Cornelius a Lapide

Matthaeus X


Index


Synopsis Capitis

Hoc caput recto ordine historiae jungendum esset proxime electioni Apostolorum et sermoni Christi in monte, uti jam dixi: quare nectendum esset cap. VIII, post vers. 13, et ponendum post curationem famuli Centurionis. Ita Glossa: «Relata, inquit, a curatione socrus Petri hucusque facta sunt ante sermonem in monte habitum, quod patet ex electione Matthaei; fuit enim electus in monte. Hic ergo redit ad ordinem rei post curatum Centurionis servum.» Igitur Christus hoc capite mittit duodecim Apostolos (quorum nomina hic recensentur) quasi operarios in messem ad praedicandum, eisque primo dat potestatem ejiciendi daemones et curandi infirmos; secundo, vers. 5, dat eis duodecim praecepta, inter quae praecipua sunt haec: primum, ut Judaeis, non Gentibus evangelizent; secundum, ut gratis et in paupertate praedicent; tertium, ut pacem hospitibus suis apprecentur; quartum, ut sint prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Tertio, vers. 17, praedicit eos passuros multas infidelium persecutiones. Quarto, vers. 27, contra eas illos animat, multisque corroborat ad intrepidam fidei professionem et propagationem. Quinto, vers. 40, recipientibus Apostolos amplam promittit mercedem, perinde ac si ipsimet Christum recepissent.


Textus Vulgatae: Matthaeus 10:1-42

1. Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. 2. Duodecim Apostolorum nomina sunt haec: Primus, Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus; 3. Jacobus Zebedaei, et Joannes frater ejus; Philippus, et Bartholomaeus; Thomas, et Matthaeus publicanus; Jacobus Alphaei, et Thaddaeus; 4. Simon Chananaeus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum. 5. Hos duodecim misit Jesus, praecipiens eis, dicens: In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; 6. sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. 7. Euntes autem praedicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum coelorum. 8. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite: gratis accepistis, gratis date. 9. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris; 10. non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. 11. In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. 12. Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. 13. Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. 14. Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. 15. Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati. 16. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. 17. Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; 18. et ad praesides, et ad reges ducemini propter me, in testimonium illis et Gentibus. 19. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. 20. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 21. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient; 22. et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 23. Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. 24. Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. 25. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus! 26. Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur; et occultum, quod non scietur. 27. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. 28. Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 29. Nonne duo passeres asse veneunt; et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 30. Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. 31. Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. 32. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est; 33. qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est. 34. Nolite arbitrari, quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium. 35. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam; 36. et inimici hominis domestici ejus. 37. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. 38. Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. 39. Qui invenit animam suam, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 40. Qui recipit vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit. 41. Qui recipit Prophetam in nomine Prophetae, mercedem Prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. 42. Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.


Versus 1: Convocatis Duodecim Discipulis, Dedit Illis Potestatem

Vers. 1. ET CONVOCATIS DUODECIM DISCIPULIS (APOSTOLIS) SUIS, DEDIT ILLIS POTESTATEM SPIRITUUM IMMUNDORUM, UT EJICERENT EOS, ET CURARENT OMNEM LANGUOREM ET INFIRMITATEM. — Nota: Christus proxime ante sermonem in monte habitum, e turba discipulorum selegit duodecim Apostolos, ut diserte docet Lucas, cap. VI, 13: «Vocavit, ait, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit: Simonem quem cognominavit Petrum,» etc. Elegit ergo duodecim Apostolos, id est legatos suos primarios, quos cum plena auctoritate et potestate legavit et misit per totum orbem, ut Evangelium suum annuntiarent omnibus gentibus: alios enim 72 quoque elegit, sed hos non Apostolos, sed discipulos nuncupavit, licet et hi a veteribus subinde Apostoli, id est legati Christi vocentur, ac revera tales fuerint, sed cum minore potestate, utpote subjecti et subordinati duodecim Apostolis. Hos igitur duodecim Christus jam mittit, ut officium ad quod ab eo vocati erant, exequi incipiant, ejusque sub se magistro adhuc vivente tyrocinium ponant, quod postea facti sacerdotes et episcopi post mortem suam plenissime obeant et consumment. Quocirca Christus Apostolos constituit principes Ecclesiae, qui omnes fideles tam martyres, quam confessores et virgines, uti officio et dignitate, ita etiam Apostolorum nominibus etiam nunc honorantur; super ipsos enim fundavit Ecclesiam, ut patet Ephes. II, 20, et Apoc. XXI, 19. Ita D. Thomas, in cap. VIII ad Roman., vers. 23, ad illa: «Nos ipsi primitias spiritus habentes.»

Porro, potestas Apostolorum in Ecclesia fuit maxima, ac longe major quam sit episcoporum. Apostoli enim edocti et missi sunt immediate a Christo Domino, quasi Christi legati a latere cum absoluta potestate per totum orbem, et cum summa auctoritate in totam Ecclesiam, ut scilicet ubique possent: primo, praedicare Evangelium, idque dono linguarum et miraculis firmare, aeque ac conscribere: Apostoli enim habebant potestatem scribendi libros canonicos, uti de facto Matthaeus et Joannes scripsere Evangelia, Epistolas canonicas, et Apocalypsin; secundo, ut possent ubique fundare Ecclesias, ac pascere et regere fideles omnes ubivis gentium; tertio, ut possent instituere et ordinare sacerdotes et episcopos, totumque ordinem hierarchicum, caeremonias etiam sacrificii Eucharistiae et Sacramentorum omnium.

Adverte, in hac triplici potestate Apostoli pares et aequales erant inter se et cum S. Petro, ei tamen suberant quasi capiti et superiori suo; unde Petrus vers. 2, inter eos ponitur, imo nominatur primus.

DEDIT ILLIS POTESTATEM SPIRITUUM IMMUNDORUM (id est daemonum), UT EJICERENT EOS. — Sicut enim Angeli sunt mundi et sancti, sic daemones sunt immundi et scelesti, ideoque turpissimi, utpote pleni superbia et odio Dei, ac ira et invidia in homines, ut eos in luxuriam et immunditiam (ad quae sciunt homines esse promptissimos) omniaque scelera, indeque in gehennam pertrahant.

ET CURARENT OMNEM LANGUOREM. — Graece νόσον, id est morbum: utraque haec potestas data fuit Apostolis per modum habitus permanentis, non quod Deus eis inderet habitum physicum, quo curarent omnes aegritudines (hic enim dari nequit), sed quod omnipotentia sua illis promissa ita semper assisteret, ut quoties vellent daemones ejicere, vel aegritudines curare, illico Deus illas ejiceret et sanitatem conferret. Porro, data fuit eis haec potestas ad auctoritatem praedicationis, ut scilicet illam miraculis confirmarent et populis persuaderent. Ita Glossa.


Versus 2: Duodecim Apostolorum Nomina — Primus Simon, Qui Dicitur Petrus

Vers. 2. 2. DUODECIM AUTEM APOSTOLORUM NOMINA SUNT: PRIMUS, SIMON, QUI DICITUR PETRUS (Syrus Kipho, hoc est Cephas, id est Petra vel Petrus), ET ANDREAS FRATER EJUS; JACOBUS ZEBEDAEI, ET JOANNES FRATER EJUS. — Causa cur praecise Christus duodecim elegerit Apostolos, non plures, nec pauciores, est ut ipsi responderent duodecim Patriarchis, qui fuerunt filii Jacob. Sicut enim hi Judaeorum, sic Apostoli Christianorum omnium fuere parentes. Ita S. Hieronymus, Augustinus, Chrysostomus et passim Patres. Alia hujus numeri mysteria affert Rabanus, et ex eo D. Thomas in Catena: «Duodenarius, inquit, consurgens ex ternario et quaternario (in se ductis et multiplicatis) significat eos praedicaturos Trinitatis fidem per quatuor mundi partes; significatus in duodecim filiis Jacob, duodecim principibus filiorum Israel, duodecim fontibus Helim, duodecim lapidibus rationalis, duodecim panibus propositionis, duodecim exploratoribus, duodecim lapidibus unde factum est altare, duodecim lapidibus sublatis ex Jordane, duodecim bobus sustinentibus mare aeneum, duodecim stellis in corona sponsae, de quibus in Apocalypsi, duodecim fundamentis civitatis, duodecim portis.» Plura vide apud Toletum, in cap. VI Luc., annot. 19.

PRIMUS, SIMON, QUI DICITUR PETRUS. — Beza, ut tollat primatum Petri et Pontificum Romanorum illi succedentium, putat mendose legi τὸ primus, ideoque expungendum; sed constanter id legunt omnes codices Graeci, Latini, Syri, quin et Hebraeus, quem Munsterus Novator ipsum Matthaei autographum esse contendit; nec credibile est hunc locum corruptum esse a Graecis, ut ipsi addiderint πρῶτος, id est primus; ipsi enim sunt schismatici, negantque Petri primatum: unde potius τὸ πρῶτος expunxissent, si id honeste facere potuissent. Denique ubique in Scriptura ab hominibus recensentibus nomina Apostolorum, Petrus ponitur primus, et Judas ultimus, cum in caeterorum ordine discrepent et varient, ut patet Marc. III, 16, Luc. VI, 14, et Actor. I, 13.

Porro, Petrus vocatur Apostolorum primus non aetate, quia eo senior erat Andreas, teste Epiphanio, Haeresi 51, sub medium; non etiam vocatione, quia prior eo vocatus a Christo fuit Andreas, ut patet Joan. I, 41; non etiam dilectione, quia prae omnibus a Christo dilectus fuit S. Joannes, ideoque in ultima caena ipse in pectore Christi recubuit. Superest ergo, ut Petrus Apostolorum sit primus excellentia et auctoritate, quia scilicet eorum fuit caput, superior et rector: unde in caeteris nullus ponitur ordo, nec hic vocatur secundus, ille tertius, quia omnes fuere pares pariterque Petro subjecti; atque a τὸ primus dictus est primatus Petri, quem omnes veteres Graeci et Latini confessi sunt. Audi S. Chrysostomum: «Apostolorum omnium primus, et quasi vertex, indoctus ille erat ac rudis.» S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., cap. XIV: «Propterea, ait, inter duodecim Apostolos unus eligitur, ut capite constituto schismatis tolleretur occasio.» Ambrosiaster, in II Cor. XII: «Prior secutus est Andreas Servatorem, quam Petrus: et tamen primatum non accepit Andreas, sed Petrus.» Plura vide apud Bellarminum, lib. I De Roman. Pontif., cap. XVIII.

Petrus ergo, quasi Apostolorum primus et primas, poterat Apostolis praecipere, atque eos, si errarent in fide et moribus, corrigere, lites eorum dirimere, provincias dividere, eis, si laberentur, alios substituere, uti Judae proditori substituit Matthiam, Act. I. Haec enim subordinatio Apostolorum, Episcoporum et fidelium omnium sub uno capite et Pontifice, necessaria erat ad unionem, concordiam, stabilitatem et bonum regimen Ecclesiae, uti docet S. Cyprianus, lib. De Unitate Ecclesiae: «Primatus, inquit, Petro datur, ut una Christi Ecclesia et cathedra una monstretur,» etc. Hinc secundo solus inter Apostolos Petrus habuit potestatem ordinariam, cui proinde in illa succedunt Romani Pontifices. Romae enim pontificiam sedem statuit B. Petrus, in eaque sedit, et martyr occubuit: at caeteri Apostoli habuere potestatem a Christo delegatam, quibus proinde nemo in eadem successit.

Dices: Episcopi dicuntur Apostolis succedere. Respondeo: Id tantum dicitur per analogiam et accommodationem quamdam, quia scilicet Episcopi ab Apostolis participant ordinem et jurisdictionem Episcopalem, et quia Episcopi similiter eminent aliis sacerdotibus, sicut duodecim Apostoli 72 discipulis: alioqui Episcopi carent potestate Apostolica, illaque triplici, quam initio capitis assignavi; atque Episcoporum potestas non nisi ad ipsorum dioceses extenditur, Apostolorum vero ad omnes gentes toto orbe dispersas.

SIMON, QUI VOCATUR PETRUS. — Christus mutavit nomen Petri, cumque prius vocaretur Simon, vocavit eum Syriace Cepha vel Cephas, id est Petra vel Petrus, quia destinabat eum post se facere petram et fundamentum Ecclesiae, juxta illud Christi ad Petrum: «Tu es Simon filius Jona: tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus,» Joan. I, 42. Simon Hebr. idem est quod audiens, obediens, qualis fuit Petrus, qui Christo vocanti ad suam sequelam, illico relictis retibus obedivit, supra cap. IV, 20.

ET ANDREAS FRATER EJUS; JACOBUS ZEBEDAEI, ET JOANNES FRATER EJUS. — Marcus praeponit Jacobum et Joannem Andreae, eumque facit quartum. Idem facit Lucas, Act. I, 13. Sed in Evangelio, cap. VI, 14, Andream utrique praeponit, aeque ac Matthaeus hic. Sic et in aliis nonnullis Apostolis ordo ab aliis Evangelistis variatur, ut doceat inter eos certum non fuisse ordinem, sed eos per omnia fuisse pares dignitate et officio. Unde Cajetanus hic: «Solus Petrus, ait, hic ordine insignitur et describitur primus, ad insinuandum valde spectare ad Christianam notitiam scire primatum Petri, nulliusque momenti nosse Apostolorum ordinem inter se.» Probabilior est tamen ordo, quem Apostolis hic assignat Matthaeus; ipse enim exactus est Christi historicus et temporis custos. Christus ergo in monte e discipulis ad Apostolatum (nam ad discipulatum Christi prius ab eo expresse evocatus legitur Philippus, Joan. I, 43), primo, ait Abulensis hic, Quaest. XXVIII et XXIX, et Ribera, in cap. XXI Apoc., vers. 16, evocavit et nominavit Petrum; secundo Andream, tertio Jacobum, quarto Joannem, et consequenter caeteros eo ordine quo assignat hic Matthaeus, nisi quod ipse modestiae causa se postponat Thomae, cum illi sit praeponendus, uti praeponunt Lucas et Marcus, idque docent S. Hieronymus, Chrysostomus, Euthymius et alii: atque hoc Matthaei ordine S. Joannes, Apoc. XXI, 19, duodecim fundamenta coelestis Jerusalem ponens duodecim Apostolos, singulis suum locum cum gemma assignat: «Fundamentum primum, ait, jaspis; secundum sapphirus, tertium calcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonix, sextum sardius, septimum chrysolitus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus.» Primus jaspis notat Petrum, ob firmitatem fidei; secundus sapphirus Andream, ob coelestem vitam et mores; tertius calcedonius sive carbunculus Jacobum, zelo ardentem; quartus smaragdus Joannem, virentem et virginem; quintus sardonix Philippum, ob candorem animi; sextus sardius rubeus Bartholomaeum excoriatum; septimus chrysolithus marini coloris Matthaeum paenitentem; octavus beryllus politus Thomam, a Christo in fide resurrectionis expolitum et solidatum; nonus topazius Jacobum Minorem, aurea sanctitate radiantem; decimus chrysoprasus Judam Thaddaeum, qui instar porri acri sapientia insectatur haereticos, πράσον enim est porrum; undecimus hyacinthus Simonem Chananaeum, ob mores suavissimos; duodecimus amethystus humilem minimumque Matthiam. Fuse hac de re egi, Apoc., cap. XXI, vers. 16 et seq.; ac Exod., cap. XXIV, vers. 17, ubi eaedem gemmae duodecim ornant rationale Pontificis, puta pectus Christi.

Denique inter hos duodecim Apostolos non nominantur, nec fuerunt Paulus et Barnabas, quia hi duo a Christo, non vivente in terris, sed jam glorioso et regnante in coelis vocati sunt ad Apostolatum, unde parem cum duodecim Apostolis potestatem et spiritum habuere.

ANDREAS. — Graece idem est quod virilis, fortis, heros: ἀνήρ enim est vir, et ἀνδρεία est virilitas, illa fortitudo: Judaei enim plures, quia subjecti jam Alexandro Magno et Graecis, graece didicerunt, et graeca nomina assumpserunt, uti ostendi cap. IV, vers. 18. Ita Pagninus, Caninius et alii. Talis fuit Andreas, scilicet virilis et heroicus in praedicatione et passione, ex robore amoris Christi anhelans ad crucem; prius fuerat unus de discipulis S. Joannis Baptistae, imo inter omnes primus, ait Gaudentius Brixiensis, tract. De Dedic. Basilic., et a S. Joanne missus ad Christum, primus eum nosse coepit, ad eumque fratrem suum Petrum adduxit, Joan., cap. I. Unde Epiphanius, Haeres. 51, eum Petro seniorem fuisse putat, licet Beda juniorem aestimet, eo quod hic vocetur frater Petri.

JACOBUS ZEBEDAEI, — scilicet filius, ut patet Luc., cap. V, vers. 40. Jacobus hic, cognomento Major, Hispaniarum et apostolus et protector, primus Apostolorum pro fide Christi martyr occubuit, capite plexus ab Herode Agrippa, de quo plura dixi Act. XII, vers. 2.

JOANNES FRATER EJUS. — Hic est dilectus Christi discipulus, de quo fuse egi prooemio in Apoc., Epist., et Evangel. ejusdem. Jacobus Hebr. idem est quod supplantator; Joannes idem quod gratiosus et misericors, vel in quo est gratia, vel Domini gratia, ait S. Isidorus, lib. VII Etymol., cap. IX: «Amplius enim eum caeteris Apostolis dilexit Jesus.» Sed de nomine Joannis plura dicam Luc. I, vers. 13. Hi sunt filii Zebedaei, id est liberalis et munifici. Ita Pagninus et Angelus Caninius in Nominibus Novi Testamenti, cap. XIII.

3. PHILIPPUS, ET BARTHOLOMAEUS; THOMAS, ET MATTHAEUS PUBLICANUS; JACOBUS ALPHAEI, ET THADDAEUS. — Syrus: Philippus et Bar Thoulmai et Thoumo, Mathai publicanus, et Jaacoub filius Chalphai, et Labbi cognominatus Thaddi. Philippus graece est ἵππος, id est amator equorum, equestris, bellicosus. Ita Pagninus et Caninius, Hebraei enim jam subjecti Graecis graeca usurpavere nomina, uti dixi; Philippus enim fuit quasi equus bellicosus Christi contra Judaeos, infideles et impios, de quo Apoc. VI, 2: «Ecce, inquit, equus albus: et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens, ut vinceret.» Vide ibi dicta. Licet S. Hieronymus, in Nominibus (vel quisquis est auctor; constat enim non esse S. Hieronymi, quia auctor ostendit se graecae linguae et hebraeae imperitum, et in cap. XIV et XV multa scribit inepta et falsa) Philippus interpretetur os lampadis a פה pe, id est os, et לפיד lappid, id est lampas, quia os ejus velut lampas orbem illuminavit, ait Emissenus.

BARTHOLOMAEUS. — S. Hieronymus in Nomin. Hebr., et ex eo Pagninus, Bartholomaeus interpretantur filius suspendentis aquas; בר bar enim est filius, תלה thala suspendit, מים maiim sunt aquae. Unde Rupertus, in cap. I Joan., et Osorius, in serm. De S. Joanne, putant Christum occasione Bartholomaei aquas in vinum convertisse in nuptiis Canae Galilaeae, quasi ipse in iis fuerit sponsus: quod alii confutant. Verius est Hebr. Bartholomaeus idem esse quod filius Tholmai, ut habet Pagninus, vel Tholomaei: Tholmai enim crebrum et priscum fuit nomen Hebraeis, ut patet Josue XV, 14; II Reg. III, 3. Minus apte nonnulli Bartholomaeus interpretantur filius Ptolomaei, quasi oriundus fuerit ex Ptolomaeis regibus Egypti, quos confutat Abulensis hic. Sic Bartimaeus idem est quod filius Timaei, et Barjona est filius Jonae, sive Joannis.

THOMAS. — Graece δίδυμος, id est geminus; תאם enim est geminare, de quo Joan. XX, 24.

MATTHAEUS PUBLICANUS. — Nota humilitatem Matthaei, qui caeteris tacentibus se publicanum, id est peccatorem publice profitetur. De eo dixi initio Commentarii et cap. IX, vers. 9. Matthaeus Hebr. idem est quod donatus, aut donum Dei, Graece Dositheus vel Theodorus, ait Caninius. Idem dictus est Levi, id est additus, appositus Christo et Apostolis, Marc., cap. II, 14. Ita Beda, Euthymius, Pagninus, Caninius.

