Cornelius a Lapide

Matthaeus VIII


Index


Synopsis Capitis

Christus doctrinam Evangelii, quam a cap. V hucusque docuit, confirmat et obsignat miraculis. Ita S. Hieronymus. Primo ergo, vers. 1, sanat leprosum. Secundo, vers. 5, curat puerum Centurionis. Tertio, vers. 14, socrum Petri liberat a febri. Quarto, vers. 18, duos se sequi volentes jubet omnibus tam opibus, quam parentibus renuntiare, eo quod Filius hominis non habeat ubi caput reclinet. «Et dimitte,» ait, «mortuos sepelire mortuos suos.» Quinto, vers. 23, sedat tempestatem in mari. Sexto, vers. 28, sanat duos daemoniacos, daemonesque obsecrantes permittit ingredi in porcos, qui mox eosdem in mari submergunt.


Textus Vulgatae: Matthaeus 8:1-34

1. Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae: 2. Et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 3. Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo, mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. 4. Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses, in testimonium illis. 5. Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum Centurio, rogans eum, 6. et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7. Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. 8. Et respondens Centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. 10. Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. 11. Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum. 12. Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 13. Et dixit Jesus Centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. 14. Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: 15. et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. 16. Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et ejiciebat spiritus verbo; et omnes male habentes curavit; 17. ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam Prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit, et aegrotationes nostras portavit. 18. Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. 19. Et accedens unus Scriba, ait illi: Magister, sequar te quocumque ieris. 20. Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 21. Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. 22. Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. 23. Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: 24. et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. 25. Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. 26. Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. 27. Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? 28. Et cum venisset trans fretum in regione Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29. Et ecce clamaverunt dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? 30. Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 31. Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. 32. Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare; et mortui sunt in aquis. 33. Pastores autem fugerunt, et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant. 34. Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu; et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum.


Versus 1: Turbae Multae de Monte Sequuntur

1. CUM AUTEM DESCENDISSET DE MONTE, SECUTAE SUNT EUM TURBAE MULTAE. — Excitatae vel voce, vel fama doctrinae et concionum ejus; docebat enim ut potestatem habens, uti paulo ante audivimus. Jam dixi initio cap. V, ex Luca, sermonem illum Christi hucusque ab eo habitum post descensum e vertice montis in loco campestri, puta in medio montis, ubi planities erat campestris; ex quo Christus finito jam sermone, descendit in subjectam et imam vallem. Ita Franciscus Lucas.

Aliter Jansenius, qui censet Matthaeum hic per hysterologiam posterius ponere descensum Christi e monte, quia Christum alio migrasse narrat: nam descensus Christi e monte hucusque non meminit Matthaeus, sed Lucas duntaxat initio sermonis Christi jam recensiti, quem ipse VI, 17, asserit habitum in loco campestri.


Versus 2: Leprosus Adorabat Eum

2. ET ECCE LEPROSUS VENIENS, ADORABAT EUM, DICENS: DOMINE, SI VIS, POTES ME MUNDARE. — Idem miraculum describitur a Marco, I, 40, et Luca, V, 12; ex utroque videtur colligi hoc miraculum non contigisse statim a descensu in radice montis: nam Lucas ait id contigisse in una civitatum; et quia Lucas, IV, 23, et Marcus, I, 23, prius alia miracula a Christo patrata enarrant. Verum magis ordinata videtur narratio S. Matthaei, juxta quam dicendum hoc miraculum Christi fuisse primum a descensu montis. Ita S. Hieronymus, Jansenius et alii; quod ergo ait Lucas, id contigisse in una civitatum, intellige juxta unam civitatum. Nam lege, Levit. XIII, 45 et 46, jubentur leprosi omnino separari arcerique ab urbibus et castris, ne caeteris lepram suam affricent: licet alii censeant ibi vetari tantum ne morentur in urbibus, non autem ne per eas transeant; quare leprosum hunc in transitu civitatis videri a Christo curatum. Haec civitas, ut colligitur ex vers. 5, fuit Capharnaum, juxta quam videtur curatus hic leprosus; huic enim civitati adjacet mons ex quo descendebat Christus, ut dixi cap. V, 1. Vide Chronotaxin, quam Commentario huic praefixi.

Quantus quamque incurabilis et contagiosus morbus sit lepra, inde liquet quod leprosi et lege veteri et usu omnium gentium a consortio hominum arceantur. In leprosis enim contagium est cum seminario, quo sanos attactu, ulcerum foetore et respiratione putida inficere possunt. His proinde a contagio et morbi labe deturpatur facies, pili decidunt, dilatantur nares, exeduntur ossa, lingua tumet, foetet respiratio, omne denique morbi genus, omneque symptoma in leproso comitatu et satellitio reperitur. Morbum ergo elephanticum fucari quidem posse, jure docent medici, curari nunquam. Quomodo, ait Avicenna, curabitur lepra, cum sit cancer universalis, quando cancer particularis medicinam nescit?

Porro regiones calidae, saxosae, salsae, caloribus et algoribus inaequaliter impetitae, morbis melancholicis et praesertim leprae subjacent. Talis est Judaea et pars Aegypti. Unde Galenus, II ad Glauc., ait: «Itaque in Alexandria plurimi elephantia, tum ob victus rationem, tum ob regionis caliditatem laborant.» Medici leprae remedia praescribunt vinum viperinum, hydrargyrum, theriacam, aurum potabile; sed horum non est ea vis, ut lepram formatam et habitu firmatam tollant, leprososque tota membrorum compage foedatos, cute et carne innovent.

Adorabat — scilicet in genua et faciem cadendo, nam Marcus addit γονυπετῶν, id est accidens ei ad genua; Lucas, πεσὼν ἐπὶ πρόσωπον, id est cadens in faciem. Fecit id leprosus non tantum ut civilem honorem, sed potius ut religiosum cultum latriae Christo exhiberet, ut patet ex tam humili tantaeque fidei ejus petitione; non enim dixit: Si rogaveris Deum, ut Moyses, sed: «Si vis, potes me mundare,» q. d. Scio te paris esse cum Deo Patre potestatis, et consequenter morborum Dominum, ut leprae herili jure imperare, eamque solo jussu a me depellere possis. Rogo ergo ut id facere velis et digneris; si velis, res acta est, sanus sum. Ita S. Chrysostomus, homil. 26; Theophylactus, Euthymius, Maldonatus et alii. Unde S. Chrysostomus: «Spirituali medico, ait, spiritualem offert mercedem, scilicet fidelem orationem, qua nihil dignius Deo offerimus.» Et Glossa Interlinearis: «Voluntas, ait, potestatem tribuit;» nam quanta est voluntas, tanta est et potestas Dei; quidquid enim vult, hoc illico facere potest, juxta illud: «Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra» (Psal. CXXXIV, 6). In Deo enim voluntas, potentia caeteraque attributa sunt paria et aequalia, quia divina, immensa et infinita.

Habuit ergo leprosus fidem divinitatis Christi, partim ex ejus interna illuminatione et inspiratione, partim ex miraculis quae plura jam Christus patrarat primo anno praedicationis suae. Leprosus enim hic anno secundo sanatus est, uti dixi in Chronotaxi. Rursum, «si vis» notat desiderium curationis mixtum cum resignatione: resignat enim et submittit se voluntati Christi, ut si velit, curet; si nolit, non curet. Morbi enim et leprae saepe animae saluti sunt utiles vel necessarii, idque scit Deus, sed nescit homo: quare se Dei judicio et voluntati resignet oportet, nec ea postulare debet absolute, sed conditionate, si videlicet Deo placeat et animae saluti id profuturum sit.


Versus 3: Extendens Jesus Manum Mundat Leprosum

3. ET EXTENDENS JESUS MANUM, TETIGIT EUM, DICENS: VOLO, MUNDARE. — «Extendens:» Primo, ut se ostenderet esse supra legem, quae leprosi contactum vetabat, Levit. XIII, utpote qui leprosum non contaminandi (Deus enim est incontaminabilis), sed curandi causa tangeret, ait Tertullianus, lib. IV Contra Marcion., cap. IX; et, ut ait S. Chrysostomus, non corporis, sed animae lepra impedimentum est ad virtutem. Porro, lex non vetabat contactum leprosi, nisi ob periculum contagionis, ne scilicet tangens eadem inficeretur: hoc autem periculum non erat in Christo, sed potius certitudo curationis leprosi. Ergo Christus idcirco tangens leprosum non faciebat contra, sed potius juxta mentem legis. Ita S. Chrysostomus et Tertullianus loco citato.

Secundo, tetigit eum benevolentiae causa, ut suum in eum affectum ostenderet. Unde Glossa Interlinearis: «Extendit manum, inquit, qui misericordiae tendit effectum,» scilicet, «quando auxilium divinae misericordiae impendit,» ait Remigius.

Tertio, tetigit eum ut salvifica vis carnis Christi patesceret, ait S. Cyrillus, utpote quae solo tactu manus lepram pelleret. Manus enim dicitur a manando, quod e brachio manat, et ex manu manent digiti et opera: sic ex manu Christi manabant miracula et beneficia, et ipsius virtus manabat ex Deo, cui hypostatice uniebatur. Unde Victor Antiochenus, in cap. I Marci: «Verbum, inquit, indivulsam secum carne societatem habere persuasum volens, pleraque miracula et signa per corporis ministerium edidit.» Et Beda: «Extendit, ait, Deus manum et contigit humanam naturam in incarnatione, et ejectos e castris populi Dei (leprosos) templo reddidit, ut possint offerre corpora sua hostiam viventem illi cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech» (Psal. CIX).

Volo, mundare. — Ita haec dispunge per comma vel colon intermedium, ut Christus primum dicat: Volo; deinde imperet: Mundare, ait S. Hieronymus. To ergo mundare non est infinitivus activus, sed imperativus verbi passivi, mundor, significans mundator vel munderis. Hebr. enim est הטהר hittaher, Graece καθαρίσθητι, id est esto mundus. Hinc Patres probant Christi omnipotentem divinitatem: citat eos fuse Maldonatus. Unde S. Ambrosius, in cap. V Lucae, 12: «Dicit, inquit, Volo, propter Photinum; imperat, propter Arium; tangit, propter Manichaeum.» Photinus enim docebat Christum esse merum hominem, nec esse Deum, cui propria est omnipotens voluntas, qua dicat: «Volo, mundare.» Arius docet Christum minorem esse Patre, ac proinde non imperare, sed imperia Patris excipere. Manichaeus docebat Christum habere carnem non veram, sed phantasticam, ideoque vere nec tangere posse nec tangi. Haec omnia hic confutat Christus tum verbis, tum factis.

Notat S. Hieronymus Christum pertinenter et ex aequo respondere duplici petitioni leprosi. Primo enim petierat: «Si vis,» id est utinam velis; respondet Christus: «Volo.» Secundo, «potes me mundare;» respondet Christus: «Mundare,» id est munderis, estoque mundus: plus ergo tribuit Christus, quam ipse expresse petat, eodem enim instanti ipsum plane curavit, imo vegetum, alacrem validumque effecit tum corpore, tum magis animo: quos enim Christus sanavit corpore, sanavit et animo, ac justos sanctosque effecit, ut plenam eis mentis et corporis integritatem largiretur. Dei enim perfecta sunt opera; ac Christus sua liberalitate merita supplicum excedit et vota, ut nos ab eo discamus idem facere ac liberalissimi esse tum erga Deum, tum erga proximos.

