Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo prohibet Christus ne alios judicemus et ne sanctum demus canibus. Secundo, vers. 7, docet insistendum esse orationi. Tertio, vers. 13, asserit viam in caelum esse arctam et a paucis iniri. Quarto, vers. 15, monet fugiendos esse falsos prophetas et doctores, qui in vestimentis ovis celant lupum. Quinto, vers. 24, pronuntiat sapientem esse eum qui ita audit verba sua, ut illa faciat et opere impleat; ideoque similem esse aedificanti domum, non in arena, sed in petra, quae ventis et procellis omnibus resistit.
Textus Vulgatae: Matthaeus 7:1-29
1. Nolite judicare, ut non judicemini. 2. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 3. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? 4. Aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo; et ecce trabs est in oculo tuo? 5. Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. 6. Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. 7. Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 8. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti, aperietur. 9. Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10. Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? 11. Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se! 12. Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex et Prophetae. 13. Intrate per angustam portam: quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 14. Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam. 15. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. 16. A fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? 17. Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. 18. Non potest arbor bona malos fructus facere; neque arbor mala bonos fructus facere. 19. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 20. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. 21. Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. 22. Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? 23. Et tunc confitebor illis: Quia nunquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. 24. Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram; 25. et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram. 26. Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam; 27. et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. 28. Et factum est, cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus. 29. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum et Pharisaei.
Versus 1: Nolite Judicare, Ut Non Judicemini
1. NOLITE JUDICARE (temerarie et maligne), UT NON JUDICEMINI. — Nota: Christus non prohibet hic publicum magistratus judicium, quo reos condemnat, innocentes absolvit, hoc enim necessarium est in omni republica; sed tantum privatum, cum scilicet temerarium est, aut curiosum, aut detractorium: hoc enim charitati et justitiae, ipsique Deo, cujus judicium usurpamus, repugnat; proximo enim dati sumus non judices, sed socii: quare, si temerarie malam de eo habemus opinionem, injuriam ei facimus, eique famam in animo nostro et apud alios, si eam ore proloquamur, eripimus. Fama autem ingens est bonum, majusque quam sint opes. Ita S. Hieronymus, Beda, Basilius in Reg. brevior., Reg. 164, et S. Augustinus: «Quae dubium est quo animo fiant, inquit, in meliorem partem vult nos interpretari.» Nam philautia, idest amor proprius et invidia impellunt hominem, ut in deteriorem partem illa interpretetur. Unde Glossa: «Vix quisquam, ait, invenitur hoc vitio carens, ut suis favens, aliena facile reprehendat.» Audi S. Augustinum, serm. 202 De Tempore: «De istis ergo, quae sunt Deo nota et nobis incognita, periculose nostros proximos judicamus. De ipsis enim Dominus dixit: Nolite judicare, ut non judicemini. De illis vero quae aperta sunt et publica mala judicare et redarguere, cum charitate tamen et amore, et possumus et debemus, odio habentes non hominem, sed peccatum, non vitiosum, sed vitium detestantes, morbum potius quam aegrotum. Nam publicus adulter, raptor, assidue ebriosus, proditor, superbus, si judicati vel castigati non fuerint, implebitur in eis illud quod acutissimus martyr Cyprianus de talibus dixit: Qui peccantem verbis adulantibus palpat, peccati fomitem subministrat.» Causam perversitatis temerarii judicii dabat S. Antonius, dictitans nos saepe falli in ratione gestorum: aliud esse Dei cuncta cernentis judicium, qui non ex superficie corporum, sed ex mentium judicat arcanis. Aequum autem esse nos nobis compati et invicem onera nostra portare, ut concesso examine salvatori proprias conscientias nosmetipsos judicantes intueremur. Ita S. Athanasius in ejus Vita.
Nota: hoc ut plurimum est verum, non tamen semper. Christus enim, Apostoli et Sancti, qui neminem temere judicarunt, a Pilato et Judaeis temere et injuste judicati et condemnati sunt: semper tamen id verum est de judicio Dei. Audi S. Augustinum, De Sermone Domini in monte: «Temeritas, qua punis alium, ipsa te puniet; nocet semper iniquitas injuriam facienti.»
Vide hujus rei appositum et illustre exemplum apud Anastasium Sinaitam, orat. De S. Synaxi, quod recensui Jacobi IV, 11.
Nonnulli codices cum Maldonato hic addunt: «Nolite condemnare, et non condemnabimini;» sed id delent Graeca, Romana, Tertullianus, S. Ambrosius, Augustinus, Chrysostomus et alii; esto id habeatur Lucae vi, 37.
Narrat Leontius, Episcopus Cypri, in Vita S. Joannis Eleemosynarii, cap. xxxv, Vitalium, qui multas convertebat meretrices, a quodam alapa caesum et fornicarium judicatum, sed hunc judicem vicissim alapam accepisse a daemone ab eoque possessum, nec potuisse liberari, nisi supplicem in cella Vitalii jam vita functi, ubi et in pavimento caelitus scriptum legerunt: «Viri Alexandrini, nolite ante tempus judicare, quoadusque Dominus veniat.» Porro, quam ipse S. Joannes caveret ne quem judicaret, idemque alios cavere doceret, pluribus idem narrat Leontius.
Sapienter S. Bernardus, serm. 40 in Cant.: «Excusa intentionem, inquit, si non potes opus, puta ignorantiam, puta subreptionem, puta casum.»
Versus 2: In Quo Judicio Judicaveritis, Judicabimini
2. IN QUO ENIM JUDICIO JUDICAVERITIS, JUDICABIMINI; ET IN QUA MENSURA MENSI FUERITIS, REMETIETUR VOBIS. — In quo et in qua, id est quo et qua, hoc est, quali judicio judicaveritis alios, tale et vos subibitis, scilicet temerarium, curiosum, infamans ab hominibus, a Deo autem curiosum, exactum, rigidum et severum; Deus enim temerarius esse nequit: sin autem candide et benigne dicta factaque aliorum judicaveritis, in meliorem partem illa interpretando, etiam candidum et benignum de dictis factisque vestris judicium Dei et hominum experiemini; «Ut enim peccata examinentur tua,» ait S. Chrysostomus, «legem prius ipse posuisti, severius de his quae proximus peccaverat, judicando, quia judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.» Jacob. ii, 13. Plura de damnis et remediis judicii temerarii vide apud S. Augustinum, serm. 202 De Tempore, et fusius apud nostrum Alphonsum Rodriguez, tract. IV De Perfectione, qui est De charitate fraterna, cap. xv, et seq.; ac Joannem Busaeum in Panario, vers. Judicium temerarium. Sane Cassianus, lib. V De Institut. renunt., cap. xxx, Machetem abbatem de se narrantem inducit, quod in tres defectus de quibus alios judicaverat, ipsemet justa Dei permissione inciderit, deisque judicatus sit. S. Dorotheus, Doctrinae, cap. vi, qui totus est De non judicando, narrat Angelum detulisse animam adulteri cujusdam ad senem qui illum condemnarat, eique dixisse: «En quem judicasti vita functus est: quo me jubes igitur animam deferre, ad superosne, an ad inferos? Tu enim judicem mortuorum te fecisti, et Christi judicis locum usurpasti; judica ergo ut judex hanc animam.» Qua voce compunctus senex, veniam petiit totaque vita poenitentiam egit. Denique quam noxium sit judicare facta aliorum et quam utile judicare seipsum et sua, pulchris plurium Sanctorum gnomis et exemplis demonstrat noster Matthaeus Raderus in Viridario, part. III, cap. 1, vers. 2, ubi inter alia haec aurea est: «Mendosa amussis etiam recta depravat,» nimirum melancholia, indeque nata proclivitas ad male suspicandum de aliis est mendacissima, ac in se graviter fallitur, indeque alios fallit. Quare qui hoc morbo laborat, discat ex experientia suarum suspicionum illas plerumque esse falsas et fallaces; ideoque dicat: «Ego vobis amplius non credam, quia hucusque expertus sum vos esse mendaces.»
Sic qui laborat vertigine capitis, ut videantur omnia gyrare volvique, sibi dicit: «Erras, non gyrant res ipsae, sed gyrat cerebrum tuum: vertigo tua te gyrat.»
Et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. — Est adagium idem significans, q. d. Quali modo et mensura judicaveris alios, tali et ipse vicissim judicaberis, tum ab hominibus, tum a Deo; qualem te aliis exhibueris, tales et alii se tibi exhibebunt, scilicet: si benignus fueris, benignos; si severus, severos; si temerarius, temerarios. Mensuram intellige similem, non aequalem. Nam nostra divinae aequari nequit. Dei enim censura, sive severitas et misericordia longe nostram superat, licet severitas ejus de meritis et culpis nostris sit minor. Deus enim peccata punit citra condignum. Christum Dominum secutus S. Jacobus, iv, 11: «Nolite, ait, detrahere alterutrum, fratres. Qui detrahit fratri, aut judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem.» Vide ibi dicta.
Versus 3: De Festuca et Trabe
3. QUID AUTEM VIDES FESTUCAM IN OCULO FRATRIS TUI, ET TRABEM IN OCULO TUO NON VIDES? — Graece ou katanoeis, id est non animadvertis. "Festucam:" Graece to karphos, id est festuca, stipula, surculus, palea, ligni particula subtilis, quae in oculos facile insilit vel involat: haec enim recte opponitur trabi crassae. Festuca proprie est arboris novellae, sive cujusque sati pullulus, id est primum germen tenue ex ea pullulans et ebulliens: inde res minimas et tenuissimas significat, quales hic sunt culpae et defectus leves; trabs vero illi opposita notat crimina graviora. Eleganter alludit ad visionem oculi. Oculus enim non videt seipsum, suosque naevos, sed alienos. Simili modo critici non vident, nec censent suos defectus, sed alienos: sibi ergo caeci sunt, ut talpae; aliis oculatissimi, ut lynces; aliorum vel minimis vitiis offenduntur, suis, licet maximis, blandiuntur. Hoc hominum genus eleganter simili schemate perstringit Horatius, dicens:
Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius?
Huc facit vetus adagium: «Non videmus id manticae, quod in tergo est,» de quo extat apologus apud Aesopum: «Singuli homines, inquit, duas habent manticas, hoc est peras vel saccos, alteram ante pectus, alteram a scapulis tergoque pendentem: sed in priorem aliena vitia immittunt, in posteriorem sua.» Unde Persius:
Ut nemo in sese tentat descendere, nemo,
Sed praecedenti spectatur mantica tergo:
haec est innata hominibus philautia.
