Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Christus primo paralyticum sanat, tum in anima, tum in corpore. Secundo, vers. 9, vocat Matthaeum. Scribis obmurmurantibus, quod cum Publicanis ageret, respondet se quasi medicum animarum missum esse ad curandos peccatores. Tertio, vers. 14, discipulis Joannis Baptistae crebro jejunantibus dat causam, cur sui discipuli necdum jejunent. Quarto, vers. 18, sanat haemorrhoissam, et a morte suscitat filiam Jairi. Quinto, vers. 27, illuminat duos caecos, et, vers. 32, muto loquelam restituit, omnesque infirmos sanat, ac videns multam populi messem, multos in eam optat mitti operarios.
Textus Vulgatae: Matthaeus 9:1-38
1. Et ascendens in naviculam, transfretavit et venit in civitatem suam. 2. Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. 3. Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. 4. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5. Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua; an dicere: Surge, et ambula? 6. Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 7. Et surrexit, et abiit in domum suam. 8. Videntes autem turbae, timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. 9. Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. 10. Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu et discipulis ejus. 11. Et videntes Pharisaei, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat Magister vester? 12. At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. 13. Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. 14. Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter; discipuli autem tui non jejunant? 15. Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. 16. Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. 17. Neque mittunt vinum novum in utres veteres; alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur. 18. Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. 19. Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. 20. Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. 21. Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. 22. At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. 23. Et salva facta est mulier ex illa hora. 24. Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. 25. Et cum ejecta esset turba, intravit; et tenuit manum ejus. Et surrexit puella. 26. Et exiit fama haec in universam terram illam. 27. Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes et dicentes: Miserere nostri, fili David. 28. Cum autem venisset ad domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. 29. Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis. 30. Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat. 31. Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. 32. Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. 33. Et ejecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes: Nunquam apparuit sic in Israel. 34. Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones. 35. Et circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. 36. Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. 37. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. 38. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Versus 1: Transfretans in Civitatem Suam
1. ET ASCENDENS IN NAVICULAM (Graece πλοῖον, id est navem), TRANSFRETAVIT (navigando rediit in citerius maris Galilaeae littus, ex quo venerat, ut patet viii, 48) ET VENIT IN CIVITATEM SUAM. — Sedulius intelligit Bethleem, in qua natus erat Christus. S. Hieronymus vero accipit Nazareth; in hac enim fuit educatus. Melius S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Jansenius, Maldonatus et alii passim, accipiunt Capharnaum, in qua frequentius versatus est Christus: nam, cap. IV, 13, ibi, relicta Nazareth, Christum habitasse dixit Matthaeus, et miraculum paralytici sanati, quod sequitur, in Capharnao contigisse docet Marcus, II, 3: sicut enim Christus nobilitavit Bethleem sua nativitate, Nazareth educatione, Aegyptum sua fuga, Jerusalem sua passione, sic Capharnaum decoravit sua habitatione, praedicatione et miraculorum operatione.
Versus 2: Paralyticus in Lecto Oblatus — Confide, Fili, Remittuntur Tibi Peccata
2. ET ECCE OFFEREBANT EI PARALYTICUM JACENTEM IN LECTO. — Paralysis enim ita nervos (qui motus sunt instrumenta) corporis dissolvit, ut homo impotens fiat ad ambulandum, imo ad se movendum, fiatque quasi animatum cadaver, non nisi ad poenam suam vivens, ideoque fere immedicabile, et in lecto quasi in vivo sepulcro recondendum. Marcus, II, 3, paralyticum portatum dicit a quatuor portitoribus: a quibus disce non tantum tuam, sed et proximorum curare salutem, idque impense; tum quia charitas id exigit, tum quia saepe Deus flagellat bonos cum malis, eo quod boni malorum peccata corripere, impedire et emendare negligant, uti docet S. Augustinus, lib. I De Civit., cap. IX.
ET VIDENS JESUS FIDEM ILLORUM, DIXIT PARALYTICO: CONFIDE, FILI, REMITTUNTUR TIBI PECCATA TUA. — «Illorum,» scilicet qui Christo offerebant paralyticum: hi enim cum prae turba non possent paralyticum inferre in domum ad Christum, portarunt eum in tectum (tecta enim domorum in Palaestina non sunt acuminata, ut in Germania, sed plana et longe planiora quam sint in Italia), mox tectum aperuerunt, imo sublatis tegulis fregerunt et perfoderunt; nam Marcus, II, 4, ait: «Nudaverunt tectum,» indeque aegrotum ex alto per fascias et funes ante Christum demiserunt, quae omnia arguunt magnam eorum fidem, spem et devotionem erga Christum. Illorum ergo, id est offerentium, ait S. Ambrosius, Haymo et Hieronymus. Addit S. Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius, etiam ipsius paralytici: nam ex hac fide ad Christum portari et per tectum demitti ante ipsum voluit; nec audisset a Christo: «Remittuntur tibi peccata tua,» nisi fidem habuisset. Porro, fides haec est miraculorum, quae includit certam fiduciam futuri miraculi et sanitatis a Christo consequendae. Vide Canonem 38.
Moraliter: disce hic, quod mensura orationis est fides et spes: quod enim speras a Christo, hoc impetrabis; quo enim magis dilatas sinum animae per spem, eo illam capaciorem et digniorem efficis ut Deus illam donis suis impleat, juxta illud: «Dilata os tuum, et implebo illud» (Psal. LXXX, 11). Et: «Os meum aperui, et attraxi spiritum» (Psal. CXVIII, 131). Hac de causa dixit illi Christus:
CONFIDE, FILI. — Syrus, bono sis animo, scilicet confide te a me miraculose sanandum, idque prius in anima a peccatis, deinde consequenter in corpore a paralysi; nam ob peccata morbo hoc te Deus afflixit. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Euthymius. Nota: paralyticus hic jam habebat fidem et spem in Christum, ut paulo ante ostendi; sed Christus jubet ut illam corroboret et adaugeat. Porro, Christus hac voce externa: «Confide, fili,» et magis interno gratiae suae afflatu instinctuque, paralyticum excitavit ad actum magnae fidei, spei, doloris de peccatis commissis, ac firmi propositi de nova sanctaque vita capessenda, item amoris Dei super omnia, ut sic capax fieret remissionis peccatorum, ad eamque se disponeret: has enim dispositiones alibi requirit Scriptura; Christus tamen hic et alibi solam fidem nominat et requirit, ac fidei tribuit sanitatem, praesertim corporis, quia fides prima est radix et origo spei, timoris, doloris et amoris Dei; ac fides in Christum maxime tunc erat inculcanda. Vide Canon. 11. Nihil ergo hic habent haeretici, quo probent solam fidem proprie justificare; maxime quia hic agitur de fide miraculorum et sanitatis, quam etiam ipsi a fide justificante distinguunt. Adde Christum tam vel magis loqui de fide offerentium, quae aegrum justificare non poterat, quam ipsius aegri et paralytici.
FILI. — Nam vere Filius Dei est, cui dimittuntur peccata, ait Haymo. Nota hic Christi benignitatem, qua dulcissimis verbis paralyticum compellat, dicens: «Fili.» Unde S. Hieronymus exclamat: «O mira humilitas! despectum et debilem, totis membrorum compagibus dissolutum filium vocat, quem sacerdotes non dignabantur attingere.»
REMITTUNTUR TIBI PECCATA TUA. — «Tibi,» ita per meam inspirationem jam contrito, et ad remissionem justificationemque disposito, ut dixi. Graece ἀφίενται, id est remissa sunt, id est remittuntur. Est Hebraea enallage temporis. Similis est Lucae VII, 47.
Notat S. Chrysostomus Christum prius remisisse peccata paralytico, deinde eum sanasse, ut occasione calumniae Pharisaeorum, quam ex hoc suo dicto factoque secuturam praevidebat, divinitatem suam eis probaret, idque triplici miraculo quasi invincibili argumento, scilicet: primo, enuntiando et propalando arcanas eorum cogitationes et murmura contra Christum, dicentium intra se: «Hic blasphemat;» secundo, sanando paralyticum; tertio, hoc miraculum sanitatis patrando ad eumdem finem, scilicet ut per illud se habere potestatem remittendi peccata probaret et demonstraret.
Ad litteram tamen magis vicina et genuina causa erat, ut ostenderet paralyses ceterosque morbos saepe non tam a causis naturalibus, quam a peccatis oriri; prius ergo peccata dimittit, deinde sanat paralyticum, quia prius auferenda est causa, ut ea sublata tollatur effectus, puta paralysis et morbus, q. d. Recto naturae ordine volo prius tollere causam paralysis, scilicet peccata, deinde ipsam paralysim curare: «Ut demonstraret propter peccata praeterita percussum esse infirmitate corporali,» ait Haymo; et Theophylactus: «Declarans, ait, quod paralysis ex peccatis esset.» Sic et S. Hieronymus, Euthymius et alii.
Hinc jure canonico sancitum est, ut medici prius animae quam corporis aegroti salutem procurent, ut patet cap. Cum infirm. de Poenit. et Remiss., idque Romae stricte servatur, ubi medici corporis post tertium aegritudinis, praesertim periculosae, diem, infirmo adesse nequeunt, nisi is illico sacramentali confessione animam a peccatis expiet. Nam, ut ait S. Basilius, Reg. LV inter fusius disputatas: «Si quidem morbi velut quaedam peccatorum flagella sunt, quibus nil aliud agitur, nisi ut vitam nostram in melius commutemus.» Vide dicta Ecclesiastici, XXXVIII, 1 et seq.
Rursum ex hoc loco colligunt interpretes eos qui corporaliter a Christo sanati sunt communiter, etiam spiritualiter ab eo fuisse sanatos et justificatos: id enim contigit huic paralytico: tum quia hoc decebat liberalitatem Christi, ut non dimidiatam, sed integram perfectamque daret salutem: «Dei enim perfecta sunt opera» (Deut. XXXII); tum quia salus corporis refertur ad salutem animae; tum quia salus corporis saepe pendet ex salute animae; tum denique quia Christus maxime ad spiritualem salutem conferendam in mundum et carnem venerat. Hoc est quod ait Christus, Joan. VII, 23, de alio paralytico a se sanato: «Totum hominem sanum feci in sabbato.» Idipsum diserte docet S. Thomas, III p., Q. XLIV, art. III, ad 3; Maldonatus, Barradius et alii.
Versus 3: Scribae Dicunt: Hic Blasphemat
3. ET ECCE QUIDAM DE SCRIBIS DIXERUNT INTRA SE (Syrus, in anima sua, id est in mente sua): HIC BLASPHEMAT, — quia Deo propriam potestatem condonandi peccata adimit, eamque sibi arrogat; quae sane gravis est in Deum contumelia, ideoque blasphemia. Ita ipsi: putabant enim Christum non esse Deum, sed merum hominem; hic enim fuit perpetuus et obstinatus eorum error, qui eos adegit ad continuam Christi persecutionem, usque ad caedem et crucem. Unde Marcus, II, 7, addit eos dixisse: «Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?» Peccatum enim est offensa in Deum commissa, ac divinae majestatis violatio; hanc autem nemo nisi Deus ipse condonare potest.
Versus 4: Ut Quid Cogitatis Mala in Cordibus Vestris?
4. ET CUM VIDISSET JESUS COGITATIONES EORUM, DIXIT: UT QUID COGITATIS MALA IN CORDIBUS VESTRIS? — Marcus addit, II, 8, Jesum id «spiritu suo» cognovisse et vidisse, q. d. Jesus arcanas Scribarum blasphemias cognovit et vidit non alio revelante, uti cognoverunt Prophetae, sed per se et spiritum suum omnia pervadentem et penetrantem: ex quo recte Patres contra Arianos probant Christi divinitatem, eo quod Christus sit cardiognostes, id est cordium inspector, quod soli Deo est proprium. Ita S. Hieronymus, qui et addit: «Et quodammodo tacens, loquitur: Eadem potentia et majestate qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus peccata dimittere.» Sic et S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et alii. Unde Chrysologus, serm. 50: «Cape, ait, Christi divinitatis insignia, aspice eum ad cogitationum tuarum latebras pervenisse.»