JACOBUS ALPHAEI, — scilicet filius, ut habet Arabicus et Syrus. Alphaeus Hebr. idem est quod doctus vel doctor. Ille Alphaeus, pater Jacobi, alius fuit ab Alphaeo, patre Matthaei, Marc. II, 14. Hic enim fuit maritus Mariae Cleophae, quae dicitur soror Mariae, matris Domini, Joan., cap. XIX, vers. 25. Unde Helecas, episcopus Caesaraugustanus, qui continuavit Chronicon L. Dextri, et alii censent Alphaeum eumdem esse cum Cleopha, licet Baronius id neget, de quo dicendum, Joan., cap. XIX, vers. 25. Alphaeus ex Maria genuit Jacobum et Judam. Hic Jacobus dictus est Minor, quia scilicet aetate (ut volunt aliqui) vel potius vocatione junior erat Jacobo Majore, qui fuit frater Joannis. Dictus quoque est frater Domini, quia cognatus Christi, illique simillimus, auctorque fuit Epistolae S. Jacobi, ac primus episcopus Hierosolymorum, de quo multa dixi, Praefat. in Epistolam S. Jacobi.

THADDAEUS, — est hic Judas, auctor epistolae Canonicae, qui fuit trinomius; cognominatus enim est Thaddaeus, id est mammeus, et Judas Jacobi scilicet Minoris, frater Judae, I, 1; et Lebbaeus, ut habet hic Graecus et Syrus, id est corculum, ait Hieronymus, לב leb enim est cor: sic et Angelus Caninius in Nomin. Novi Testamenti, cap. XIII: vel ut alii, Leoninus; לביא labi enim est leo, qui primus Judas patriarcha, filius Jacob, dictus est leo, Genes., cap. XLIX, vers. 9. De Juda hoc dixi Praefatione in ejus Epistolam.

4. SIMON CHANANAEUS, ET JUDAS ISCARIOTES, QUI ET TRADIDIT EUM. — Simon hic dicitur Chananaeus, quia oriundus non ex Chananaeis, ut vult Munsterus, qui in evangelio Hebraeo S. Matthaei eum nominat כנעני kenaani, id est Chananaeum, a Chanaan oriundum, sed perperam; omnes enim Apostoli fuere Judaei. Dicitur ergo Chananaeus, quia natus in Cana (unde praecise Canaeus dicendus esset, ait Caninius) Galilaeae; imo Nicephorus, lib. VIII, cap. XXX, et Baronius censent ipsum fuisse sponsum in nuptiis ad quas vocatus Christus, aquas vertit in vinum, Joan. II. Verum quia Cana Hebr. significat zelum, hinc Cananaeus quoque, id est zelotes, dictus est, ait S. Hieronymus, allusione ad urbem Cana, aeque ac ad zelum ejus. Sicut si quem virum fortem Valentiae natum, Valentinum vel Valentem voces, ut significes eum Valentiae natum, et simul viribus pollere. Simili modo Simon vocatur Chananaeus, id est Zelotes, quia in Cana natus est, et ingentem habuit קנאה kina, id est zelum.

ET JUDAS ISCARIOTES. — Ita dictus quasi קריות Kerioth, איש Isch kerioth, id est vir ex Carioth, urbe tribus Juda, oriundus, de qua Josue XV, 25. Ita Angelus Caninius in Nomin. Hebr., cap. XIII, unde Syrus vertit Ihoudo Scarioutoh. Melius alii censent eum ita dictum, quia oriundus erat ex vico Iscarioth in tribu Ephraim, non longe a Samaria. Ita S. Hieronymus hic, et in Isaiae cap. XXVIII, vers. 1, Maldonatus, et Adrichomius in Descript. terrae sanctae, pag. 28, num. 60. Iscariotes Hebr. idem est quod mercenarius; שכר sachar enim est merces, idque apposite competit Judae, qui mercede triginta denariorum vendidit Christum. Ita S. Hieronymus. Elegit Judam Christus, licet sciret eum fore suum proditorem, tum quia proditionem ejus pati volebat, illamque addere ad cumulum passionis suae, quia volebat illam esse plenissimam in omni genere, ideoque voluit pati quoque a discipulis et prodi a suo Juda: voluit enim pati omne genus tormentorum et ab omni hominum genere; tum ut doceret nos non tantum bonis et gratis, sed et malis ac ingratis benefacere. Audi S. Ambrosium, lib. V in Lucam: «Eligitur et Judas, non per imprudentiam, sed per providentiam, scilicet ab eo prodi voluit Christus, ut tu, si a socio desertus, si a socio proditus fueris, moderate feras tuum errasse judicium, periisse beneficium.» Vide S. Hieronymum in cap. XXVIII Isaiae I, ubi illud: «Vae coronae superbiae, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriae exultationis ejus,» pro quo Septuaginta vertunt: «Vae coronae injuriae mercenarii Ephraim, flos cadens de gloria super verticem montis pinguis,» mystice accipit de Juda proditore, «qui, inquit, de tribu Ephraim, et de vico ejusdem tribus Iscarioth, Dominum pretio vendidit, qui vero flos Apostolicae gloriae cecidit super montem pinguissimum, de quo dictum putamus: Manducavit et bibit Jacob, et saturatus est, et impinguatus, et recalcitravit dilectus. Sive juxta Hebraicum: Super vallem pinguium, id est Gessemanim, in qua etiam nomen loci significatur, in quo Judas Dominum tradidit.» Et post nonnulla: «Ebrius autem fuit proditor non vino, sed avaritia, et furore aspidum insanabili, et diaboli cibo, qui post buccellam intravit in eum, et penitus devoratus est, quia oratio ejus versa est in peccatum, et ne poenitentia quidem ejus fructum salutis habuit.»


Versus 5: In Viam Gentium Ne Abieritis

5. HOS DUODECIM MISIT JESUS PRAECIPIENS EIS, DICENS: IN VIAM GENTIUM (Syrus, profanorum) NE ABIERITIS, ET IN CIVITATES (legit interpres malas; jam legunt εἰς πόλιν, id est in civitatem, id est in civitates, vel in ullam civitatum: est enallage numeri) SAMARITANORUM NE INTRAVERITIS. 6. SED POTIUS ITE AD OVES, QUAE PERIERUNT DOMUS ISRAEL.

«In viam Gentium,» id est ad Gentes; via enim Gentium tendit et ducit ad Gentes. Est Hebraica catachresis et metalepsis. Similis est Jerem. II, 18: «Et nunc quid tibi vis in via Aegypti?» q. d. Cur vadis in Aegyptum, cur Aegyptiorum opem imploras?

Primum est hoc Christi praeceptum, quod ipse Apostolos mittens praedicatum eis assignat, scilicet, ne Gentes et Samaritanos adeant, sed Judaeos; cujus vera ratio erat, quod Christus volebat primo suum adventum et Evangelium praedicari Judaeis: hi enim erant filii regni, ac filii Abraham, Isaac, Jacob, Davidis, etc., quibus a Deo promissus erat Messias, id est Christus; alioqui enim Judaei contra Christum et Apostolos excipere potuissent, ac dicere: Tu non es verus Messias, quia evangelizas Gentibus et Samaritanis; Messias enim nobis Judaeis a Prophetis promissus est, non Gentibus. Hoc praeceptum fuit temporarium duntaxat; duravit enim solum toto tempore vitae Christi: nam post passionem et resurrectionem suam, Christus misit Apostolos evangelizare Gentibus per totum orbem; tunc enim sublatum est dissidium Judaeorum et Gentium, et ex utrisque factum est unum ovile et unus Pastor, ut patet Matth. xxviii, 19, et Act. i, 8. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus, Euthymius et alii passim. Hoc est quod ait Paulus: «Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis (id est circumcisorum, puta Judaeorum) propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum.»


Versus 7: Euntes Praedicate: Appropinquavit Regnum Coelorum

7. EUNTES AUTEM PRAEDICATE, DICENTES: QUIA APPROPINQUAVIT REGNUM COELORUM.

Secundum est hoc Christi ad Apostolos praeceptum, idque praecipuum, scilicet, ut circumeundo Judaeam praedicent, invitent et impellant homines ad regnum coelorum, q. d. Ego brevi morte mea patefaciam hominibus coelum, tot millibus annorum ob peccatum Adae clausum; itaque viam aperiam ad illud ingrediendum: invitate ergo omnes ut hanc viam capessant, regnumque coelorum animose, terrenas cupiditates calcando, invadant et occupent. Vide dicta cap. iii, vers. 2, et cap. iv, vers. 17. Haec fuit summa et compendium praedicationis Christi et Apostolorum, in quo includitur praedicatio poenitentiae et abnegationis vitiorum rerumque omnium, quae homines a regno coelorum arcent vel impediunt. Ad haec fuit hac declaratio, quod tempus dandi regnum coelorum advenerit brevique sit implendum: item quanta alacritate et diligentia omnes et singuli se praeparare debeant ad gratiam hanc regni caelestis jam oblatam obtinendam; quamque grave supplicium maneat illos, qui tantam gratiam non receperint, vel neglexerint. Ita Jansenius.

Nota primo: Christus Apostolos omnes combinat et cuique socium assignat, adeoque sex paria Apostolorum constituit, Petro enim associat Andream, Jacobo Joannem, Philippo Bartholomaeum, Matthaeo Thomam, Jacobo Minori Judam, Simoni Judam Iscariotem, ut quisque a socio haberet adjutorium praedicationis, aeque ac testimonium; hac de causa misit eos binos. Luc. x; Marc. VI, 7.

Rursum Christus inter Apostolos elegit trinum par fratrum, scilicet Petrum et Andream, Jacobum et Joannem, Jacobum Minorem et Judam; addunt aliqui et Simonem Chananaeum, quem Jacobi et Judae fratrem fuisse autumant, ut doceret quam sibi chara sit φιλαδελφία, id est amor fratrum, juxta illud Eccli. xxv, 1: «In tribus placitum est spiritui meo, quae probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum et amor proximorum, et vir et mulier sibi consentientes.» Et Proverb. xviii, 19: «Frater, qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma.» Vide utrobique dicta.

Nota secundo: plures ex Apostolis fuisse Christi cognatos et consobrinos, ut Jacobum et Joannem, Jacobum Minorem et Judam; quia Christus elegit Apostolos, non ut essent principes opulenti et lauti, sed ad labores, paupertatem, cruces, aculeos et martyria. Unde eis dedit copiam bonorum non temporalium, sed spiritualium, uti charitatis ordo exigit, juxta quam parentibus et cognatis majorem quam aliis gratiam et sanctitatem optare et curare oportet. Adde, decebat ut Verbum carnem assumens, eos qui sibi carne magis erant conjuncti, magis quoque divinitati suae per gratiam uniret, ideoque fecit, ut sua mater esset sanctissima, deinde S. Joseph, utpote pater nutritius, mox Joachim et Anna, quasi avus et avia; Joannes Baptista et Elisabeth, Jacobus et Joannes, Jacobus Minor et Judas, quasi cognati ejus et consobrini: hi enim quia magis per cognationem carnis fuere vicini humanitati Christi, hinc et divinitati ejusdem per gratiam fuere conjunctiores; sicut caro et humanitas Christi divinitati fuit conjunctissima, imo unita hypostatice. Igitur in Christo hic nullum fuit vitium acceptionis personarum, uti est in Praelatis qui praeter fas nepotes suos promovent.


Versus 8: Infirmos Curate, Mortuos Suscitate — Gratis Accepistis, Gratis Date

8. INFIRMOS CURATE, MORTUOS SUSCITATE, LEPROSOS MUNDATE, DAEMONES EJICITE.

Tertium est hoc Christi praeceptum, quo jubet ut potestate miraculorum sibi, vers. 1, data ad commune orbis bonum liberaliter utantur, itaque miraculis praedicationem suam non humanam, sed divinam esse ostendant; ac fidem, quam praedicant, a Deo manare toti orbi demonstrent, atque per sanitatem corporum inducant sanitatem, imo aeternam salutem animarum: ideo enim dedit eis potestatem sanandi corpora, ut per eam fidem Christi persuaderent et ab infidelitate sanarent animas.

GRATIS ACCEPISTIS, GRATIS DATE.

Quartum est hoc Christi praeceptum. Per «gratis accepistis,» excludit occasionem superbiae, ait S. Chrysostomus, cum sciant se hanc potestatem non a se habere, sed a Deo gratis sine suo merito accepisse: sicut «gratis date,» excludit occasionem avaritiae et simoniae, ne scilicet miracula sua accepto pretio vendant. Rursum monentur esse liberales in exercenda hac potestate, utpote quam gratis a Deo sine labore et merito acceperunt, hoc fine, ut ipsi liberaliter illam in aliorum utilitatem expendant: quae enim gratis accipimus et copiose, illa liberaliter elargimur instar fontium, qui, quo plus aquae foras emittunt, eo plus interius admittunt et recipiunt. Sensus ergo est, q. d. Donum illud sanandi aegros, suscitandi mortuos, etc., tale et tantum est, ut illud non potueritis vestro labore et industria assequi, sed gratis sit a Deo vobis elargitum, ac proinde gratis eo uti debetis, ut non tantum illud pretio non vendatis, sed nec munera pro eo oblata recipiatis, uti Eliseus curans Naaman a lepra, ejus munera respuit, Giezi ea secreto accipientem lepra punivit, IV Reg. v, 16. Hoc est quod de Christo praedixit Isaias, LV, 1: «Omnes sitientes, venite ad aquas, etc. Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac;» haec enim liberalitas decebat summum Regem et Principem, puta Christum Dominum, ideoque voluit Apostolos ab omni specie, imo umbra simoniae et avaritiae esse alienissimos, ut nullum munus acciperent, ne homines putarent eos quaerere suas opes et bursas, ideoque a fide Christi averterentur; quocirca peccassent Apostoli Christique praeceptum violassent, si ob praedicationem munera accepissent.

Sic S. Hilarion, teste S. Hieronymo in ejus Vita, cum plurimos aegros curaret, nulla admittebat eorum dona, imo nec fragmen panis, dicens: «Gratis accepistis, gratis date.» Et cuidam primario (cui nomen Orionus) quem a legione daemonum liberarat, urgenti instantique ut munus acciperet, saltem ut in pauperes distribueret, respondit: «Noli contristari, fili, quod facio, pro me et pro te facio. Si enim haec accepero, et ego offendam Deum, et ad te legio revertetur.»

Porro, Concilium Constantinopolitanum provinciale in Epist. Synod. to «gratis accepistis, gratis date,» de Sacerdotio exponit, ne illud per simoniam vendatur; hoc enim inter cetera spiritualia Dei dona hic quoque vendi prohibetur.

Nota: causa praecisa cur Apostoli gratis dare debeant charismata sibi a Deo data, non est haec, quod illa gratis a Deo acceperint; qui enim scientiam vel artem naturalem a Deo infusam accepisset, uti accepit Beseleel, opifex tabernaculi, Exod. xxxi, hic utique posset eam vendere, aliosque eamdem accepto pretio docere, uti faciunt alii artium magistri. Causa ergo praecisa est haec, quod hic res talis sit, tamque sublimis, ut non possit humana industria haberi, sed solo Dei munere gratis accipienda sit, eo quod sit divina, ideoque omne pretium longe superans et transcendens, et hac significat to «gratis accepistis;» quare eam velle pretio aestimare et vendere, est eam velut profanam indigne tractare, illique ac Deo, a quo ipsa suam sanctitatem habet, indignam vilitatem et injuriam facere, ideoque est scelus simoniae ac sacrilegii.

Hinc patet hoc praeceptum non esse juris positivi, puta divini, sed esse juris naturae, praesertim quia Christus in novo Testamento nulla sanxit nova praecepta positiva, nisi fidei et Sacramentorum, uti passim docent Theologi ex S. Thoma II p., Quaest. C, art. III, et Quaest. CVII, art. II et III.

Dices: Ergo pariter qui rem sacram cum alia re sacra permutat, est simoniacus jure naturae et divino, quia non dat eam gratis. Admittit id Adrianus, Quodlibeto IX, ad 4 conclus., lit. E, sed respondit negando consequentiam: gratis enim dare hic est dare sine mercede vel pretio temporali, ut colligitur ex sequent.: «Nolite possidere aurum,» etc.; res sacrae autem non habent pretium temporale: hoc autem non exigitur vel accipitur, quando res sacra cum alia sacra commutatur. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus et alii. Vide Lessium, tract. De Simonia, dub. 3. Hoc Christi praeceptum imitentur viri religiosi et apostolici, quia ad Christi gloriam et conversionem animarum facit quam maxime, uti manifeste experientia quadraginta annorum didici.

Quocirca S. Ignatius, fundator Societatis nostrae, merito, Regula 17 Summarii Constit., ita sancit: «Omnes qui sub obedientia sunt Societatis, meminerint se gratis dare debere quae gratis acceperunt, nec postulando, nec admittendo stipendium vel eleemosynas ullas, quibus Missae, vel confessiones, vel praedicationes, vel quodvis aliud officium ex iis quae Societas juxta nostrum institutum exercere potest, compensari videatur, ut sic majori cum libertate possit et proximorum aedificatione in divino servitio procedere.»

Verum est illud Chilonis apud Laertium, lib. I: «Aurum cotibus exploratur; mentes hominum auro.» Et illud Tullii, lib. II Offic.: «Homines maxime admirantur eum qui pecunia non movetur;» imo illam ut venenosum serpentem aversatur et fugit. Quocirca S. Antonius ingenti auri massa in itinere conspecta, magnitudinem admiratus radiantis metalli, rapido cursu, quasi quoddam vitaret incendium, ad montem usque perrexit. Abbas Pambo trecentas argenti libras a Melania delatas repudiavit. B. Barlaam roganti Josaphat, ut pro se exiguum pecuniae in victum et vestitum acciperet, qui pro sodalibus nihil acceperat, renuit ac respondit: «Si pecuniarum possessio bona esset, illis certe ante me eas impertiissem: quoniam autem exitiosam earum possessionem esse scio, nec illos, nec me item hujusmodi laqueis implicabo.»

Pecunia quoties offerebatur S. Vincentio Ferrerio per castella praedicanti, vetabat a sociis suis accipi.

S. Franciscus, teste S. Bonaventura in ejus Vita, cap. VII: «Pecunia, ait, servis Dei nihil aliud est, quam diabolus et coluber venenosus.»

Denique S. Petrus Simoni Mago offerenti pecuniam: «Pecunia tua, ait, tecum sit in perditionem.» Act. VIII, 20.


Versus 9: Nolite Possidere Aurum, Neque Argentum, Neque Pecuniam in Zonis Vestris

9. NOLITE POSSIDERE AURUM, NEQUE ARGENTUM, NEQUE PECUNIAM IN ZONIS VESTRIS.

«Neque pecuniam,» scilicet ullam aliam, v. g. aeneam; unde Graece est μηδὲ χαλκόν, id est neque aes. Triplex enim est pecunia, aurea, argentea et aenea; imo omnis pecunia, ait Budaeus, De Asse, primo aenea fuit, deinde argentea, demum aurea. «In zonis,» id est in marsupiis vel crumenis, ut vertit Syrus. Olim enim bursas et crumenas ad zonas appendebant, aut zonae intexebant vel attexebant, praesertim milites et itinerantes: unde proverbium: «Zonam perdidit,» de ea cui nihil est pecuniae: inde loculi dicti sunt zonae. Vide Nebrissensem, Quinquagena 50. Unde et Gracchus apud A. Gellium, lib. XV, cap. XII: «Cum Roma profectus sum, inquit, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli.» Alexander Imperator, apud Lampridium: «Miles, ait, non timet, nisi vestitus, calceatus, armatus, et habens aliquid in zona.» Pescennius Niger apud Spartianum vetuit ne milites zonam secum deferrent in bellum; sed si quid haberent pecuniae, publice commendarent, recepturi post praelium, simul et ipsis luxuriei materiam eripiens, et hosti praedam, si quid adversi evenisset.

Unde Matthaeus plenius ait: «Nolite possidere.» Christus autem id hic diserte non expressit, quia illud jam factum ab Apostolis praesupponit. Apostoli enim vocati a Christo, relictis omnibus etiam navi et retibus, secuti sunt Christum.

Symbolice S. Hieronymus: «Aurum, ait, saepe legimus pro sensu, argentum pro sermone, aes pro voce (accipi); haec nobis non licet ab aliis accipere, sed data a Domino possidere.»