Et confestim mundata est lepra ejus. — q. d. Et illico mundatus est homo a lepra sua, ut vertit Arabicus. Nil medium fuit inter Christi praeceptum et opus. «Dixit enim, et facta sunt omnia» (Genes. I), quia voluntas ejus est omnipotens, ideoque est ipsa ejus omnipotentia. Est hypallage sive inversus sermo; nec enim lepra mundari potest, utpote in se plane immunda et contagiosa, sed homo a lepra. Hoc facto ostendit Christus se quasi medicum venisse in mundum, ut omnes aegritudines curet omnesque sordes expurget. Nota to confestim, inde enim liquet Christum leprosum curasse non pharmacis naturalibus; haec enim sensim operantur, et lente sanant, sed virtute divina, quae in instanti operatur, juxta illud: «Ipse dixit, et facta sunt» (Psal. CXLVIII, 5). Dei enim dicere et jubere est efficax, idemque quod facere, quia ejus voluntas idem prorsus est cum ejus omnipotentia.


Versus 4: Ostende Te Sacerdoti in Testimonium

4. ET AIT (Marcus: Comminatus est, id est severo et minaci vultu jussit: ita Euthymius) ILLI JESUS: VIDE, NEMINI DIXERIS. — Id jussit ad vitandam ostentationem et ut nos doceret virtutes dotesque nostras non jactare, sed celare. Ita Chrysostomus. Si enim id fecerimus, nobis tacentibus efficiet Deus, ut prodamur inviti, idque magna cum aedificatione audientium, et majore gloria operantium. Unde addit Marcus, I, 45: «At ille (leprosus) coepit praedicare et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.»

Sed vade, ostende te sacerdoti (Marcus: Principi sacerdotum, qui tempore vicis suae praeerat caeteris sacerdotibus actu in templo ministrantibus), et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis.«Mittit ad sacerdotes, ait S. Hieronymus, ob humilitatem, ut eis deferre videatur; deinde ut illi vel credentes salventur, vel fiant inexcusabiles; denique ne legem infringere videatur.» Et Origenes: «Mittit, ait, ad sacerdotes, ut cognoscant non legis consuetudine, sed gratiae operatione mundatum, etc. Ut omnes qui vident portari munus, miraculum crederent.»

Munus a leprosis lepra mundatis sacerdoti offerendum, erat agnus, vel si leprosus pauper foret, duo turtures, aut duo pulli columbarum. Levit. XIV, 13 et seq.

In testimonium illis — scilicet sacerdotibus; nam Princeps sacerdotum, licet unus, multos tamen habebat asseclas sacerdotes minores. Nonnulli per testimonium accipiunt legem, q. d. Offer munus jam dictum, ut impleas legem quam Moyses praecepit, Levit. XIV, sacerdotibus et populo servandam in expiatione leprosi; lex enim saepe, Psal. CXVIII et alibi, vocatur testimonium, scilicet voluntatis divinae, quia testatur quid a nobis velit fieri Deus. Verum nil vetat testimonium hic proprie accipi.

Planius ergo et germanius to in testimonium refer ad verbum ostende et offer, q. d. Ostende te sacerdotibus, eisque munus lege praescriptum offer, ut illi videntes te a lepra liberum, ideoque munus mundatis praescriptum offerre, ex hoc oculari testimonio cognoscant te vere sanatum, itaque ipsi sanitatis tuae sint testes, ac populo testentur te vere a lepra curatum, ideoque eorum testimonio juxta legem restituaris communi hominum societati et convictui.

Erat ergo duplex, imo triplex hoc testimonium. Primum, quod leprosus praebebat sacerdotibus de se ipso a lepra curato, quod erat ostensio et inspectio ocularis corporis et membrorum, quam faciebant sacerdotes, ac si videbant vere curatum, munus ab eo in gratiarum actionem Deo oblatum acceptabant; si non, refutabant.

Secundum testimonium erat, quod ipsi sacerdotes populo perhibebant de leproso vere curato; unde eidem adhibebant lustrationem sive expiationem lege, Levit. XIV, praescriptam, quae erat legalis caeremonia tollens irregularitatem legalem ab immunditia leprae contractam, hominemque lepra mundatum restituens convictui hominum, ac templo et sacrificiis, ut iis jam mundus cum caeteris libere interesse posset.

Tertium testimonium erat maximi momenti, nimirum, jussit Christus leprosum se jam curatum ostendere sacerdotibus, ut illi ex hoc miraculo agnoscerent ipsum esse Messiam; aut certe inexcusabili hoc testimonio convicti, incredulitatis condemnarentur. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus et S. Ambrosius in cap. V Luc., 14.

Tropologice: lepra significat peccatum mortale, praesertim contagiosum, quale est imprimis haeresis, ob summam foeditatem et contagionem. Ita S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XL; Theodoretus, Radulphus et alii, in cap. XIV Levit. Hinc mundatio leprae symbolum est sacramenti poenitentiae et confessionis sacramentalis, qua peccata expiantur, cujus proinde vim et efficaciam ex leprae typo contra haereticos probant S. Hieronymus, in cap. XVI Matthaei (ubi ex eo probat oportere sacerdotes cognoscere peccatorum species et varietates), et S. Chrysostomus, lib. III De Sacerdotio, ubi docet officium sacerdotum Christianorum longe efficacius et praestantius esse, quam olim fuerit Aaronicorum, eo quod hisce lepram non curare, sed curatam duntaxat ostendere; illis vero peccata non curata ostendere, sed vere curare et condonare concessum sit.

Atque hac de causa Christus primum hoc a descensu e monte, ubi legem Evangelicam docuerat, miraculum esse voluit curationem leprosi, tum quia in Syria et Judaea communis et frequens erat hic leprae morbus, multique erant leprosi; tum quia leprae conditiones optime per tropologiam repraesentant peccati foeditatem et noxam, aeque ac leprae curatio peccati remissionem: ideoque Christus in passione leprosi formam assumpsit, ut lepram animae nostrae in se susciperet et curaret. Unde Isaias, LIII, 4: «Vere, ait, languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.» Vide quae de lepra dixi Levit. XIII et XIV. Hac de causa Christus in forma leprosi apparuit Martyrio monacho, et ejus humeris usque ad fores monasterii bajulari se permisit, ibique disparuit; sed ita ut Martyrius pondus non sentiret, quia portantem se portabat, ait S. Gregorius, homil. 39 in Evang.

In eadem leprosi forma Christus apparuit S. Ludovico, Tolosatium episcopo, qui fuit nepos S. Ludovici, regis Franciae, ac ab eo pedes sibi lavari permisit, ut habet ejus Vita.


Versus 5: Centurio Accedit ad Eum in Capharnaum

5. CUM AUTEM INTROISSET CAPHARNAUM, ACCESSIT AD EUM CENTURIO, ROGANS EUM. — Hoc est secundum Christi miraculum, quo doctrinam in monte editam confirmavit. Ita S. Hieronymus. Ex hoc loco colligimus leprosum primo a Christo sanatum fuisse juxta Capharnaum, uti paulo ante dixi. Porro, leprosus erat Judaeus; Centurio vero ethnicus, puta ex Romanorum (tunc enim Judaea a Pompeio, Julio Caesare et Augusto subjugata, Romanorum ducum militumque praesidio tenebatur) legione dux centum militum, et subinde plurium, ut docet Vegetius, lib. I De Re milit.; quare in eo gentium vocatio praesignata et inchoata fuit. L. Dexter, in Chronico quod nuper in lucem prodiit, ait hunc Centurionem fuisse C. Cornelium, Centurionem Hispanum, cujus filius C. Oppius, pariter Centurio, Christo in cruce quasi satelles et custos astitit, vidensque signa quae in coelo, sole, terra et petris tunc contigerunt, conversus est ad Christum: uterque Christum et in Judaea et in Hispania praedicavit. Haec Dexter. De cujus auctoritate et fide fusius egi in fine Chronotaxis, quam Actibus Apostolorum praefixi.

Accessit. — Est hic prima antilogia: nam Lucas, VII, 1, idem miraculum aliter narrat. Non enim dicit Centurionem ipsum accessisse ad Christum, sed ad eum misisse primum Judaeos, deinde amicos suos, qui hanc gratiam, puta sanitatem, puero suo peterent et impetrarent. Quare in Luca, ex Matthaeo, hoc loco supplendum est quod, post Judaeos et amicos, tandem Centurio ipse ultimus ad Christum jam appropinquantem accurrerit, sive honoris causa, sive ob morbi paroxismum et instans mortis periculum, uti volunt S. Chrysostomus, homil. 26; Theophylactus et Euthymius: nisi dicas Centurionem hic asseri ad Christum accessisse, eique supplicasse et respondisse, non per se, sed per legatos et amicos suos, uti censent Beda et S. Augustinus, lib. II De Consensu Evangelist., cap. XX. Porro, Judaei commendarunt Centurionis postulationem Christo, dicentes: «Quia dignus est, ut hoc illi praestes. Diligit enim gentem nostram, et Synagogam ipse aedificavit nobis,» ut ait Lucas, VII, 4.


Versus 6: Puer Meus Jacet in Domo Paralyticus

6. ET DICENS: DOMINE, PUER MEUS JACET IN DOMO PARALYTICUS, ET MALE TORQUETUR. — «Puer,» id est servus, ut habet Lucas, VII, 3. Servi enim apud heros subjectione, obedientia et reverentia sunt instar puerorum. Est catachresis. Porro, hic servus Centurioni erat charus et pretiosus, ait Lucas.

Jacet in domo paralyticus. — Quasi cadaver in lecto «omnibus undique artubus fluidis, et ad consistendi officium agendique corruptis,» ait S. Hilarius; «paralysis enim est resolutio nervorum,» ait Celsus, lib. II, cap. 1. «Est enim morbus, in quo dimidia pars corporis resolvitur, motu sensuque interceptis,» ait Galenus, lib. IV Commentar.; unde a Graecis vocatur hemiplexia, id est semiapoplexia, cum scilicet in alteram tantum corporis partem malum id incubuit; nam cum totum afficitur, apoplexia nominatur: nunc utrumque, inquit Celsus, lib. III, cap. XXVII, paralysin appellari video.

Et male torquetur. — Graece, δεινῶς βασανιζόμενος, id est graviter afflictus, vehementer cruciatus (ut vertit Arabicus) ideoque moriturus, ut ait Lucas. Subita et acuta fuit haec paralysis, quae cum cruciatu periculum vitae crearit: nam alioqui communes paralyses sunt lentae, ideoque et gravi cruciatu et periculo carent. Cruciatus hic videtur fuisse convulsio et retractio nervorum qui a cerebro oriuntur; hi enim, cum praeter naturam contorquentur aut distenduntur, gravissimos excitant dolores, uti ex Galeno ostendit Guilielmus Ader medicus, lib. De Aegrotis et Morbis a Christo sanatis, cap. II, ubi probat omnes illos fuisse desperatos et naturaliter incurabiles, ideoque eorum curam Christo quasi archiatro a Deo fuisse reservatam: talis fuit haec paralysis. Idem docet S. Ambrosius, epist. 75: «Eos,» inquit, «sanavit Dominus Jesus, quos nemo curaret,» id est curare potuisset.

Porro, Lucas paulo aliter rem gestam enarrat; sic enim ait, VII, 3: «Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum, ut veniret et salvaret servum ejus.» Est hic secunda antilogia; Lucas enim ait: «rogans eum, ut veniret;» Matthaeus vero, imo et Lucas, VII, subdit eum contrarium dixisse, scilicet: «Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo (id est jube, absens) et sanabitur puer meus.» Respondetur, to «rogans» et «misit», quatenus refertur ad veniret, pertinere ad Judaeos Centurionis legatos, qui minoris erant fidei et humilitatis, quam ipse Centurio: hic enim solum petebat ut Christus sanaret puerum; Judaei vero de suo addiderunt, ut veniret, et veniendo tangendoque sanaret eum. Misit ergo seniores ad Christum rogans per se, ut sanaret; per seniores vero, ut veniret. Quod enim legatus dicit, hoc censetur dicere is qui legatum misit.

