant ergo faciem, ut sudorem abluant; ungunt, ut fœtorem abigant. Hæc patent ex Ruth III, 3; Judith X, 3; II Reg. XII, 20; Lucæ VII, 46. Ungebantur igitur, tum sanitatis, tum recreationis, tum deliciarum, tum fragrantiæ et mollitiei causa. Unde illud de Magdalena ungente Christum: «Et domus impleta est ex odore unguenti.» Joan. XII, 3. In tristitia vero et luctu abstinebant ab unctione et lotione.

Nota hic esse catachresin, cui similem audivimus cap. III, 6 et alibi; non enim veram unctionem hic præcipit Christus, sed tantum hilaritatem et dissimulationem jejunii, q.d. Unge caput, hoc est esto hilaris et præ te fer lætitiam, quasi unctus esses oleo, id est unguento, quod est lætitiæ causa et symbolum, juxta illud: «Ut exhilaret faciem in oleo,» Psal. CIII, 15; imo, ut jejunium dissimules et convivium simules, adhibe symbola convivantium, scilicet unctionem et lotionem. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Euthymius. Audi S. Hieronymum: «Juxta ritum Palæstinæ loquitur, ubi diebus festis solent ungere capita. Præcipit igitur, ut quando jejunamus, lætos et festivos nos esse monstremus.» Huc facit aurea S. Syncleticæ, in Vitis Patrum, lib. V, libello VIII, n. 19, sententia: «Sicut, inquit, thesaurus manifestus cito expenditur; ita et virtus quælibet, cum innotuerit, vel publicata fuerit, exterminabitur. Sicut enim cera solvitur a facie ignis, ita et anima laudibus inanitur et amittit virtutum rigorem.»

Mystice: S. Augustinus, tract. 2 De Serm. Domini in monte, cap. XX, per unctionem capitis accipit lætitiam mentis, quæ adhibenda est in omni bono opere; S. Hieronymus vero accipit ipsam virtutum operationem.


Versus 19: Nolite Thesaurizare Vobis Thesauros in Terra

19. NOLITE THESAURIZARE (Syrus: Ne reponatis; alii: Ne congregetis, vel coacervetis) VOBIS THESAUROS IN TERRA, UBI ÆRUGO ET TINEA DEMOLITUR, ET UBI FURES EFFODIUNT ET FURANTUR. — Transit ab ostentatione ad avaritiam, eamque taxat usque ad finem capitis. Utraque enim laborabant Scribæ et Pharisæi, imo longe major pars hominum, qui non nisi opes corradere omni labore satagunt, ac non raro per fas et nefas, quæ ingens est vanitas et cæcitas. Ostendit ergo hic Christus quæ sint veræ opes, quæ falsæ; nimirum, veras esse cælestes, falsas esse terrestres, ut non has, sed illas ambiamus, nec in hisce, sed in illis cor mentemque defigamus. Opes enim in terra «ærugo et tinea demolitur.» Græce est σὴς καὶ βρῶσις, id est tinea et comestura, uti est rubigo ferro, ærugo æri et auro; utrumque enim sensim exedit, corrodit et consumit. Notat tres corruptionis modos; tinea enim exedit vestes; ærugo aurum et argentum; fures cætera omnia furantur et rapiunt.

Christus hic tribus argumentis avocat homines a studio divitiarum. Primum est, quod ipsæ fluxæ sint et corruptibiles. Secundum, vers. 22, quod mentem obtenebrant et excæcent. Tertium, vers. 24, quod ipsæ mentem totam ad se rapiant, ut Deo servire nequeat, quia nemo potest duobus dominis, scilicet Deo et Mammonæ, servire.


Versus 20: Thesaurizate Vobis Thesauros in Caelo

20. THESAURIZATE AUTEM VOBIS (non filiis, non nepotibus, non ingratis hæredibus, sed vobis, id est animæ vestræ) THESAUROS IN CŒLO, UBI NEQUE ÆRUGO, NEQUE TINEA DEMOLITUR, ET UBI FURES NON EFFODIUNT, NEC FURANTUR. — q.d. Opes gloriæ cœlestis sunt incorruptibiles, inamissibiles, stabiles et æternæ: in illis ergo cor mentemque figite, illas omni virtutum studio comparate, non vero terrenas, quæ exiles sunt et caducæ, variisque modis cito corrumpuntur et pereunt; sed eas erogate pauperibus: «Quæ stultitia, ait S. Chrysostomus, illic relinquere unde exiturus es, et non illuc præmittere quo iturus es! Thesauriza ubi patriam habes.» Idem hic, hom. 48, sub finem: «Si, inquit, intueri volueris animam hominis aurum amantis, invenies eam, ut vestimentum a decem millibus vermium corrosum, ita eam perforatam undique a sollicitudinibus et a peccatis putrefactam, et ærugine plenam. Verum haud talis est anima pauperis voluntarii, sed potius fulget ut aurum, splendet ut gemma, efflorescit ut rosa. Non est illic tinea, neque fur, neque sollicitudo negotiorum hujus vitæ, sed sicut Angelus ita conversatur. Non subjacet dæmonibus, non assistit regi, sed assistit Deo: non militat cum hominibus, sed cum Angelis; non habet thesaurum terram, sed cœlum; non indiget servis, magis autem habet servorum loco passiones; habet servos appetitus, qui regibus dominantur, ut nec respicere audeant. Quid igitur hoc paupere melius? at non habet equos et currum. Quid vero his opus est ei qui super nube vehi debet, et esse cum Christo?»


Versus 21: Ubi Est Thesaurus Tuus, Ibi Est Cor Tuum

21. UBI ENIM EST THESAURUS TUUS, IBI EST ET COR TUUM. — «Thesaurus tuus,» id est quod habes in pretio, id quod amas, quod æstimas, quo delectaris, id quod tibi est charissimum, in quo omne tempus et studium collocas: «ibi est et cor tuum.» «Hoc non solum de pecunia, ait S. Hieronymus, sed et de cunctis passionibus sentiendum est. Gulosi deus venter est: ibi ergo habet cor, ubi est thesaurus. Luxuriosi thesaurus epulæ sunt; lascivi, ludicra; amatoris, libido. Huic servit unusquisque quo vincitur.»

