Cornelius a Lapide

Matthaeus XI


Index


Synopsis Capitis

Primo, Joannes Baptista per discipulos quaerit a Christo, an ipse sit Messias? Christus, non per verba, sed per facta, puta per miracula respondet se esse Messiam. Secundo, vers. 7, Christus laudat Joannem quasi Angelum, quo inter natos mulierum nullus sit major. Tertio, vers. 16, arguit Judaeos, quod tam se, quam Joannem exploserint. Quarto, vers. 21, diras intentat civibus Corozaim et Capharnai, quod eo toties audito visisque tot signis, non crediderint. Quinto, vers. 25, docet Deum se suaque non nisi humilibus et mitibus revelare et communicare.


Textus Vulgatae: Matthaeus 11:1-30

1. Et factum est, cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. 2. Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis, 3. ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus? 4. Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis: 5. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 6. et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. 7. Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? 8. Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. 9. Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 10. Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. 11. Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo. 12. A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13. Omnes enim Prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt: 14. et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15. Qui habet aures audiendi audiat. 16. Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus, 17. dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis. 18. Venit enim Joannes, neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. 19. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. 20. Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent paenitentiam. 21. Vae tibi, Corozain; vae tibi, Bethsaida; quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. 22. Verumtamen dico vobis: Tyro et Sydoni remissius erit in die judicii, quam vobis. 23. Et tu, Capharnaum, numquid usque in coelum exaltaberis? usque in infernum descendes; quia, si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. 24. Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. 25. In illo tempore respondens Jesus, dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 26. Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. 27. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 28. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. 29. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris: 30. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.


Versus 1: Et Factum Est, Cum Consummasset Jesus

ET FACTUM EST, CUM CONSUMMASSET JESUS, PRAECIPIENS DUODECIM DISCIPULIS SUIS. — Est Graecismus. Ponitur enim participium pro infinitivo vel gerundio, praecipiens pro praecipere, q. d. Cum finem fecisset praecipiendi, vel, ut Graece est, διατάττων, id est ordinandi et instruendi Apostolos, tam praeceptis quam consiliis, tam malorum praedictionibus, quam bonorum promissionibus. Ita Maldonatus, Jansenius, Franciscus Lucas, Barradius et alii.

TRANSIIT INDE. — Separans scilicet se ab Apostolis, quos seorsim misit evangelizare, tum ut ipsi Christo secuturo viam praepararent docendo et miracula patrando, tum ut ipsi sui suaeque virtutis periculum facerent in hac missione, separati a Magistro. Porro, quid fecerint Apostoli ita a Christo missi et dimissi, tacet Matthaeus, sed narrat Lucas, IX, 6, et Marcus, VI, 12.

UT DOCERET ET PRAEDICARET IN CIVITATIBUS EORUM, — scilicet Galilaeorum, sive Judaeorum, ad quos capite praecedenti misit Apostolos; sed ita, ut ipse quoque seorsim ab iis iret per urbes eorumdem praedicatum. Nota Hebraismum: Hebraei enim pronominis relativi vel demonstrativi (quale to eorum) antecedens non exprimunt diserte, sed illud ex circumstantiis et quasi notum lectori, vel auditori intelligendum relinquunt. Simile est Ps. XCVIII, 8; IV Reg. XVII, 24; III Reg. V, 3, et alibi.


Versus 2: Joannes Autem Cum Audisset in Vinculis Opera Christi

JOANNES (Baptista) AUTEM CUM AUDISSET IN VINCULIS OPERA CHRISTI. — «Cum audisset» a discipulis suis, ut ait Lucas, VII, 18, ex quo pariter liquet hic esse hysterologiam, et quae hic de Joanne narrat Matthaeus a vers. 2 ad 20, contigisse ante missionem Apostolorum, quam ipse recensuit cap. X.

In vinculis. — Syrus, in domo vinctorum, puta in carcere, ubi eum incluserat Herodes, eo quod ipsius cum Herodiade adulterium reprehendisset. Igitur paulo ante suam mortem et martyrium, Joannes misit hos discipulos ad Christum, anno 32 aetatis Christi, qui fuit annus secundus praedicationis ejusdem, cum jam Christus per doctrinam et miracula inclaresceret, ut ab illo discerent ipsum esse Messiam sive Christum, ac se occiso et mortuo, ad illum transirent: alioqui enim schisma a Christo facere potuissent, praeponentes Joannem velut magistrum suum Christo; nam majora ipsos sensisse de Joanne quam de Christo liquet Matth. IX, 14. Sicut ergo cursores in stadio, decursa meta, alteri ad cursum sequenti lampada tradunt; sic Joannes defunctus suo munere et praedicatione, illam resignavit Christo. Et sicut aurora occumbens desinit in solem orientem, sic Joannes desiit in Christum; fuit enim ipse Lucifer solis justitiae, puta Christi. Quare adeo non invidit Christo gloriam orientem cum suo occasu, ut in eo gavisus sit; imo occumbere optavit, ut Christus oriretur; non enim ipse suam, sed Dei Christique gloriam ambiebat; unde ait: «Illum oportet crescere, me autem minui.» Joan. III, 30.


Versus 3: Tu Es Qui Venturus Es, an Alium Expectamus?

AIT ILLI: TU ES QUI VENTURUS ES, AN ALIUM EXSPECTAMUS? — «Qui venturus es,» Graece ὁ ἐρχόμενος, id est ille veniens, hoc est venturus, magnus scilicet ille Propheta, redemptor Israelis et salvator mundi, puta Messias ab omnibus Prophetis promissus et a Patribus avidissime desideratus, qui hoc tempore, expletis de eo prophetiis, quasi jamjam venturus ab omnibus exspectatur. Alludit ad oraculum Patriarchae Jacob, Gen. XLIX, 10: «Non auferetur sceptrum de Juda, etc., donec veniat qui mittendus est,» puta Messias.

Ex his Joannis verbis Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. X, et lib. IV Contra Marcion., XVIII, et Justinus, Quaest. XXXVIII ad Orthodoxos, opinantur Joannem dubitasse de Jesu, an ipse esset Messias sive Christus, sed perperam; nam jam in baptismo Christi, Joannes eum baptizans, viderat Spiritum Sanctum specie columbae in eum descendentem, ac vocem Patris audierat: «Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.» Matth. III, 17. Quocirca Joannes clarissimum dederat ipsis testimonium, dicens: «Ecce Agnus Dei.» Joan. I, 32.

Alii opinantur Joannem non dubitasse quidem quin Jesus esset Christus, sed interrogare hic duntaxat, an ipse post mortem sit venturus in limbum, ut se propediem post mortem eo abiturum, ac Patres in eo degentes visitet et liberet. Ita S. Hieronymus, quem audi: «Non ait: Tu es, qui venisti, sed: Tu es, qui venturus es. Et est sensus: Manda mihi, quia ad infernum descensurus sum, utrum te et inferis debeam nuntiare, quia nuntiavi superis? an non conveniat Filio Dei, ut gustet mortem, et alium ad haec sacramenta missurus es?» Et S. Gregorius, hom. 6: «Non dubitat, ait, esse mundi redemptorem, sed quaerit an sit ad inferni claustra descensurus.» Verum hoc quoque minus appositum et probabile videtur.

Dico ergo: Joannes mittit discipulos, ac rogat Jesum, an ipse sit ille, «qui venturus est,» id est an ipse sit Messias, non quod de eo dubitaret, sed quod morti vicinus, discipulos de eo dubitantes voluerit instrui et ad Christum traduci. Ita S. Hilarius, Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, Rupertus et alii: ubi nota prudentiam S. Joannis; ipse enim nomine suo interrogat Jesum, an ipse sit Christus, quia discipuli ex se non fuissent ausi hoc proponere Christo: nimirum optimus est medicus, qui ut aegrotum curet, se quoque fingit aegrotare, et medicinam austeram sumit. Unde S. Paulus: «Quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?» II Cor. XI, 29.


Versus 4: Euntes Renuntiate Joanni Quae Audistis et Vidistis

ET RESPONDENS JESUS, AIT ILLIS: EUNTES RENUNTIATE JOANNI QUAE AUDISTIS ET VIDISTIS. — «Quae audistis,» scilicet ab astantibus narrari miracula a me facta; «et vidistis,» quae scilicet praesentibus vobis feci, ut vestrae quaestioni non verbo, sed facto et reipsa responderem. Testimonium enim a rebus efficacius et credibilius est, ait S. Chrysostomus, haec enim miracula, quae vidistis me facientem, sunt indices veri Messiae assignati ab Isaia, XXXV, 5, et LXI, 1. Unde Lucas, VII, 21, addit: «In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum.» Nec enim Elias, nec Eliseus, nec Moyses, nec quis alius Propheta tot ac tanta fecit miracula, quot Christus; ut ex iis ipse agnosceretur caeteris omnibus esse major, esseque Messias ab Isaia hoc indicio praemonstratus. Unde S. Cyrillus, lib. II Thesauri, cap. IV: «Christus, inquit, miraculorum magnitudine simul et multitudine ostendit se Messiam esse;» adde et beneficentia. Haec enim Christi miracula omnes infirmitates et infirmos sanabant: Moyses vero, licet miracula plura ediderit in decem plagis Aegypti, tamen iis non sanavit, sed potius afflixit et occidit Aegyptios, Exod. VII et seq. Christus vero «transiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo.» Act. X, 38. Hoc ergo fuit certum indicium ipsum esse Messiam. Quocirca manus illius dicuntur «tornatiles,» id est versatiles et agiles ad benefaciendum omnibus, «plenae hyacinthis,» id est coelestibus operibus, miraculis et beneficiis. Cant. V, 14. Vide ibi dicta.


Versus 5: Caeci Vident, Claudi Ambulant, Leprosi Mundantur

CAECI VIDENT, CLAUDI AMBULANT, LEPROSI MUNDANTUR, SURDI AUDIUNT, MORTUI RESURGUNT, PAUPERES EVANGELIZANTUR. — Alludit, imo citat illud Isaiae, XXXV: «Deus ipse veniet, et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum.» Et cap. LXI, 1: «Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem,» etc.

PAUPERES EVANGELIZANTUR. — Theophylactus et Euthymius τὸ evangelizantur capiunt active, q.d. Pauperes Apostoli evangelizant et praedicant Evangelium: verum εὐαγγελίζονται, id est evangelizantur, est verbum passivum, non activum; unde Syrus: «Pauperibus evangelizatur.» Sensus ergo est, q.d. Ego evangelizo pauperibus, iisque praedico Evangelium, ipsique illud avide recipiunt, cum divites illud respuant; pauperes enim cum sint inopes in terra, sperant ambiuntque opes coelestes, quas promittit Evangelium. Alludit, imo citat illud Isaiae, LXI, 1: «Ad annuntiandum mansuetis misit me,» ubi Septuag. pro ענוים anavim, id est mansuetis, legentes עניים aniim, id est pauperibus, vertunt «ad evangelizandum pauperibus misit me.» q.d. Pauperibus non coactis, sed pauperibus spiritu et voluntariis, ac consequenter mitibus et mansuetis, ut vertit S. Hieronymus, Isai. LXI, annuntiatur et promittitur gratia, caeteraque bona Evangelii, et regnum in coelis aeternum, quod ut mundo paradoxum est et valde mirum, ita proprium est Messiae indicium ab Isaia assignatum. Simplicius per «pauperes» accipias inopes, scilicet Apostolos, discipulos et turbas; hisce enim praedicabat Christus, ut ostenderet animas pauperum coram Deo tam pretiosas esse, quam divitum, ideoque Christum utrosque aequare in Evangelio, ita S. Hieronymus. Vide dicta Isaiae, LXI, 1. Vis ergo Christum imitari? pauperes doce, dirige, solare, juva.


Versus 6: Beatus Est Qui Non Fuerit Scandalizatus in Me

ET BEATUS EST, QUI NON FUERIT SCANDALIZATUS IN ME. — Qui, scilicet, non fuerit mea humili conversatione et abjectione offensus. Syrus: «Felix ille, qui non impegerit in me»; quia, ut ait S. Gregorius, hom. 6: «Mira quidem facio, sed abjecta perpeti non dedignor.» Tacite notat discipulos Joannis, qui illa offendebantur, ac significat se eorum corda et mentis arcana perspicere. Ita S. Chrysostomus et S. Hieronymus, epist. 151 ad Algasium, Quaest. I: «Non Joannem, ait, sed discipulos ejus percutit.» Unde Glossa τὸ «qui non fuerit scandalizatus» exponit: Qui de divinitatis meae potentia non dubitaverit. Et S. Gregorius, hom. 6 in Evang., ait infideles scandalizatos fuisse in Christo, cum post tot miracula morientem in cruce viderunt. Sic et Hilarius: «Quia futura erat crux plurimis scandalum, ait, beatos eos professus est Christus, quorum fidei nihil tentamenti deferret crux, mors, sepultura.»


Versus 7: Quid Existis in Desertum Videre? Arundinem Vento Agitatam?

ILLIS AUTEM ABEUNTIBUS. — Ne turba putaret Christum adulari Joanni ejusque gratiam captare, ait S. Chrysostomus, si coram ejus discipulis ipsum laudasset, ideo permisit eos prius abire, deinde coram populo eum laudavit, ut populus testimonio Joannis, quo testatus erat ipsum esse Christum, fidem adhiberet, dum intelligit a Christo Joannem esse virum divinum, et quasi Angelum e coelo lapsum.