Dices: Scribae excipere potuissent, ac dicere: Tu, o Jesu, arcanas cogitationes nostras cognoscis quidem et revelas, at non tuo spiritu (nullo enim argumento id nobis probas); sed alieno, puta Dei: ergo Propheta quidem es, sed non idcirco es Deus, ut remittas peccata; aut ea remittis, non tua, sed Dei virtute. Respondeo: Si Scribae agnoscebant Jesum esse Prophetam, utique credere debebant eum non mentiri, sed verum dicere, cum diceret se ex seipso habere potestatem remittendi peccata, ideoque esse Deum.
Rursum in veteri Testamento nulli Prophetae data est potestas remittendi peccata, sed soli Messiae id per Prophetas promissum fuit; ergo ex hoc debebant agnoscere Jesum esse Messiam, ac consequenter esse Deum, ut patet ex aliis Scripturae locis, maxime accedente miraculo sanationis paralytici, ceterisque, quae Christus multa et magna patrabat hoc fine, ut probaret se esse Deum.
Denique quia Christus solo jussu et propria auctoritate uti sanavit paralyticum, sic et ei peccata dimisit, adeoque in omnibus aliis miraculis ita se gessit, et ad hoc omnia sua direxit, ut probaret et persuaderet se esse Messiam, id est Dei Filium in carne assumpta, et mundi Salvatorem, ac peccatorum redemptorem a Mose et Prophetis promissum. E contrario Prophetae et Sancti, cum patrant miracula, vel remittant peccata, vel arcana vel futura revelant, id facere se Deo revelante, vel invocato palam protestantur, vel certe sat superque subindicant.
Versus 5: Quid Est Facilius Dicere?
5. QUID EST FACILIUS DICERE: DIMITTUNTUR TIBI PECCATA TUA, AN DICERE: SURGE, ET AMBULA? — «Dicere» est jubere, et jubendo efficaciter efficere. Est metalepsis.
Quaeres, utrum horum duorum absolute sit difficilius?
Dico primo: per se difficilius est remittere peccata, quam sanare paralyticum, imo quam creare caelum et terram. Ratio a priori est: Prima, quia peccatum et peccator, utpote hostis Dei, longe magis distat a Deo, quam paralysis et paralyticus, imo quam omnes res creatae, utpote in se bonae, imo quam ipsum nihil ex quo creatae sunt; nihil enim negative duntaxat et privative opponitur enti et Deo; peccatum vero ex diametro adversatur et contrarie repugnat Deo: nulla enim contraria magis sibi adversantur, quam summa bonitas et summa malitia, hoc est Deus et peccatum. Secunda, quia remissio peccatorum est altioris ordinis, quam sit natura omnesque res naturales: spectat enim ad ordinem supernaturalem gratiae, illamque secum adducit. Gratia autem est summa participatio divinitatis; per gratiam enim fimus «divinae consortes naturae» (II Petri, I, 4). Ita diserte docent S. Augustinus, tract. 72 in Joannem, et S. Chrysostomus hic, ac S. Thomas, II, II part., Quaest. CXIII, art. IX.
Dico secundo: Christus tamen e contrario videtur hic proponere remissionem peccatorum ut faciliorem quam sit paralytici sanatio, quasi hoc sit difficilius illo: tum quia difficilius erat respectu Judaeorum; hominibus enim res naturales et corporeas magis quam spirituales et occultas capientibus ita videtur; tum quia minus periculosum est illud, quam sit hoc; nam qui dicit: «Remitto tibi peccata,» mendacii argui non potest, sive ea revera remittat, sive non, quia nec peccatum, nec peccati remissio oculis videri potest; qui autem dicit paralytico: «Surge, et ambula,» se et famam suam evidenti falsitatis periculo exponit: reipsa enim, si paralyticus non surgat, falsitatis, imposturae et mendacii ab omnibus arguetur et convincetur. Sic dicimus: Facilius est scribere res Tartaricas, quam Italicas, quia hic a multis, ille a nemine falsitatis argui potest.
Unde signanter Christus non ait: «Quid est facilius, remittere peccata, an sanare paralyticum,» sed «dicere: Dimittuntur tibi peccata, an dicere: Surge, et ambula?» Nota to dicere; facilius enim et minus periculosum est dicere: Remittuntur tibi peccata, quam dicere: Surge, et ambula, ob rationem quam adduxi.
Denique sanatio paralytici est opus physicum, et physice difficilius quam sit remissio peccatorum, quae per se tantum est ens morale, sicut et peccatum, sive culpa et offensa, tantum est ens morale.
Addit Jansenius, respectu Dei, utrumque aeque esse facile et divinum; utrumque enim est miraculosum, ideoque infinitam Dei virtutem et omnipotentiam requirit.
Porro, licet minus in se sit opus sanatio paralytici quam remissio peccati, tamen valide ex illo probat hoc, scilicet ex sanatione probat se habere potestatem remittendi peccata, quia vel unum miraculum, quale est subita sanatio paralytici, certum est argumentum veritatis, si ad illam probandam edatur et fiat, ut dixi cap. VII, 22.
Versus 6: Filius Hominis Habet Potestatem in Terra Dimittendi Peccata
6. UT AUTEM SCIATIS, QUIA FILIUS HOMINIS HABET POTESTATEM (Syrus, dominium) IN TERRA DIMITTENDI PECCATA (TUNC AIT PARALYTICO): SURGE, TOLLE LECTUM TUUM, ET VADE IN DOMUM TUAM. — Nota to Filius hominis; Christus enim remisit peccata, non tantum qua Deus per suam omnipotentiam, sed etiam qua homo auctoritative et meritorie; quia enim ejus humanitas hypostatice conjuncta erat divinitati, et subsistebat in persona divina Filii Dei, idcirco mereri et satisfacere potuit ex aequo pro peccatis totius mundi; qua de causa haec primaria post Deum auctoritas et potestas excellentiae remittendi peccata illi data est, quam etiam aliis, puta sacerdotibus a se institutis, ceu ministris suis communicare posset, eatenus scilicet, ut queant remittere peccata: unde D. Thomas, III part., Quaest. LXIV, art. III: «Potestas excellentiae Christi, inquit, in quatuor consistit: primo, quod meritum et virtus passionis ejus operetur in Sacramentis; secundo, quod in ejus nomine Sacramenta sanctificentur; tertio, quod ipse, qui dedit virtutem Sacramentis, potuit illa instituere; quarto, quod effectum Sacramentorum (puta remissionem peccatorum et gratiam) possit conferre sine Sacramento.» Haec potestas soli Christo, qua homo est, propria est, ideoque nulli sacerdoti vel Pontifici, imo nec sancto Petro communicata fuit.
TUNC AIT PARALYTICO. — Haec verba sunt Evangelistae, volentis simul rem gestam et verba Christi intexere. Unde a Syro et nonnullis Latinis parenthesi includuntur. Significant autem Christum a Scribis obmurmurantibus ad paralyticum sanandum sermonem animumque convertisse.
SURGE, TOLLE LECTUM TUUM, ET VADE IN DOMUM TUAM. — «Surge,» excussa paralysi sanus et vegetus, usque id probes, et Scribis totique populo declares: «Tolle lectum tuum,» ut jam curatus portes eum, qui te paralyticum paulo ante portavit, juxta illud Sedulii hoc loco: «Mercedem ipse suam grata mercede revexit.»
Pro «lectum» Marcus, II, 8, habet «grabatum.» Et Grabatus, ait Sipontinus, est exiguus lectus in quo meridiari solemus, dictus quasi carabatus, quod in eo capite recumbamus: καρᾶν enim caput, βατόν pervium, Graeci appellant. Unde Martialis: «Ibat tripes grabatus, et tripes mensa.»
Versus 7: Surrexit et Abiit in Domum Suam
7. ET SURREXIT, ET ABIIT IN DOMUM SUAM. — «Surrexit» subito; dictum enim Christi fuit factum. «Et abiit,» sublato humeris lecto, uti jusserat Christus, idque in signum perfectae sanitatis a Christo recuperatae.
Hoc Christi exemplum et miraculum imitatus est S. Simeon Stylites, uti habet ejus Vita, quam ex Theodoreto recenset Surius tom. I. Cum, inquit, quidam Saracenorum tribunus obtulisset ei quemdam e suis paralyticum, rogans ut eum sanaret: «Vir sanctus, cum illum in medium afferri jussisset, imperat, ut majorum suorum impietatem detestetur. Cum his dictis obtemperasset, rogatus an Patri, et unigenito Filio, ac Spiritui Sancto crederet? ait se credere: Si credis, inquit, surge. Qui cum surrexisset, jussit ut tribunum illum, virum sane maxime corpulentum, sublatum humeris, usque ad tentorium ferret: qui subiens onus, confestim abstulit, quo jussus erat. Quo sane miraculo spectatores stupefacti, Deum laudabant. Hoc autem jusserat illi Domini exemplo, qui paralytico, ut grabatum tolleret, imperaverat.» Simili modo S. Bernardus, rogante Rege Franciae, paralyticum cruce signans curavit, jussitque ut grabatum suum tolleret.
Tropologice: S. Gregorius, homil. 12 in Ezechielem: «Per lectum sive grabatum, inquit, in quo carnis est requies, ipsa caro signatur; per domum vero, conscientia figuratur. Tolle ergo grabatum tuum, id est porta lectum, in quo portatus es; quia necesse est ut sanatus quisque portet contumeliam carnis, in qua prius jacebat aegrotus. Quid est ergo dicere: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, nisi porta tentationes carnis, in quibus hactenus jacuisti, ac revertere ad conscientiam tuam, ut videas quae fecisti?» Justo enim Dei judicio fit, ut peccator, qui prius tentationi consensit libens, postea paenitens eamdem sentiat invitus. Paenitentia enim tollit quidem peccatum, at non habitus et pravas inclinationes ad peccatum, quos ipse mala consuetudine sponte contraxit et induit. Hinc S. Maria Aegyptiaca post conversionem per 17 annos sensit acres luxuriae stimulos, quia per totidem annos turpiter in eadem vixerat, uti habet ejus Vita, auctore Zosimo.
Versus 8: Turbae Mirantur et Glorificant Deum
8. VIDENTES AUTEM TURBAE, TIMUERUNT ET GLORIFICAVERUNT DEUM, QUI DEDIT POTESTATEM TALEM HOMINIBUS. — Pro timuerunt Graece est ἐθαύμασαν, id est admiratae sunt; admirationis autem effectus est timor, sive reverentia: unde Lucas, V, 26 «apprehendit, inquit, omnes ecstasis,» id est extasis, puta sacer quidam timor et pavor ex stupore tanti miraculi manans et in Dei glorificationem erumpens. Unde Marcus addit eos dixisse: «Quia numquam sic vidimus.» Lucas: «Quia vidimus mirabilia hodie.» Erat enim paralyticus per totum corpus. Nam Marcus addit quod portabatur a quatuor, quia erat universalis paralysis serpens per totius corporis membra. Paralyticus iste alius est ab illo cujus meminit Joannes, V, 2, sanato ad probaticam piscinam, quia ille in Jerusalem sanatus est, hic in Capharnaum; ille hominem non habebat, hic portabatur a quatuor; ille non credebat ut iste, cui dictum est: «Confide, fili.»
Tropologice: paralysis est quodvis animae vitium, sed praesertim carnis voluptas, ex eaque nascens acedia, quae ita animam prosternit, ut impotens sit se erigere ad virtutem, ad caelum, ad Deum: quare anima hoc morbo laborans a portitoribus, id est a pastoribus, praedicatoribus, confessariis, etc., evehenda est in tectum, id est ad studium salutis rerumque caelestium, indeque per tegulas ad pedes Christi demittenda, ac supplici et ardenti prece postulandum, ut ipse eam sua gratia sanet, motumque et sensum rerum spiritualium ipsi restituat; ipsa deinde sanata, Christo Salvatori suo gratias agat, nec desideat, sed abeat in domum mentis et conscientiae suae, ut illam a vitiis expurget et omnium virtutum actibus adornet. Ipsa ergo debet confidere in Domino, quia ipse solus potest omnia imperfecta sua supplere. Debet surgere a somno peccati et a pravae lecto consuetudinis, considerando ubi prostratus fuerat, quod fit per confessionem. Ut enim qui surgit, ita et qui confitetur, se prodit: debet tollere lectum, quod pertinet ad satisfactionem, quae cum injungitur, quasi onus quoddam portatur. Caro etiam, quae ut lectus delectabat et portabat spiritum mortuum, post remissionem et satisfactionem debet esse homini instar oneris, ut illi erat qui dicebat: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» — Rom., cap. VII, 24. Ita Salmeron, Jansenius, Toletus et alii.