Lucas igitur, more suo (ut patet, cap. XIX), brevitatis studio convolvit dicta factaque Centurionis et Judaeorum, quae proinde respective explicanda sunt, ut quaedam a Judaeis, quaedam a Centurione dicta sint. Vult enim Lucas dicere, quod seniores Judaeorum missi a centurione dixerint Christo: Centurio rogat te, ut venias et sanes puerum ejus; ubi addunt ex suo to ut venias, putantes id decere, idque tacite cupere Centurionem.

Quod ergo subdit Lucas: «At illi, cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei,» etc., significat eos suam hanc petitionem, ut veniret et sanaret puerum, instanter ursisse, allegantes: «Quia dignus est, ut hoc ei praestes,» quae verba plane significant petitionem seniorum fuisse illam quae praecessit, quam ob brevitatem Lucas convolvit, dicens: «Rogans, ut veniret et salvaret servum ejus.» Illis igitur verbis simul missionem Centurionis et ejus petitionem, aeque ac seniorum, licet postea factam, per anticipationem complexus est: unde eam non iterat, nec uti reipsa facta est enarrat.

Aliter respondent nonnulli, scilicet Centurionem, cum audisset Judaeos, per eos rogasse Christum ut veniret, et veniens sanaret puerum; sed post Judaeorum abitum ad Christum, illuminatum a Deo, crescente fide et humilitate, poenituisse, ac optasse dixisseque, ut Christus non veniret, sed absens curaret puerum. Sed tunc dicendum est Centurionem esse mentitum, cum, ut ait Lucas, vers. 7, per Judaeos legatos prius a se missos dixit: «Propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te.» Si enim ipse putabat se dignum, ut Christus veniret ad se, multo magis putabat se dignum, ut veniret adiretque Christum. Rursum dicendum est eum non credidisse Christum esse Deum; Deo enim non fuisset ausus mentiri, utpote quem mendacii conscium sciret.

Denique Centurio prius misit seniores Judaeorum ad Christum honoris causa, quia ipse, utpote Gentilis, aestimabat se indignum conspectu et alloquio Jesu; Judaei enim, Gentiles, utpote idololatras, aestimabant viles et impuros quasi canes, ut patet Matth. XV, 26.


Versus 7: Ego Veniam et Curabo Eum

7. ET AIT ILLI JESUS: EGO VENIAM, ET CURABO EUM. — Nota promptum Christi animum ad benefaciendum et sanandum paralyticum, quo plus offert Centurioni quam ipse petierat; sed nimirum volebat hac oblatione e pectore Centurionis elicere fidem et reverentiam, quae mox ab ipso prosiliit. Dixit Christus, et fecit; unde Lucas VII, 6, ait: «Jesus autem ibat cum illis.»


Versus 8: Domine, Non Sum Dignus — Dic Tantum Verbo

8. ET RESPONDENS CENTURIO AIT: DOMINE, NON SUM DIGNUS UT INTRES SUB TECTUM MEUM (in domum meam); SED TANTUM DIC VERBO, ET SANABITUR PUER MEUS. — Dixit hoc primo Centurio per amicos Christo, cum Christus jam ad domum ejus accederet, ut ait Lucas, VII, 6; deinde ipse accurrens ad Christum venientem, idem per se dixit, et protestatus est, ut ait hic S. Matthaeus: urbanitas enim et civilitas id omnino exigebat ut ipse personaliter Christo occurreret, ipsumque venientem et jam vicinum exciperet; «Dic verbo,» id est sermone, q. d. Non est opus ut praesens tangas servum meum, sed absens jube duntaxat, et mox sanabitur. Credidit ergo Centurio Christum esse Deum, qui ubique quasi praesens imperat et operatur quodlibet, aut certe Christum eximium esse Prophetam Deo charissimum, puta Messiam Judaeis promissum, qui nomine Dei in Judaea rebus omnibus ad libitum imperaret: «Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt» (Ps. XXXII, 9).


Versus 9: Nam et Ego Homo Sum sub Potestate Constitutus

9. NAM ET EGO HOMO SUM SUB POTESTATE CONSTITUTUS, HABENS SUB ME MILITES, ET DICO HUIC: VADE, ET VADIT; ET ALIO (alii, alteri; sic alio pro alii usurpat Plautus): VENI, ET VENIT; ET SERVO MEO: FAC HOC, ET FACIT. — «Sub potestate,» id est in potestate, in regimine, in magistratu «sum constitutus,» puta sum Centurio, imperans centum militibus. Ita Auctor Imperfecti, qui a pari tendit hic argumentum Centurionis, q. d. Si ergo parvam habens potestatem in paucos milites, illis ad nutum impero; quanto magis tu, o Christe, qui plenam omnium habes potestatem, morbis imperabis? Verum to sub potestate proprie hic accipi liquet ex Graeco, qui habet: ὑπὸ τὴν ἐξουσίαν, et ex eo quod subdit: ἔχων ἐπ᾽ ἐμαυτὸν στρατιώτας, id est habens sub me milites. Ergo, sicut Centurio vere et proprie habebat sub se milites sibi subditos, sic vicissim ipse erat sub potestate altiori sui Tribuni, vel Caesaris Romani, scilicet Tiberii. Ita S. Chrysostomus, Leontius, Glossa, Maldonatus, Jansenius, Franciscus Lucas et alii. Est argumentum a minori ad majus, q. d. Si ego, licet sub potestate Caesaris constitutus, impero tamen ad libitum militibus mihi subditis, «et dico huic: Vade, et vadit, et alio: Veni, et venit;» quanto magis tu, o Christe, qui sub nullius es potestate, sed Deus es omnipotens, omnium Dominus, poteris imperio tuo facere, ut absens dicas jubeasque morbo (paralysi servi mei): Abi, illico abibit; si idem dicas: Veni, illico veniet: morbi enim sunt quasi milites et satellites tui, quos ad nutum in reos immittis, et a poenitentibus supplicibusque revocas. Ita S. Augustinus, serm. 6 De Verbis Domini secundum Matthaeum: «Si ego, inquit, homo sub potestate jubendi habeo potestatem, quid tu non possis, cui omnes serviunt potestates?» Ponderat S. Hieronymus Centurionis «fidem, in eo quod credidit, inquit, ex Gentibus paralyticum a Salvatore posse sanari; humilitatem, quod se judicavit indignum, cujus tectum Dominus intraret; prudentiam, quod intra corporis tegmen divinitatem latentem videret, sciens non id sibi profuturum, quod etiam ab incredulis videbatur, sed id quod latebat intrinsecus.»

Moraliter: si vis esse in potestate, disce esse sub potestate; si vis imperare, disce prius imperanti obedire. Audi S. Bernardum, epist. 42: «Ut secure praeesse possitis, subesse et vos, sicut debetis, non dedignemini; dedignatio quippe subjectionis, praelationis reddit indignum: videant in vobis subditi, quod redhibeant.» Proponit ipsum exemplum Centurionis: «Dicturus quippe: habens sub me milites praemisit: homo sum sub potestate, nam quisquis subinferat, suspectam non habemus jactantiam. Praemissa siquidem est humilitas, ne altitudo praecipitet.» Nec enim locum invenit arrogantia, ubi tam clarum humilitatis insigne praecessit. Quia non confessus est de subjectione, jure ex praelatione meruit honorari. Non erubuit super se potestatem, et ideo dignus, qui haberet et sub se milites. Dedit prius honorem praepositis, ut jam a subditis juste reciperet. Sic symbolice: si anima velit imperare corpori, prius se subdat Deo; quod si illi rebellet, sentiet et sibi corpus rebelle, uti sensit Adam violans praeceptum Dei de non comedendo pomo vetito. Sic poena superbiae et inobedientiae est lapsus carnis et luxuria.


Versus 10: Non Inveni Tantam Fidem in Israel

10. AUDIENS AUTEM JESUS, MIRATUS EST — tantam scilicet fidem, humilitatem, reverentiam et devotionem Centurionis, qui non erat Judaeus, sed Gentilis. Unde Origenes: «Attende, ait, quantum sit, aut quale, quod Deus unigenitus miratur. Aurum, divitiae, regna, principatus in conspectu ejus sunt tanquam umbra, vel flos decidens. Nil ergo horum in conspectu Dei mirabile est, quasi magnum, vel pretiosum, sed tantum fides; hanc miratur honorificans, hanc acceptabilem sibi aestimat.»

Quaeres, an in Christo vere fuerit admiratio? Suppono ex communi Theologorum sententia in Christo, praeter divinam scientiam quam habebat, qua Deus, triplicem fuisse scientiam, qua homo erat: Primo, beatificam, per quam Dei essentiam intuebatur, eaque fruens beabatur. Secundo, infusam, qua per species animae suae a Deo inditas ab ipso conceptionis suae instanti omnia cognoscebat. Tertio, experimentalem, qua illa quae faciebat per scientiam infusam, quotidie per experientiam videbat, audiebat et sentiebat.

Respondeo ergo, in Christo proprie et absolute non fuit admiratio, quae scilicet ex imo corde ejusque fundo manaret. Ratio est, quia admiratio oritur et fit in nobis ex eo quod aliquid novi, insoliti et incogniti videamus vel audiamus; Christus autem per scientiam infusam, jam omnia, antequam fierent, cognoscebat: unde nil ei, utpote omniscio, erat novum, incognitum vel inopinatum et admirabile. Excitavit tamen Christus in se per scientiam experimentalem, cum aliquid magni et novi experiretur, aliquem quasi superficialem actum interiorem et gestum exteriorem admirationis, ut alios idem admirari doceret. Ita S. Augustinus; quem audi, lib. De Genesi contra Manichaeos, cap. VIII: «Quis autem in illo fecerat illam fidem, nisi ipse qui admirabatur? quod si et alius eam fecisset, ut quid miraretur qui praescius erat? Quod ergo miratur Dominus, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc opus est sic moveri: omnes enim tales motus ejus non perturbati animi signa sunt, sed docentis magisterium.» Sic et S. Thomas, III p., Quaest. XV, art. 8.

Hinc sapiens nihil miratur. Et Cyrus, rex Persarum, docebat suos nil mirari, quod Rex altior sit et superior omni re mundi. Qui cum S. Paulo conversatur in coelo, nil miratur in terra. Praeclare S. Cyprianus, tract. De Spectaculis: «Nunquam,» ait, «humana opera mirabitur, quisquis se cognoverit filium Dei. Dejicit se de culmine generositatis suae, qui admirari aliquid post Deum potest.»

Et sequentibus se dixit: Non inveni tantam fidem in Israel. — Arabicus: in uno ex Israel; Graece est nervosius: nec in Israel tantam fidem inveni, quantam in Centurione Gentili; intellige, non inveni, scilicet in communi populo a tempore praedicationis meae: nam major sine dubio erat fides in beata Virgine, Abraham, Moyse, Joanne Baptista, etc.; aut, ut Chrysostomus, non inveni tantam, scilicet proportionabiliter, quia hic erat Ethnicus et Centurio, caeteri erant Israelitae et fideles: unde eadem fides in illo magis erat mira et miranda, quam in hisce. Idem Chrysostomus praefert fidem Centurionis fidei Apostolorum, quam habuerunt initio vocationis; Origenes vero, fidei Marthae et Mariae Magdalenae. Audi S. Chrysostomum: «Credidit Andreas, sed Joanne dicente: Ecce Agnus Dei; credidit Petrus, sed evangelizante sibi Andrea; credidit Philippus, sed legendo Scripturas; et Nathanael prius signum divinitatis accepit, et sic fidei confessionem obtulit.» Audi et Origenem: «Jairus, Israelis princeps, pro filia sua petens, non dixit: Dic verbo, sed veni velociter. Nicodemus de fidei sacramento audiens, ait: Quomodo hoc potest fieri? Maria et Martha dicunt: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus, quasi dubitantes quod ubique posset adesse Dei potentia.»