Eodem apologo criticos anachoretas taxavit et correxit abbas Prior in Vitis Patrum, lib. V, libello ix, n. 9. Nam saccum multa implens arena, conjecit in tergum, modicam autem sportam parum arenae continentem manu ante se gestabat: rogatus cur hoc faceret? respondit: «Saccus ille, qui multum habet arenae, mea peccata sunt, et quoniam multa sunt, posui ea supra dorsum, ne doleam pro ipsis et plorem; ista autem arena modica peccata sunt istius fratris, et sunt ante faciem meam, et ipsis exerceor judicans fratrem.» Ibidem, n. 8, abbas Pastor hanc vitae regulam cuidam dedit: «Nullum spernas, neque condemnes, et nulli obloquaris, et Deus praestabit tibi requiem, et erit sessio tua sine perturbatione.» Ibidem, num. 3, abbas Isaac, cum quemdam judicasset, astitit ei Angelus, dixitque: «Deus me misit, ut dicerem tibi: Ubi vis ut mittam fratrem illum quem addixisti;» quo audito, veniam supplex petiit Isaac, cui Angelus: «Surge, ignoscit tibi Deus, sed custodi de caetero, ne adjudices quemquam, priusquam Deus adjudicet eum.»
Versus 4: Sine Ejiciam Festucam de Oculo Tuo
4. AUT QUOMODO DICIS FRATRI TUO: SINE EJICIAM FESTUCAM DE OCULO TUO; ET ECCE TRABS EST IN OCULO TUO? — q. d. Qua fronte, qua impudentia vis leve vitium proximi carpere et corrigere, cum ipse trabale et immane scelus in mente tua toleres?
Versus 5: Hypocrita, Primum Ejice Trabem de Oculo Tuo
5. HYPOCRITA, EJICE PRIMUM TRABEM DE OCULO TUO, ET TUNC VIDEBIS EJICERE (Graece diablepseis ekbalein, id est despicies, vel perspicies ut ejicias) FESTUCAM DE OCULO FRATRIS TUI. — q. d. Sicut impossibile est ut qui habet trabem in oculo, videat carpatque exilem festucam ex oculo fratris sui, trabs enim oculum occupat et excaecat, ut festucam dissitam videre nequeat; sic pariter fieri vix potest, ut quis gravi scelere mentem rationemque velans et opprimens, recte videat corrigatque aliorum culpas minimas. Quomodo enim potes odisse minimas, qui maximas amas et in teipso foves? Quomodo potes videre minimas in aliis, qui maximas in te non advertis? Purga ergo prius oculum mentis tuae a maximis, ut deinde minores in aliis recte dijudicare et emendare addiscas.
Versus 6: Nolite Sanctum Dare Canibus
6. NOLITE SANCTUM DARE CANIBUS, NEQUE MITTATIS MARGARITAS VESTRAS ANTE PORCOS, NE FORTE CONCULCENT EAS PEDIBUS SUIS, ET CONVERSI DIRUMPANT VOS. — Christus, more suo, pergit docere per parabolas et adagia, ut dixi Canone 24. Est hic duplex adagium idem significans; utrumque recte connectitur praecedentibus: cum enim paulo ante ostenderit, qui et quales esse debeant qui alios corripiunt, hic vicissim docet, qui corripi debeant et doceri, qui non. Idem ergo hic significat sanctum, quod margaritae, scilicet pretiosam caelestemque doctrinam Evangelii, fidei et veritatis, consequenter etiam SS. Sacramenta. Jam per canes et porcos iidem notantur, scilicet perversi et obstinati, idque propter immunditiam, qua similes sunt porcis, et propter rebellem oblatrationem, qua similes sunt canibus. Vetat ergo Christus ne quis eos, qui in sceleribus suis obstinati sunt et incorrigibiles, ut canes et porci, docere velit et corripere. Rationem addit, quia illi velut porci famelici, stolidi et impudentes, sanctas doctrinas, quae animae cibi sunt, suis appetitibus et immunditiis contrarias contemnunt et calcant; deinde vero acuuntur in sermonis auctorem, eumque vel verbis, vel verberibus lacerant, Graece rhexosin, id est laniant. Intellige hoc per se: nam per accidens Christus Dominus, S. Stephanus, S. Paulus et alii perversissimis et obstinatissimis Judaeis praedicarunt Evangelium, eorumque incredulitatem acriter corripuerunt et castigarunt, licet scirent se idcirco ab eis occidendos. Id enim fecerunt, tum ut publicum perhiberent testimonium veritati et gloriae Dei; tum ad contestationem inexcusabilis impietatis improborum; tum propter aliorum astantium utilitatem et vitandum scandalum. Tunc enim sancta non dantur porcis, sed potius Deo et electis ejus.
Ita S. Augustinus, qui per canes accipit impugnatores veritatis; per porcos, contemptores. S. Chrysostomus vero per canes accipit gentiles summe immundos; per porcos, haereticos ventri deditos; per Sanctum accipit Baptismum et Eucharistiam, quae non debet dari canibus et porcis, id est immundis et indignis; margaritae sunt mysteria veritatis inclusa divinis verbis in maris profunditate, id est Scripturae altitudine.
Versus 7: Petite, et Dabitur Vobis
7. PETITE, ET DABITUR VOBIS; QUAERITE, ET INVENIETIS; PULSATE, ET APERIETUR VOBIS. — Redit ad orationem de qua coepit agere cap. vi, 5 et seq., ad eamque instanter adhortatur.
Petite. — Scilicet, per orationem a Deo quae hactenus docui, quasi vobis necessaria, sed ardua et difficilia, ac praesertim quae in oratione Dominica, cap. vi, 7, petenda praescripsi; nam ad illam, haec refert Lucas, cap. xi, 9.
Nota: haec tria petite, quaerite, pulsate, idem significant, scilicet instantissimam petitionem: nam petere significat fiduciam in oratione cum primis necessariam; quaerere, studium et diligentiam; qui enim aliquid quaerit, totum mentis studium intendit in id quod requirit; pulsare, perseverantiam. Significat ergo orandum esse fidenter, ardenter, diligenter et perseveranter.
Ita S. Augustinus, qui id quod dixerat libro II Serm. Domini in monte, cap. xxxiii, petite pertinere ad impetrandas vires quibus praecepta Dei impleamus; quaerite, ad inveniendam veritatem; pulsate, ad aperiendum caelum, quo tendimus, quia «possessio ipsa aperitur pulsanti» — idipsum retractans, lib. I Retract., cap. xix: «Operose, inquit, tria ista qui inter se differant, exponendum putavi, sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referuntur. Hoc quippe ostendit ubi eodem verbo cuncta conclusit, dicens: Quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus, et quaerentibus, et pulsantibus.»
Huc accedit S. Chrysostomus, qui et addit: «Petite, inquit, precibus die ac nocte orantes; quaerite studio et labore; donum enim non datur negligentibus; pulsate oratione, jejuniis et eleemosynis; qui enim ostium pulsat, manu pulsat.»
Rursum tria haec notant auxesin et incrementum orationis, quae gradatim crescere, suumque affectum augere et intendere debet; petitur enim aliquid, primo loquendo; mox, si non respondeatur, clamando; si clamor non sufficiat, quaeritur modus quo exaudiatur, et impetret id quod petit, v.g. rima, per quam vocem in domum ad herum immittat; si nec id sufficiat, pulsatur ostium, pulsu ac excitatur herus domus, ut respondeat. Sic pariter orans vocem non tam oris, quam cordis, sensim intendere debet, ut primo petat orando et clamando ad Deum; deinde quaerendo modos omnes Deum quasi excitandi et commovendi, ut concedat quod petitur; denique ingenti et intentissimo desiderio, pulsando quasi caelum, ipsumque cor Dei, ut illud aperiat, indeque dona quae petuntur large effundat. Hinc Remigius sic explicat: «Petimus orando, quaerimus recte vivendo, pulsamus perseverando.» Alii, q. d. Petite fide, quaerite spe, pulsate charitate. Oratio enim proprie est actus spei, quae incipit a fide, et charitate perficitur. Denique Climacus, Gradu xxviii: «Pete, ait, per luctum, quaere per obedientiam, pulsa per longanimitatem.»
Mystice: S. Bernardus, in Scala Claustralium: «Quaerite, inquit, lectione, invenietis meditatione; pulsate oratione, et aperietur vobis contemplatione. Lectio apponit ori solidum cibum, meditatio frangit, oratio saporem conciliat, contemplatio est ipsa dulcedo quae jucundat et reficit.» Haec quatuor vero ita definit: «Meditatio est studiosa mentis actio, occultae veritatis notitiam ductu propriae rationis investigans. Contemplatio est mentis in Deum suspensae elevatio, aeternae dulcedinis gaudia degustans. Lectio inquirit, meditatio invenit, contemplatio degustat, oratio postulat.»
Versus 8: Omnis Qui Petit, Accipit
8. OMNIS ENIM QUI PETIT, ACCIPIT; ET QUI QUAERIT, INVENIT; ET PULSANTI, APERIETUR. — Hoc enim meretur orationis instantia et perseverantia. Intellige, si petat quod oportet et quomodo oportet, ac nisi magis expediat, non accipere id quod petitur; subinde enim petimus ea quae salutaria videntur, sed Deus videt ea nobis fore noxia; quare clementer et sapienter illa negat, sicut mater puero petenti cultrum, quo se laedet, dare renuit. Audit ergo et exaudit Deus preces nostras, non ad voluntatem, sed ad salutem.
Eleganter et vere S. Augustinus (vel quisquis sit auctor), lib. De Salutaribus monitis, cap. xxviii: «Oratio justi, ait, clavis est caeli: ascendit precatio, et descendit Dei miseratio.» Idem S. Augustinus, in lib. Sentent. apud Prosperum, sent. 87: «Quid, ait, infirmo sit utile, magis novit medicus. Itaque Deus aliquando misericorditer non audit.» Idem, epist. 43 ad Paulinum: «Negat Dominus saepe quod volumus, ut tribuat quod mallemus.» Idem, De Serm. Domini: «Cum Deus tardius dat, commendat bona, non negat: diu desiderata dulciora, cito data vilescunt; petendo et quaerendo appetitus crescit ut capias.» Glossa: «Non negat se petentibus, qui sponte obtulit se non petentibus; et quaerentes invenient eum, qui non quaerentibus dedit ut invenirent; et pulsantibus aperiet qui clamat: Ecce ad ostium sto et pulso.»
