Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus contra Scribas probat Sabbato licere discipulis suis vellere spicas, et sibi licere curare aegros. Secundo, vers. 22, sanat daemoniacum, probatque se id non facere ope Beelzebub, sed in digito Dei: quare Scribas id Beelzebub tribuentes, committere blasphemiam in Spiritum Sanctum, ideoque irremissibilem. Tertio, vers. 39, petentibus signum, dat signum Jonae, quodque Ninivitae et regina Saba Judaeos sibi incredulos condemnabunt in die judicii. Quarto, vers. 46, suos fratres et matrem asserit esse eos qui faciunt voluntatem Patris sui.
Textus Vulgatae: Matthaeus 12:1-50
1. In illo tempore abiit Jesus per sata Sabbato; discipuli autem ejus esurientes, coeperunt vellere spicas, et manducare. 2. Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere Sabbatis. 3. At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: 4. quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 5. Aut non legistis in lege, quia Sabbatis sacerdotes in templo Sabbatum violant, et sine crimine sunt? 6. Dico autem vobis, quia templo major est hic. 7. Si autem sciretis quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes. 8. Dominus enim est Filius hominis etiam Sabbati. 9. Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum: 10. et ecce homo manum habens aridam; et interrogabant eum, dicentes: Si licet Sabbatis curare? ut accusarent eum. 11. Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam; et si ceciderit haec Sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? 12. Quanto magis melior est homo ove! Itaque licet Sabbatis benefacere. 13. Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. 14. Exeuntes autem Pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. 15. Jesus autem sciens, recessit inde, et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes. 16. Et praecepit eis, ne manifestum eum facerent. 17. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: 18. Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam Spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. 19. Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus; 20. arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: 21. et in nomine ejus Gentes sperabunt. 22. Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut loqueretur et videret. 23. Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David? 24. Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit daemones, nisi in Beelzebub principe daemoniorum. 25. Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur; et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit. 26. Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? 27. Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. 28. Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. 29. Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. 30. Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit. 31. Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. 32. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. 33. Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. 34. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. 35. Bonus homo de bono thesauro profert bona; et malus homo de malo thesauro profert mala. 36. Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. 37. Ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. 38. Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. 39. Qui respondens, ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae: 40. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. 41. Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam; quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae. Et ecce plus quam Jonas hic. 42. Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam; quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Et ecce plus quam Salomon hic. 43. Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. 44. Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi, et veniens, invenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam. 45. Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae. 46. Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. 47. Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua et fratres tui foris stant, quaerentes te. 48. At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? 49. Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. 50. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
Versus 1: In Illo Tempore Abiit Jesus per Sata Sabbato
IN ILLO TEMPORE ABIIT JESUS PER SATA (per segetes albescentes vel maturas) SABBATO; DISCIPULI AUTEM EJUS ESURIENTES, COEPERUNT VELLERE SPICAS, ET MANDUCARE. — Addit Lucas, VI, 1, hoc Sabbatum fuisse secundo primum, quod quale fuerit ibidem dicam. Est rursum hic histerologia: haec enim contigisse videntur ante missionem Apostolorum, de qua X, 1 et sequent., atque ideo ante sermonem Domini in monte, de quo V, 1, ut colligitur ex Marco, II, 22, et Luca, VI, 1. «Quod autem spicas segetum manibus confricant, et inediam consolantur, ait S. Hieronymus, vitae austerioris indicium est, non praeparatas epulas, sed cibos simplices quaerentium.»
Versus 2: Pharisaei Autem Videntes, Dixerunt Ei
PHARISAEI AUTEM VIDENTES, DIXERUNT EI: ECCE DISCIPULI TUI FACIUNT QUOD NON LICET FACERE SABBATIS. — Lucas, cap. VI, 2, habet «dixerunt illis,» scilicet discipulis Christi, quia nimirum primum discipulis, deinde Christo hoc objectarunt. Nota: non carpunt discipulos quod spicas vel uvas vellant; hoc enim lege permissum erat, Deuter. XXIII, 25, sed quod id faciant die festo, scilicet Sabbato. Vellere enim spicas videtur opus servile, ideoque violans quietem et sanctitatem Sabbati, cujus prae aliis festis apud Judaeos summa erat observantia et religio.
Allegorice: S. Hilarius, Ambrosius et Beda hoc facto significatum putant, quod Apostoli in Sabbato secundo primo, id est Evangelico, et segete praedicationis collecturi erant grana, id est fideles ex omnibus Gentibus electos, quorum fide et pietate et profectu se pascerent, donec eos secum conderent in horreo coelesti; sed Pharisaei et Judaei videntes Gentes sibi in Evangelio praeponi, eis invidentes, frustra Apostolis obstrepunt et obmurmurant.
Tropologice Beda: «Per sata, ait, ambulant cum Domino, qui eloquia sacra meditari delectantur. Esuriunt, cum in eis panem vitae invenire desiderant; et hoc in Sabbatis, cum sopita mente a turbulentis cogitationibus vacare gaudent. Vellunt spicas, et contritas purgant, donec ad escam perveniant, cum testimonia Scripturarum, ad quae legentes perveniunt, meditando assumunt, et tamdiu discutiunt, donec in eis medullam dilectionis inveniant. Verum haec mentium refectio stultis displicet, sed a Domino approbatur.» Hinc S. Augustinus, lib. I De Genesi ad litteram, cap. XX, carpit eos qui S. Scripturae floribus inhiant, sed segetem ejus meditando non confricant, donec ad virtutis escam perveniant.
Versus 3: Non Legistis Quid Fecerit David, Quando Esuriit
AT ILLE DIXIT EIS: NON LEGISTIS QUID FECERIT DAVID, QUANDO ESURIIT, ET QUI CUM EO ERANT? — Videtur hoc ultimum repugnare I Reg. XXI, ubi dicitur David fuisse solus. Resp. David fugiens Saulem solus abiit ad Achimelech quem Marcus vocat Abiathar Pontificem, ab eoque petiit et accepit panes, sed eos detulit ad socios fugae, quos alibi expectantes reliquerat, ut patet tum ex hoc loco, tum ex I Reg. XXI, 2, ubi David ait Pontifici: «Pueris (famulis meis) condixi in illum et illum locum.» Ita S. Hieronymus.
Versus 4: Quomodo Intravit in Domum Dei, et Panes Propositionis Comedit
QUOMODO INTRAVIT IN DOMUM DEI (in atrium tabernaculi; nec enim laicis, qualis erat David, sed solis sacerdotibus licebat ingredi Sanctum, et soli Pontifici Sanctum Sanctorum, idque semel duntaxat in anno) ET PANES PROPOSITIONIS COMEDIT, QUOS NON LICEBAT EI EDERE, NEQUE HIS QUI CUM EO ERANT, NISI SOLIS SACERDOTIBUS.
PANES PROPOSITIONIS — vocantur panes propositi semper in Sancto ante arcam et Sanctum Sanctorum, quod erat quasi thronus Dei residentis super propitiatorium, hoc est, panes propositi ante faciem Dei. Unde Septuaginta vocant ἄρτους ἐνωπίους, id est panes faciales; Syrus, panem mensae Domini. Hebraice vocant לחמי פנים lachme panim, id est panes facierum. Erant enim duodecim, seni in una parte mensae, seni in altera, sicut duae sunt genae in facie. Hisce duodecim panibus protestabantur duodecim tribus Israel se a Deo continue pasci alique. Unde thus eis imponebant, ut patet Levit. XXIV. Thus enim symbolum erat eos Domini esse, et Domino esse oblatos. Vicissim Deus hac gratitudine oblationis duodecim panum se duodecim tribuum meminisse, easque ante faciem et oculos semper habere ostendebat. Vide dicta Exod. XXV, 30. Jusserat Deus panes hos sacros innovari quolibet Sabbato; tunc enim recentes ponebantur in mensa, et veteres auferebantur ac comedebantur a solis sacerdotibus, idque in tabernaculo duntaxat, ut patet Levit. XXIV, 8 et 9. Vis argumenti est haec: David, vir secundum cor Dei, in necessitate famis usurpavit et comedit panes propositionis sanctos, quos alias laicis edere non licebat, sed solis sacerdotibus, quia prudenter judicavit legem positivam de non comedendis his panibus a laicis, cedere debere legi, jurique naturae, quod dictat in gravi necessitate famis conservandam esse vitam comedendo quoslibet panes et cibos etiam Deo consecratos; ideoque S. Paulinus, S. Laurentius et alii, calices et vasa Deo consecrata vendiderunt, ut per eorum pretium succurrerent gravi necessitati famique pauperum. Ergo pariter, imo multo magis licet mihi meisque discipulis vellere spicas in Sabbato, ut elicitis inde granis fami nostrae succurramus: sanctitas enim Sabbati prohibens opus servile, uti est vellere spicas, est juris divini positivi, quod cedere debet juri naturae dictanti, in fame vitae esse consulendum quolibet cibo etiam sacro. Est haec prima ratio. Sequitur secunda.
Versus 5: Aut Non Legistis in Lege, Quia Sabbatis Sacerdotes Sabbatum Violant
AUT NON LEGISTIS IN LEGE, QUIA SABBATIS SACERDOTES IN TEMPLO SABBATUM VIOLANT, ET SINE CRIMINE SUNT? — Arabicus: et non est eis peccatum. «Violant;» Syrus, profanant, victimas jugulando, excoriando, dissecando, lavando, componendo ligna, accendendo ignem, quo victimae in honorem Dei comburantur, quae opera in se nuda spectata servilia sunt, et violant Sabbatum, nisi pietas et sanctitas excuset, ac ex servilibus et profanis sacra et divina efficiat, ut in hoc casu fit.
Sensus est, q. d. Uti Davidem necessitas, et sacerdotes pietas, ita utrumque discipulos meos excusat a violatione Sabbati, per hanc spicarum vellicationem: ipsi enim me quasi Prophetam et Messiam sequuntur, meaeque sacrae doctrinae adeo intenti sunt, ut panum et ciborum parandorum obliti fuerint. Cur ergo famem ex opere tam pio contractam non levent vellicatione spicarum in Sabbato?
Nota NON LEGISTIS: haec enim ad verbum nusquam leguntur in S. Scriptura, sed quoad rem et sensum habentur, Numer. XXVIII et alibi, ubi sancitur ritus sacrificandi in Sabbato. Hinc Judaeorum axioma est: «In templo non esse Sabbatum,» id est vacationem ab operibus, quia in templo continuo sacrificatur, hoc est jugulatur, excoriatur, dissecatur, lavatur, comburitur victima. Sacerdotes enim tunc erant laniones.
Versus 6: Dico Autem Vobis, Quia Templo Major Est Hic
DICO AUTEM VOBIS, QUIA TEMPLO MAJOR EST HIC — qui vellere spicas permittit suis discipulis, puta ego; loquitur enim Christus de se in tertia persona modestiae causa. Sensus est, q. d. Si templi sanctitas excusat sacerdotes sacrificantes a violatione Sabbati; ergo eadem me meosque vellicantes spicas in Sabbato excusat ab ejus violatione, quia ego major et sanctior sum templo, imo Dominus sum templi, cui scilicet victimae omnes in templo immolantur et sacrificantur. Quare ergo intrinsece sanctus, adeoque ipsa increata et immensa sanctitas sum, temploque omnem externam istam sanctitatem impertior.