Versus 11: Multi ab Oriente et Occidente Venient

11. DICO AUTEM VOBIS, QUOD MULTI AB ORIENTE ET OCCIDENTE VENIENT, ET RECUMBENT CUM ABRAHAM, ET ISAAC, ET JACOB, IN REGNO COELORUM. — «Ab Oriente et Occidente,» id est ab extremis Gentium regionibus. Occasione enim Centurionis, qui erat Gentilis, praedicit Gentium (quarum primitiae erat hic Centurio) vocationem et Judaeorum reprobationem. Alludit ad Isaiae XLIII, 5 et seq., ubi a quatuor mundi plagis praedicitur Gentium vocatio, gratia et gloria. «Recumbent,» id est requiescent, ait S. Hilarius et Euthymius. Verum Graece est ἀνακλιθήσονται, id est discumbent, quasi in triclinio accumbent, quasi convivae epulabuntur in opiparo convivio: huic enim regnum coelorum, ac coelestis gloria et felicitas Christi et sanctorum saepe comparatur, ob summam quietem, laetitiam, securitatem et satietatem. Alludit ad illud, in Psalm. XVI, 15: «Satiabor, cum apparuerit gloria tua.» Et Psal. XXXV, 9: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae; et torrente voluptatis tuae potabis eos.» Hoc coeleste convivium quasi nuptiale Agni, id est Christi, graphice depingit S. Joannes, Apocal. XIX, 7 et seq., ac Christus, Lucae XXII, 22.

Cum Abraham, et Isaac, et Jacob. — Hi tres prae aliis sanctis Patriarchis et Prophetis hic et alibi nominantur, et celebrantur. Primo, quia hi tres fuere primi Patres et Patriarchae Judaeorum, ad hoc singulariter electi et selecti a Deo. Secundo, quia hi erant capita Reipublicae et Ecclesiae Dei. Tertio, quia hi singularia dedere fidei et religionis exempla. Quarto, quia hi tres promissionis de terra Canaan a posteris possidenda, in typum regni coelestis eisdem eorumque asseclis promissi, fuere haeredes. Unde et Deus se vocat Deum Abraham, Isaac et Jacob, eorumque nomine apud Judaeos gloriabatur.


Versus 12: Filii Regni Ejicientur in Tenebras Exteriores

12. FILII AUTEM REGNI EJICIENTUR IN TENEBRAS EXTERIORES: IBI ERIT FLETUS ET STRIDOR DENTIUM. — «Filii regni,» id est destinati ad regnum et vocati Israelitae; quia hi prognati erant ex Abraham, Isaac et Jacob, quibus et quorum semini Deus promiserat regnum uti terrenum Judaeae, sic et spirituale aeternae gloriae in coelis. Simili Hebraismo vocantur filii mortis, gehennae et resurrectionis, qui ad mortem et gehennam committuntur, aut ad resurrectionem promissam a Deo destinati et deputati sunt.

Moraliter: si filius regni es, fac opera regni, fac opera digna coelo, vive ut Angelus. Sic enim Christus dixit Judaeis: «Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite» (Joan. VIII).

In tenebras exteriores — gehennae. Persistit in metaphora convivii in regno coelesti, ideoque lucidissimi; circa quod nota plerosque veterum non prandisse, aut non nisi parce et tenuiter per modum jentaculi, sed coenasse duntaxat, tumque se exsatiasse et exhilarasse; ideoque convivia non in prandio, sed in coena celebrasse, idque otii et libertatis causa, et ut diem, ut ait Horatius, lib. I, Ode 1, non frangerent, sed totum negotiis darent, atque inde triclinia dicta sunt coenacula. De Hebraeis id liquet ex S. Scriptura, ubi passim fit mentio coenae et coenaculi, raro prandii, ut patet in coena Darii, III Esdrae II, 1; Holophernis, Judith XII, 10; Herodis, Marci VI, 21; Marthae, Joan. XIII, 2, et I Corinth. XI, 20. De Essenis idem docet Philo, lib. XXI De Vita contemplativa; imo prandii in veteri Testamento nulla est mentio, nisi apud Tobiam, II, 4, et Danielem, XIII, 43, et Estherem, cum Judaei adducti in Assyriam et Babylonem, ibi inter Gentes degerent, earumque more comederent. Excipio unum Jeroboam, regem Israel, qui Prophetam sibi manum restituentem, invitavit ad prandium, III Regum XIII, 7. Sed rex hic fuit idololatra, et auctor aurificesque vitulorum aureorum, quos coluerunt Israelitae. Unde non mirum, si gulosior prandia celebrarit.

Nimirum comedere aestimabant rem animalem et vilem, ideoque indignam luce et dignam tenebris; unde de ea erubescebant, cavebantque ne sol eos comedentes aspiceret.

Quia ergo olim non prandebant in meridie, sed coenabant vespere et noctu, idcirco copioso utebantur lumine: unde Lucretius, lib. II: «Lumina nocturnis epulis ut suppeditentur.» Sic et Horatius, lib. III, Ode 2. In coenaculis ergo et conviviis lux erat, extra ea vero erant tenebrae quae proinde hic vocantur exteriores, quia extra convivium sitae. Graece enim non est ἔσχατος, id est extremas, sed ἐξώτερος, id est externas caligo, quae scilicet exterius et extra convivii locum reperitur. Unde Lucas, XIII, 28, habet: «Videbitis vos expelli foras.» Sensus ergo est, q. d. Filii regni, id est Judaei, ex Patribus Abraham, Isaac et Jacob destinati ad regnum coeleste, ob suam perfidiam, qua in Christum credere noluerant, a regno epulisque coelestis expellentur in gehennae tenebras exteriores, Graece ἐξωτέρας, id est a luce coelestis convivii regnique extorres, alienissimos et remotissimos, nimirum profundissimas et obscurissimas. Gehenna enim est in centro terrae, quod a superficie terrae distat tribus millibus milliarium et amplius: quare tanta terrae opacitas magnas causat in gehenna tenebras. Id ita esse patet: Primo, ex eo quod Hebr. חיצון chitson, quod hic est in Matthaeo, dicatur a radice chuts, sicut Graecum ἐξώτερος ab ἔξω, id est exterior ab extra; quia scilicet hae tenebrae sunt extra regnum et convivium coeleste, in quo epulantur et regnant beati quasi filii lucis. Secundo, quia simili modo Christus, cap. XXII, 13, servum non habentem vestem nuptialem ejecit e convivio in tenebras exteriores. Tertio, quia pari ratione ait Joannes de gehenna et damnatis, Apocal. XIV, 20: «Calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad fraenos equorum per stadia mille sexcenta.» Nam post diem judicii duo tantum erunt loca hominum, scilicet coelum pro electis et beatis, ac gehenna, sive lacus et tartarus pro reprobis et damnatis: quare qui a coelo, ubi erit civitas regni et convivii lucidissima, excludentur, hi extra illud relegabuntur in lacum et tartarum obscurissimum. Et hoc est quod ait Luc., XIII, 28: «Cum videritis Abraham, etc., in regno Dei, vos autem expelli foras.» Et vers. 25: «Cum intraverit paterfamilias et clauserit ostium, incipietis foris stare.» Et Christus, Joan. VI, 37: «Eum, qui venit ad me, non ejiciam foras.» Et XV, 6: «Mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.» Et Apocal. III, 12: «Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius.» Et XI, 2: «Atrium autem, etc., ejice foras.» Et XXII, 15: «Foris canes et venefici.» Ita S. Hieronymus. Quare minus recte Cajetanus censet tenebras exteriores opponi interioribus quae animum obscurant: exteriores ergo esse sensibiles, quae lucem sensibilem excludunt; interiores vero esse spirituales, quae luce interna mentem spoliant.

Porro exterior, licet sit comparativus, tamen vicem habet positivi, quia positivo caret, aut potius superlativi, ut vult Jansenius; exterior ergo, id est extimus, extra domum vel locum longe positus. Tenebrae igitur exteriores sunt tenebrae a coelo et luce remotissimae, tartareae, profundissimae. Magna enim erit poena damnatis coelo, id est consortio Dei, Angelorum et Beatorum excludi, cum diabolis in tenebrosum gehennae ergastulum, imo tartarum, quae a Theologis vocatur poena damni, et aequiparatur, imo a multis praeponitur, quasi gravior et acerbior, poenae sensus, puta igni et combustioni, quae tamen hic per tenebras exteriores quoque intelligitur. Denique regnum coelorum, qui est locus Beatorum lucidissimus et felicissimus, vocatur convivium, quia plenum omni voluptate et gaudio omnibusque deliciis, quibus perpetim quasi epulantur Sancti. Per tenebras enim exteriores denotat carcerem inferni ejusque tormenta, per synecdochen et metonymiam, quia ibi ignis uti ferventissimus, ita et fumosissimus ac tenebrosissimus, damnatos torquet, teste S. Basilio in priori Exposit. Psal. XXVIII, atque ad hoc tantum lucet ignis ille, ut damnati suas poenas suorumque sociorum videant et augeant, uti docet S. Gregorius, lib. IX Moral., cap. XLVI sive LXVI.

Denique per tenebras hic accipe tum corporales, tum spirituales. Unde S. Augustinus, in Psal. VI, per tenebras has accipit caecitatem mentis, ex judicio practico in damnatis falsissimo et perversissimo, atque ex summo Dei vindicis odio manante, indeque consequentem obstinationem et impoenitentiam. Damnati enim ex odio et rabie in Deum, eo quod eos adeo cruciet in gehenna, judicant Deum, virtutes omniaque quae Deus amat, sibi esse odienda; unde nil nisi malum amare possunt ex summa in Deum rabie ac salutis suae desperatione.

Ibi erit fletus et stridor dentium. — Hac phrasi significatur summus damnatorum in gehenna cruciatus, scilicet: per fletum, summus dolor; per stridorem, summus horror; qui enim horrende torquentur et cruciantur, hi oculis flent, voce ejulant, dentibus strident.

Quaeres primo, an vere damnati in gehenna, resumpto in die judicii corpore, flebunt et lacrymas fundent? Affirmat Maldonatus; melius alii negant: tum quia ignis gehennae ardentissimus lacrymas omnes, si quae essent, cohiberet et illico desiccaret; tum quia ad aeternas has lacrymas per omnia saecula duraturas infinita flumina non sufficerent; tum quia eadem semper corpora sine nutrimento, mutatione et excretione faecium vel lacrymarum, in aeterno igne a Deo integra conservabuntur; alioqui enim sensim totum corpus, imo infinita corpora in lacrymas resolvi deberent. Per fletum ergo et lacrymas hic catachrestice accipe singultus, gemitus, ejulatus, omnesque complorantium gestus et lamenta, quae fletui conjungi solent.

Quaeres secundo, an in gehenna vere erit stridor, quo damnati dentibus strideant? Respondetur affirmative: stridor enim hic oritur ex acerbitate et horrore poenarum; qui enim in equuleo torquentur, dentibus strident, eosque inter se collidunt. Addunt aliqui in gehenna esse stridorem ex summo frigore, ex eo enim proprie oritur stridor dentium; licet enim Jansenius et alii, in gehenna censeant esse solum summumque ignem, ideoque negent ibi esse frigus; tamen multi contrarium opinantur, scilicet, ibi quoque esse summum frigus, illoque cruciari et uri damnatos, juxta illud Job XXIV, 19: «Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium.» Ita Philippus presbyter, Beda, Lyranus et D. Thomas ibidem, ac S. Augustinus, lib. De Triplici habitac., cap. II; et S. Hieronymus, in cap. X S. Matth., qui ait: «triplicem esse gehennam, nimii ignis et frigoris, in Job XXIV, 16, plenissime legimus,» quasi ideo dicatur gehenna ignis, quod sit et gehenna frigoris. Sed hac de re plura in Job XXIV, 43.