Quaeres, an haec Christi praecepta de non possidenda pecunia, calceis, virga et duabus tunicis data Apostolis fuerint perpetua, an temporalia duntaxat? S. Hilarius, S. Hieronymus, S. Ambrosius, lib. IX in Lucam; S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. xxx, et ex iis Maldonatus censent fuisse perpetua, ita ut Apostoli per omnem vitam, qua praedicarunt Gentibus, obligati fuerint hac forma et specie paupertatis. Alii passim censent fuisse temporalia, ac obligasse eos duntaxat eo tempore quo vivente Christo praedicabant Judaeis.

Dico primo, proprie et praecise haec praecepta fuere data Apostolis, duntaxat pro tempore quo primo missi sunt bini a Christo praedicare per Judaeam, ut Judaeis, hoc opum contemptu atque hac vita angelica et coelesti, persuaderent se esse Apostolos veri Messiae, id est Christi, qui e coelo in carnem descendens, omnes ad coelestem vitam et gloriam, spretis rebus terrenis, vocabat. Id patet:

Quintum est hoc praeceptum de non possidendis opibus, a Christo datum Apostolis tribus de causis. Prima, ut omni terreno affectu, aeque ac sollicitudine expediti, toti a Dei providentia penderent confidentes et securi, quod illa de omnibus necessariis abunde eis provideret. Secunda, ut toti Evangelio insisterent, ad illudque praedicandum omnes cogitationes et curas converterent. Tertia, ut omnibus gentibus illustre darent exemplum simplicitatis, sobrietatis, paupertatis, contemptus opum, sanctitatis animique excelsi et coelestis, quo per angelicam hanc vitam, ait S. Chrysostomus et Euthymius, omnes in sui amorem et admirationem raperent: «Nihil enim, ait Euthymius, ita admirandos reddit, sicut vita frugalis, ac quibuslibet obviis contenta.» Quare Christus hic non tantum vetat Apostolis praeparationem pecuniarum ad viaticum, ut vult Jansenius, sed omnem omnino possessionem, ut patet ex to «Nolite possidere;» haec enim possessio multo magis sui cura distraxisset et impedisset Apostolos, quam viaticum. Ita Maldonatus.

Dices: Luc. IX, 3, explicatur hoc Christi praeceptum, dicendo: «Nihil tuleritis in via,» Graece in viam, id est pro via et itinere conficiendo. Respondit Maldonatus, per viam totam eorum peregrinationem et legationem, ac consequenter vitam omnem intelligi, juxta illud vers. 5: «In viam Gentium ne abieritis.» Simplicius dicas, Christum expresse quidem vetare tantum Apostolis, ne ferant secum pecuniam ad viaticum, implicite tamen sub hoc vetare omnem rei temporariae et pecuniae aestimabilis possessionem: qui enim, v. g., agrum possidet vel domum, hoc ipso virtute pretium et pecuniam possidet; domus enim vel ager pretio et pecunia est aestimabilis.

Primo, ex vers. 5, ex quo sequentia haec praecepta pendent: «In viam Gentium, inquit, ne abieritis, etc., sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel.» Primo enim Judaeis ostendendus et persuadendus erat Messias, ut illis eum recipientibus, Gentes facilius eum reciperent.

Secundo, id patet ex Luc. xxii, 35, ubi de praeterita hac missione et praecepto loquens Christus: «Quando, inquit, misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc,» etc., ubi «misi» significat elapsum jam esse hoc praeceptum; et «nunc» significat aliud diversum nunc eis praecipi, scilicet, ut tollant peram et emant gladium.

Tertio, quia Apostoli per Gentes proficiscentes ibant ad infideles, qui eos quasi hostes deorum suorum prima fronte aversabantur, nec eis hospitium et cibum dare dignabantur, donec per miracula et sanctitatem vitae eis fidem adhiberent: ergo antequam eis fidem persuaderent, debebant sibi de victu providere, praesertim quia saepe magno comitatu catechistarum, interpretum et aliorum coadjutorum incedebant. Unde Paulum proficiscentem Hierosolymam comitati sunt Sopater, Aristarchus, Secundus, Caius, Timotheus, Tychicus, et Trophimus, ut patet Act. xx, 4. Quocirca Apostoli permittebant mulierem piam, honestam et divitem se comitari, quae eos aleret. Id diserte patet I Cor. ix: «Numquid non habemus potestatem mulierem sororem (christianam) circumducendi, sicut et caeteri Apostoli?» Idipsum fecit Christus, qui permisit Magdalenam aliasque pias feminas a se conversas more gentis se comitari, ac se suosque sustentare, ut patet Luc. viii, 3. Imo Judas «loculos habebat,» etc., «et ea quae mittebantur, portabat.» Joan. xii, 6. Et Joan. vi, discipuli aiunt Christo: «Unde ememus panes, ut manducent hi?»

Instabis: Cur Christus praeceptum quod dedit Apostolis de non portandis pecuniis, ipse non servavit? Respondeo: Christus ipse servavit, quia ipse non portabat loculos, sed Judas, ac cum initio solus coepit praedicare, loculis omnino caruit, ut patet ex illo: «Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet,» Matth. viii, 20. Quoad Apostolos vero 12 et discipulos 72, quos secum ducebat, alendos, permisit Judam portare loculos, quia alias eos alere fuisset impossibile. Quis enim tantam hominum multitudinem hospitio excipere et continuo sustentare voluisset aut potuisset? Apostolos autem ipse per Judaeam misit binos duntaxat: bini autem facile apud aliquem virum pium hospitium et victum reperire poterant. Simili modo S. Franciscus Xaverius proficiscens ad Indos, nil viatici in navim intulit, imo oblatum a rege Lusitaniae refutavit, sed cibum a nautis et navigantibus quotidie mendicavit, quia solus erat. At jam, cum quinquageni et centeni e Societate Jesu et aliis ordinibus in Indias evangelizaturi saepius mittuntur, viaticum apud se aut alium habeant oportet. Quis enim nautarum aut vectorum omnes illos per sex navigationis menses quotidie pascere posset aut vellet? Sic S. Vincentius Ferrerius, qui more Apostolico Europae provincias evangelizando obivit, secumque centenos, imo millenos ducebat, habebat suos procuratores, qui singulis de victu aliisque necessariis providerent. Nec enim indigenae hos sumptus praestare potuissent.

Quarto, idipsum patet ex Act. iv et v, ubi primi fideles omnes suas facultates offerebant Apostolis, ex quibus ipsi et caeteri omnes vivebant. Quin et Paulus, qui alias animo excelso se suosque labore manuum suarum, faciendo tabernacula eaque vendendo, sustentabat, in carcere tamen Romano, et subinde alias ex eleemosynis Philippensium vixit, ut patet Philipp. iv et seq.

Quinto, ita docet S. Chrysostomus, hom. 9 in epist. ad Philipp.: «Praecepta, ait, illa temporalia erant, et non perpetua;» S. Thomas et S. Anselmus, Hugo, Dionysius Carthusianus, Jansenius, Barradius, Toletus, Franciscus Lucas hic et Bellarminus, lib. I De Clericis, cap. xxvi. Audi S. Thomam: «Ante passionem, inquit, missi sunt Apostoli ad Judaeos. Apud Judaeos autem consuetudo erat, quod suis debebant providere magistris: ideo Christus nihil ferre praecepit Apostolis, cum mitteret eos ad Judaeos. Sed ista non erat consuetudo in Gentibus. Ideo cum missi sunt ad Gentes, data est eis licentia portandi sumptus: portabant igitur, quando praedicabant aliis quam Judaeis.»

Dico secundo, haec tamen praecepta quoad eorum substantiam et scopum, qui erat ostendere animum alienum ab avaritia, ac prae se ferre magnum contemptum rerum omnium terrenarum et desiderium coelestium, aeque ac fiduciam in Deum Deique providentiam; haec enim hisce praeceptis Apostolis imprimere voluit Christus, atque haec Apostoli reipsa praestiterunt cum, recepto Spiritu Sancto in Pentecoste, non nisi coelestia cogitabant, dicebant, agebant. Quocirca haec Christi praecepta non tantum quoad scopum, sed etiam quoad modum praecise ad litteram servarunt Apostoli, quandocumque et ubicumque id facere potuerunt: imo Paulus hisce praeceptis consilium addidit, ut sumptus sustentationis a fidelibus non acciperet, sed labore manuum sibi victum pararet. Et hoc tantum voluere Patres initio citati. Hoc paupertatis Apostolicae exemplum imitatus S. Franciscus, cum suos fratres binos evangelizatum mittebat, non aliud viaticum eis dabat, quam hoc: «Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet.»


Versus 10: Non Peram in Via, Neque Duas Tunicas, Neque Calceamenta, Neque Virgam

10. NON PERAM IN VIA, NEQUE DUAS TUNICAS, NEQUE CALCEAMENTA, NEQUE VIRGAM. DIGNUS EST ENIM OPERARIUS CIBO SUO.

Pera est marsupium, vel sacculus viatorius, in quo itinerantes deferunt panes et escas quos in via comedebant; unde adagium: «Mendici pera non impletur.»

NEQUE DUAS TUNICAS.

Mutatorias intellige, scilicet, duo paria tunicarum, ait D. Thomas, ut nunc unum, nunc alterum induas: alioqui frigoris aut necessitatis causa, duabus simul indui tunicis non vetat, nam et ipse Christus duabus indutus fuit, ut patet Joan. xix, 23. Ita S. Hieronymus, Jansenius et Maldonatus.

Simplicius Lyranus, Toletus et Barradius, absolute unicam hic tunicam praecipi intelligunt; una enim in Judaea, utpote regione calida, tunica sufficit. Unde et Christus unicam tantum externam habuit: nam illa inconsutilis interna erat loco indusii, vel subuculae; externae deinde pallium injiciebant. Unde Euthymius, in cap. xxvi, Matth., docet Christum tria tantum habuisse vestimenta, scilicet subuculam, tunicam et superius indumentum, quale apud nos est toga vel pallium.

S. Franciscus in ecclesia S. Damiani, audiens in Missa recitari evangelium hoc, quo Christus discipulis ad praedicandum mittendis, formam tribuit Evangelicam vivendi, ne videlicet possiderent aurum, nec in zonis pecuniam, nec peram in via, nec duas tunicas, nec calceamenta, nec virgam, finita Missa clarius ea sibi explicari petiit, quo facto incredibili perfusus laetitia: «Hoc est, inquit, quod cupio, hoc quod totis praecordiis concupisco.» Hoc fuit initium, haec fuit causa conversionis ejus; hoc institutum ejus, ad aemulandam paupertatem Apostolicam. Quare statim haec omnia executioni dedit Christi discipulus, ut Christo et Evangelio plene obsequeretur, seque coaptaret: calceamenta ergo solvit de pedibus, deposuit baculum, peram rejecit, pecuniam execratus, unaque contentus tunica, rejecta corrigia, pro cingulo funem sumpsit idque per omnem vitam. Ita S. Bonaventura, cap. III Vitae ejus, et alii: unde vivens et moriens diserte asseruit: «Ipse Dominus revelavit mihi, quod deberem vivere secundum formam S. Evangelii.»

NEQUE CALCEAMENTA,

— duplicata, sive duo paria calceorum, aeque ac tunicarum, ait S. Thomas et Cajetanus, et innuit S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. xxx. Euthymius vero vult Christum primo hic apud Matthaeum Apostolis vetuisse calceos, deinde vero postea apud Marcum indulsisse eis sandalia. Verum de eodem loco et tempore agit Marcus, de quo Matthaeus hic, ut patet conferenti utrumque.

Simplicius dicas, calceos hic vetari qui pedem totum tegant, non sandalia, hoc est soleas quae plantam pedis duntaxat muniunt, ne in saxa impingant; haec enim Apostolis concessa docet Marcus, cap. vi, vers. 9. Judaea enim aspera et saxosa est regio, aeque ac calida: quare sandalia pedes contra saxa protegunt et calorem arcent, eo quod superne pedes relinquant nudos. Ita S. Hieronymus, Euthymius, Jansenius, Toletus, Maldonatus et S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. xxx: calcei vero pedem stringunt et quasi incarcerant, ut minus sit liber et expeditus ad iter, atque eumdem saepe nimis calefaciunt. Calceos ergo vetuit Christus Apostolis per Judaeam peregrinantibus, ut expeditiores forent ad iter, utque eis nimiam pedum curam adimeret.

Calcei vero Graece vocantur ὑποδήματα, id est subligacula, quia olim superne ligaculis stringebantur, uti etiamnum apud multos fit. Porro, sandaliis Apostolos post Christi ascensionem usos, patet Act. xii, ubi Angelus ad Petrum: «Calcea, ait, te caligas tuas,» Graece «sandalia tua.» Et tale est sandalium S. Andreae, quod Treviris in cathedrali ecclesia a R. D. Praeposito mihi ostensum fuit. Talia quoque gessere Isaias, Jeremias et Ezechiel prophetae, ut patet ex antiquis eorum imaginibus in codice Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, quae extant in Vaticano, quas curavi expingi et praefigi prophetis majoribus. Talia denique exhibet imago B. Virginis Romae depicta a S. Luca: puer enim Jesus in ejus brachiis pingitur cum sandaliis, quae superne per ligacula circumligantur pedi, ita ut pedes et digiti pedum Christi sint intecti prorsus et nudi, planta vero pedum solea tegatur. Talia quoque exemplo Christi gestavit S. Franciscus, et ejus sequaces Capucini.

Hoc Christi Apostolorum exemplum secuti multi e primis Christianis, incesserunt sine calceis. Id docet Lucianus in Philopatro, ubi habitum Christiani describens: «Pallium putre, ait, sine calceis et tegmine, capite nudo incedens, detonsa coma.» «Sic et Plato, ait S. Hieronymus hic, praecepit duas corporis summitates (caput et pedes) non esse velandas, nec assuefieri debere mollitiei capitis et pedum. Cum haec enim habuerint firmitatem, cetera robustiora sunt.»

De pallio vero Christianorum olim erat adagium: «A toga ad pallium;» id est a Gentilismo transiit ad Christianismum: Gentiles enim toga amiciebantur, Christiani pallio. Unde Tertullianus, lib. De Pallio, cap. v: «Calceos, ait, nihil dicimus, proprium togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, verum et falsam. Quam enim non expediat in algore et ardore rigere nudipedem, quam in calceo uncipedem. Magnum incessui munimentum sutrinae. Venereae prospexere perones (calceos) effeminatos.» Clarissime vero Clemens Alexandrinus, lib. II Paedagog., cap. xi: «Viro, ait, pulchre convenit nullos habere calceos, praeterquam si militet. Calceatum enim esse non parvam habet affinitatem cum eo, quod est esse ligatum. Optimum est exercitationis genus nudis uti pedibus, et ad sanitatem et ad expeditam facilitatem, ubi non prohibeat necessitas; quod si iter non ingrediamur, nec nudis incedere pedibus pati possumus, soleis utendum est; eas autem Attici vocant κονίποδας, quod pedes quantum ego conjicio, terrae appropinquarent. Tenuis ac simplicis calceaturae testis Joannes sufficit, qui dicebat se non esse dignum solvere corrigiam calceamentorum Domini, non enim curiosos is habebat calceos, qui verae philosophiae typum Hebraeis ostendebat.»

Symbolice: S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. xxx: «Marcus, inquit, dicit calceatos sandaliis vel soleis, quibus scilicet pes, nec tectus desuper, nec nudus ad terram; nempe volebat Dominus non occultandum Evangelium, nec terrenis commodis innitendum.»

Rursum Glossa: «Apostolo abjicienda sunt, inquit, aurum, id est sapientia saecularis; argentum, id est facundia; pecunia zonae, id est sapientia abscondita; pera, id est onus saeculi; calceamenta, id est mortuorum operum exempla.»

Audi S. Hieronymum, epist. 24 ad Marcellam de Obitu Leae: «Haec, inquit, quam unius cubiculi secreta vallabant, quae pauper videbatur et tenuis, cujus vita putabatur amentia, Christum sequitur et dicit: Quaecumque audivimus, ita et vidimus in civitate Dei nostri, et reliqua. Quapropter moneo flens, gemensque contestor, ut dum hujus mundi viam currimus, non duabus tunicis, id est duplici vestiamur fide; non calceamentorum pellibus, mortuis videlicet operibus praegravemur; non divitiarum nos pera ad terram premat; non virgae, id est potentiae saecularis quaeratur auxilium: non pariter et Christum velimus habere et saeculum, sed pro brevibus et caducis aeterna succedant, et cum quotidie (secundum corpus loquor) praemoriamur, in caeteris non nos perpetuos existimemus ut possimus esse perpetui.»

Neque virgam. — Dices: Marcus, vi, 9, contrarium habet, scilicet, «sed virgam tantum.» Resp. S. Marcum loqui de משען mischan, id est virga, seu baculo et fulcimine cui innitaris. Hic enim est symbolum viatorum pauperum, qui baculo innixi incedunt, ut fatigationem levent, sicuti incessit Jacob peregrinans in Mesopotamiam, Genes. xxxII, 10. Matthaeus vero hic loquitur de מטה matte, id est virga defensoria, vel vindicatoria, quam Christus Apostolis vetat; pro quo gestavit Moses legislator durorum Judaeorum, qua et Pharaonem per decem plagas contrivit et rebelles Judaeos castigavit; at non Christus, cujus lex est spiritus amoris et suavitatis.

Secundo, מטה matte significat virgam, seu baculum quo alios ferias et percutias, sicut praeceptores virgis flagellant discipulos, de qua Ps. LXXXVIII: «Visitabo in virga iniquitates eorum.» Et Exod. xxi, 20: «Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga;» imo rusticorum et pauperum arma sunt virgae et baculi. Unde David contra Goliath processit non aliis armis instructus, quam baculo et funda, I Reg. xvii; et Ezechiel, cap. xxxix, agens de caede Gog: «Comburent, ait, arma, clypeum et hastam, arcum et sagittas, baculos manuum et contos.» Et Isaias, x: «Virga furoris mei Assur.» Per virgam ergo hic synecdochice quaelibet arma intellige: haec enim Christus vetat Apostolis, quos jubet non armis, sed Deo fidere, ac divinae tutelae esse testes et praecones; atque fidem non pugnando, sed patiendo propagare. Nam «qui Domini habet auxilium, cur quaerat baculum?» ait S. Hieronymus.

Tertio, משען mischan significat fulcimen, virgam et baculum cui incumbas, et hanc Apostolis permisit Christus, tum quia insigne est pauperum viatorum, tum quia facit ad levamen itineris et laboris.

Porro Joannes Alba, lib. Electorum, pag. 337, per virgam accipit eam, cui insculpta erat contesseratio et signum amicitiae, ut virga sit idem quod tessera amicitiae, quam ostendebant, cum ad amicos incognitos divertebant, ut ex ea reciperentur quasi amici: unde cum renuntiabant amicitiae, dicebantur frangere tesseram amicitiae, puta virgam contesserantem amicitiam; ut sensus Christi sit, q. d. Nolite humanis niti praesidiis, nolite ferre tesseram amicitiae, ut ex ea recipiamini; Deus enim vobis providebit de hospitio et hospite. Verum nulla hic tesserae vel amicitiae fit mentio, sed virgae duntaxat.

Symbolice: virga notat potestatem Apostolorum, ait S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. XXX. Nota Graecum ράβδος, id est virga, tria significare: Primo, insigne honoris et potestatis, quale est sceptrum regum, fasces consulum, virga praetorum et judicum, quae Hebr. dicitur שבט schebet, unde sceptrum: de qua David, Psalm. II: «Reges eos in virga ferrea.» Et Psal. xLIV: «Virga aequitatis, virga regni tui.» Et Isaias, cap. xiv: «Contrivit Dominus baculum impiorum, et virgam dominantium.» Hinc et ραβδοφόροι, id est virgiferi vocabantur lictores et viatores, per quos magistratus denuntiabant quid vellent fieri; horum enim insigne erat virga, quam gestabant. Sic et Judaeorum doctores virgam manu ferebant, ait Lyranus, velut doctrinae insigne, uti nunc ludimagistri ferunt ferulam. Hanc Apostolis vetat Christus, quia jubet eos prae se ferre modestiam, humilitatem, non auctoritatem et potestatem imperiosam.