Versus 9: Numquid Lapidem Porriget Ei?
9. AUT QUIS EST EX VOBIS HOMO, QUEM SI PETIERIT FILIUS SUUS PANEM, NUMQUID LAPIDEM PORRIGET EI? — Pro aut Graece est e, id est an, quod hoc loco clarius est. Noster tamen vertit aut, quia e quoque aut significat. Sic aut pro an ponitur, cum est nota interrogationis, praesertim efficacis, bicornis et dissectae, uti hic est. Sic Comicus in Eunucho ait: «Aut (id est an) ego nesciebam quorsum tu ires?» Efficacius vero est aut quam an, q. d. Aut Deus dabit nobis filiis suis id quod petimus, si homo det filiis panem quem petunt, non vero lapidem; aut si Deus non det, utique nec homo dabit. Deus enim liberalior est homine. To ergo aut combinat Deum cum homine, cumque homini anteponit.
Versus 10: Numquid Serpentem Porriget Ei?
10. AUT SI PISCEM PETIERIT, NUMQUID SERPENTEM PORRIGET EI? — Serpens enim speciem formamque habet piscis, ut dolose pro pisce substitui possit, sed non nisi ab hoste invido, qualis non est pater. Idem dicit alia similitudine, sed efficaciori: nam si pater filio poscenti panem, daret lapidem, daret rem duntaxat inutilem et incomestibilem; sin vero poscenti piscem det serpentem, non tantum dat rem inutilem, sed et noxiam et venenatam, serpens enim comestus a filio, eum suo veneno perimet: quare impius parricida foret pater, qui id faceret quod remotissimum est a pietate et amore paterno erga filios: unde illud hic ut ordinarie et moraliter impossibile, a Christo proponitur.
Versus 11: Quanto Magis Pater Vester Dabit Bona
11. SI ERGO VOS, CUM SITIS MALI, NOSTIS BONA DATA (Graece domata, id est dona) DARE FILIIS VESTRIS; QUANTO MAGIS PATER VESTER, QUI IN CAELIS EST, DABIT BONA PETENTIBUS SE! — "Cum sitis mali," tum naturali proclivitate in malum, quam contraxistis ex natura per peccatum corrupta, Gen. viii, 21: ita S. Hieronymus; tum propria voluntate et moribus: tacite enim eos eorumque malos mores perstringit. Unde patet haec ad plebem dici, non ad Apostolos. Apostoli enim boni erant; in plebe autem multi erant mali et vitiis irretiti. Unde S. Augustinus: «Malos, ait, vocat saeculi dilectores.» Aliter S. Chrysostomus: «Ad comparationem Dei omnes, licet boni, inquit, videntur mali, sicut ad comparationem solis omnia, licet lucida, videntur obscura.»
Nostis. — Id est consuevistis. Est metalepsis, quia enim rite novimus ea quae facere consuevimus; hinc nosse significat consuescere. Sic dicitur, Psal. ciii: «Sol cognovit occasum suum,» q. d. Sol scit ubi soleat occumbere, sed toties tritum a se iter optime novit; unde per illud quotidie pergit ad locum in quo occumbat, q. d. Sol quotidie ibi occumbit, ubi solet occumbere.
Dabit bona. — Lucas habet: «Dabit spiritum bonum;» omnia enim bona per gratiam Spiritus sancti dantur, ait Remigius. "Bona" vera et solida intellige, quae ducunt ad beatitudinem. Unde S. Augustinus: «Aurum, inquit, et argentum bona, non quod te faciant bonum, sed unde facias bonum.»
Versus 12: Regula Aurea — Haec Est Lex et Prophetae
12. OMNIA ERGO QUAECUMQUE VULTIS, UT FACIANT VOBIS HOMINES, ET VOS FACITE ILLIS: HAEC EST ENIM LEX ET PROPHETAE. — To ergo nonnulli censent hic non habere vim illationis, sed quasi encliticum redundare; sic enim cum sermonem concludimus, vel novum dicendi argumentum ordimur, dicimus: Ergo, ut concludam, sit haec summa dictorum; vel: Ergo sit novum rei probatae argumentum: unde to ergo omittit Syrus, quin et Lucas, cap. vi, 31.
Potest tamen to ergo hic proprie sumi ut illativum, sed ita ut conclusionem inferat non ex iis quae proxime praecesserunt, licet id velit S. Chrysostomus (qui sic explicat, q. d. Ergo ut bona quae orando petitis a Deo Patre impetretis, vos quoque bona, quae proximi a vobis petunt, illis tribuite, sicut vultis vobis eadem tribui); verum eam inferat ex ulterioribus et remotius dictis more Hebraeo — puta ex iis quae tum cap. v et vi, tum initio hujus capitis dixit de dilectione proximorum, etiam inimicorum, de danda eleemosyna, de danda venia offendentibus, de non judicando. Unde Lucas, vi, 30, illis haec ita connectit: «Omni,» inquit, «petenti te tribue, et qui aufert quae tua sunt, ne repetas; et prout vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter»; ac verisimile est Christum haec ita dixisse et connexisse, ut habet Lucas. Sensus ergo est, q. d. Quae hactenus sparsim dixi de diligendo proximo, deque danda eleemosyna, illa omnia ex hoc primo naturae dictamine et primo philosophiae moralis principio oriuntur, atque hac aequitate nituntur, ut quod tibi fieri velis, id aliis facias, ac quod ab aliis pati nolis, id alteri non irroges. Intellige quod velis et nolis recte et honeste, juxta judicium rectae rationis: nam gulosus, v. g. qui vult sibi propinari vinum usque ad crapulam, non potest licite aliis illud ita propinare: sed sicut hoc sibi perperam vult, ita et perperam facit illud aliis propinando. Alludit ad monitum quod Tobias moriens dedit filio cap. iv, 16, dicens: «Quod ab aliquo oderis fieri tibi, vide ne aliquando alteri facias.»
HAEC EST ENIM LEX ET PROPHETAE. — q. d. Hoc spectat, hoc per varia praecepta jubet lex et Prophetae: haec est summa legis et Prophetarum. Nam ex hoc principio: «Quod tibi vis fieri, hoc alteri fac; et quod nolis tibi fieri, alteri ne facias,» recte particulatim elicitur et concluditur: tu non vis tibi eripi vitam, uxorem, famam, opes, etc.: ergo eadem aliis non eripito, sed conservato et foveto. Ita S. Augustinus.
Nota: non dicit Christus totam legem hoc spectare, quia lex etiam spectat sancitque dilectionem Dei, idque vel maxime: potest tamen hoc quoque vere dici, quia scilicet dilectio proximi includit dilectionem Dei ex eaque procedit, sicut ramus ex radice; nec enim proximus charitate diligitur, nisi propter Deum primo et per se dilectum. Simile est Galat. v, 14 et Rom. xiii, 8: «Qui,» inquit, «diligit proximum, legem implevit.» Simili phrasi ait Ecclesiasticus, XII, 13: «Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo.» Vide his locis dicta.
Versus 13: Intrate Per Angustam Portam
13. INTRATE PER ANGUSTAM PORTAM: QUIA LATA PORTA, ET SPATIOSA VIA EST, QUAE DUCIT AD PERDITIONEM, ET MULTI SUNT QUI INTRANT PER EAM. — "Angusta porta," qua intratur in caelum ad beatitudinem et convivium gloriae caelestis, est lex Dei, ait S. Augustinus, quae cupiditates nostras arctat et constringit: item obedientia, continentia, mortificatio, crux quotidiana, quam lex vel fieri vel portari jubet. "Porta lata," quae ducit ad perditionem vel gehennam, est concupiscentia, libertas nimia, gula, libido, etc. Respicit Christus quoque ad suas legum partim sanctiones, partim interpretationes, quas recensuit statuitque cap. v, dicens: «Qui dixerit fatue, reus erit gehennae ignis. Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde. Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, etc., non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram. Qui petit a te, da ei. Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est, etc.» Haec omnia enim sunt ardua et arcta. q. d. Videor vobis meis praeceptis arctasse viam salutis, sed scitote illam in se esse arctam, ideoque me eam non arctasse, sed talem, qualis revera est, descripsisse duntaxat: via enim ad gloriam caelestem est puritas et sanctitas, quae in statu hoc naturae corruptae in arcta cupiditatum refraenatione et mortificatione consistit, quia per libertatem et voluptatem lapsus est Adam, et in eo nos omnes in peccatum, indeque in omnem concupiscentiam: hinc omnium horum remedium non est aliud, quam arcta continentia, crux et mortificatio; contraria enim contrariis curantur. S. Ambrosius, in Psalm. 1: «Duae,» inquit, «sunt viae: una justorum, altera peccatorum; una aequitatis, altera iniquitatis. Justorum via angustior est, injustorum latior: illa sobrietatis angustior, haec ebrietatis latior, ut possit capere fluctuantes.» Et paulo post comparans hanc viam latam cum angusta: «Hic,» inquit, «libertas cupiditatum, illic servitutis injuria; hic convivium, illic jejunium; hic intemperantia gaudiorum, illic perseverantia lacrymarum; hic saltatio, illic oratio; hic cantus dulces, illic gemitus graves.» Clemens Alexandrinus, lib. IV Strom., citat laudatque illud Hesiodi: «Sudor ante virtutem est positus, via longa est atque declivis ad ipsam»; et illud Simonidis: «Fertur virtus habitare in rupibus aditu difficilibus.» S. Basilius in Psalm. 1: «Via,» inquit, «illa facilis et lata, pronoque cursu declivis habet decipientem daemonem malum, qui per voluptatem se sequentes ad perditionem trahit; asperae vero et acclivi et arduae Angelus praesidet bonus, qui per strenuos pro paranda virtute labores ad finem beatum sequaces suos deducit.» Quocirca Lucas, XIII, 24, habet: «Contendite intrare per angustam portam»; ubi pro contendite Graece agonizesthe, id est agonizate, et quasi in agone et agonia contendite, extremas summasque vires velut agonizantes exerite, quasi pro vita, si vincitis, vel morte, si vincimini, luctaturi, juxta illud Apostoli: «Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.» I Cor. ix, 25. Agonem ergo obimus, et in eo agonizamus certamusque pro caelo vel inferno, pro gloria vel gehenna, pro aeternitate beatissima vel miserrima. Quisque videat quomodo tantum agonem agonizet; nam stadium et via ad vitam est crux; stadium et via ad perditionem est voluptas. Via ad perditionem est concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia vitae; via ad vitam est continentia, paupertas spiritus et humilitas; via ad perditionem est amor mundi et mundanorum; via ad vitam est contemptus mundi et mundanorum. Quocirca S. Barlaam Josaphat regi dixit viam ad vitam esse martyrium vel sanguinis, vel voluntatis et poenitentiae; hanc enim viam inivit, nobisque praeivit Christus: hac de causa primos Christianos ejusque sequaces ultro se obtulisse martyrio; sequentes vero, cessante persecutione, voluntarium sibi indixisse martyrium austerae vitae in coenobiis, in desertis et speluncis. Ita refert Damascenus in Histor., cap. XII.