COEPIT JESUS DICERE AD TURBAS DE JOANNE: QUID EXISTIS IN DESERTUM VIDERE? ARUNDINEM VENTO AGITATAM? — Graece καλαμὸν σαλευόμενον, id est undantem et fluctuantem, instar undarum et fluctuum maris. Simili metaphora segetem vocamus fluctuantem, dum vento impellente huc illucque agitatur. Christus removet suspicionem, quae populo ex hac legatione Joannis obrepere potuisset, scilicet, Joannem mutasse sententiam suam de Jesu, ut cum prius eum putarit esse Messiam, jam de eo dubitet, ideoque discipulos id interrogatum ad Jesum miserit. q.d. Ne putetis, o Judaei, Joannem aliter de me nunc sentire, quam ante senserit; Joannes enim non est arundo quae vento huc et illuc agitatur, ut leviter aliquid asserat, ac postea idipsum ob dicta hominum reciprocet et revocet; sed est velut quercus, quae immota in veritate et constantia contra omnia laudantium et detrahentium flabra consistit, ut quod prius, cum liber esset, tanta libertate de me sensit et testatus est, idipsum nunc carceri ab Herode inclusus pari fortitudine sentiat et testetur, nec ob metum Herodis sententiam mutet, ideoque discipulos suos ad me misit, ut ipsi reipsa ex miraculis videant testimonium ejus de me esse verum meque esse Messiam. Quin et vos ipsi qui Joannem toties loquentem et praedicantem audistis, creditis illum non esse virum levem, qui mutetur ut arundo, sed serium et constantem, qui a Deo agitatur, ut quod semel dixit, hoc semper dicat; ideo enim e domibus vestris in desertum Joannem visuri et audituri existis, utique non exituri, nisi illum talem crederetis. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Cyrillus, Beda et alii.

Per «arundinem» ergo primo, cum S. Gregorio, hom. 9 in Ezech., mentis instabilitatem; secundo, cum S. Chrysostomo, inde nascentem doctrinae et praedicationis inconstantiam accipe. Arundo enim est, qui leviter quid credit ob rumores hominum, ideoque ob contrarios rumores leviter discredit et sententiam mutat. Arundo est, qui ob laudes hominum pietatis officia colit, sed ob irrisionem aliorum mox eadem omittit. Arundo est, qui ob lauta promissa doctrinam veram praedicat, sed ob aliorum minas eamdem subticet, vel in dubium revocat. Arundo ergo est inconstantiae et inconstantis imago et symbolum, aeque ac polypus, vespertilio, Euripus, ventus, mulier; unde adagia: «Polypi mentem habet; Euripus homo; mulieris animus; vento, chamaeleonte, Proteo, vespertilione mutabilior; cothurno versatilior; duabus sedet sellis; aliud dicit stans, aliud sedens.»

Tropologice: arundo est homo levis, varius et jactabundus, qui primo nunc verbis adulantium et laudantium impulsus aliquid asserit, nunc verbis vituperantium et minantium adactus idem negat, sicut arundo ventis contrariis in contraria agitatur; secundo, qui veritate, virtute et constantia est vacuus, sicut arundo inanis est et medulla vacua; tertio, qui nullum boni operis fructum edit, sicut arundo est infrugifera; quarto, qui fluxu mundi et fluxis ejus voluptatibus oblectatur et pascitur sicut arundo; quia arundo sicca, juxta aquas crescit et pascitur: unde ejus epithetum est, ut vocetur «fluvialis arundo»; qua de re eleganter et pie scribit S. Augustinus, in Psal. CXXXVI, 1, ad illa: «Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion:» «Flumina,» ait, «Babylonis» sunt omnia quae hic amantur et transeunt: «Sede super flumina, noli sedere in flumine, noli sedere sub flumine. Ecce in Babylonia pulchra sunt, quae tenent, non te teneant, non decipiant,» etc. Audi Auctorem Imperfecti: «Omnis homo carnalis, vacuus in fide, levis in sensu, mollis in passionibus, arundo est.»

Audi S. Gregorium, hom. 6 in Evang.: «Quid per arundinem, nisi carnalis animus designatur? Qui mox ut favore vel detractione tangitur, statim in partem quamlibet inclinatur. Si enim ab humano ore aura favoris flaverit, hilarescit et extollitur, totumque se quasi ad gratiam inflectit. Sed si inde ventus detractionis eruperit, unde laudis aura veniebat, mox eum quasi in partem alteram ad vim furoris inclinat. Sed arundo vento agitata Joannes non erat, quia hunc nec blandum gratia, nec cujuslibet detractionis ira asperum faciebat; nec prospera hunc erigere, nec adversa noverant inclinare. Arundo ergo vento agitata Joannes non erat, quem a status sui rectitudine nulla rerum varietas inflectebat.» Unde eum nobis imitandum proponens, subdit: «Non nos prospera elevent, non adversa perturbent, ut qui in soliditate fidei figimur, nequaquam rerum transeuntium mutabilitate moveamur.»

Audi S. Ambrosium, lib. V in cap. VII Luc., 24: «Negat Dominus in desertum, id est in mundum esse prodeundum, ut mente carnis inflatos vacuosque virtutis internae nobis putemus imitandos, quos procellis mundi hujus obnoxios vita mobilis inquietat, jure arundini comparandos, in quibus solidae justitiae nullus est fructus, qui forensibus criniti phaleris, nodis obsiti, vacuo oris strepitu sonori, nulla sui utilitate, frequenti etiam offensione, intus inania, foris speciosa sectantur. Arundines sumus, nulla validioris naturae radice fundati; et si levis aspiraverit prosperioris aura successus, vago motu proximos verberamus, inopes ad suffragandum, faciles ad nocendum. Arundines fluvios amant, et nos labentia mundi caduca delectant. Tamen hanc arundinem si quis de terrae evellat plantariis, et superfluis exuat, expolians veterem hominem cum actibus ejus, et Scribae velociter scribentis manu temperet, incipit non arundo esse, sed calamus, qui praecepta caelestium scripturarum penetralibus imprimat mentis, tabulis cordis inscribat.»

Subdit deinde Ambrosius bonam arundinem esse Christum, de quo prophetatum est, Isaiae XLII: «Arundinem quassatam non confringet: quoniam carnem, quam peccata quassaverant, resurrectionis virtute solidavit. Bona arundo caro Christi, quae serpentis caput et mundanae cupiditatis illecebras patibulo crucis affixit.»


Versus 8: Hominem Mollibus Vestitum? Ecce Qui Mollibus Vestiuntur in Domibus Regum Sunt

SED QUID EXISTIS VIDERE? HOMINEM MOLLIBUS VESTITUM? ECCE QUI MOLLIBUS VESTIUNTUR IN DOMIBUS REGUM SUNT. — «Mollibus,» scilicet vestibus, ut addunt Graeca et Syrus. Mollibus vero vestiri, est deliciose vivere et epulari (uti faciebat dives epulo, qui quotidie induebatur purpura et bysso, et epulabatur splendide, Luc. XVI, ut ex hoc mollis et lascivus videri possit, ideoque mutabilis), quasi dicat: Joannes non est mollis et delicatus, non ambit mensas divitum Scribarum opiparas, ut eas ambiens illisque adulans sententiam de me editam mutet et revocet, quia ipse non urbes et aulas, sed desertum quaerit; non mollibus vestitur et alitur, sed pilis camelorum, locustis et melle sylvestri, ait S. Hieronymus; quare ipsum nec aula, nec aulica mollities, adulatio vel ambitio in transversum agent, quia ipse omnis mundanae gloriae, aeque ac voluptatum, velut eremita et coelicola, est contemptor iisque longe superior, utpote in ipsa veritate, ipsoque Deo et coelo mente defixus. Deliciae enim adulationis et falsitatis sunt magistrae, asperitas autem veritatis et sanctitatis est doctrix. Unde Tertullianus, in lib. ad Martyres: «Virtus, ait, duritia exstruitur, mollitie vero destruitur.» Et S. Chrysostomus: «Qui mollibus, ait, vestiuntur in domibus regum sunt; qui vero talia non habent, in coelis sunt.»

Sic S. Franciscus, ait S. Bonaventura in ejus Vita, cap. V, vestis horrebat mollitiem, asperitatem amabat, asserens propter hoc Joannem Baptistam ore divino fuisse laudatum. Si quando vero in data sibi tunica lenitatem sentiret, chordulis eam contexebat interius, quia non in casulis pauperum, sed in palatiis principum, vestium dicebat requirendam esse mollitiem. Addebat daemones asperitate terreri, mollitie invitari. Lege vitas Sanctorum, ac intuere et imitare eorum austeritatem vitae, quae multum valet ad sanctitatem et sanctitatis famam apud alios conciliat, ut libere et efficaciter eis viam poenitentiae, mortificationis et virtutis praedicare, et suo exemplo persuadere valeat.


Versus 9: Prophetam? Etiam Dico Vobis, et Plus Quam Prophetam

SED QUID EXISTIS VIDERE? PROPHETAM? ETIAM DICO VOBIS ET PLUS QUAM PROPHETAM. — Syrus, «propheta praestantiorem.» Objicies Joannes ipse negat se esse Prophetam, Joan. I, 21. Respondetur: id dicit ex humilitate, sed vero sensu. Propheta enim proprie dicitur, qui futura praedicit, uti facit Isaias, Jeremias caeterique Prophetae: Joannes autem Christum non futurum praedixit, sed praesentem ostendit. Christi ergo fuit index potius, quam propheta, ideoque Christus eum ait esse plus quam prophetam: Primo, quia ita Christum venturum praedixit, ut mox eum praesentem digito indicaret: fuit ergo ipse non solum propheta, sed et demonstrator Christi. Secundo, quia divino spiritu illustratus, Christum Christique in carne oeconomiam clarius, plenius et perfectius, quam aliquis prophetarum cognovit. Tertio, quia ipse fuit Angelus, id est legatus et praecursor ipsius Christi, et immediate ab eo missus, idque coram eo et ante faciem ejus, juxta illud Malach.: «Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te,» uti subjicit Christus. Quarto, quia ipse major fuit omnibus omnino prophetis, uti asserit Christus, vers. 11.


Versus 10: Ecce Ego Mitto Angelum Meum Ante Faciem Tuam

HIC EST ENIM DE QUO SCRIPTUM EST: ECCE EGO MITTO ANGELUM MEUM ANTE FACIEM TUAM, QUI PRAEPARABIT VIAM TUAM ANTE TE. — Citat Christus verba Malachiae, III, 1. Vide ibi dicta: attuli enim ibidem causas et analogias, cur Joannes vocetur angelus, ideoque multi putarunt eum revera non esse hominem, sed angelum, teste Eusebio, lib. I Demonstr., cap. V. Unde Auctor Imperfecti hic: «Mirabilis, ait, fuit qui humana natura angelicam sanctitatem transgressus est, et obtinuit quod non habuit natura per gratiam Dei.»


Versus 11: Non Surrexit Inter Natos Mulierum Major Joanne Baptista

AMEN DICO VOBIS, NON SURREXIT INTER NATOS MULIERUM MAJOR JOANNE BAPTISTA: QUI AUTEM MINOR EST IN REGNO COELORUM, MAJOR EST ILLO. — Lucas, VII, 27 (lege 28), addit «propheta»: «Non surrexit, ait, major propheta.» Unde Toletus ibidem ex S. Ambrosio et Hilario notat Joannem majorem a Christo dici non absolute, sed prophetam duntaxat, quia Apostoli eo majores fuere, vel certe ei omnino suppares. Verum ex τῷ propheta Christus intelligendum relinquit, nullum alium Joanne fuisse majorem, quia prophetae olim habebantur et revera erant viri sanctissimi; inde prophetae vocati sunt sancti quilibet, ut religiosi illi, qui in libris Regum nuncupantur «filii prophetarum»; quia ergo nullus prophetarum major fuit Joanne, inde colligendum relinquit neminem alium eo fuisse majorem.

Tacite ergo Christus hic Joannem vocat omnium maximum, alioqui enim non recte hinc concluderet Joannem esse plus quam prophetam, quod tamen probare intendit. Intellige hoc de hominibus veteris Testamenti, praecedentis scilicet saeculi usque ad Christum. Non ergo Joannes hic comparatur cum Christo, B. Virgine vel Apostolis, qui Christum secuti sunt, et ob dignitatem Apostolicam Joanne non fuere minores, sed potius majores. Dices: Moyses fuit major Joanne, quia de Moyse dicitur Deut., cap. ult., vers. 10: «Et non surrexit ultra propheta in Israel, sicut Moyses.» Resp. Ibidem additur: «Quem nosceret Dominus facie ad faciem; in omnibus signis et portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti Pharaoni.» q.d. Non fuit similis propheta Moysi, similis, inquam, in isto familiari Dei alloquio et potentia, qua tot plagis percussit Aegyptum; in aliis autem rebus Joannes similis, imo major fuit Moyse caeterisque prophetis.