Vis ergo scire quis sit thesaurus tuus, quid ames, quid æstimes? Adverte quid sæpius in corde verses, quid mente agites et cogites. Si crebro cogitas et ruminas cœlestia, cœlum amas; si terrestria, thesaurus tuus est in terra, in terra cor tuum quasi talpa sepelivisti. Si ergo sapis, «mens tua non sit in ære, sed in æthere.»

Huc facit quod S. Antonius de Padua (ut habet ejus Vita) in exequiis cujusdam usurarii concionaturus, hoc thema accepit: «Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum,» dixitque: «Mortuus est hic dives, et sepultus est in inferno. Ite ad thesaurum ejus, et in medio illius invenietis cor ejus.» Abierunt amici, et cor adhuc calidum in medio nummorum ejus invenerunt.

Sanctius et sapientius S. Paulinus, Nolæ episcopus, Nola capta a Wandalis, Deum orabat: «Domine, non excrucier propter aurum et argentum; ubi enim omnia mea sint, tu scis,» quia scilicet cor habebat fixum in Deo, non in auro.


Versus 22: Lucerna Corporis Tui Est Oculus Tuus

22. LUCERNA CORPORIS TUI EST OCULUS TUUS. SI OCULUS TUUS FUERIT SIMPLEX, TOTUM CORPUS TUUM LUCIDUM ERIT. — «Lippientes oculi, ait S. Hieronymus, solent lucernas videre numerosas: simplex oculus et purus simplicia intuetur et pura.»

Vers. 23. SI AUTEM OCULUS TUUS FUERIT NEQUAM, TOTUM CORPUS TUUM TENEBROSUM ERIT. SI ERGO LUMEN, QUOD IN TE EST, TENEBRÆ SUNT, IPSÆ TENEBRÆ QUANTÆ ERUNT? — Dicitur oculus simplex, qui sanus est et externis humoribus, qui visum perturbant, non miscetur, ideoque purus est, sincerus et clarus. q.d. «Si oculus tuus fuerit simplex,» id est purus, candidus et mundus, totum corpus tuum lucidum erit et quasi oculatum, quia prævia oculi sui luce et directione omnes actiones suas recte obibit. «Si autem oculus tuus fuerit nequam,» Græce πονηρός, id est male affectus et vitioso humore imbutus, ideoque impurus et obnubilatus, «totum corpus tuum tenebrosum erit,» quia carebit luce et duce, puta illustratione et directione oculi sui. «Si ergo lumen oculare, quod in te est,» id est esse debebat, jam offuscatum, non lumen, sed tenebræ et cæcitas sit, «ipsæ tenebræ quantæ erunt?» id est ipsum reliquum corpus natura sua tenebrosum, ac, ut ita dicam, cæcum, cum nullum nisi ex oculis lumen habeat, jam oculis suis et luminibus, quasi ducibus orbum, quam tenebrosum erit, quamque in tenebris errabit, palpabit et cespitabit? «Quantas, ait S. Hilarius, necesse est ipsarum in te tenebras esse tenebrarum!»

Est primo parabola, uti et pleræque aliæ Christi gnomæ hic. Per oculum ergo, cum S. Hieronymo, Chrysostomo, Jansenio, Maldonato, Toleto in cap. XI Luc., et aliis, mentem et sensum internum accipe, q.d., ait S. Chrysostomus: A corporalibus interiora disce, quod enim oculus est corpori, hoc intellectus est animæ. Sicut enim oculus dirigit corpus; sic intellectus practicus animam; quod enim hic sensit et gustat, hoc sensit et gustat anima. Unde error et vitium animæ in operando nascitur ex errore et vitio intellectus; quod tamen vitium sæpe oritur ex prava inclinatione et cupiditate affectus. Quod enim affectus concupiscit, eodem trahit intellectus, ut judicet illud sibi bonum et prosequendum. Hoc est quod paulo ante dixit: «Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.» Illud enim cor hic explicat vocatque oculum mentis, hoc est intellectum practicum, qui omnes actiones luce sua præit et dirigit. Vult enim docere Christus animum non posse esse purum et rectum, ac consequenter nec actiones ab eo manantes esse puras et rectas, ubi cor est avaritia et auri cupiditate obcæcatum: de hoc enim egit in præcedentibus et aget in sequentibus. Sensus ergo est, q.d. Sicut oculus purus clare illuminat regitque corpus corporisque motus omnes; sin vero oculus crasso pravoque humore obnubiletur, obtenebratur totum corpus, ut illud in tenebris oberret et cespitet: sic pariter, si mens hominis sit pura, illuminabit totam animam omnesque ejus actiones, ut rite recteque fiant; sin mens sit pravo affectu et cupiditate avaritiæ imbuta et obcæcata, eodem afficiet totam animam omnesque ejus operationes, ut non nisi terram et terrenas opes spectent et ambiant, iisque quasi talpæ sese oppleant et excæcent. Ex affectu enim pecuniæ mens multis erroribus et ignorantiis practicis obtenebratur, ut putet sibi licere quod revera est illicitum, esseque utile quod est damnosum, atque has cæcitates suas cæcis et effrænatis suis passionibus, affectibus et actibus communicat, ut cœce ruant in rapinas, fraudes, usuras aliaque scelera, quæ mens ipsa corrigere et frænare debuerat; itaque eos in se cæcos magis ipsa mens excæcat, agitque in cæcas peccatorum ruinas.

Potest secundo, cum S. Augustino et S. Gregorio, lib. XXVIII Moral. cap. VI, ac Beda, per oculum accipi intentio mentis; hæc enim mentem et intellectum movet, regit et flectit quocumque vult; atque hæc ipsa, si pure intendat Deum et divina, velut finem et scopum suum, faciet ut opus ex ea manans (intellige si illud in se sit bonum, aut certe non malum) totum sit purum et sanctum; sin intentio sit prava et impura, faciet ut opus ex ea manans, licet in se bonum, sit impurum, malum et vitiosum. Nam toto capite, a vers. 1 hucusque, Christus egit de recta intentione, eamque requisivit in eleemosyna, oratione et jejunio, hoc est in omni opere bono. Nonnulla huic parabolæ addit Lucas, XI, 36, quæ ibi velut loco proprio explicanda sunt.