Versus 7: Si Sciretis Quid Est: Misericordiam Volo, et Non Sacrificium
SI AUTEM SCIRETIS QUID EST: MISERICORDIAM VOLO, ET NON SACRIFICIUM; NUNQUAM CONDEMNASSETIS INNOCENTES. — Syrus: non condemnassetis eos (discipulos meos) cum insontes sint. Citat Osee IX (Vide ibi dicta). Vis argumenti est, q. d. Misericordia potior est praestatque sacrificio et Sabbato; ergo ob eam licet violare quietem Sabbati. Perperam ergo, o Scribae, accusatis et condemnatis hac in re meos discipulos, cum ipsi in ea sint innocentes, vacentque omni culpa ob misericordiam hic exercitam. Misericordia haec est, qua ego miseris et famelicis meis discipulis permisi vellicare spicas in Sabbato; item ea, quam ipsis instillo et inculco tam verbo, quam exemplo: itaque eos praeparo, ut misereantur tot miserarum animarum pereuntium, earumque salutem docendo, monendo, orando, omni cura et studio procurent. Huc pertinet aurea Simeonis justi (quem Hebraei censent illum esse, qui Christum in ulnas suscepit, cygnaeum canens: «Nunc dimittis servum tuum, Domine,» etc.) gnome in Pirke Avoth, hoc est in Sententiis Patrum: «Mundus tribus rebus incumbit et sustentatur: primo, lege; secundo, cultu divino; tertio, misericordia.»
Porro, Arabicus posteriorem partem legit in singulari: Non judicaretis super eum, cui non est peccatum, id est non judicaretis me innocentem, qui haec Apostolis permisi. Est haec tertia apologiae Christi pro discipulis ratio. Sequitur quarta.
Versus 8: Dominus Enim Est Filius Hominis Etiam Sabbati
DOMINUS EST ENIM FILIUS HOMINIS ETIAM SABBATI. — q. d. Ego qui per naturam sum Filius Dei, et per dignationem factus sum filius hominis, id est homo; hoc ipso sum Dominus, id est auctor et legislator totius legis Mosaicae, ac consequenter et Sabbati: ergo in ea dispensare possum cum meis discipulis.
Quintam rationem addit Marcus, II, 27: «Sabbatum, inquit, propter hominem factum, et non homo propter Sabbatum;» de quo ibi.
Versus 9: Et Cum Inde Transisset, Venit in Synagogam Eorum
ET CUM INDE TRANSISSET, VENIT IN SYNAGOGAM EORUM. — Addit Lucas VI, 6, hoc factum altero Sabbato. Diem enim Sabbati studio ad novum miraculum captavit Christus, ut hunc errorem Scribarum, scilicet Sabbato non licere aegros sanare, iterum iterumque confutaret. Tam chara fuit illi veritas liberaque veritatis praedicatio, ut eam ubique captarit, etiamsi sciret propterea Scribas sibi machinaturos mortem, ideoque sibi in cruce esse moriendum.
Versus 10: Ecce Homo Manum Habens Aridam
ET ECCE HOMO HABENS MANUM (dextram, ut habet Lucas) ARIDAM (Syrus, cujus manus aruerat); ET INTERROGABANT EUM, DICENTES: SI LICET SABBATIS CURARE? UT ACCUSARENT EUM. — Addit S. Hieronymus: «In Evangelio quo utuntur Nazaraei et Ebionitae (quod nuper in Graecum de Hebraeo sermone transtulimus, et quod vocatur a plerisque Matthaei authenticum) homo ille, qui aridam habet manum, caementarius scribitur, istiusmodi vocibus auxilium precans: Caementarius eram manibus victum quaeritans: precor te, Jesu, ut mihi restituas sanitatem, ne turpiter mendicem cibos.» Sub manu intellige brachium; χείρ enim, id est manus, Hippocrati a scapulis ad digitos protenditur; brachium ergo hoc laborat duplici morbo: primo, convulsione nervorum; secundo, atrophia; ob defectum enim alimenti exaruerat, ideoque naturaliter erat incurabile, uti ostendit Guillielmus Ader medicus, lib. De Aegrotis Evangelii, cap. XI.
Porro, manus est organum tam nobile, ut Deus soli homini manus dederit exporrectas, belluis denegatas, quibus facile prosequatur quaecumque mens jusserit. Ita Galenus, lib. I De Usu Partium.
ET INTERROGABANT EUM, — scilicet Christum Scribae et Pharisaei, an liceret aegrum in Sabbato curare? Deinde, ut narrat Marcus III, 4, et Lucas VI, 9, Christus vicissim interrogavit Scribas aliam quaestionem, quae interrogationem eorum solveret, scilicet an liceret Sabbato benefacere, et manum aridam curare; an malefacere, id est non curare et nocere? tacite significans, misero non benefacere, cum possis, esse illi malefacere; et animam sive vitam non servare, cum possis, esse illam perdere; ac proinde, cum hoc lege naturae permissum, imo jussum sit, non esse vetitum lege positiva Sabbati: hoc enim esset irrationale, si lex positiva vetaret beneficentiam in Sabbato jure naturae permissam, aut praeciperet maleficentiam et noxam, jure naturae vetitam.
UT ACCUSARENT EUM — apud vulgus quasi impotentem vel immisericordem, si aegrum non curaret; sin curaret, quasi Sabbati violatorem et sacrilegum apud Pontificem et Principes sacerdotum.
Versus 11: Quis Erit ex Vobis Homo, Qui Habeat Ovem Unam
IPSE AUTEM DIXIT ILLIS: QUIS ERIT EX VOBIS HOMO, QUI HABEAT OVEM UNAM; ET SI CECIDERIT HAEC SABBATIS IN FOVEAM, NONNE TENEBIT ET LEVABIT EAM? — q. d. Vos, Scribae, docetis non violari Sabbatum, si quis ovem lapsam in fossam Sabbato apprehendat et extrahat, ne ovicula tota die Sabbati cogatur in fossa manere, esurire et incommode habere. Ergo multo magis licet Sabbato hominem aegrum et afflictum aegritudine sua levare et sanare.
Ita sentiebant Scribae tempore Christi, et jam nonnulli Judaei ita superstitiose quietem in Sabbato observant, ut eo die nec hominem in cloacam aut latrinam lapsum extrahere velint, nec lapsi ipsi extrahi se permittant. Lepidum est quod narrat Volaterranus, lib. III Geograph., sub finem: «Tempore Henrici III, regis Angliae, inquit, qui regnare coepit anno Domini 1208, Judaeus quidam Terksburi in Anglia in cloacam lapsus Sabbato, ob diei religionem extrahi noluit. Id videns comes loci Christianus, nec in sequenti die eum extrahi permisit ob Dominicae reverentiam: quare ille, antequam extraheretur, extinctus et suffocatus est.» Dicebat enim:
«Sabbata sancta colo, de stercore surgere nolo.»
«Cui vicissim comes:
«Sabbata nostra (Christiana, puta Dominicam) quidem, Salomon, celebrabis ibidem.»
Versus 12: Quanto Magis Melior Est Homo Ove! Itaque Licet Sabbatis Benefacere
QUANTO MAGIS (Graece, quanto igitur) MELIOR (praestantior, dignior, nobilior) EST HOMO OVE! ITAQUE LICET SABBATIS BENEFACERE. — Arabicus: itaque licet operatio boni in Sabbatis. Si licet ovem aerumna sua levare in Sabbato, cur non hominem, praesertim cum in ovis levatione magno multorum molimine, labore, tempore, funibus, vel scalis opus sit, Christus vero in instanti solo verbo vel jussu, sine pharmacia hominem aegrum curaturus esset? Quodnam hic est opus servile? Quare id vetare stolidum, ferum, barbarum est. Unde addit Marcus: «Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam.»
Versus 13: Tunc Ait Homini: Extende Manum Tuam
TUNC AIT HOMINI: EXTENDE MANUM TUAM, ET EXTENDIT (Christo imperante et dante ei virtutem), ET RESTITUTA EST SANITATI SICUT ALTERA. — Syrus, sicut socia ejus. Christus prius ratione, nunc facto, scilicet miraculo, confutat Scribarum inscitiam et invidiam, suamque sapientiam et beneficentiam toti populo testatam facit, illustrem reddit. Audi S. Athanasium, homil. De Semente, quae exstat sub finem tom. I: «Tum dixit illi Jesus: Extende manum tuam; nam ego te non tango, ne habeant Judaei quod calumnientur, ne attingere illis idem sit quod operari; verbo tantummodo ago. Non enim prohibitum est a Deo, ne quis in Sabbato loquatur. Quod si autem verbum opus efficiat, admirationi sit ille, qui hoc verbum dixit: Extende manum tuam. Vide jam mihi discrimen facti. Petrus in speciosa porta paralyticum sanans, apprehensa ejus dextra illum erexit; Dominus contra tantum jubet: Extende manum tuam, tibi do vim et efficaciam sanitatis, et verbis jubendo, hanc potestatem tibi insero. Extende manum tuam. Sic ille dixit, sic iste fecit, et restituta est ipsa manus.»
Allegorice: primo, Beda: «Adam, inquit, carpens pomum vetitum, manum humani generis arefecit, id est potentiam operationemque hominis foecunditate boni operis privavit: at Christus eam restituit, extendens manus suas in cruce.»
Secundo, S. Hieronymus: «Usque ad adventum Salvatoris, ait, arida manus in Synagoga fuit Judaeorum, et Dei opera non fiebant in ea: postquam ille venit in terras, reddita est in Apostolis credentibus dextera, et operi pristino restituta.»
Tropologice: in Synagoga et congregatione doctorum, ubi major est scientia, manum dexteram habet aridam, qui eam ad Deum per orationem, ad proximum per misericordiam, ad seipsum per bona opera, quibus sibi merita et praemia in coelis accumulet, non extendit. Ita S. Athanasius, homil. jam citata; Beda, Euthymius, Theophylactus. Manum ergo, quam torpefecit acedia, contraxit avaritia, arefecit inertia, Christus sua gratia facit, ut extendat alacritas, dilatet liberalitas, vegetet zelus et fervor ad omne bonum opus exequendum.
Audi S. Anselmum: «Sananda manus arida jubetur extendi, quia infructuosae animae debilitas nullo melius ordine, quam eleemosynae largitate curatur. Unde Joannes Baptista turbis sciscitantibus quid facerent, ut non velut arbores aridae mitterentur in ignem, hoc solum praecipit: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat, Luc. III, 11. Et in Ecclesiastico dicitur: Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta, Eccli. IV, 36. Frustra enim manus ad Deum pro peccatis rogaturus expandit, qui non has ad inopem rogantem beneficium laturus extendit.»
Versus 14: Exeuntes Autem Pharisaei, Consilium Faciebant Adversus Eum
EXEUNTES (e Synagoga, relicta turba, apud quam mutire non audebant confusi, ait Franciscus Lucas) AUTEM PHARISAEI CONCILIUM FACIEBANT ADVERSUS EUM, QUOMODO PERDERENT (id est occiderent) EUM. — Magna fuit haec Pharisaeorum invidia, ingratitudo et malitia, auctori vitae machinari necem, ut quia ipse tot aegris sanitates restituebat, mortem illi rependerent.
Versus 15: Jesus Autem Sciens, Recessit Inde, et Curavit Eos Omnes
JESUS AUTEM SCIENS (virtute divina cognoscens arcana eorum contra se consilia), RECESSIT INDE, ET SECUTI SUNT EUM MULTI, ET CURAVIT EOS OMNES. — Qui scilicet aegri erant et sanatione egebant, quos multos fuisse ait Marcus III, 10. Ubique suam potentiam et beneficentiam commendat Christus. Sicut enim solis est illuminare omnes qui obicem non ponunt; sic Christi et Christiani est benefacere omnibus qui beneficium poscunt.