Sic S. Perpetua (quam celebrat S. Augustinus in Psalm. XLVII et alibi) vidit scalam auream; sed undique circumseptam cultris et gladiis, per quam scandendum erat in caelum, atque hac visione cognovit sibi suisque portendi martyrium. Vidit enim S. Satyrum, unum e sociis, per illam animose ascendentem, caeterosque ad se sequendum exhortantem, uti habet ejus Vita apud Surium septimo die martii.
Hinc rursum ex hac Christi sententia, S. Wilhelmus, ex duce Aquitaniae poenitens eremita, colligebat, resecatis omnibus superfluis, indulgendum esse corpori in solis necessariis: «Quanti fratres,» inquit, «in Aegypto, quam multis annis Domino sine piscibus servierunt! Quantis tyrannis in inferno positis abunde sufficeret extra infernum saccus Hieronymi, tunica Benedicti, mattula Eulalii, lacrymae Arsenii, nuditas Apostoli, olla Elisaei! sed vae nobis miseris, qui fortitudine mentis enervati et fragilitate corporis praegravati, superfluitatem convertimus in necessitatem. Jam non est, quo se immisceat charitas, ubi totum occupavit vanitas.» Dicebat insuper servum Dei omni hora cogitata, dicta, gesta debere circumspicere, ne in ipsis contingeret oculos Creatoris offendere. Servum Dei semper aut orare, aut laborare, aut caelestia cogitare debere. Ita Theobaldus episcopus in ejus Vita, cap. XXIII. Extat apud Surium die decimo februarii.
Vidit idipsum per umbram Pythagoras, qui dictitabat viam virtutis initio esse arctam et strictam, sed deinde sensim dilatari; viam vero voluptatis initio esse amplam, sed sensim magis magisque arctari: «Tribulatio enim et angustia in animam omnis hominis operantis malum; gloria autem, honor et pax omni operanti bonum» (Rom. II). Charitas enim et gratia Christi dilatant cor, ut fidenter dicat fidelis cum Psalte: «Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum» (Psal. CXVIII, 32).
Symbolum Pythagorae hac de re erat littera Y, quod eleganti epigrammate explicuit Virgilius, dicens:
Littera Pythagorae discrimine secta bicorni,
Humanae vitae speciem praeferre videtur.
Nam via virtutis dextrum petit ardua callem.
Difficilemque aditum primum spectantibus offert,
Sed requiem praebet fessis in vertice summo.
Molle ostentat iter via lata: sed ultima meta
Praecipitat captos, volvitque per ardua saxa.
Quisquis enim duros casus virtutis amore,
Vicerit, ille sibi laudemque decusque parabit.
At qui desidiam luxumque sequetur inertem,
Dum fugit oppositos incauta mente labores,
Turpis inopsque simul miserabile transiget aevum.
Versus 14: Quam Angusta Porta Quae Ducit Ad Vitam
14. QUAM ANGUSTA PORTA ET ARCTA VIA EST, QUAE DUCIT AD VITAM; ET PAUCI SUNT, QUI INVENIUNT EAM! — Idem dicit repetitque ad majorem emphasim, ut id altissime cordibus nostris imprimat, ut notat S. Basilius in Brevior. reg. 241. Haec est vox aeternae sapientiae: qui sapit ergo, et serio animam suam salvare satagit, arctam viam capessat. Unde Theophylactus et Euthymius censent hanc esse vocem Christi admirantis, q. d. Papae! quam angusta est via ad vitam!
Mensuram hujus angustiae et arctitudinis viae ad caelum aeque ac paucitatis eorum qui illam capessunt et salvantur, aestima ex typis, quorum primus est Lot, qui solus cum duabus filiabus evasit incendium Sodomae et Pentapolis, caeteris omnibus ob libidinem eo concrematis. Mundus enim est instar Sodomae, ardetque cupiditate et luxuria: quocirca longe major pars eorum qui damnantur, ob pollutiones et libidines damnantur, ait Toletus, imo id revelatum est S. Christinae Mirabili, ut habet ejus Vita. Secundus typus est in diluvio: hoc enim solus Noe evasit cum septem animabus, caeteros ob peccata diluvium absorpsit. In mundo enim est exundatio et diluvium scelerum, indeque poenarum et aerumnarum omnium. Tertius est in ingressu terrae promissae, quae erat typus caeli: hanc enim, ex sexcentis millibus Hebraeorum, duo soli, puta Josue et Caleb, ingressi sunt. Num. XIV, 30. Quartus typus est Isaiae XVII, 5, ubi Propheta Damascenos salvandos a strage Chaldaeorum comparat paucis spicis post messem, et paucis uvis post vindemiam remanentibus, imo duabus vel tribus olivis post excussionem oleae reliquis: hi sunt typus paucitatis salvandorum. Quinto, id patet ex irrefragabili Christi sententia, dicentis: «Multi sunt vocati, pauci vero electi» (Matth. XX). Sapienter enim monet Cassianus: «Vive cum paucis, ut inter paucos inveniri salvarique merearis.» Multitudo denique damnatorum liquet ex magnitudine inferni, quae est stadiorum 1600 (Apocal. XIV, 20), hoc est ducentorum milliarium Italicorum (octo enim stadia faciunt unum milliare idque quaquaversum, scilicet, ut infernus profundus sit 200 milliaribus Italicis, totidem longus et totidem latus), quod spatium capiet multa millena millia millionum damnatorum, qui in inferno compingentur sicut haleces et pisces in vase. Vide dicta Apoc. XIV, 20.
Porro, haec sententia vera est, si omnes omnino homines accipias. Longe enim major hominum pars est infidelium, Turcarum, Saracenorum, haereticorum. Sed et de fidelibus S. Chrysostomus, hom. 40 ad Populum, censet vix millesimum quemque salvari; ait enim: «Quot esse putatis, qui in civitate nostra (Antiochia) salvantur? infestum quidem est quod dicturus sum; dicam tamen: Non possunt in tot millibus (facile erant Antiochiae centum millia et plura) centum inveniri, qui salventur, quin et de his dubito. Quanta enim in juvenibus est malitia! quantus in senibus torpor! nemo zelum habet, multitudo sumus foeni, inordinatum mare.» Et S. Augustinus, libro IV Contra Crescent., cap. LIII, Ecclesiam comparat areae in qua plures sunt paleae quam grana tritici, puta plures mali quam boni, plures damnandi quam salvandi. Verum alii mitius probabiliter censent majorem partem fidelium salvari, quia major pars moritur perceptis sanctis sacramentis, quae justificant peccatores, etiam attritos duntaxat, non contritos. Hoc verum videtur de iis qui non vixerunt in peccatis continuis et quasi habituatis, ut concubinatus, usurae, odii, rixarum, etc. Hi enim aegre concipiunt serium et efficax emendationis propositum; aut si illud concipiant, mox eos rursum in morte, juste permittente Deo in vindictam scelerum praeteritorum, tentat daemon illecebrosa praeteritae et crebro usurpatae voluptatis illicitae memoria, eam refricando et acuendo, cui proinde homo infirmus ex habitu facile cedit et consentit, itaque peccat et damnatur; cujus rei plura extant exempla. Plura de numero electorum et reproborum dixi Jacobi, II, 13, ad illa: «Superexaltat autem misericordia judicium.»
Versus 15: Attendite a Falsis Prophetis
15. ATTENDITE (Graece prosechete, id est cum attentione cavete, attente servate vos; Syrus, Custodite vos) A FALSIS PROPHETIS, QUI VENIUNT AD VOS IN VESTIMENTIS OVIUM, INTRINSECUS AUTEM SUNT LUPI RAPACES. — Transit Christus ad saluberrimum de cavendis falsis doctoribus monitum, qui docent viam in caelum non esse arctam, sed laxam, ideoque suos sequaces non ad caelum, sed ad tartara transmittunt. Docent enim non esse jejunandum, non confitendum, non esse servandam virginitatem, nec vota religionis, omnemque carni libertatem indulgent, ac bonis operibus omnem merendi vim adimunt.
Nota: Propheta in Scriptura non tantum vatem, qui futura praenuntiat, sed et multa alia per catachresin significat, scilicet, nunc virum sanctum et religiosum, nunc cantorem, nunc miraculorum operatorem, nunc et saepius doctorem. Olim enim Prophetae erant doctores populi; qua de re plura dixi I Corinth. XIV, initio capitis, et Eccli. XXVIII, 14. Propheta ergo est doctor, qui officium videndi et cognoscendi ea quae aliis non sunt manifesta, profitetur, sive futura praedicat, sive non. Propheta enim Hebr. vocatur videns, quod videat arcana et aliis abscondita, qualia sunt in primis futura. Falsi Prophetae ergo sunt falsi doctores, sive illi haeretici sint, sive gentiles et pagani, sive alii quilibet, qui nos ab arcta et recta salutis via in latam et perversam sollicitant: quare similes sunt lupis oves laniantibus et devorantibus.
Porro vestes ovium, quas induunt hi lupi, sunt praetendere et obvelare suo errori et haeresi: primo, libertatem conscientiae; secundo, sententias S. Scripturae in speciem suae haeresi faventes; tertio, reformationem morum Ecclesiae, praesertim cleri et ecclesiasticorum; quarto, mansuetudinem, simplicitatem et simulationem pietatis; quinto, blandiloquentiam et facundam garrulitatem, quibus tegunt suam lupinam saevitiam, seseque in animos audientium callide insinuant, ut eos deinde suo errore inficiant et interficiant, eorumque crumenas emungant opesque devorent: ut enim suo ventri serviant, animas sectatorum perdunt mittuntque in tartara, quae sane lupina est voracitas et feritas.