Versus 24: Nemo Potest Duobus Dominis Servire

24. NEMO POTEST DUOBUS DOMINIS SERVIRE. — Non tantum contrariis, sed etiam disparatis, sive diversis duntaxat. Est adagium significans rarum et difficile esse duobus dominis, qui fere adversis sunt moribus et humoribus, satisfacere, aut æque eis addici, servire et obsequi. Non ait famulari; subinde enim quis duobus dominis famulatur, sed servire, id est se addicere, amare per omnia, obsequi et obedire. Id Christus applicat avaritiæ et religioni, Deique cultui, q.d. Non potestis servire Deo et Diti, cœlo et cœno, ætheri et æri, numini et nummis. Quare si Deo servire et cor addicere placet, illud ab ære et auro avellendum est. Est hoc tertium Christi argumentum cæteris efficacius, quo Scribas omnesque homines avocat a studio divitiarum, quod scilicet impossibile sit eis servire et Deo. Vis ergo servire Deo? noli servire Mammonæ.

AUT ENIM UNUM ODIO HABEBIT, ET ALTERUM DILIGET; AUT UNUM SUSTINEBIT, ET ALTERUM CONTEMNET. — Pro «sustinebit,» S. Augustinus legit patietur, idque exponit de Mammona. q.d. Mammona, id est opes, est dominus tam imperiosus et difficilis, ut avari duram sub eo serviant servitutem, nec eum ament, sed sustineant et patiantur ejus herile et durum imperium. Franciscus Lucas vero, censens interpretem legisse in Græco ἀνθέξεται, id est sustinebit, patietur, sic disjunctivam hanc exponit, q.d. Servus qui duobus dominis servit, aut unum odiet et alterum diliget; aut si neu- trum diligat, sed utrumque oderit, unius imperium feret et sustinebit, alterius contemnet. Verum Græci hic, æque ac Lucæ cap. xvi, 13, constanter habent non ἀνθέξεται, id est patietur, sed ἑνὸς ἀνθέξεται, id est uni adhærebit, ut vertit Noster, Luc. xvi, 13; Syrus et Arabicus: unum honorabit; Vatablus: uni se dedet, uni cor suum affiget, uni obsequium impendet, id est unum diliget, ut paulo ante dixi. Sensus enim hujus positionis disjunctivæ est, q. d. Servus duobus dominis serviens, ambobus non serviet, sed aut hunc odio habebit, illum diliget; aut vice versa hunc diliget et sustinebit, illum odiet et contemnet, v. g. Si odiat herum Jacobum, diliget herum Joannem; sin diligat Jacobum, odiet Joannem; cui enim mores unius placent, huic mores alterius, utpote diversi et sæpe contrarii, displicent: quare illum amabit, illi obediet et serviet, hunc odiet, nec prompte ei obedire aut servire volet.

Sustinebit. — Ergo hic idem est quod favebit, tuebitur, fovebit, sustentabit. Sic Cicero, I Offic., ait: «Magistratus esse sustinere dignitatem et decus civitatis.» Et Orat. pro Flacco: «Vos rempublicam humeris vestris, judices, sustinetis.» Et pro Rabirio: «Labentem excepit, corruere non sivit, fulsit et sustinuit re, fortuna, fide, hodieque sustinet.» Et Brutus, epist. ad Ciceronem: «Apuleium, inquit, tu auctoritate sustinere debes.» Sic matres sustinent, id est alunt et sustentant suos infantes, magistri discipulos, heri servos, et vicissim filii parentes, discipuli magistros, servi heros. Unde Virgilius, II Georg.: Hinc patriam, parvosque nepotes Sustinet. Sic et Livius ait: «Milites fluviatili pisce et herbis sustinebantur,» id est sustentabantur.

NON POTESTIS DEO SERVIRE ET MAMMONÆ. — q. d. Non potestis vos addicere Deo simul et studio opum, ut cor vestrum affigatis utrique, ut utrique curas, operas et labores vestros impendatis; præsertim quia Deus ita vult coli et amari supra omnia, ut nullum rivalem patiatur, nec sinat aliquem sibi in amore æquari aut comparari. Vice versa, opes ita cor et curas divitis avari ad se rapiunt, ut non sinant illa Deo impendi.

Nota: Hebr., מטמון matmon; Chald. mamon; Syriace, mamona, ait S. Hieronymus, vocantur divitiæ et thesauri, quos in arcis recondunt divites, a radice טמן taman, id est abscondere. Aut, ut Angelus Caninius in Nomin. Hebr. Novi Testamenti, a radice אמן aman, id est firmare, stabilire. Nam, ut dicitur, Proverb. x, 15: «Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus.» Sic opes Hebraice vocantur חיל chaiil, a robore, quod divitem faciant valentem et potentem; sed tum potius scribendum esset mamon et mamona per simplex m, quomodo in libris Chaldæis et Syris scriptum habetur. Hinc et lucrum Punice (Punica enim lingua est affinis Hebrææ) vocatur mammon, ait S. Augustinus, lib. De Serm. Domini in monte, cap. xxII. Hinc quoque Persicus pro Mammonæ vertit divitiis et bonis caducis.

Porro S. Irenæus, lib. III, cap. x, mammonas interpretatur cupidum, quod interpres ejus exponit, quasi S. Irenæus Mammona derivet ex מום mum, id est macula, et [ון] on, id est opes, ut mammona sit idem quod macula divitiarum; talis enim est cupiditas vel avaritia, quæ maculat, imo perdit opes eas recondendo ut ab ærugine comedantur, non vero erogando eas in egentes, quæ est quasi opum vita, salus, finis et felicitas, quæ ad hunc usum a Deo et natura creatæ sunt.

Nota: non dicit: Non potestis opes habere et Deum: utrumque enim habuit Abraham, Isaac, Jacob, David, Salomon multique Sancti, qui divitiis non affixere cor, quia eis usi sunt ad pia opera; sed «non potestis Deo servire et Mammonæ;» qui enim servit Mammonæ, opum est servus, quare eas non regit ut dominus, sed ab eis regitur quasi mancipium, ut omnes labores et dolores suscipiat quos cupido opum illi suggerit. Sane dura et miserabilis est hæc servitus: «Servire vero Deo regnare est.» Vere S. Bernardus, serm. 21 in Cant.: «Avarus, ait, terrena esurit ut mendicus; fidelis contemnit ut dominus. Ille possidendo mendicat; iste contemnendo servat.»

Igitur: Imperat aut servit regina pecunia cuique. Imperat avaro, servit liberali. Et quid est aurum et argentum, nisi terra rubra et alba? ait S. Bernardus.