Primo, quia Joannes in utero matris fuit sanctificatus, et reipsa prophetavit; exultans enim in utero, nuntiavit matri et reliquis Christum jam esse incarnatum in utero B. Virginis. Ita S. Chrysostomus et Euthymius. Id autem non legimus de Moyse vel alio propheta.

Secundo, quia solus Joannes Baptismum paenitentiae instituit, eoque Christum baptizavit.

Tertio, ipse primus praedicavit regnum coelorum, multosque convertit et in illud induxit.

Quarto, ipse missus fuit a Deo, ut esset Christi praecursor et paranymphus, eumque toti mundo ostenderet, ipsumque esse Messiam et unicum Dei Filium testaretur, quod officium et dignitas omnia prophetarum officia et dignitates longe transcendit.

Quinto, ipse a Malachia comparatus est Angelis, et multo ante nativitatem promissus, ac per Eliam aliosque prophetas fuit adumbratus, illi enim fuere typi Joannis.

Sexto, abundantior et sublimior fuit spiritus prophetiae, vita et gesta Joannis, quam caeterorum prophetarum, teste S. Hieronymo, et S. Augustino, libro II Contra Advers. legis et Prophetae, cap. V. Joannes enim fuit quasi continuum miraculum, in conceptione, in utero, in nativitate, in vita angelica; miraculo enim ex parentibus sterilibus conceptus fuit; miraculo, Christum in utero agnovit, salutavit et adoravit; miraculo nascens, commune omnibus gaudium afflavit; miraculo, in circumcisione patri muto loquelam reddidit; miraculo puer abiit in desertum, ibique tota vita vixit quasi angelus. Unde de eo canit Ecclesia:

O nimis felix, meritique celsi,
Nesciens labem nivei pudoris,
Praepotens martyr, eremique cultor,
Maxime Vatum.

Habet ergo Joannes lauream virginitatis, prophetiae, doctoratus et martyrii. Audi B. Petrum Chrysologum, serm. 28: «Joannes schola virtutum, magisterium vitae, sanctitatis forma, norma justitiae, virginitatis speculum, pudicitiae titulus, castitatis exemplum, poenitentiae via, peccatorum venia, fidei disciplina; Joannes major homine, par Angelis, legis summa, Evangelii sanctio, Apostolorum vox, silentium Prophetarum, lucerna mundi, praeco Judicis, praecursor Christi, metator Domini, Dei testis, totius medius Trinitatis.» Vide decem praerogativas S. Joannis, quas recenset S. Bernardus, serm. De Privilegiis Joannis Baptistae; et alias viginti et octo quas enumerat noster Barradius, lib. VIII, cap. III et IV, ac homilias S. Chrysostomi de eodem.

QUI AUTEM MINOR EST IN REGNO COELORUM, MAJOR EST ILLO. — Joanne Baptista: Primo, q.d. Minimus beatus in coelo major, id est beatior, perfectior, excellentior et gloriosior est Joanne, utpote adhuc mortali et viatore. Addit hoc Christus, ut acuat auditores ad prosequendam beatitudinem et salutem suam per legem Evangelicam, quam ipse attulit: hoc enim est regnum coelorum, ex quo praedicationem suam coepit et continuavit Christus. Unde de eo subdit, vers. 12: «Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.» Ita S. Hieronymus, Beda, et S. Augustinus, lib. II Contra Advers. legis et Prophet., cap. V. Accedit S. Ambrosius qui sic explicat, q.d. Angelus minimus in coelo major est Joanne et quolibet sancto, qui portat corpus quod corrumpitur et aggravat animam, ait S. Augustinus ibidem.

Secundo, magis proprie, presse et nervose dicas cum S. Chrysostomo, Theophylacto, Euthymio, Salmerone et Jansenio, Christum se hic opponere ac una parte se supponere, sed alia anteponere, Joanni, q.d. Dixi inter natos mulierum non fuisse majorem Joanne in veteri Testamento, at ne putetis illum esse maximum, esseque Messiam; addo Christum, qui Joanne est junior et in schola adhuc minor, ipso tamen esse majorem. Alludit Christus ad illud Joannis de seipso dictum: «Qui post me venturus est, ante me factus est,» id est mihi praelatus et antepositus est, velut me major, Joan. I, 15. Aut, q.d. Ego Christus, qui aetate et opinione vulgi sum minor Joanne in praedicando, tamen in regno coelorum major sum illo, quia ita praedico, ut simul gratiam aspirem, qua fideles mihi regnum hoc reipsa consequantur: unde comma ponendum videtur post τὸ «minor», non post τὸ «regnum coelorum», ut recte advertit Franciscus Lucas; Graece enim Christus vocatur ὁ μικρότερος, id est minor, junior, humilior, depressior Joanne, aut minor Hebr. הקטון hacqaton, id est ille parvus, hoc est minimus, humillimus, abjectissimus, qualis fuit Christus, dicens: «Ego autem sum vermis et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis,» Psal. XXI. Saepe enim comparativus ponitur pro superlativo. Hinc exponit S. Augustinus loco jam citato, q.d. Ego Christus, qui Joanne minor sum aetate, eodem tamen major sum majestate, aeternitate, potestate, gratia et gloria. Huc accedit S. Caesarius, frater S. Gregorii Nazianzeni, Dialog. 3, qui sic explicat, q.d. Christus, qui in regno coelorum Angelis est minor humana natura, Heb. II, 7, hic tamen major est Joanne.

Tertio, noster Maldonatus consequenter ad secundum sensum jam datum sic explicat, q.d. «Minor» id est minimus Christianus in regno coelorum, id est in Ecclesia, quae praedicat et ducit ad regnum coelorum, «major», id est dignior et sublimior est Joanne. Major est, inquam, ratione status Ecclesiae, et ex Evangelii natura major potest esse Joanne Baptista; lex enim nova Christi est lex gratiae, quam semper augere possumus. Unde Joannes Baptista et omnes veteres gratiam suam a Christo et lege nova acceperunt. Ecclesia enim nova sive Evangelica, vocatur regnum coelorum, vel, ut Lucas ait, regnum Dei, quia ipsa est via et incohatio vitae et beatitudinis coelestis. Sic fere S. Cyrillus, lib. II Thesauri, cap. IV, et Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 68.

Symbolice: S. Caesarius, Dialog. 3 jam citato: «Minor, inquit, est Apostolorum junior, S. Joannes Evangelista, qui Joanne Baptista major est, quia Apostolus et Evangelista super pectus Christi recubuit.»


Versus 12: Regnum Coelorum Vim Patitur, et Violenti Rapiunt Illud

A DIEBUS AUTEM JOANNIS BAPTISTAE USQUE NUNC, REGNUM COELORUM VIM PATITUR (Syrus, «cum violentia accipitur»), ET VIOLENTI RAPIUNT ILLUD. — Luc. XVI, 16: «Ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.» Pertinet hoc quoque ad laudem Joannis, ostenditque ipsum esse plus quam prophetam, q. d. Joannes primus coepit praedicare regnum coelorum, adeoque efficax fuit ejus praedicatio, conjuncta cum sanctae et angelicae vitae exemplo, ut multi ab eo baptizati paenitentiam egerint, vitam mutarint et ad coelum magno studio contenderint; hoc studium ego succedens Joanni, per me et Apostolos promovi, et in dies promoveo, ac deinceps promovebo.

Quare nunc regnum coelorum βιάζεται, id est vim patitur. Vatablus, «vi invaditur, vi occupatur, ad illud vi tenditur.» Primo, quia magna multitudine, studio, aviditate, impetu, alio alium praevertere satagente, ad illud obtinendum, imo rapiendum homines a Joanne excitati concurrunt; sicut merx aliqua rara, v. g. vinum Creticum, vel saccharum, cum ab hominibus avide emitur, rapi dicitur.

Secundo, quia non naturali propagine, ut volebant Judaei, non etiam naturae pondere et virtute, sed supernaturali vi gratiae, quae naturam superat, hoc regnum jam ab omnibus ambitur quasi invaditur, adeoque peccatores, ut publicani, meretrices et Gentiles ipsis Pharisaeis et Judaeis, qui sibi solis quasi filiis Abrahae hoc debitum putabant, fervore Spiritus et paenitentiae illud praeripiunt, eripiunt et quasi vi auferunt, quasi dicat: Certant pro regno coelorum Pharisaei et Christiani, sed Christiani illud eis vi extorquent. Unde S. Hilarius et S. Ambrosius, sub finem, lib. V in Luc.: «Rapitur Christus, inquiunt, cum aliis nascitur, aliis deligitur et suffragatur.» Addit Ambrosius: «Rapuit Ecclesia a Synagoga regnum. Regnum meum Christus est. Rapitur ergo regnum coelorum, cum Christus a domesticis denegatur, a Gentibus adoratur. Rapitur, cum ab illis repudiatur, a nobis colitur.»

Tertio, quia propter regnum coelorum terreni homines sibi et suis vitiis vim inferunt per paenitentiam, paupertatem, continentiam, mortificationem. Unde Lucas habet: «Omnis in illud vim facit.» Ita S. Chrysostomus, Hieronymus, Gregorius, hom. 1 in Evang.; Theophylactus, Euthymius, Beda, et S. Basilius, orat. De Abdicatione rerum.

In Vitis Patrum (extat in editione nostri P. Heriberti, pag. 590, n. 40.) narratur visio anachoretae cujusdam, qui vidit discipulum suum una nocte septem in coelo coronas meruisse, eo quod septies cogitationibus suis et cupiditati somni viriliter restitisset: unde intellexit, quod quoties quis cogitationibus et cupidinibus suis obluctatur, toties coronetur a Deo. Etenim scriptum est: «Regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud.» Haec ibi.

Quarto. S. Hieronymus, epist. 152 ad Algasiam, Quaest. I: «Regnum coelorum, ait, vim patitur;» quia proprium est Angelorum, utpote coelestium spirituum. Vis ergo illi quasi fit, cum a terrenis hominibus invaditur, uti olim a gigantibus invasum fuisse fabulantur poetae: nunc enim per Joannem, et magis per Christum fit, «ut qui homo natus est, angelus esse desideret, et terrenum animal coeleste quaerat habitaculum,» ait S. Hieronymus; sicut violentum esset, si pisces relicto naturali maris elemento in terra, et vice versa crassi boves in mari cuperent habitare.

Porro S. Ambrosius, sub finem lib. V in Lucam, et fusius, serm. 3, pro «vim patitur», vertit «cogitur», id est «densatur», quia ingredientibus peccatoribus et Gentilibus, turba introeuntium fit densior. Verum Graecum βιάζεται proprie significat «vim pati», etsi eodem redeat sensus; nam ex turba densata irruente et se comprimente vim patitur.

Praeclare vero in eodem serm. S. Ambrosius: «Vim, ait, facimus Domino, non compellendo, sed flendo; non provocando injuriis, sed lacrymis exorando; non blasphemando per superbiam, sed per humilitatem moerendo. O beata violentia, quae non indignatione percutitur, sed misericordia condonatur! Beata, inquam, violentia, quae vim patienti bonitatem elicit et utilitatem tribuit inferenti. Mala res admittitur, et de injuria nemo causatur; vis admittitur, et religio propagatur. Quisquis enim violentior Christo fuerit, religiosior habebitur a Christo. Aggredimur in itinere Dominum (siquidem ipse est via), et more latronum suis eum spoliare nitimur, cupimus illi auferre regnum, thesauros et vitam; sed ille tam dives et largus est, ut non abnuat, non resistat, et cum omnia dederit, nihilominus omnia possideat.» Deinde modum et arma hujus violentiae subjicit, dicens: «Aggredimur illum non ferro, non fuste, non saxo, sed mansuetudine, bonis operibus, castitate. Haec sunt arma fidei nostrae, quibus in congressione certamus. Ut autem his armis uti in vi inferenda possimus, ante corporibus nostris vim quodammodo faciamus; expugnemus membrorum vitia, ut virtutum praemia consequamur: prius enim ipsi regnare debemus in nobis, ut regnum possimus diripere Salvatoris.»

ET VIOLENTI RAPIUNT ILLUD. — «Violenti,» scilicet, in regnum coelorum, qui scilicet illi vim inferunt illudque vi invadunt, eo sensu quo jam dixi. Alludit ad civitatem opulentam in monte sitam, quae magna vi superanda et expugnanda est, ac reipsa a militibus, qui ejus opibus inhiant, confertim irruentibus expugnatur; maxime vero alludit ad regnum Chananaeae, sive terrae promissae, quod Josue et Hebraei vi et armis expugnarunt; hoc enim erat typus regni coelorum. Simili enim modo coelum a terrigenis, magna vi in altum per conversationem coelestem scandentibus, superandum est. Coelum empyreum adeo altum est, sublime et elevatum a terra, ut si quis viveret per octo annorum millia, et quotidie directe in altum scanderet per centum milliaria, tamen per 8000 jam dicta, necdum eo perveniret, uti ex P. Clavio ostendi, Gen. II, 16. Et quia hoc erat homini impossibile, Deus concessit, ut ad illud non pedibus corporis, sed affectibus mentis contenderemus. Rursum nobis non tantum eundum est in altum, sed et multi anfractus, saxa et spinae superandae sunt, imo eundum est per hostes et hastas, puta per multas tentationes, difficultates, persecutiones, adversa, quae omnia magna vi magnoque animo vincenda sunt; quia ergo coelum per hanc vim a fidelibus occupatur, hinc ab iis vis fieri coelo dicitur. Quantam vim intulit coelo S. Paulus, I Corinth. XII! quantam S. Stephanus! quantam S. Laurentius caeterique martyres, virgines, anachoretae sanctique omnes!