Qui veniunt — a seipsis, sponte sua se ingerentes et munus docendi usurpantes, cum ab Episcopis et Praelatis Ecclesiae non sint vocati, nec missi, nec approbati, de quibus Jeremiae XXIII, 21, dicitur: «Non mittebam Prophetas, et ipsi currebant.»
Versus 16: A Fructibus Eorum Cognoscetis Eos
16. A FRUCTIBUS EORUM COGNOSCETIS EOS. NUMQUID COLLIGUNT DE SPINIS UVAS, AUT DE TRIBULIS FICUS? — "Colligunt," non falsi prophetae, sed homines, v. g. agricolae. Colligunt ergo, id est colliguntur, q. d. Sicut e spinis non solent gigni et colligi uvae, nec e tribulis ficus; sic ab haeresi et haereticis nullus fructus bonus et suavis, sed malus, asper et spinosus colligitur. Fructus hic est duplex: primus falsae et impiae doctrinae; secundus pravorum morum et scelerum ex ea consequentium. Exempla hujus saeculo dedere Lutherus et Calvinus. Lutherus enim docet vota non obligare religiosum, hominem non habere liberum arbitrium, agi fato, necessario peccare, fidem solam justificare, opera bona nil apud Deum mereri. Calvinus docet Deum esse auctorem malorum, Christum in cruce desperasse, sensisse poenas inferni, etc., quae prorsus sunt blasphema, ac contra legem ac rationem naturalem; item fidem, id est perfidiam suam armis esse tuendam et propagandam, depositis vel occisis legitimis principibus et regibus, episcopis, sacerdotibus et catholicis illi obsistentibus. Unde in Gallia, Anglia, Germania audivimus, et quasi oculis spectavimus tot sacerdotum et catholicorum caedes, rapinas, exilia, ac immane iniquitatis diluvium, et probitatis quasi incendium universale, nimirum SS. Sacramenta profanari, sacrosanctum Sacrificium aboleri, Sanctos contemni, vota violari, templa comburi, sacros canones irritari, sanctas virgines corrumpi, viros probos eliminari, improbos exaltari et dominari, etc. Nam, ut recte aiebat Joannes Fischerus, episcopus Roffensis, gloriosus cum Thoma Moro in Anglia sub Henrico VIII martyr: «Libido est mater haereseos, aeque ac filia.»
Versus 17: Omnis Arbor Bona Fructus Bonos Facit
17. SIC OMNIS ARBOR BONA FRUCTUS BONOS FACIT; MALA (Graece sapron, id est inutilis, vitiosa, putrida, ait Euthymius) AUTEM ARBOR MALOS FRUCTUS FACIT. — «Non enim ex foliis, neque ex floribus, sed ex fructu arbor bona malave dignoscitur,» ait S. Bernardus, epist. 107. "Arbor," scilicet fructifera; caeterae enim dant folia et ramos sine fructu. Sub arbore frutices omnes intellige, quales sunt spinae et tribuli, de quibus sermo praecessit, quem hic continuat, ut patet ex to sic, quae hanc habet vim, q. d. Sicut ex spinis non colliguntur uvae, sed spinae, nec ex tribulis ficus, sed tribuli (tribulus est spinae genus, a semine triangulari sic dictum, vel quod cuspidatim trifariam feriat, unde dicta tribulatio); sic ex omni arbore (ex frutice) bona boni nascuntur fructus, ex mala mali. Sic plane res se habet. Sic ubique fieri videmus. Ita Glossa Interlinearis.
Nota primo, per arborem hic ad litteram non accipi voluntatem bonam, sive charitatem; nec per arborem malam voluntatem malam, sive cupiditatem, uti censent S. Augustinus, Chrysostomus, Theophylactus et Lyranus; sed doctorem bonum vel malum, id est verum vel falsum, de hoc enim sermo praecessit; hic enim tantum de fide et doctrina agitur. S. Lucas tamen, VI, 43, arborem malam interpretatur hypocritas, quia falsi doctores sunt maximi hypocritae, tum quia haec sententia etiam de omnibus hypocritis vera est. Nam Lucas omittit falsos doctores, quos Matthaeus apte hic nominat et interserit; propter illos enim proprie haec parabola affertur a Christo: quare ex Matthaeo supplendus et interpretandus est Lucas.
Nota secundo, per fructus arboris, id est doctoris, accipi tum ejus doctrinam, ut ait S. Lucas, VI, 45, quae a vero vera, a falso falsa promanat; tum ejus opera cum S. Hieronymo, Chrysostomo, Augustino: licet enim falsi doctores et haeretici aliquando sanctitatem in bonis operibus prae se ferant, tamen per se et natura sua fides prava in doctore pravo pravos mores et opera progignere nata est, et plerumque reipsa progignit, quod tantum nos hic docere vult Christus; intendit enim dare vulgare et commune signum pravi doctoris et doctrinae, quia vix fieri potest, ut diu hic lupus sub ovina pelle deliteat, quin per opera tandem se prodat: vice versa, fides bona in doctore bono natura sua nata est sanctam vitam sanctosque mores et opera producere, et in multis producit, etiamsi subinde per accidens contrarium fiat, ut v. g. haereticus sit largus in dandis eleemosynis ex naturali benignitate et compassione: hujus ergo benignitatis, non autem haeresis vel erroris, tunc fructus est eleemosyna; haec enim producitur a corde benigno, non vero ab haeresi. Nam alioqui ex uno hoc, v. g. haereticorum principio, sola fides justificat, sequitur ergo frustra et sine merito quis dat se poenitentiae, mortificationi, eleemosynae arduisque virtutum operibus; comedamus ergo et bibamus, omni voluptati fraena laxemus, quasi cras morituri, et ebrii caelum ingressuri.
Versus 18: Non Potest Arbor Bona Malos Fructus Facere
18. NON POTEST ARBOR BONA MALOS FRUCTUS FACERE; NEQUE ARBOR MALA BONOS FRUCTUS FACERE. — q. d. Non potest spina producere uvas, nec tribuli ficus; sed spina spinas, tribuli tribulos, uti dixi vers. 16; ac vice versa non potest vitis producere spinas, sed uvas; nec ficus tribulos, sed ficus: ac licet ipsae uvae et ficus subinde non maturescant, ideoque acerbae sint, id tamen non provenit ex vitio vitis et ficus, sed ex aeris intemperie et solaris caloris defectu; sic pariter non potest Propheta, id est doctor verus falsa docere vel prava agitare; nec falsus doctor potest vera docere, vel recta sanctaque peragere. Intellige in sensu composito et formali, quatenus scilicet bonus vel malus est; nam in sensu diviso et materiali potest doctor bonus a bonitate sua deficere, pravaque docere vel facere, uti Scribae recta docebant, sed prava faciebant; hoc enim eis objicit Christus, Matth. XXIII, 2.
Perperam ergo hac gnome Christi plures haeretici abusi sunt, eamque detorserunt ad suas haereses stabiliendas. Primo enim Manichaei ex ea probare conabantur alios homines natura sua esse bonos, alios vero malos, sive duas esse rerum naturas: unam bonam, quae homines bonos faceret; alteram malam, quae alios faceret malos, teste S. Hieronymo hic. Secundo, Jovinianus ex hac gnome contendebat hominem natum ex Deo non posse peccare, teste S. Hieronymo contra Jovinianum. Tertio, Pelagiani ex ea inferebant non esse peccatum originale, quod ex bono conjugio ceu arbore bona, tam malus peccati fructus nasci non possit, teste S. Augustino, lib. II De Nuptiis et Concup., cap. XXVI. Quarto, Donatistae ex ea colligebant malos sacerdotes ceu arbores malas non bene baptizare, teste S. Augustino, lib. III Contra litteras Petiliani, cap. XLIV. Quinto, Calvinistae ex ea concludunt in homine non esse liberum arbitrium, ad producendum bona opera vel mala. Sexto, iidem ex ea inferunt bonis operibus nos non justificari, sed tantum justos declarari, sicut arbor non fit bona ex bonis fructibus, sed iis bona esse declaratur. Verum haec omnia perperam inferuntur; sunt enim hoc loco parerga et impertinentia. Christus enim proprie hanc gnomen applicat duntaxat Prophetis, id est doctoribus veris et falsis, uti dixi.
Potest tamen haec gnome cum S. Augustino, Chrysostomo, Theophylacto, Lyrano et Jansenio accipi generalius et applicari voluntati bonae vel malae, quia plerumque bona vel mala voluntas operum, non omnium, sed aliquorum, ad quae magis inclinat, bonitate vel malitia se prodit; sequitur enim homo frequentius appetitum in se dominantem. Dices: ergo bona voluntas non potest mala opera producere, nec mala bonos. Respondeo, parabolas non significare quid semper, sed quid saepe et plerumque fiat, uti crebro ostendi in Ecclesiastico et Proverbiis. Rursum in parabolis non possunt omnia accommodari rei per parabolam significatae: sufficit enim ea adaptari in quibus parabolae vis sive similitudo constituitur, ut dixi Canone 29, quae in hac parabola constituitur in eo quod sicut arbor bona bonos fructus producit, mala malos; sic pariter bona voluntas ex habitu bono plerumque bona opera producat, mala malos; sed dissimilitudo est in eo quod arbor bona vel mala sit causa naturalis, ideoque determinata ad suum fructum bonum vel malum: voluntas vero sit causa libera, quae, licet ex consuetudine et habitu sit proclivior in bonum vel malum, semper tamen manet libera et indeterminata ad bonum vel malum, donec ipsa se determinet ad hoc vel illud quod ipsa elegerit, tumque ipsa actu fit bona vel mala ex electione et operatione bona vel mala, quam eligit et exercet. Quocirca non ait Christus: Arbor bona non potest fieri mala, nec arbor mala potest fieri bona; sed: «Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos,» quia dum voluntas bona est et virtuti incumbit, bona opera producit; dum vero mala est, et vitio incumbit, mala opera profert; sed sicut ipsa potest se facere bonam et virtuti incumbere, ita consequenter potest et bene operari bonosque operum fructus producere, ac vice versa potest se facere malam, et vitio studere, itaque vitiosos scelerum fructus edere. Ita SS. Hieronymus, Chrysostomus, Augustinus et alii.