Opponit Deum Mammonæ apposite, quia Mammona sive Plutus, vel Pluto (πλοῦτος enim vocantur divitiæ) qui et Dis dicebatur, a Gentibus colebatur quasi divitiarum Deus. Unde Cicero, lib. II De Natura Deorum: «Terrena, inquit, vis omnis atque natura Diti Patri dedicata est, qui dives, ut apud Græcos Πλούτων, quia et recidant omnia in terras, et oriantur e terra.» Avari ergo Deus est Mammon, sive Pluto, qui eum secum ad inferos (ibi enim est regnum et regia Plutonis) deducet.

Audi S. Augustinum, libro IV De Civit., cap. xxI: Gentiles commendabant se «deæ Pecuniæ, ut pecuniosi essent; deo Æsculano, et filio ejus Argentino, ut haberent æream aureamque pecuniam. Nam ideo patrem Argentini Æsculanum posuerunt, quia prius ærea pecunia in usu esse cœpit, post argentea. Miror autem, quod Argentinus non genuit Aurinum, quia et aurea subsecuta est. Quem deum si isti haberent, sicut Saturno Jovem, ita et patri Argentino, et avo Æsculano Aurinum præponerent.» Causa cur pecunia facta sit dea, est ejus potentia et imperium: nam, ut ait Ecclesiasticus, cap. x: «pecuniæ obediunt omnia;» pecunia enim comparantur dignitates, vina, epulæ, vestes, equi, currus, et quid non? unde Osee, cap. xII, 8, de talibus ait: «Verumtamen dives ef- fectus sum, inveni dolum mihi.» Hinc et Juvenalia, Satura I: Inter nos, inquit, sanctissima divitiarum majestas. Et Petronius Arbiter eas Jovi pares facit vel superiores: Quidvis, inquis, nummis præsentibus opta, Et veniet: clausum possidet arca Jovem. Et Auctor Antologiæ: Nunc vulgus superos vix putat esse deos; Nimirum ingenti congesta pecunia cura Est Deus: humanas nunc regit illa vices. Vide Aristophanem in Pluto.

Præclare S. Hieronymus, epist. 28 ad Lucinium: «Non potestis, inquit Dominus, Deo servire et Mammonæ. Aurum deponere incipientium est, non perfectorum. Fecit hoc Crates Thebanus, fecit Antisthenes; seipsum offerre Deo, proprie Christianorum est et Apostolorum; qui duo cum vidua paupertatis suæ in gazophylacium æra mittentes, totum censum quem habuerunt, Domino tradiderunt, et merentur audire: Sedebitis super duodecim solia, judicantes duodecim tribus Israel.» Denique divitiæ dictæ sunt, eo quod dividant distrahantque mentem, ait S. Ambrosius, lib. De Abraham, sicut deviserunt Abraham a Lot. Genes. XIII.


Versus 25: Ne Solliciti Sitis Animae Vestrae

25. IDEO DICO VOBIS, NE SOLLICITI SITIS ANIMÆ VESTRÆ QUID MANDUCETIS, NEQUE CORPORI VESTRO QUID INDUAMINI. — Animæ; illa enim eget cibo, non præcise pro se, sed ut in corpore retineatur illudque animet et vegetet. Rursum in anima est omnis cibi sensus, gustus et delectatio. Aut animæ, id est vitæ, ait S. Augustinus, anima enim est causa vitæ.

Pro «ne solliciti sitis,» Græce est μὴ μεριμνᾶτε, id est ne anxie cogitetis, ne cum cura, anxietate et ærumna solliciti sitis: μεριμνᾶτε enim dicitur a μερίζειν τὸν νοῦν, quod studium congregandi opes animum dividat, et in varias cogitationes, curas, sollicitudines, anxietates distrahat et quasi dissecet. Non ergo prohibet hic Christus providam diligentiam et laborem procurandi sibi suisque necessaria ad vitam, uti voluerunt Euchitæ (qui volebant semper orare, et nunquam laborare), contra quos S. Augustinus scripsit librum De Opere monachorum; sed vetat eorum sollicitudinem anxiam, præoccupatam, intempestivam, timidam, Deo diffidentem, cor in terra defigentem et a Dei servitio distrahentem.

Atque ut eam confutet nobisque eximat, adhibet septem rationes sive argumenta: Prima est hoc versu in verbis proxime sequentibus, petiturque a cura corporis nostri, quam gerit Deus. Secunda, vers. 26, ab avibus, quas Deus curat et pascit. Tertia, vers. 27, quod omnis nostra sollicitudo inanis sit sine Deo. Quarta, vers. 28, a liliis et fæno, quæ vestit et ornat Deus. Quinta, vers. [29 et 30], quod hæc sollicitudo paganorum sit, non Christianorum. Sexta, vers. 32, quia ad Dei scientiam omnia et gubernantis providentiam pertinet de victu nobis providere, ut quærentibus regnum Dei alimenta adjiciat. Septima, vers. 34, quia sufficit diei malitia sua. Tot argumentis utitur Christus, quia longe major hominum pars laborat hac nimia sollicitudine, adeoque a mane in vesperam non aliud cogitat, non aliud laborat, quam ut cibum et vestitum sibi suisque comparet, quæ est magna miseria et plus quam asininus labor.

NONNE ANIMA PLUS EST QUAM ESCA, ET CORPUS PLUS QUAM VESTIMENTUM? — Est hæc prima ratio, contra anxiam et nimiam sollicitudinem rerum temporalium, petita a minori, sive a minus verisimili ad id quod magis verisimile, q. d. Deus qui nobis animam et corpus dedit, imo ex nihilo creavit, et continue conservat et quasi creat, hic utique etiam dabit quæ minora sunt, puta escas et vestes, sine quibus corpus et anima non possunt subsistere. Ita S. Augustinus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius. Vere S. Chrysostomus, homil. 87 ad Populum: «Deo, ait, pascente, non est opus nos esse sollicitos. Nam divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum, non minuentur omni bono.» Psal. xxxIII.


Versus 26: Respicite Volatilia Caeli

26. RESPICITE VOLATILIA CŒLI, QUONIAM NON SERUNT, NEQUE METUNT, NEQUE CONGREGANT IN HORREA: ET PATER VESTER CŒLESTIS PASCIT ILLA. NONNE VOS MAGIS PLURIS ESTIS ILLIS? — Græce μᾶλλον διαφέρετε αὐτῶν, id est magis differtis ab illis? multum præcellitis illis?