Anagogice: haec accipe de caelesti gloria, de qua ait Psaltes, Psal. CXXI: «Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus.» Dicet enim in resurrectione Dominus: «Surge (scilicet a morte), tolle lectum tuum (id est corpus gloriosis dotibus ornatum assume) et vade in domum tuam,» id est in aeternam et caelestem mansionem.
Porro, multae sunt analogiae paralysis et acediae. Prima: Sicut paralysis oritur ex frigore et crassis lentisque humoribus, cum illi nervos obsident, sic ut impediatur transitus spirituum vitalium et animalium ad sensuum instrumenta, quo fit, ut motus et sensatio impediatur, uti docet Galenus, lib. II De Symptomatum causis, cap. 1; sic et acedia ex spirituali frigore et defectu charitatis oritur, per quod homo fit insensibilis ad divina et immobilis ad bona opera.
Secunda: Paralysis est nervorum resolutio. Si in cerebro ipso laesio incidat, statim omnibus partibus homo impotens insensibilisque efficitur; si in omnes corporis nervos, illico totum corpus sensu motuque privat, ac mortem celerem respirationis privatione infert: quare paralysis in eodem genere cum torpore est, sed ab eo magnitudine differt, ait Galenus ibidem, lib. I, cap. v; nam torpor est levis quaedam paralysis, ait idem inferius, sub finem lib. I. Sic acedia est torpor et paralysis animae, quae omnes ejus vires ita occupat et torpefacit, ut ad omnia pietatis officia impotens esse videatur: quare certam animae per peccatum mortem inducit. Sicut ergo pisciculus, qui a torpore quem inducit, dicitur torpedo, sive remora, quia naves quibus se affigit, licet vento agitatas, remoratur et sistit; sic acedia omnes animae vires et actiones remoratur et inhibet, illasque torpore suo quasi stupefacit, hebetat et obtundit.
Tertia: Paralysis in corpore sequitur ad dominium phlegmatis; eadem est passio atrae bilis, sive melancholiae: unde contingit conceptis in horis melancholiae, ait Galenus. Sic acedia oritur ex phlegmaticis et fluidis carnis voluptatibus, ex vini crapula et fluxu luxuriae. Rursum ex melancholicis cogitationibus et affectibus, qui in morosa superbiae, irae, luxuriae, vindictae desideria hominem, etiam nescientem, inducit.
Quarta: «Paralysis, ait Galenus, sequitur apoplexiam.» Rursum paralysis est totius corporis apoplexia. Sic acedia facit ut anima viva quasi mortua et apoplexia icta videatur.
Quinta: «Ad paralysin, ait Galenus, tendit pulsus stupidus.» Sic, cum homo nullum rerum spiritualium habet sensum aut pulsum, signum est instantis acediae summae et lethiferae.
Sexta: «Paralysis, ait Galenus, causat gravitatem, ut corpus ponderosum et plumbeum esse videatur, ideoque in grabato decumbit.» Sic acedia mentem gravem plumbeamque efficit, ut infelici cupiditatum carnis grabato affixa videatur; hinc in otium et somnum, aeque ac in gulam et luxuriam est proclivis. Vide Cassianum, lib. X Inst., cap. II et III.
Septima: «Apoplexia sive sideratio (et consequenter paralysis) maxime contingit senibus, et in hyeme et in pluviarum multitudine,» ait Hippocrates, Aphorism. XVI, XXIII et XXXI, sect. III. Sic acedia veteranos invadit, cum novitius ardor deferbuit. Longitudo enim temporis parit laborum taedium, praesertim cum fervor charitatis, aeque ac aetatis intepuit, ac cogitationum variarum sensualium, velut pluviarum multitudine obruitur.
Octava: «Apoplexiam (et paralysin) fortem curare est impossibile; levem vero difficile,» ait Hippocrates, Aphorism. XLII, sect. II. Idem dicas de acedia et tristitia. Audi S. Chrysostomum, epist. 8 ad Olympiam: «Tristitia animarum crudele tormentum est, dolor quidam inexplicabilis, et judicium omni judicio vindictaque deterius. Nam et vermi est similis venenato, non solummodo carnem, sed et animam ipsam perimens. Et tinea non solum ad ossa, sed ad corda pertingens; et perpetuus quidam carnifex, non animam dilacerans, sed vires animae consumens; et jugis nox, ac tenebrae profundae, et tempestas, et turbo: febris non apparens, omni igni validius incendens, et pugna requiem non habens.»
Nona: «Paralysin curant aut minuunt res calidae, ut saliva et euphorbium,» ait Galenus; item exercitium corporale. Sic acediam superat charitas, id est Dei amor et fervor; item exercitatio tum corporis, tum mentis. Nam, ut ait Cassianus, lib. X De Instit., cap. ult.: «Experimento probatum est, acediae impugnationem non declinando fugiendam, sed resistendo superandam.» Acedia ergo laborans vi torporem excutiat, et ad laborem violenter se cogat, oportet; quod si fecerit, acediam superabit et sanabit.
Versus 9: Vocatio Matthaei — Sequere Me
9. ET CUM TRANSIRET (id est discederet, abiret, pergeret; ita Euthymius) INDE JESUS, VIDIT HOMINEM SEDENTEM IN TELONIO, MATTHAEUM NOMINE, ET AIT ILLI: SEQUERE ME. ET SURGENS, SECUTUS EST EUM. — Telos, Graecis est vectigal: inde telonium vocatur locus seu domus in quo nautae et mercatores solvebant navium merciumque vectigal. Unde in ea sedebant telonarii publicani, id est vectigalium redemptores atque exactores (hinc Persicus pro «in telonio» vertit, «in domo solutionis»; Aethiopicus, «in foro»; quia in loco publico, quale est forum, merces et mercium vectigalia pendebantur), qualis erat Matthaeus (unde verisimile est domum ejus fuisse Capharnaum, ad littus maris Galilaeae; eo enim naves et merces appellebant), qui publica senatus populique romani tributa et vectigalia a subditis pendenda, certo constituto pretio redemerant, illaque a praeternavigantibus et applicantibus exigebant. Ita Adrichomius in Descript. Terrae Sanctae, p. 114, n. 92. Addit Jansenius in cap. XXXIII Concordiae Evang., eos qui accuratius Terram Sanctam perlustrarunt, asserere locum, unde vocatus fuit Matthaeus, extra Capharnaum, circa mare etiamnum demonstrari. Marcus et Lucas dicunt Matthaeum sedisse ad telonium, quia per telonium accipiunt non domum, sed mensam in qua numerabant pecuniam pro vectigali solvendam.
Mystice: to sedentem in telonio urget B. Petrus Chrysologus, serm. 29: «Sedebat utique, quia stare non poterat pondere cupiditatis oppressus et ipsa totus conscientia fraudis incurvus. Aurum natura grave, gravius fit avaritia nimis. Hinc est quod plus habentem deprimit quam ferentem, et vehementius aggravat corda quam corpora. Nascitur in terra profunda, perque ima venarum caecis discurrit anfractibus, et dum suam semper repetat ad naturam, coelestes animos ad inferna deponit.»
Contra vero Zachaeus, ubi animum a terrenis opibus exoneravit, stare dicitur: «Stans, inquit, Zachaeus dixit ad Jesum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus» (Luc. XIX, 18).
MATTHAEUM NOMINE. — Nominat se Matthaeus, tum humilitatis studio, ut se publicanum et peccatorem fuisse toti orbi confiteatur, tum gratitudinis ergo, ut eximiam Christi erga se gratiam depraedicet, aeque ac facit S. Paulus, I Tim. 1, 13: «Fidelis, ait, sermo et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.» Vide ibi dicta.
SEQUERE ME, — quem jam audisti in Capharnao coelestem doctrinam praedicare, eamque multis confirmare miraculis, ac in primis recenti paralytici sanatione. Vocat Matthaeum «miraculorum jam fama perdomitum,» ait Chrysostomus. Vide hic dignationem Christi, qua Matthaeum publicanum, ideoque apud Judaeos infamem, non tantum ad gratiam, sed et ad familiam suam intimamque amicitiam et Apostolatum vocat.
ET SURGENS, SECUTUS EST EUM. — Nota hic efficaciam vocationis Christi, aeque ac promptam Matthaei obedientiam. Audi S. Hieronymum hic: «Arguit in hoc loco Porphyrius, et Julianus Augustus, vel imperitiam historici mentientis, vel stultitiam eorum qui statim secuti sint Salvatorem, quasi irrationabiliter quemlibet vocantem hominem sint secuti, cum tantae virtutes tantaque signa praecesserint, quae Apostolos, antequam crederent, vidisse non dubium est. Certe fulgor ipse et majestas Divinitatis occultae, quae etiam in humana facie relucebat, ex primo ad se videntes trahere poterat aspectu. Si enim in magnete lapide et succinis haec esse vis dicitur, ut annulos et stipulam et festucas sibi copulent; quanto magis Dominus omnium creaturarum ad se trahere poterat, quos volebat?»
Sicut ergo magnes trahit ad se ferrum, ambra paleas, sol vapores; sic Christus ad se traxit Matthaeum, atque hoc tractu suas ei virtutes communicavit, ac praesertim eximium Dei amorem, contemptum mundi, studium paupertatis, zelum animarum, ardorem praedicandi, etc. Vide quae de efficacia et effectibus gratiae, qua Christus ad se traxit Saulum fecitque Paulum, dixi Act. IX, 6.
Audi modum conversionis S. Matthaei, quem ipse revelavit S. Brigittae, oranti ad sepulcrum ejus Amalphi, lib. I Revel., cap. CXXIX: «Voluntas mea talis erat eo tempore (telonii), quod neminem defraudare volui, sed desiderabam invenire viam qua separarem me ab officio isto et toto corde adhaererem Deo soli. Praedicante igitur amarissimo meo Jesu Christo, tunc inflammabatur sicut ignis verbum vocationis suae in corde meo, sic dulciter sapuerunt verba sua mihi, quod de divitiis et honoribus non plus cogitabam quam de paleis; imo mihi magis flere placuit et gaudere quod Deus meus tantillum et tantum peccatorem vocare voluit ad gratiam. Adhaerens quoque Domino meo, verba ejus ardentius coepi infigere cordi meo, quae nocte et die quasi cibum suavissimum gustando cogitabam.»
Versus 10: Multi Publicani et Peccatores cum Jesu Discumbunt
10. ET FACTUM EST, DISCUMBENTE EO IN DOMO, ECCE MULTI PUBLICANI ET PECCATORES VENIENTES, DISCUMBEBANT CUM JESU ET DISCIPULIS EJUS. — «In domo» ipsius Matthaei, qui humilitatis studio de se silet quod virtutis est; prodit quod vitii, scilicet quod fuerit publicanus. Id liquet ex Luca, cap. V, vers. 29, ubi ait: «Et fecit ei convivium magnum Levi (ita vocabatur quoque Matthaeus; erat enim binomius, ut et alii multi Judaeorum) in domo sua.» Unde ad illud a Matthaeo invitati fuere socii ejus publicani similesque peccatores, ut Christi benevolentia et doctrina allecti, ad illam sequendam pari modo traducerentur. Nam Pharisaei eos, ut peccatores, aversabantur, nec cum eis edere aut loqui dignabantur; quare publicani malebant sequi Christum quam Pharisaeos. Signum enim verae conversionis est, satagere alios ab iisdem vel similibus peccatis convertere. Bonum enim est sui diffusivum; et charitas instigat ad aliorum perditorum salutem procurandam, cum quis illam ejusque suavitatem in se ipso expertus est.