Dignus est enim operarius cibo suo. — Causam dat cur vetuerit viaticum, etc. Quia, inquit, Judaei, quibus praedicabitis, vos alent, dignus est enim praedicator cibo suo, quo significat et Judaeos debere eos qui sibi Evangelium praedicant, sustentare, et praedicatores jure suo inde posse vivere. «Accipiant praedicatores, ait S. Chrysostomus, sustentationem a populo, mercedem a Deo.» Alibi tamen haec sustentatio vocatur merces a similitudine operariorum, quibus illa quasi pars mercedis tribuitur, etsi in praedicatoribus proprie non sit merces, quia praedicatio omne pretium et omnem mercedem humanam longe superat et transcendit. S. Paulus, I Cor. IX, vocat stipendium a similitudine militum, quibus datur non ut merces (quantula enim est ad periculum quod subeunt!), sed ut sustentatio debita. Operamini ergo in vinea Domini, o Apostoli, et praedicate strenue, nec solliciti sitis de cibo, id est victu et vestitu, quia Deus de illo vobis abunde providebit vel per hospites vestros, vel aliunde ex ditissimis providentiae suae thesauris.


Versus 11: In Quamcumque Civitatem Intraveritis, Interrogate Quis in Ea Dignus Sit

Vers. 11. 11. IN QUAMCUMQUE AUTEM CIVITATEM, VEL CASTELLUM INTRAVERITIS, INTERROGATE QUIS IN EA DIGNUS SIT, ET IBI MANETE DONEC EXEATIS.

«Dignus,» scilicet aptus et congruus Evangelio, et vobis hospitibus, id est qui sit timens Deum, religiosus, probatae vitae, avidus salutis, hospitalis maxime erga pauperes et pios, praesertim praedicatores; quique, ut ait S. Hieronymus, «magis se noverit accipere gratiam, quam dare,» vos hospitio recipiendo, quod scilicet a vobis recipiat fidem, gratiam et salutem, ac vestrae praedicationi ad multorum conversionem cooperetur, quae longe majora sunt, quam hospitium quod ipse dat vobis.

Sextum est hoc praeceptum, quod Apostolis per Judaeam praedicaturis dat Christus de hospite, ut scilicet non divertant apud aliquem, vel a fide Christi aversum, ne ab illo male tractentur, vel infamem, ne is suam infamiam eis affricet, sed apud virum probum et propensum ad pietatem et hospitalitatem, qui et eorum praedicationi libens cooperetur, et bonum nomen apud cives suos eis conciliet. «Hospes, ait S. Hieronymus, fama deligendus est populi, et judicio vicinorum, ne praedicationis dignitas suscipientis infamia deturpetur.»

ET IBI MANETE DONEC EXEATIS. — Cur? Resp. Prima causa est, ne si Apostoli non maneant, sed mutent hospitium, ipsi leves et inconstantes esse videantur. Ita S. Chrysostomus, et Victor Antiochenus in cap. VI Marci. Secunda, ne hospitem priorem contristent, vel dedecore afficiant, si ab eo ad alium digniorem commigrent. Ita S. Ambrosius et Chrysostomus. Tertia, ne quis dicat eos gulosos, lautiores ditiorum mensas quaerere. Ita Theodoretus. Quarta, ne vagentur, et per domos oberrent, itaque in incommodas et periculosas incidant. Audi S. Ambrosium, serm. 32: «Reprehensibile est ut vir qui Evangelium annuntiat, et docet errandum non esse, ipse per diversos incipiat oberrare, et domum, cui pacem dixerat, deserere hospitemque cui benedictionem intulerat, contristare.» Intellige, nisi nimis diu in eodem loco manerent, ut hospiti graves forent, aut alia justa migrandi causa occurreret; tum enim charitas et prudentia suaderent hospitium commutandum.


Versus 12: Intrantes in Domum, Salutate Eam: Pax Huic Domui

Vers. 12. INTRANTES AUTEM IN DOMUM, SALUTATE EAM, DICENTES: PAX HUIC DOMUI.

Syrus: pacem precamini illi. Est salutatio vetus Hebraeorum, qua pacem, id est omnia pacifica et prospera (haec enim secum effert pax, aufert vero bellum), hero et domesticis apprecantur; Hebraei temporalia intelligebant, sed Christus spiritualem, scilicet gratiam, salutem, gloriam et felicitatem aeternam. Christus enim in terram venit, ut pacem inter Deum, homines et Angelos conciliaret. Unde eo nascente cecinerunt angeli: «Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.» Luc. II.

Septimum est hoc praeceptum, ut pacem hospiti apprecentur, et apprecando explorent an hospes sit dignus et congruus. Id enim intelligent, si is salutationem aeque ac salutantes gratanter acceptet, benigne resalutet et ad hospitium invitet. Apostoli ergo precantur hospiti pacem: primo, cum Deo; secundo, cum domesticis, vicinis et caeteris omnibus. Unde S. Hieronymus: «Pacem, ait, imprecamini hospiti, et quantum in vobis est, discordiae bella sedate.» Tertio pacem, id est omnia prospera, omnia bona, tam praesentia quam futura et aeterna. Addit S. Chrysostomus Apostolorum salutationem non nudam et verbalem fuisse, sed realem et efficacem, et benedictionis vires obtinuisse, ut hospiti, si is dignus erat, pacem, id est fidem, gratiam et salutem reipsa conferrent.


Versus 13: Si Domus Digna, Veniet Pax Vestra Super Eam

Vers. 13. 13. ET SI QUIDEM FUERIT DOMUS ILLA DIGNA, VENIET PAX VESTRA SUPER EAM; SI AUTEM NON FUERIT DIGNA, PAX VESTRA REVERTETUR AD VOS.

«Digna,» scilicet, si, ut paulo ante dixi, hospes sit dignus, quia amans pacis, id est Evangelii et salutis; sive, ut Jansenius, quia a Deo praeordinatus et praedestinatus ad pacem, id est ad fidem, gratiam et vitam Evangelicam, tunc utique «veniet pax vestra super eam,» quia hospes cum suis domesticis acceptabit fidem et gratiam Christi, quam illi apprecamini, et paulo post distinctius eidem explicabitis et praedicabitis.

SI AUTEM NON FUERIT DIGNA, — quia hospes salutationem vestram et pacis Evangelicae apprecationem refutat et repellit, «pax vestra revertetur ad vos;» Graece ἐπιστραφήτω, id est revertatur, hoc est revertetur, ut explicat Noster hic, et Lucas, X, 6. Hebraei enim saepe imperativum usurpant pro futuro. Nota prosopopoeiam: pax enim inducitur hic quasi persona ab hospite repulsa, alio vadens, Apostolosque deducens, q. d. Si hospes vestram pacis salutationem repellat, non tamen idcirco infructuosa erit vestra salutatio, quia vobis eveniet quod illi precati eratis, scilicet pax, id est omnia prospera; itaque fiet, ut pax ab indigno hospite repulsa, ad vos quasi redeat, vosque ad alium hospitem dignum deducat qui illam avide a vobis vobiscum hospitio excipiat, ac vestrae praedicationi credat, fiatque Christianus et sanctus, dignusque caelo et vita aeterna. Similis est phrasis Psalm. XXXIV, 12 et 13, ad quam hic alludit Christus: «Retribuebant, ait, mihi mala pro bonis, etc. Et oratio mea in sinu meo convertetur.» q. d. Ego David, et antitype ego Christus, pro hostibus meis Judaeis eorumque salute oravi, sed illi fuere mihi ingrati et rebelles: quare oratio mea eis ob ipsorum malitiam non profuit: ad Me ergo reversa videtur, quia mihi meisque fidelibus ex Gentilitate in Me credentibus profuit. Ita Eusebius, S. Athanasius et Hesychius in Psal. XXXIV: «In sinum Christi, inquit, id est in Ecclesiam Gentium a Judaeis reflexa Christi oratio recidit.» Hoc est quod Judaeis ait Paulus: «Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes.» Act. XIII, 46, et Isaias, IX, 8: «Verbum misit Dominus, inquit, in Jacob, et cecidit in Israel;» quia, ut explicat S. Gregorius, lib. II Moral., cap. XXX: «Christum, quem ad se venientem Judaicus populus respuit, hunc repente populus Gentilis invenit.» Esto et alius sit illius loci sensus magis litteralis, ut ibidem dixi.

Itaque salutatio et pax ab hospite repulsa redit ad Apostolos, non tantum quoad meritum, ut vult S. Hieronymus, q. d. Merces et meritum vestrae salutationis, benevolentiae et charitatis, ad vos redibit, quia hoc meritum proprie non redit, sed manet apud salutantem, sive salutatus dignus sit et gratus, sive indignus et ingratus; sed etiam redit proprie, sicut legatus repulsus ab eo ad quem mittitur, redit ad herum qui eum misit, quia scilicet salutatio repulsa ab indigno rediens quasi ad Apostolos, in eorum potestate est, et quasi in eorum manu seipsam sistit, ut offerant eam dignis, qui eam magna reverentia et gratiarum actione cum Apostolis salutantibus hospitio tum domus, tum mentis suae excipiant, seseque totos dedant Christo et Apostolis, quasi Christi legatis et vicariis.


Versus 14: Quicumque Non Receperit Vos, Excutite Pulverem de Pedibus Vestris

Vers. 14. 14. ET QUICUMQUE NON RECEPERIT VOS, NEQUE RECEPERIT SERMONES VESTROS: EXEUNTES FORAS DE DOMO, VEL CIVITATE, EXCUTITE PULVEREM DE PEDIBUS VESTRIS.

Lucas et Marcus addunt: «In testimonium illis.»

EXCUTITE PULVEREM, — vel sandalia excalceando, eaque inter se collidendo, ut pulvis ex iis excutiatur, sicut ait Abulensis, Quaest. LXXXIII, qui vult Apostolos bis id fecisse, semel in urbe, secundo extra urbem; vel sandalia applodendo ad terram, aut ea affricando ad lapidem, vel lignum aliquod, ut pulverem extergerent.

Quaeres cur hoc? Respondeo: Primo, S. Hieronymus: «Pulvis, inquit, excutitur in testimonium laboris, quod ingressi sint civitatem et praedicatio Apostolica ad illos usque pervenerit.» Et Theophylactus: «Vel quod testantur, inquit, se illorum nomine magnum iter confecisse nihilque illis profuisse.» Sic et S. Chrysostomus.

Secundo, «Excutite pulverem,» quasi impium propter impios incolas, ut significetis eos esse quasi anathema, nec vos quidquam cum illis quasi execratis, ac maledictioni et condemnationi aeternae addictis, velle habere commune, ne pulverem quidem. Ita S. Hieronymus, Theophylactus hic, et S. Ambrosius in cap. IX Lucae, et S. Augustinus in Quaest. Evang. ex Matth., Quaest. VII.

Tertio, ut hic pulvis a nobis excussus, in die judicii sit testis eorum incredulitatis et impietatis, ac coram Christo eos accuset et gehennae reos peragat. Et hoc est quod ait Lucas: «In testimonium illis,» hoc est, contra illos. S. Hilarius et Origenes in cap. XVIII Gen., hom. IV: «Signo pulveris pedibus excussi, inquit Hilarius, anathematis maledictio relinquitur.» Ita pulverem pedum excusserunt Barnabas et Paulus, repulsi a Judaeis Antiochiae Pisidiae, Act. XIII, 51. Alludit ad Prophetam, qui a Deo missus in Bethel ad Jeroboam idololatram, ab eo rejectus, in eum pulverem pedum excussit, hoc ipso, quo jussu Dei alia via quam venerat, reversus est domum suam, III Reg. XIII, 9.

Octavum est hoc praeceptum Christi jubens Apostolis, ut in eos qui praedicationi resistunt, pulverem excutiant, ut eis indignitatem suae inhospitalitatis ostendant, ac terrorem incutiant, et aeternum gehennae excidium comminentur. Quo tacite jubet Apostolos esse animosos ne percellantur, cum viderint Judaeos Evangelium rejicere, sed in eos acriter velut vindices divini insurgant, eosque quasi anathemati subjiciant.


Versus 15: Tolerabilius Erit Terrae Sodomorum in Die Judicii

Vers. 15. 15. AMEN DICO VOBIS, TOLERABILIUS ERIT TERRAE SODOMORUM ET GOMORRHAEORUM IN DIE JUDICII, QUAM ILLI CIVITATI.

q. d. Gravius punientur et damnabuntur qui repellunt Apostolos, quam Sodomitae, qui igne caelesti conflagrarunt horrendo Pentapolis totius incendio, et terrifico saeculorum omnium exemplo, quia gravius iis peccant.

Quaeres, quomodo hoc sit verum, cum sodomia gravissimum sit scelus contra naturam et clamans in caelum? Respondeo sodomiam numerari inter gravissima scelera, sed in specie libidinis, sive contra legem naturalem continentiae duntaxat; nam alioquin constat graviora esse peccata haeresim, infidelitatem, blasphemiam, sacrilegium, desperationem, odium Dei, etc., quam sit sodomia. Repellentes ergo Apostolos Christique fidem, gratiam et salutem, longe gravius quam Sodomitae peccabant, idque non uno, sed multiplici peccato, scilicet: primo, infidelitatis; secundo, inobedientiae; tertio, ingratitudinis; quarto, inhospitalitatis; quinto, rebellionis et contumaciae in Deum contra legem naturalem et divinam; ac gratiam ejus tam benevole et liberaliter oblatam, totque miraculis et beneficiis confirmatam, inhumane et barbare respuebant. Ita S. Hilarius, Hieronymus, Beda, Theophylactus et alii.

Hoc etiam suo modo locum habet in iis qui respuunt Dei verbum, vel vocationem et sanctas inspirationes, contra quos detonat Deus Proverb. I, 24: «Quia vocavi, et renuistis, etc., ego quoque in interitu vestro ridebo.» Vide ibi dicta.

Hinc S. Hieronymus probat contra Jovinianum non esse aequales omnium damnatorum poenas, ac per consequens nec culpas; Anastasius etiam Nicenus, in Quaest. S. Scripturae, Quaest. XVII, hinc ostendit nonnullos impios puniri tam in hac vita quam in futura, uti Sodomitae puniti fuere in hac vita, et rursum punientur in die judicii damnandi ad gehennam.

Porro, apposite Christus repellentes Apostolos comparat Sodomitis. Primo, quia sicut hi inhumani et barbari fuerunt inhospites; unde Angelos divertentes ad Loth voluerunt violare et incestare, Genes. XIX; sic illi inhumanos et barbaros se ostendunt erga Apostolos hospites suos. Secundo, sicut hi admoniti fuere a Loth, sed eum spreverunt; sic illi admonentur ab Apostolis, quos Christus legavit ad eorum salutem, ut eos benevolentissime ad Christi fidem et gratiam invitarent: quare longe inhumanius illos aspernantur, quam Sodomitae Loth. Tertio, sicut Sodomitae puniti sunt igne et sulphure e caelo; sic hi punientur igne et sulphure in gehenna, sed longe gravius; quia si Sodomitae audissent praedicationem Christi et Apostolorum, ac vidissent eorum signa et miracula, credidissent et poenitentiam egissent, uti ait Christus, XI, 23.


Versus 16: Ecce Ego Mitto Vos Sicut Oves Inter Lupos — Prudentes Sicut Serpentes, Simplices Sicut Columbae

Vers. 16. 16. ECCE EGO MITTO VOS, SICUT OVES (Lucas, X, 3, SICUT AGNOS) INTER LUPOS.

S. Hieronymus per lupos accipit Scribas et Pharisaeos, alii quoslibet hostes et persecutores. Nullum animal tam inerme et debile, quam ovis. Sic Christus mittit Apostolos sine armis, imo sine virga et viatico, ut suam in eis virtutem et potentiam ostendat. Non mittit eos quasi leones, ait Chrysostomus, sed quasi oves, ut ipsi mira sua vi et efficacia superent lupos eosque in oves convertant. Audi Chrysostomum: «Erubescant, qui quasi lupi adversarios suos prosequuntur, cum videant lupos innumeros ab ovibus superari paucissimis. Et certe quousque sumus oves, facile hostes vincimus; cum vero in naturam luporum transimus, tunc superamur; tunc enim nullum nobis a pastore patrocinium adest, qui non lupos, sed oves pascit.»

Notat S. Chrysostomus et ex eo Theophylactus et Euthymius Christum Apostolis hic praedicare futura mala et persecutiones, quatuor de causis. Prima est, ut discant ejus praescientiam; secunda, ne putentur haec illis ex infirmitate magistri accidere; tertia, ne inopinantes opprimantur; quarta, ne turbentur tempore crucis, sed hac missione et promissione Christi sese corroborent ad omnia generose ferenda et superanda.

Christus ergo hic suos animat, q. d. Agite, o mei Apostoli, ablego vos ad Judaeos, Scribas et infideles, qui vos vexabunt et persequentur; sed cogitate, quia «ecce ego mitto vos:» ego, inquam, qui olim Eliam, Eliseum, Isaiam, caeterosque Prophetas ad Achab, Jezabelem, Manassem aliosque impios reges misi, animavi, roboravi, protexi, et cum opus fuit liberavi, ac tandem ab eis permisi occidi, ut sanguine suo meam fidem et religionem obsignarent, ac martyrii lauream consequerentur. Idem ego nunc mitto vos, eademque, imo majora vobiscum facturus sum: ego vobis ubique adero, ubique assistam, ut et in vita per ovinam innocentiam, et in morte per ovinam mansuetudinem et tolerantiam omnes et omnia superetis. Sic Absalom jubens suis occidere Amnon fratrem suum, ait: «Nolite timere; ego enim sum, qui praecipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.» II Reg. XIII, 28.

Igitur hac voce: «Ecce ego mitto vos,» significatur divina Christi auctoritas, potestas, assistentia, protectio, efficacia, quae Apostolos, quasi oves innocentes et inermes, luporum, id est hostium praedae et lanienae expositos, tutatur, ut eos vel praedicando convertant, vel generose moriendo superent. Vide S. Chrysostomum, hom. De Pentecoste, tom. III. Apostolos vero jubet esse oves et agnos: primo, per innocentiam; secundo, per humilitatem et mansuetudinem; tertio, per patientiam, ut omnium injuriis, ipsique morti pro Christo corpus omniaque membra exponant. Qui ergo vult verus esse Christi servus, discipulus et Apostolus, cogitet se mitti quasi ovem inter lupos, ac proinde sit prodigus vitae, aestimet se perditum, sit paratus et resolutus ad labores et cruces, ac ad mortem pro Christo ultro subeundam.

Dux Albanus, Capitaneus generalis exercitus Caroli V, habebat quadringentos juvenes animosos et resolutos, quos vocabat prodigos vitae et perditos, vulgo enfants perdus. Hos in conflictu immittebat seorsim in latus hostium fortius: illi, ut audacissimi et pugnacissimi, certique mori, turbabant ordines hostium, eosque rumpendo ordinarie pariebant victoriam. Talem se perditum et prodigum vitae aestimet Christi praeco et Apostolus, ut infideles et impios Christo victor subjiciat. Talem se reputabat B. Xaverius, vadens in Indiam, ac suis flentibus dicebat: «Mercatores tantis impendiis et periculis navigant in Indiam prodigi vitae mercium temporalium studio; ego non ibo eodem Dei et animarum causa?» Imo prodigam libens mille vitas dedisset. Nimirum habebat illud praemeditatum: «Anima mea in manibus meis semper,» ut eam cuilibet auferre volenti offeram.

Tropologice: S. Gregorius et ex eo S. Thomas in Catena: «Qui, ait, locum praedicatoris suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare, ut ex ipsa sua mansuetudine iram tumentium mitiget, et peccatorum vulnera ipse in aliis afflictionibus vulneratus, sanet. Quoniam et si quando zelus rectitudinis exigit ut erga subditos saeviat, furor ipse de amore sit, non de crudelitate, quatenus et jura disciplinae foris exhibeat, et intus paterna pietate diligat, quos foris castigat. Multi autem cum regiminis jura suscipiunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent, domini videri appetunt, patres se esse minime cognoscunt, humilitatis locum in elationem dominationis immutant, et si quando extrinsecus blandiuntur, intrinsecus saeviunt; de quibus dicitur: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Contra quae nobis considerandum est, quia sicut oves inter lupos mittimur: sensum ergo servantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus.»

ESTOTE ERGO PRUDENTES SICUT SERPENTES, ET SIMPLICES SICUT COLUMBAE.

Primo, «ut per prudentiam,» ait S. Hieronymus, «devitent insidias, per simplicitatem non faciant malum.» Et serpentis astutia ponitur in exemplum, quia toto corpore occultat caput, ut illud, in quo vita est, protegat. Ita nos toto periculo corporis caput nostrum, qui Christus est, custodiamus, id est fidem integram et incorruptam servare studeamus.