Est secundum argumentum quo probat Christus nos non debere esse sollicitos de victu et vestitu, petitum ab avibus, ideoque a minori ad majus, q. d. Si Deus aves irrationales de victu non sollicitas, nec pro eo laborantes, sed otiosas, ac subinde odiosas, v. g. corvos, ut habet Lucas, cap. xii, 24, pascit, datque eis illaboratum granum et cibum; quanto magis pascet vos, qui estis homines rationales, creati ad imaginem ejus, imo filii ejus et hæredes, Christi sanguine redempti, pro quibus proinde tot agricolas procurat, quos facit serere, metere et triturare, ac tot molitores molere, tot pistores pinsere panem, etc.! Comparat homines non bobus terrestribus, sed avibus cœlestibus, ut doceat eos debere esse cœlestes, et instar avium e terra in cœlum mente avolare, indeque cibum tum corpori, tum animæ necessarium, quotidie a Deo expectare et postulare. Aves enim quotidiana annona contentæ, de crastina non sunt sollicitæ, sed in Dei providentia placide conquiescunt, tantumque volatui et cantui vacant. Poterat Christus, ait Chrysostomus, «hominum proferre exempla, ut Mosen, Eliam, Joannem, qui de victu non fuere

nuit. Cur enim homo non faciat, quod facere causam inopiae nostrae esse avaritiam: "Etenim aves? cur sollicitus sit, cum non sint sollicitae aves? Quocirca S. Franciscus mire delectabatur avibus, praesertim alaudis, easque ad Dei laudes concinendas invitare solebat. Unde et illi mox a morte suo cantu parentarunt alaudae. Magna enim copia ad tectum domus, in qua mortuus erat, advolantes, die cum insolita jubilatione gyrantes, Sancti laudes et gloriam celebrarunt. Solitus erat ipse fratres sui ordinis comparare alaudis et ut eas imitarentur adhortari. Nam alauda: Primo, inquit, cristam habet instar galeri, unde et galerita vocatur, teste Plinio, libro XI, cap. XXXVII; sic et Minoritae cucullum gestant sive caputium, ut meminerint se puerorum, qui cucullis caput suum involvunt, innocentiam et humilitatem imitari debere. Secundo, alauda est cinerei coloris; cinerea est et tunica fratrum, ut recordentur illius dicti a Deo ad protoplastum: "Memento, homo, quia pulvis, sive cinis es, et in cinerem reverteris." Tertio, alaudae vivunt in paupertate, sine sollicitudine grana, quae terra praebet, carpentes; sic et fratres profitentur paupertatem, mendicato vivunt sine sollicitudine, in Dei providentia et fidelium charitate spem annonae reponentes. Quarto, alaudae mox ut granum invenerint et comederint, in coelum feruntur volatu directo et sublimi, ita ut aciem intuentium fugiant, canentes et quasi gratias agentes Deo omnium parenti et altori. Idem faciunt fratres, "quia panem Angelorum manducavit homo," id est panem ex eleemosyna quaesitum, ad quem fratribus mendicantibus dandum Angeli instigant eos qui sunt divites. Quinto, alaudae dicuntur a laude, quod assiduo cantu Deum laudent; sic et fratres terrena despiciant, coelestia appetant, quasi hospites terrae et cives coeli, sciantque se a Deo vocatos ad hoc, ut jugiter Deum laudent, tum psalmodia, tum praedicatione et sanctitate vitae. Ita refert Lucas Waddingus in Annal. Minorum, anno Christi 1226, n. 39, et alii. Audi S. Ambrosium, serm. in cap. I Malachiae, qui extat in fine tom. II: "Aves, inquit, propter viles escas gratias agunt; tu pretiosissimis epulis pasceris, et ingratus es? Quis igitur non erubescat sensum hominis habens, sine psalmorum celebritate diem claudere, cum ipsae aves ad gratificandum psalterii suavitate persultent; et ejus gloriam non versuum dulcedine personare, cujus ludem volucres modulata cantilena pronuntiant? Imitare ergo, frater, minutissimas aves, mane et vespere creatori gratias referendo. Et si es devotior, imitare lusciniam, cui quoniam ad dicendas laudes dies sola non sufficit, nocturna spatia pervigili cantilena decurrit. Et tu igitur tuis laudibus diem vincens, operi tuo adde nocturna curricula, et insomnem suscepti laboris industriam psalterii serie consolare." inquit, illis (corvis) idcirco inelaborati pabuli usus exuberat, quod fructus sibi communes ad escam datos speciali quodam nesciunt vindicare dominatu. Nos communia amisimus, cum propria vindicamus; nam nec proprium quidquam est, ubi perpetuum nihil est; nec certa copia, ubi incertus eventus. Cur enim divitias tuas aestimes, cum tibi Deus etiam victum cum ceteris animantibus voluerit esse communem? Aves coeli speciale sibi nil vindicant, et ideo pabulis indigere nesciunt, quia aliis invidere non norunt."

Denique idem S. Ambrosius, in cap. XII Luc., ad illa vers. 24: "Considerate corvos, quia non seminant, etc., et Deus pascit illos," ex hoc loco docet causam inopiae nostrae esse avaritiam:


Versus 27: Quis Vestrum Cogitans Potest Adjicere Cubitum Unum

27. QUIS AUTEM VESTRUM COGITANS (Graece merimnon, id est sollicitus, sollicite cogitans, anxie curans, hoc est, sollicita sua cogitatione, disquisitione et molitione: "sollicitudo enim est aegritudo (inquietudo, anxietas) animi cum cogitatione," ait Cicero, Tuscul. IV), POTEST ADJICERE AD STATURAM SUAM CUBITUM UNUM? -- Est tertium argumentum a majori sive magis verisimili ad minus. Unde Lucas, XII, 26, addit: "Si ergo quod minimum est non potestis, quid de cetero solliciti estis?" q. d. Si frustranea est cogitatio, sollicitudo et labor, qua quis vellet excogitare modum adjiciendi staturae suae cubitum unum, ut scilicet longior et altior fieret quam sit, cubito uno: licet enim mille annos cogitaret, et cogitando se discruciaret, nunquam id perficeret; quanto magis inanis est anxia sollicitudo, qua quis vitam per escam anxie conservare et prolongare suapte industria molitur; solius enim Dei est, uti corpus a se creatum augere ut ad justam staturam excrescat, ita multo magis vitam quam dedit, conservare et ad finem a se statutum producere, ac consequenter alimenta ad hoc necessaria paterna sua providentia procurare et subministrare.