Versus 13: Sicut Credidisti, Fiat Tibi

13. ET DIXIT JESUS CENTURIONI: VADE, ET SICUT CREDIDISTI (Arab., secundum fidem tuam) FIAT TIBI. ET SANATUS EST PUER IN ILLA HORA — eodem momento, quo Jesus dixit fiat. «Vade,» id est redi laetus et alacer domum tuam. Est particula annuentis et concedentis id quod petitur; unde sequitur: «Et sicut credidisti, fiat tibi:» Credidisti me absentem solo verbo posse servum tuum curare, curetur ergo absens verbo meo fiat. Hinc videtur quod Christus non sit ingressus domum Centurionis, nec servum ejus tetigerit, aut allocutus sit, sed in loco ubi ei occurrit Centurio, dicens: «Domine, non sum dignus, etc.; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus,» illico eum curavit, ut eum in fide confirmaret, seseque Messiam, imo Deum esse ostenderet, nimirum: magna fides magna meretur, magna fiducia magna impetrat; quantum a Deo speras, tantum obtinebis. Unde S. Bernardus, serm. 15 in Psal. Qui habitat, illud Dei ad Josue, cap. 1, promissum: «Omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri, vester erit,» tropologice explicans, ait: «Sperate in Deo, omnis congregatio populi; quemcumque enim locum calcaverit pes vester, vester erit: pes vester utique spes vestra est, et quantumcumque illa processerit, obtinebit, si tamen in Deum tota figatur, ut firma sit et non titubet;» quia Deus cum sit liberalissimus, ac fiducia, quam in eo collocamus, valde honoretur, non patitur se fiducia nostra vinci, sed eam superare destinat. Unde illud ejusdem S. Bernardi, serm. 3 De Annunt.: «Sola spes apud te (Domine) miserationis obtinet locum, nec oleum misericordiae nisi in vase fiduciae ponis.»

Tropologice: a Centurione discant heri, quantam servis curam impendere, quantoque pretio eos habere debeant; illi enim hic servus erat pretiosus, ut ait Lucas, ideoque Christum tanto seniorum et amicorum impendio ad eum curandum evocavit: sic vicissim servi heris majori studio, amore et reverentia obsequentur. Audi Ecclesiasticum XXXIII, 31: «Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua, quasi fratrem sic eum tracta.» Vide ibi dicta. Sapienter Seneca, licet gentilis, epist. 47: «Servi, inquit, sunt? sed homines. Servi sunt? imo contubernales. Servi sunt? imo homines amici. Servi sunt? imo conservi, si cogitaveris tantum idem in utroque licere fortunae.» Deinde subdit exempla servorum, qui bene ab heris habiti pro eis «parati erant porrigere cervicem et periculum imminens in caput suum avertere.» Quare falsum est quod jactatur vulgo: «totidem esse hostes, quot servos.» Nam non habemus illos hostes, inquit, sed facimus inhumaniter eos tractando. Quare quilibet herus superior et praelatus id faciat suis servis et subditis, quod hic Centurio fecit famulo suo, praesertim ut eos ad Christum magis a morbis animae quam corporis, sanandos adducat.

Mystice: Centurio est quilibet homo, qui suis membris, sensibus, viribus et potentiis quasi militibus praeest, ut militent et serviant Deo. «Militia enim est vita hominis super terram» (Job VII). Quare si quis in eo sensus vel appetitus languet, et paralysi gulae, acediae, luxuriae, superbiae, etc., laboret, adeat, invocetque Jesum cum humilitate et fiducia per amicorum, id est Sanctorum intercessionem, nec desistat, donec illi sanitatem impetret.


Versus 14: Socrus Petri Febricitans

14. ET CUM VENISSET IN DOMUM PETRI, VIDIT SOCRUM EJUS JACENTEM ET FEBRICITANTEM. — Est hysterologia sive inversus ordo. Hoc enim miraculum et caetera Christi gesta, quae deinceps narrat Matthaeus usque ad finem capitis noni, contigerunt ante curationem leprosi et servi Centurionis, imo ante ascensum et sermonem Christi in monte, ut colligitur ex Marco I, 22 et 29, ac Luca IV, 32 et 38, atque ex ipso Matthaeo: sermo enim Christi in monte habitus fuit coram duodecim Apostolis, ac consequenter coram ipso S. Matthaeo, qui tamen suam vocationem post haec describit, cap. IX, 9. Nimirum voluit Matthaeus initio praedicationis Christi breviarium conscribere doctrinae editum a Christo in monte, ac deinde miracula, quibus eamdem Christus tam ante sermonem, quam post eum confirmavit, ordine pertexere. Quia hoc miraculum curationis socrus Petri contigit Capharnaum, ubi et contigit curatio leprosi et servi Centurionis, Matthaeus ergo hic illud post Sermonem Montanum ordine narrationis collocat.


Versus 20: Vulpes Foveas Habent, Filius Autem Hominis Non Habet Ubi Caput Reclinet

20. ET DIXIT EI JESUS: VULPES FOVEAS (Graece φωλεούς, id est cavernas, speluncas) HABENT, ET VOLUCRES COELI NIDOS (Graece κατασκηνώσεις, id est umbracula ex ramis et frondibus arborum contexta. S. Cyprianus, lib. I Ad Quirinum, cap. XI, et S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. XLVIII, vertunt diversoria), FILIUS AUTEM HOMINIS NON HABET UBI CAPUT RECLINET. — q. d. Vilia, inutilia et noxia animalia, uti sunt vulpes et aves, praesertim rapaces, habent suos nidos; at Filius hominis, id est ego natus ex virgine et factus homo, nil habeo proprii, ne pulvinar quidem, aut lectum, vel scamnum, in quo fessum caput corpusque reclinem: me ergo ditiores sunt vulpes et aves, ac plus commoditatis habent quam habeam ego. Putas me commode lauteque vivere, falleris; nam ego ne quidem tantum habeo proprii, quantum aves et vulpes, quae parvas et pauperrimas habent domos ad quiescendum, suos catulos vel pullos educandum.

Detegit latens avaritiae ulcus in Scriba, q. d. Tu cupis me sequi, quia vides me populo esse gratum ob sanitates et beneficia quae ei confero. Unde speras te in mei sequela posse rem tuam augere et multa bona corradere, quasi ego ex Evangelio me meosque locupletem, sed erras; quia ego velut perfectionis magister, pauper sum et paupertatis studiosus, talesque volo esse meos discipulos, ut expediti a cura rerum temporalium, toti vacent mihi et Deo, ac praedicationi, in qua satagant verbo et exemplo omnes ad coelestia ipsumque coelum traducere. Quod audiens, siluit, ac spe sua frustratus, ab oculis Christi se subduxit, ut tacito hic innuit Matthaeus. Simili modo Christus filiis Zebedaei per matrem primas in regno suo petentibus, respondit, propinavitque suum calicem passionis et martyrii: «Potestis, inquit, bibere calicem, quem ego bibiturus sum?» (Matth. XX, 22). Ita S. Hilarius, Theophylactus, Euthymius et S. Hieronymus: «Quid,» inquit Hieronymus, «me propter divitias et saeculi lucra sequi vis, cum nec hospitiolum habeam?» Et S. Augustinus, De Verbis Domini: «Elatus, ait, et dolosus non me sequeris.» Idem S. Augustinus, De Quaest. Evang., Quaest. V: «Intelligitur,» inquit, «hic miraculis motus, Christum ob jactantiam sequi voluisse, quam significant aves, et discipuli obsequium finxisse, quae fictio vulpis nomine significata est.» Et Interlinearis: «Elatio,» ait, «nidum fecit cor tuum.»

Hac Christi sententia S. Hieronymus, epist. I ad Heliodorum, eum ad suam in Syria eremum invitans, exstimulat: «Filius hominis,» inquit, «non habet ubi caput reclinet, et tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metiris? Haereditatem exspectans saeculi, Christi cohaeres esse non poteris.» Et paulo ante: «Cur timido animo christianus es? Respice a Petro relictum rete; respice surgentem de telonio publicanum statim apostolum, etc. Servus Christi nihil praeter Christum habet.»

Hoc Christi exemplum imitentur religiosi, per professionem paupertatis Deo se unientes et ab ejus providentia alimoniam exspectantes. Unde commendans S. Franciscus ad eam suos exhortans, ne erubescerent mendicare: «Nolite,» inquit, «verecundari petere eleemosynam, quia Dominus pro nobis fecit se pauperem in hoc mundo, cujus exemplo elegimus viam verissimae paupertatis. Si enim ipsius amore viam paupertatis elegimus, non debemus confundi stipem mendicare: arrham coelestis haereditatis erubescere, nequaquam convenit regni coelorum haeredibus. Haec est enim haereditas nostra, quam acquisivit et reliquit nobis Dominus Jesus Christus, et omnibus qui suo exemplo vivere volunt in sancta paupertate.» Addebat petentes stipem plura offerre dantibus quam ab iis reciperent: «Quoniam,» inquit, «offertis eis amorem Dei, dicentes: Amore Domini Dei faciatis nobis eleemosynam, cujus comparatione nihil est coelum et terra.» Et rursum: «Evangelica haec paupertas,» ait, «nostri ordinis est fundamentum, ut ipsius firmitate firmetur et eversione funditus evertatur. Quantum itaque fratres declinabunt a paupertate, tantum mundus declinabit ab eis, ac quaerent et non invenient. Si dominam meam paupertatem complexi fuerint, mundus eos nutriet, quia mundo dati sunt ad salutem: debent enim ipsi mundo bonum exemplum, debet eis mundus provisionem necessitatum; quando autem ipsi refraxerint bonum exemplum fide mentita, retrahet mundus manum justa censura.» Ita Annales Franciscanorum.

Ex hoc ergo loco refellitur haeresis damnantium voluntariam paupertatem, quam profitentur religiosi, cujus auctor fuit quidam Desiderius Longobardus, tempore Alexandri IV Pontificis, et alius eodem tempore dictus Guilielmus de S. Amore, quos valide confutarunt S. Thomas et S. Bonaventura. Perperam tamen ex adverso ex hoc eodem loco inferebant haeretici, dicti Apostolici, paupertatem hanc omnibus Christianis esse necessariam ad salutem, teste S. Augustino, haeresi 40. Perperam quoque ex eodem concluserunt Valdiani sive Anthropomorphitae, ac Waldenses, sive pauperes de Lugduno et Wicleff, episcopis et sacerdotibus non licere habere possessiones, sed eos debere ex eleemosynis solis vivere, quia ex eis vixit Christus; Christus enim hoc fecit et consuluit ut perfectius, non autem praecepit ut necessarium ad salutem. Unde hic error multis decretis et conciliis refutatur.

Rursum ex hoc loco patet paupertatem ejusque vim et medullam in eo consistere, ut quis nil habeat proprii, nec ulli rei quasi propriae afficiatur; sed affectum ab omni re propria liberum soli Deo servet et resignet, cui non repugnat, imo conforme est possidere in communi res ad vitam necessarias. Unde religiosi omnes, praeter Franciscanos, ex decreto Concilii Tridentini, sessione 25, cap. III, possunt habere bona etiam immobilia in communi, ne cogantur mendicare esseque solliciti de victu quotidie conquirendo, neve fidelibus sint graves et onerosi; Christus enim cum Apostolis habuit bona in communi, quorum receptor et dispensator erat Judas, ut patet Joan. XII, 6. Eadem habuere et haberi jussere religionum fundatores sanctissimi et doctissimi, ut S. Augustinus (qui, epistol. 109, jubet monialibus, ut si quid in saeculo habuerint, id in monasterio velint omnibus esse commune); S. Basilius, S. Benedictus, S. Bernardus, S. Bruno et caeteri. Vide S. Thomam, II, II p., Quaest. CLXXXVIII, art. VII, quin et Justinianus Imperator, in Authent. Collat. I, Constit. V, § Illud; et Collat. XI, Constit. IV, § Si qua, edidit legem qua jubet ut eorum bona, qui monachi fiunt, eo ipso ad monasteria pertineant.