Versus 19: Omnis Arbor Quae Non Facit Fructum Bonum Excidetur
19. OMNIS ARBOR, QUAE NON FACIT FRUCTUM BONUM, EXCIDETUR ET IN IGNEM MITTETUR. — Hanc gnomen repetit et inculcat Christus, nam eam audivimus cap. III, 10, ubi illam explicui. Graece est exciditur et mittitur, in praesenti, id est exscindi et mitti solet, idque statim et cito.
Versus 20: Igitur Ex Fructibus Eorum Cognoscetis Eos
20. IGITUR EX FRUCTIBUS EORUM COGNOSCETIS EOS. — Scilicet Prophetas, id est doctores, an veri et boni sint, an falsi et pravi. Est conclusio collecta ex parabola arboris bonae et malae, cujus sensus patet ex jam dictis.
Versus 21: Non Omnis Qui Dicit Mihi "Domine, Domine"
21. NON OMNIS, QUI DICIT MIHI: DOMINE, DOMINE, INTRABIT IN REGNUM CAELORUM; SED QUI FACIT VOLUNTATEM PATRIS MEI (et consequenter meam; nam eadem est voluntas Patris et Filii, sed Christus, qua homo, modestiae causa, nominat voluntatem Patris, non suam), QUI IN CAELIS EST, IPSE INTRABIT IN REGNUM CAELORUM. — Ecce hic clare fructum arboris bonae, id est boni doctoris et Christiani assignat Christus, scilicet facere voluntatem Patris caelestis, ut nimirum non tantum credas in eum ejusque legem a Christo propositam, sed ut eamdem opere perficias et per omnia impleas. Ita S. Augustinus, lib. II De Serm. Domini in monte, sub finem. Ait ergo: «Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine,» id est non omnis qui in me velut Dominum et Deum credit, neque ut talem invocat, ait S. Hieronymus, Euthymius, Theophylactus, quique me crebro in ore habet, ac me nominat, meumque nomen suis dictis suaeque doctrinae praefert, quasi praedicet fidem veram Christi purumque ejus Evangelium, uti jactant haeretici: hic, inquam, non intrabit in aulam et regnum Patris caelestis, sed qui ejus fecerit voluntatem, id est ejus praecepta impleverit, quae sunt duo, scilicet: primo, credere in Christum fide orthodoxa; secundo, Christi mandatis obedire, eaque opere exequi: «Regnum enim caelorum sola verborum officia non obtinent, etc.; de nostro est beata aeternitas promerenda, praestandumque aliquid de proprio,» ait S. Hilarius; atque: «Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio,» ait Glossa. Unde S. Chrysostomus: «Qui, inquit, non conversatur secundum verbum Christi, non intrabit in regnum caelorum.»
Versus 22: Multi Dicent Mihi In Illa Die
22. MULTI DICENT MIHI IN ILLA DIE. — Puta in die judicii, quae ultima et summa erit mundi dies, ideoque singularis, eximia et decretoria, utpote quae erit janua aeternitatis, et eos qui bona opera fecerunt, ad beatam; eos qui mala, ad miserrimam in gehenna aeternitatem transmittet: «Quando, ut ait S. Chrysostomus, singulorum opera loquentur et ora tacebunt, nec alter pro altero interveniet.»
Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? — Id est, nonne tuo lumine, gratia et virtute futura praediximus? Unde sequitur, «et virtutes, id est miracula, multas fecimus»: ita Maldonatus. Rursum «in nomine tuo prophetavimus,» id est Spiritu Sancto afflati, ex tua concessione et auctoritate veram fidem docuimus et praedicavimus. Ita Jansenius.
Et virtutes multas fecimus. — "Virtutes" vocat miracula, eaque vera et sincera. Ex hoc versu liquet Deum subinde etiam per malos prophetare, id est facere miracula, ut fecit per Judam proditorem, Luc. X, 17 et seq., et Caipham, Joan. XI, 49, ac Balaam ariolum, Num. XXIV, 3; nam, ut ait S. Hieronymus, «Virtutes facere interdum non est ejus meriti qui operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad aliorum utilitatem.» Unde colligit S. Gregorius, lib. XX Moral. VIII: «Probatio sanctitatis,» ait, «non est signa facere, sed proximum ut se diligere, de Deo vera, de proximo meliora quam de se sentire.» Hinc disce gratias gratis datas, ut sunt miracula, prophetiae, sapientia, multum distare a gratia gratum faciente; haec enim sanctificat animam, illae vero alios duntaxat juvant et erudiunt.
Nota: licet impii et falsi doctores ex dono Dei possint prophetare et miracula facere, non tamen ea possunt facere ad confirmandam falsam doctrinam. Miraculum enim, etiam unicum duntaxat, modo verum sit et evidens, est argumentum non tantum probabile, sed moraliter certum verae doctrinae: unde eo ut certo et invicto utuntur Christus et Apostoli ad probandam Christianam fidem. Neque unquam miraculum ullum in confirmationem haeresis vel erroris factum legimus.
Et ratio a priori id evincit. Miraculum enim est singularis, supernaturalis et propria solius Dei operatio, qua, quasi sigillo suo, Deus sua dicta, rectamque fidem et veritatem obsignat: quare si Deus falsum doctorem, invocantem se pro miraculo ad stabiliendum errorem, exaudiret, videretur illi cooperari et errori attestari, ac per consequens mentiri et fallere, quod est impossibile; Deus enim est prima veritas, ipsa veracitas et fidelitas, qui proinde potestatem faciendi miracula sibi soli reservavit, ut per eam, quasi proprium sibi testimonium, sua dicta suasque veritates obsignaret, testareturque illa a se promanare: miraculum ergo est quasi vox Dei operantis et attestantis se loqui, suaque dicta hoc quasi sigillo obsignare; cetera enim Deo cum Angelis et daemonibus sunt communia: quare in iis incertum est, an Deus, an Angelus, an diabolus loquatur et operetur. Ita D. Thomas, II II p., Q. CLXXVIII, art. 2, et passim Theologi.
Unde S. Augustinus, Contra epist. fundamenti, cap. IV, dicit se teneri in Ecclesia vinculis miraculorum. Et Richardus de Sancto Victore, libro I De Trinitate, cap. II: «Domine,» inquit, «si error est quod credimus, a te decepti sumus; ista enim in nobis iis signis et prodigiis confirmata sunt, quae non nisi a te fieri potuerunt.» Vide Bellarminum, lib. IV De Notis Ecclesiae, cap. XIV.
Adverte hic tamen, si cui gratia miraculorum per modum quasi habitus permanentis antea a Deo ob aliam causam esset collata, ille postea posset ea abuti, et miraculum facere ad malum finem, v. g. ad vanam gloriam, ad quaestum, ad confirmationem falsi. Tunc enim Deus concurrit quidem ad ipsum miraculum, non tamen ad abusum et malum finem ejus qui patrat miraculum; hunc enim tantum permittit. Sic Deus concurrit cum impio sacerdote ad consecrationem et transsubstantiationem Eucharistiae, etiamsi is intendat ea abuti ad veneficia, ad blasphemiam, imo ut illam judaeo irridendam et transfigendam vendat.
Quod dixi, impium posse abusi gratia miraculorum ad malum et confirmationem falsi, intellige, cum passim constat gratiam hanc illi collatam a Deo ad alium finem, ipsumque illa abuti ad malum vel falsum; sicut constat sacerdoti impio latam a Deo potestatem consecrandi alio fine, etsi ipse ad malum ea abutatur. Pertinet enim ad Dei providentiam non permittere hominem impium abuti gratia miraculorum ad alios decipiendum et in haeresim inducendum, si hic abusus sit plane occultus, ita ut hominibus constare, vel ab eis deprehendi nequeat. Tunc enim homines sine sua culpa, ex auctoritate quasi attestantis Dei inducerentur in errorem, quod est impossibile, neque Deus hunc errorem per aliud miraculum corrigere et emendare posset. Dicerent enim homines: Si prius miraculum factum est ad confirmationem falsi, pari jure secundum fieri potuit ad confirmationem falsi: quare Deus tunc quasi se exarmaret privaretque se sua auctoritate ac fidelitate dicendi et attestandi verum, ac confutandi falsum; haec enim consistit in operatione miraculi.
Sic in iis quos vulgus Salvatores vocat, licet subinde malae sint vitae, constat, ait Navarrus in Manuali, a Deo datam gratiam curandi morbos ad commune Ecclesiae bonum, qua tamen illi ad malum possunt abuti. Sic in Flandria aiunt natos in die Parasceves, item masculum septimum, continua masculorum generatione a parentibus prognatum, curare strumas, eas tangendo: sed prius a Deo datum est diei sanctae Parasceves, et mysterio passionis mortisque Christi; secundum conjugio, ut scilicet id honoretur, et a Deo institutum, ac a Christo in Sacramentum erectum ostendatur: quare si quis hac potestate ad malum uteretur, omnes scirent illum potestate sua abuti, nec Deum ad malum hoc cooperari, sed tantum ad curationem illam miraculosam alio fine illi datam.
Sic regibus Franciae et Angliae eadem potestas dicitur a Deo collata, ob merita sancti Eduardi regis aliorumque; imo Tokerus, quidam novator, libellum conscripsit de strumis ab Elisabetha nuper Angliae regina curatis, sed eum valide confutat Delrio in lib. I Magicis, cap. III, Quaest. IV.
Denique hucusque nullum extat exemplum quo doceatur haereticum patrasse miraculum, etiam ex habitu, ad confirmationem haeresis falsaeque doctrinae, nisi quod Calvinus in confirmationem suae haeresis volens resuscitare quemdam, qui se fingebat mortuum, cum revera esset vivus, Deo fictionem puniente, ex vivo fecerit mortuum; sed talia miracula, quasi perfidiae indicia, damnant haeresim veramque fidem stabiliunt. Quod enim Caiphas prophetavit, dicendo: «Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat,» Joan. XI, 50, illaque prophetia abusus sit ad confirmationem falsi scilicet ad damnationem Christi, impertinens est: nec enim populus vel sacerdotes sciebant Caipham hic prophetare, sed putabant eum ex proprio suo sensu judicioque loqui. Quod enim Spiritus Sanctus per os ejus dictabat, scilicet expedire Christum mori, ad hoc, ut ejus morte redimeretur genus humanum, hoc Caiphas non intelligens, suo sensu detorsit ad Christi velut malefici, blasphemi et seditiosi condemnationem, quae in reipsa fuit falsissima et injustissima. Vide Franciscum Suarez, III part., Quaest. XLIV, disput. 31, sect. 2.