Notat Euthymius hic nominari cubitum, quia cubitus est propria mensura staturae humanae. Omnis enim homo recte formatus suorum cubitorum quatuor habet in altitudine, et quatuor in latitudine; scilicet, si extensis sit brachiis, ut haec extensio latitudini addatur; extensio enim brachiorum est mensura staturae cujusque hominis, atque hac ratione homo est quadratus, hoc est, tam latus, quam longus, ut discat esse quadratus et solidus in constantia et virtute.


Versus 28-29: Considerate Lilia Agri

28. Et de vestimento quid solliciti estis? CONSIDERATE LILIA AGRI, QUOMODO CRESCUNT: NON LABORANT, NEQUE NENT.

29. DICO AUTEM VOBIS: QUONIAM NEC SALOMON IN OMNI GLORIA SUA COOPERTUS EST (Graece periebbaleto, id est amictus, indutus fuit; Arabicus, vestitus fuit) SICUT UNUM EX ISTIS. -- Est quartum argumentum ab elegantia liliorum. Si enim Deus lilia tanto candore, decore et pulchritudine vestit et ornat, quanto magis homines in se confidentes veste necessaria donabit!

Innuit lilia, dum crescunt et nutriuntur, suis involucris quasi vestibus obvolvi. Porro, mira est liliorum venustas, fulgor, fragrantia, ordo, decor, elegantia, celsitudo, quibus ea condecorat Deus, de quibus Plinius, lib. XXI, cap. V.

Meminit Christus liliorum et vestis sive indumenti Salomonis, quia hoc erat candidum, floridum et liliatum, scilicet intertextum, vel opere phrygionico acupictum liliorum effigiebus, et liliorum candentium fulgorem aemulabatur; hoc enim suo candore, decore et pulchritudine est elegantissimum, ideoque fuit vestis regum et principum. Audi Pausaniam in Eliacis, lib. V, cum Jovis describit simulacrum: "Cui, praeter alia, pallium erat aureum: in eo cum diversa animalia, tum ex omnibus florum generibus, lilia in primis caelata erant." Et Marcellinus, lib. XIV, invectus in luxum vestium: "Longioris, inquit, fimbriae tunicae perspicua lucent varietate liliorum, effigiatae in species animalium multiformes." Hinc et suam illam nobilissimam candidissimamque togam, donatam sibi a Parthenio, cubiculi Domitiani praefecto, cum liliis comparat Martialis, lib. VIII, 28: Lilia tu vincis: nec adhuc dilapsa ligustra, Et Tiburtino monte quod albet ebur, Spartanus tibi cedet olor, Paphiaeque columbae, Cedet Erythreis eruta gemma vadis. Ita Pineda, lib. VI De Rebus Salomonis, cap. V.

Anagogice: lilia et liliata vestis repraesentant stolam immortalitatis et gloriae qua suos electos in coelo amiciet Christus. Unde Psalmus XLIV inscribitur: "Pro liliis; sive, pro iis qui commutabuntur," scilicet a morte in immortalitatem, a miseria in gloriam. Quocirca Hilarius hic per "lilia non laborantia neque nentia," significari intelligit "Angelorum coelestium claritates, quibus extra humanae scientiae eruditionem a Deo gloriae candor inductus est; et cum in resurrectione similes omnes Angelis erunt, sperare nos coelestis gloriae voluit operimentum, exemplo Angelicae claritatis. Lilium enim etiam avulsum a radice et a terra, ex se efflorescit et virescit, et rursum suo honore vestitur. Ita sane Angelorum virtutes ex sua origine, ut sint semper, accipiunt."

Porro, Christus praefert liliorum pulchritudinem liliatis ex filo argenteo Salomonis vestibus, quia illa utpote naturalis et nativa omnem artis elegantiam, quasi adumbratam et imitatione expressam, superat. Ars enim imitatur naturam, sed non adaequat: hinc major est pulchritudo naturae, quam artis. Ars enim est quasi simia naturae: sicut ergo simia imitatur hominem et hominis gestus, sed non assequitur, nunquam enim fit homo, sed "simia est simia, licet aurea gestet insignia;" sic et ars nunquam pertingit ad dignitatem et decorem naturae. Ars enim est quasi fucus naturae, quasi umbra et imago naturae: quantum ergo praestat veritas fuco, umbra imagini, tantum natura praestat arti. Ita sanctus Chrysostomus: "Quantum, inquit, distat a veritate mendacium, tantum inter illorum amictus et horum florum discrimen interiacet." Et S. Hieronymus: "Revera, inquit, quod sericum, quae regum purpura, quae pictura textricum potest floribus comparari? Quid ita rubet ut rosa? quid ita candet ut lilium? Violae vero purpuram nullo superari murice, oculorum magis quam sermonis judicium est."

Denique flos naturae est flos verus et vivus, flos vesti intextus est flos pictus et exanimis: tantum ergo inter se differunt, quantum homo verus et homo pictus; ars enim est pictura et adumbratio naturae. Vetus est dictum: "Pulchros esse foetus artis, aureos naturae." Tacite hic notat Christus, quam exiles et viles sint vestes aureae, sericae, purpureae, in quibus opulenti vane gloriantur, quasque tanto labore et sollicitudine ambiunt. Quid enim, ut ait S. Bernardus, est aurum et argentum, nisi terra alba et rubra? quid margaritae, nisi excrementa concharum? quid purpura, nisi sanguis vilis pisciculi, qui purpura dicitur? quid bombycina, nisi netus et stamina vermium, puta bombycum?

Tropologice Glossa: "Lilia, ait, sunt virgines, qui per augmentum virtutum in Deo crescunt, et induuntur gratiae vestibus in praesenti, et gloriae in futuro." Hinc illud Cant. II, 1: "Ego flos campi et lilium convallium. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias." Et VI, 2: "Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia." Vide ibi dicta.

Porro, quam illa sint speciosa, deceantque principes sponsos, praesertim Salomonem et Christum, proinde quam iis delectaretur Salomon, patet ex ejus canticis, ubi saepius ait de sponso: "Qui pascitur inter lilia." Et cap. II, 16, et cap. VI, 2, et cap. VII, 2: "Venter tuus, inquit, sicut acervus tritici vallatus liliis." Imo cap. II, 1: "Ego, inquit, flos campi et lilium convallium."