Porro publicanorum officium, licet ex se justum sit et sine peccato exerceri possit, quia tamen illud saepe obibant homines quaestui et avaritiae plane addicti, qui vectigalia majora aequo, praesertim a pauperibus extorquebant, hinc apud Judaeos publicani erant infames et quasi publici peccatores habebantur, perinde ut apud Christianos habentur publici usurarii. Accedit quod olim Judaei contenderent se velut populum Deo dicatum non debere subjici Romanis, utpote Gentilibus et idololatris, nec eis tributa pendere, hoc enim esse contra libertatem et dignitatem filiorum Dei: quare publicanos tributa exigentes detestabantur, imo haec fuit causa rebellionis Judaeorum, ob quam excisi sunt a Tito et Vespasiano, ut patet ex Josepho.
PECCATORES. — Hi distinguuntur hic a publicanis, velut socii a sociis. Quare peccatores hic videntur vocari Judaei dissoluti, qui parum curantes legem et religionem Judaicam, cum Gentibus gentiliter vivebant, vel ad Gentilismum deficiebant: unde publicanis erant familiares; quare Judaeis exosi erant, ut publicani. Judaei enim se vocabant populum fidelem et sanctum, quia sic eos vocarat Deus, Exod. XIX, 6. Quare a se suaque lege apostatantes, vocabant peccatores.
Versus 11: Quare cum Publicanis et Peccatoribus Manducat Magister Vester?
11. ET VIDENTES PHARISAEI, DICEBANT DISCIPULIS EJUS: QUARE CUM PUBLICANIS ET PECCATORIBUS MANDUCAT MAGISTER VESTER? — Non interrogantium, sed accusantium vox est, q. d. Christus magister vester facit contra legem Dei et Patrum traditiones: ut quid ergo eum auditis et sequimini? Versatur enim cum peccatoribus, quare eorum vel peccata, vel infamiam vobis afflat: quin ergo eum infamem et vos infamantem dimittitis? Hic erat paralogismus Pharisaeorum, quem diluit et dissolvit Christus.
Versus 12: Aegri Indigent Medico, Non Sani
12. AT JESUS AUDIENS (ex relatu discipulorum; nec enim Pharisaei audebant Christo id objectare) AIT (non discipulis, sed Pharisaeis; ad eos enim, a quibus obmurmuratio profecta erat, sese convertit, ut patet ex sequent.): NON EST OPUS VALENTIBUS MEDICUS, SED MALE HABENTIBUS. — q. d. Non egent medico qui recte valent, sed qui male. Sicut ergo medicus non inficitur morbo aegrotorum, sed potius morbum vincit et ab illo depellit, ideoque non dedecus, sed decus medici est versari cum aegris eosque curare, eoque majus, quo major est eorum aegritudo: sic pariter ego, qui e coelo in terras a Deo Patre missus sum, ut sim medicus peccatricium animarum, conversando cum eis, morbis et peccatis earum non contaminor, sed potius ea curo et sano, quae mihi summa est laus (aeque ac summum eorum bonum), eoque major, quo peccata sunt majora et graviora. Ego ergo peccatorum sum medicus, non socius. Vos vero, o Pharisaei, peccatorum estis non medici, sed socii, ideoque contaminati infames et vituperio digni: vultis tamen a populo haberi justi et sancti, ideoque vobiscum (uti velletis) non versor, tum quia valentes, id est justi, quales vos esse dicitis, non egent medico spirituali; tum quia vestram simulationem et hypocrisin aversor.
Versus 13: Misericordiam Volo et Non Sacrificium
13. EUNTES AUTEM (q. d. Abite a me, facessite e conspectu meo; est enim vox repellentis et repudiantis), DISCITE QUID EST (quod ait Osee, cap. VI, vers. 6): MISERICORDIAM VOLO, ET NON SACRIFICIUM. — Id est misericordiam malo, quam sacrificium, licet hoc nobilius sit et nobilioris virtutis, puta religionis actus, q. d. Misericordiam sequimini, sicut ego, ut peccatores salvetis. Malo, inquam, misericordiam et misereri miserorum peccatorum, quam vobiscum hostias offerre Deo ob causas quas recensui Osee, cap. VI, vers. 6. Vide ibi dicta ubi de dignitate et praecellentia misericordiae annotavi.
Merito exclamat hic S. Bernardus, serm. 16 in Cant.: «O sapientia, quanta arte medendi in vino et oleo animae meae sanitatem restauras! fortiter suavis, et suaviter fortis; fortis pro me, et suavis mihi! Oleum effusum nomen tuum, non vinum effusum; nolo enim ut intres in judicium cum servo tuo. Sed oleum, quia coronas me in misericordia et miserationibus. Oleum plane, quod dum supernatat cunctis quibus immiscetur liquoribus, liquido illud designat nomen, quod est super omne nomen.»
NON ENIM VENI VOCARE JUSTOS, SED PECCATORES. — Graeca addunt eis metanoian, id est ad paenitentiam: sicque habet Lucas et Arabicus hic. Alioqui enim Christus quoque vocavit Nathanaelem, qui jam erat justus, ad sui sequelam. Item B. Virginem, S. Joannem et Elisabetham, qui jam erant sancti, vocavit ad majorem sanctitatem et perfectionem; sed tamen prior quoque horum, quin et primorum Patrum, ut Abrahae, Mosis, Davidis, sanctitas manavit ex praevisis meritis Christi: qua de causa S. Augustinus, lib. III Contra duas Epistolas Pelag., cap. IV, Abraham et omnes priscos sanctos vocat filios non tam veteris, quam novi Testamenti, hoc est Christi discipulos et Christianos: omnes enim quasi filii Adae peccatoris eguerunt redemptione, fide et gratia Christi: «Omnes enim peccaverunt et egent gloria (gloriosa gratia) Dei» (Roman., cap. III, 23). Ita S. Chrysostomus.
Aliter S. Hilarius, Hieronymus, Beda, Theophylactus et Euthymius, q. d. Non veni vocare justos, eos scilicet, qui superbe sed falso se justos aestimant et jactitant, cum revera sint peccatores et hypocritae, quales vos estis, o Scribae et Pharisaei.
Versus 14: Quare Discipuli Tui Non Jejunant?
14. TUNC ACCESSERUNT AD EUM DISCIPULI JOANNIS, DICENTES: QUARE NOS ET PHARISAEI JEJUNAMUS FREQUENTER, DISCIPULI AUTEM TUI NON JEJUNANT? — «Tunc,» significat paulo post haec contigisse; idem insinuat Marcus, cap. II, XVIII, et Lucas, cap. V, 33, qui omnes hanc narrationem praecedenti murmuri proxime subnectunt. Pharisaei ergo justa ratione confutati a Christo, aliam hic moliuntur criminationem, illamque non discipulis, sed ipsi Christo intentant. Subornant ergo discipulos Joannis, ut occasione jejunii sibi cum eis communis criminentur Christum, quod cum suis discipulis non jejunet. Id ita esse indicat Marcus, cap. II, 18, dicens: «Et erant discipuli Joannis et Pharisaei jejunantes, et veniunt, et dicunt illi: Quare, etc.» Erat hoc jejunium non lege praescriptum (hoc enim et caetera legis exacte servabat Christus cum suis), sed vel a magistris ordinatum, vel a discipulis hortatu magistrorum sponte assumptum. Unde Lucas, cap. V, 33, ait eos dixisse: «Quare discipuli Joannis jejunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et Pharisaeorum: tui autem edunt et bibunt?» q. d. Tu vis esse reformator noster et Magister perfectionis, cur ergo nos jejunamus, tu cum tuis genio indulges? «Discipuli Joannis» cum Pharisaeis, ut habet Marcus, ita scilicet ut Pharisaei discipulos Joannis instigarent et animarent ad proponendum idipsum Christo, unde Pharisaeorum tantum meminit Lucas; discipuli vero Joannis nomine suo et Pharisaeorum rem Christo proponerent, unde eos solos nominat hic Matthaeus. Premunt vero urgentque Christum Joannis Baptistae auctoritate (haec enim summa erat apud Judaeos), sed imperite et praesumptuose: «Fuit ergo haec superba interrogatio, ait Interlinearis, et plena supercilio Pharisaeorum.» «Reprehendendi enim, ait S. Hieronymus, sunt Joannis discipuli, et ob jejunii jactantiam, et quia se jungebant Pharisaeis a Joanne damnatis, et quia calumniantur a Joanne praedicatum.» Sic superbus ille Pharisaeus non tam Deum orabat, quam se jactabat, dicens: «Jejuno bis in Sabbato,» id est in hebdomada (Luc. cap. XVIII, vers. 12). Porro, discipulos Joannis haec dixisse ex zelo magistri sui Joannis in invidiam Christi, ut Joannem praeferrent Christo, colligitur ex Joanne, III, 26. Similem zelum etiamnum subinde videmus in viris alioqui probis, qui suum fundatorem vel patronum caeteris omnibus praeferre satagunt, qua in re adhuc animales sunt ac pueriles, produntque occultam vanitatem et arrogantiam, qua per magistrum ipsimet caeteris antecellere contendunt. Tales erant Corinthii, dicentes: Ego sum Pauli, ego Cephae, ego Apollo, quos acriter quasi animales castigat Apostolus, I Cor. III, 3: «Cum, inquit, sit inter vos zelus et contentio, nonne animales estis, et secundum hominem ambulatis,» etc.
Versus 15: Filii Sponsi Lugere Non Possunt Dum Cum Illis Est Sponsus
15. ET AIT ILLIS JESUS: NUMQUID POSSUNT FILII SPONSI LUGERE, QUAMDIU CUM ILLIS EST SPONSUS? VENIENT AUTEM DIES, CUM AUFERETUR AB EIS SPONSUS, ET TUNC JEJUNABUNT. — Sponsus est Christus, quia humanam naturam, et per eam Ecclesiam sibi in incarnatione despondit ac perpetuo conjugii vinculo copulavit. Hoc conjugium Christus inchoavit per gratiam in terra, Matth., cap. XXII, vers. 2, sed per gloriam cum electis consummabit in coelo, ubi erunt perpetuae nuptiae Agni, Apoc., cap. XIX, 7. Hinc Joannes Baptista vocat se amicum sponsi, id est Christi, Joan. III, 29, idque audierant discipuli Christi: inde sciebant sponsum vocari Christum. «Filii sponsi,» Graece huioi nymphonos, id est filii thalami nuptialis, et «nuptiarum,» ut habet Marcus, II, 19, id est, qui nuptiis et thalamo sponsi gaudent, et nuptialibus gaudiis perfruuntur, scilicet familiares sponsi ejusque intimi amici, qui ad secretum ejus cubiculum et thalamum admittuntur, ut familiariter cum eo agant ejusque secreta audiant. Noster vertit filii sponsi, quia nymphon, et sponsum, et cubiculum nuptiale sive thalamum, ut vertit Suidas et Syrus, significat. Simili Hebraismo vocantur filii obedientiae, qui obedientiam adamant eaque gaudent; filii iniquitatis, qui iniquitatem diligunt; filii superbiae, qui eam impense sectantur, valdeque sunt superbi. «Lugere» id est jejunare. Est catachresis: in luctu enim jejunabant, et jejunium facit homines maestos, sicut cibus et vinum facit joviales et hilares. Luctus ergo est luctuosum jejunium. Sensus est, q. d. Mirum non est discipulos meos non lugere, ac per consequens non jejunare, cum me sponso meisque nuptiis fruantur; in nuptiis enim decent modestae epulae et convivia, dedecent jejunia: filios autem servi, scilicet discipulos Joannis Baptistae, qui meus est servus, quique austeram et tristem vitam degit, ut homines inducat ad poenitentiam, atque onerosam Mosis legem (utpote adhuc vigentem) suis imponit; hos, inquam, decet luctus, austeritas et jejunium; hi enim per luctum et aspera jejunii paenitentiaeque opera ostendebant et parabant peccatoribus viam ad laetas nuptias sponsi Christi; at morietur aufereturque sponsus Christus, tuncque discipuli ejus lugebunt et jejunabunt. Alludit ad veterem morem lugendi mortuos, adhibito jejunio; solent enim, qui lugent, cibo abstinere. Ita Hebraei luxerunt Saulem mortuum, jejunando septem diebus, I Reg. XXXI, 13; ac caesos in praelio, Judic. XX, 26; ac Jonathan, I Reg. VII; ac cladem illatam ab Antiocho, I Mach. II, 47.