In Vita S. Perpetuae et sociorum martyrum ad diem 7 martii, legimus ipsam per visum praemonitam de martyrio. Vidit enim scalam auream a terra in coelum porrectam, undique cultris et gladiis acutis obsitam et circumdatam, per quam in coelum scandendum erat; inferne vero draconem horribilem, qui scandentes impediret: porro vidit unum e sociis, Satyrum nomine, generose per scalam ascendentem, sociosque ad se sequendum invitantem: qua visione sociis enarrata, omnes intellexerunt sibi parari martyrium, quod et singulis obtigit. Idem aestimet fidelis quisque, sibi per scalam cultris obsitam, magna vi eluctandum esse in coelum.

Jam vero si milites illecti spe praedae, tanta alacritate, vi, ardore et impetu invadunt, imo involant per saxa, per ignes, in urbem opibus spoliisque refertam, si illa a duce ipsis praedae detur, dum alii fossas fascibus implent, alii afferunt scalas, alii bombardis cives a muris abigunt, alii denso agmine galeati confertim moenia conscendunt et in muros insiliunt: quanta alacritate, vi, fervore et animo par est fideles invadere coelum, ubi sunt opes coelestes et aeternae, quas oculus non vidit, nec auris audivit, nec minima illarum pars in cor hominis ascendit!


Versus 13: Omnes Enim Prophetae et Lex Usque ad Joannem Prophetaverunt

OMNES ENIM PROPHETAE ET LEX USQUE AD JOANNEM PROPHETAVERUNT. — Commodius Lucas, XVI, 16, hanc sententiam praeponit praecedenti hoc modo: «Lex et Prophetae usque ad Joannem (scilicet, prophetaverunt); ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.»

Moysis et Prophetae omnes ante Joannem et usque ad Joannem prophetaverunt, id est obscure et per aenigmata praedixerunt et promiserunt Christum, ejusque regnum coelorum, promittendo bona terrena, scilicet abundantiam vini, frumenti et olei, regnumque temporale pacificum et opulentum, simile regno Salomonis, quod erat figura et typus regni coelorum afferendi per Christum; at Joannes primus clare et diserte coepit praedicare regnum coelorum mox reserandum a Christo, eumque Judaeis digito ostendit: quae causa fuit, ut Judaei felicitatem et gloriam regni coelestis ponderantes, illius consequendi certa spe excitati illud omni studio ambirent, et in illud vim facerent eo sensu quo dixi vers. praeced. Ita Theophylactus, Jansenius hic, et Suarez, lib. IX De Legibus, cap. XII, in fine. «Prophetaverunt,» inquit, hoc est promiserunt bona terrena.

Rursum, q. d. Vetus Testamentum, quod lege sive Pentateucho et Prophetis, sub quibus Hagiographa (puta Psalmos et libros Sapientiales) constat, usque ad Joannem prophetavit, id est docuit rudes Judaeos Deum non tam amare quam timere, spe bonorum temporalium et regni terreni, eumque colere per sacrificia, ritus et caeremonias externas, quae fuere umbrae et typi Christi: at Joannes coepit praedicare novam doctrinam paenitentiae et amoris Dei, spe regni coelorum et bonorum coelestium consequendorum per actus internos contritionis, pietatis, adorationis et cultus Dei, quibus vere et perfecte justificamur per Christum, quem Joannes digito ostendit, ab eoque justitiam et salutem flagitandam demonstravit.

Opponit enim et anteponit Christus prophetiam, id est doctrinam Joannis prophetiae, id est doctrinae legis et prophetarum, ut patet ex verbis Lucae, XVI, 16, jam citatis: Joannes enim medius fuit inter novum Testamentum et vetus, ac quasi utriusque horizon, dividens et disterminans novum a veteri, ait Salmeron: fuit enim ipse quasi Lucifer Evangelii, qui umbris et nocti obscurae legis veteris finem, ac diei clarae legis novae initium dedit. Ita Theophylactus, Jansenius et alii.

Paulo aliter Maldonatus: «Omnes Prophetae, inquit, et lex prophetaverunt,» id est officio suo functi sunt et durarunt usque ad Joannem; non quod tunc statim omnino lex desierat, ut volunt Centuriatores Magdeburgenses, sed quod mori et desinere coeperit: lex enim vetus ejusque obligatio duravit usque ad promulgationem legis novae, quae facta est post resurrectionem et ascensionem Christi, in Pentecoste, Act. II.


Versus 14: Ipse Est Elias, Qui Venturus Est

ET SI VULTIS RECIPERE, IPSE EST ELIAS, QUI VENTURUS EST. — q. d. Si vultis Joannem recipere eique credere, uti debetis (unde Syrus vertit in imperativo: «Si vultis, recipite») ipse erit vobis Elias, quia spiritu et virtute Eliae praeditus, vos ad Deum et Christum convertet, uti Elias vestros nepotes et posteros in fine mundi ad eumdem Christum simili zelo, ac vitae austeritate et puritate convertet. Ita S. Hieronymus hic et epist. 152 ad Algasiam, Quaest. I: «Ipse (Joannes), inquit, est Elias qui venturus est, non quod eadem anima, ut haeretici suspicantur, et in Elia et Joanne fuerit, sed quod eamdem habuerint Sancti Spiritus gratiam; zona cinctus, ut Elias; vivens in eremo, ut Elias; persecutionem passus ab Herodiade, ut ille sustinuit a Jezabel; ut quo modo Elias secundi praecursor adventus est, ita et Joannes venturum in carne Dominum salvatorem, non solum in eremo, sed etiam in matris utero salutarit et exultatione corporis nuntiarit.»

Alludit ad Malach. IV, 5: «Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam.» Vide ibi dicta. Judaei etiam nunc ex hoc Malachiae testimonio Eliam exspectant avide, ut ipse eis ostendat Christum omniaque legis dubia resolvat, ideoque eum maximi faciunt: eaque de causa Christus illi Joannem comparavit et aequavit.

Nota: Christus plura illustria Joannis dat elogia, quibus probat ipsum esse plus quam prophetam, ut Judaei ipsi Christum ostendenti fidem adhibeant. Primo enim, vers. 10, dicit eum esse angelum a Malachia promissum; secundo, vers. 11, quod inter natos mulierum non surrexit major Joanne; tertio, vers. 12, quod ipse primus praedicarit regnum coelorum, ideoque illud affluente turba vim patitur; quarto, vers. 13, quod lex et Prophetae fuerint quasi prodromi et praecursores Joannis, quodque usque ad Joannem prophetarint; quinto, vers. 14, quod ipse sit Elias non in persona, sed in virtute et spiritu.


Versus 15: Qui Habet Aures Audiendi Audiat

QUI HABET AURES AUDIENDI AUDIAT. — «Audiendi,» id est «ad audiendum,» ut vertit Syrus, hoc est ad intelligendum et obediendum. Arabicus, «aures audientes.» Hebraei enim, quia verbis compositis carent, hinc simplicibus utuntur pro compositis, ut per «audire» significent «obedire.» Sensus est, q. d. Qui habet aurem et mentem docilem et obedientem, hic audiat, intelligat et obediat iis quae dico, scilicet credat Joanni quasi Prophetae, imo plus quam Prophetae, asserenti me esse Messiam, ac proinde me ut Dei Filium mundique salvatorem recipiat et colat; proprie vero respicit id quod dixit, Joannem esse Eliam: «Hoc enim mysticum erat, et egens intelligentia,» ait S. Hieronymus. Solet Christus in re gravi, hac phrasi excitare attentionem auditorum.


Versus 16: Cui Autem Similem Aestimabo Generationem Istam?

CUI AUTEM SIMILEM AESTIMABO GENERATIONEM ISTAM? — Pharisaeorum et Scribarum, qui Dei consilium et Baptismum praedicationemque Joannis spreverunt, ut ait Lucas, VII, 29 et 30.


Versus 17: Cecinimus Vobis, et Non Saltastis; Lamentavimus, et Non Planxistis

SIMILIS EST PUERIS SEDENTIBUS IN FORO, QUI CLAMANTES COAEQUALIBUS DICUNT: CECINIMUS VOBIS ET NON SALTASTIS; LAMENTAVIMUS, ET NON PLANXISTIS. — Erat illo aevo, ait Theophylactus in cap. VII Lucae, et S. Cyrillus hic, in Catena S. Thomae, apud Judaeos tale ludi genus. Pueri in duas partes et quasi duos choros divisi, vitam hominum quasi in scena repraesentabant, et deridebant instar Heracliti illam semper deflentis, et Democriti illam semper ridentis: illi enim omnia quae agimus miseriae; huic ineptiae esse videbantur. Alii enim ex uno choro lamentabantur, alii ex adverso tibiis canebant. At neque lamentantes curabant illi qui erant ex adverso canentium choro, neque tibicines curabant illi, qui erant ex lamentantium parte; utrosque vero velut in comoedia audiebant spectatores, sed neque ad planctum, neque ad saltum movebantur.

Sensus parabolae, ut patet ex vers. sequent. 18 et 19, est, q. d. Christus: Videre est in hac generatione et hoc Pharisaeorum Scribarumque genere simile quippiam illi, quod in parabola puerorum contingit, ut sicut eorum nec planctu nec cantu moventur ad flendum vel saltandum morosi spectatores, qui haec ut ludicra, et comica ad recreationem audientium composita, otiose contemplantur. Sic pariter Scribae et Pharisaei nec exemplo austerioris vitae Joannis, nec laxioris et remissioris Christi provocari potuere (quia noluere) ad vitae mutationem, conversionem et salutem, quam praedicabant Joannes et Christus. Comparat enim totam parabolam toti rei per eam significatae, non vero partem parti, uti dixi Canon. 28. Eleganter et sapide S. Ambrosius, lib. II De Paenitentia, cap. VI: «Non ergo, ait, illa deliciarum comes atque luxuriae praedicatur saltatio; sed qua unusquisque corpus attollat impigrum, nec humi pigra jacere membra, vel tardis simul torpere vestigiis. Saltabat spiritualiter Paulus, cum se pro nobis extenderet, et posteriora obliviscens, priora appetens contenderet ad bravium Christi. Tu quoque, cum ad baptismum venis, manus elevare, pedes, quibus ad aeterna conscendas, velociores habere moneris. Haec saltatio fidei socia, gratiae comes. Hoc est ergo mysterium. Cantavimus vobis novi utique canticum Testamenti, et non saltastis, hoc est, non elevastis animum ad spiritalem gratiam. Lamentavimus, et non plorastis, hoc est non egistis paenitentiam.» Alludit ad illud Ezech. XXXIII, 32: «Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur, et audiunt verba tua, et non faciunt ea.» Scribae enim audiebant Joannem et Christum, non ut vitam mutarent, sed ut aures sapientiae novitate et pulchritudine pascerent, perinde ac si cantorem vel histrionem audissent. Vide ibi dicta, ac praesertim Apologum tibicinis.

Allegorice: S. Ambrosius, lib. IV, epist. 30 ad Sabinum: «Dixit, ait, Dei Filius: Cantavimus vobis, et non saltastis. Derelicti itaque sunt Judaei, qui non saltaverunt, qui nescierunt manibus suis plaudere: adscitae sunt Gentes, quae spiritalem Deo plausum dederunt. Stultus enim complexus est manus suas et devoravit viscera sua, id est corporalibus se implicavit negotiis, et devoravit viscera sua sicut mors praevalens, et ideo non inveniet vitam aeternam. Sapiens autem attollens opera sua, ut lucerent coram Patre suo, qui in coelis est, non assumpsit, sed elevavit viscera sua usque ad resurrectionis gratiam. Haec gloriosa sapientis saltatio, quam saltavit David, et ideo usque ad sedem Christi sublimitate spiritalis saltationis ascendit, ut videret atque audiret dicentem Dominum Domino suo: Sede a dextris meis.»


Versus 18: Venit Enim Joannes, Neque Manducans, Neque Bibens

VENIT ENIM JOANNES, NEQUE MANDUCANS, NEQUE BIBENS, — id est non comedens et bibens jucunde, more communi aliorum hominum, sed jejunans et austere locustis victitans, ut non tam homo, quam angelus esse videretur, ut hac ratione Scribas compungeret, terreret, suoque exemplo moveret ad paenitentiam.

ET (tamen de eo) DICUNT (Scribae): DAEMONIUM HABET. — Arabicus: «Cum illo sunt daemonia», q. d. A daemone possessus est Joannes, cujus vi et energia tantum vitae rigorem sufferre potest: sic austeritatem vitae Joannis, quam ipsorum causa assumpserat (cum ipse purus et innocens non indigeret), ut daret eis exemplum paenitentiae, attribuebant daemoni, quae insignis fuit ingratitudo et malitia.