Versus 23: Nunquam Novi Vos — Discedite A Me
23. ET TUNC CONFITEBOR (profitebor, libere et palam asseverabo) ILLIS, QUIA (quod) NUNQUAM NOVI VOS: DISCEDITE A ME, OMNES QUI OPERAMINI INIQUITATEM. — q. d. Ego Christus doctoribus falsis et impiis, qui in nomine meo prophetarunt, docuerunt et fecerunt miracula, dicam in die judicii: Novi quidem vos, ut meos Prophetas, doctores et miraculorum patratores; at non novi vos ut meos amicos et filios, quos praedestinavi ad meam haereditatem et gloriam, hoc est, non amo, non diligo vos, quia voluntatem et legem Patris caelestis, quam alios voce docuistis, ipsimet opere non implestis. Ite ergo, maledicti, in ignem aeternum, quia operati estis iniquitatem.
Ita S. Augustinus, serm. 23 De Verbis Domini, ubi interrogans, ait: «Non novit illos, qui novit omnia? quid est ergo, non novi vos? improbo vos, reprobo vos. Hoc est autem magnum, et nescit vitia, et judicat vitia; nescit faciendo, et judicat arguendo.» Et S. Gregorius, hom. 12 in Evang.: «Velut incognitos, inquit, deserit, quos per vitae meritum non cognoscit.»
Quocirca Apostolus signacula, quibus Deus suam praedestinationem et amorem erga electos obsignat, duo haec, II Timoth. II, 19, assignat: «Firmum, ait, fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc. Cognovit Dominus, qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini.» Vide ibi dicta. Est ergo haec notitia in Deo non speculativa, sed practica, amorosa et affectuosa, qua dicimur nosse eum quem diligimus, non nosse eum quem non diligimus, sed odimus et rejicimus, quia amor parit familiaritatem, indeque notitiam rei amatae; odium vero parit aversionem, indeque ignorantiam rei exosae. Est catachresis et metalepsis. Hinc a contrario colligit Glossa interlinearis: Si Deus non novit eos, qui Dei mandata non servant; ergo novit diligitque illos, qui ea custodiunt quasi filios lucis. Nam ut ait Glossa: «Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia si aspiceret, tenebrae non essent.»
Versus 24: Vir Sapiens Qui Aedificavit Domum Suam Supra Petram
24. OMNIS ERGO QUI AUDIT VERBA MEA HAEC, ET FACIT EA, ASSIMILABITUR VIRO SAPIENTI, QUI AEDIFICAVIT DOMUM SUAM SUPRA PETRAM. — Est epilogus, quo Christus prolixum sermonem habitum in monte a cap. V, vers. 1, hucusque concludit. q. d. Hucusque vos docui quomodo vitam prudenter et sancte juxta legem et voluntatem Dei instituere debeatis, si velitis ad Dei regnum et felicitatem aeternam pervenire, quia haec ad illam est directa via, et praeter illam non est alia: quare si illa quae docui, opere praestetis, similes eritis viro prudenti, «qui aedificavit domum suam super petram,» ut in ea firmiter fundata, ventis omnibus et procellis irruentibus invicta resistat et immota consistat. Simili enim modo vos, faciendo quae docui, construetis quasi fabricam sanctae conversationis et domum perfectionis in soliditate animi, solidaque et constanti mandatorum Christi observatione et obedientia, quasi in petra fundatam, quae omnibus tentationibus generose obluctetur ac perduret in aeternum.
Alludit ad Proverbiorum X, 25: «Quasi tempestas transiens non erit impius: justus autem quasi fundamentum sempiternum.» Et IX, 1: «Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem.»
Nota: domus spiritualis animae est perfectio virtutum: sicut enim domus materialis construitur magno labore, ordine, varietate, sensim crescendo ex variis lapidibus, tignis et trabibus; sic spiritualis aedificatur ex variis virtutibus et sanctis operationibus, idque longo labore, ordine, varietate et lento incremento sensim crescendo. Longitudo ejus est longanimitas; latitudo, charitas; altitudo, spes. Quatuor parietes sunt quatuor virtutes Cardinales, scilicet: Prudentia, Justitia, Fortitudo, Temperantia. Pavimentum est humilitas; tectum, patientia; fenestra, desiderium caelestis gloriae, per quam venit et intrat lux Evangelii. Ostium est obedientia mandatorum. Ostiarius est timor sanctus. Custodes sunt sancti Angeli. Turris est contemplatio; canis vigil et improbis motibus morsibusque allatrans est synderesis; Dominus est mens et intellectus; sponsus est voluntas; filii sunt bona opera; servi sunt sensus obsequentes menti; mensa est S. Scriptura; panis est Eucharistia; vinum est sanguis Christi; aqua viva est Spiritus Sanctus; oleum est misericordia; lectus est animi quies et pax; medicinae sunt Sacramenta; medici sacerdotes; hospites sunt Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Ita Salmeron. Vide S. Bernardum, tract. De Interiori Domo, id est de conscientia, ubi fuse ostendit quomodo haec domus particulatim singulis virtutibus sit exaedificanda et perficienda.
Denique nota hic primo, contra Novatores, fidem sine bonis operibus, quae fides facienda praescribit et dictat, non sufficere ad salutem. Christus enim hic fundamentum arenarium, sive in arena fundatum vocat solam fidem ex auditu praedicationis conceptam, quae instar arenae arida est, inutilis et diffluens; petram vero vocat fidem bonis operibus solidatam. Nota secundo ordinem Christi; nam primo, vers. 15, docuit necessitatem verae fidei et verorum doctorum; secundo, vers. 21 et seq., necessitatem etiam bonorum operum et vitae sanctae.
Mystice: petra est Christus; unde Glossa: «Ille,» ait, «aedificat in Christo, qui, quod audit ab illo, facit.»
Versus 25: Descendit Pluvia et Domus Non Cecidit
25. ET DESCENDIT PLUVIA, ET VENERUNT FLUMINA, ET FLAVERUNT VENTI, ET IRRUERUNT IN DOMUM ILLAM, ET NON CECIDIT; FUNDATA ENIM ERAT SUPRA PETRAM. — Arab.: quoniam fundamenta ejus firmata erant super petram. Pluvia, venti, flumina sunt quaevis adversitates et tentationes tum a mundo, tum a carne, tum a daemone ingruentes: item condemnatio, quam Christus in improbos detonabit et fulminabit in die judicii; haec enim saepe in Scriptura nomine tempestatis et procellae exprimitur, ut Isaiae XXVIII, 2: «Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis; turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam.» Simile est Psalm. XLIX, 3, et Sapient. V, 18 et seq., ubi graphice ira et vindicta Dei in reprobos per procellas, fulmina et grandines depingitur.
Fidelis ergo in Christo Christique lege, timore et amore velut in firmissima petra fundatus, non curat flabra persecutionum, nec fluctus adulationum, nec zephyros promissionum, nec aquilones minarum, nec nimbos probrorum, nec procellas verberum, sed in vocatione et officio suo, in timore et amore Dei inconcussus consistit, sicut Marpesia cautes, sicut rupes, quae maris fluctibus undique tunditur, ventis agitatur, grandine et fulmine feritur, et tamen immota invictaque persistit. Exemplum fuit S. Petrus qui in petra, id est Christi amore solidatus, omnia adversa pervicit. Unde, Act. IV, 20, a Principibus Sacerdotum jussus cessare a praedicatione Christi, respondit: «Non possumus quae vidimus et audivimus non loqui»; quem locum citans S. Chrysostomus hic, serm. 25: «Considerasti, inquit, grande mentis invictae excelsum. Vidisti petram undarum murmura deridentem. Vidisti domum contra ventorum flatus prorsus immobilem. Quod enim multo est amplius admirandum, non modo deterriti per adversa non sunt, verum etiam majorem inde assumpsere constantiam, et persecutores suos in trepidationem maximam compulerunt. Quicumque enim adamantem percutit, magis ipse percutitur; et qui adversus stimulum calcitrat, sine dubio ipse compungitur suisque propriis ictibus vulneratur; et qui impugnat virtutem tenentes, ipse profecto subruitur, et malitia tanto efficitur infirmior, quanto contra virtutem diutius praeliatur. Et sicut qui ignem obligat in vestimento, illum quidem non extinguit, vestem vero comburit; ita etiam qui in virtute positos persequebantur, comprehendebant ac saepius colligabant, illos quidem reddebant ex his omnibus clariores, se autem omnino perdebant. Etenim quantacumque ob justitiam passus fueris adversa, tanto ingentior efficeris et firmior.»
Simili schemate S. Gregorius Nazianzenus, Orat. 28, pingit christianum philosophum: «Est quaedam in tabulis arbor, inquit, quae cum caeditur, viret, et adversus ferrum certat, morte vivit, et sectione pullulat, atque cum absumitur, crescit.» Non vera, sed fabulosa est haec arbor, ait scholiastes Nazianzeni: si tamen vis, veram accipe vitem, quae quo plus putatur, eo magis pullulat et fructificat. Talis quoque est lex Horatiana, quae duris tonsa bipennibus, ab ipso ducet opes animumque ferro. Pergit Nazianzenus:
«Talis plane esse vir philosophus videtur. Floret enim inter cruciatus, ac vitae molestias virtutis segetem existimat, atque in adversis gestit et gloriatur: sic nimirum se comparans, ut nec ob dextera justitiae arma efferatur, nec ob sinistra inflectatur, sed in adversis rebus idem semper, suique similis permaneat, atque adeo probatior, tanquam aurum in fornace reperiatur.» Particulatim deinde per varias hominum sortes et conditiones idipsum ostendit, ac denique concludit tria esse insuperabilia, scilicet Deum, Angelum et Philosophum: «Duo haec, inquit, arripi ac superari nequeunt, Deus et Angelus: tertium est Philosophus, in materia expers materiae, in corpore incircumscriptus, in terra caelestis, in passionibus impatibilis, omnibus rebus vinci se facile ferens, praeterquam animi magnitudine, eo ipso quod vinci se patitur, eos qui superiores sibi esse videntur, devincens.»