Versus 16: Et Praecepit Eis, ne Manifestum Eum Facerent
ET PRAECEPIT EIS, NE MANIFESTUM EUM FACERENT. — Graece ἐπετίμησε, id est increpavit, comminatus est, cum minis praecepit, ne divulgarent miracula ab eo patrata, tum ne Scribas offenderet et ad majorem invidiam iramque concitaret; tum ut ostenderet quam remotus esset a captanda hominum gloria.
Versus 17: Ut Adimpleretur Quod Dictum Est per Isaiam Prophetam
UT ADIMPLERETUR QUOD DICTUM EST PER ISAIAM PROPHETAM DICENTEM (cap. XLII, 1):
Versus 18: Ecce Puer Meus, Quem Elegi, Dilectus Meus
ECCE PUER MEUS (Messias, ait Chaldaeus) QUEM ELEGI, DILECTUS MEUS, IN QUO COMPLACUIT ANIMAE MEAE. PONAM SPIRITUM MEUM SUPER EUM. — Dona Spiritus Sancti illi indam in ejus conceptione. Puer meus, Hebr. עבדי abdi, id est servus meus; unde patet Isaiam loqui de Christo, non qua Deus est, sed qua homo: sic enim est servus Dei. Probat Christum reipsa, docendo et sanando aegros, implevisse Isaiae de se suaque modestia, misericordia et aequitate vaticinium; ac proinde ipsum esse Messiam ab Isaia praedictum, et hisce dotibus ceu notis et indiciis insignitum. Pro QUEM ELEGI, Hebr. est «suscipiam eum»; Septuag. «assumam eum»; Chald. «admovebo eum».
ET JUDICIUM GENTIBUS PROFERET. — «Judicium,» id est id quod justum et aequum est: hoc enim rectorum judicium est judicium, q. d. Christus, quasi legislator, legem Evangelicam justissimam, rectissimam et sanctissimam, non solis Judaeis ut Moses, sed omnibus omnino gentibus per Apostolos evangelizabit.
Versus 19: Non Contendet, Neque Clamabit, Neque Audiet Aliquis in Plateis Vocem Ejus
NON CONTENDET, NEQUE CLAMABIT, NEQUE AUDIET ALIQUIS IN PLATEIS VOCEM EJUS. — Notatur Christi mansuetudo, et mansuetus placidusque et lenis docendi modus. Et hac de causa hoc Isaiae testimonium profert Matthaeus.
Versus 20: Arundinem Quassatam Non Confringet, et Linum Fumigans Non Exstinguet
ARUNDINEM QUASSATAM NON CONFRINGET, ET LINUM FUMIGANS NON EXSTINGUET. — Syrus et Arabicus: Et lucernam ad extinctionem tendentem non exstinguet. Est geminum proverbium idem significans, scilicet Christum infirmos et debiles in fide, spe et charitate, non contentiose cum clamoribus increpiturum et oppressurum, sed sua mansuetudine, lenitate et patientia magis roboraturum et accensurum. Ita S. Hilarius et S. Hieronymus. Omnia enim haec commendant admirabilem et divinam Christi mansuetudinem. Audi Patres. S. Hieronymus: «Qui peccatori non porrigit manum, nec portat onus fratris, quassatum calamum confringit; qui scintillam fidei contemnit in parvulis, lignum exstinguit fumigans.» S. Augustinus, lib. XX De Civitate Dei, cap. XXX: «Persecutores Christi, perdita integritate, quassato calamo et amisso lumine, lino fumanti comparantur, quibus pepercit, quia non venit judicare.» S. Hilarius: «Ostendit se posse eos facile frangere, ut arundinem contritam, et eorum furorem exstinguere.» Rabanus: «Quassatae gentes non sunt contritae, sed in salute reservatae, nec Judaei a vento agitati condemnati statim, sed supportati patienter. Gentes, quae exstincto naturalis legis ardore, fumi amarissimi, et oculis noxii, tenebrosaeque caliginis involvebantur erroribus, a Christo sunt in maxima incendia [fidei] suscitati.»
DONEC EJICIAT AD VICTORIAM JUDICIUM. — Id est donec perducat judicium, id est justitiam, sive fidem et sanctitatem Evangelicam ad victoriam, ut illa scilicet toto orbe dominetur. Unde Noster in Isaia vertit: «Ponet» ipse, quasi Dominus et victor, «in terra judicium,» scilicet quasi reginam et dominam omnibus imperantem. Hebr. est: «Proferet judicium ad veritatem,» id est proferet judicium verum.
Versus 21: Et in Nomine Ejus Gentes Sperabunt
ET IN NOMINE EJUS GENTES SPERABUNT. — Pro «Gentes,» Hebr. est «Insulae,» q. d. Gentes remotissimae in insulis habitantes, omnes spes suas collocabunt in Christo Salvatore. Fusius haec omnia explicui Isaiae XLII, 1. Vide ibi dicta.
Versus 22: Tunc Oblatus Est Ei Daemonium Habens, Caecus et Mutus
TUNC OBLATUS EST EI DAEMONIUM HABENS, CAECUS ET MUTUS, ET CURAVIT EUM, ITA UT LOQUERETUR ET VIDERET. — Lucas XI, 14, tantum dicit fuisse mutum (unde S. Augustinus, lib. II De Consensu Evangelistarum, cap. XXXVII, opinatur Lucam de alio daemoniaco loqui), sed non negat fuisse et caecum, quod asserit hic Matthaeus. Fuit autem non a nativitate aut ex morbo caecus et mutus, ut vult Abulensis hic, Quaest. L, et Barradius, sed a daemone eum possidente oculorum et aurium usu privatus. Daemon ergo non eum excaecaverat, nec facultatem loquendi ei ademerat, sed tantum oculorum et linguae exercitium usumque impediebat; unde, daemone ejecto, sine alia operatione vel miraculo, statim coepit loqui et videre. Ita S. Chrysostomus, Euthymius, Lyranus, Jansenius, Maldonatus.
Audi S. Chrysostomum: «O pestiferam daemonis astutiam: utramque viam occupavit atque obstruxit, quibus ille erat crediturus, visum atque auditum.» Hinc S. Lucas ait: «Illud (daemonium) erat mutum,» scilicet effective, quia hominem a se possessum efficiebat mutum, unde et ipse daemon, licet interrogatus vel adjuratus, per os ejus non loquebatur, nec respondebat, quasi fuisset elinguis et mutus, qui alias solet esse loquax, et loquaces facere, quia in loquacitate multa committuntur peccata. Fuit ergo proprie et per se unum tantum miraculum, scilicet ejectio daemonis; consequenter tamen et in effectu fuit triplex. Nam, ut ait S. Hieronymus: «Tria signa simul in uno homine perpetrata sunt: caecus videt, mutus loquitur, possessus a daemone [liberatur].»
Tropologice S. Hieronymus: «Quod tunc, inquit, carnaliter factum est, quotidie completur in conversione credentium, ut expulso daemone primum fidei lumen aspiciant, deinde in laudes Dei tacentia prius ora laxentur.» Et S. Hilarius: «Non autem sine ratione, cum turbas omnes curatas in communi dixisset, nunc seorsum daemonium habens caecus et mutus offertur. Oportebat enim ut postquam manus aridae homo oblatus est, qui in synagoga curabatur, in unius hujusmodi hominis forma gentium salus fieret: ut qui erat habitatio daemonii, et caecus et mutus, Deo capax pararetur, et Deum contineret in Christo, et Christi opera Dei confessione laudaret.»
S. Augustinus: «Daemonium enim habens, caecus et mutus est, qui non credit; et subditus est diabolo, qui non intelligit, et non confitetur ipsam fidem, vel qui non dat laudem Deo.» Haec Augustinus, lib. I Quaest. Evang., Q. III. Daemon ergo facit homines mutos, ne peccata confiteantur, sicque venenum expuant, ne laudent Deum, nec proximos doceant vel corripiant; sed Christus sua gratia laxat ora ad confitendum, laudandum, docendum et monendum, quando oportet.
Sapienter S. Bernardus, in Sententiis: «Cur, ait, te pudet peccatum tuum dicere, quod non puduit facere? aut cur erubescis Deo confiteri, cujus oculis non potes abscondi? quod si forte pudor est tibi, uni homini, et peccatori, peccatum tuum exponere, quid facturus es in die judicii, ubi omnibus exposita tua conscientia patebit?»
Porro, contigit haec historia, ut et ea quae narrat Matthaeus XIII, ante missionem Apostolorum; nam quae cap. XIV narrat, statim a reditu Apostolorum ad Christum contigisse liquet ex Marco et Luca. Ita Jansenius, Franciscus Lucas et alii. Maldonatus tamen et Barradius aiunt non esse necesse facilem hic historiae ordinem invertere et turbare, praesertim cum Patres eum servent, ut patebit vers. 27. Sed Patres, rei et historiae intenti, de ordine parum sunt solliciti.
Versus 23: Et Stupebant Omnes Turbae: Numquid Hic Est Filius David?
ET STUPEBANT OMNES TURBAE, ET DICEBANT: NUMQUID HIC EST FILIUS DAVID? — Graece ἐξίσταντο, id est admirabantur attoniti, ita ut extra se in extasin quasi raperentur, visis tot tantisque Christi miraculis, unde dicebant: Nullus Propheta tot tantaque fecit prodigia, quanta fecit Jesus. Ergo iis omnibus est major; ac consequenter ipse filius David, id est Messias Davidi promissus, quasi filius ex ejus semine nasciturus, quem omnes avide expectamus, sit oportet.
Versus 24: Hic Non Ejicit Daemones, Nisi in Beelzebub Principe Daemoniorum
PHARISAEI AUDIENTES DIXERUNT: HIC NON EJICIT DAEMONIA, NISI IN BEELZEBUB PRINCIPE DAEMONIORUM. — Pharisaei invidia et odio Christi excaecati, quia miracula ejus tam clara et testata negare non poterant, calumniantur illa magica esse, nec a Deo, sed a Beelzebub patrari. Faciunt ergo Christum magum, qui daemonem habeat familiarem, cujus vi mira efficiat. Quis fuerit Beelzebub, dixi cap. X, 25.
Versus 25: Omne Regnum Divisum Contra Se, Desolabitur
JESUS AUTEM SCIENS COGITATIONES (multo magis blasphemiae verba, quae contra Christum absentem in circulis dixerunt vers. 24) EORUM, DIXIT EIS: OMNE REGNUM DIVISUM CONTRA SE DESOLABITUR; ET OMNIS CIVITAS, VEL DOMUS DIVISA CONTRA SE, NON STABIT. — [Luc. XI, 17; Mar. III, 24.] q. d. Omne regnum, imo omnis urbs et domus, cujus incolae mutuis dissidiis contra se invicem pugnant, stare nequit, sed cito intestina seditione et bello evertetur: «Uti concordia res parvae crescunt, ita discordia maximae dilabuntur,» ait S. Hieronymus. Concordia enim est quasi calx quae partes domus unit et conglutinat: tolle calcem, lapides dilabentur et corruet tota domus: tolle concordiam, diffluent cives et discordes se invicem perement. Centrum in se unit omnes lineas circuli diametrales: tolle centrum, omnes illae diffluent. Centrum urbis, domus et collegii est unio et concordia. Ita Romanum imperium perdidit discordia, cum populus in magistratum, milites contra senatum, senatus in se divisus contra seipsum pugnavit. Lege Livium, Lucanum et alios de civilibus bellis, praesertim Julii Caesaris et Pompeii.