Rursum «daemonium habet,» id est lunaticus est, emotae mentis et insanus, uti sunt qui aguntur a daemone, utpote qui stulte corpus suum ita affligat et vitae hujus jucunditatem repudiet, qualis fuit Timon ille Atheniensis melancholicus et maniacus, indeque μισάνθρωπος, id est «osor hominum» cognominatus, teste Cicerone, lib. De Amicitia, et Tuscul. IV. Sic, dum S. Paulinus cum sua conjuge Terasia honoribus, opibus et deliciis mundi valedicentes, vitam inchoarent solitariam, pauperem et austeram, multi dicebant ipsos laborare melancholia, vel mania, quam suscitare solet daemon. Unde Ausonius, S. Paulini amicus, epist. 23, eum suggillat, quod atrae bilis (melancholiae) morbo, velut alter Bellerophontes, laboraret, ideoque secessisset et musas penitus abdicasset. Sic et Rutilius, et ipse ethnicus, idem monachis insulae Caprariae objectat, aitque: Sic nimiae bilis morbum assignavit Homerus Bellerophonteis sollicitudinibus.

Ecce Christus hic parabolam applicat: Joannes enim austere vivens significatur per chorum puerorum lamentantium; Christus vero remissius vivens et familiarius conversans, notatur per chorum canentium; sed utrumque risere et exploserunt Scribae et Pharisaei, ut suis voluptatibus et licentiosae vitae libere sine censore vacarent.


Versus 19: Venit Filius Hominis Manducans et Bibens

VENIT FILIUS HOMINIS MANDUCANS ET BIBENS (vulgari mensa et modo cum hominibus vivens, et familiariter cum eis conversans), ET DICUNT (Scribae et Judaei in malo obstinati): ECCE HOMO VORAX ET POTATOR VINI, PUBLICANORUM ET PECCATORUM AMICUS. — Joannes austeram in deserto vitam egit, Christus communem caeterorum hominum, ut quos Joannis austeritas terrebat, illius humanitas ad se alliceret. Christus enim ad hoc in mundum venerat, ut omnibus hominibus daret perfectum humilitatis omnisque virtutis exemplum, quod singuli pro suo gradu et statu imitarentur, ac praesertim ut peccatores a vitiis ad Deum converteret. Quare necesse fuit, ut cum eis conversaretur, ederet et biberet, itaque eos ad sui amorem et sequelam alliceret. Ita D. Thomas, III part., Quaest. XL, art. 2; Suarez et alii ibidem.

Aliam causam dat S. Augustinus, lib. III De Doct. Christ., cap. XII, ut ostenderet «quod in omnibus talibus (cibo, potu, vestitu, etc.), non usus rerum, sed libido utentis in culpa est;» itaque doceret divites in suis divitiis posse honeste vivere et salvari. Verum Scribae hanc Christi facilitatem calumniabantur, et gulositatem interpretabantur, quae sane ingens fuit maledicentia, ingratitudo et blasphemia.

ET JUSTIFICATA EST SAPIENTIA A FILIIS SUIS. — Syrus, «a servis suis.» «Justificata» duo significat, scilicet, justum facere et justum declarare; hic secundo modo sumitur. «Justificata» ergo, id est justa, irreprehensibilis ac omni calumnia libera, plena et omnino perfecta, declarata et pronuntiata est Dei sapientia, quam in Joanne et Christo ostendit, quia nil saluti hominum conveniens intentatum reliquit: ut enim haberent austerae vitae et paenitentiae exemplum, dedit eis Joannem; ne vero multi hac austeritate territi, virtutem et salutem desperarent, dedit communis vitae et virtutis exemplum in Christo. «A filiis suis,» puta studiosis sapientiae et virtutis, scilicet, fidelibus Christo et Joanni auscultantibus et obedientibus; q. d. Sapientia Dei, quam superbi Scribae et insipientes Judaei in Christo et Joanne contempserunt, justificata, id est honorata et laudata est ab omnibus vere sapientibus. Ita S. Chrysostomus, Euthymius, S. Hilarius, S. Hieronymus, S. Augustinus, Theophylactus et alii. Itaque si qui jam pereunt, sua culpa pereunt, quia Joanni et Christo credere et obedire nolunt: sibi ergo suam perditionem imputent, Deum autem justificent, juxta illud Psal. L: «Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.» Simili sensu ait Apostolus, I Tim. III, vers. ult.: «Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum in spiritu,» id est declaratum et ostensum est in mundo justum fuisse, sanctum, sapiens Deoque dignum incarnationis Verbi opus et mysterium. Hunc esse sensum liquet ex Luca, VII, 29, qui occasionem hujus parabolae, indeque ejus intentionem et scopum per proparabolam, sive per praefabulationem ita enarrat: «Et omnis populus audiens et publicani justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsis, non baptizati ab eo.» Ac mox subjicit parabolam puerorum cantantium et lamentantium, contra eos intortam a Christo, quam paulo ante explicui.

Paulo aliter Maldonatus hic, et Toletus, in Luc. VII, 34 et 35: «Justificata, inquiunt, est sapientia Dei a filiis suis,» id est a Judaeis (hi enim erant filii legis, fidei et sapientiae Dei): Judaeorum enim nonnulli magistram sapientiam credendo, alii non credendo justificarunt; quia, illis per tot signa juste meritoque credentibus, hi sua culpa non credendo seipsos condemnarunt, sapientiam vero hi illique credentes justificarunt ipso facto: credentium enim salvatio, et non credentium condemnatio, est sapientiae justificatio: quia credentes salvantur, eo quod sapientiae a Joanne et Christo praedicatae crediderint; non credentes condemnantur, quia eidem credere, itaque se salvare noluerunt. Simili phrasi Ezechiel, XVI, 51 et 52, ait: «Justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis.» Vide ibi dicta.

Rursum S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. XI, ante medium, arctius sic exponit: «Justificata est sapientia a filiis suis, quia scilicet sancti Apostoli intellexerunt regnum Dei non esse in esca et potu, sed in aequanimitate tolerandi, quos nec copia sublevat, nec deprimit egestas.» Christum enim non sublevavit copia, Joannem non depressit egestas.

Denique S. Hieronymus hic, et S. Ambrosius, in cap. VII Lucae, vers. 35, notant in quibusdam Graecis codicibus legi: «Et justificata est sapientia ab operibus suis.» «Sapientia quippe non quaerit oris testimonium, sed operum,» ait S. Hieronymus.


Versus 20: Tunc Coepit Exprobrare Civitatibus

TUNC COEPIT EXPROBRARE CIVITATIBUS IN QUIBUS FACTAE SUNT PLURIMAE VIRTUTES EJUS, QUIA NON EGISSENT POENITENTIAM. — «Tunc,» cum scilicet Apostolos misisset praedicatum per Galilaeam, et ipse seorsim praedicasset, sed parvo fructu et paucorum conversione, «coepit exprobrare» summam ingratitudinem et obstinatam malitiam «civitatibus,» puta civibus, apud quos ab eo «factae sunt plurimae virtutes,» id est miracula, quibus Christus suam praedicationem et doctrinam novam de more confirmabat, ut eos a vitiis ad paenitentiam et virtutes alliceret; «quia» (quod) post tot miracula, tot exhortationes, tot minas inferni, tot promissa regni coelorum, «non egissent paenitentiam.»


Versus 21: Vae Tibi, Corozain; Vae Tibi, Bethsaida

VAE TIBI, COROZAIN, VAE TIBI, BETHSAIDA: QUIA SI IN TYRO ET SIDONE (Gentilium urbibus, in vicinia Palaestinae Phoeniciae) FACTAE ESSENT VIRTUTES, QUAE FACTAE SUNT IN VOBIS, OLIM IN CILICIO ET CINERE POENITENTIAM EGISSENT. — Corozain inclyta est Galilaeae civitas, quae inter decem celebriores Decapoleos urbes numeratur. Sita est e regione Capharnai, ad mare Galilaeae, ubi scilicet Jordanis in mare hoc influit; a Capharnao distat duobus milliaribus, sive duobus passuum millibus. Unde Christus, qui sedem et domum fixerat Capharnai, saepe ad Corozain et Bethsaida, et ad alias vicinas urbes praedicatum excurrebat, ibique virtutes, id est miracula patrabat. Hinc Corozaim Chaldaice idem est quod co, id est «hic», raza, id est «secretum». Apposite, quia Christus ibi praedicabat arcana fidei et abscondita a constitutione mundi; sed civibus mercaturae, lucro et deliciis addictis, quasi surdis canebat: unde eis hic Dei vindictam intentat, quae eis etiam in praesenti saeculo obvenit. Testatur enim S. Hieronymus, in Locis Hebraeis, sua aetate Corozain fuisse desertam, atque etiamnum antiquae ejus duntaxat ruinae supersunt. Sunt qui putant Antichristum in Corozain nasciturum ibique nutriendum, quem tamen in Babylone generandum plures opinantur ex illo Jerem. I: «Ab Aquilone (id est Babylone, quae Aquilonaris est respectu Jerusalem) pandetur omne malum,» puta Nabuchodonosor regnorum vastator, et ejus antitypus Antichristus. Ita ex Fretello Adrichomius, in Descriptione Terrae sanctae. Verum utrumque plane est incertum.

VAE TIBI BETHSAIDA. — Bethsaida pariter erat primaria civitas Galilaeae et Decapoleos, adjacens mari juxta Capharnaum, ab eo distans itinere trium horarum, ita dicta, quod in ea habitarent piscatores, beth enim est «domus», saida est «piscatio»: sud enim Hebraice significat «venari», sed Syriace «piscari», quia venatio in mari est piscatio: unde saiade sunt «piscatores». Ita Franciscus Lucas. Ex hac civitate orti sunt S. Apostoli Petrus, Andreas et Philippus; unde ipsa in Evangelio «civitas Andreae et Petri» appellatur. Verisimile est in hac civitate fuisse domum Petri et Andreae, quam Christus ingressus, socrum Petri in lecto decumbentem, graviterque febricitantem manu apprehendisse ac dicto sanasse, Evangelistae describunt; ubi quoque post solis occasum, oblatos sibi ante januam multos male habentes ac variis morbis afflictos, atque a daemoniis vexatos curaverit. Ita Adrichomius. Sed vide quae dixi Matth. VIII, 14. Hic etiam Christus caeco cuidam in oculos expuens, impositis manibus visum restituit, prius quidem imperfectum, deinde vero perfectum, Marc. VIII. Quare Christus hic Bethsaidae merito exprobrat, quod visis tot suis miraculis in se non crediderit, ideoque ei exitium minatur tum futurum, tum praesens, quod ei reipsa obvenit. Nam cum haec civitas olim opibus et aedibus floreret, nunc ita deserta est, ut vix sex habeat domos, ait Adrichomius in Descript. Terrae sanctae, p. 137, n. 18, in fine.

QUIA SI IN TYRO ET SIDONE FACTAE ESSENT VIRTUTES (signa et miracula), QUAE FACTAE SUNT IN VOBIS. — Subintellige, accedente ad signa externa interna Dei gratia, scilicet, illuminatione intellectus et impulsu voluntatis iis signis congruente et proportionata, qualem ordinarie dare solet Deus: sine gratia enim interna, quae mentem moveat, frustranea est omnis praedicatio externa. «Olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent,» uti fecerunt Ninivitae ad praedicationem Jonae, cap. III. Nota τὸ olim, q. d. Jam diu poenituissent, nec tam diu expectassent, sicut vos expectastis, o cives Corozain et Bethsaidae. Tyrus urbs est munitissima Phoeniciae, in rupe maris sita, ideoque Hebraice Tsor, id est «rupes», vocatur. Vide quae de ea dixi, Ezech. XXVI. Sidon est vicina Tyro, ita dicta, vel a Sidone primogenito Chanaan conditore, Gen. X, 15; vel a piscatione pisciumque copia, uti paulo ante dixi de Bethsaida.

Hinc Theologi colligunt Deum certo scire propositiones conditionatas liberas, licet nunquam eventuras, eo quod conditio non ponatur in rerum natura; Christus enim hic certo asseverat Tyrios et Sidonios poenitentiam acturos fuisse, si Christi signa vidissent, quae tamen non viderunt, ideoque poenitentiam non egerunt. Ratio a priori est, immensitas mentis divinae, scilicet infinita acies et vis intellectus Dei, quae omnia omnino etiam secretissima, ac nominatim libertatem hominis, liberasque cujusque cogitationes et volitiones, sive absolute, sive conditionate futuras, comprehendit, penetrat et pervidet, ideoque est omniscia, nec quidquam potest illam fugere, quin illud plane pleneque cognoscat et perspiciat. Objectum enim ejus est omne verum praeteritum, praesens et futurum, sive absolute, sive conditionate: quare omne hoc clare intuetur et pervidet infinita acie mentis suae. In futuris enim conditionatis altera pars contradictionis est vera, sicut in absolutis: posita enim conditione, vel erit, vel non erit id quod dicitur. Vide dicta Jerem. XXXVIII, 17; et Sapient. IV, 11, ad illa: «Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus.»