Significat hic Christus novitios in fide et religione leniter et blande tractandos, utpote teneros adhuc et quasi pueros in spiritu, donec crescant et adolescant in virtute, ne si initio dura et ardua eis imponantur, desperent, aut deserant inchoatam virtutis viam. Ita exemplo Christi tractantur benigne novitii in religionibus bene constitutis, ibique quasi lactantur consolationibus divinis et humanis, tum a Deo, tum a praefecto suo et magistro. Quocirca S. Pachomius, qui regulam ordinis sui ab Angelo accepit, voluit novitios per triennium in ea sensim instrui et perfici, sicut Christus Apostolos in sua schola per triennium lactavit et erudivit. Idem graviter castigavit cocum, quod junioribus jentaculum a se praescriptum non praeparasset, ut habet ejus Vita. Hic est ordo naturae; pueri enim lacte, adulti cibo solido duroque nutriendi sunt.
Huc facit exemplum prisci abbatis probatissimi, qui hospites ante canonicam refectionis horam prandio excepit, ac rogatus causam, dixit: «Jejunium, fratres, semper est mecum: vos autem continuo dimissurus, mecum jugiter tenere non potero, itaque Christum in vobis suscipiens, reficere eum debeo; et cum vos deduxero, districtionem jejunii in memetipso potero compensare. Non enim possunt filii sponsi jejunare, donec cum illis est sponsus; cum autem decesserit, tunc licite jejunabunt.» Ita referunt Cassianus et Sulpitius, lib. IV in Vitis Patr., cap. XXXII. Simile fecit ille magnus S. Spiridion, Trimytuntis episcopus.
Porro, post mortem Christi Apostoli saepe jejunarunt, et fame sitique laborarunt, ac vitam austeram egerunt in continuis peregrinationibus, laboribus, persecutionibus, fame et siti, uti de se fuse narrat Apostolus, II Cor. XI. Sic in Vita S. Petri legimus, eum asperam egisse paenitentiam, ut non nisi panem cum olivis comederet, aut, ut ait S. Gregorius Nazianzenus, orat. De Amore pauperum, non nisi pane cum lupinis, vel herbis et leguminibus vesceretur.
Hinc in Ecclesia Orientali, ait S. Epiphanius, Haeresi 73, sub finem, Christiani jejunant feria quarta et sexta, sive die Mercurii et Veneris, uti etiamnum fit in Graecia, Polonia, Hollandia. Caeteri vero Occidentales feria sexta et sabbato carnibus abstinent, quia sponsus feria quarta proditus est a Juda falsis; feria sexta crucifixus est et mortuus, sabbato sepultus planeque ablatus, uti docet S. Augustinus, epist. 86 ad Casulanum. Addit Innocentius I, epist. ad Eugubinum, cap. IV, feria sexta et sabbato jejunandum esse, quia eo biduo moesti Apostoli ob Christi mortem jejunarunt. Addit Epiphanius Christianos olim in jejunio non comedisse nisi panem, salem et aquam, idque ex decreto Apostolorum.
Ex hoc loco Montanus haeresiarcha secundam post Pascha (in quo occisus et mortuus est Christus) et Pentecosten induxit quadragesimam, in speciem, quod mortem Christi lugendam diceret: sed sic oporteret Christianos, Christo suo jam mortuo, tota vita jejunare. Montanum secutus Tertullianus in ejus haeresim jam prolapsus, ut ejus jejunium propugnaret, scripsit librum De Jejuniis contra Psychicos, id est Christianos animales et carnales, uti ipse eos nominabat.
Tropologice: S. Hieronymus: «Cum sponsus Christus, ait, a nobis propter peccata discesserit, tunc maxime suscipiendus est luctus et jejunium.»
S. Hilarius vero et S. Ambrosius: Sponsum Christum, inquiunt, praesentem habemus, et assidue ejus corpore pascimur in Eucharistia: illi vero, quibus sponsus non est praesens (per gratiam, uti sunt qui vivunt in peccato mortali), jugiter jejunant et esuriunt, eo quod cibo vitae careant. Addit S. Ambrosius, in cap. V Lucae, explicans illud «auferatur ab illis sponsus»: «Nemo tibi Christum potest auferre, nisi ipse te auferas illi: non ergo te auferat jactantia tua, non te auferat arrogantia.»
Symbolice: significat Christus se salutis et laetitiae publicae totius mundi non solum esse nuntium, sed et auctorem, uti sponsus est auctor convivii et symphoniae, laetitiaeque nuptialis.
Versus 16: Parabola Commissurae Panni Novi in Vestimento Veteri
16. NEMO AUTEM IMMITTIT COMMISSURAM PANNI RUDIS IN VESTIMENTUM VETUS: TOLLIT ENIM PLENITUDINEM EJUS A VESTIMENTO (Arabicus addit: «veteri»), ET PEJOR SCISSURA FIT. — Nota primo: Pro commissura Graece est epiblema, id est additamentum et assumentum. S. Augustinus et Tertullianus, lib. De Orat., cap. 1, vocant plagulam; Syrus frustum panni; alii panniculum; Flandri clare «een lap»; Itali «un pezzo». Unde S. Franciscus volebat suos fratres gestare vestes rapeciatas, quasi pauperes. Sic enim videmus mendicos vestes ex multis panniculis, et saepe diversicoloribus consarcinatas gestare, ut si omnes numeres, subinde centum invenias, indeque centones dicti.
PANNI RUDIS, — id est panni impoliti et impexi, qualis est cum a textoribus ad fullones praeparandus et tingendus defertur. Patet ex Graeco agnaphos; a enim est privatum, gnapheus est fullo; unde haeresiarcha ille olim addens Trisagio: «Qui crucifixus est pro nobis,» quasi tota Trinitas sit crucifixa, aut tota Trinitas sit Christus, dictus est Petrus Gnaphaeus, qui arte erat fullo. Lucas habet «commissuram» et «rudis»: unde Itali vestes vocant pannos; fieri etiam potest, ut utraque phrasi, scilicet panni et vestis, usus sit Christus.
PLENITUDINEM (vocat integritatem) EJUS (id est suam) a vestimento, — scilicet veteri: si enim assuas frustum panni novi vestimento veteri, tolles ejus integritatem, ut jam non unum vetus esse videatur, sed duo, scilicet partim vetus, partim novum.
Nota secundo: Sensus parabolae est, q. d. Vestis vetus, si sit lacera, simili veteri assumento, pannique frusto resarcienda est, non novo: hoc enim novum, si assuatur veteri, tollit plenitudinem, id est integritatem ejus, id est suam, a vestimento, scilicet veteri, cui assuitur, ut scilicet non videatur unum plenum, id est integrum et homogeneum esse vestimentum, sed heterogeneum et multiplex, quia partim vetus, partim novum, ideoque illud deformat et deturpat: quare qui tale supplementum vel assumentum novum veteri assuerit, videns ejus deformitatem, statim illud detrahit et aufert, ut habet Marcus, cap. II, vers. 21.
ET (sic) PEJOR SCISSURA FIT, — quam scilicet ante fuerat, cum vestis esset lacera: «scissura,» inquam, id est divisio partium veterum sibi similium per novi assumentum, et rursum per detractionem illius. Pejor ergo scissura fit, quia quod additum fuit ad eam resarciendam, hoc eam lacerat magis: unde iterum ex eo exscinditur, tumque major scissura fit.
Simili schemate de Julio Caesare dixit Tullius: «Caesar cum quosdam (indignos senatoria dignitate) ornare voluit, non illos honestavit, sed ornamenta ipsa turpavit,» ait S. Hieronymus ad Pammachium; perinde ac qui asino torquem auream circumdat, non honestat asinum, sed torquem dehonestat.
Aliter Jansenius cum Syro, quasi dicat: tollit, scilicet herus vestis, cum offensus dissimilitudine et deformitate panni novi et veteris, aufert plenitudinem suam, id est supplementum sive frustum suum novum quod assuerat veteri ut ejus scissuram impleret, a veteri vestimento, et sic eo ablato, major et pejor fit scissura in illa veste. Verum hoc remotius est a versione Latina vulgati interpretis.
Nota tertio: Addit Lucas, cap. V, vers. 36: «Alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo,» quasi dicat: Alioqui fit novi panni ruptura (quia scilicet ex novo panno praescinditur assumentum assuendum ad vetus vestimentum), et simul perditur ipsum novum assumentum, quod Lucas vocat commissuram, quia cum illud veteri assutum, ibi nullum habeat usum, sed plane dedeceat, rursum detrahitur et abjicitur.
Nota quarto: Parabola haec ita est accommodanda rei propositae, quasi dicat: Sicut novum pannum nemo assuit veteri vesti, sed novum novae, veterem veteri; sic ego, qui sum prudentissimus et suavissimus animarum medicus, perspiciens discipulorum meorum, qui sunt vestimentum vetus et utres veteres, ut sequitur, veterem et pristinam consuetudinem, infirmitatem et libertatem, necdum eis impono tam duras et rigidas poenitentias ac jejunia (cum illa non sint lege praescripta, sed voluntaria et libera), ne et doctrinae meae fructus apud ipsos pereat, et ipsi desperatione acti, me et salutem suam deserant: sed expecto dum innoventur Spiritu coelesti a me mittendo in Pentecoste, ut vetustate et infirmitate deposita, innovati novam austeritatem novaque jejunia suscipiant; idque non coacte et ex metu poenarum, uti faciebant Judaei, sed sponte et ex amore; lex enim nova Christi amoris et libertatis est, sicut lex vetus fuit timoris et servitutis; sic Apostolos post Pentecosten crebro jejunasse, patet Act. XIII, 2 et 3; II Cor. VI, 5; Act. XXVII, 9 et alibi. Ita Euthymius, Theophylactus, Maldonatus, Jansenius et alii. Minus apposite Tertullianus, lib. De Orat., cap. 1, et lib. III Contra Marc., cap. XV, per vetus vestimentum et veteres utres, accipit legem veterem; per pannum vero rudem et novum, intelligit legem novam sive Evangelium; lex enim nova veterem reformavit et quasi novam effecit. Nam praecise et adaequate per vetus vestimentum et novum, intelliguntur Apostoli, jam adhuc ex veteri comedendi liberequae vivendi consuetudine vetusti, sed in Pentecoste spiritu temperantiae et austeritatis innovandi, ut dixi.
Versus 17: Parabola Vini Novi in Utribus Novis
17. NEQUE MITTUNT VINUM NOVUM IN UTRES VETERES: ALIOQUIN RUMPUNTUR UTRES, ET VINUM EFFUNDITUR, ET UTRES PEREUNT; SED VINUM NOVUM IN UTRES NOVOS MITTUNT (Vinitores), ET AMBO CONSERVANTUR. — Christus probat, discipulis suis se praesente non esse jejunandum, triplici similitudine, sive parabola: prima, sponsi et nuptiarum, vers. 15; secunda, vestis veteris et novae, vers. 16; tertia, vini novi et utrium novorum, hic. Sensus est, q. d. Sicut vinum novum, sive mustum, bullientis spiritus aestuantisque caloris violentia rumpit utres veteres, utpote debiles et tritos; unde duplex fit damnum: primo, quod utres frangantur; secundo, quod vinum effundatur: quare vinum novum in novos utres infundendum est, utpote qui novi et robusti ferant vim musti, nec eo effervescente dissiliant: sic prorsus novae austeritates et jejunia discipulis meis adhuc vetustis imponenda non sunt, ne ipsi animo frangantur et abeant, sed expecto dum per Spiritum Sanctum in Pentecoste innoventur, fiantque spiritu robusti et ferventes, tum enim sponte sua illa capessent, uti dixi vers. 16. Vere dixit Horatius:
Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis, acescit...