Secundo, Rabanus: «Solet, ait, etiam serpens eligere strictas rimas, per quas transiens, veterem pellem exuat: similiter praedicator transiens per angustam viam, veterem hominem omnino deponat.» Audi Isidorum Pelusiotam, lib. I, epist. 26: «Serpens, ait, arte ac versutia vetustatem exuit, in arcta quadam et angusta rima sese comprimens, ac senium deponens. Vult igitur nos quoque per arctam viam et afflictionem veterem hominem exuere, ac pro eo novum induere, qui ad ejus imaginem renovatur.»

Tertio, Remigius: «Pulchre etiam Dominus, ait, praedicatores serpentis prudentiam monet habere, quia primus homo per serpentem deceptus est, ac si diceret: Quia hostis callidus fuit ad decipiendum, vos prudentes sitis ad liberandum; ille laudavit lignum, vos laudate crucis virtutem.» Addit Hilarius: «Ille falsam promisit immortalitatem et divinitatem, dicendo: Eritis sicut dii; vos veram promittite, ac Angelis similes futuros esse, qui credent.»

Quarto, serpentes dum senescunt, per angustum foramen gliscendo, vetustam pellem detrahunt, ut novam induant, teste Aristotele, lib. VIII Histor. Animal., cap. XVII. Ita vos, o Apostoli, senectam mentis per innovationem spiritus et meditationem aeternitatis exuite. Via enim in caelum angusta est, et virtute semper innovanda, ait S. Augustinus, lib. II De Doct. Christ., cap. XVI.

Quinto: «Prudentia serpentis est, ait Beda, quod unam aurem petrae opponit, alteram cauda claudit, ne audiat incantantes.» Et S. Augustinus, in Ps. LVII, 3, ad illa: «Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas:» «Allidit, ait, serpens unam aurem terrae, et de cauda obturat alteram;» ita Christi discipulus et Apostolus contra diaboli et impiorum suggestiones claudat aures cauda et terra, id est meditatione finis, porta mortis, et sepulcri, sibique dicat: «Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris.»

Sexto, serpens acutissime videt, unde adagium: «Serpentis oculus.» Sic Apostolus omnia acuto mentis intuitu prospiciat, ut mala avertat et bona accersat. Rursum serpens est astutissimus: unde quod agit, non robore, sed astutia sua agit ac prudentia: quare venenum suum non nisi cautissime et maxime ad nocendum opportuno tempore effundit; sic et Apostolus prudenter observet praedicandi occasiones, ac videat quid cuique loco, tempori et personis conveniat, quidque ad persuadendum sit efficacissimum. Ita Basilius, in Regul. brevior., interrog. 245.

ET SIMPLICES SICUT COLUMBAE.

Quia, ut ait Remigius, «simplicitas sine prudentia facile decipi potest, et prudentia periculosa est, nisi simplicitate temperatur.» Et, ut ait S. Gregorius, lib. IV, epist. 31 ad Mauritium: «Ut serpentis astutia columbae simplicitatem acueret, et columbae simplicitas serpentis astutiam temperaret.»

Pro simplices, Graece est ἀκέραιοι; quod, si a κέρας (id est cornu) et α privativo derives, idem est quod sine cornibus, sine noxa, sine vindicta, innocentes, innoxii, ait S. Basilius loco citato; si vero a κεράννυμι, id est misceo, et a privativo, id est quod sine mixtione, impermixti, candidi, sinceri, qui quod corde sentiunt, hoc sine fuco ore proferunt. Primo ergo jubet, «ut per prudentiam devitent insidias, per simplicitatem non faciant malum,» ait S. Hieronymus. Columba enim caret felle, nec ulli nocet.

Secundo, S. Chrysostomus: «Ira, ait, per iram non exstinguitur, sed per mansuetudinem: non sufficit pati mala, sed nec turbari conceditur, quod est columbae.»

Tertio, notant Theophylactus et Euthymius columbas, licet pullis orbentur, ad eosdem tamen nidos et dominos redire. q. d. Christus: Sic et vos, o Apostoli, nolite esse memores injuriarum vobis factarum, sed placidi et amantes redite ad eos juvandos et convertendos, a quibus laesi vexatique estis. Nonum est hoc Christi praeceptum, sequitur decimum.


Versus 17: Cavete ab Hominibus; Tradent Vos in Conciliis

Vers. 17. 17. CAVETE AUTEM AB HOMINIBUS; TRADENT ENIM VOS IN CONCILIIS.

Graece εἰς συνέδρια, id est in concilia, in consessus magistratuum et judicum, ut ab iis quasi blasphemi in Deum, vel potius in Deos, judicemini et condemnemini. Syrus: Tradent vos in domum judiciorum; hoc est in praetoria. «Cavete ab hominibus:» primo, fictis et proditoribus, qui vos deferent ad concilia, tradentque judicibus puniendos; sicut eos summe hac de causa cavent jam sacerdotes in Anglia, Scotia et Japonia; secundo, «ab hominibus,» scilicet insidiatoribus, qui vobis per interrogationes perplexas et politicas, insidias tendent, ut ex ore vestro eliciant aliquid contra leges vel reges dictum, ut apud eos vos accusent; tertio, «ab hominibus,» scilicet persecutoribus, qui vos ad necem quaerent. «Cavete» ergo, id est caute vos gerite, quoad salvo officio vestro fieri potest, ut declinetis illorum proditiones, insidias et persecutiones; maxime vero lapsum, ne eorum suasionibus et minis cedatis, ut Christum negetis et illorum perfidiae consentiatis; quin potius pro Christo constanter vos flagellis exponite et mortem oppetite.

Moraliter: disce hic cuique cavendum esse ab hominibus, imo a seipso ut homo est, quia homo homini lupus.

Nemo ergo dicat: Infelix ego sum ac infausto tempore natus; neque enim possum fieri martyr, quia cessat hominum persecutio, nullus jam est Nero, nullus Decius; nam quilibet fieri potest martyr, si suis cupiditatibus, timoribus, tentationibus generose ex Dei amore resistat: tua cupiditas tuus est Decius; tuus timor tibi est Nero; tua tentatio tibi est Julianus. Persequitur te socius, irridet, probris afficit, calumniatur; cruciat te febris, catarrhus, asthma. Si haec Dei amore patienter toleras, martyr es patientiae, uti fuit Job. Instigat te gula, ut vino et deliciis te ingurgites? Repugna, et martyr es abstinentiae, uti fuit Daniel. Sollicitat te ambitio, ut prae caeteris te extollas, dignitates primas ambias? Evelle illam e mente tua, et martyr es humilitatis ac modestiae, uti fuit S. Franciscus. Superior tibi dura tuisque sensibus repugnantia jubet? Obedi, vince teipsum, et martyr es obedientiae, uti fuit Abraham, offerendo suum Isaac, Gen. XXII. Titillat te luxuria? Illam jejuniis mortifica et ciliciis crucia, erisque martyr castitatis, uti fuit Joseph. Stude, doce, concionare, labora, ad Indos proficiscere, ut tot animas pereuntes salves, et martyr es charitatis, uti fuit B. Xaverius.

Salvatorem mundi: unicuique malorum, ait S. Chrysostomus, mitigationem adjungit, nam non parva consolatio est, pati propter Christum. Quocirca Apostoli flagellati «ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.» Act. V, 41.

In testimonium, — tum verae fidei meae, quam praedicatis; hujus enim illustre testimonium erit vestrum martyrium: unde multi videntes constantiam Apostolorum et martyrum in tormentis, ad Christum conversi sunt: ita S. Hilarius; tum persecutorum perfidiae, obstinationis et condemnationis. «Illis,» scilicet Judaeis et Gentibus, quae pariter vos persequentur, et ad quarum praesides protrahemini. Notat Apostolos non tantum a Judaeis in Judaea, sed et a Gentibus, cum ad eas post mortem suam proficiscentur, multa passuros. Porro, «illis» et Gentibus proprie est q. d. contra illos, scilicet Judaeos, et contra Gentes; q. d. Vestra productio ad tribunalia, liberaque meae fidei confessio, ideoque condemnatio et punitio, publicum erit testimonium toti orbi ostendens juste Judaeos et Gentes, tum in hac vita, tum in die judicii exscindi et damnari, eo quod vestrae praedicationi increduli fuerint, ac vos veros Dei praecones persecuti fuerint et occiderint. Unde Euthymius: «In testimonium,» inquit, hoc est ad redargutionem Judaeorum et Gentium, ne postmodum dicere possint, quod vestram praedicationem non audierint. Et Theophylactus: «In testimonium,» ait, id est in notam et reprehensionem eorum qui non credunt.


Versus 18: Ad Praesides et Reges Ducemini Propter Me

Vers. 18. ET IN SYNAGOGIS (ubi lex legebatur et legis violatores castigabantur) SUIS FLAGELLABUNT VOS. — Sic in iis flagellati sunt Petrus et Apostoli, Act. V, 40, et Paulus, II Cor. XI, 24: «A Judaeis, inquit, quinquies quadragenas, una minus, accepi; ter virgis caesus sum,» etc.

ET AD PRAESIDES (provinciarum) ET AD REGES DUCEMINI PROPTER ME, IN TESTIMONIUM ILLIS ET GENTIBUS. — Syrus, in testimonium tum ipsorum, Apostoli tum Gentium. Sic Paulus ductus est captivus ad Felicem et Festum, praesides Judaeae, Act. XXIII, 24 et seq.; Jacobus Minor ad Ananum Pontificem, a quo jussus occidi; Petrus et Jacobus Major ad regem Agrippam, qui Jacobum capite plexuit, Act. XII, 23. Idem a Judaeis per Graeciam et totum orbem sparsis, ubique persecutionem passus est, et protractus ad praesides provinciarum, ut patet ex Actis Apost. XIII, 45 et sequent. Petrus et Paulus ducti sunt ad Neronem, a quo tandem perempti, gloriosum obiere martyrium. Sic S. Andreas ductus est ad Aegeum, Achaiae proconsulem, ab eoque crucifixus. S. Joannes ad Domitianum Imperatorem, a quo dolio ferventis olei impositus, ex eo splendidior exivit. S. Matthaeus ductus est ad Hirtacum, regem Aethiopiae, S. Thomas ad Brachmanes, S. Bartholomaeus ad fratrem Polemonis, regis Indiae, a quo vivus excoriatus est. Hinc patet haec non tam ad primam Apostolorum in Judaeam missionem (tunc enim nil tale passi leguntur), quam ad caeteras per omnem eorum vitam deinceps obitas spectare. Ad illas ergo hic Christus extendit et dilatat sermonem suum.

PROPTER ME; — quia meam fidem et religionem praedicatis, me scilicet esse Messiam Dei Filium,


Versus 19: Nolite Cogitare Quomodo aut Quid Loquamini

19. CUM AUTEM TRADENT VOS, NOLITE COGITARE QUOMODO AUT QUID LOQUAMINI; DABITUR ENIM VOBIS IN ILLA HORA QUID LOQUAMINI. — Undecimum est hoc Christi praeceptum, quo jubet Apostolos non esse sollicitos de responsione ad interrogationes praesidum, quia hanc se illis suggesturum pollicetur: «Nolite cogitare,» intellige sollicite, anxie, intempestive, quasi vobis solis vestraeque prudentiae fisi, Christo Deoque (cujus causa, honor et voluntas hic agitur) diffidatis. Unde Graece est, μὴ μεριμνήσητε, id est ne sitis anxii et solliciti, uti vertit noster Interpres apud Lucam, XII, 11. Non ergo prudentem responsionis praemeditationem vetat, sed anxiam nimiamque sollicitudinem. Simili sensu vetuit sollicitudinem victus crastini, VI, 25, ut discant fideles a Dei providentia pendere, eamque suppliciter quotidie invocare.

Quocirca martyri in quaestionibus et tormentis assidue invocandus est Deus, ut sapientiam ad respondendum et animos ad tolerandum suggerat. Hoc est quod Lucas, XXI, ait, Christum dixisse et promisisse: «Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.» Sic de S. Stephano ait Lucas, Act. VI: «Non poterant resistere sapientiae et spiritui, qui loquebatur.» Ita S. Franciscus spe martyrii profectus in Syriam ad Sulthanum Babyloniae, «tanta mentis constantia,» ait S. Bonaventura in ejus Vita, cap. IX, tanta virtute animi, tantoque fervore spiritus praedicavit illi Jesum Christum, ut Evangelicum illud in ipso claresceret veraciter esse completum: «Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.» Nam et Sulthanus (antea Christo infensissimus) libenter ipsum audiebat, admirando in viro Dei fervorem spiritus, conspiciens et virtutem, et ad moram contrahendam eum eo instantius invitabat.»

Illustre ad litteram extat exemplum in Vita S. Luciae Syracusanae, quae a Paschasio praefecto jussa diis immolare, cum audacter id refutaret, praefectus minando, dixit: «Cessabunt verba cum ventum fuerit ad verbera.» Cui virgo: «Dei servis verba deesse non possunt, quibus a Christo Domino dictum est: Cum steteritis ante reges et praesides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Sanctus qui loquitur in vobis.» Quam cum Paschasius interrogasset: «Est ne in te Spiritus Sanctus?» Respondit: «Caste et pie viventes templum sunt Spiritus Sancti.» At ille: «Jubebo te ad lupanar duci, ut te Spiritus Sanctus deserat.» Cui virgo: «Si invitam jusseris violari, castitas mihi duplicabitur ad coronam.» Quare Paschasius ira inflammatus, Luciam eo trahi jussit ubi ejus virginitas violaretur; sed divinitus factum est, ut firma virgo ita consisteret, ut nulla vi de loco dimoveri posset. Vide hic admirandam virginis prudentiam, qua ad singula interrogata tam sapienter et cordate respondit, ut praefectus obmutesceret: nimirum loquebatur in ea Spiritus Sanctus.

Tropologice: S. Augustinus, lib. IV De Doctr. Christ., cap. XV, docet praedicatorem ante concionem orare debere et studere: «Ad horam vero ipsius dictionis, ait, illud potius bonae menti cogitet convenire quod Dominus ait: Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.»


Versus 20: Non Vos Estis Qui Loquimini, Sed Spiritus Patris Vestri

20. NON ENIM VOS ESTIS QUI LOQUIMINI, SED SPIRITUS PATRIS VESTRI, QUI LOQUITUR IN VOBIS. — q. d. Loquemini praesidibus, non ex vobis vestraque prudentia et animo, sed ex Spiritu Sancto, qui vobis suggeret sapientiam et animos, ut praesidibus sapienter et animose respondeatis; quare in vobis non tam vos ipsi, quam Spiritus Sanctus loquitur: sicut in asina Balaam loquebatur Angelus, Num. XXII, 28, ita in Petro et Apostolis locutus est Spiritus Sanctus coram Pontificibus. Act. IV, 13.


Versus 21: Tradet Frater Fratrem in Mortem

21. TRADET AUTEM FRATER FRATREM IN MORTEM, ET PATER FILIUM, ET INSURGENT FILII IN PARENTES, ET MORTE EOS AFFICIENT, — quia in me credunt, vel me praedicant. Praemunit Christus Apostolos et fideles praedictione futurarum persecutionum, quas passuri sunt etiam a cognatis, fratribus et parentibus infidelibus, qui naturalis cognationis et pietatis obliti, fidem et fideles ad necem persequentur, ut in iis constantes sint, ac tormenta, carceres et mortem ipsam ab iis illatam generose tolerent potius quam Christum et fidem negent. Unde Beda: «Praedixit, ait, futuram perturbationem, ut quasi ante cognitam levius portarent.» Nam tela praevisa minus feriunt, et, ut ait S. Hilarius: «Multum profecit ad tolerantiae assumptionem, rerum imminentium cognitio.» Sic S. Barbara a proprio patre ob Christi fidem interfecta est. Sic et S. Christina, S. Lucia Martyr a proprio filio Euprepio de Christiana fide accusata est, et a judice martyrio laureata die 16 septembris anno Domini 303. S. Paulus, primus eremita, ne proderetur a fratre, id est a marito sororis suae, fugit in eremum, teste Hieronymo. S. Venceslaus, princeps Bohemiae, a Boleslao fratre et Drahomira matre infidelibus proditorie peremptus est. Denique Domitianus Imperator Flavium Clementem, Consulem romanum, patruelem suum, et Flaviam Domitillam, cognatam suam, ob Christianam fidem interfecit. Maximianus Imperator Artemiam sororem suam christianam, Diocletianus Serenam uxorem, S. Caium Pontificem ejusque fratrem S. Gabinium cum filia sancta Susanna, cognatos suos, quia christianos, martyrio affecit.

Haec non tam in prima, quam in secunda missione Apostolorum per Judaeam et totum orbem, post mortem Christi contigerunt. Quare Jansenius putat hic esse hysterologiam; haec enim a Christo esse dicta, non tunc, sed paulo ante mortem, ut habet Lucas, XXI, 16. Verum alii melius censent Matthaeum, qui ordinis est tenax, haec suo loco et ordine, quo dicta sunt a Christo, consignasse; sed Christum illa rursum paulo ante mortem Apostolis refricasse et inculcasse, cum proxime futura erant, ut eos ad constantiam in adversis imminentibus animaret. Nam nonnulla ex his iterat repetitque Matthaeus inferius, XXIV, 10 et 13, velut dicta a Christo ituro ad mortem.


Versus 22: Qui Perseveraverit Usque in Finem, Hic Salvus Erit

22. ET ERITIS ODIO OMNIBUS HOMINIBUS PROPTER NOMEN MEUM: QUI AUTEM PERSEVERAVERIT USQUE IN FINEM, HIC SALVUS ERIT. — «Omnibus,» id est multis, passim omnibus, uti fiebat in conciliis, judiciis et theatris martyrum: Christi enim crucifixi fides et praedicatio initio toti orbi erat nova et paradoxa. Unde passim Judaei suo Moysi, et Gentiles suis diis assueti affixique, insurrexerunt contra Apostolos illam praedicantes, et contra paucos fideles ad illam conversos. Sic saepe τὸ omnis in Scriptura significat multos. Sic enim vulgo loquimur, ut cum plurimos cernimus quid facere, dicamus omnes id facere, id est plerosque.

QUI AUTEM PERSEVERAVERIT — in patientia. Graece enim est ὁ ὑπομείνας, id est qui sustinuerit, scilicet has persecutiones et adversitates, «usque in finem,» tum persecutionum, tum vitae: «hic» omnis et solus «salvus erit,» salute, felicitate et gloria aeterna, quasi patientiae suae praemio et corona donabitur. Non satis est semel, secundo, tertio tolerasse et vicisse; sed ad coronam necesse est tolerare et vincere usque in finem, juxta illud Apoc. II: «Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.» Vide ibi dicta: «Ut autem toleres in finem, jugiter respice finem.» Patientiae enim corona est perseverantia. Audi S. Bernardum, epist. 129: «Perseverantia meretur viris gloriam, coronam virtutibus. Vigor est virium, virtutum consummatio, nutrix ad meritum, mediatrix ad praemium, soror patientiae, propugnaculum sanctitatis. Tolle perseverantiam, neque obsequium mercedem habet, neque beneficium gratiam, neque laudem fortitudo.»


Versus 23: Cum Persequentur Vos in Civitate Ista, Fugite in Aliam

Vers. 23. 23. CUM AUTEM PERSEQUENTUR VOS IN CIVITATE ISTA, FUGITE IN ALIAM. — «Non timendo passionem, ait Beda, sed declinando, ut tribulationis occasio seminarium fieret Evangelii,» ne scilicet praedicatoribus occisis succideretur praedicatio fidei, sed iis fugientibus alibi spargeretur, sicque fugientes Evangelio et aliis locis, imo eidem loco ex quo fugiebant, vel absentes, vel redeuntes consulerent. Fuga ergo haec erat victoria; fugiebant enim non ex timore, sed ex amore Christi, ut ejus fidem propagarent. Sic Tartari fugiendo jaciunt sagittas in hostes insequentes, eosque configunt et occidunt.