Versus 22: Tyro et Sidoni Remissius Erit in Die Judicii

VERUMTAMEN DICO VOBIS, TYRO ET SIDONI REMISSIUS ERIT (Arab., «remissio erit major») IN DIE JUDICII, QUAM VOBIS. — q. d. Punientur quidem Tyrii et Sidonii ob sua scelera, sed vos, o cives Corozain et Bethsaidae, gravius puniemini: primo, quia majorem habuistis Dei legis et virtutis cognitionem, vos, utpote Judaei et fideles, quam Tyrii gentiles et infideles; secundo, quia me praedicantem et ad poenitentiam exhortantem saepius audistis, ac plura miracula facere vidistis, cum Tyrii nil horum audierint aut viderint; tertio, quia Tyrii, utpote in corde maris siti (uti jam sunt Genuenses, Veneti, Lisbonenses), ideoque mercibus et opibus abundantes, longe majorem superbiae, avaritiae et luxuriae occasionem habuere, quam vos, o Galilaei, et tamen vos superbiores, avariores et luxuriosiores estis Tyriis.

Moraliter: simili modo in die judicii gravius punientur Christiani quam Judaei, Romani quam Indi, sacerdotes quam laici, religiosi quam saeculares, si impie vixerint, quia majorem a Deo cognitionem, gratiam aliaque beneficia et salutis adminicula acceperunt, sed iis uti noluerunt, imo iis abusi sunt ad majorem suam damnationem.


Versus 23: Et Tu, Capharnaum, Numquid Usque in Coelum Exaltaberis?

ET TU, CAPHARNAUM, NUMQUID USQUE IN COELUM EXALTABERIS? (q. d. minime; sed usque) IN INFERNUM DESCENDES. — Legit Interpres ἡ ὑψωθεῖσα, id est «numquid exaltaberis»; jam legunt ἡ ὑψωθεῖσα, id est «quae es exaltata»; Arabicus, «elevata», quomodo etiam habet Lucas, X, 15; sed eodem redit sensus; q. d. Numquid tu, o Capharnaum, quae meis miraculis, doctrina et praedicatione magis quam mercibus et opibus tuis exaltata es, et celebris ac gloriosa effecta apud Deum et homines; numquid, inquam, semper ita exaltaberis? q. d. Non, sed in die judicii ad inferna detraheris et descendes in ejus fundum profundissimum, ut sub Tyriis et Sidoniis, qui minus quam tu peccarunt, degas in ipso centro gehennae, ibique flammantia ejus incendia prae aliis sentias, crucieris et comburaris: plerique enim cives et incolae tui damnandi sunt et in fundum gehennae relegandi. Hinc S. Augustinus, serm. 42 De Sanctis, τὸ exaltaberis, vel, ut Lucas habet, exaltata, sic exponit, q. d.: «Nimium tibi felix videris, nimium potens, nimium superba es,» ideoque me omnesque te monentes respuis et despicis: qua de causa in certum tui ipsius ruis exitium.

QUIA SI IN SODOMIS FACTAE FUISSENT VIRTUTES, QUAE FACTAE SUNT IN TE, FORTE MANSISSENT USQUE IN HANC DIEM. — Τὸ forte non est dubitantis: nam Graece est ἄν, quae expletiva et confirmantis est particula, significans «certe, utique». Unde eam omisit Interpres, vers. 21 et alibi passim, ubi tamen est in Graeco. Τὸ enim ἄν quater tantum vertit forte, scilicet hic et Joan. V, 46; et Psal. LXXXI, 15; et II Cor. VII, 5; in caeteris omnibus locis, quae plurima sunt, omisit τὸ ἄν, quod est in Graeco, et simpliciter vertit assertive, ut Matth. III, 18; V, 18; VI, 5; X, 12, ac plurimis aliis locis, quae videre est in Concordantiis Graecis. Sic quoque τὸ forte, hoc vers. 23, omittunt Vatablus, Pagninus et alii, ac asseveranter vertunt mansissent. Forte ergo non significat Christum dubitasse de Sodomorum mansione, sed eam licet certo futuram, libere tamen, ideoque quasi casu et fortuito eventuram praevidisse. Forte enim idem est quod «casu», et velut per sortem; opponitur enim naturali et necessario. Sic Comicus in Andria: «Forte, ait, aspicio militem, aggredior hominem.» Et Livius, lib. I: «forte evenit;» et infra: «forte ita acciderat.» Sensus ergo est, q. d. Si Sodomitae audissent meam praedicationem et exhortationem ad poenitentiam, meaque miracula, quae in ejus confirmationem tot tantaque apud vos, o Capharnaitae, patravi, conspexissent, utique compuncti fuissent, et poenitentiam egissent, ac mansissent usque in hodiernum diem; intellige: Nisi ipsi vel posteri eorum post poenitentiam in eadem vel similia scelera relapsi, rursum iram Dei provocassent, quae simile excidium eis irrogasset. Si enim perstitissent in sua poenitentia et mutatione vitae, mansissent usque in hanc diem. Et hoc innuit τὸ forte. Unde Franciscus Lucas ἂν ἔμειναν, quod Noster vertit forte mansissent, exponit per modum potentialem, vertitque mansisse potuissent.


Versus 24: Terrae Sodomorum Remissius Erit in Die Judicii, Quam Tibi

VERUMTAMEN, DICO VOBIS, QUIA TERRAE SODOMORUM (Sodomitis) REMISSIUS ERIT (Arab., «inveniet remissionem majorem»; Syrus, «tranquilliores erunt») IN DIE JUDICII, QUAM TIBI. — q. d. Mitius punientur Sodomitae, quam Capharnaitae, ob causas quas recensui vers. 22. Haec Christi de Capharnao sententia, etiam juxta litteram impleta cernitur. Quamvis S. Hieronymus in suam usque aetatem Capharnaum oppidum exstitisse testetur, tamen postea et etiamnum adeo desolata est, ut vilis et humilis existens vicus, vix septem piscatorum habeat casas. Ita Adrichomius et alii, in Descriptione Terrae sanctae.


Versus 25: Confiteor Tibi, Pater, Domine Coeli et Terrae

In illo tempore respondens Jesus, dixit: CONFITEOR TIBI, PATER, DOMINE (Syrus, «Dominator») COELI ET TERRAE, QUIA ABSCONDISTI HAEC A SAPIENTIBUS ET PRUDENTIBUS, ET REVELASTI EA PARVULIS. — Apte haec cohaerent praecedentibus. Dat enim hic Christus causam, cur Capharnaitae, Scribae, sacerdotes et Pharisaei spreverint Christum ejusque praedicationem, quia scilicet erant superbi, sibique videbantur sapientes esse et prudentes: quare ad humilitatem Christi et Evangelii noluerant superbas cervices inclinare, sed id fecerant humiles Apostoli, discipuli et turbae. Adhaec haec gnome significat Christum dolorem suum, quem ex eorum superba incredulitate conceperat, lenivisse et abstersisse consideratione et laudatione justi judicii decretique divini, quo a superbis quasi indignis haec abscondit, et parvulis sive humilibus ea revelavit. Unde Lucas addit: «Exultavit Spiritu Sancto,» id est, per Spiritum Sanctum, qui hanc considerationem, ex eaque laetitiam ei suggerebat, «exultavit,» Deumque laudibus celebravit. Idem Christi imitatione faciamus et nos, ut dum operam nostram apud superbos et indignos perdimus, moestitiam abstergamus consideratione divinae voluntatis et providentiae, quae superbos aspernatur, et humiles eligit elevatque ad suam gratiam et gloriam.

Respondens — id est dicens novumque sermonem orsus; nec enim hic apparet ulla interrogatio, cui proprie respondeat. Est Hebraismus. Vide Canon. 18.

Confiteor — id est laudo et gratias ago; hoc enim significat Hebr. ידה iada in Hiphil, puta הורה hoda; unde sacrificium תודה toda, id est confessionis, est laus et gratiarum actio. Hinc in Psalmis dicitur: «Confitebor tibi in toto corde meo,» id est laudabo te. «Confitemini Domino, quoniam bonus,» etc., id est laudate Dominum.

Tibi, Pater (qui me filium tuum unice amas, omniaque ad tuam meamque gloriam disponis et ordinas), Domine Coeli et Terrae. — Addit hoc, ne quis impotentiae vel infirmitati Christi tribuat, quod non potuerit domare sibique subjugare superbos Capharnaitas et Pharisaeos, q. d. Tu, o Pater mi, cum sis Dominus coeli et terrae, omniumque corda in manu tua habeas, potuisti solo nutu superborum mentes flectere mihique subdere, sed justa tua ordinatione noluisti.

Porro, nomine «coeli et terrae» significantur omnes creaturae, ideoque omnes homines et Angeli, quo innuitur: primo, Deum non solos Judaeos, sed et Gentes curare et regere, ac revocare ad Evangelii gratiam et salutem per Christum; secundo, Deum suos fideles e terra in coelum suum deducere, utpote coeli aeque ac terrae Dominum; ipsius ergo est coelum suis amicis aperire; tertio, Deum, sicut humiles Apostolos discrevit a superbis Scribis in terra, sic et humiles Angelos discrevisse a superbo Lucifero, ejusque asseclis in coelo. Ita Toletus, in Luc. X.

Audi Tertullianum, lib. I Contra Marcion., cap. XIII: «Plenitudo est divinitatis ipsius, exhibens Deum perfectum, Patrem et Dominum: Patrem clementia, Dominum disciplina; Patrem potestate blanda, Dominum severa; Patrem diligendum pie, Dominum timendum necessarie: diligendum, quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum, quia nolit peccatum; diligendum, quia malit poenitentiam peccatoris quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui jam non poenitentes. Ideo lex utrumque definit: Diliges Deum et timebis Deum. Aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.»

HAEC (mysteria gratiae et gloriae, quae ego praedicavi et praedico) A SAPIENTIBUS ET PRUDENTIBUS. — Scilicet, a Capharnaitis et Scribis, qui in mercibus mundique negotiis prae aliis sapere videntur; unde a me instrui et discere viam salutis dedignantur: juste ergo a nolentibus recipere lucem Christi tui, eam ab indignis retraxisti. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus et Ambrosius, serm. 17 in Psal. CXVIII.

ET REVELASTI EA PARVULIS. — Syrus, «puerulis»; Graece νηπίοις, id est «infantibus», ut vertit Arabicus, id est idiotis, imperitis, infacundis, puta Apostolis, discipulis et turbis, qui Scribis et mundanis videntur esse rudes et insipientes velut infantes, ut in eis ostendas vim lucis et gratiae tuae, qua linguas horum infantium ita fecisti disertas, ut in omnem terram exierit sonus eorum, et in fines terrae verba eorum, Psal. XVIII.

Alludit ad illud Psal. VIII, 3: «Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.» Dei enim electio et dispositio plane contraria est mundo; mundus enim ambit et eligit divites, sapientes, potentes; Deus vero eligit pauperes, rudes, infirmos, eosque facit prae omnibus mundanis spiritu divites, sapientes et potentes. Quare? «Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus, sed qui gloriatur, in Domino glorietur.» I Cor. I, 29 et 31. Vide ibi dicta.

Ex hoc loco S. Augustinus, De Praed. Sanct., cap. VI, et De Bono Persever., cap. VIII; ac S. Gregorius, lib. XXV Moral., cap. XIII, docent quod cum audita praedicatione Evangelii hi credunt, illi non credunt, esse opus gratiae et justitiae Dei. Qui enim credunt, ita congrue per gratiam Dei in mente illuminantur, ut credant; qui vero non credunt, justo Dei judicio ob suam superbiam, aliaque peccata non ita congrue a Deo illuminantur, ut de facto credant, licet, si vellent illuminationi, quam Deus eis suggerit, consentire et cooperari, possent credere et reipsa crederent.


Versus 26: Ita, Pater, Quoniam Sic Fuit Placitum Ante Te

ITA, PATER, QUONIAM SIC PLACITUM FUIT ANTE TE, — id est tibi; Graece significantius ναί ὁ πατήρ, id est «etiam», vel «recte, o Pater» (Graeci enim saepe nominativum usurpant pro vocativo), q. d. Utique, o Pater! quod fecisti, rectissime fecisti, quia sic placuit tibi humiliare superbos et exaltare humiles. Docet praedestinationis et electionis fidelium, aeque ac reprobationis infidelium et impiorum, causam originalem non esse aliam, quam Dei beneplacitum; quare in eo nos conquiescere debere, nec alias rationes quaerere, cum illud unum fideli sufficiat, et instar mille rationum sit. Hinc beati in coelo, dum vident suos filios, parentes, nepotes ob demerita damnari, non dolent, sed approbant laudantque justum Dei judicium.


Versus 27: Omnia Mihi Tradita Sunt a Patre Meo

OMNIA MIHI TRADITA SUNT A PATRE MEO. ET NEMO NOVIT FILIUM, NISI PATER; NEQUE PATREM QUIS NOVIT, NISI FILIUS, ET CUI VOLUERIT FILIUS REVELARE. — Dixit Christus Patrem suum esse Deum omnipotentem, eumque quasi Dominum coeli et terrae superbos Pharisaeos rejecisse, humilibus vero Apostolis se suamque gratiam revelasse; nunc, ne quis Christum ipsum putet esse Patre minorem, nec esse Deum omnipotentem, docet contrarium, scilicet Patrem omnia sua communicare Filio, imo non nisi per Filium operari, docere, praedicare donaque sua conferre. Ad hunc enim finem misit Deus Filium in carnem et in mundum, ut per eum velut doctorem et salvatorem omnes doceret et salvaret.