Sic quoque austera et perfecta vita, non nisi purgato a vitiis animo, puro et novo convenit, alioqui acescit et amarescit tam austeritas, quam ipse animus.
Huic parabolae simile est vetus proverbium: «Novum cribrum, novo paxillo,» quod citat Nonius ex Varronis Eumenidibus, ubi dicitur primus Zeno novam haeresim novo paxillo suspendisse, quia Zeno Athenis invenit novam sectam Stoicorum, idque novis rationibus et paradoxis. Et illud: «Nova hirundo, novum ver»; unde Rhodii, teste Theognide apud Athenaeum, lib. VIII, quotannis publicis vocibus sub ver invitabant hirundinem, vociferantes: «Veni, veni, hirundo, pulchra tempora adducens ac pulchros annos.»
Hisce oppositum est adagium: «Nova Hymettia, Falerna vetera,» dici solitum, cum res diversae, puta novae et veteres, optime miscentur. Hymettia enim sunt mella quae in Hymetto, qui mons est Atticae, colliguntur, praestantissima, teste Plinio, lib. XI, cap. XIII. Unde Martialis, lib. VII, 87:
Pascat et Hybla meas, pascat Hymettos apes.
Mel enim optimum est recentissimum, vinum vero optimum est vetustissimum, teste Macrobio, lib. VII Saturn. Si utrumque misceas, erit potus delicatissimus. Unde adagium: «Mulsum quod probe temperes, miscendum est novo Hymettio (melle) Falerno (vino) vetulo.»
Versus 18: Jairus Accedit: Filia Mea Modo Defuncta Est
18. HAEC ILLO LOQUENTE AD EOS, ECCE PRINCEPS UNUS ACCESSIT, ET ADORABAT EUM, DICENS: DOMINE, ECCE FILIA MEA MODO DEFUNCTA EST; SED VENI, IMPONE MANUM TUAM SUPER EAM, ET VIVET. — «Princeps,» scilicet «synagogae,» ut addit Lucas, qui synagogae Capharnensi praeerat. Haec enim gesta sunt in littore maris Galilaeae, vicino urbi Capharnaum, ut patet Marc. V, 21, 22. Marcus ait: «Archisynagogorum unus»; plures enim praeerant uni synagogae, qui scilicet eam et populum ad eam convenientem moderabantur, docebant et regebant, ut faciunt nunc sacerdotes in templis. Nomen illi erat «Jairus,» ut habet Marcus, V, 22. Jairus, vel ut Hebraei dicunt, Jair, idem est quod splendebit, vel illuminabit, a radice אור or, id est luxit. Jairus enim velut Archisynagogus populum illuminabat legemque docebat.
ADORABAT EUM, — scilicet «procidit ad pedes ejus,» ut habent Marcus et Lucas.
FILIA MEA (annorum duodecim, ut habet Lucas) MODO DEFUNCTA EST; SED VENI. — Matthaeus brevitati studens, rei gestae substantiam perstringit potius quam historiae seriem enarret. Nam ut patet ex Luca et Marco, necdum mortua erat filia, cum primo venit ad Christum pater Jairus, rogans et dicens: «Veni, impone manum tuam super eam, et vivet»; cumque simul progrederentur, accurrit quidam Jairo, nuntians mortem filiae, monensque eum, ut re jam desperata Christum relinqueret. Unde Christus, ut videtur, eum in fide vacillantem confirmat, et ad firmam fidem spemque sanandae filiae erigit; ille in spe erectus, Christum sequitur et domum suam adducit, rursum tacite, vel expresse et conceptis verbis rogans Christum ut filiam jam mortuam suscitaret, ut habet hic Matthaeus.
Aliter S. Chrysostomus et Theophylactus: Defuncta est, inquiunt, id est morti proxima; solent enim miseri aerumnas suas augere et calamitates exaggerare, ut facilius opem quam implorant, impetrent. Addit S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. XXVIII, quod conficere poterat pater filiam, quam agonizantem reliquerat, tempore itineris sui esse defunctam: «Ita enim desperaverat,» ait S. Augustinus, «ut potius vellet eam reviviscere, non credens vivam posse inveniri, quam morientem reliquerat.»
SED VENI, IMPONE MANUM. — Viderat, vel audierat Jairus Christum plures aegros Capharnai impositione manus sanasse, idem ergo sperabat facturum filiae suae: impositio enim manus est tum potestatis et dominii, tum voluntatis propensae et attentae ad sanandum. Minor fuit fides Jairi quam Centurionis credentis Christum absentem solo verbo posse sanare suum famulum, cap. VIII, vers. 8.
Versus 19: Jesus Surgens Sequitur Eum
19. ET SURGENS JESUS, SEQUEBATUR EUM, ET DISCIPULI EJUS. — Graece egertheis, id est cum surrexisset. Verisimile est enim Christum sedendo docuisse turbas, indeque a Jairo rogatum surrexisse. Nota hic Christi facilitatem et promptitudinem ad benefaciendum et opitulandum afflicto. Idem imitentur Christiani: «Mira,» ait S. Chrysostomus, «Christi humilitas et mansuetudo, statim sequentis rogantem.» Praelati etiam hic sollicitudinem demonstravit. Addit S. Chrysostomus quod Christus primus interpellatus a Jairo, tardius incedebat, et plura sit locutus mulieri a sanguinis fluxu curatae, ut moreretur interim puella et manifesta fieret resurrectionis demonstratio.
Versus 20: Mulier cum Sanguinis Fluxu Fimbriam Vestimenti Tangit
20. ET ECCE MULIER, QUAE SANGUINIS FLUXUM PATIEBATUR DUODECIM ANNIS, ACCESSIT RETRO, ET TETIGIT FIMBRIAM VESTIMENTI EJUS. — «Mulier» ex Caesarea (quae prius Dan, postea Paneas, deinde a Philippo, tetrarcha filio Herodis, amplificata, in gratiam Tiberii Caesaris dicta est Caesarea) Philippi, ut patet ex historia quam de eadem narrat Eusebius Caesariensis, lib. VI Hist., cap. XIV. Caetera de muliere hac a Christo sanata fusius narrat Marcus, cap. V; quare ibi commodius explicabuntur.
Versus 23: Tibicines et Turba Tumultuans
23. ET CUM VENISSET JESUS IN DOMUM PRINCIPIS, ET VIDISSET TIBICINES ET TURBAM TUMULTUANTEM. — «Tibicines,» qui, ut ait S. Ambrosius, in cap. VIII Lucae, vers. 52, in funere conducti, triste modulantes carmen et naenias, amicis et vicinis luctum et lacrymas ciebant ob mortem defuncti, idque faciebant non tantum viri, sed et feminae lamentatrices, de quibus Jeremias, IX, 17: «Vocate, ait, lamentatrices, et veniant, etc., et deducant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrymas, et palpebrae nostrae defluant aquis.» Hic erat mos apud Judaeos; idem fuit apud Gentiles, qui in morte suos habebant planctores et planctrices, quas Nonius Marcellus, Festus Pompeius et Varro Praeficas vocant, eo quod planctui praeficerentur; de quibus Ovidius, lib. VI Fastor.:
Cantabat maestis tibia funeribus.
Notat Lactantius Placidius, in lib. VI Statii, et Theophylactus hic, veteres in funere virorum tuba, in funere puerorum et virginum (qualis erat filia Jairi hic) tibia cecinisse, idque in signum virginitatis, ait Theophylactus. Unde Statius, lib. VI Thebaidos:
Tibia cui teneros suetum deducere manes.
Vide de Praeficis Alexander ab Alexandro, lib. II Genial., cap. VII, et ibi Tiraquellum.
Versus 24: Puella Non Est Mortua, Sed Dormit
24. DICEBAT: RECEDITE (discedite a luctu et lamentis), NON EST ENIM MORTUA PUELLA, SED DORMIT. — Vere mortua erat puella, ut patet ex vers. 18; Christus tamen id negat, aitque eam dormire: Primo, quia, ut ait S. Hieronymus et Theophylactus, Deo et sibi, cui omnia vivunt, non erat mortua; et quia resuscitanda erat in resurrectione communi, quae fiet in die judicii: qua de causa passim in Scriptura mortui vocantur dormientes, tum ut horror mortis et immodicus luctus mortuorum leniatur nomine somni, tum ob spem resurrectionis; atque inde manavit pius Christianorum sermo, ut cum quis mortuus est, dicant: «Obdormivit in Domino.» Vide S. Paulum, I Thess. IV, 12 et seq. Secundo, et melius, quia haec puella non erat mortua eo modo quo turba putabat, scilicet omnino et absolute, quasi ad vitam revocari non posset, cum tamen secundum extraordinariam Dei providentiam id fieri posset ac reipsa statim futurum esset: unde non tam esse mortuam, quam dormire duntaxat ad modicum tempus videbatur. Sic Lazarum defunctum, sed mox a se resuscitandum, Christus ait dormire, Joan. XI, 11. Ita Maldonatus, Jansenius, Franciscus Lucas, Toletus et alii. Denique vicina et cognata sunt mors et somnus; nam mors videtur esse somnus diuturnus, et somnus videtur esse mors: unde Poeta:
Stulte, quid est somnus, gelidae nisi mortis imago?
Porro, anima hujus puellae defunctae, uti et animae aliorum quos Christus et Sancti a morte suscitarunt, non fuit judicata, nec damnata ad gehennam vel purgatorium, sed a Deo suspensum fuit ejus judicium, quia volebat eam Deus mox resuscitare.
Addit Chrysostomus Christum hac phrasi ostendere sibi tam facile esse suscitare mortuos a morte, quam dormientes a somno; ideoque non timendam esse mortem, quia, ipso accedente, mors non mors, sed somnus est.
Versus 25: Tenuit Manum Ejus et Surrexit Puella
25. ET DERIDEBANT EUM, — quia animales non capiebant divinum Christi spiritum, vim et consilium. Permisit hoc Christus, ut testatior esset mors puellae, ait S. Chrysostomus, indeque major admiratio suscitationis ejusdem, ideoque in Christum eam suscitantem crederent.
ET CUM EJECTA ESSET TURBA, INTRAVIT (cum puellae parentibus, ac Petro, Jacobo et Joanne, ait Marcus; hos enim primarios Apostolos voluit esse testes, uti suae transfigurationis, passionis, mortis et resurrectionis, sic et hujus stupendae suscitationis puellae) ET TENUIT MANUM EJUS, ET SURREXIT PUELLA. — Ejecit ergo Christus turbam; non enim digni erant, ait Interlinearis, videre quod non credebant; et, ut ait S. Hieronymus, «indigni erant,» qui viderent mysterium resurrectionis; suscitantem enim irriserant. Docet nos Christus, cum magni aliquid molimur, turbas mentem distrahentes ac tumultus vitare, ut mens collecta tota operi intendat, ac orationi Deoque invocando vacet.
Tropologice: S. Gregorius, lib. XVIII Moral., cap. XXVIII: «Ejicienda, ait, est de corde saecularium curarum multitudo, ut anima mortua resurgat.» Symbolice Glossa: «Reprobatis irrisoribus, inquit, intravit Christus in electorum mentes.» Anagogice S. Hilarius: «Ut rarus, ait, electorum numerus intelligatur, turba expulsa est.»
TENUIT. — Graece ekratese, id est prehendit, vi tenuit, occupavit, sicut praetor injicit manum in reum, cum eum apprehendit, vincit, sibique captivum domat et subjugat. Notat ergo haec vox efficacitatem, vim et imperium Christi, qua tenuit manum mortui cadaveris, tanquam illi dominans, imperans et potenter efficiens, ut a morte ad vitam resurgeret. Manu enim corpus jacens e terra elevavit, animamque ex inferno in illud revocavit, ut viva resurgeret, Syriace ei dicens et imperans: Talitha, cumi, id est «puella, surge,» ut habet Marcus, cap. V, 41: «Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat» (Joan. V, 21).