Versus 26: Et Si Satanas Satanam Ejicit, Adversus Se Divisus Est
ET SI SATANAS SATANAM EJICIT, ADVERSUS SE DIVISUS EST: QUOMODO ERGO STABIT REGNUM EJUS? — [Luc. XI, 18; Mar. III, 26.] q. d. Stare nequiret regnum Satanae in terra, si Satanas, id est daemon, unus assidue contra alterum hostiliter insurgeret, et adverso Marte depugnaret, ut superior inferiorem, vel inferior superiorem ex hominibus (in quibus daemones adeo regnare regnumque suum stabilire appetunt) continuo ejiceret, uti vos, Scribae, videtis me continuo et assidue, hostiliter et adversa fronte persequi daemones, eosque ex mentibus et corporibus hominum expellere: ergo non ope Beelzebub, ut vos dicitis, sed virtute Dei illos ejicio. Neque enim Beelzebub tam stolidus est, ut daemones sibi subditos inter se committat, ut unus alium expellat, sic enim ipse regnum eorum suumque destrueret; unde et milites seditiosi, cum suo rebellant principi, summe inter se uniuntur et consentiunt, quia sciunt, si dissentiant, se a principe facile occupandos et evertendos fore.
Dixi: hostiliter; nam Apollonius Thyanaeus, teste Philostrato in ejus Vita, et magi subinde daemones ejiciunt, sed ex composita collusione, ut homines ad magos et magiam, id est societatem cum daemone pertrahant: nullam autem societatem se cum daemone habere probat Christus in sequentibus. Dixi: assidue; nam subinde lis et pugna inter ipsos daemones de homine possidendo oritur. Narravit mihi Romae sacerdos senex fide dignus, qui per plures annos officio exorcistae functus fuerat, daemonesque expulerat, se suis oculis vidisse et suis auribus audivisse duos a daemonibus possessos, in templo S. Matthaei inter se contendentes et decertantes. Daemon enim possidens unum erat altioris ordinis, et superior altero; hic alterum, quasi se inferiorem, ex homine quem possidebat, ejicere volebat. Sed adversa fronte restitit inferior, variaque in superiorem probra conjecit, et inter alia dixit: «Tu es daemon infernalis, ac justo Dei judicio in inferno relegatus: longe gravius puniris quam ego, qui non sum daemon infernalis; sed in hoc aere versari permittor, quia non rebellavi Deo ut tu, sed Lucifero, quasi subditus superiori meo, nude duntaxat adhaesi et consensi.» Sed haec perrara sunt, et tandem in pacem desinunt, ut hi duo inter se contendentes, paulo post posuere lites, quieverunt et tacuerunt. Licet enim damnati et daemones ardeant superbia, ira et odio contra se invicem, et ringantur rixenturque in inferno ut canes; tamen in terra, ut regnum suum dominatumque in homines stabiliant, inter se consentiant oportet.
Versus 27: Et Si Ego in Beelzebub Ejicio Daemones, Filii Vestri in Quo Ejiciunt?
ET SI EGO IN BEELZEBUB EJICIO DAEMONES, FILII VESTRI IN QUO EJICIUNT? IDEO IPSI JUDICES VESTRI ERUNT. — Est hoc secundum Christi argumentum, quo probat se ope Dei, non Satanae ejicere daemones. Per «filios vestros» primo, S. Hilarius, S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius accipiunt vestros Apostolos, qui erant filii Judaeorum. Censent enim ipsi haec contigisse post missionem Apostolorum factam a Christo in qua Apostoli ope Christi daemones expulerunt et miracula plura patrarunt. Verum quia verius est, ut dixi vers. 22, haec contigisse ante missionem Apostolorum, hinc melius per «filios» accipias exorcistas Judaeorum, qui arte a Salomone tradita, teste Josepho, lib. VIII, cap. II, expellebant daemones, quales fuere septem filii Scevae principis Sacerdotum, Act. XIX, 14. Ita Jansenius, Toletus, Franciscus Lucas et alii.
IDEO IPSI JUDICES VESTRI ERUNT. — q. d. Ideo in die judicii ipsi vos suo facto et exemplo condemnabunt, quod tam perversum de ipsis et me judicium tuleritis, scilicet quod judicaveritis ipsos ope Dei expulisse daemones, me autem ope diaboli, cum tamen longe majora praesentiae et operationis Dei in me indicia videritis, quam in vestris exorcistis. Quis enim eorum tot aegros sanavit, tot mortuos suscitavit, quot ego sanavi et suscitavi? Quis eorum tam sublimem et divinam doctrinam praedicavit, sicut ego praedico? Quis eorum tam puram et sanctam vitam egit, sicut ego ago? Sic Regina Saba et Ninivitae ipso facto, id est sua fide et poenitentia, in die judicii condemnabunt Judaeos Christo incredulos et impoenitentes, versibus 41 et 42.
Versus 28: Si Autem Ego in Spiritu Dei Ejicio Daemones, Igitur Pervenit in Vos Regnum Dei
SI AUTEM EGO IN SPIRITU DEI EJICIO DAEMONES, IGITUR PERVENIT IN VOS REGNUM DEI. — q. d. Si ego virtute Dei et Spiritus Sancti, non Beelzebub, expello daemones, uti jam probavi; ergo verum est, et ipse Spiritus Sanctus miraculoso suo ad mea miracula et expulsionem daemonum concursu aperte testatur verum esse, quod ego et Joannes Baptista caput et summam praedicationis nostrae posuimus, scilicet: «Appropinquavit regnum coelorum.» Videtis enim daemonis regnum passim per me, et verbis et factis, in corporibus et animabus hominum destrui, sicque inchoari regnum Dei per gratiam, quod in coelo perficietur, ubi Deus in Sanctis regnat per gloriam. Hoc est, quod ait Joannes, epist. I, cap. III: «In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.» Nam, ut ait S. Leo, serm. 10 De Passione: «Clavi illi, qui manus Domini pedesque transfoderunt, perpetuis diabolum fixere vulneribus, et sanctorum poena membrorum inimicarum fuit interfectio potestatum.»
Versus 29: Aut Quomodo Potest Quisquam Intrare in Domum Fortis
AUT QUOMODO POTEST QUISQUAM INTRARE IN DOMUM FORTIS (Syrus, strenui) ET VASA EJUS DIRIPERE, NISI PRIUS ALLIGAVERIT FORTEM, ET TUNC DOMUM ILLIUS DIRIPIET? — [Luc. XI, 21; Mar. III, 27.] Pro «aut», Graece est ἤ, quod Pagninus vertit «alioqui»; Arabicus «et»; alii «nam»; alii «an», ut superius dixi. Proponitur hic nova ratio, puta tertia, qua probat Christus se ope Dei, non Beelzebub, ejicere daemonia, petiturque a comparatis, q. d. Sicut qui invadit arcem vel domum alicujus fortis vel potentis viri, vel tyranni, v. g. Samsonis aut Herculis, ut eam expoliet, id facere nequit, nisi ipsum herum fortem prius domet et alliget; alioqui ipse sua defendet, et spolium armata manu prohibebit: sic pariter ego Christus, qui Satanae regnum expolio, dum peccatores illi subditos ad poenitentiam et salutem traduco, necesse est ut Satanam ipsum domuerim et alligarim; alioqui enim ipse non ferret hoc spolium a me fieri: hostis ergo mihi, et a me domitus est Satanas, non amicus, non socius in ejectione daemonum, ut vos calumniamini.
Fortis ergo hic est diabolus; domus est mundus; vasa sunt arma; instrumenta supellex; arma diaboli sunt artes, fraudes, illecebrae, quibus allicit homines ad vitia, uti sunt opes, honores, voluptates, item daemones inferiores et impii homines, ait S. Chrysostomus, quibus diabolus utitur contra nos, ut nos tentet et vexet. Supellex sunt peccatorum animae et corpora a daemone possessa; item Patrum animae in limbo ante Christum detentae: haec omnia diripuit et eripuit illi Christus, alligato in gehenna diabolo: unde Lucas, XI, 21, vasa exponit arma et spolia.
Porro, diabolus hic vocatur «fortis», quia instar leonis rugientis circuit quaerens quem devoret, ait S. Petrus; unde ejus robur et fortitudinem depingit Job, XL et XLI, sub specie Behemoth et Leviathan. Diabolus hic et alibi vocatur caput et princeps malignorum spirituum, qui eos in mundum immittit, ut eum sibi subjiciat. «Fortem» ergo accipe Luciferum, qui est princeps daemonum, ideoque antagonista Christi et S. Michaelis. Lucifer enim a Christo in cruce victus, detrusus est in tartara, ut ibi personaliter degat ligatus usque ad diem judicii; tum enim ad modicum tempus solvetur, ut ait Joannes, Apocal. XX, 2 et sequent., itaque docent S. Gregorius, Ambrosius, Lactantius, Andreas Cretensis, Viegas et Ribera, quos ibidem citavi, ac Franciscus Suarez, lib. VIII De Angelis, cap. XVII, num. 8.
Lucifer enim in Scriptura vocatur draco, serpens antiquus, diabolus, satanas per antonomasiam. Porro, ita ligatus est Lucifer in inferno, ut non tantum per se exire non possit, sed etiam per suos daemones, quos in terram emittit, non tantum hominibus nocere possit, quantum antea: Christus enim eorum vires et facultates valde restrinxit, minuit et arctavit, ut ipse hic et Apocal. XX, 2, alibique significat. Vide dicta Apocal. XX, 2. Idipsum edoctus per longam experientiam S. Antonius, teste Athanasio, in ejus Vita, cap. VI et seq., prolixe edocet: «Diabolus, inquit, hamo crucis, ut draco aduncatus a Domino est, et capistro ligatus, et quasi mancipium fugitivum vinctus: circulo et labia armilla perforatus nullum omnino fidelium devorare permittitur. Nunc miserabilis ut passer ad ludum irretitus a Christo est; nunc comites suos quasi scorpiones et serpentes calcaneo Christianorum substratos gemit. Ille qui universa maria a se deleta plaudebat, ille qui orbem terrarum manu sua teneri pollicebatur, ecce a vobis vincitur, ecce me adversum se prohibere non potest disputantem.»
Et cap. XX, idipsum ex confessione diaboli confirmat: «Vidi, ait, hominem enormi sublimitate, porrectum caput usque ad coelum. Cum ab hoc, quisnam esset, inquirerem, ait: Ego sum Satanas. Et ego: Quid, inquam, hic quaeris? Respondit: Cur mihi frustra imputant monachi? Cur mihi omnes Christianorum populi maledicunt? At ego: Juste faciunt; tuis enim frequenter molestantur insidiis. At ille ait: Nihil ego facio, sed ipsi se invicem turbant. Nam ego miserabilis factus sum. Rogo, nonne legisti: Quia defecerunt inimici frameae in finem, et civitates eorum destruxisti? En nullum jam habeo locum, nullam possideo civitatem, jam mihi nulla sunt arma; per omnes nationes cunctasque provincias Christi personat nomen, solitudinesque monachorum stipantur choris. Ipsi se, quaeso, tueantur, et me sine causa non lacerent.» Subdit diabolum inertibus tantum praevalere: «Nam quales, ait, nos et nostras repererint cogitationes, tales se nobis praestare consueverunt. Et si quid in pectoribus malae mentis et pavoris semen invenerint, quasi latrones, qui deserta obtinent loca, coeptos cumulant timores, et crudeliter imminentes, infelicem puniunt animam.» Unde concludit: «Una est ergo ratio vincendi inimicum, laetitia spiritualis et animae semper Dominum cogitantis jugis recordatio, quae daemonum ludos quasi fumum expellens, persequetur adversarios potius quam timebit.»