Porro, τὸ «omnia mihi tradita sunt a Patre,» ita intelligi debet, ut tamen omnia Christus secundum naturam habuisse censendus sit. «Sicut cum sit secundum naturam vita, vivificari dicitur a Patre; ac cum sit gloriae Dominus, dicitur gloriam accepisse,» ait Concilium Ephesinum ex Cyrillo, in Defens. Anathem. Sensus ergo est, q. d. Omnia quae habet Pater, scilicet, divina natura, imperium et potestas, ait S. Hilarius et Augustinus, ac consequenter (quod magis ad Christum spectat) omnia, id est omnium rerum, sed praesertim hominum dominium, potestas, gubernatio et dispensatio, a Patre ab aeterno data fuit mihi, quasi Filio per aeternam generationem, et in tempore eadem mihi data fuit quasi homini, per hypostaticam unionem, ut possim, quos velim, v. g. humiles Apostolos eligere, illuminare, praedestinare, salvare; quos vero nolim, ut superbos Capharnaitas rejicere, negligere, reprobare, damnare: in manu enim mea est omnium praedestinatio vel reprobatio, salus vel damnatio, q. d. Constitutus sum a Deo Patre mundi salvator et redemptor, et in manu mea ac potestate posuit Pater universa, ut ea reparem et restaurem; ut sicut per me ut Deum omnia creavit, sic et per me in carne assumpta omnia recreet et reparet. Ad hoc veni, et ad hoc sum homo factus. Abscondita igitur sunt a sapientibus sacramenta, scilicet, legatio mea, incarnatio mea, finis adventus mei, officium meum; parvulis autem ex parte jam revelata, postmodum vero perfecte revelanda sunt. Abscondita, inquam, sunt a superbis, et revelata humilibus, tam a me quam a Patre meo; quia Pater omnia mihi tradidit, meaeque potestati et arbitrio commisit. Christus enim hic suum officium, dignitatem et auctoritatem edocet et stabilit, ut omnes ei quasi doctori et legato Patris auscultent, credant et obediant. Sicut vicerex vel gubernator demonstrat populo sibi hoc munus a rege esse demandatum, ut sibi auctoritatem et civium obedientiam conciliet.

ET NEMO NOVIT FILIUM, NISI PATER; NEQUE PATREM QUIS NOVIT, NISI FILIUS, ET CUI VOLUERIT FILIUS REVELARE. — Lucas, X, 22: «nemo scit quis sit Filius nisi Pater, et quis sit Pater nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.» Respicit id quod dixit, vers. 25: «Et revelasti ea parvulis.» q. d. Ego a Patre sum missus, ut sim doctor et salvator mundi, ut scilicet doceam homines veritatem et viam ad salutem, puta ad Deum Patrem, qui est increata salus et felicitas: haec enim, cum sit supernaturalis, a nullo homine vel Angelo naturaliter cognosci potuit; quare sicut nemo novit Filium nisi Pater, et cui voluerit Pater revelare; sic vicissim Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare: Pater enim sicut naturam, sic et sui cognitionem omniaque quae habet, communicat Filio, et per Filium caeteris hominibus. Qui ergo ad veritatem, gratiam et salutem, quae in Deo Patre sita est, accedere cupit, per me accedat, meque docentem audiat et in me credat oportet. Ego enim sum via, veritas et vita. Mea doctrina est doctrina Dei Patris; per me ergo habebitis accessum ad Patrem. Ego vos ad eum ejusque gloriam deducam.

Porro, dum dicitur «nisi Filius», non excluditur Spiritus Sanctus; multo minus cum dicitur «nisi Pater», excluditur Filius. Regula enim Theologorum est, particulas exclusivas additas uni personae divinae in attributis essentialibus, non excludere caeteras duas personas, sed tantum creaturas, seu id quod alterius est essentiae. Ita S. Augustinus, lib. VI De Trinit., cap. IX; S. Cyrillus, D. Thomas, caeterique Patres et Scholastici.

Nota Christum primo Apostolis et Discipulis revelasse cognitionem duarum primarum personarum, scilicet Patris et Filii, ac deinde sub discessum, cum iret ad mortem, inculcasse fidem tertiae personae, puta Spiritus Sancti, ut patet Joan. XVI, 7. Sensim enim hoc divinissimum Trinitatis mysterium rudibus Apostolis patefaciendum fuit.

Advertit solerter S. Chrysostomus, hom. 39, non dici: «Qui jussus est a Patre revelare», sed «cui voluerit revelare,» ut Filius Patri in dominio et potestate aequalis ostendatur: licet enim Christus revelet ut homo, sive per naturam humanam et os, tamen haec natura subsistit in persona divina, ideoque hic homo, puta Christus, est Deus et Deo Patri aequalis.

Porro, S. Chrysostomus et Irenaeus, lib. IV, cap. XIV, ut Marcioni vetus Testamentum ejusque Deum rejicienti, dicentique: Si Deus Pater non fuit agnitus ante Christi incarnati revelationem, ergo non fuit agnitus in veteri lege, ergo illius auctor et Deus non fuit Deus verus, respondeant, τὸ «nemo novit Patrem nisi Filius,» exponunt de scientia divina, per quam Filius, qua Deus, comprehendit Patrem, et Pater Filium. Planius tamen accipias de scientia communicata naturae humanae Christi; haec enim illius mysteria revelavit Prophetis et Patribus, ut Divinitatis et Trinitatis mysteria. Sic eadem post incarnationem revelavit Apostolis et fidelibus qua homo. Nemo enim est fidelis et Christianus, nisi a Christo et per Christum incarnatum: «Aliud est enim, ait Hieronymus, naturae aequalitate nosse quod noveris (uti Filius novit Patrem), aliud revelantis dignatione,» uti nos novimus Deum per revelationem Christi.


Versus 28: Venite ad Me, Omnes Qui Laboratis et Onerati Estis

VENITE AD ME, OMNES QUI LABORATIS ET ONERATI ESTIS (Syrus, «qui fessi estis, et bajulantes onera»; Arabicus, «labore attriti et gravati onere»), ET EGO REFICIAM VOS. — Ostensa deitatis suae majestate, ne quis ea absterreatur, Christus addit humanitatem, et humanissime omnes ad se invitat. In legislatore et principe, cui summa inest potentia et majestas, summa virtus est benevolentia et mansuetudo. Sic Moyses, legislator et dux Hebraeorum, fuit mortalium mansuetissimus, Numer. XII.

VENITE (non tam pedibus corporis, quam affectibus fidei, spei, amoris, religionis, devotionis et pietatis) AD ME, — cui omnia Pater dedit in manus, quemque misit quasi medicum peritissimum et officiosissimum, ac suavissimum tam moribus, quam pharmacis, ut omnibus omnino corporis et animae infirmitatibus mederetur: nemo enim praeter eum iis mederi potest.

OMNES QUI LABORATIS, — nemine excluso: nemo enim est, qui non aliquo morbo laboret et se Christi medela indigeat. Omnibus ergo Christus se offert, ut ab eo sanitatem et salutem petant et recipiant. Sic blande correxit, erexit curavitque Magdalenam, Matthaeum, Paulum, Petrum. Sic etiamnum in Eucharistia omnes invitat, aitque: «Venite ad me, infirmi, esurientes, afflicti, ego reficiam vos.»

QUI LABORATIS (Graece οἱ κοπιῶντες, id est «qui molestiam patimini») ET ONERATI ESTIS, — scilicet fatigati et depressi, ac succumbentes oneri, tum peccatorum, ita S. Chrysostomus, S. Hieronymus, S. Augustinus; tum legis Mosaicae, ita Theophylactus; tum aerumnarum et tentationum hujus vitae: «Nam corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.» Sapient. IX, 15. Vide ibi dicta.

ET EGO REFICIAM VOS. — Graece ἀναπαύσω, id est refocillabo, fessis requiem dabo, ut vertit Syrus, recreabo, in omni quiete constituam, ait S. Chrysostomus, per verba blandissima, per Sacramenta quasi pharmaca efficacissima, per gratiam et consolationes internas suavissimas, denique per gloriam felicissimam in coelo. Audi S. Augustinum, serm. 10 De Verbis Domini secundum Matth.: «Venite ad me, omnes qui laboratis: Quare enim omnes laboramus, nisi quia sumus mortales, fragiles, infirmi, lutea vasa portantes, quae faciunt invicem angustias? Sed si angustiantur vasa carnis, dilatentur spatia charitatis. Quid ergo dicit: Venite, omnes qui laboratis, nisi ut non laboretis? Denique promissio ejus in promptu est, quoniam laborantes vocabit. Quaerent forte, qua mercede vocati sunt? Ecce ego vos, inquit, reficiam.»


Versus 29: Tollite Jugum Meum Super Vos, et Discite a Me

TOLLITE (Syrus, «bajulate») JUGUM MEUM SUPER VOS. — q. d. Tulistis grave et pene intolerabile jugum et onus legis veteris, peccati et concupiscentiae, venite ad me, ego illud tollam et commutabo in suave jugum legis Evangelicae, gratiae et charitatis. Reficiam ergo vos per jugum meum, quod jugum quidem est, quia est lex obligans animas, sed simul pharmacum est, imo lectus, in quo suaviter quiescatis, praesertim per humilitatem, quam docet et praecipit; quae unica et singularis est medicina omnium morborum tam animae, quam corporis, omniumque onerum levamen et requies. «Nihil enim asperum est mitibus, nil arduum humilibus,» ait S. Leo. Sicut enim lana bombardarum globos excipit, ac sua mollitie impetum eorum infringit; sic mansuetudo et humilitas omnia dura et aspera sua lenitate frangit et mollit: jugum ergo hoc Christi est Evangelium et lex Evangelica, sive lex gratiae.

Unde S. Bernardus, sermone 45 in Psalm. Qui habitat: «Laborantes, inquit, ad refectionem invitat, ad requiem provocat oneratos, non tamen onus subtrahit aut laborem, magis autem onere alio, alio labore commutat; sed onere levi, suavi jugo, in quibus requies aut refectio, etsi minus appareat, tamen inveniatur.»

ET DISCITE A ME, QUIA MITIS SUM ET HUMILIS CORDE (id est «cordis affectu, id est voluntate,» ait S. Bernardus, serm. 42 in Cant., multi enim sunt humiles ore, sed pauci corde), ET INVENIETIS REQUIEM ANIMABUS VESTRIS. — q. d. Imitamini meam humilitatem et mansuetudinem: estote mites et humiles, ac sentietis quam suave sit jugum Dei. Ita S. Chrysostomus et S. Augustinus, sermone De Verbis Domini secundum Matthaeum, quem audi: «Tollite jugum meum super vos, et discite a me non mundum fabricare, non cuncta visibilia et invisibilia creare, non in ipso mundo mirabilia facere et mortuos suscitare; sed quoniam mitis sum et humilis corde. Magnus esse vis, a minimo incipe. Cogitas magnam fabricam construere celsitudinis, de fundamento prius cogita humilitatis. Et quantam quisque vult et disponit superimponere molem aedificii; quanto erit majus aedificium, tanto altius fodit fundamentum.»

Sapienter Climacus, Gradu 25: «Humilitas, inquit, est gratia animae nominis expers, solis nominata iis qui ejus experimentum ceperunt, inexplicabilis thesaurus, a Deo nomen sortita, singulare munus Dei: Discite, inquit, non ab Angelo, non ab homine, non ex libro, sed a me, hoc est, ex mea in vobis habitatione, illustratione et operatione, quia mitis sum et humilis corde, et cogitatione, et sermone, et invenietis bellorum interiorum requiem animabus vestris, et levamen cogitationum vestrarum.» Et post plura, humilis dotes et fructus hos assignat: «Qui cum hac velut sponsa sponsus copulatus est, lenis, placidus, pronus in compunctionem, misericors, super omnia vero serenus et tranquillus, laetus et alacer, obsequens, omnium molestiarum expers, vigil et impiger est, et ut uno verbo complectar omnia, imperturbatus.»

Secundo, et magis genuine Auctor Operis Imperfecti, Maldonatus et Jansenius, quasi dicat: «Discite a me,» id est ne vereamini ad me accedere et jugum mei Evangelii in collum vestrum suscipere, quin venite et illud suscipite: discetis enim, et reipsa experiemini in me, me non esse tyrannum, aut regem severum et rigidum, sed dominum humilem, mitem, clementem et benignum. Hunc sensum exigit ratio, quam subjicit: «Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.» Et illud: «Et invenietis requiem animabus vestris;» hanc enim solus praestat Christus.

Porro, Christus tantae fuit humilitatis et mansuetudinis in sufferendis Scribis, discipulis, turbis, injuriis, probris, irrisionibus, flagellis, cruce et morte, ut etiamsi nullum fecisset miraculum, tanta tamen mansuetudine sat superque probasset, se esse hominem coelestem et verum Prophetam a Deo missum. Ego sane magis miror divinam Christi mansuetudinem, quam miracula et mortuorum suscitationem.