Quaeres, an hoc sit praeceptum, an permissio duntaxat? Respondeo: Partim est praeceptum, scilicet cum Ecclesiae et fidei necessitas fugam exigit, aut quando lapsus proprii periculum: nam «Christum fugiendo non negat, qui ideo fugit, ne neget,» ait S. Chrysostomus. Ita S. Nazianzenus, orat. 1 in Julian., et S. Athanasius, lib. De Fuga sua. Si enim ipse non fugisset rabiem Arianorum, ipsi in Oriente de fide Homoousii (quae in uno Athanasio stare videbatur) triumphassent. Partim est consilium, quando scilicet ex fuga major propria aut aliena utilitas et perfectio speratur. Partim est permissio, ut cum quis tormenta valde metuit et horret, nec in loco ubi persecutio viget manere, necessitate aut obligatione aliqua (v. g. quia est episcopus aut pastor) obstringitur, de quo vide S. Augustinum, epist. 180 ad Honoratum, et S. Thomam, II II part., Quaest. CLXXXV, art. V, et Abulensem hic, Quaest. CX. Alias fugere est illicitum, si videlicet fidei, justitiae, sacramentis et ovibus, puta fidelibus, inde creetur salutis periculum, aut scandalum, ut patet Joan. X, 11 et 12. Atque haec quae dixi sunt juris non positivi, sed naturae et divini. Duodecimum ergo est hoc Christi praeceptum, datum Apostolis ituris ad praedicandum.

Hinc exemplo Christi, Apostolorum, S. Athanasii et aliorum, qui in persecutione fugerunt, refellitur Tertullianus, qui libro De Fuga contendit fugam esse illicitam. Unde S. Hieronymus, in Catalog. Scriptor. ecclesiast., in Tertulliano, docet hunc ejus librum esse unum ex iis qui ab eo jam haeretico et Montanista scripti sunt contra Ecclesiam. Porro, Tertullianus Christianis objicientibus Christum hic fugam jubere, respondebat hoc Christi praeceptum fuisse temporale, datum Apostolis in prima missione per Judaeam, quia praecessit vers. 5: «In viam Gentium ne abieritis;» et sequitur: «Non consummabitis civitates Israel,» etc. Idem consuere at S. Hieronymus, Chrysostomus, Euthymius; sed alii passim docent hoc praeceptum Christi esse perpetuum, uti et alia hic. Et patet, quia id est juris naturae, ut dixi. Licet enim, vers. 5, Christus Apostolos tantum in Judaeam mittat, tamen eadem occasione dat illis praecepta in omnem vitam. Quocirca, Matth. XXVIII, et Act. I, Christum post resurrectionem jam in caelum abeuntem alia eis praecepta dedisse non legimus, maxime cum omni tempore in Apostolis horum praeceptorum servandorum par fuerit ratio. Ita Origenes, hom. 9 in librum Judicum; S. Athanasius, in epist. ad Orthodoxos; Nazianzenus, orat. 1 in Julian.; Jansenius. Maldonatus et alii.

AMEN DICO VOBIS, NON CONSUMMABITIS CIVITATES ISRAEL, DONEC VENIAT FILIUS HOMINIS. — Graece οὐ μὴ τελέσητε, id est non absolveritis, non finieritis, scilicet peragrando et convertendo civitates Israelis, id est Judaeorum. Primo, S. Chrysostomus, et ex eo Theophylactus et Euthymius exponunt de prima missione Apostolorum in Judaeam. q. d. Fugite a civitate vos persequente in aliam et aliam, quia non praevenietis me circumeundo Palaestinam, sed antequam eam circumiveritis, ego redibo ad vos, vosque rursum ad me assumam. Verum in prima missione Apostoli benigne a Judaeis fuere excepti: unde eis non fuit fugiendum, sed gaudentes reversi sunt ad Christum, ut patet Luc. X, 17.

Secundo, Beda exponit, q. d. Non convertetis Israelitas ante meam resurrectionem, post quam ego ad vos redibo, vosque mittam ad Gentes toto orbe dispersas, ubi perpetuus erit circumeundi et praedicandi erit locus et jugis laborandi campus. Sic et Glossa Interlinearis, D. Thomas, Lyranus, Abulensis, Dionysius et Cajetanus.

Tertio, alii, q. d. Non percurretis Judaeam fugiendo et praedicando, donec ego ad illam redeam quasi vester ultor et vindex, ut per Titum et Vespasianum Judaeos, qui vos persecuti sunt, exscindam et deleam.

Quarto et genuine, «non consummabitis,» id est non perambulabitis, aut potius perambulando non perficietis in fide Evangelii et religione Christiana civitates Israelis, id est populum Israeliticum, ad quem jam vos mitto, ut dixi vers. 5, ante secundum adventum Filii hominis, puta Christi ad judicium, quia, ut docet Paulus, Roman. XI, oportet ut prius in Ecclesiam Christi plenitudo Gentium, id est omnes Gentes intrent, et tunc omnis Israel salvus fiet. q. d. Cum vos persequentur, fugite de una civitate in aliam, quia semper vobis fugae erit locus, ubi operam vestram utiliter collocare possitis apud Judaeos, et multo magis apud Gentes; non enim deerunt Judaei nec Gentes convertendi, et in fide instruendi usque ad finem mundi et diem judicii. Unde Rupertus Israel accipit spiritualiter et mystice, id est fideles quoslibet, qui semper futuris saeculis per omnes Gentes supererunt convertendi. Innuit Christus Judaeos fore Evangelio incredulos usque ad finem mundi, sed tum paulo ante judicium convertendos ab Elia et Enoch. Ita S. Hilarius.

Hucusque praecepta Christi data Apostolis, sequuntur jam promissa et stimuli, quibus eos animat ad generose superandum persecutiones. Primus stimulus est, vers. 24, Christi exemplum, quia Judaeis majora sustinuit. Secundus est, vers. 26, quod Deus veritatem Evangelii post persecutiones sit patefacturus ad Christi et Apostolorum gloriam. Tertius, vers. 28, quod magis timendus sit Deus animae Dominus, quam persecutor corporis. Quartus, vers. 29, quod Deus singularem eorum habebit curam. Quintus, vers. 32, quod Deus coram Angelis eos honorabit et glorificabit in aeternum.


Versus 24: Non Est Discipulus Super Magistrum

24. NON EST DISCIPULUS SUPER MAGISTRUM, NEC SERVUS SUPER DOMINUM SUUM. — Christus animat hic discipulos ad fugae et persecutionum tolerantiam seipso, ait Chrysostomus, id est suo exemplo, q. d. Discipulus et servus, quales vos mihi estis, o Apostoli, non debet appetere majorem honorem et plausum populi, quam habuit ejus magister et dominus, qualis sum ego. Si ergo ego a Judaeis tantas calumnias et persecutiones passus sum, et majores patiar, ut tandem ab eis crucifigar; parate vos pariter, ut similia ab eis et Gentibus patiamini. Hunc esse sensum patet ex versu sequente. «Multum, ait S. Hilarius, proficit ad tolerantiae assumptionem, rerum imminentium cognitio, maxime si patientiae voluntas praesumatur exemplo.» Addit S. Hieronymus, «ut gloriae loco ducant, si Domino vel passionibus adaequentur.»


Versus 25: Sufficit Discipulo Ut Sit Sicut Magister Ejus — Si Patremfamilias Beelzebub Vocaverunt

25. SUFFICIT DISCIPULO, UT SIT SICUT MAGISTER EJUS, ET SERVO SICUT DOMINUS EJUS. SI PATREM FAMILIAS BEELZEBUB VOCAVERUNT, QUANTO MAGIS DOMESTICOS EJUS! — q. d. Si me, qui sum Christus magister et Dominus, imo paterfamilias vester (erat enim familia duodecim Apostolis constans, cujus Christus erat caput, rector et pater), Judaei irriserunt, calumniati sunt et vocaverunt Beelzebub, id est amicum et socium Beelzebub, dicentes: «In Beelzebub, principe daemoniorum, ejicit daemonia,» Matth. XII, 24; imo augescente ira et odio, ipsum Christum vocarunt Beelzebub, ut hic dicitur; si, inquam, in me, qui eis per tot miracula me Messiam et Filium Dei esse probavi, hoc ausi sunt, quanto magis eadem audebunt in vos domesticos meos, discipulos et famulos! Et si ego haec ab eis modeste et fortiter toleravi, quanto magis vos eadem simili modo tolerare debetis, imo in iis gaudere quod pro me ista toleretis, quodque in hac tolerantia mihi assimilemini meisque quasi vestibus et insignibus ornemini!

Audi S. Hilarium hic, Can. X: «Omnia injuriarum et contumeliarum genera nihil nos terreant, gloriae potius loco amplectentes, si Domino nostro vel passionum conditionibus adaequemur.» Et Tertullianus, lib. De Bono martyrii, cap. IX: «Cum magister, ait, et Dominus ipse perpessus sit persecutionem, et traditionem, et occisionem, multo magis servi et discipuli eamdem expendere debebunt, ne quasi superiores, exempti de iniquitate videantur, quando hoc ipsum sufficere eis ad gloriam debeat, aequari passionibus domini et magistri.» Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 11 in epist. ad Rom.: «Magna corona est communionem habere cum Domino.» Unde S. Ambrosius, lib. II De Abraham, cap. VII: «Exercitata, inquit, mens non aquilarum praefert imagines, nec dracones; sed in cruce Christi, et in Jesu nomine progreditur ad praelium, hoc signo fortis, hoc vexillo fidelis.»

Moraliter: discant hic fideles, cum se pietati dant, cum Christo et Apostolis irridendos fore et subsannandos, sed generose probra omnia tolerent et contemnant, dicantque cum Paulo: «Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die.» Hinc S. Hieronymus, epist. 39 ad Marcellam, loquens de Blesilla, S. Paulae filia, quae mortuo marito monachae vitam professa, a mundanis ridebatur: «Blesilla nostra, ait, ridebit, nec dedignabitur loquacium ranarum audire convicia cum Dominus ejus dictus sit Beelzebub.» Graviter Epictetus, in Enchirid., cap. XXVI: «Sapientiae, ait, studium suscipere cupis: statim te para, quasi futurum sit ut deridearis, ut multi te subsannent. Sed si quid proficere vis, ne recusa, quominus ob res externas amens et fatuus habearis.» Similiter Lactantius, in Epitom. divin. instit., cap. I: «Teneamus, ait, innocentiam, teneamus justitiam, subeamus imaginem stultitiae, ut veram sapientiam tenere possimus.» Quin et Isaias in nomine suo, caeterorumque Prophetarum et Apostolorum ait, cap. VIII: «Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in portentum.» Et S. Paulus: «Spectaculum, ait, facti sumus mundo, Angelis et hominibus.» I Cor. IV. Vide utrobique dicta.

Quaeres quis et qualis fuit Beelzebub? Respondeo: fuit deus et idolum Accaronitarum, ut patet IV Reg. I, II, III, VI, ita dictus quasi בעל זבוב baal zebub, id est «dominus muscae,» vel «habens muscam,» eo quod adversus muscarum pestem coleretur et invocaretur. Sic enim apud Graecos Jovis cognomen erat ἀπόμυιος, q. d. «amuscae,» quod eum colerent ad fugandas muscas. Sic Cyrenaici cum muscarum multitudo pestilentiam afferret, Achorem deum muscarum ad eas abigendas invocabant, teste Plinio, lib. VIII, cap. XXVIII. Sic denique Arcades et Elaei Myagrum sive Myoden (quo nomine Josephus, lib. IX Antiq., cap. II, vertit vocatque Beelzebub) quasi muscarum venatorem et interemptorem adorarunt, teste Plinio, lib. X, cap. XXVIII, et Pausania in Arcadicis. Vide Giraldum, De Diis Gentium. Hinc et idolum Beelzebub videtur habuisse caput muscae. Nam Septuaginta Beelzebub vertunt «Deum muscam.» Simili enim modo Aegyptii Apin deum bovis capite et specie, Anubin canis, Hammonem arietis, vel hirci, Aesculapium serpentis, alios deos et idola leonis, equi, aquilae et avium forma pinxerunt et coluerunt. Hinc ergo Judaei Luciferum, principem daemoniorum, partim irrisionis, partim abominationis causa vocarunt Beelzebub, id est «deum muscam,» vel «muscarium,» talemque dixerunt esse Christum per summam contumeliam et sacrilegium. Plura de Beelzebub dicam IV Reg. I, 2.

Porro, Graeci codices tam hic, quam Marcus, III, 22, et Lucas, XI, 15, 18, 19; aeque ac Theophylactus, Euthymius, Vatablus, constanter pro Beelzebub habent Beelzebul, quod nonnulli interpretantur Baal aut Jupiter stercorarius (zebul enim Hebr. habitaculum; sed Chald. Syriace et Arabice, zebel significat stercus, quia diabolus per peccatum est immundissimus, ideoque homines ad omnes immunditias, praesertim crapulae et libidinis, excitat, atque in sepulcris, patibulis locisque immundis, ut plurimum cum suis sagis versatur), idque ad contemptum, cadaveribus enim et stercoribus muscae insident: atque hinc forte zebuli nomen, quod S. Hilarius aliique veteres dant diabolo; nisi malis Aeolice ζα poni pro δια, ut zabulus dicatur pro diabolus. Verum legendum est Beelzebub, non Beelzebul; sic enim legunt codices Hebraei, Chald., Syri, Arab., S. Hieronymus et alii passim. Sic enim Septuaginta legisse liquet ex IV Reg. I, ubi Beelzebub vertunt Baal (id est Jovem vel Deum) muscam; zebub enim muscam significat, non zebul.


Versus 26: Nihil Opertum Quod Non Revelabitur

26. NE ERGO TIMUERITIS EOS: NIHIL ENIM EST OPERTUM, QUOD NON REVELABITUR, ET OCCULTUM, QUOD NON SCIETUR. — Graece est pulchra paronomasia: «Nihil enim est tectum, quod non sit retegendum; nihil coopertum, quod non sit discooperiendum.»

Sensus est primo, q. d. Licet Judaei vos calumnientur quasi non Dei, sed Beelzebub, id est Luciferi Apostolos et Legatos; nolite tamen eorum probra, irrisiones et sannas timere, quia tandem Deus vestram innocentiam, fidem et veram religionem patefaciet, non tantum in die judicii, sed etiam in hac vita, facietque ut ii, qui vos ante persequebantur ut diabolicos, cognita veritate, ut divinos Deique nuntios honorent, colant, credant, obediant. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius. Nimirum virtus patitur fumum invidiae et infamiae, sed eluctans in flammam claritatis et gloriae erumpit, ac diu pressa laus majori cum luce effulgurat.

Posset secundo sic exponi, q. d. Ne timeatis aut refugiatis, o Apostoli, praedicare meum Evangelium, quia, licet initio pauci credant, ut videatur illud esse opertum et occultum, tamen sensim serpet, et tandem toti orbi ejus veritas innotescet, clarescet et splendescet.

Audi S. Ambrosium, lib. I De Jacob et Vita beata, cap. VIII: «Perfecti, ait, est viri non succumbere iis, quae plerisque terribilia et formidolosa videntur, sed quasi fortem militem, gravissimorum casuum sustinere incursus, conflictus subire, et quasi providum gubernatorem, navem in tempestate regere, atque occurrendo insurgentibus fluctibus, magis vitare naufragium sulcando undas, quam declinando. Non iste in persecutione pavidus, non in tormentis mollior; sed quasi athleta fortis qui repercutiat verberantem, si non caedis, certe sermonis flagello, dicens: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum. Qui cum gravissimo licet dolore luctetur, non miserabilem se praebeat, sed ostendat tanquam in laterna lumen, et inter asperas procellas et gravissimos flatus, suam lucere, nec exstingui posse virtutem animi.» Sic olim suis in cruciatibus Vincentius tyrannum repercutiebat, dicens: «Videbis me plus posse dum torqueor, quam ipse dum torques.» Sic Apostoli in persecutionum tenebris clarius radiabant. De quorum virtute S. Bernardus, serm. 27 in Cantica: «Quomodo, inquit, stellae in nocte lucent, in die latent; sic vera virtus, quae saepe in prosperis non apparet, eminet in adversis.»


Versus 27: Quod Dico Vobis in Tenebris, Dicite in Lumine

27. QUOD DICO VOBIS IN TENEBRIS, DICITE IN LUMINE; ET QUOD IN AURE AUDITIS (Syrus, quod in aures vestras auditis; Arabicus, quod audistis auribus vestris) PRAEDICATE SUPER TECTA. — In Judaea enim sunt tecta plana, ut in eis ambulare, cenare, dormire atque ex iis velut ex alto suggestu concionari liceat. q. d. Quae privatim vobis dico, haec publice praedicate. Est catachresis; nam in tenebris et in aure idem est quod privatim et secreto; in lumine et super tecta idem est quod palam et publice coram omnibus. Ita S. Chrysostomus et S. Hieronymus qui triplicem affert sensum: primum, q. d. quod audistis in mysterio, hoc apertius praedicate; secundum, quod didicistis abscondite, hoc publice loquimini; tertium, quod in uno Judaeae angulo vos docui, hoc in toto mundo libere et audacter evangelizate.

Mystice: S. Augustinus, lib. Quaest. in Matth., cap. II: «Quod dico in tenebris, id est in timore, inquit, hoc in lumine, id est in fiducia veritatis praedicate.»


Versus 28: Nolite Timere Eos Qui Occidunt Corpus

28. ET NOLITE TIMERE EOS, QUI OCCIDUNT CORPUS; ANIMAM AUTEM NON POSSUNT OCCIDERE, SED POTIUS TIMETE EUM, QUI POTEST ET ANIMAM ET CORPUS PERDERE IN GEHENNAM. — Arabicus, in ignem gehennae. q. d. Nolite metu mortis quam vobis intentabunt persecutores, negare meam fidem, aut cessare a ejus praedicatione vobis a me imperata, vel aliquid ea indignum committere, quia si id feceritis, incurretis mortem tum corporis, tum animae longe atrociorem et diuturniorem, scilicet aeternam in gehenna, ubi damnati moriuntur morte immortali, quia jugiter in tormentis mortiferis, quasi in morte vitali et vita moribunda vivunt et perdurant, juxta illud: «Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur,» Isaiae LXVI, 24. Vere S. Chrysostomus, hom. 5 Ad Popul.: «Gehennam, ait, continue timens, nunquam in gehennae ignem decidet, continue castigatus hoc metu.»

Haec Christi gnome proprie respicit rem necessariam et praeceptam, scilicet jubet ut metu tyrannorum fidem Deo datam ejusque legem non violemus. Extendi tamen potest ad res consultas, non praeceptas; sed tunc consilii est, non praecepti. Sic S. Clemens Pontifex eam extendit ad consilium virginitatis. Cum enim SS. Nereus et Achilleus, famuli S. Flaviae Domitillae, quae jam desponsa erat Aureliano, consulis romani filio, persuasissent virginitatem, peterentque a S. Clemente ut illam velaret Deoque virginem consecraret, animose respondit Clemens: «Vobis, illi et mihi, ut video, paratur palma martyrii; sed quia Christus sanxit, ut non timeamus eos qui occidunt corpus, contemnamus hominem mortalem, ut auctori vitae immortalis plane neque pareamus.» Consecravit ergo Domitillam virginem; quod audiens sponsus ejus Aurelianus, S. Nereum et Achilleum amputari jussit capite, S. Domitillam in Pontiam relegavit, quae tandem martyrium per ignem obiit, ac demum S. Clemens in mare demersus eamdem palmam obtinuit. Ita hi quatuor gloriosae fuere virginitatis victimae. Fuit hic eorum actus heroicus: potuissent enim licite suadere Domitillae ad evadendam persecutionem, ut nuberet Aureliano; sed vicit amor castitatis et Christi. Ita habent eorum Acta apud Surium die 12 maii.

Hac eadem Christi sententia S. Stephanus I, Pontifex et martyr, fideles ad constantiam in fide animavit sub Valeriano Imperatore, qui octavam persecutionem contra Christianos suscitavit, edicens, ut quisquis Christianum quempiam accusasset, ejus bona possideret et dignitates in exercitu quas posceret obtineret. Pavidos ergo Christianos S. Stephanus hac Christi gnome confirmavit, ut opes terrenas prae caelestibus contemnerent et vitam pro Christo spe vitae aeternae profunderent. Atque dicta factis stabilivit, suisque quasi dux ad martyrium praeivit. Missam enim celebrans, audito satellitum strepitu, immotus et imperterritus perrexit: qua finita considens in sede, intrepide caput carnifici amputandum obtulit anno Domini 260. Ita habet ejus Vita apud Surium die 2 Augusti. Idem prorsus dixit et fecit S. Cornelius Pontifex et martyr anno Domini 255, die 14 septembris, ut patet ex epistola ejus ad Lupicinum.

IN GEHENNAM. — Hic gehennae metus et vitae aeternae spes acerrimus fuit stimulus Apostolis et martyribus ad generose superandum eculeos, ignes, leones omniaque tormenta, ut patet in Machabaeis, II Mach., cap. VII.