Versus 30: Qui Non Est Mecum, Contra Me Est
QUI NON EST MECUM, CONTRA ME EST; ET QUI NON CONGREGAT MECUM, SPARGIT. — [Luc. XI, 23.] Primo, S. Hilarius, S. Hieronymus, S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et Toletus in Lucam XII [recte XI], 23, de «forti», id est diabolo, exponunt, q. d. Diabolus a Deo mecum non est, ut contra me sit, et ea, quae ego congrego, dispergere conetur. Est ergo hic novum quartumque Christi contra Scribas argumentum, estque tale: Quorum opera sunt contraria, illi sunt contrarii; at mea et diaboli opera sunt contraria; ergo ego et ipse sumus contrarii: nam, ut ait S. Hieronymus, «Ille (diabolus) cupit animas hominum tenere captivas, Dominus liberare; ille praedicat idola, hic unius Dei notitiam; ille trahit ad vitia, hic ad virtutes revocat. Quomodo ergo possunt inter se habere concordiam, quorum opera diversa sunt?»
Secundo, simplicius cum S. Chrysostomo et Theophylacto haec generatim accipias, proprieque applices Pharisaeis, q. d. Sicut cum in regno vel urbe oritur seditio, et una pars in aliam insurgit, ut maligni homines rempublicam occupare et spoliare conentur, uti fecit Romae Catilina cum suis conjuratis, tunc necesse est ut probi cives rempublicam defendant, adeoque qui id non facit, sed neutralis esse vult, censetur esse hostis et socius seditiosorum illam impugnantium; quia illo casu cives omnes civitatem et rempublicam omni studio et vi propugnare tenentur: sic pariter ego qui universale bellum Satanae indixi, ut eum mundi imperio, quod ipse tyrannice occupavit, depellam, omnes homines velut mundi cives, utpote mihi quasi legitimo principi subditos et obstrictos, qui mecum in hoc bello non sunt, nec sub me militant, mihi contrarios et hostes meos deputo et decerno, atque ut tales persequar, puniam et plectam. Tales autem estis vos, o Pharisaei, qui cum primi, utpote mei subditi et quidem caeteris doctiores, me tanquam Messiam et Christum in vestra lege et Prophetis praesignatum, deberetis recipere, meque apud populum ut talem commendare, clanculum tamen mihi adversamini, palam autem dissimulatis, quasi judices inquisituri de mea doctrina et vita. Quare vos habeo ut hostes mihi contrarios, et cum Satana in mei exitium conspirantes, quia homines quos ego colligo ad unitatem fidei, ad charitatem, ad unius Dei religionem, vos ad multiplices vestras caeremonias, traditiones, superstitiones, errores trahitis et dispergitis, ac a me, a salute, a Deo avertitis, uti faciunt haeretici et schismatici, quibus apposite hanc gnomen aptat S. Cyprianus, lib. III Ad Quirinum, num. 86, et S. Ambrosius, lib. II De Poenitentia, cap. IV.
Quare haec Christi sententia non est contraria illi ejusdem Christi apud Lucam, IX, 50: «Qui non est adversum vos, pro vobis est;» ibi enim loquitur de eo qui reipsa in doctrina cum Apostolis consentit, ideoque cum iis et pro iis est, licet id explicite ob justam causam non profiteatur, ut ibi patet.
Porro, Franciscus Lucas censet posteriori membro hujus sententiae idem prorsus significari, quod priori, uti saepe fit in Psalmis et Proverbiis. Sic enim ipse explicat: Christus neminem pro suo agnoscit, qui non integro sinceroque animo ipsi adhaereat: diabolus omnes absque delectu ad sua castra admittit, quantumvis diversos atque adversos, modo Christo non faveant. Vide supra cap. VI, 10: «Qui ergo non congregat mecum,» id est non se aggregat mihi, non adhaeret mihi: «spargit,» sive ut habet Syrus, spargendo spargit, hoc est omnino spargit, elongat se a me, abit in dispersionem cum Satana, adversarium se mihi constituit. Haec Franciscus Lucas.
Verum aliud est congregare cum aliquo, aliud aggregare se alicui: quare prior sensus, quem dedi, est germanior.
Versus 31: Omne Peccatum et Blasphemia Remittetur Hominibus
IDEO DICO VOBIS: OMNE PECCATUM ET BLASPHEMIA REMITTETUR HOMINI: SPIRITUS AUTEM BLASPHEMIA NON REMITTETUR. — [Marc. III, 28, 29.] Τὸ spiritus est genitivi casus, ut patet ex Graeco πνεύματος. Blasphemia spiritus, ergo, est blasphemia contra Spiritum Sanctum; unde Arabicus vertit: Blasphemia in Spiritum Sanctum; Syrus: Blasphemia in Spiritum sanctitatis.
Quaeres, quaenam est haec? Primo, Philastrius, in haeresi Rhetorii, censet esse haeresim, praesertim Eunomii, qui negabat Spiritum Sanctum esse Deum. Sic et S. Ambrosius, lib. I De Spiritu Sancto, cap. III, et Epiphanius, haeres. 50.
Secundo, S. Hilarius censet blasphemiam in Spiritum Sanctum esse eam, qua quis negat Christum esse Deum: «Peccatum, ait, in Spiritum Sanctum est, Deo virtutis potestatem negare et Christo substantiam adimere aeternitatis: per quem quia Deus in hominem venit, homo rursus fiet in Deum, cum caeteris Deus veniam largiatur, hoc solum extra veniam est.»
Tertio, S. Ambrosius, lib. II De Poenitentia, cap. IV, censet esse schisma, item simoniam, qua v. g. Simon Magus pecunia volebat emere Spiritum Sanctum a S. Petro, Act. VIII.
Quarto, Origenes ait esse omne peccatum mortale post baptismum, puta post gratiam Spiritus Sancti in baptismo acceptam, commissum. Porro, Gelasius Papa, De Anathematis vinculo, peccatores, qui nec in hoc, nec in futuro seculo absolvuntur, eos duntaxat intelligit, qui peccatores permanent, neque resipiscere volunt: «Ipse enim, inquit, in se insolubilem fecit esse sententiam, qui talis permanere delegit, qualis veraciter non potest absolvi.»
Quinto, S. Cyprianus, lib. III Ad Quirinum, num. 28, «blasphemiam in Spiritum Sanctum ait esse omne peccatum in Deum commissum; blasphemiam vero in Filium hominis, esse omne peccatum in hominem perpetratum.»
Sexto, Idem S. Cyprianus, lib. III, epist. 14, blasphemiam in Spiritum Sanctum censet esse negationem fidei in persecutione.
Septimo, Richardus de S. Victore, tract. De Blasphemia in Spiritum Sanctum, ait esse odium et convicium Dei. Octodecim Patrum expositiones, scilicet undecim Patrum Latinorum, et septem Graecorum sigillatim recenset Toletus in cap. XII Lucae, annotat. 17, quas universas ego, septem jam recensitis, summatim complexus sum.
Denique Theologi (et ex iis Catechistae) ex variis S. Augustini expositionibus colligunt sex peccata in Spiritum Sanctum, scilicet praesumptionem, desperationem, agnitae veritatis impugnationem, fraternae charitatis invidiam, impoenitentiam et obstinationem, haecque dici aiunt peccata in Spiritum Sanctum, quia fiunt ex certa malitia contra bonitatem Dei, quae appropriatur Spiritui Sancto: sicut peccata, quae fiunt ex infirmitate, dicuntur fieri contra Deum Patrem, quia illi appropriatur potentia; et quae fiunt ex ignorantia, dicuntur fieri contra Filium, quia illi appropriatur sapientia. Haec vera sunt, sed huic loco non congruunt suntque impertinentia.
Nota: ergo Christum hic non loqui de omni peccato in Spiritum Sanctum, sed solum de blasphemia in Spiritum Sanctum: quae verbis fit (eadem tamen cogitationis et operum est ratio), cum scilicet quis calumniatur opera manifeste divina et miraculosa, ac pia et sancta Dei, ad salutem hominum ab eo facta, quibus ipse fidem et veritatem confirmat, uti est ejectio daemonum, quae cum sint opera bonitatis et sanctitatis Dei, attribuuntur Spiritui Sancto, qui ex vi processionis et spirationis suae a Patre et Filio procedit, ut amor, bonitas et sanctitas: cum, inquam, quis haec calumniatur, eaque scienter ex malitia adscribit spiritui immundo, puta diabolo, ut faciebant hi Pharisaei, tunc dicitur committere blasphemiam in Spiritum Sanctum; talis enim directe injuriatur Deo, illique adimit suam sanctitatem et munditiem, quae appropriatur Spiritui Sancto, adeoque ex Deo facit diabolum. Id enim recte hac ratiocinatione concluditur:
Auctor miraculorum quae patrat Christus, juxta vos, o Scribae, est Beelzebub: Atqui Deus et Spiritus Sanctus revera est auctor horum miraculorum: Ergo secundum vos, Deus et Spiritus Sanctus est Beelzebub.
Quo quid atrocius dici potest? quae blasphemia major et injuria in Deum excogitari? Ita S. Hieronymus, S. Chrysostomus, S. Ambrosius, locis citatis; S. Athanasius, tract. De Blasphemia in Spiritum Sanctum; S. Pacianus, epist. 1; S. Basilius in Regul. brevior., interrog. 273; Jansenius, Maldonatus, Toletus, Franciscus Lucas et alii passim. Addit S. Basilius: Tales etiamnum sunt, qui fructus et actiones Spiritus Sancti adscribunt contrario spiritui immundo. Id quod plerique facimus, inquit, dum strenuum appellamus ambitiosum, et ei qui justa indignatione et zelo movetur, iracundiae calumniam impingimus, et ad eumdem modum alia, iniquis adducti suspicionibus, ementitis nominibus de aliquo dicimus.
Porro, opponit Christus hanc blasphemiam in Deum et Spiritum Sanctum blasphemiae in Filium hominis, qua nonnulli humana conversatione et convictu Christi offensi, facta ejus humana calumniabantur, vocantes eum vini potatorem, amicum peccatorum et publicanorum, eo quod viderent Joannem Baptistam abstemium, rigidum, austeram et solitariam agere vitam: quae proinde excusabilior erat et minus venia indigna, quia hominem tangebat, non Deum.
NON REMITTETUR. — Arabicus: Non relaxabitur, id est difficulter et raro remittetur et relaxabitur. Est enim haec blasphemia in Spiritum Sanctum atrocissima, inexcusabilis, et plene venia indigna, ac, quantum est in seipsa, omnem medicinam et modum perveniendi ad remissionem aufert et excludit: opponit enim se directe et ex diametro Spiritui Sancto, eumque a se abigit, imo blasphemat Spiritum Sanctum, inquam, a quo solo absolvi, curari et sanctificari poterat et debebat. Simili phrasi vocamus morbum incurabilem illum, qui medicinam non admittit, et cibum omnem respuit. Blasphemus tamen non claudit manus Deo, quin ejus subinde licet indigni misereatur, eumque convertat, uti convertit S. Paulum, qui se blasphemum in Deum fuisse confitetur, I Timoth. I, 13.
Versus 32: Quicumque Dixerit Verbum Contra Filium Hominis, Remittetur Ei
ET QUICUMQUE DIXERIT VERBUM CONTRA FILIUM HOMINIS, REMITTETUR EI; QUI AUTEM DIXERIT CONTRA SPIRITUM SANCTUM, NON REMITTETUR EI NEQUE IN HOC SAECULO, NEQUE IN FUTURO. — [Luc. XII, 10; Marc. III, 28, 29.] Idem dicit et inculcat clarioribus et gravioribus verbis. «Verbum (aliquod injuriosum, probrosum, blasphemum) remittetur ei,» remissibile est, et poenitenti facile remittitur. Hinc patet contra Novatianos, lapsos quoslibet in peccata enormia, admittendos esse ad poenitentiam.