Versus 26: Vir Stultus Qui Aedificavit Domum Suam Super Arenam
26. ET OMNIS QUI AUDIT VERBA MEA, ET NON FACIT EA, SIMILIS ERIT VIRO STULTO, QUI AEDIFICAVIT DOMUM SUAM SUPER ARENAM. — Recte instabilitas et inobedientia ejus qui audit verba Christi et non facit, comparatur arenae. Primo, quia sicut arena mollis est, mobilis et fluida, ut fundamenti solidi vicem subire nequeat, ac proinde quod arenae inaedificatur irruentibus undis et ventis cedit ac prolabitur; sic pariter animus instabilis et inobediens fundamentum solidae virtutis et perfectionis esse nequit, sed ingruenti tentationi illico succumbit et corruit, unde fabrica virtutum illi innixa illico collabitur, uti Christus explicat vers. sequenti.
Secundo, arena est sicca; unde arena dicitur ab ariditate, inquit Varro, vel ab haerendo, quod sibi per particulas adhaereat: sic animus instabilis, qui non facit ea quae audit, aridus est, et veritatis spiritusque divini succo vacuus, ac terrae et terrenis affixus adhaeret.
Tertio, sicut arena vento difflatur et dispergitur in omnes partes; sic et animus levis et inconstans omni cupiditatum et tentationum aestu raptatur in omnem concupiscentiam.
Quarto, sicut arena est minutissima, et milliones arenularum sive granulorum complectitur; sic cor instabile mille cogitationibus et desideriis rerum exilium et minutarum est refertum et dissectum.
Tropologice: stultus et mundanus aedificat super arenam, id est super creaturam, ait Salmeron, quae instar arenae sterilis est ad bonum; et fluida, ut in peccatum cadat; et fluctibus concussa, quia laboribus et tentationibus agitatur. Est enim sicca, sive bibula et insatiabilis, quia creaturae hominem satiare non possunt. Est etiam multiplex, quia impii innumerabiles sunt, et stultorum infinitus est numerus. Arena ergo est omnis diaboli populus, sterilis et minime unitus, magnis laboribus agitatus et sine numero, quemadmodum populus Dei unitas est, ut petra, et fortis et fructuosus; quia, etsi multi sunt vocati, pauci tamen electi.
Hinc Elias Cretensis, in orat. 1 Nazianzeni: «Arena, ait, est superbia, inanis de se opinio, vanae gloriae cupiditas: cui quidquid inaedificatur, levi adversitatis vento difflatur et corruit.»
Denique Glossa: «Omnis, ait, conscientia, non fixa spe in Deum, in tentationibus non subsistit.» Radix enim et fomes omnium tentationum est mentis inconstantia et diffidentia in Deum, ut ostendi Eccli. II, 6, ad illa: «Crede Deo, et recuperabit te; et dirige viam tuam, et spera in illum.»
Versus 27: Cecidit Domus, et Fuit Ruina Illius Magna
27. ET DESCENDIT PLUVIA, ET VENERUNT FLUMINA, ET FLAVERUNT VENTI, ET IRRUERUNT IN DOMUM ILLAM, ET CECIDIT, ET FUIT RUINA ILLIUS MAGNA. — Irruerunt, Graece prosepesan, id est impegerunt; Arabicus, percusserunt.
Pluvia notat tentationem mundi; flumina, carnis; venti, diaboli. Pluvia enim ex alto descendens terramque irrigans, inflans, tumentemque efficiens et fecundans, notat ambitionem honorum et cupiditatem opum, quas offert mundus homini vano et inconstanti, quibus ille illectus, a Dei lege, et subinde a fide deficit et apostatat.
Flumina, quae ex terra oriuntur et domum circumlambunt, notant tentationes carnis, puta gulam et libidinem, quae ex ipsa carne oriuntur, eamque oblectando et blandiendo quasi circumlambunt, ut a continentia et puritate quam Dei lex praescribit, desciscat.
Venti, qui ex aere lateraliter et invisibiliter in domum sufflant, notant tentationes daemonis, qui est spiritus invisibilis et princeps aeris hujus; hic enim mille pravas cogitationes et affectiones phantasiae nostrae ingerit et insufflat ita latenter, ut nescias saepe an ab Angelo, an a diabolo proveniant. Satanas enim transfigurat se in Angelum lucis, II Corinth. XI, 14; quare ipse homines leves et inconstantes agitat et rotat ad libitum, ut ab observatione mandatorum Dei ad cupiditates suas deflectant, itaque ruant in tartara; sicut domus arenae inaedificata flabris ventorum agitata, magno fragore collisa cadit, corruitque in subjectam vallem vel voraginem.
Versus 28: Admirabantur Turbae Super Doctrina Ejus
28. ET FACTUM EST CUM CONSUMMASSET JESUS VERBA HAEC, ADMIRABANTUR TURBAE SUPER DOCTRINA EJUS. — Adeo nova, clara, solida, paradoxa, inaudita, caelesti, divina, aeque ac super novo divinoque docendi modo. Pro admirabantur Graece est exeplessonto, id est excutiebantur, scilicet mente, hoc est obstupescebant, percellebantur ita ut videretur eis mens animusque eripi et excuti.
Turbae. — Id est vulgaris populus, non principes, ait S. Chrysostomus; unde liquet hunc sermonem a Christo habitum coram populo, uti dixi initio cap. V, licet S. Augustinus, lib. II De Consensu Evangel., cap. XIX: «Forte, ait, intelligitur turba discipulorum, ex quibus duodecim elegerat.»
Hic ergo finitur totus sermo Christi in monte, continens totam legem et perfectionem Evangelicam; ac, licet in ea disparata sint praecepta, nec inter se connexa, si quis tamen eorum inter se ordinem et aliqualem connexionem desideret, legat Bellarminum, lib. IV De Justificatione, cap. III, in fine.
Versus 29: Docebat Sicut Potestatem Habens
29. ERAT ENIM DOCENS SICUT POTESTATEM HABENS, ET NON SICUT SCRIBAE EORUM ET PHARISAEI. — Erat enim docens (solebat docere; significat enim phrasis docendi consuetudinem et frequentiam) sicut potestatem (exousian, id est auctoritatem; Syrus, dominium; alii, jus; alii, libertatem) habens, et non sicut Scribae eorum et Pharisaei.
Primo, quia Christus docebat magna auctoritate res serias, graves et summi ad salutem momenti, ipsamque veritatem; Scribae vero docebant leviter res frivolas et nugosas, ut ritus et caeremonias, crebrasque lotiones manuum, corporis et calicum.
Secundo, quia Christus id quod sermone docebat, hoc opere faciebat, magisque docebat exemplo quam verbo. Magna enim auctoritas doctrinae docenti accedit, si bonum quod docet, reipsa perficiat. «Longum,» ait Seneca, «ad virtutem iter est per praecepta; breve et efficax per exempla.» Audi S. Gregorium, lib. XXIII Moral. VII: «Cum imperio quippe docetur, quod prius agitur quam dicatur. Nam doctrina subtrahit fiduciam, quando conscientia praepedit linguam. Non ergo potestatem ei elatae locutionis, sed bonae fiduciam insinuavit actionis. Unde etiam de Domino scriptum est: Erat enim docens sicut potestatem habens, non sicut Scribae et Pharisaei; singulariter namque ac principaliter solus ex potestate bona locutus est, quia ex infirmitate mala nulla commisit. Ex divinitatis quippe potentia habuit id quod nobis per humanitatis suae innocentiam ministravit.»
Tertio, Christus docebat magno spiritu et fervore, magnaque vi et efficacia ad persuadendum; Scribae aride, frigide et superficialiter.
Quarto, Christus doctrinam confirmabat miraculis; nil tale poterant Scribae. Rursum Christus miram habebat dicendi gratiam, juxta illud: «Mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ejus» (Luc. IV).
Quinto, Scribae docebant ut legis interpretes; Christus vero ut legislator e caelo missus, caelesti sapientia et majestate; ipse ergo jus proprium docendi habebat. Ita Beda et Theophylactus. Unde Christus, Joan. III: «Quod scimus, ait, loquimur, et quod vidimus testamur.» Et Joannes Baptista ibidem de Christo: «Qui de sursum venit, inquit, super omnes est. Et quod vidit et audivit, hoc testatur.»
Sexto, Christus docendo duntaxat quaerebat Dei gloriam et hominum salutem; Scribae vero suam gloriam et hominum plausum.
Septimo, Christus exterius docendo, interius sua sancta inspiratione et luce gratiae illuminabat mentem, et inflammabat affectum auditorum, ut homines etiam rudes et stupidos faceret doctos, ac torpidos et frigidos faceret ferventes.
Denique Christi doctrina erat rectissima, utilissima, integerrima, sublimissima, perfectissima, plenam et consummatam in rebus omnibus, quae ad mores pertinent, perfectionem continens. Unde legis interpretationes a Scribis prolatas velut mancas, inutiles, imperfectas, imo falsas et erroneas correxit cap. V.
Christum in hisce imitetur Christianus orator et concionator, ut magis vita doceat, quam verbo, instar S. Basilii, de quo scribit S. Gregorius Nazianzenus, Orat. 20: «Sermo Basilii erat tonitru, quia vita ejus erat fulgur.» Sic sua libertate, auctoritate et nervo dicendi utatur, ut quasi Doctor agat cum discipulis, sitque efficax in docendo et persuadendo. Talis erit possessor cathedrae, dominus pulpiti; talis docebit et praedicabit ut potestatem habens, instar Christi, sicut fecit S. Paulus et Apostoli. S. Malachias, ait S. Bernardus in ejus Vita, feminam quamdam iracundam et furibundam, ideoque omnibus intolerabilem, adeo mansuefecit, ut videretur nequire irasci, idque uno verbo, dicendo: «In nomine Domini Jesu jubeo ne amplius irascaris» — quod S. Bernardus praefert suscitationi mortui factae ab eodem S. Malachia, «eo quod exterior quidam ibi, hic vero interior revixerit homo.» Sic B. Franciscus Borgia dicebat de S. Ignatio de Loyola: «Loquebatur tanquam potestatem habens,» quia efficax erat ejus sermo, et quocumque volebat homines impellebat. Testis est Ribadeneira in ejus Vita.