Tropologice: S. Gregorius, lib. XIX Moral., cap. I: «Vulpes fraudulentae,» inquit, «in specubus abscunduntur et tortuosis anfractibus currunt; aves volatu se sublevant: significantur ergo fraudulenta et elata daemonia in illius corde habitare, nec posse Christi humilitatem in superba mente quiescere.» Et Rabanus: «Haeretici, ut vulpes, versuti; ut volucres, id est maligni spiritus, in Judaeorum cordibus nidos habebant.»

Symbolice: S. Bernardus, in Declamat.: «Prudentiam carnis,» ait, «in fovea vulpis; in nido volucris arguit cordis elationem. Prudentia carnis est, qua aliqui abrenuntiantes saeculo, totos sese divino committere nutui formidantes, aliquid sibi reservant, quod totam massam corrumpit.»

Tritum est illud S. Basilii ad Senatorem saeculo renuntiantem, sed ea lege, ut aliquid e bonis sibi reservaret: «Senatorem perdidisti, et monachum non effecisti;» quod citat laudatque Cassianus et alii.

Filius hominis. — Id est homo ab homine prognatus: ita passim se vocat Christus studio humilitatis, quia ipse, cum esset Deus, pro nobis dignatus est incarnari fierique homo.

Sed cujus hominis filius est Christus? Primo, Gentiles per hominem intelligebant Joseph; unde eum ex semine Joseph, non ex Spiritu Sancto genitum natumque esse contendebant, ut testatur S. Justinus, Quaest. LXVI ad Orthodoxos. Verum ex Scriptura et Symbolo constat Christum conceptum esse ex Spiritu Sancto, et natum ex Virgine Maria.

Secundo, Theophylactus: «Christus,» ait, «est filius hominis, id est filius B. Mariae virginis et matris suae; homo enim est communis generis, tamque de femina, quam de viro dicitur, aeque ac Graecum ἄνθρωπος. Verum obstat articulus masculinus τοῦ ἀνθρώπου, id est hominis viri.»

Tertio, melius alii: Christus, inquiunt, vocatur filius hominis, id est filius Abrahae vel Davidis; his enim promissum est, quod ex eorum posteris nasceretur Messias, sive Christus: unde horum filius in Scriptura vocatur Christus.

Quarto, alii: Christus, inquiunt, est filius hominis, id est hominum, puta patriarcharum et regum, ex quibus genealogiam Christi Matthaeus contexuit, cap. I.

Quinto et optime, Christus est filius hominis, scilicet Adae, quia ex Adam, aeque ac caeteri homines, prognatus est. Adam enim absolute vocatur homo et parens caeterorum: unde Adam Hebraice idem est quod homo; alludit enim ad Ezechielem, II, 1, ubi Ezechiel, qui fuit Christi typus, vocatur filius hominis, Hebr. בן אדם, id est filius Adae. Unde S. Gregorius Nazianzenus, orat. 4 De Theolog.: «Christus,» ait, «dicitur filius Adam, ut sonant Hebraea, ut se patrem hominem non habere ostendat, sed per Virginem matrem ex Adam usque genus traxisse. Nasci enim voluit ex Adam, ut Adami et posterorum in eo lapsorum peccata repararet.» Unde et S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. I: «Commendat nobis,» inquit, «quid misericorditer dignatus sit esse pro nobis, et velut mysterium commendans admirabilis incarnationis suae, nomen hoc saepius auribus nostris insinuat.»

Plus autem significat filius hominis quam homo, quia homo potest creari a solo Deo, uti creatus est Adam; filius autem hominis significat prognatum ex Adam communi parente, ut significetur: Primo, immensa Christi humilitas, qua ex peccatore nasci dignatus est, ejusque miserias et mortem in se suscipere in terreno corpore a sese assumpto. Adam enim dicitur ab Adama; sicut homo ab humo; mortalis a morte. Vide dicta Ezechielis, II, 1.

Secundo, mira Christi cum hominibus fraternitas et charitas, qua ex eodem communi omnium parente Adamo nasci voluit in Bethleem, ut fieret hominum omnium frater et consanguineus, utque infime insereretur et uniretur naturae humanae, hominumque coetui per humanam generationem et naturalem ex homine nativitatem, eo modo quo explicui cap. I, 18, juxta illud: «Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis» (Isaiae IX, 6). Filius ergo hominis notat Christi summam mansuetudinem, familiaritatem et demissionem aeque ac amoris blanditias, quibus se hominibus offert quasi filium hominis, ac parvulum parvulis, ut cum eo quasi dulcissimo puerulo, ac suavissimo fraterculo delicientur et suavientur, juxta illud: «Deliciae meae esse cum filiis hominum» (Prov. VIII). Quid times, o homo, accedere ad Jesum? Ecce filius hominis est; quid metuis, o peccator, Dei iram? accurre ad Jesum hominis filium, et factum pro te parvulum; non est in orbe dulcior eo parvulus, non est blandior filiolus; factus est enim filius hominis, ut hominibus se in pretium mortis, aeque ac delicium amoris daret: «Venit enim filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat» (Luc. XIX, 10). Et: «Non venit filius hominis ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis» (Matth. XX, 28).

Filius hominis ergo est nomen proprium, vel potius appropriatum Christo; hoc fuit portentum dignationis, portentum charitatis, portentum saeculorum omnium, quod Filius Dei unigenitus pro hominibus dignatus sit fieri filius hominis, ut cum hominibus conversaretur eosque doceret viam sanctam, ac cruce sua redimeret, salvaret et bearet in coelis: ἄνθρωπος enim (id est homo), ut ait Plato in Cratylo, dicitur quasi ἀναθρῶν ἃ ὄπωπε, id est contemplans quae vidit. Alii quasi ἄνω ῥέπων, id est sursum vergens, scilicet in coelum. Hinc Christus ait de se: «Nemo ascendit ad coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo» (Joan. III, 13). Ipse ergo vere est ἄνθρωπος, ac suos asseclas pariter facit ἀνθρώπους, qui relicta terra non nisi coelestia spectent et ambiant, juxta illud: «Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite» (Coloss. III, 1).

Quocirca S. Hieronymus, epistol. 26 ad Pammachium, Patricium romanum, monachi vitam professum, ita ad perseverandum exstimulat: «Quantumcumque te dejeceris, humilior Christo non eris. Esto incedas nudis pedibus, fusca tunica vestiaris, aequeris pauperibus, inopum cellulas dignanter introeas; caecorum oculus sis, manus debilium, pes claudorum; ipse aquam portes, ligna concidas, focum exstruas: ubi vincula? ubi sputa? ubi alapae? ubi flagella? ubi patibulum? ubi mors? Et cum omnia quae dixi feceris, ab Eustochio tua Paulaque vinceris, si non opere, certe sexu.»


Versus 21: Domine, Permitte Me Primum Sepelire Patrem Meum

21. ALIUS AUTEM DE DISCIPULIS EJUS AIT ILLI: DOMINE, PERMITTE ME PRIMUM IRE, ET SEPELIRE PATREM MEUM. — Discipulus hic non fuit unus e duodecim Apostolis, sed alius vocatus a Christo ad sui sequelam: supplendum est enim hic ex Luca, cap. IX, Christum eidem prius dixisse: «Sequere me;» ille vocationem Christi non respuit, sed expleta pietate paterni funeris, vult liberior sequi, ait Glossa. Ex responsione ergo discipuli, quam narrat hic Matthaeus, intelligenda et supplenda est interrogatio et vocatio Christi, quam assignat Lucas, juxta Canonem 18.

Domine. — Reverenter et obsequenter compellat Christum, vocatque Dominum, quasi ejus servituti se subdere volens, cum prior Scriba audaculus Christum vocavit Magistrum, ut merito ille relictus, hic acceptus sit. Quantum in Scriba mali, tantum in hoc homine boni fuit, ait S. Augustinus, serm. 2 De Verbis Domini.

Permitte me primum ire, et sepelire patrem. — Theophylactus, in cap. IX Lucae, et ex eo Franciscus Lucas, putant adhuc patrem fuisse vivum, q. d. Permitte me manere apud patrem jam senem ejusque senectuti inservire, donec moriatur, tunc pietatis officio perfunctus, sequar te. Longiores ergo petiit inducias. Planius et praecisius S. Chrysostomus et alii censent patrem fuisse mortuum: non enim sepelitur, nisi mortuus; opportune ergo et suavissime eum vocavit Christus, q. d. Mortuus est jam pater tuus, sequere me: ego ero tibi pater longe melior: ille tua, tu mea indiges opera; ille vitam carnalem tibi dedit, ego dabo tibi spiritualem et aeternam; ille te similem sibi in corpore formavit, ego te similem mei in anima, puta in gratia et gloria efficiam; faciam enim te mei Evangelii praedicatorem et apostolum.

Clemens Alexandrinus, lib. III Stromat., cap. 14, opinatur Philippum, postea apostolum, fuisse illum cui Christus dixit: «Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.» Verum obstare videtur, quod jam pridem Philippus vocatus erat a Christo, eumque sequebatur, ut patet Joan. I, 43; nisi dicas Philippum jam ante secutum fuisse Christum, sed cum audisset patrem suum vita functum, eum sepeliendi facultatem a Christo petiisse, sed non impetrasse; unde et hic vocatur discipulus: «Alius,» inquit, «de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem,» ut eo sepulto plane tibi adhaeream et per omnia constanter te sequar, idque satis est verisimile, praesertim quia Clemens idipsum pro certo habet.


Versus 22: Dimitte Mortuos Sepelire Mortuos Suos

22. JESUS AUTEM AIT ILLI: SEQUERE ME, ET DIMITTE MORTUOS SEPELIRE MORTUOS SUOS. — Iterato vocat eum Jesus, iterans illud sequere me, scilicet ante excusationem ejus et post illam, quia efficaciter volebat eum sibi discipulum: unde impedimentum ab illo objectum discutit, vetatque redire ad patrem sepeliendum; sed ita ut causas suae vetationis justissimas alleget, quibus vocatum erudiat, soletur et animet ad vocationem illico sequendam, ait ergo: «Dimitte mortuos sepelire mortuos suos;» ubi nota Christum non damnare sepulturam mortuorum, quod est opus misericordiae laudatum in Tobia, sed velle docere Deo vocanti statim esse obediendum: scit enim Deus impedimenta nostra, ac dum eum iis nos vocat, vult nos illa abrumpere, ac gratiam opemque suam ad id faciendum tacite promittit et spondet; quare jubet sequelam et vocationem Dei praeferendam esse sepulturae, etiam parentum, id est divina humanis, pietatem naturae, Deum homini. Ludit Christus in voce mortuos: prius enim mortuos spiritualiter, puta infideles et fide gratiaque Dei destitutos significat, ait S. Chrysostomus, Hieronymus et Augustinus, in Quaest. VI in Matthaeum; posterius mortuos corporaliter intelligit: sicut enim corpus ab anima separatum est mortuum, sic anima a Deo separata est mortua; sicut enim corporis vita est anima, sic animae vita est Deus, ait S. Augustinus.

Sensus ergo est, quasi dicat: Sine mortuos, id est infideles (id est Judaeos fidem meam respuentes) immersos peccato et mundo, ac gratia Dei et spiritu destitutos, sepelire suos, id est sibi analogice similes; aut suos, id est sibi cognatos et affines mortuos corporaliter, forte enim spiritualiter: te enim volo me, qui vera sum vita, sequi, et mecum vivere hic per gratiam illustrem et perfectam, ac in futuro per gloriam eximiam, atque utramque aliis evangelizare, ut addit Lucas.