Moraliter: disce hic, quanta et quam chara Christo sit humilitas. Primo, ex quod sit summa et coronis vitae, doctrinae et perfectionis Christi, q. d. Discite a me non mundum creare, non miracula facere, non subtilia de Deo et sancta Trinitate disputare, non Herculeos labores et facinora patrare, sed quia mitis sum et humilis corde; hic est apex et breviarium meae doctrinae et Evangelicae perfectionis.

Secundo, quod humilitas sit sedes pacis: «Et invenietis, inquit, requiem animabus vestris:» nusquam quies animi, nisi in humilitate; vis ergo requiem, amplectere humilitatem, humilem locum, humile officium, humilem victum, vestitum, etc.; impossibile est ut superbus habeat pacem animae, qui semper majora desiderat et ambit, ac saepe assequi nequit.

Tertio, quod humilitas tollit ab homine omnem laborem et omnia onera: «Venite, inquit, ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos,» a labore et onere sublevando: qua ratione, Domine? per humilitatem. «Tollite, ait, jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde.» Humilitas ergo est levamen omnis laboris et oneris, et refectio virium, ut quidam Doctor merito dixerit: «Humilitas est pharmacum contra omnes morbos, ac sanitas animae et corporis;» morbum enim tolerando lenit et superat. Quin et Hippocrates dixit τὰ ἄχολα μακρόβια, hoc est, animalia, quae felle carent, ut cervi, sunt longaeva; mites ergo et humiles sunt sani et longaevi: mansuetudo enim, uti mores, ita et humores contemperat, quos distemperat bilis, unde morbi.

Quarto, humilitas est virtus Christi: «Discite, ait, a me:» haec mea, mihi propria, mihi prae caeteris chara est virtus, quam descendendo e coelis in imam terram ad extremam paupertatem, ad infamem mortem et crucem ita ostendi, ut nulla sit illustrior et mirabilior in vita et morte mea. Sic ex diverso superbia est peccatum Luciferi. Humilitas ergo facit nos simillimos Christo; quid dignius? quid optabilius?

Quinto, eadem facit jugum Christi suave et legem levem; q. d. Discite a me esse humiles et mites, et in jugo meo non sentietis pondus, sed experiemini illud esse suave et leve. Quocirca S. Franciscus dictitabat Christum non aliam ob causam e coelo in terram descendisse, quam ut nos doceret humilitatem. Vide S. Bonaventuram, cap. De Humilitate S. Francisci.

Praeclare S. Augustinus, epist. 112: «Qui, inquit, didicerunt a Domino Jesu mites esse et humiles corde, plus orando et meditando proficiunt, quam legendo et audiendo.»

Denique Christus jungit hic mitem cum humili, quia mansuetudo et humilitas sunt quasi duae sorores invicem associatae, vel sicut mater et filia. Unde S. Bernardus, serm. 2 in illud Apoc. XII Signum magnum: «Sicut, ait, mater praesumptionis est elatio, sic mansuetudo vera non nisi ex vera humilitate procedit.» Idem, de verbis Apostoli, Non est regnum Dei esca et potus: «Mitis, ait, pertinet ad charitatem, quia charitas patiens est, benigna et humilis.» I Cor. XIII.

Audi Climacum, Gradu 24: «Solem matutina lux aurorae praecurrit, humilitatem mansuetudo praecedit. Itaque lucem Christum prius audiamus, quae eas ita per gradum disponit: Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde.» Deinde mansuetudinem ita definit: «Mansuetudo est immutabilis animi status, qui in omni fortuna honorum et contumeliarum aequalem animi habitum conservat. Mansuetudo est pro aliis te perturbantibus sine perturbatione sincere et ex animo precari. Mansuetudo est prominens adversus iram maris rupes, quae omnes illisos fluctus dissolvit ac frangit, nec ipsa interim movetur aut frangitur.» Denique ejus effectus et dotes per elogia ita assignat: «Mansuetudo est stabilimentum patientiae, charitatis janua, imo vero parens, prudentiae argumentum: Docebit enim, inquit Dominus, mites vias suas; procuratrix veniae, peccatorum fiducia in precibus, Spiritus sancti domicilium: super quos enim respiciam, nisi super mansuetum et quietum?» Isaiae LXVI.


Versus 30: Jugum Enim Meum Suave Est, et Onus Meum Leve

JUGUM ENIM MEUM SUAVE EST, ET ONUS MEUM LEVE. — Jugum et onus Christi est Evangelium, ait S. Hilarius, et Beda et alii. Evangelii ergo lex est jugum, quia disciplinae nos alligat, ne quis a justitia discedat; hoc «suave» Graece est non γλυκύς, id est dulce instar sacchari, sed χρηστός, id est commodum, humanum, placidum, benignum (Arabicus «bonum») prae lege veteri: primo, quia pauciora et faciliora habet praecepta; secundo, quia majorem dat gratiam, quae valde alleviat onus mandati; tertio, quia amore nos regit, ut filios, non timore, ut servos, sicut faciebat lex vetus; quarto, quia mortem non intentat nec infert, uti lex vetus, sed aufert; quinto, quia promittit sui observatoribus vitam felicissimam, eosque quasi manu ducit ad aeternam caelestium gaudiorum dulcedinem, juxta illud: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos,» Psalm. XXXV, 9. Causam dat S. Paulus, et ex eo S. Augustinus, serm. 10 De Verbis Domini secundum Matthaeum: «Qui non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Quare, quae dura sunt laborantibus, eisdem ipsi mitescant amantibus: omnia saeva et immania prope nulla facit amor.»

Ait ergo: «Tollite jugum meum super vos,» quasi in jugo divino servitutis perfecta consolatio et refectio includatur. Unde S. Ambrosius, lib. De Helia et Jejunio, cap. XXII: «Suscipite, inquit, jugum Christi, Nolite timere, quia jugum est: festinate, quia leve est. Non conterit colla, sed honestat. Quid dubitatis? quid procrastinatis? Non alligat cervicem vinculis, sed mentem gratia copulat. Non necessitate constringit, sed voluntatem boni operis dirigit.» Audi S. Bernardum, epist. 72: «Libet admirari, quam leve sit onus veritatis, quod non solum non onerat, sed etiam portat omnem, cui portandum imponitur. Hoc onus potuit uterum gravidare virgineum, sed non gravare. Hoc onus ipsa quibus se praebuit sustentandum, Simeonis brachia sustentabat. Hoc etiam Paulum in gravi scilicet et corruptibili corpore positum, rapiebat usque ad tertium coelum.» Imo David: «Propter verba, inquit, labiorum tuorum, ego custodivi vias duras,» Psal. XVI, 4. Ubi D. Augustinus, lib. De Natura et Gratia, cap. LXIX: «Durae, inquit, sunt timori, leves amori.»

MEUM, — quod scilicet ego Christus vobis impono, sed et vobiscum fero, onerique succollo, imo totum onus et vos ipsos bajulo et porto: jugum enim dicitur, quod duo jumenta juncta subeunt, jugum enim a jungendo nuncupatur. Christus ergo jugi, id est legis Evangelicae unam duntaxat partem collo nostro imponit, alteram et potiorem ipse subit, itaque nobiscum jugum hoc trahit, et nobis vires animosque trahendi sua gratia, aeque ac suo exemplo suggerit: uti nuper quidam in Japone e Societate Jesu sacerdos, mortem atrocem pro Christo generose obiens, dictitabat: «Christus ergo facit computrescere jugum a facie olei,» Isai. X, 27. Ex adverso gravia esse onera peccati, ait S. Hieronymus, Zachar., cap. V, dicens iniquitatem sedere super talentum plumbi. Vide dicta utrobique.

Huc facit, quod in vita S. Mechtildis legimus, ipsam, cum gravibus capitis doloribus torqueretur, ut nusquam posset quiescere, audivisse a Christo ostendente vulnus lateris sui: «Nunc intra, ut pauses:» quae statim cum gaudio intravit. Et visum est ei tot cervicalia serica se habere, quot ictus dolorum tunc sensit capiti suo advenire. Et ait Dominus: «Bombyces sericum gerunt, et de me scriptum est: Ego sum vermis, et non homo. Hucusque in laboribus mihi devote servivisti, amodo in virtutum exercitiis exemplo meo placitis mihi servire studebis; et quae tibi fuerint importabilia, ego ea tecum feram.» Haec ad verbum stylo simplici, sed candido, auctor Vitae ejusdem.

Legis, gratiae donum est, cujus observantia perfecta cetera in animam dona invehit. Audi eum: «Grave onus iniquitas sedens super talentum plumbi. Sub hac gemebat sarcina, qui dicebat: Iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Quod ergo onus Christi, quod onus leve? Ut quidem ego sentio, onus beneficiorum: dulce onus, sed ei qui sentit, ei qui experitur.» Et post nonnulla: «Onerat nos, cum exonerat nos Deus; onerat beneficio, cum exonerat peccato. Vox onerati: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Vox onerati: Semper enim quasi tumentes super me fluctus, timui Deum. Vox onerati: Exi a me, quia peccator sum, Domine.»

Porro, superbis et carnalibus Christi jugum et lex humilitatis, abstinentiae, continentiae, mortificationis videtur gravissima et intolerabilis, quia carent spiritu, nec nisi carnem et carnalia amant et cogitant. Unde S. Bernardus, tract. De Praecepto et Dispens.: «Christi jugum, ait, et onus est, et omnino importabile, nisi Christi aeque spiritui;» sed et his ipsis superbis et carnalibus longe gravius jugum est ipsa ambitio, et carnis concupiscentia: «Asperum quippe jugum,» ait S. Gregorius, lib. XL Moral., cap. XII, «et durae servitutis pondus est, subesse temporalibus, ambire terrena, retinere labentia, velle stare in non stantibus, appetere quidem transeuntia, sed cum transeuntibus nolle transire. Dum enim contra votum cuncta fugiunt, quae prius mentem ex desiderio adeptionis afflixerant, post ex pavore amissionis premunt.»

Vere S. Chrysostomus, hom. 14 in I ad Cor.: «Aspera, inquit, virtus est, si ad imbecillitatem nostram comparetur; nam quod facilis et levis sit, audi Christum testantem: Jugum meum suave est, et onus meum leve. Quod si non intelligis, nulla te admiratio teneat; non enim forti animo es: ut enim cum animi vis adest, gravia levia fiunt; sic cum abest, levia gravia. Quid, quaeso, manna suavius? quid magis in promptu? aegre tamen Judaei tulerunt, cum eo in deliciis vescerentur; quid fame et caeteris, quos Paulus est perpessus, laboribus gravius? gaudebat tamen ille et exultabat, dicens: Nunc glorior in infirmitatibus meis; quae igitur horum causa? animi diversitas, quem si qualem esse oportet, institueres, facilitatem virtutis dignosceres.»

Jugum ergo hoc Christi non tam jugum est, quam cervical bombycinum, quia non molestia nos premit, sed a pondere rerum terrenarum exonerat et in coelos attollit.

Quocirca apposite S. Bernardus onus hoc comparat plumis avium: sic enim scribit, epist. 341 ad Monachos: «In via vitae quo citius, eo facilius curritur; et leve Salvatoris onus, quo crescit amplius, eo portabilius. Nonne et aviculas levat, non onerat pennarum sive plumarum numerositas ipsa? tolle eas, et reliquum corpus suo pondere fertur ad ima. Sic disciplinam Christi, sic suave jugum, sic onus leve quod deponimus: eo deprimimur ipsi, quia portat potius, quam portatur.»

Et S. Augustinus, serm. 25 De Verbis Apost.: «Haec sarcina, inquit, non est pondus onerati, sed ala volaturi. Habent enim et aves pennarum suarum sarcinas. Portant illas, et portantur. Portant illas in terra; portantur ab illis in coelo. Tu, si misericordiam velis praebere avi, praesertim aestate, et dicas: Miseram istam aviculam onerant pennae, et detrahas onus hoc, in terra remanebit, cui subvenire voluisti.» Et rursum, lib. De Perfectione justitiae, circa med., in fine VII tomi: «Laborant, inquit, in Dei praeceptis, qui ea timendo conantur implere; sed perfecta charitas foras mittit timorem, et facit praecepti sarcinam levem, non solum non prementem onere ponderum, verum etiam sublevantem vice pennarum.»

Addit S. Ambrosius, serm. 3 in Psalm. CXVIII: «Portare Christi jugum, inquit, suave est, si ornamenta putes cervicis tuae esse, non onera. Attolle ergo oculos ad Dominum Deum tuum, et quaere Deum ut invenias. Erige cervicem, redimicula, non vincula geris. Multa quoque animalia redimiculis gaudent, et phalerari sibi magis, quam vinculari videntur. Genae sicut turturis praeferant insignia verecundiae, redimicula cervicis, libertatis attollant fiduciam. Leve est ergo jugum Christi, et ideo cervix eo non premitur, sed levatur.» Non mirum quidem, si jugum illud leve sit, quoniam homini gloriae cupido omnia gloriosa et honorifica levia et suavia putantur; nihil autem est isto Christi jugo gloriosius.

Denique S. Bernardus, serm. 15 in Psalm. Qui habitat, per jugum et onus accipit onus donorum et beneficiorum Dei.