Victor Uticensis, lib. III Wandal. Persecut., narrat Dionysiam matronam, cum ab Arianis ex celso loco tota nudaretur et virgis acerrime caederetur, animose respondisse: «Ministri diaboli, quod ad opprobrium meum facere computatis, ipsa est laus mea.» Cumque videret unicum suum filiolum ad tormenta expallescentem, eum animavit recordatione gehennae, nequando rex dicat ministris: «Mittite in tenebras exteriores, ubi erit fletus oculorum et stridor dentium. Illa desideranda vita, quae semper habetur.» Talibus itaque filium solidans verbis velociter martyrem fecit. Hucusque Victor. Ibidem narrat Victorianum, Carthaginis proconsulem, a legatis regis Hunnerici sollicitatum ad Arianismum, respondisse: «Securus de Deo et Christo Domino meo, dico quae regi dicatis. Subrigat ignibus, adigat bestiis, excruciet generibus omnium tormentorum, si consensero, frustra sum in Ecclesia Catholica baptizatus. Nam si haec praesens vita sola fuisset, et aliam, quae vere est, non speraremus aeternam, nec ita fecissem ad modicum atque temporaliter gloriari, et ingratus existere, qui suam fidem mihi contulit creditori.» Ad quod tyrannus excitatus, quantorum temporum, et quantis eum afflixerit poenis, humanus sermo non poterit explicare. Qui tripudians in Domino, feliciterque consummans, martyrialem coronam accepit. Haec Victor. Sapienter S. Flavianus martyr apud Surium in fine februarii: «Corpus, ait, tormenta non sentit, cum animus in caelo est, et Deo se tota mente devovit.» Et S. Ambrosius: «Sapiens, ait, non frangitur doloribus corporis, sed etiam in aerumnis beatus manet.»


Versus 29: Nonne Duo Passeres Asse Veneunt

29. NONNE DUO PASSERES ASSE VENEUNT, ET UNUS EX ILLIS NON CADET SUPER TERRAM SINE PATRE VESTRO. — «Asse,» Graece assario, quod vocabulum est romanum et diminutivum, q. d. Parvus assis, cujus meminit Varro, lib. I De Analogia. Fuit autem assarius dimidia pars assis, non illius veteris, qui erat libralis (as enim erat libra aeris, auri, vel argenti), sed recentioris, qui erat semuncialis, cusus est lege Papyria teste Plinio, libro XXXIII, capite III. Quare assarius erat quarta unciae pars, quae in nummo aereo exigui erat valoris et pretii, adeoque duo quatrini Romani ex aere (uti meis oculis vidi) ponderant fere quartam unciae partem, imo eam plane adaequant duo quatrini cum medio, qui valent dimidium baiocum, id est quartam stuferi belgici partem, quam ipsi vocant een oort. Nam Julius sive regalis Hispanicus valet decem baiocos, id est quinque stuferos: baiocus enim est dimidius stuferus. Quare assarius est dimidius baiocus sive quarta stuferi pars. Porro, baiocus Romae continet quinque quatrinos. Porro, assarius dictus quoque est assis, ut vertit hic interpres, scilicet minor, sive dimidiatus: sic enim regales alii sunt duplices, alii simplices, et quasi dimidiati. Vatablus assem interpretatur quatuor denariolos, qui valent circiter duos quatrinos cum dimidio Romano. Asse ergo, id est vili et minimo pretio venerant, id est vendantur, duo passeres. (Unde Euthymius assarium interpretatur terunciolum, vel minimum obolum). Hoc erat eorum pretium in Judaea tempore Christi. Ita Georgius Agricola, lib. II De externis Ponderibus.

NON CADET SUPER TERRAM, — id est non peribit, non morietur. Aves enim cum vivunt, in aere degunt et volant; sagittis vero confixae, vel alia ratione morientes, in terram decidunt. «Sine Patre vestro,» id est sine providentia, cura, voluntate et decreto Patris vestri, q. d. Si Deus tantam habet passerculorum curam et providentiam, quantam habebit vestri? utpote qui proprie sit Pater vester, non passerculorum: vos enim ad similitudinem suam rationales formavit, et per Christum reformavit Christoque similes, sanctos et Apostolos effecit: quare non permittet vos laedi, vel occidi a persecutoribus, nisi ut per martyrium meliori, imo felicissima vita et corona vos donet.

Symbolice S. Hilarius: «Duo passeres, ait, sunt corpus et anima, quae quasi passeres nata sunt, ut pennis spiritualibus volent in coelum; sed peccator ea asse, id est modica voluptate, vendit diabolo, ut descendant in tartara.»


Versus 30: Capilli Capitis Vestri Omnes Numerati Sunt

30. VESTRI AUTEM CAPILLI (Syrus, pili; capillus enim dicitur quasi capitis pilus; nam et pili sunt in aliis membris) CAPITIS OMNES NUMERATI SUNT. — q. d. Deus ab aeterno, non tantum membrorum, sed et capillorum vestrorum numerum statuit et decrevit: quare illum exacte novit, et capillos sub numero hoc diligenter custodit, ne vel unus pereat sine peculiari ejus providentia, ut ait Lucas: quae enim alicui numerata et sub certo numero commendata sunt, haec ille exacte custodit, ne vel unum depereat, sed eodem numero conservet, ut eodem suo tempore restituat. Ita facit Deus nobis in capillis.

Allegorice: «Capilli Christi primo sunt omnes electi et salvandi,» ait S. Hieronymus, hi enim Christum ornant, sicut capilli caput. Tropologice: capilli sunt omnes cogitationes, locutiones et actiones fidelium et sanctorum: ita S. Cyrillus, lib. VIII in Levit. Rursum capilli sunt minutissimae cogitationes et intentiones Sanctorum, quas Deus exacte novit, custodit, animat, dirigit, perficit et praemiat. Ita Damascenus in Historia Barlaam et Josaphat, cap. IX.


Versus 31: Multis Passeribus Meliores Estis Vos

31. NOLITE ERGO TIMERE, MULTIS PASSERIBUS MELIORES (Syrus, praestantiores) ESTIS (Graece διαφέρετε, id est praestatis, antecellitis, excellitis) VOS. — q. d. Si Deus passerum habet curam, ergo multo magis vestri; quare in ejus paterno providentiae sinu securi conquiescite, in quavis persecutione et tribulatione: ipse enim ab omni vos liberabit vel eripiendo, vel martyrio in morte laureando et in coelum transferendo, ubi non erit amplius labor aut dolor.

Porro, si passeres, qui ob garritum, et quia domos conspurcant triticumque furantur, a domibus fugantur et ob carnes quaerentur ad necem, incurii tamen vivunt sine vitae cura, eamque Deo resignant, idque ex solo naturae instinctu, cum Dei providentiam non cognoscant; quanto magis vos, qui eamdem et ratione cognoscitis, et fide creditis, et experientia quotidie sentitis, imo quasi manibus palpatis, eidem vos totos fidenter committere debetis; vos, inquam, qui ejus causam agitis, ejusque fidem et cultum propagatis! Horum enim, si ullorum, Deus curam habet quam maximam.


Versus 32: Qui Confitebitur Me Coram Hominibus, Confitebor et Ego Eum

32. OMNIS ERGO QUI CONFITEBITUR (ab hac voce olim martyres vocati sunt confessores) ME CORAM HOMINIBUS, CONFITEBOR ET EGO EUM CORAM PATRE MEO, QUI IN COELIS EST. — «Confitebitur me,» Graece ἐν ἐμοί, id est in me. Et mox: «Confitebor et ego eum,» Graece ἐν αὐτῷ, id est in eo, id est eum, et sic legit Tertullianus in Scorpiaco, cap. IX. Sic quoque habet Lucas, XII, 8. In Graeco est Hebraismus; Hebraei enim verba contactus, sive spiritualis et mentalis (qualis est confiteri et profiteri aliquem), construunt cum praepositione ב, id est in, dicuntque הודה בי hoda bi, id est confessus est in me, id est confessus est me, ut patet ex antithesi quam subjicit: «Qui autem negaverit me, negabo et ego eum.» Aliter Maldonatus: Confitebitur, inquit, id est gloriabitur in me, ut respondeat Hebr. התודה hitvadde, quod cum sit hitpael significat actionem in agentem reflexam, puta confiteri in seipso, hoc est gloriari. Denique τὸ in me habet emphasim, multaque notat.

Sensus enim est, q. d. Omnis qui coram tyrannis de fide interrogatus, ingenue, libere et constanter professus fuerit se credere in me, quasi in Messiam, Dei Filium, Salvatorem orbis, seque mihi meaeque doctrinae mordicus adhaerere, ac pro ea tuenda velle mortem oppetere; itaque me, meumque nomen et religionem palam honorari et celebrari, hunc pariter ego coram Deo, Angelis et hominibus profitebor esse meum discipulum, confessorem et martyrem, ac ut talem honorabo et celebrabo, atque martyrii laurea coronabo. Hoc est, quod ait Apostolus, Rom. X: «Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.» Unde S. Basilius, hom. De Quadraginta martyribus, narrans eos unanimi voce coram praeside professos se esse Christianos, exclamat: «O beatas linguas, quae sacram illam vocem emiserunt, quam aer quidem excipiens sacer est factus, Angeli audientes plauserunt, diabolus vero cum daemonibus magnam accepit plagam, Dominus postremo in coelo descripsit.»

Martyrium ergo est confessio Christi et professio Christianismi usque ad equuleos et necem violentam, ideoque est summus honor et amor Christi. Unde Apostoli virique Apostolici ardentissime desiderarunt martyrium. S. Ignatius, epist. ad Rom.: «Amor meus, ait, crucifixus est: non est in me ignis mundanae, sed caelestis materiae, et aqua viva, quae intus dicit: Veni ad Patrem.» Idem: «Pulchrum est a mundo occidere ad Deum, ut ad ipsum exoriar.»

S. Basilius, hom. in S. Gordium martyrem: «Martyres, ait, coelestem gloriam violenta immaturaque morte praeveniunt; velociter ex hac vita, quae potius est interitus longus dicenda, brevi quidem labore commigrare contendunt; supremum aetatis finem inutilem, sterilem, infructuosum, stultum, vanum expectare fastidiunt.» Mortem ergo non vocant mortem, sed, ut ait S. Sophia ad Anastasiam filiam, apud Surium die 28 octobris, «Bonum ex malo mundo discessum, laetitiam, gaudium, voluptatem, splendorem, pulchritudinem, lucem longe ac luce dulciorem et pulchriorem.»

S. Antonius teste S. Athanasio, cum futuri martyres in persecutione Maximiani ducerent in Alexandriam, spe martyrii proripiens se e monasterio, sequensque futuras Christi victimas: «Pergamus, ait, ad gloriosos fratrum triumphos, ut et ipsi congregemur.» S. Dionysius Areopagita, surrogato sibi Athenis episcopo, martyrii desiderio Romam adiit, inde Gallias, ut cum Apostolis martyr occumberet: unde gloriosum pro Christo agonem fortiter obiit juxta Parisios.

Tertullianus scripsit Scorpiacum, id est pharmacum contra Scorpios, puta Gnosticos, quo toto agit De Bono martyrii. Tertullianum quasi magistrum de more secutus S. Cyprianus, mire extollit martyres et martyrium, Exhortat. ad Mart.: «Martyrii, ait, inaestimabilis gloria, infinita mensura, immaculata victoria, inaestimabilis titulus, triumphus immensus.»

Idem, ibidem et in epist. ad Martyres, inter alia his eos elogiis sparsim ornat: «Martyr efficitur collega passionis Christi. Martyres praestant magisteria morum, confessores initia virtutum. Martyres cum Christo futuri judices. Martyres regnum coelorum sine cunctatione obtinent. Martyres fructum centenarium percipiunt. Martyrum triumphus gloriosus. Martyrum fides et fortitudo inexpugnabilis. Martyrum corona eo sublimior quo longior. Martyrum oratio meretur a Deo exaudiri. Martyrum triumphis laetatur Ecclesia. Martyrum praerogativa possunt lapsi apud Deum juvari. Martyrum memoria, passiones et dies anniversaria sacrificiis in Ecclesia celebrari solita. Martyribus patent coeli tempore persecutionum. Martyrium est in Dei dignatione, non in hominis potestate. Martyrium jam libenter appetunt, qui mortem contemnere discunt. Martyrium per baptisma sanguinis omnium excellentissimum. Martyrii initium ab Abel. Martyrii subeundi adjutor, testis et probator Christus. Martyrio statim patet ingressus ad regnum coelorum.»

Denique antesignanus, princeps et dux martyrum est Christus. Hac de causa primi Antistites et Patres (quod et invitus fatebatur Julianus Apostata) «omnes ad martyrium quasi apes ad alvearium volabant,» ait S. Chrysostomus, orat. in Juvent. et Maxim. mart. tom. III, in fine.

S. Hubertus, S. Lamberto martyri in Leodiensi episcopatu succedens, ingemiscebat quod eidem in martyrio non succederet: «O me infelicem, inquit, cujus peccata se in tantam sustulere congeriem, ut non idoneus dignusque possim reperiri consortio tanti viri, martyrii triumphum subeuntis, palmamque martyrii invadentis!» Ita habet Vita ejus apud Surium die 5 novembris.

S. Dominicus vix instituto a se Ordine Praedicatorum, cupiditate martyrii ad Saracenos profectus est, anno Domini 1217. S. Franciscus ad martyrium ita anhelabat, ut teste S. Bonaventura, cap. IX Vitae ejus, ter in Orientem ejus potiundi spe sit profectus: primo, in Syriam, anno sexto conversionis suae; secundo, anno septimo ab instituto Minorum Ordine, in Africam ad regem Marochi; tertio, in Terram Sanctam ad Sulthanum Babyloniae, sed irrito semper conatu, Deo nimirum ipsum ad nobilius sacrorum Christi stigmatum martyrium destinante.

Tertullianus Apologeticum pro Christo et Christianis ita concludit: «Sed hoc agite, boni praesides, meliores multo apud populum, si illis Christianos immolaveritis. Cruciate, torquete, damnate, atterite nos, probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. Ideo nos haec pati Deus patitur, nam et proxime ad lenonem damnando Christianam, potius quam ad leonem, confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni morte reputari, nec quidquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra, illecebra est magis sectae; plures efficimur, quoties metimur a vobis: semen est sanguis Christianorum.» Et paucis interjectis: «Quis non, ubi requisivit, accedit? ubi accessit, pati exoptat, ut totam Dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat? Omnia enim huic operi delicta donantur. Inde est quod ibidem sententiis vestris gratias agimus, ut est aemulatio divinae rei et humanae: cum damnamur a vobis, a Deo absolvimur.»

Idem Tertullianus, contra Gnosticos docentes posse in tormentis Christum ore negari, modo ejus fides corde retineatur (idem postea docuerunt Priscillianistae, quorum tessera erat: Jura, perjura, secretum prodere noli).

Plura de martyrio annotavi Osee, cap. XI, in fine capitis. Vide Victorem Uticensem, lib. III, III Wandal. Persecut., ubi inter alia narrat ab Hunnerico rege Ariano plurimos orthodoxos, quasi agmina occisorum, compactos fuisse in angustum carcerem, ubi locus non erat secedendi; quare omnia stercoribus et urina scatebant, ut ille tunc foetor et horror universa poenarum genera superaret; et tamen martyres hymnum cum exultatione Domino decantabant: «Haec est gloria omnibus sanctis ejus.»


Versus 33: Qui Negaverit Me Coram Hominibus, Negabo et Ego Eum

33. QUI AUTEM NEGAVERIT ME CORAM HOMINIBUS, NEGABO (Syrus abnegabo) ET EGO EUM CORAM PATRE MEO, QUI IN COELIS EST. — Subjicit hoc Christus, ut qui non movetur magnifica promissione, percellatur terribili comminatione, quod sicut Christus confitebitur confitentem, ita negabit negantem se, dicens: «Nunquam novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem,» Matth. VII, 23; hoc est, ite ad Luciferum, cui servistis, in gehennam. Matth. XXV, 12 et sequent.


Versus 34: Non Veni Pacem Mittere, Sed Gladium

34. NOLITE ARBITRARI, QUIA (QUOD) PACEM VENERIM MITTERE IN TERRAM: NON VENI PACEM MITTERE, SED GLADIUM. — «Pacem,» scilicet terrenam et mundanam; nam pacem spiritualem mentis et pacem unionis fidelium inter se, ac cum Deo et Angelis ejus, quae ducit ad pacem et felicitatem aeternam in coelis, Christum allaturum praedixit et promisit, Isaias, IX, 6 et 7, et LXV, 25; et hanc Angeli, Christo nato, hominibus nuntiarunt, Luc., cap. II, vers. 14.

SED GLADIUM, — id est «separationem,» ut habet Lucas, cap. XII, vers. 51, et discordiam in fide et religione, scilicet fideles meos Christianos proprie per fidem separem ab infidelibus; hi vero inde et occasione accepta se separent a fidelibus infideli odio, eosque libertate, bonis et vita mulctent; et hoc posterius maxime intendit hic Christus, idque optime respondet Michaeae, cap. VII, vers. 6, ex quo haec sumpsit Christus. Ita S. Augustinus, lib. I Retract., cap. XIX; et alibi, imo sic explicat Lucas, cap. XII, vers. 51, et patet ex sequentibus; sequitur enim:


Versus 35: Veni Separare Hominem Adversus Patrem Suum

35. VENI ENIM SEPARARE (Syrus, ut faciam dissidere) HOMINEM ADVERSUS PATREM SUUM, ET FILIAM ADVERSUS MATREM SUAM, ET NURUM ADVERSUS SOCRUM SUAM: 36. ET INIMICI HOMINIS, DOMESTICI EJUS. — Syrus: et inimicos habebit vir filios domus ipsius. Quia, ut ait S. Chrysostomus, hom. 2 Contra Judaeos, eveniet ut in eadem domo unus sit fidelis credatque in Christum, alter maneat infidelis, ac pater velit filium a fide retrahere ad pristinam impietatem. Hoc praedicens, ait: «Veni separare,» etc. q. d. Adeo vincet potestas Evangelii, ut filii quoque contemnant parentes suos, filiae matres suas, et parentes liberos, imo et animam (vitam) et omnia pro pietate exponant. Haec Chrysostomus. Porro alludit, imo citat Christus Michaeae cap. VII, vers. 6. Putant nonnulli Christum alio sensu et causa abuti verbis Michaeae, sed respondeo Michaeam ad litteram loqui de calamitate obsidionis impiae Jerusalem per Chaldaeos, uti docet ibidem S. Hieronymus, qua ejus incolae adeo gladio, fame, peste vexati et afflicti fuere, ut etiam frater fratri, filius parenti, uxor marito panem, domum, arcem eriperet et praeriperet, ut sibi uni consuleret.

Allegorice autem haec Judaeorum pugna significat discordiam et pugnam infidelium, etiam parentum, fratrum, conjugum, contra fideles Judaeos et Gentes tempore Christi, maxime quando propter eos periculum famae, bonorum et honorum, vel etiam vitae incurrebant: tunc enim fratres, filii caeterique domestici fiebant inimici fratrum et parentum fidelium, et hoc sensu allegorico verba Michaeae citat hic Christus; nec enim necesse est in allegoria vel parabola omnia omnino adaptare. Vide dicta Mich., cap. VII, vers. 6.


Versus 37: Qui Amat Patrem aut Matrem Plus Quam Me, Non Est Me Dignus

37. QUI AMAT PATREM AUT MATREM PLUS QUAM ME, NON EST ME DIGNUS: ET QUI AMAT FILIUM AUT FILIAM SUPER ME, NON EST ME DIGNUS. — Scilicet, non est dignus qui me habeat Dominum et magistrum, non est dignus meo nomine, consortio, gratia, regno caeterisque promissis meis. Luc., cap. XIV, vers. 26: «Non potest meus esse discipulus,» non est dignus me praeceptore. Ratio est quia Christus, utpote Deus, Dominus, Salvator et Redemptor noster, longe praeferendus et parentibus et filiis: quare qui illis eum postponit, ut propter eos a fide vel lege Christi desciscat, hic indigne tractat Christum eique summam ignominiam irrogat; quare indignum se facit ut in Christi familia et schola recenseatur. Ita S. Hieronymus et alii.