Audi S. Ambrosium, lib. VII in cap. IX Luc., 59: «Paterni funeris sepultura prohibetur, ut intelligas humana posthabenda divinis. Bonum studium, sed majus impedimentum. Nam qui partitur studium, derivat affectum; qui dividit curam, differt profectum. Ergo prius obeunda quae maxima sunt. Nam et Apostoli, ne occuparentur studio dispensandi, ministros pauperibus ordinarunt; et ipsis, cum a Domino mitterentur, neminem in via salutare praescriptum est, non quod benevolentiae displiceret officium, sed quod persequendae devotionis intentio plus placeret.»

Prima ergo causa, quam suae vocationis et sequelae hic praetendit Christus, ut vocatus illam illico sequatur eamque praeferat sepulturae patris, est, quod alii fratres vel cognati supersint, qui patrem sepeliant, ad quos decentius ejus sepultura pertineat quam ad hunc a Christo vocatum, eo quod et ipsi sint mortui, idque pejori morte, scilicet infidelitatis et peccati. q. d. Sine mortuos agere cum mortuis: decet enim infideles sepelire infidelem; te vero viventem in fide mea et charitate decet agere cum vivis, puta mecum et cum meis fidelibus et Apostolis.

Secunda causa est periculum, ne si mortuis, id est infidelibus te immisceas, cum iisque converseris, efficiaris unus ex eis, ac moriaris mystice fiasque infidelis.

Tertia, ne dum sepulturae patris indulges, post eam insistas resignationi testamenti caeterisque negotiis funeralibus, quibus a mei sequela retarderis, ne scilicet cum fratribus et cognatis impliceris in dividenda haereditate, in solvendis debitis, in exsequendo testamento aliisque multis tricis et litibus quae in domo mortuaria occurrunt, et plures menses, imo annos exigunt, antequam expediantur. Haec omnia prudenter adolescenti succidere voluit Christus; sicut enim fragum serit fragum, sic lis serit litem, trica tricam. Ita S. Chrysostomus, hom. 28. Sane experientia didici eos qui vocantur ad sequelam Christi in religione, si testamentis suorum sese implicent, ad plures annos retardari, fieri saeculares et perdere vocationem, ut nunquam vitam religiosam capessant.

Tropologice: significat Christus mortuos et rei mortuae vacare eos, qui incumbunt legatis et negotiis parentum vel cognatorum; vacant enim domi mortuariae, id est parentibus, filiis, cognatis mortuis et morituris, q. d. Tu destinas vivere Deo, ac illi per gratiam vivus esse coepisti, perge ergo illi vivere, ac servi Deo vivo: quare mortuis et morituris relinque mortua et moritura. Ita S. Hieronymus: «Si mortuum,» ait, «sepelit mortuus, non debemus habere curam mortuorum, sed vivorum, ne dum solliciti sumus de mortuis, nos quoque mortui appellemur.» Hinc S. Basilius, in Constitution. Monast., cap. XXI, ex hoc loco ostendit, quantum damni viris spiritualibus et religiosis afferat affectus erga parentes, cum eisque familiaritas.

Et S. Chrysostomus: «Quod si nunc,» inquit, «ad tam breve tempus propter sepeliendos parentes abesse a spiritualibus vetitum est, perpende quo supplicio digni sint, qui semper ab iis, quae dignae sunt Christo, rebus recedunt, quia vilia nimium et abjecta saecularium rerum negotia necessariis anteponunt, nullo urgente.»

Symbolice: S. Gregorius, lib. IV Moral., cap. XXV: «Mortui,» inquit, «mortuos sepeliunt, cum peccatores peccatorem favoribus prosequuntur (dum ei in peccatis favent, et adulando fovent): quid est enim aliud peccare, quam occumbere; et sepelire, quam abscondere; sed qui peccantem laudibus prosequuntur, exstinctum sub verborum suorum aggere abscondunt.» Unde addit tales velut sepultos vix a peccatis resurgere; Lazarum vero resurrexisse, quia a sororibus non mortuis, sed per charitatem vivis, sepultus erat.

Addit Lucas, IX, 60: «Tu autem vade, et annuntia regnum Dei,» qua scilicet via perveniatur ad regnum coelorum, puta per fidem et vitam conformem Evangelio quod attulit Christus: «Quando,» ait S. Augustinus, serm. 7 De Verb. Dom., «Dominus parat homines Evangelio, nullam excusationem vult interponi carnalis hujus temporalisque pietatis.» Nam, ut ait S. Chrysostomus, «multo melius est regnum Dei promulgare, et alios a morte retrahere, quam mortuum, qui nulli usui est, sepelire, maxime cum sint qui haec omnia obeant.» Hoc idem S. Gregorius, lib. XIX Moral., cap. XIV, docuit: «Aliquando,» inquit, «in actionibus nostris minora bona praetermittenda sunt pro utilitate majorum, nam quis ignoret esse boni operis meritum mortuum sepelire? et tamen cuidam, qui ad sepeliendum patrem se dimitti poposcerat, dictum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade et annuntia regnum Dei: postponendum namque erat obsequium hujus ministerii officio praedicationis, quia illo carne mortuos in terram conderet, isto autem anima mortuos ad vitam resuscitaret.»


Versus 23: Ascendente Eo in Naviculam, Secuti Sunt Eum Discipuli

23. ET ASCENDENTE EO IN NAVICULAM (ad transfretandum, ut dixi vers. 18), SECUTI SUNT EUM DISCIPULI EJUS. — Graece εἰς πλοῖον, id est in navim. Noster vertit naviculam, quia parvae solent esse naves quae adhibentur ad transfretandum vel piscandum. Addit Marcus, IV, 36: «Assumunt eum ita ut erat,» scilicet docens turbas consistentes in littore, docens, inquam, «in navi» et ex navi, q. d. Ex loco maris littori vicino assumpserunt, et duxerunt Christum in altum mare: «et aliae naves erant cum illo.»


Versus 24: Motus Magnus in Mari, Ipse Vero Dormiebat

24. ET ECCE MOTUS MAGNUS FACTUS EST IN MARI, ITA UT NAVICULA OPERIRETUR FLUCTIBUS; IPSE VERO DORMIEBAT. — Marcus: «Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.» Lucas: «Et complebantur,» scilicet undis fluctuum, ipsi discipuli in navi et cum navi, et «periclitabantur» de submersione et morte. Beda et Strabus, sive Glossa (hanc enim Strabus, monachus Fuldensis, ex scriptis Rabani magistri sui, conflavit anno Domini 840), opinantur hac tempestate solam Christi navim fuisse jactatam, non vero caeteras ejus comites, ut scilicet Christus ostenderet se esse auctorem tam ortae quam sedatae tempestatis. Sed verius est etiam alias fuisse jactatas; erant enim vicinae, imo proximae navi Christi, idque voluit Deus, ut ostenderetur major vis tempestatis majorque Christi eam compescentis potestas. Porro permisit, imo per causas naturales, ut vapores et ventos, cum eis naturaliter concurrens Christus excitavit et immisit hanc procellam:

Primo, ut declararet potentiam suam, seque tam maris quam terrae esse Dominum, ait Origenes, homil. 6 in Diversos. Hinc Angelus apparens sancto Joanni, posuit dextrum pedem super mare, quasi illi imperans, Apocal. X, 2. Angelus enim hic repraesentabat Christum, ait ibidem Beda, Richardus de S. Victore, Pannonius et alii.

Secundo, ut discipulos exerceret ad perferendas uti persecutiones hominum, sic et procellas ventorum, pluviarum, procellarum, etc., quas crebras et magnas experturi erant, orbem evangelizando circuituri. Ita Theophylactus. Unde etiam Chrysostomus hanc dat causam: «ut athletas orbis terrarum tentationibus et timoribus exerceret.»

Tertio, ut discipuli caeterique vectores per miraculum sedatae tempestatis in ipsum crederent, ipsum scilicet esse Deum omnipotentem.

Quartam causam addit S. Ambrosius, et ex eo Beda, quia navis haec impium vehebat Judam; sed incertum est, an Judas tunc fuerit impius, an postea talis evaserit.

Tropologice: turbatio haec maris, ait Chrysostomus, typus fuit futurarum in Ecclesia tentationum; navis enim in fluctibus est Ecclesia, et anima in tentationibus, quibus illa acuitur et proficit. «Vita enim sine tentatione est quasi mare mortuum,» ait Seneca, epist. 57. Sic et homo carens tentatione est instar sopiti et mortui: tentatio ergo eum excitat, ut vires exerat ad illam superandam. Rursum sicut tempestas naves impellit, ut ad optatum portum citius appellant, sic et tentatio hominem stimulat ad majus studium virtutis, quo vehatur in coelum. Ad haec: «Gubernatoris peritiam,» ait Chrysologus, serm. 20, «non probat temperies serena, sed procellosa tempestas: aura blandiente navim regit ultimus nauta, in confusione ventorum primi quaeritur ars magistri.» Tempestas ergo fluctuum et ventorum est tentatio superbiae, gulae, luxuriae, invidiae, etc., uti pulchre docet S. Augustinus, hom. 3, interr. 17.

Porro, is qui pulsatur tentatione, faciat id quod faciunt nautae in tempestate. Primo enim contrahunt vela, ne vento furente navim abripiant, rotent et mergant. Sic tentatus contrahat vela voluptatum detque se jejunio et poenitentiis.

Secundo, nautae fugiunt in altum mare, ne in scopulos et rupes navim allidant; sic tentatus fugiat mundum et mundana, ac ad Deum velut salutis asylum recurrat, dicatque cum Psaltes: «Renuit consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus sum» (Psal. LXXVI).

Tertio, nautae vasa et merces projiciunt in mare, ut navim onere levent; sic tentatus per contritionem et confessionem evomat grave peccatorum pondus, ut animam alleviet. Hinc Doctores docent illos qui navigaturi mare conscendunt, praesertim longum et periculosum, teneri confiteri, ut se in statu gratiae constituant, utpote adituri mortis periculum et articulum, non unum, sed crebrum et multiplex.

Quarto, navarchus magno consistens animo et praesenti pollens consilio, modos omnes indagat ad evitandum periculum. Idem faciat mens tentati. «Gubernator,» ait S. Cyprianus, tract. De Mortal., «in tempestate dignoscitur, in acie miles probatur. Adversa non avocant a fidei virtute, sed corroborant in dolore. Quanta sublimitas inter ruinas generis humani stare erectum.»

Ipse vero dormiebat. — Sponte fuit a Christo assumptus hic somnus, naturalis tamen. Primo, ut augerentur venti cresceretque tempestas, in cujus proinde sedatione magis ejus potentia appareret majorque ostenderetur auctoritas. Ita Chrysostomus.

Secundo, «exprimitur,» ait S. Ambrosius in cap. VIII Luc., 24, «securitas potestatis, quod omnibus timentibus, solus intrepidus quiescebat,» ut in quavis simili tribulatione ad eum confugientes, in eoque spe defixi, idem faciamus, juxta illud Proverb. XII: «Non contristabit justum quidquid acciderit ei.» Et cap. XXVIII: «Justus quasi leo confidens absque terrore erit.» Et illud Poetae:

Etiamsi fractus illabatur orbis,
Impavidum ferient ruinae.

Porro cervical, in quo, teste Marco, dormiebat Christus, mystice est: primo, bona conscientia; secundo, resignatio in Dei voluntatem; tertio, fiducia de Dei ope et providentia; in hac enim fidelis in quavis adversitate securus quiescit et quasi indormit.