Versus 30: Modicae Fidei

30. SI AUTEM (Arabicus: Si enim) FOENUM AGRI, QUOD HODIE EST, ET CRAS IN CLIBANUM MITTITUR, DEUS SIC VESTIT; QUANTO MAGIS VOS, MODICAE FIDEI? -- Liliis pulchris addit vilem herbam et foenum, ac majorem energiam. Pro foenum enim Graece est chorton, id est herbam, q. d. Si Deus herbam in agro tanto virore, tamque pulchris foliculis et involucris vestit, quae hodie est et viret, cras demittitur et siccatur, fitque foenum, ac in clibanum sive furnum mittitur, ut eum succendat et calefaciat ad coquendos in eo panes; quanto magis vos," qui estis homines fideles, amici et filii sui, Deus vestiet? Vos, inquam, qui sine causa estis modicae fidei, Graece oligopistoi, id est parum fidentes in Deo Deique paterna providentia.

Nota: hac increpatione Christus ostendit vulgarem de cibo et veste sollicitudinem nasci ex nimia et non ferenda divinae providentiae diffidentia; si enim illi plane confiderent homines, non essent adeo solliciti, sed in ea secure conquiescerent, tumque Deus moderate laborantibus sibique fidentibus de necessariis omnibus provideret.


Versus 31-32: Quid Manducabimus, Aut Quid Bibemus

31. NOLITE ERGO SOLLICITI ESSE, DICENTES: QUID MANDUCABIMUS, AUT QUID BIBEMUS, AUT QUO OPERIEMUR? -- qua veste tegemus corpus nudum contra aeris injurias?

32. HAEC ENIM OMNIA GENTES INQUIRUNT. -- Est quintum argumentum, quod haec terrenorum, puta cibi, potus, vestitus sollicitudo pagana sit, non Christiana, ideoque congruat paganis, qui Deum Deique providentiam ignorant, non Christianis, qui utramque credunt et sperant, imo in dies sentiunt et experiuntur.

Scit enim Pater vester (Graeca et Syrus addunt ouranios, id est coelestis) quia (quod, quantum et quamdiu) his omnibus indigetis. -- Est sextum argumentum, q. d. Nolite esse solliciti et anxii in vestra cibi vestisque indigentia; nam Deus probe illam novit, imo videt et intuetur, quia Deus est: ergo eidem providebit, quia amat curatque vos tanquam filios, quia Pater vester; idque facere potest, quia coelestis est et omnipotens. Quin ergo in eum sollicitudinem vestram omnem devolvitis? Scit enim, vult et potest vestrae necessitati succurrere: scit, quia Deus; vult, quia Pater; potest, quia Rex coelestis in coelo et terra pleno jure dominatur. Addit S. Lucas, XII, 29: "Et nolite in sublime tolli;" Graece me meteorizesthe, id est nolite in meteora aut alia praesidia humana respicere, de quo ibidem plura. Unde S. Franciscus suis non aliud dabat viaticum, quam illud Psaltis, LIV, 23: "Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet," ubi pro curam tuam Hebr. est iehabcha; quod Chald. vertit spem tuam; S. Hieronymus, charitatem tuam; Vatablus, pondus vel sarcinam tuam, hoc est tua negotia, tuas sollicitudines, tuas aerumnas, tuam paupertatem et quidquid te onerat et gravat; Psaltes Rom., cogitatum tuum. Radix iahab significat affectum postulantis, q. d. Jacta quidquid tibi sollicitudinem, aviditatem, precem anxiam movet et elicit, et ipse te enutriet; Hebr., sustentabit, perficiet, curabit. Quin et S. Petrus, I epist. cap. V, 7: "Omnem, inquit, sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis." Et S. Paulus, Philipp. IV, 6: "Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestras innotescant apud Deum." Vide ibi dicta. Nobis enim mens est arcta, humeri et vires exiles. Deus autem latissimos habet providentiae oculos, aeque ac humeros; ipse enim est verus Atlas, qui coelum et terram humeris sustinet. Ita Deus castra Hebraeorum (erant in iis facile duo milliones hominum praeter equos, boves feraque animalia) in sterili deserto aluit manna vestesque eorum incorruptas servavit, imo fecit ut illae cum pueris crescentibus sensim crescerent; idem fecit de calceis, idque per 40 annos. Sic etiamnum Deus ubique gentium mirabiliter providet, alitque tot pauperes opifices, qui numerosam habent prolem et familiam, ad quam alendam quotidianus eorum labor et lucrum exile nullo modo sufficit, praesertim quia saepe male valent; aut si sani sunt, non inveniunt quod operentur et lucrentur: quod velut certum divinae providentiae argumentum admiratur et celebrat alibi S. Chrysostomus. Fac enim computum, ac rationes subduc tam lucri quam expensi, invenies longe plus eos expendisse, quam lucrati sint. Facit ergo illis Deus, quod faciebat Hebraeis colligentibus manna in deserto: qui enim minus collegerant quam mensuram Gomor, his Deus insensibiliter plus addebat, tantum, scilicet, quantum sufficeret ad implendum Gomor, Exodi XVI, 18. Gomor enim erat mensura diurni victus cuique sufficiens. Quocirca Psaltes: "Dominus, ait, regit me (Hebr. Dominus pastor meus, vel pascit me), et (idcirco) nihil mihi deerit: in loco pascuae, ibi me collocavit." Psal. XXII. Cur ergo de crastino es sollicitus? cur Deo non fidis? injuriam facis Deo, divinam providentiam et curam Deo quasi adimis et tibi arrogas. Merito ergo te deseret Deus, teque vacuum, egenum, famelicum et nudum relinquet. Longe ergo satius est "sollicitum ambulare cum Deo solo," Michaeae VI, 8, eique dicere: "Ego autem sum mendicus et pauper, Dominus sollicitus est mei." Dei enim sollicitudo pro nobis multo major est omni cura, quam pro nobis ipsimet gerere possumus. Est enim in Deo divina et immensa.