QUI AUTEM DIXERIT (verbum injuriosum et blasphemum) CONTRA SPIRITUM SANCTUM, NON REMITTETUR EI NEQUE IN HOC SAECULO, NEQUE IN FUTURO. — Syrus: Quisquis autem in Spiritum sanctitatis obloquetur, non remittetur ei, nec in hoc saeculo, nec in saeculo futuro.
Hic primo damnatur Origenes, lapsis omnibus poenitentiam, veniam et salutem concedens post hanc vitam. Dicebat enim post magnum Platonis annum omnia restituenda fore in integrum, ut et Judas salvetur, et Lucifer cum daemonibus et damnatis coelo restituatur.
Secundo, S. Augustinus, lib. XXI De Civit., cap. XXIV; S. Gregorius, lib. IV Dialog., XXXIX; Isidorus, Beda, S. Bernardus et alii apud Bellarminum, lib. II De Purgat., cap. IV, ex hoc loco evincunt esse purgatorium post hanc vitam. Vanum enim et otiosum esset dicere: «Non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro,» si in futuro nullum peccatum remittitur; sicut vane et inepte quis diceret, omnino non ducam uxorem, nec in hoc saeculo, nec in futuro, cum in futuro nulla duci possit uxor. Licet enim Marcus, III, 29, nude dicat: «Non habebit remissionem in aeternum,» tamen Matthaeus diserte et expresse explicat, dividitque aeternum in duas partes, scilicet in praesens saeculum et futurum. Addit Marcus, dictumque aggravat: «Sed reus erit aeterni delicti.» Porro, mortalia peccata in purgatorio expiantur quoad poenam duntaxat, venialia vero quoad culpam et poenam simul.
Versus 33: Aut Facite Arborem Bonam, et Fructum Ejus Bonum
AUT FACITE ARBOREM BONAM, ET FRUCTUM EJUS BONUM; AUT FACITE ARBOREM MALAM, ET FRUCTUM EJUS MALUM; SIQUIDEM EX FRUCTU ARBOR AGNOSCITUR. — [Luc. VI, 43.] Arabicus: Aut ponitis arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut arborem malam, et fructum ejus malum, etc.
Est argumentum quintum Christi, idque cornutum, et, ut ait S. Hieronymus, ἄφυκτον, id est inevitabile. Primo et plane arbor haec est Christus. «Facite,» id est statuite, decernite, asserite; q. d. Aut me simul cum operibus meis, quae vobis laudabilia videntur, probate et laudate; aut me tanquam arborem malam cum operibus damnate; q. d. Vos, o Pharisaei, mea opera laudatis, et tamen me eorum auctorem damnatis. At si opera laudatis, et auctorem laudare debetis. Aut si hunc damnatis, et opera damnare debetis, alioqui dicitis ἀσύστατα et contraria: quare cum opera mea non possitis culpare, sed cogamini ea probare, fateamini me bono spiritu agi. Ita S. Hilarius, Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius.
Secundo, S. Hieronymus per «arborem» accipit diabolum, cui Scribae tribuebant opera et miracula Christi, q. d. Si opera mea laudatis, ergo et diabolum, cui ea ascribitis, laudare debetis, quod est absurdissimum.
Tertio, S. Augustinus, serm. 12 De Verbis Domini, et Maldonatus, per «arborem» accipiunt ipsos Pharisaeos, q. d. Si vultis esse et haberi boni, bona opera facite, scilicet bonos et bona laudate: si enim mala facitis, uti revera facitis, cum me meaque divina opera damnatis, malos et improbos calumniatores vos esse fateamini oportet. Ex calumniis enim cognoscitur calumniator, sicut ex fructu arbor. Unde sequitur: «Progenies viperarum,» etc. Omnes hi sensus sunt probabiles, et eodem redeunt. Hinc morale documentum colligit S. Augustinus: «Prius, ait, mutandus est homo ut opera mutentur. Si enim manet homo in eo quod malum est, bona opera habere non potest; si manet in eo quod bonum est, mala opera habere non potest.»
Versus 34: Progenies Viperarum, Quomodo Potestis Bona Loqui, Cum Sitis Mali?
PROGENIES VIPERARUM, QUOMODO POTESTIS BONA LOQUI, CUM SITIS MALI? EX ABUNDANTIA ENIM CORDIS OS LOQUITUR. — Vocat Pharisaeos viperas, utque ante Joannes Baptista, cap. III, 7, ob causas ibi dictas; sed hic proprie, eo quod quasi viperae vipereos proferrent sermones et calumnias, quibus Christum infamare, et e medio tollere conabantur. Trahebant enim cor viperinum, id est plenum veneno invidiae, superbiae, malitiae et odii in Christum, quod viperinas et lethiferas calumnias has eructabat.
EX ABUNDANTIA ENIM CORDIS (id est, ex eo quod in corde abundat, quod saepe cor volvit, cogitat, amat) OS LOQUITUR. — Si cor, id est mens et voluntas, abundet bonitate et charitate, loquitur bona et amorosa; si felle malitiae et invidiae, loquitur fellea, livida et mordacia, ut vos contra me facitis, o Pharisaei. Sicut enim stomachus eructat id quod comedit, adeo ut halitu et ructu cognoscis, quid quisque comederit; qui enim comedit allia, olet allia; qui vinum bibit, olet vinum, etc.: sic pariter ex ore cognoscitur cor, puta ex loquela mentis affectus. Unde S. Chrysostomus: «Si dicta ab istis, inquit, ita sunt mala, quantum, putamus, habebant in corde malitiae, ubi solus Deus est testis! Quare cum audieris hominem male loquentem, multo ampliorem aestimes nequitiam, quam verba demonstrant. Quod enim exterius dicitur, est superfluentia ejus, quod intus est, in quo vos vehementer tetigit. Si enim quod dictum est ab eis ita est malum, excogitata radix verborum quam magna est!» Vis ergo scire quid quisque habeat in corde, et quis affectus in eo abundet, vide quid loquatur, quid crebro in ore habeat, hoc enim abundat in corde, et ex corde in os eructat.
Versus 35: Bonus Homo de Bono Thesauro Profert Bona
BONUS HOMO DE BONO THESAURO PROFERT BONA, ET MALUS HOMO DE MALO THESAURO PROFERT MALA. — Explicat abundantiam cordis per «thesaurum», id est acervum et cumulum. Bonus ergo homo de bono acervo bonarum cogitationum et affectionum, quas in mente coacervat et accumulat, profert bona verba et opera; malus vero de malo thesauro et cumulo malarum affectionum, profert mala verba et opera. Audi S. Chrysostomum: «Vel ipsos Judaeos Deum blasphemantes ostendit, de quali thesauro blasphemiam proferant. Vel cum superiore quaestione haeret sententia, quod quomodo non possit bonus homo proferre mala, nec malus bona, sic non possit Christus mala, nec diabolus bona opera facere.»
Versus 36: Omne Verbum Otiosum, Quod Locuti Fuerint Homines, Reddent Rationem
DICO AUTEM VOBIS, QUONIAM OMNE VERBUM OTIOSUM, QUOD LOCUTI FUERINT HOMINES, REDDENT RATIONEM (Arabicus, «responsum») DE EO IN DIE JUDICII. — «Reddent rationem» Christo judici, id est, Christus ab eis exiget rationem verbi otiosi, quam quia reddere non poterunt («otiosum» enim est, quod sine causa dicitur), hinc ab eo punientur. Est catachresis et metalepsis, patet ex vers. seq. Ita S. Hilarius, Chrysostomus, Hieronymus et alii. Est Hebraea syntaxis. Hebraei enim ponunt relativum cum suo antecedente in nominativo: «Omne verbum otiosum,» id est de omni verbo otioso reddent rationem. Sensus est, q. d., ait S. Hieronymus: «Si otiosum verbum, quod nequaquam aedificat audientes, non est absque periculo ejus qui loquitur, et in die judicii reddet unusquisque rationem sermonum suorum; quanto magis vos, qui opera Spiritus Sancti calumniamini, et dicitis me in Beelzebub ejicere daemonia, reddituri estis rationem calumniae vestrae!» Rursum sicut otiosum verbum, sic et otiosa cogitatio, volitio, actio quaelibet est peccatum, saltem veniale.
Quaeres, quodnam est verbum otiosum? Graece ἀργόν, quasi ἀεργόν, id est iners, sine arte et opere, carens fructu et utilitate. Primo, Theophylactus et Euthymius «otiosum» vertunt «calumniatorium». Hauserunt hoc ex S. Chrysostomo, qui ait: «Otiosum verbum est, quia mendax est, quia calumniam habet.» Addit tamen: «Quidam dicunt: Quoniam et vanum, quale est quod risum movet inordinatum, vel turpe, vel verecundum.»
Secundo, et genuine verbum otiosum est vanum, frivolum, ludicrum, quod nec loquenti, nec audienti utilitatem affert, etiamsi nulli sit noxium nec in se reprehensibile. Ita S. Hilarius verbum otiosum interpretatur «ineptum» et «inutile». S. Hieronymus: «Otiosum verbum est, inquit, quod sine utilitate et loquentis dicitur, et audientis, si omissis seriis de rebus frivolis loquamur et fabulas narremus antiquas. Caeterum qui scurrilia replicat et cachinnis ora dissolvit, et aliquid profert turpitudinis, hic non otiosi verbi, sed criminosi tenebitur reus.» S. Gregorius, hom. 6 in Evang., sub finem: «Otiosum, inquit, verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justae necessitatis caret. Otiosa ergo colloquia ad aedificationis studium vertite: quam celerrime hujus vitae tempora fugiant, considerate: quam districtus veniat judex, attendite.» Idem, III parte Pastor., admon. 15: «Otiosum, ait, verbum est, quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret.» S. Bernardus, serm. De Triplici Custodia manus, linguae et cordis: «Otiosum, ait, verbum est, quod nullam rationabilem causam habet: quam rationem de eo reddere poterimus, quod est praeter rationem? Nemo nostrum, fratres, parvi aestimet tempus quod in verbis consumitur otiosis. Si quidem tempus acceptabile est, et dies salutis. Volat verbum irrevocabile. Volat tempus irremeabile, nec advertit insipiens quid amittat. Libet confabulari, aiunt, donec hora praetereat. O donec praetereat hora! o donec pertranseat tempus! Donec hora praetereat, quam tibi ad agendam poenitentiam, ad obtinendam veniam, ad acquirendam gratiam, ad gloriam promerendam miseratio Conditoris indulget; donec transeat tempus, quo divinam tibi repropitiare debueras pietatem, properare ad angelicam societatem, suspirare ad amissam haereditatem, aspirare ad promissam felicitatem, excitare remissam voluntatem, flere commissam iniquitatem.» Verbum ergo otiosum, teste S. Bernardo, est quod caret rationabili causa. Tale igitur non est quod festive dicitur ut afflictos soletur, vel aegros maestosque exhilaret; aut quod prudentiam humanam decet, ut cum narrantur dicta vel facta aliorum eo fine, ut ex iis prudenter agere et loqui discamus.