ET SURREXIT PUELLA. — Graece egerthe, id est experrecta est, evigilavit, q. d. Tam facile eam suscitavit Christus, atque si dormientem expergefecisset. Addit Marcus: «Et jussit illi dare manducare (ut magis suscitatio ejus vera esse appareret), et obstupuerunt parentes ejus, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.» Id praecepit Christus tum modestiae et humilitatis studio, ut doceret nos praeclara nostra facta non ostentare, sed occultare; tum vitandae irae et invidiae Pharisaeorum causa, ne eam tot miraculis a se patratis accensam, tanto miraculo magis inflammaret.
Versus 26: Exiit Fama in Universam Terram Illam
26. ET EXIIT FAMA (miraculi hujus) IN UNIVERSAM TERRAM ILLAM, — puta in totam Galilaeam. q. d. Omnes divulgarunt et celebrarunt hanc suscitationem puellae a Christo factam, velut opus novum, inauditum et divinum, ac consequenter Christum velut Prophetam, imo Messiam praedicarunt.
Allegoriam de Ecclesia habet S. Hilarius, Ambrosius, Hieronymus: Haemorrhoissa, inquiunt, a fluxu sanguinis curata, vers. 22, significat populum Gentium, qui praeripuit sanitatem et salutem animae ante filiam Archisynagogi, id est ante Judaeos, qui postquam plenitudo Gentium intraverit in Ecclesiam, convertentur ad eamdem, et salvabuntur in fine mundi. Unde Glossa: «Jairus,» inquit, «id est illuminans, vel illuminatus, est Moses, qui videns Dominum in carne venturum, rogat pro filia, id est Synagoga, quae lege et Prophetis educata, erroribus languens in peccatis moritur, in domo tamen, id est in Dei cultu.» Et S. Hieronymus: «Usque hodie,» inquit, «jacet mortua Synagoga; et qui videntur magistri (Rabbini Judaeorum) tibicines sunt, carnem lugubre canentes; et turba Judaeorum non credentium est, sed tumultuantium.»
Tropologice: tam Haemorrhoissa a fluxu sanguinis curata, quam filia Jairi suscitata a Christo, significat animam peccatricem, quam Christus a morte peccati suscitat ad vitam gratiae; sed prius expelli debent amici et tibicines, id est pravi socii et maligni spiritus, tristi eam carmine demulcentes et in morte peccati detinentes, dum adulando suggerunt et occinunt peccatum non esse grave, aut aetati indulgendum, aut in senio per paenitentiam expiandum, etc. Tunc Christus eam tangit; Graece kratei, id est magna potentia, vi et imperio eam apprehendit, vivificat et elevat a profundo mortis ad apicem vitae. Mox jubetur ambulare ad facienda bona opera, et comedere, id est pasci Eucharistia, quae eam corroboret vitamque confirmet. Intersunt soli tres Apostoli primarii, Petrus, Jacobus et Joannes, ut significetur Christum per Apostolos et Apostolorum successores peccatores a morte suscitaturum, hancque esse primariam et summam Apostolorum potestatem, de qua ait Christus: «Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt» (Joan. XX, 23). Ita Rabanus: «Puella in domo mortua, inquit, est anima mortua in cogitatione: dicitur dormire, quia potest per paenitentiam suscitari; tibicines sunt adulatores: suscitatur in domo coram paucis, Lazarus coram multis, juvenis extra portam: publica enim noxa publico eget remedio, levis leviori et secreta potest deleri poenitentia.»
Denique Christus legitur tres duntaxat mortuos suscitasse. Prima est haec puella duodennis, quam defunctam mox suscitavit. Secundus est adolescens, filius viduae, quem suscitavit in Naim, cum deferretur ad sepulcrum, Luc. VII, 11. Tertius est Lazarus, quem quatriduanum e sepulcro evocavit, Joan. XI.
Prima puella notat eos qui ex aetate (quia juvenes fervidi et inexperti), fragilitate vel infirmitate prolabuntur in peccatum, sed mox tacti a Deo, videntes suum lapsum, facile poenitent et resurgunt; sicut puella haec elevatione manus Christi illico resurrexit. Secundus adolescens notat eos qui peccatum iterarunt, ut vergant ad peccandi consuetudinem; hi difficilius revocantur: unde potentiori et efficaciori Christi gratia et impulsu indigent; sicut Christus jussit portitores adolescentis stare, loculumque tangens imperiose dixit: «Adolescens, tibi dico: Surge.» Tertius Lazarus notat inveteratos in peccatis; hi difficillime revocantur: unde efficacissima Dei gratia et vocatione indigent, cujus rei symbolo Christus fremens, lacrymans magnaque voce clamans: «Lazare, veni foras,» eumdem suscitavit. Quocirca symbolice Rabanus et alii in puella suscitata censent notari poenitentiam ejus qui cogitatione duntaxat et morosa mentis delectatione peccavit, in adolescente paenitentiam ejus qui cogitationem opere perpetravit, in Lazaro poenitentiam ejus qui peccandi habitum et consuetudinem induxit. Denique docet hic Christus peccata occulta et leviora occulta paenitentia deleri, ideoque puellam in domo quasi occulte coram paucis suscitavit; publica vero crimina publico remedio, ideoque adolescentem et Lazarum publice coram turbis revocavit ad vitam.
Versus 27: Duo Caeci Clamant: Miserere Nostri, Fili David
27. ET TRANSEUNTE INDE (a Jairi domo exeunte) JESU, SECUTI SUNT EUM DUO CAECI, CLAMANTES ET DICENTES: MISERERE NOSTRI, FILI DAVID. — Caeci hi fidem et spem visus recuperandi a Christo conceperunt ex miraculis, quae jam plurima ab eo patrata audierant; unde magna voce clamarunt: «Miserere nostri,» ut miseriam caecitatis nostrae, quae summa est, abigas, nobisque lumen oculorum, coeli et solis restituas. Credimus enim te esse filium David, id est Messiam, cui haec caecitatis, et morborum caeterorum curatio a Prophetis promissa est, praesertim ab Isaia, cap. XXXV, vers. 5, et cap. LXI, 4. Davidi enim promissus erat Messias, quasi filius ex posteris ejus nasciturus, unde eum omnes ex semine ejus expectabant, translato jam sceptro a Juda ad Herodem alienigenam tempore Christi, juxta oraculum Jacob, Genes. XLIX, 10, ideoque Messias a Judaeis passim vocabatur filius David. Ergo caeci hi oculis, oculati fuerunt mente, sicut caecus supplet non raro defectum visus per visum et acumen mentis: unde exclamat quidam: «O igitur tenebrae omni luce clariores! o acutissimi caecitatis aspectus!» Quocirca Didymus, praeceptor S. Hieronymi, fuit caecus, sed in explicatione S. Scripturae oculatissimus. Unde S. Hieronymus eum vocat suum videntem, et S. Antonius visitans et consolans Didymum ob caecitatem maestum: «Nihil te, inquit, offendat, o Didyme, quod carnalibus oculis fueris orbatus. Desunt enim oculi illi quos mures et muscae et lacertae habent; sed laetare, quia habes oculos quos Angeli habent, quibus Deus videtur, per quos tibi magnum scientiae lumen accenditur.» Ita Ruffinus, lib. XI Hist. Eccl., cap. VII, ubi Didymum, velut lampadem quamdam divina luce fulgentem, Alexandrinae scholae praefectum, seque ejus auditorem fuisse testatur.
Versus 28: Creditis Quia Hoc Possum Facere Vobis?
28. CUM AUTEM VENISSET DOMUM, ACCESSERUNT AD EUM CAECI, ET DICIT EIS JESUS: CREDITIS, QUIA HOC POSSUM FACERE VOBIS? DICUNT EI: UTIQUE, DOMINE. — «Domum,» scilicet suam, quam Christus Capharnai conduxerat et inhabitabat, ut dixi cap. IV, 13. Christus in itinere clamantibus lumenque poscentibus caecis non respondit, sed distulit, donec domum veniret. Idque primo, ut eos probaret, eorumque fidem ac desiderium sanitatis accenderet; secundo, ut perseverantiam orationi necessariam esse doceret: «Creditis, quia hoc (quod petitis, scilicet ut vos illuminem) possum facere?» non dicit: «Quia hoc facturus sum,» sed «possum facere?» Quia fides primo est de omnipotentia Dei; unde in symbolo dicimus: «Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terrae»; haec vero fides excitabat spem, ut caeci sperarent Christum, id quod facere poterat, reipsa facturum. Exigit Christus: «Ut sicut fides illuminat mentem, ita oculis restituat lucem,» ait Glossa Interlinearis. Apage ergo fides Novantium, qua credunt sibi in particulari ob Christi merita remissa esse peccata, seque esse justos et filios Dei. Credunt, inquam, in sua falsa opinione, qua se fide divina firmissime id credere autumant, cum id duntaxat imaginentur et somnient. Credi enim nequit id quod non est revelatum a Deo. Atqui tibi, o Luthere, non est revelatum te esse justum, ergo id credere nequis.
Versus 29: Secundum Fidem Vestram Fiat Vobis
29. TUNC TETIGIT OCULOS EORUM, DICENS: SECUNDUM FIDEM VESTRAM FIAT VOBIS. — Tactu manus suae sanat Christus, ut salvificam manuum suarum vim ostendat, aliasque ob causas superius dictas: «Secundum fidem vestram fiat vobis,» q. d. Creditis me vos posse illuminare, ac speratis me vos reipsa illuminaturum: illuminamini ergo, uti creditis et speratis. Vide Canonem 11. «Confessio oris tactum meretur pietatis,» ait Glossa Interlinearis.
Versus 30: Aperti Sunt Oculi Eorum — Videte Ne Quis Sciat
30. ET APERTI SUNT OCULI EORUM, — id est videre coeperunt. Est catachresis: nam caeci jam ante apertos habebant oculos, sed visu destitutos, ac proinde erant quasi clausi fuissent. Christus autem facultatem videndi eis restituit; unde dicitur eos aperuisse. Sic aperire aures est, apertis auribus, audiendi facultatem reddere, Marc. VII, 35.
ET COMMINATUS EST ILLIS JESUS, DICENS: VIDETE, NE QUIS SCIAT. — Graece est enebrimesato, id est cum fremitu et increpatione graviter interminatus est, ut ostenderet quam aversaretur miraculorum ostentationem et vanam gloriam, eamdemque nos aversari doceret.
Versus 31: Exeuntes Diffamaverunt Eum
31. ILLI AUTEM EXEUNTES, DIFFAMAVERUNT EUM IN TOTA TERRA ILLA. — «Diffamaverunt,» id est famam et gloriam ejus sparserunt. Graece enim est diephimesan auton, id est divulgaverunt eum, famam ejus ubique celebrarunt, ut vertit Vatablus. Non peccarunt caeci contra Christi comminationem, divulgando hoc ejus miraculum, ut vult Calvinus, quia persuadebant sibi prudenter Christum id non praecepisse absolute, sed tantum modestiae et honestatis causa severius dixisse, ob causam jam dictam: nec mirum, nam et Patres ita Christum dixisse sibi persuadent. Audi S. Chrysostomum: «At alteri, inquit, dicit: Annuntia gloriam Dei. Nempe docet prohibendos, qui nos volunt laudare propter nos, non autem si propter Domini gloriam.» Et Gregorius, lib. XIX Moral., cap. XVIII: «Exemplum dat servis, ut virtutes suas occultari desiderent, tamen ut aliis prosint exemplo, prodantur inviti: propter memoriam gratiae non possunt tacere.» Et S. Hieronymus: «Dominus,» ait, «propter humilitatem fugiens jactantiae gloriam hoc praeceperat, et illi propter memoriam gratiae non possunt tacere beneficium.» Et Theophylactus: «Vides,» ait, «quomodo fastum fugerit: illi vero non ut inobedientes, sed ut grati divulgaverunt.»