Ita S. Saturus, cum ei minaretur Hunnericus rex, ni Arianus fieret, se uxorem ejus camelario in conjugium traditurum, cumque uxor id horrescens, obsecraret Saturum ut regi consentiret, ipse quasi alter Job respondit: «Tanquam una ex insipientibus mulieribus loqueris. Formidarem, mulier, si sola esset hujus vitae amara dulcedo: artificio, conjux, diaboli ministraris. Si diligeres maritum, nunquam ad secundam mortem attraheres proprium virum. Distrahant filios, separent uxorem, auferant substantiam, mei Domini ego securus de promissis, verba tenebo: Si quis non dimiserit uxorem, filios, agros aut domum, meus non poterit esse discipulus.» Ita Victor Uticensis, lib. I Wandal. Persec.

Idem, lib. III: «Matrona, ait, nomine Victoria, dum in conspectu vulgi continuato suspendio cremaretur, a marito jam perdito, filiis praesentibus, taliter rogabatur: Quid pateris, conjux? Si me despicis, vel horum, quos genuisti, miserere, impia, parvulorum. Quare oblivisceris uteri tui, et pro nihilo ducis, quos cum gemitu peperisti? Ubi sunt foedera conjugalis amoris? Ubi societatis vincula, quae inter nos dudum honestatis jure tabulae conscriptae fuerunt? Respice, quaeso, filios ac maritum, et regiae jussionis implere festina praeceptum, ut et imminentia adhuc tormenta lucreris, simul et mihi doneris et liberis nostris. Sed illa nec filiorum fletus, nec serpentis audiens blandimenta, affectum multo altius elevans a terra, mundum cum suis desideriis contemnebat.»


Versus 38: Qui Non Accipit Crucem Suam et Sequitur Me

38. ET QUI NON ACCIPIT (de manu Domini in humeros suos, at instar Christi eam bajulet et aequo animo ferat) CRUCEM SUAM, ET SEQUITUR ME, NON EST ME DIGNUS. — «Crucem,» ut scilicet paratus sit pro Christo ferre opprobria, verbera, carceres et mortem etiam durissimam et ignominiosissimam, qualis est mors crucis, quam Christus pro nobis sustinere dignatus est; quia, ut ait S. Chrysostomus in persona Christi, sicut ego summam vobis attuli beatitudinem, sic singularem obedientiam et affectionem a vobis postulo, imo reposco, ut in mea acie sitis leones.

Alludit Christus ad bajulationem suae crucis futurae; omnino enim par est et justum, ut post Christum crucem pro nobis bajulantem, nos quoque crucem nostram ejus amore et reverentia bajulantes sequamur, et tendamus in coelum. Hunc esse genuinum litterae sensum patet ex sequentibus. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus et alii. Potest tamen generatim per crucem hic accipi omnis tribulatio a Deo immissa. Crux enim a cruciatu dicitur, ait S. Gregorius; haec Christianis Christi ducis sui amore et exemplo fortiter ferenda est.

Mystice: crux est mortificatio. Ita S. Gregorius, hom. 33 in Evang., Beda et alii. Audi Euthymium: «Crucem, inquit, vocat Christus mortem ad ea quae mundi sunt, quia mortis instrumentum erat crux. Oportet enim eum qui Christum sequitur, mortuum esse ad mundanas voluptates.» Audi et Glossam: «Crux duobus modis portatur, vel cum per abstinentiam corpus afficitur, vel cum per compassionem proximi animus affligitur: peccata proximorum frixorium sunt sanctorum.» Simili modo S. Hilarius et alii haec accipiunt de cruce et martyrio spirituali, qua quis carnem, concupiscentiam et vitia crucifigit et a se resecat. Idem dico de sententia proxime sequenti. Addit S. Chrysostomus Christum meminisse crucis, ut sensim ad crucem et passionem suam animos discipulorum praeparet.

Denique S. Hieronymus: «In alio Evangelio, inquit, scribitur: Qui non accipit crucem suam quotidie, ne semel putemus ardorem fidei posse sufficere; semper crux portanda est, ut semper nos Christum amare doceamur.»


Versus 39: Qui Invenit Animam Suam, Perdet Illam

39. QUI INVENIT ANIMAM SUAM, PERDET ILLAM; ET QUI PERDIDERIT ANIMAM SUAM PROPTER ME, INVENIET EAM. — To invenit est praeteritum, non praesens. Graece enim est ὁ εὑρών. Sensus est, q. d. Qui animam, id est animae et vitae suae salutem corporalem et temporalem (ne sit amphibologia cum sequenti) in periculo mortis ob fidem meam apud tyrannos constitutam, per fidei et mei nominis negationem (hoc enim supplendum esse patet ex sequenti antithesi) invenit, id est acquisivit et lucratus est, is perdet animam, id est animae suae salutem aeternam, quae sola vera est salus, ibitque in gehennam. Et e contrario, qui perdiderit praesentem animae vitam ob professionem mei nominis et fidei, ut pro ea mortem oppetat et martyrium; hic inveniet vitam, salutem, felicitatem et gloriam animae aeternam. Ita Theophylactus et alii. Simile est cap. XVI, vers. 25, et Luc., cap. XVII, vers. 33.

Ita et Tertullianus, in Scorpiaco, cap. XI: «Animam, ait, ille invenit, qui negarit Christum lucrifaciendo vitam; sed perdet in gehennam, qui se putat in negando lucrifacere eam. Perdet autem eam ad praesens, qui confessus occiditur, sed inventurus eam in vitam aeternam.»

Qui ergo indulget animae suae, perdit eam; qui mortificat, salvat. Vide hic paradoxon: vita hic sita est in morte, et mors in vita. Si enim pro Christo morieris, vives; sin Christum neges, ut vivas, morieris in aeternum. Unde Tertullianus, in Scorpiaco, cap. V: «Voluit, ait, Deus mortem dissolvere, tormentis tormenta discutere, vitam auferendo conferre, carnem laedendo juvare, animam eripiendo servare.» Quare non potes meliore usu vitam expendere, quam si eam pro Christo prodigas, «nam pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus,» Psal. CXV. «Pretiosa, ait S. Cyprianus, epist. II, mors haec est quae emit immortalitatem pretio sanguinis,» juxta illud Sapient. III: «Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.»

Nota: Heb. מצא matsa, id est invenit, subinde significat «acquisivit, nactus est, comprehendit, assecutus est,» ut vertunt Septuaginta, Job, cap. III, 22; et Noster, I Reg. XXXI, vers. 3. Pari modo Graecum εὑρίσκω, id est invenio, saepe idem est quod impetro, obtineo, eruo, libero, assequor, comparo. Et latinum invenire est quasi in aliquid venire, aliquid acquirere et adipisci, ait Donatus. Sic Cicero, Philip. I, ait: «Qui propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognitionem ex contumelia invenit,» id est acquisivit. Plinius, in Praefat.: «Inde nomen divinum invenit,» id est adeptus est. Sic dicitur quis invenire laudem, mortem, famam, id est acquirere. Sic, Luc. I, ait Gabriel B. Virgini: «Invenisti gratiam apud Deum,» id est venisti in gratiam Dei, ejus gratiam inivisti, ejus amorem nacta et adepta es. Sic Apostolus, Rom. cap. IV, vers. 1: «Quid ergo dicemus invenisse,» id est assecutum esse «Abraham Patrem nostrum?» Genes. XXVI, 12, dicitur: «Sevit Isaac in terra illa et invenit,» id est acquisivit «in ipso anno centuplum.» Ratio est, quia quod quis in fundo suo natum invenit, hoc sibi acquirit. Sic hic, «qui invenit animam,» id est qui vitam suam in persecutione mortis periculo expositam et quasi perditam lucratur, acquirit et quasi de novo facit ad se venire; negando Christum, hic «perdet eam» in altera et beata vita. Res enim perdita si inveniatur, aestimatur quasi de novo acquisita. Est catachresis. Qui enim vitam, quam tyrannus petit, negando fidem conservat, hic eam quasi invenisse et de novo adeptus videtur.

Rursum מצא matsa, id est invenit, subinde significat quaesivit per metalepsin, quia presse non invenitur, nisi quod quaesitum est. Sic sensus est, qui invenit, id est qui quaerit vitam suam conservare, et quaerendo acquirit ac conservat. Sic Jonathas ait famulo: «Vade, et affer mihi sagittas,» ubi in Heb.: matsa, hoc est vade et inveni, id est quaere mihi sagittas, I Reg. XX, 21.

Ad haec matsa subinde notat libertatem, sufficientiam, copiam, facultatem, potentiam, ut Psal. XX, 9: «Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis,» id est sufficiat, potentior sit et fortior inimicis tuis. Sic hic invenire animam, est acquirere animae, id est vitae libertatem rerumque copiam et potentiam per negationem fidei: haec enim reges et tyranni negantibus Christum promittebant.


Versus 40: Qui Recipit Vos, Me Recipit

40. QUI RECIPIT VOS, ME RECIPIT; ET QUI ME RECIPIT, RECIPIT EUM QUI ME MISIT. — Qui enim recipit legatum, in legato recipit regem qui eum legavit, ut per eum loquatur et agat. Apostoli autem sunt legati Christi, et Christus Dei: qui ergo eos recipit, Christum in iis recipit, et in Christo ipsum Deum, juxta illud Pauli: «Pro Christo legatione fungimur tanquam Deo exhortante per nos.» II Cor. VI. Ita fecerunt Galatae Paulo: «Testimonium, ait ipse ad eos, cap. IV, vobis perhibeo, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi.» Et rursum: «Non me respuistis, sed sicut Angelum Dei excepistis, sicut Christum Jesum.» Proponit Christus hic praemia recipientibus Apostolos, ut Apostolis in paupertate, quam eis praecipit, v. g. praedicantibus, consulat in eaque confirmet, utque hospites ad eos libenter excipiendum invitet.


Versus 41: Qui Recipit Prophetam in Nomine Prophetae, Mercedem Prophetae Accipiet

41. QUI RECIPIT PROPHETAM IN NOMINE PROPHETAE, MERCEDEM PROPHETAE ACCIPIET; ET QUI RECIPIT JUSTUM IN NOMINE JUSTI, MERCEDEM JUSTI ACCIPIET. — «Prophetam,» id est doctorem et praedicatorem Evangelii, quales erant Apostoli. Olim enim Prophetarum munus erat, non solum praedicere futura, sed et populum docere ac praedicare legem ac verbum Dei. «In nomine Prophetae,» id est quia propheta, id est doctor et praedicator Christi. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Beda. Vide cap. VII, 15.

MERCEDEM PROPHETAE ACCIPIET. — Primo, aliqui sic explicant, q. d. Mercedem a Propheta accipiet, eamque hospitio et hospitalitate longe majorem, quia a propheta, id est praedicatore recipiet fidem et gratiam Christi, item orationes ejus apud Deum pro suo hospite.

Secundo, Euthymius: «Mercedem Prophetae accipiet,» hoc est, inquit, erit prophetae et praedicatori aequalis in praemio, et aequalibus cum eo honoribus dignus habebitur. Hoc subinde verum est, cum scilicet hospes tanta charitate recipit praedicatorem, quanta ipse praedicat, eique magno fervore cooperatur et causa est, ut plurimos convertat. Mensurae enim charitatis respondet mensura gloriae coelestis et beatitudinis essentialis. Quantum enim quis amat Deum, tanta visione Dei beabitur. Gradus enim visionis et gloriae correspondent et commensurantur gradibus charitatis. Alias verum non est: plus enim est praedicare Christum, ac proinde majoris meriti et praemii, quam sit praedicatorem hospitio excipere.

Tertio et genuine, «mercedem Prophetae accipiet,» quia sicut cooperatur prophetae cumque juvat, quia Propheta et praedicator est, ita particeps erit laboris, meriti et praemii prophetae non aequaliter, sed proportionaliter, scilicet secundum proportionem cooperationis et charitatis, qua praedicanti cooperatur. Sic enim jure communi receptatores latronum et furum simili cum iis poena plectuntur, licet non aequali. Qui enim alienae virtuti, vel crimini cooperatur, illius alieni operis naturam et meritum, indeque praemium vel supplicium in se trahit. Sic explicat S. Chrysostomus: «Mercedem Prophetae accipiet illam, inquit, quam decens est ut is capiat, qui Prophetam recipit;» alii: «Particeps erit mercedis Prophetis promissae.» Simile dat S. Gregorius, hom. 20 in Evang.: «Quia, inquit, et si ulmus fructum non habet, uvam tamen cum fructibus portans, haec sua efficit, quae bene sustentat aliena.» Sic enim hospes, per Prophetam quem recipit, prophetat et praedicat, ideoque Prophetae meritum et praemium percipit.

Huc facit vetus militiae lex: «Aequa pars erit descendentis ad praelium et remanentis ad sarcinas, et similiter divident hostium spolia,» I Reg. XXX, 24. Mercedem ergo Prophetae, id est prophetiae, sive praedicationis recipiet, quia eam adjuvit et promovit; sine eo enim praedicator (utpote carens victu) praedicare non potuisset.

Denique per «mercedem Prophetae» nonnulli accipiunt donum prophetiae, quod Abdiam prophetam meruisse censet S. Hieronymus, in Abdiam, eo quod ipse Prophetas in persecutione Jezabelis pane et aqua sustentasset: «Hic, inquit, quia centum Prophetas aluerat, accepit gratiam prophetalem, et de duce exercitus fit dux Ecclesiae. Tunc in Samaria parvum gregem paverat; nunc in toto orbe Christi pascit Ecclesias.» Censet enim ipse Abdiam, qui Prophetas sub Achab latitantes aluit, III Reg. XVIII, 13, eumdem esse cum Abdia, qui quartus est inter minores Prophetas. Idem censent S. Epiphanius, S. Dorotheus, S. Isidorus et alii, etsi verius sit alium fuisse ab eo, uti ostendi prooemio in Abdiam. Simili modo SS. Marius et Martha cum filiis, aliique plures, martyrium adepti sunt, eo quod martyres visitassent et aluissent in carcere, de quo mox plura.

Ex hac sententia colligit S. Ignatius, epist. ad Smyrnenses, eum qui recipit martyrem mercedem martyris recepturum: «Nimirum, inquit, qui honorat vinctum Jesu Christi, martyrum mercedem accipiet.» Hinc in historiis martyrum legimus multos fideles, qui martyres visebant, vel alebant, vel confortabant, vel sepeliebant, vel quovis alio modo fovebant, hoc ipso martyrium meritos, et reipsa martyres evasisse, ut patet in S. Vitale martyre, patre SS. Gervasii et Protasii, qui confortans S. Ursicinum in morte et martyrio nutantem, captus et martyrio affectus est. Idem contigit S. Sebastiano confortanti SS. Marcum et Marcellianum, et SS. Mario et Marthae cum duobus filiis visitantibus et adjuvantibus martyres Romae in carcere detentos, et plurimis aliis.

QUI RECIPIT JUSTUM IN NOMINE JUSTI (quia justus est) mercedem justi recipiet — eo modo, quo jam dixi de Propheta; imo si sit in peccato, gratiam poenitendi obtinebit fietque justus. Id enim saepe Sancti suis hospitibus verbo et exemplo persuadent, ac oratione apud Deum impetrant. Ita S. Franciscus Celani a milite hospitio exceptus, praedixit illi instantem mortem, confessionem persuasit, et apud Deum impetravit gratiam et salutem aeternam; nam miles illico confessus, initio refectionis expiravit. Vide S. Bonaventuram in Vita ejus, cap. XI, et Wading. in Annal. Minor. anno Christi 1225, num. 10.


Versus 42: Quicumque Potum Dederit Calicem Aquae Frigidae

42. ET QUICUMQUE POTUM DEDERIT UNI EX MINIMIS ISTIS CALICEM AQUAE FRIGIDAE, TANTUM IN NOMINE DISCIPULI; AMEN DICO VOBIS, NON PERDET MERCEDEM SUAM. — «Aquae frigidae,» quae res vilissima, estque pauperrimorum: «ne, ut ait S. Hieronymus, in calida quis sumptum lignorum causari possit,» nec in calice magnitudinem vasis, non enim dicit congium, nec amphoram, sed calicem, sive cyathum: quis enim adeo debilis, vel pauper est, qui cyathum aquae dare, aut ferre nequeat? Et S. Augustinus, serm. 62 De Tempore: «Quis erit, inquit, qui se possit excusare, cum etiam pro calice aquae frigidae mercedem se Dominus redditurum promiserit? Et quare frigidae dixit? Ne forte se posset aliquis pauper de lignorum penuria excusare, aut certe dicere se vasculum, ubi aquam calefaceret, non habere.»

IN NOMINE DISCIPULI, — id est quia meus discipulus est; quia mihi meaeque doctrinae adhaeret; quia in me credit; quia fidelis est Christianus, hoc est in honorem meum, meique intuitu et respectu. Hic enim Christi intuitus intentionem dantis ipsumque opus rectificat, nobilitat et exaltat, ut Christo factum videatur, quod Christiano collatum est, adeoque Christus sibi factum aestimet, et tale magna mercede remuneret. Si enim alio intuitu idem opus facias, v. g. quia tuus servus, cognatus, vel amicus est, parvi vel nullius apud Deum erit pretii et meriti: haec enim est eleemosyna actusque misericordiae naturalis, prior vero est actus misericordiae supernaturalis. Ita Suarez et Theologi. Audi Suarez, lib. II De Necessitat. gratiae, cap. XVI, 10: «Hisce Christi verbis insinuatur, quod opus misericordiae, si fiat homini solum, quia homo est, sit ordinis naturalis; si vero fiat, quia fidelis est, et civis Sanctorum ac domesticus Dei, sit opus misericordiae superioris ordinis, sive supernaturalis.»

Exemplum illustre est in Vita (extat apud Surium die 28 octobris) S. Anastasiae virginis et martyris. Haec enim, cum ei lingua praescinderetur et dentes evellerentur, viribus deficiens sitiensque poposcit aquam. Illam ei praebuit Cyrillus quidam, qui poculo aquae frigidae emit coronam martyrii. Cum enim Probus praeses intellexisset id ab eo quasi Christiano factum Christiane, morte et martyrio eum affecit.

Ex hac Christi sententia nonnulli Theologi cum Suarez probabiliter colligunt gratiam in justo augeri per actus remissiores, ut si justus, v. g., habeat gradus gratiae intensos ut octo, eliciat autem actum eleemosynae, dando, v. g., calicem aquae frigidae pauperi actu remisso ut tria, hoc tamen actu ipsum promeriturum augmentum gratiae habitualis intensae ut octo, ut additis tribus gradibus, intensa, vel extensa sit ut undecim.

Probatur primo, quia recipere Prophetam est facile et obvium, perinde ac recipere pauperem vel hospitem; hic tamen, licet jam justus et sanctus, recipiet mercedem Prophetae, quae est gloria aeterna, scilicet certos gradus visionis beatificae, ac proinde recipiet prius in hac vita gradus gratiae illi respondentes, gradus enim gloriae respondent gradibus gratiae. Ponamus ergo eum habuisse gradus gratiae octo: jam per hoc opus intensum tantum ut tria, accedent ei alii tres gradus gratiae; ergo minus remissum opus auget gratiam intensiorem.

Secundo, dare calicem aquae frigidae est opus minimum et facillimum, ac proinde communiter remissa intensione fit: nam dare, v. g., aureos decem vel viginti, longe majus est et difficilius; ac proinde requirit majorem conatum et intensionem voluntatis; et tamen illud, licet minimum, habet mercedem, ut ait hic Christus, scilicet certos gradus gloriae, et consequenter totidem gradus gratiae ei respondentes. Justus ergo, qui saepe actus charitatis intensiores elicuit, et per eos habitum gratiae accepit intensum ut viginti, si det calicem aquae frigidae per actum remissum ut duo, hujus operis mercedem accipiet, scilicet duos gradus gloriae, ac consequenter totidem gradus gratiae illis commensos: hi ergo duo gradus augebunt gradus gratiae viginti, ut fiant duo et viginti.

Tertio, si opus objective, et quasi essentialiter minus, quale est dare calicem aquae frigidae, auget gratiam acceptam ex opere quod majus est essentialiter et objective, quale est dare centum aureos pauperi; cur non pariter (imo magis) opus quod tantum accidentaliter est minus, puta remissius in intensione, augeat gratiam acceptam ex opere quod tantum accidentaliter fuit majus, quia scilicet fuit intensius et ardentius? Ita Suarez, tom. III De Gratia, lib. IX, cap. III, num. 36.

Denique significat hic Christus, nullum opus, licet minimum, praedicatori impensum, cariturum sua mercede. Talia autem sunt opera remissa, qualia plurima faciunt justi, ac proinde plurimorum operum mercedem perderent, si opera remissa non augeant gratiam intensiorem (pauci enim tam intensos actus eliciunt, ut habitum adaequent vel excedant), cujus tamen contrarium hic docet Christus.