Ulterius S. Basilius, ut verbum non sit otiosum, requirit piam intentionem. Verum loquitur religiosis, quorum professio est pia tractare et loqui: «Otiosum verbum est, inquit, quod ad propositum in Domino usum, hoc est, ad aedificationem fidei non facit: tale enim contristat Spiritum Sanctum.» Sicut enim hominis est juxta normam rectae rationis, et Christiani juxta legem Christi; sic religiosi est juxta dictamen religionis et pietatis operari et loqui. Unde S. Bernardus, De Consider.: «Consecrasti, ait, os tuum Evangelio, jam talibus (ludicris) aperire illicitum est, assuescere sacrilegium.»
Primo ergo, absolute non requiritur pia intentio, ne sit otiosum, sufficit ut quomodolibet conducat ad usum et prudentiam humanam. Sic: «Navita de ventis, de bobus narrat arator»: alioqui enim fere omnia opificum, mercatorum et saecularium verba essent otiosa. Hoc dictum sit de actu in specie, nunc dicamus de sermone et actu individuo.
Secundo ergo, Gabriel Vasquez, I II, disp. 52, in fine, docet verbum otiosum non esse illud, quod profertur hoc fine duntaxat, ut infirmitati alicui vel indigentiae naturae consulatur, v. g. si in frigore tantum ob naturae indigentiam quis dicat: Ego frigeo, cupio ignem, ut frigoris sensum a me depellam. Censet enim ipse dari actum in individuo indifferentem, qui scilicet nec bonus sit, nec malus, puta, cum eo appetitur aliquid ad commodum et exigentiam naturae. Idem docet Bonaventura et Scotus, in II, Distinct. 41; Occam, in III, Quaest. XIII; Gabriel et Almainus, tract. 2 Moral., cap. XIV.
Verum id negat D. Thomas, I IIae, Quaest. XVIII, art. IX, ejusque sequaces; item Durandus, in II, distinct. 40, Quaest. 1; Ariminensis, in II, distinct. 38, et alii passim. Cum quibus dicendum est, otiosum in particulari actum (sive cordis, sive oris, sive membrorum caeterorum: eadem enim volitionis et actionis est ratio, quae verbi et locutionis) esse omnem illum qui non refertur ad bonum rationis, puta ad bonum aliquod honestum. Ergo cum dicis: Ego fameo, ego frigeo, detur mihi cibus, paretur ignis; ut hic actus et sermo non sit otiosus, sed honestus, debes illum explicite vel implicite referre ad aliquem finem honestum, scilicet ad hoc ut melius studere, orare, aliaque tua officia obire et Deo servire valeas. Multo magis actus et sermo otiosus est, si dicas: Ego hoc ago, vel loquor solum ideo, quia mihi placet, vel quia ista actio vel sermo me delectat. Haec enim actio et sermo caret debito suo fine, aeque ac mensura, ideoque otiosa est: delectatio enim non est regula nostrarum actionum; unde eam adhibere tanquam regulam, est contra rectam rationem, ac proinde malum, saltem veniale. Quare malum est velle quid ob solam delectationem, praesertim quia contra institutionem delectationis est, appetere illam propter se: nam instituta est ipsa ob aliud, nimirum ob operationem cui conjungitur, ordinatur ergo ad majus bonum.
Ratio a priori horum omnium est, quod homo, qua homo, sit animal rationale, quod proinde in omnibus juxta rationem vivere, agere et loqui debet. Regula enim et mensura actionis et vitae illi data a natura et Deo, est recta ratio, quam in omnibus sequi debet. Ergo inordinatum est, ut homo adhibeat ad operationes suas aliam mensuram et regulam, quam judicium rectae rationis, v. g. delectationem, sanitatem, commodum naturae, aut quid simile.
Confirmatur primo, quia, licet bonum naturale multum conferat naturae, tamen ab homine non est expetendum per se, sed referendum est ad bonum rationis, quod proprie est bonum hominis, ut homo est, quodque ad finem hominis est utile: nam bonum naturae conveniens vel delectabile non est per se honestum, sed ex accidenti.
Confirmatur secundo, quia homo, qua rationalis est, tenetur operari secundum dictamen rectae rationis; hoc autem dictat homini non nisi bonum honestum esse amandum et prosequendum. Ratio enim est quasi lucerna totius hominis et omnium operationum ejus, ut ait Christus, Matth. VI, 22. Sicut ergo qui in tenebris ambulat sine praevia lucerna, se periculo offendendi exponit; sic et qui operatur sine praevio dictamine rationis, ideoque peccat.
Confirmatur tertio, quia qui sic vult et operatur, exponit se periculo errandi; nam non utitur recta regula rationis: unde ex vi talis voluntatis posset velle quod inhonestum est, ut servare vitam, quando pro fide est profundenda, oblectare se illa re, vel illo modo, loco et tempore, qui lege est vetitus. Denique talis appetitio est otiosa, quia nihil confert ad finem ultimum vitae humanae comparandum.
Secundo, haec otiositas verborum, cogitationum et operationum est quaedam prodigalitas temporis et actionum humanarum, quae, caeteris paribus, major est quam opum et fortunarum. Modicum enim vitae tempus nobis datum est a Deo ad comparandam beatam aeternitatem, et singulis ejus momentis bene cogitando, loquendo, operando, possumus maximos beatitudinis et gloriae gradus et thesauros nobis comparare, quos omnes prodigimus per otiositatem verborum et operum, uti recte annotavit S. Bernardus, verbis supra citatis: tempus enim semel otiose elapsum est irrevocabile et irreparabile, ut mirum sit tempus tam pretiosum adeo otiose a multis transigi et rebus vilibus nugisque impendi.
Tertio, quia quisque tenetur omnia sua facere et dicere taliter, ut apta sint ad Deum referri, nimirum ut apta sint, quibus illi placeamus et obediamus, juxta illud Apostoli: «Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite.» I Cor. X, 31. Alioqui sunt otiosa, id est inutilia ad finem hominis.
Ad hoc autem requiritur ut recta ratione dirigantur, ut sint honesta. Omne enim et solum honestum Deo placet.
Quarto, quia Deus nobis os dedit, ut eum oremus et laudemus; utque ea, quae nobis vel proximis sunt utilia et salutaria, loquamur; qui ergo otiosa et inutilia loquitur, ore suo abutitur, praeter mentem et institutionem Dei: «Neque enim, ut ait S. Ambrosius, serm. 22 in Psalm. CXVIII, parvi periculi est de rebus saecularibus et otiosis loqui, cum tam mirabilia Dei opera habeamus, de quibus loquamur.» Ac proinde statuat justus apud se cum S. Davide: «Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua aequitas;» sicque otiose omnia a se excludat.
Ex dictis liquet, a plerisque hominibus plurima dici et agi otiosa, de quibus Deo reddenda eis erit ratio. Quare, primo, ut huic malo remedium opponant, discant et assuescant nil agere et loqui, nisi praemeditatum et prius a ratione expensum; secundo, assuefaciant se loqui parce, nec nisi de rebus bonis et salutaribus; tertio, ad aliquot dies mentem colligant, ac vitae suae actiones, rationes, fines et intentiones considerent serio, ut si pravae vel otiosae sint, eas corrigant, et toti vitae suae omnibusque suis actionibus debitum finem praescribant, ut in omnibus intendant Dei gloriam ac suam salutem et perfectionem, atque ad utrumque ordinent omnes suos sermones et actiones. Porro, hanc intentionem quotidie mane concipiant, Deoque offerant, illamque per diem saepius renovent, ut ita habitum induant omnes illas ad hunc finem referendi, ex quo deinceps semper virtualiter saltem ad illum referantur, etiamsi actu de eo non cogitent. Intentio ergo bona mutat sermones et actiones, ut ex indifferentibus et otiosis fiant honestae, sanctae et meritoriae coelestis gloriae. Vide dicta cap. IX, 22.
Cassianus, lib. V De Institut. renuntiat., cap. XXIX et XXXI, refert Machetem abbatem, qui, cum otiosa narrarentur, incidebat in somnum, cum spiritualia, evigilabat, dictitasse auctorem otiosorum sermonum esse diabolum, idque hac experientia comprobasse. Disserens enim de rebus spiritualibus, vidit plerosque omnes indormiscere; mox otiosam narrans fabulam, vidit omnes evigilare; unde ingemiscens: «Quis, ait, hujus rei est auctor, nisi ille cui otiosa placent, spiritualia displicent; qui illis adgaudet, haec impugnat, nimirum diabolus?»
Versus 37: Ex Verbis Enim Tuis Justificaberis, et ex Verbis Tuis Condemnaberis
EX VERBIS ENIM TUIS JUSTIFICABERIS, ET EX VERBIS TUIS CONDEMNABERIS. — Arabicus: Judicium dabitur contra te; q. d. Non solum operum, sed et verborum magna habenda est cura, et tam horum, quam illorum Deo reddenda erit ratio, quia utraque sunt fructus ejusdem arboris, id est voluntatis bonae vel malae: quare verba tua non minus quam opera te vel justificabunt, si sint justa et sancta; vel condemnabunt, si sint prava et perversa: justificabunt, inquam, id est non tantum justum te declarabunt, sed et justum vel justiorem efficient, si ex Dei amore vel compunctione proficiscantur; condemnabunt vero et reum poenae efficient, si sint otiosa, luxuriosa, calumniatoria, rixosa, etc. Vide quae de commodis et noxiis dixi Eccli. XXVIII, 29; Proverb. XXI, 23; Jacobi III, 2 et seq. Damnati enim a Christo in die judicii non solum ob peccata mortalia, sed etiam venialia, punientur, sed pro gravitate et merito cujusque gravius vel levius.
Versus 38: Magister, Volumus a Te Signum Videre
TUNC RESPONDERUNT EI QUIDAM DE SCRIBIS ET PHARISAEIS, DICENTES: MAGISTER, VOLUMUS A TE SIGNUM (de coelo, ut addit Lucas, XI, 16) VIDERE. — Fuerunt hi ex illis qui calumniati fuerant Christum ope Beelzebub ejicere daemones, ut patet ex Luca, XI, 16; hi enim refutati a Christo, cum nollent videri victi et convicti, instant, ut id ipsum signo, id est miraculo aliquo coelesti confirmet, q. d. Tu dicis te ope Dei, non daemonis, patrare miracula. Si ita est, fac ut Deus e coelo testetur id verum esse, signo aliquo coelesti, quo significet te ab eo missum, ideoque ejus virtute ejicere daemones. Verum eis sufficere debebant tot morborum sanationes, tot mortuorum suscitationes factae a Christo hoc fine, ut ostenderet se esse Messiam a Deo Patre missum; sed incredulis et calumniosis nil sufficit, ac dato uno per effugium aliud et aliud sine fine postulant. Sensus ergo est, q. d. Tua, o Christe, miracula in terra terrena sunt; at nos volumus videre in coelo coelestia; in coelo enim habitat Deus, quem tu auctorem tuorum miraculorum esse asseveras. Fac ergo ut ignis de coelo descendat, uti fecit Elias, III Reg. XVIII; vel ut coelum novis mirisque tonitruis et fulminibus coruscet, uti fecit Samuel, I Reg. VII, 10; aut ut sol suo loco consistat, uti fecit Josue, cap. X, 13. Ita S. Hieronymus. Tacite ergo Christi miracula in terra facta, quasi daemonis praestigia perstringunt, tentantque Christum, ut calumnientur. Etsi enim simile in coelo signum edidisset, illico aliud effugium quaesissent, aliudque rursus signum requisissent. Hoc enim est curiosorum et cavillatorum ingenium, sed maxime infidelium et haereticorum.