Versus 32: Mutum Daemoniacum Ei Offerunt
32. EGRESSIS AUTEM ILLIS, OBTULERUNT EI HOMINEM MUTUM, DAEMONIUM HABENTEM. — Graecum kophon magis surdum, quam mutum denotat, sed in Scriptura indifferenter utrumque significat, ait S. Hieronymus, et qui surdi sunt a nativitate, solent esse muti: qui enim nil audiunt, non possunt dicere voces et verba quae loquantur; nil enim discimus, nisi quod audimus. Auditus enim est sensus disciplinae, ait Aristoteles; quare, qui nil audit, nil habet quod articulate loqui et significare possit. Unde ab hoc Christus fidem non exegit, uti exegit ab aliis. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius. Porro to mutum non ad daemonium, ut vult Cajetanus, sed ad hominem referendum est, ut patet ex Graeco daimonizomenon, id est daemoniacum. Unde Syrus clare vertit: «Obtulerunt ei mutum, in quo erat daemonium.» Alius est hic daemoniacus ab eo de quo Lucas, cap. XI, 14, nam de illo agit Matthaeus, cap. XII, 22. Ita Jansenius, licet Maldonatus utrobique unum eumdemque esse velit. Hic implevit Christus illud, Isaiae, XXXV, 5, de se oraculum: «Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt, et aperta erit lingua mutorum.»
Versus 33: Mutus Locutus Est et Turbae Miratae Sunt
33. ET EJECTO (Christi jussu) DAEMONE, LOCUTUS EST MUTUS. — Hinc videtur quod daemon fecerit eum surdum et mutum, cum a natura non esset talis, impediendo scilicet usum linguae et aurium: unde eo expulso, statim audivit et locutus est mutus; ita S. Chrysostomus. Mira Christi benignitas et misericordia, qua hominem non petentem, nec cogitantem, imo nec loqui aut cogitare potentem (erat enim possessus a daemone), ad preces duntaxat offerentium eum sanitati restituit; nimirum, ubi major est calamitas, ibi vicinior est Christi miseratio et opitulatio, juxta illud: «Abyssus miseriae nostrae abyssum divinae misericordiae invocat» (Psal. XLI, 8).
Tropologice: caecitas est error in fide vel moribus: omnis enim cupiditas inducit errorem judicii practici, ut homo judicet, v. g. gulam, luxuriam, usuram sibi eligendum prae Deo Deique lege. Unde dicitur Proverb. XIV: «Errant qui operantur malum.» Hunc curat Christus, dum per lucem sapientiae et prudentiae quam menti infundit, ostendit aeterna praeferenda esse caducis, divina humanis, coelestia terrenis. Mutum mystice curat, cum linguam caeci peccatoris, quae prius a daemone tenebatur ligata, laxat, ut peccata confiteatur, utque Deum invocet, laudet, celebret: ideoque prius Christus caecos illuminavit, deinde muto loquelam restituit, quia oportet ut prius apertis mentis oculis per fidem Christum cognoscamus, deinde in laudes ejus lingua nostra laxanda est.
ET MIRATAE SUNT TURBAE, DICENTES: NUNQUAM APPARUIT SIC IN ISRAEL. — In populo Israelitico, puta Judaeis in Judaea, q. d. Nec Moses, nec Elias, nec Isaias, nec quis alius Prophetarum tot tantaque miracula fecit, quot fecit Jesus. Ergo ille iis major, ideoque Messias sive Christus sit oportet. «Praeponebant,» ait S. Chrysostomus, «caeteris Christum, quia velociter curabat, et infinitas aegritudines et insanabiles.»
Versus 34: In Principe Daemoniorum Ejicit Daemones
34. PHARISAEI AUTEM DICEBANT: IN PRINCIPE (per principem, ut habet interpres Syri) DAEMONIORUM EJICIT DAEMONIA. — Sicut inter Angelos, sic et inter daemones alii sunt inferiores, alii superiores et principes, scilicet ii qui ex altioribus ordinibus ceciderunt, ideoque naturae sunt nobilioris (naturalia enim in daemonibus post lapsum manserunt integra). Hinc qui ex ordine Seraphim, Cherubim, Thronorum ceciderunt, sunt principes eorum qui ex inferioribus ordinibus Dominationum, Principatuum, Potestatum prolapsi sunt. Et hi consequenter sunt principes eorum qui ex ordinibus inferioribus Virtutum, Archangelorum et Angelorum ceciderunt. Sic in militibus, dum rebellant, sunt signiferi, capitanei, colonelli: sine his enim exercitus ordinari regique nequit, adeoque nulla respublica sine ordine et subordinatione consistere potest. Omnium vero Daemonum princeps est Lucifer, sicut Angelorum est S. Michael, uti dixi Apocal. XII, Daniel XII, Isai. XIV.
Nota hic quam dispar fuerit ingenium Pharisaeorum et turbarum: turbae enim ex simplici candore magnificabant Christi miracula, quasi patrata a viro divino et a Messia; Pharisaei vero invidentes et indignantes Christo, dicebant eum esse magum, et habere daemonem familiarem, cujus arte magica tam mira faceret, non autem per virtutem divinam. Haec ingens fuit blasphemia, quam valide refellit Christus, cap. XII, vers. 25 et seq. Verum haec animose aeque ac mansuete tolerans ac contemnens Christus, pergit in benefaciendo, et blasphemias novis miraculis compensat et confutat. Unde Chrysostomus: «Post contumelias beneficia praestat Dominus.» Sequitur ergo:
Versus 35: Jesus Circuibat Omnes Civitates et Castella
35. ET CIRCUIBAT JESUS OMNES CIVITATES ET CASTELLA, DOCENS IN SYNAGOGIS EORUM, ET PRAEDICANS EVANGELIUM REGNI, ET CURANS OMNEM LANGUOREM ET OMNEM INFIRMITATEM. — «In corpore sanabat et mente,» ait Remigius. Christus domum fixerat Capharnai: inde egrediebatur, et pedibus circuibat praedicando et sanando omnes circumcirca urbes et pagos Galilaeae mira sedulitate, charitate, zelo, labore, humilitate, patientia et fortitudine. Addit hoc Matthaeus, ut paucis perstringat Christi labores et opera, ne sigillatim ea cogatur enumerare, quod fuisset prolixum et quasi impossibile.
ET CASTELLA. — Castrum est locus muris cinctus, major castello, et minor oppido; inde diminutive dicitur castellum, quasi parvum castrum, parvum oppidum. Castella ergo sunt arces, vel minora oppida muris cincta; inde tamen dilatata significatione denotant vicos et pagos qui muris carent; hoc enim significat Graecum kōmas, et sic hic et alibi accipitur. q. d. Christus non tantum cives et honestos in urbibus, sed et pauperes et rusticanos homines in pagis degentibus visitavit, docuit et curavit. Hoc Christi exemplum imitentur sacerdotes et religiosi. Haec enim est vita Apostolica circuire civitates et castella, ac ubique omnibus sine discrimine opem ferre et praedicare regnum Dei, sive viam salutis, qua tendant ad regnum coeleste. Noli ergo, o concionator, ambire cathedras magnificas magnarum urbium; Christus enim tam in pagis et villis, quam in urbibus docuit, adeoque paucorum pauperum et rusticorum fuit catechista et praedicator, aeque ac redemptor. Reliqua exposui cap. IV, 23.
Versus 36: Sicut Oves Non Habentes Pastorem
36. VIDENS AUTEM TURBAS, MISERTUS EST EIS, QUIA ERANT VEXATI ET JACENTES, SICUT OVES NON HABENTES PASTOREM. — Pro misertus est Graece esplanchnisthē, id est ex intimis visceribus commiseratus est, quod Hebraei dicunt רחם racham; רחם rechem enim significat splanchna, id est viscera. «Vexati,» Graece eskylmenoi, id est variis molestiis malisque afflicti. Syrus fatigati; Remigius: «Attriti infirmitatibus et languoribus»; Rabanus: «Vexati per varios errores daemonum.» Alii legunt eklelymenoi, id est dissoluti et dissipati. «Jacentes» sparsim. Graece errimmenoi, id est disjecti, abjecti, sparsi, projecti: rhiptō enim est projicio; Syrus dispersi; Arabicus errantes. Interlinearis jacentes interpretatur, vana securitate torpentes. «Sicut oves non habentes pastorem.» Nullum animal est magis simplex, incurium, stolidum, improvidum, praedae luporum et ferarum expositum, ideoque magis egens pastore, quam sit ovis. Notat Scribas et Sacerdotes non studuisse saluti populi, ut eum viam salutis docerent, ideoque non fuisse pastores, sed laniones ovium, qui lac et lanam, id est sua duntaxat ex populo lucra captarent, cum tamen populus simplex quasi ovis maxime egeret doctore et ductore. Scribae ergo populo non tam erant pastores, quam lupi, ait S. Chrysostomus, quia prava et perversa docendo tam verbo quam exemplo perdebant simplicium animas, praesertim dum Christum vocantes magum, illas in Christum pronas ab ipso avertebant.
Versus 37: Messis Quidem Multa, Operarii Autem Pauci
37. TUNC DICIT DISCIPULIS SUIS: MESSIS QUIDEM MULTA, OPERARII AUTEM PAUCI. — Messem vocat multitudinem populi, paratam ad recipiendum Evangelium et doctrinam salutis, cujus semina jecerunt Prophetae. Unde Christus, Joan. IV, 35: «Videte, ait, regiones, quia albae jam sunt ad messem,» id est maturae ad capessenda dogmata salutis, ut inferantur in horreum Ecclesiae. Hinc S. Augustinus, serm. 42 De Sanctis, cap. 1: «Apostoli,» ait, «in Judaeis quidem messuerunt, in Gentibus autem seminaverunt, quia prima fidei dogmata quasi semina iis tradiderant.» «Operarii autem pauci,» quia solus Christus et Joannes Baptista laborabant in docendo populum; Scribae vero otiosi suis lucris et deliciis vacabant.
Versus 38: Rogate Dominum Messis Ut Mittat Operarios
38. ROGATE ERGO DOMINUM MESSIS, UT MITTAT OPERARIOS IN MESSEM SUAM. — Scilicet, ut mittat vos, o Apostoli, vestrosque adjutores et successores, nempe viros Apostolicos, eisque sapientiam, spiritum et zelum ad efficaciter praedicandum et laborandum assidue, in tanta animarum messe, suggerat et inspiret, ne tam copiosa messis pereat. «Dominum messis:» ita se tacite Christus nominat, ipse enim est Dominus Ecclesiae, non tantum qua Deus (sic enim Dominus quoque est Deus Pater, et Spiritus Sanctus), sed etiam qua homo, sic enim eam suo sanguine redemit et emit: quare ipsius est mittere Apostolos quasi operarios, qui hanc messem cum labore et sudore metant, et in horreum Ecclesiae colligant, uti de facto, cap. X et seq., Apostolos dimittit. Ipse ergo invocandus est, ut etiamnum operarios strenuos et infatigabiles in messem hanc, quae multis in locis albescit et matura est, emittat. Unde S. Chrysostomus: «Ostendit,» ait, «primo magnum donum esse decenter praedicare, dum dicit hoc esse orandum; secundo, latenter se Dominum ostendit; misit enim Apostolos metere quae per Prophetas seminaverat.» Remigius addit: Auctus est numerus operariorum, designatis aliis septuaginta duobus discipulis, et quando Spiritus Sanctus descendit in Pentecoste in fideles centum et viginti, Act. II. Denique Christus hac voce tacite stimulat Apostolos, ut offerant sese Christo ad operandum in hac messe, dicantque cum Isaia, VI, 8: «Ecce ego, mitte me.»
Hic finitur pueritia Christi, et acta ejusdem a baptismo suo et primo Paschate, usque ad secundum Pascha, scilicet acta unius anni et aliquot mensium. Fuit hic annus 31 aetatis Christi: vide Chronotaxin quam commentario huic praeposui. Quocirca Jansenius hic finit primam partem Concordiae suae. Verum tamen est Matthaeum hic, cap. V, VI, VII et initio cap. VIII, inseruisse sermonem Christi in monte, qui habitus est posterius, scilicet, post secundum Pascha anno Christi 32, ac miracula nonnulla, quibus Christus eum confirmavit, ut sanationem servi Centurionis et curationem leprosi; quia per anticipationem voluit Matthaeus statim initio dare summam totius doctrinae Christi et legis Evangelicae, uti dixi cap. V, vers. 1: quare hic sermo Christi in monte ac vocatio Apostolorum, coram quibus habitus est, recto temporis ordine ponendus est initio capitis X proxime sequentis.