Tertio, Origenes, hom. 6 in Diversos: «Christus,» ait, «dormiebat corpore, vigilabat deitate,» ut discipuli, ait Lyranus, in periculo positi, ardentius ad eum recurrerent opemque implorarent. Hujus rei figura Jonas, cap. 1, dormiebat, caeteris in navi periclitantibus. Vide ibi dict. 1. Porro, qualis fuerit somnus Christi, et quam diversus a nostro, vide apud Toletum, in cap. VIII Lucae, annotat. 43.

Tropologice Glossa: «Dormit Christus,» inquit, «cum negligentius agimus, et ideo tempestas; si vero fides resurgit, imperat ventis et fluctibus.»


Versus 25: Domine, Salva Nos, Perimus

25. ET ACCESSERUNT AD EUM DISCIPULI EJUS, ET SUSCITAVERUNT EUM, DICENTES: DOMINE, SALVA NOS, PERIMUS. — Arabicus: «Domine, libera nos, profecto perimus.» Non debebant timere qui secum vehebant Salvatorem, imo salutem et vitam; sed modica adhuc in eis de Christo erat fides et spes. Marcus, IV, 38, significantius habet: «Magister, non ad te pertinet, quia perimus?» q. d. Non est tibi curae, quod perimus? ita ne sine cura dormis, sinisque nos tecum mergi?


Versus 26: Quid Timidi Estis, Modicae Fidei?

26. ET DICIT EIS: QUID TIMIDI ESTIS, MODICAE FIDEI? — Graece est nervosius, ὀλιγόπιστοι, id est parum fidentes.

Dixit — hoc ante sedatam tempestatem, ut narrat hic Matthaeus, licet post eam id narrent Lucas et Marcus. Decebat enim prius sedari discipulorum pavorem extremum, quam maris tempestatem, atque eorum fidem prolapsam erigi, ut haec mereretur miraculum sedandae procellae. Ita Jansenius, Toletus et alii.

Modicae fidei — tum quia non videmini perfecte credere me esse Deum; tum quia non speratis in mea providentia, nec creditis me dormientem posse, aut scire et velle vos liberare a periculo. Ita S. Chrysostomus.

Fides hic primo accipi potest proprie dicta; secundo, pro fiducia: hanc enim parit acuitque fides. Porro, timor causa est modicae fidei; modica autem fides causa est modicae fiduciae. Lucas efficacius habet: «Ubi est fides vestra?» Graece ἡ πίστις, id est illa fides, scilicet, perfecta in me, quam toties vobis inculcavi, quamque prae vobis tulistis, cum relictis omnibus me vocantem secuti estis. Christus equidem in miraculis exigit hanc fidem, ut doceat eam in tentationibus maxime requiri, ac contra eas praesentissimum esse remedium. Audi S. Bernardum, serm. 9 in Ps. Qui habitat: «Si saeviat mundus,» inquit, «si fremat malignus, si ipsa caro adversus spiritum concupiscat, in te ego sperabo. Quis enim speravit in eo et confusus est?» Et mox: «Ut quid si haec sapimus, ut quid cunctamur abjicere omnes spes miseras, vanas, inutiles, seductorias, et huic uni tam solidae, tam perfectae, tam beatae spei, tota devotione animi, toto fervore spiritus inhaerere? scriptum est enim: Adjuvabit eos, quia speraverunt in eo.»

Tunc surgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. — Pro imperavit, Graece est ἐπετίμησε, quod respondet Hebr. גער gaar, id est increpavit (ut vertit Arabicus), objurgavit, ceu herus famulum. Unde Marcus habet: «Comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce,» id est quiesce, tuosque fremitus fluctusque reprime. Lucas: «Increpavit ventum et tempestatem aquae.»

Hisce vocibus significatur magna vis maris victoria agitati et exaestuantis, quam nulla vis humana, sed solum divina compescere et sedare valeat; hae ergo voces significant magnum dominium et imperium Dei, imperantis mari cum summa auctoritate et potestate: rugiens enim et fremens furensque mare procellosum, magna vi Dei reprimendum sedandumque est. Hic ergo Christus se Deum esse ostendit, utpote qui mari et ventis quasi Dominus imperaret; mare enim illi imperanti velocius cessit cessavitque, quam servus ab hero suo increpitus. Christus ergo «dormit ut homo, imperat ut Deus,» ait Interlinearis.

Tropologice: quomodo Christus mente cogitatus et invocatus imperet persecutionibus Ecclesiae et tentationibus animae, docet S. Augustinus, hom. 3 interr. 17, quae extant in fine tom. X: «Audisti convicium?» inquit, «ventus est; iratus es? fluctus est. Vento igitur flante, fluctu surgente periclitatur navis, periclitatur cor tuum, fluctuat cor tuum. Audito convicio vindicari desideras. Et ecce vindicatus es, et malo alieno cedens fecisti naufragium. Et quare hoc? quia dormit in te Christus. Quid est, dormit in te Christus? Oblitus es Christum. Excita ergo Christum, recordare Christum. Evigilet in te Christus, considera illum. Quid volebas? vindicari. Excidit tibi, quia ipse cum crucifigeretur, dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt? Qui dormiebat in corde tuo noluit vindicari. Excita illum, recole illum.»

Et nonnullis interjectis: «Ergo compescam me ab iracundia mea, et redibo ad quietem cordis mei. Imperavit Christus mari, facta est tranquillitas. Quod autem dixi ad iracundiam, hoc tenete regulariter in omnibus tentationibus vestris. Nata est tentatio, ventus est; turbatus es, fluctus est; excita Christum, loquatur tecum.»

Allegorice et anagogice Beda: «Navicula cum antenna est arbor crucis, cujus beneficio adducti, maris, id est mundi fluctibus emersi obtinemus littus patriae coelestis: ascendunt et discipuli, ait enim: Si quis vult venire post me, tollat crucem suam, etc. Obdormit Christus, tempore scilicet passionis; exorta est tempestas, id est persecutio demoniacis flatibus excitata. Excitant Dominum discipuli, cujus mortem viderant, resurrectionem optantes. Surgit celeri resurrectione, ventum increpat, id est superbiam diaboli; sedat tempestatem, id est insultantium Judaeorum rabiem labefactat, increpat discipulos; exprobravit enim post resurrectionem incredulitatem eorum.»

Et facta est tranquillitas magna. — Nam, ut ait S. Hieronymus, «sentiunt omnes creaturae creatorem, et quae apud nos insensibilia sunt, illi sunt sensibilia. Magna potestas, quia de magna potestate fit magna tranquillitas.» Origenes: «Decet magnum magna facere.» Et Chrysostomus, in homil.: «Confestim soluta est tempestas, et nihil turbationis mansit, impletumque illud: Dixit, et stetit spiritus procellae.»


Versus 27: Qualis Est Hic?

27. PORRO HOMINES MIRATI SUNT, DICENTES: QUALIS EST ISTE, QUIA VENTI ET MARE OBEDIUNT EI? — «Homines» non discipuli, sed nautae et caeteri qui erant in navi, ait Interlinearis, navibusque eam comitantibus. Nam, ut ait Origenes, nunquam sine honore nominantur discipuli. Addit S. Hieronymus: «Si quis contendat significari discipulos, dicendum appellari homines, quia nondum noverant potentiam Salvatoris.» Pro qualis, Graece est ποταπός, quae vox est non simpliciter interrogantis, sed cum emphasi admirantis, q. d. Quis, qualis, cujas est iste? Non videtur similis aliis hominibus, sed alterius esse generis; non videtur e terra natus, sed e coelo lapsus, quia et coeli eorumque venti obediunt ei, quasi hero et domino suo. Unde Graece est: «Quia etiam venti et mare obtemperant ei.» Quis ergo, qualis et quantus est hic novus in Palaestina Aeolus, ventorum Deus et Imperator? Ita ipsi, necdum scientes Christum verum merumque esse Deum.

Tropologice: S. Augustinus, homil. 3 jam citata: «Magis,» inquit, «imitare ventos et mare; obtempera creatori sub jussione Christi: mare audit, et tu surdus es? mare audit et ventus cessat, et tu sufflas? Quid? dico, facio, fingo: quid est aliud, nisi sufflare et sub verbo Christi nolle cessare? Non vos vincat fluctus in perturbatione cordis vestri.»


Versus 28: Duo Daemoniaci in Regione Gerasenorum

28. ET CUM VENISSET TRANS FRETUM IN REGIONEM GERASENORUM, OCCURRERUNT EI DUO DAEMONIA HABENTES. — «Duo:» Marcus, V, 2, et Lucas, VIII, 27, unum tantum recensent, quia scilicet unus ille nobilior et famosior erat, ut vult S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. XXIV, et quia ille truculentior erat; obsidebatur enim a legione daemonum, ut habet Lucas. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et alii.

Reliqua de his daemoniacis a Christo curatis, luculentius enarrat Lucas, VIII, 27 usque ad 40, quare ibi commodius et plenius illa explicabo.

Hinc aliqui putarunt daemones necdum recepisse ultimum demeritorum suorum supplicium, nec ante diem judicii esse damnandos, ut in gehenna torqueantur: ita videtur hic sentire S. Hilarius, Canon. 8, dicens: «Proclamabat, ait, cur sedem invideat, cur ante tempus judicii infestet?» Eadem sententia a nonnullis tribuitur S. Irenaeo, Justino, Lactantio, Eusebio et Nicephoro; sed nil tale apud eos reperi, nec Hilarii verba id significant, sed tantum idipsum quod verba Matthaei.

Certum est ex Scriptura et Patribus daemones ab initio mundi, mox ut peccarunt, fuisse damnatos igneque gehennae cruciatos, quo igne cruciantur etiam absentes, dum inferno egressi in hoc aere versantur, per Dei omnipotentiam. Ignis enim gehennae, quia est instrumentum supernaturale Dei omnipotentis, hinc Deo volente in distantissima agere potest.

Quod ergo aiunt Christo: «Venisti ante tempus torquere nos,» non antiquam, perpetuam et irrevocabilem ignis gehennae torsionem, sed novum quod a Christo timebant tormentum, deprecantur. Novum hoc erat expulsio a corpore hominis, quod possidebant, uti docet S. Chrysostomus, homil. 26, ac dominii in tentandis vexandisque hominibus diminutio; item relegatio ad carcerem gehennae. Daemones enim gaudent, dum permittuntur in hoc aere versari, tum quia aliquid in eo libertatis habent ad vagandum per varias provincias, ac concitandum tempestates, sterilitatem, morbos, pestes, etc.; tum quia in eo facultatem habent homines tentandi et affligendi. Quare tormentum eis est relegari in infernum: haec enim est eorum quasi incarceratio (arctissimus enim et molestissimus carcer est infernus) et summa coarctatio, ad quam damnabuntur in perpetuum a Christo in die judicii, in quo fiet publica eorum reprobatio et damnatio, quae erit summa eorum poena et confusio coram omnibus Angelis et Beatis. Videntur ergo hi daemones timere ne diem judicii, quem ipsi remotum putabant, Christus anticipet, ac velut judex in eo illos ad tartara illico condemnet, aut certe seorsim eo ipsos ableget. Ita Maldonatus, Toletus et Suarez, lib. VIII De Angelis, cap. II, num. 13. Unde Glossa hic: «Torquentur daemones,» inquit, «dum de corporibus ejiciuntur, in quorum tortura delectabantur.» Addit S. Hieronymus: «Praesentia Salvatoris tormenta sunt daemonum.»

Et S. Chrysostomus: «Ab experientia,» inquit, «clamant; flagellabantur enim invisibiliter, intolerabilia patientes ex praesentia Christi.»


Versus 29: Venisti Ante Tempus Torquere Nos?

29. VENISTI HUC ANTE TEMPUS TORQUERE NOS.