Versus 33: Quaerite Primum Regnum Dei

33. QUAERITE ERGO (Graece de, id est autem) PRIMUM REGNUM DEI ET JUSTITIAM EJUS, ET HAEC OMNIA ADJICIENTUR (Graece prostethesesetai, id est apponentur, ut legunt S. Cyprianus et S. Augustinus, sicut panis et cibus pauperi famelico in mensa a divite apponitur) VOBIS. -- Primum, non tam tempore, quam dignitate, ait S. Augustinus, item aestimatione et appretiatione, q. d. Maxime et praecipue quaerite regnum Dei, illud prae ceteris aestimate, et summi pretii ducite, parvi vero bona temporalia, utpote quae tantum in ordine ad regnum Dei quaerenda sunt, quaeque a Deo mantissae loco adjiciantur, scilicet ubi hominum saluti id expedit. Errant ergo qui dicunt: O cives, cives, quaerenda pecunia primum: Virtus post nummos. Tales errores sunt et hodie eorum qui pinguia officia, beneficia, dignitates et praelaturas omni diligentia quaerunt et procurant, parum de onere et aptitudine sua, ac de salute aeterna cogitantes.

Regnum Dei (coeleste, puta aeternam beatitudinem et gloriam) et justitiam ejus? -- scilicet Dei (Graece enim est masculinum autou), hoc est, media quae ducunt ad regnum Dei, scilicet Dei gratiam, virtutes et bona justaque opera, quibus coram Deo fimus justi vel justiores, quaeque Deus nobis praescripsit et mandavit, ut nimirum ei ejusque praeceptis obediamus.

ET HAEC OMNIA ADJICIENTUR VOBIS. -- Ergo ipsa non erunt merces bonorum operum, quia haec tota nobis servatur in coelo, ait S. Augustinus, sed adjicientur quasi mantissa et auctoramentum exiguum ad pondus mercedis adjectum: ipsa enim sunt bona infima, ait S. Chrysostomus, respectu coelestium, ubi "supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus" exspectamus. II Cor. IV, 17.


Versus 34: Nolite Solliciti Esse in Crastinum

34. NOLITE ERGO SOLLICITI ESSE IN CRASTINUM (in tempus futurum); CRASTINUS ENIM DIES SOLLICITUS ERIT SIBI IPSI, -- hoc est de seipso: videtur legisse heaute; jam legunt ta heautes, id est de rebus suis, sed eodem redit sensus. Est septimum argumentum, q. d. Sinite crastino, id est futuro tempori curam et sollicitudinem crastini, id est sui ipsius: ut quid ante tempus vultis esse anxii et miseri? licet enim hodie curas crastini vobis accersatis, nihil idcirco minus curarum vobis secum afferet dies crastinus, quibus sibi sollicitus et vobis molestus sit, ita ut non sitis illius onera leviora reddituri, sed hodiernum diem nova crastini fascis injectione duntaxat oneraturi: suo ergo tempori sua servetur sollicitudo, hodierno hodierna, crastino crastina; ita sollicitudo in partes divisa minuetur, fietque levior et portatu facilior. Sane, si anima ingrediens in corpus hominis, dum nascitur, videret universas egestates, molestias, dolores et angores quos per omnem vitam, per singulos dies, horas et momenta est subitura, exhorresceret, desperaret, nec in corpus ingredi sustineret. Quocirca Deus celat et abscondit futuras aerumnas, quae nobis obveniunt, ut singulis diebus singulas carpamus, et divisas carptim sustineamus: quod factu longe facilius est. Sapienter S. Chrysostomus hic: "Nequaquam, inquit, ulterioris diei cura te conterat: cujus enim diei spatium te visurum nescis, quam ob causam illius sollicitudine torqueris?" Et Sanctus ille Barsidias: "Quid prodest sollicitum esse de futuris contingentibus, quae forte nunquam evenient?"

Nota primo: to hodie significat tempus praesens; crastinum, quodvis tempus futurum. Ita S. Hilarius et Hieronymus: simile est vers. 6, et cap. praeced., vers. 27 et 29.

Secundo, per prosopopoeiam crastino hic tribuitur sollicitudo, quia videlicet dies crastinus suggerit homini materiam novae sollicitudinis, quae pro tempore et re nata curari debet. Ita S. Chrysostomus. Simili schemate ait Poeta: Nescis quid serus vesper vehat. Et Psaltes: "Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam." Psal. XVIII, 3.

Tertio, Christus hic non prohibet omnes crastinas, imo menstruas et annuas provisiones frumenti, vini, olei, etc.; has enim prudentia oeconomica requirit, ideoque has prudenter fecit Joseph in Aegypto, Gen. XLI, 35; et Apostolus, Act. XI, 29. Unde S. Antonius apud Cassianum, Collat. IX, cap. II, ait nonnullos nihil in crastinum servare volentes fuisse deceptos, nec potuisse arreptum opus congruo exitu terminare. Vide S. Augustinum, lib. De Operibus monachorum, cap. XXVIII et XXIX. Sed tantum vetat sollicitudines de futuro inutiles, anxias et intempestivas, videlicet, cum quis sollicitus est circa ea quorum cura secundum rectam rationem non congruit praesenti tempori, sed futuro: talis enim tantum diei praesenti et sibi ipsi onus curasque frustra accersendo et aggravando injuriam facit, et frustraneam molestiam creat.

Sollicitudo ergo est duplex: Prior moderata et sedula, quam recta ratio tali rei vel negotio adhibendam dictat, quae a Graecis dicitur akribeia, id est diligentia, et spoude, id est studium. Unde Isidorus, lib. II Etymol.: "Sollicitus, inquit, dicitur quasi solers citus: in quantum scilicet aliquis ex quadam solertia animi velox est ad prosequendum ea quae sunt agenda;" unde solers dicitur quasi solus ars, ait Festus, id est totus artificiosus, industrius et ingeniosus. Haec ergo sollicitudo est laudabilis et necessaria in omni prudentia et virtute. Posterior est immoderata, nimia, anticipata, impertinens, qua homo timidus vel cupidus frustra se discruciat et affligit de futuris eventibus, qui plane incerti sunt, nec praevideri vel impediri possunt; haec Graecis dicitur merimna, (quae vox hic est in Graeco) id est anxia cura, anxietas, aerumna; hanc vetat hic Christus, ut dixi vers. 25. Unde Glossa interlinearis: "Non labor, inquit, et providentia damnatur, sed sollicitudo mentem suffocans."

SUFFICIT DIEI MALITIA SUA. -- "Malitia," id est molestia, cura et afflictio "sua." q. d. Quisque dies suam homini affert molestiam et sollicitudinem: ut quid ergo frustra alias sibi de crastino et futuro accersit? Graecum ergo kakia, id est malitia, sumitur pro kakosis, id est mali illatione sive afflictione. Sic Jacob ait Pharaoni: "Dies peregrinationis meae centum et triginta annorum sunt