Versus 39: Generatio Mala et Adultera Signum Quaerit
QUI RESPONDENS, AIT ILLIS: GENERATIO MALA ET ADULTERA SIGNUM QUAERIT; ET (id est sed) SIGNUM NON DABITUR EI, NISI SIGNUM JONAE PROPHETAE. — «Generatio» (Graece γενεά, id est natio, gens) «adultera,» id est infida et infidelis, quia relicto Deo sponso, cui olim in circumcisione se despondit, adhaeret daemoni ejusque suggestioni: hinc infidelitas et idololatria ab Ezechiele, cap. XVI, et aliis, saepe vocatur adulterium. Ita S. Hieronymus, S. Chrysostomus, Euthymius et Theophylactus, qui ait: «Adulteram generationem vocat, quia desciscebant a Deo, et adhaerebant daemoni.» Secundo, «adultera,» id est adulterina et degener a fide et moribus Abrahae, Isaac et caeterorum Patriarcharum: illi enim crediderunt in Messiam, hi praesentem et tot miraculis probantem se esse Messiam, agnoscere nolunt. Messias enim erat sponsus Synagogae Judaeorum, et nunc est sponsus Ecclesiae Christianorum, ut patet Ephes., cap. V, 32. Ita Barradius, Maldonatus, Franciscus Lucas et alii. Sic enim Hebraei בני נכר bene nechar, id est filios alienos, vel potius alieni, scilicet patris, puta adulteri, vocant spurios, id est degeneres.
ET SIGNUM NON DABITUR EI, NISI SIGNUM JONAE PROPHETAE. — q. d. Prava haec Judaeorum natio poscit a me signum de coelo, sed ego non dabo ei nisi signum de terra, hoc est de profundo, non de sublimi, ait Glossa Interlinearis, passionis et sepulturae per tres dies, non gloriae, quod tamen conterminabitur in signum coeleste, scilicet in resurrectionem, quae facta est virtute coelesti, et postquam Christus gloriose in coelum conscendit; q. d. Non assignabo Judaeis aliud signum, quam quod olim assignavi, Joan. II, 19, dicens: «Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: ille autem dicebat de templo corporis sui,» scilicet signum resurrectionis, quod est signum Jonae prophetae, quia in Jona fuit praefiguratum et reipsa prophetatum. Hoc enim clare ostendit, quis ego sim, cur mortuus, cur crucifixus, in quo ipsi scandalizantur: nimirum, quod ego sim Messias mortis et peccati domitor, mundi salvator, ac coeli terraeque Dominus. Custodes enim sepulcri nuntiarunt Judaeis Christum e sepulcro resurrexisse, ac ipsi Judaei viderunt sepulcrum vacuum, et Apostoli Christi resurrectionem multis miraculis comprobarunt. Quocirca multi Judaei tunc, et postea omnes gentes in Christum jam redivivum crediderunt. Judaei enim exspectabant Messiam non humilem et pauperem, sed divitem et gloriosum: talem autem viderunt Christum in resurrectione, ascensione et missione Spiritus Sancti: unde tunc eum agnoverunt et quasi Messiam receperunt, juxta illud Christi, Joan. VIII: «Cum exaltaveritis Filium hominis (in cruce), tunc cognoscetis quia ego sum,» nam e cruce et morte gloriosus resurgam. Judaei vero increduli ipsum esse Messiam, tunc pariter coacti, cognoverunt, quia Christus post resurrectionem e coelo misit Titum et Vespasianum, qui Jerusalem et Judaeam exscinderent ob necem injuste sibi a Judaeis illatam. Ita S. Chrysostomus. Tunc enim plenum fuit gentis excidium, quod usque nunc durat et durabit usque ad finem mundi; quod utique non nisi ob summum scelus, scilicet ob Christicidium et Deicidium Deus justus et vindex eis irrogavit. Hoc ergo excidium signum est clarissimum Jesum ab eis occisum, fuisse Messiam sive Christum. Unde Christus, vers. 41, hoc signum Jonae affert, quasi signum condemnationis Judaeorum per Ninivitas, qui crediderunt Jonae et poenitentiam egerunt, cum Judaei Christo credere noluerint, ideoque excisi et damnati sunt. Quocirca Maldonatus censet Christum Judaeis petentibus signum de coelo ad ostentationem, dare signum de terra ad eorum condemnationem: sic enim dolose petentes signum decebat ab eo retundi et confundi.
Versus 40: Sicut Fuit Jonas in Ventre Ceti Tribus Diebus et Tribus Noctibus
SICUT ENIM FUIT JONAS IN VENTRE CETI TRIBUS DIEBUS, ET TRIBUS NOCTIBUS: SIC ERIT FILIUS HOMINIS IN CORDE TERRAE TRIBUS DIEBUS, ET TRIBUS NOCTIBUS. — «In corde,» id est in imo terrae, hoc est intra terram, sicut cor est intra corpus hominis; quia Christus in cruce mortuus quoad corpus positus fuit in sepulcro, quoad animam descendit in limbum Patrum, qui est juxta centrum terrae. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, S. Irenaeus, lib. V, cap. XXXI; Tertullianus, lib. De Anima, cap. LV, et alii.
Quaeres, quomodo Christus tribus diebus et noctibus fuerit in sepulcro et limbo? nam sola nocte Sabbati et Dominicae in eo fuit, et illico in aurora resurrexit.
Primo, Alcuinus, lib. De Divinis Officiis, cap. De Coena Domini; et Paulus Forosemproniensis, teste Marcello, lib. De Horis canonicis, cap. I, ex hoc loco colligunt Christum jacuisse in sepulcro tres integros dies et noctes, hoc est 72 horas, ac consequenter resurrexisse in fine feriae secundae. Verum hic certus est error, communis enim Ecclesiae traditio et sensus est Christum resurrexisse in die Dominica, idque patebit Matth., cap. ult., vers. 1.
Secundo, Gregorius Nyssenus, orat. 1 et 2 De Resurrectione, hos tres dies computat a feria quinta, sive a die Jovis: putat enim ipse, quod, dum illo die vespere Christus instituit Eucharistiam, seipsum sub speciebus panis et vini Deo immolavit per sacrificium incruentum, animam Christi separatam fuisse a corpore, sicut fiebat in immolationibus boum, quando Deo sacrificabantur et mactabantur, sed id factum esse arcana et invisibili ratione; tumque animam Christi ivisse ad inferos, sicque praevenisse mortem suam, quam postridie, scilicet die Veneris sancto, Judaei in cruce ipsi visibiliter erant illaturi. Sed et hic est error. Nam anima Christi viventis realiter est in Eucharistia, puta in suo corpore et sanguine sub speciebus panis et vini contento; est, inquam, ibi, non quidem ex vi verborum consecrationis, sed per naturalem concomitantiam: Christus enim in Eucharistia est animatus et vivus, sicut est extra eam, ut definit Concilium Tridentinum, sess. XIII, cap. III. Secus fuisset, si S. Petrus, vel quis alius Apostolus celebrasset et consecrasset Eucharistiam in triduo passionis et mortis Christi: tunc enim Christi corpus et sanguis fuissent in ea separata ab anima, quia sic revera erant in ipso Christo jam sepulto. Erat enim tunc Christus mortuus, non vivus.
Dico ergo tribus diebus et tribus noctibus, hic tantum esse periphrasin et descriptionem diei naturalis, sive usualis. Hujus enim duae partes integrantes sunt dies et nox, sive lux et tenebrae: utitur vero illa periphrasi Christus, quia eadem usus erat Jonas ejus antitypus, cap. II, vers. 1; et ne quis tres hosce dies intelligeret artificiales, qui opponuntur noctibus, quasi per tres dies, quibus lux est et sol est supra horizontem, Christus fuerat in sepulcro: hoc enim falsum est.
Jam vero tres hosce dies naturales accipe non integros, sed partiales per synecdochen, scilicet partem ultimam diei Veneris, qua Christus de cruce depositus sepultus est, totum Sabbatum, ac partem diei Dominicae; nam illius aurora elucescente resurrexit. Hebraei enim, licet dies civiles ab uno solis ortu ad alterum numerarent, uti et faciunt Chaldaei et Persae, teste Beda De Ratione Temporum, idque colligitur ex Genes. I, 5; tamen dies sacros (qualis hic erat Pascha, et dies azymorum, quibus Christus passus est et resurrexit) computabant a vespera in vesperam. Ita hosce tres dies explicant et adaptant S. Hieronymus, Theophylactus, Euthymius et S. Augustinus, epist. 6, Quaest. VI, et passim interpretes. Hinc alibi passim simpliciter dicitur Christum resurrexisse tertia die, vel post tres dies, nulla facta noctis mentione.
Verum quia juxta hunc computum duae tantum noctes reperiuntur, quibus Christus fuit in sepulcro, scilicet nox Sabbati et nox Dominicae, hic autem diserte dicitur «tribus noctibus;» planius et plenius alii respondent hos tres dies et noctes computari more Romanorum, qui tempore Christi Judaeae imperabant, et in civilibus suum Calendarium ibidem induxerant. Romani enim a media nocte in aliam diem computabant, uti et faciunt Christiani in festis et jejuniis. Testis est Macrobius, lib. I Saturn., cap. III; A. Gellius, lib. III, cap. II; Plinius, lib. II, cap. LXXVII, et alii. Hoc computu clarum est Christum fuisse in sepulcro tribus diebus et noctibus partialibus: sepultus est enim die Veneris ante solis occasum, mansitque in sepulcro usque ad mediam noctem, quae pertinebat ad diem Veneris; inde a media nocte incipiebat Sabbatum, quo toto permansit in sepulcro per integrum diem et integram noctem; successit dies Dominica pariter a media nocte, qua reliqua per sex fere horas permansit in sepulcro usque ad auroram, cum incepit lux et dies, in qua resurrexit, ita ut tota media nocte Dominicae, et parte aliqua aurorae, sive diei et diluculi, Christus fuerit in sepulcro, donec aurora crescente, magisque illucescente resurrexit. Erat enim tunc Pascha circa aequinoctium, in quo dies aequales sunt noctibus, ac proinde noctes aeque ac dies sunt duodecim horarum. Anima vero Christi illico, ut ipse in cruce expiravit hora nona, id est tertia pomeridiana, descendit ad limbum, mansitque ibi cum Patribus usque ad auroram Dominicae. Porro, Judaeos usos fuisse hoc computu Romanorum colligitur tum ex aliis, tum ex eo quod ipsi a castrensibus Romanorum horis et vigiliis acceperint quatuor vigilias noctis, ut patet Matth. XIV, 25 et alibi. Varia enim fuerunt diei apud varias gentes initia. Persae et Babylonii diem numerabant ab ortu solis ad alium ejus ortum. Athenienses et Itali a solis occasu ad occasum. Astronomi a meridie in meridiem. Aegyptii tamen et Romani sacerdotes a media nocte in alteram mediam noctem, quae consuetudo in Ecclesia Romana permansit. Ita Christophorus Clavius, in cap. II Sphaerae, et Alexander ab Alexandro, lib. IV Genial., XX. Hebraei ergo tempore Christi Aegyptiorum et Romanorum, quibus subjecti erant, calculum sunt secuti.
Quare Franciscus Lucas docet Judaeos dies non festos a media nocte in mediam noctem computasse, uti faciunt Christiani. Ita a media nocte in mediam noctem hos tres dies computat S. Anselmus hic, Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 114 et 212; D. Thomas, III part., Quaest. XLVI, art. IX, ad 1; Franciscus Suarez, III part., Quaest. XLIII, disp. XLVI, sect. 3, in fine, et Baronius anno Christi 34.
Denique voluit Christus tres dies manere in sepulcro, ut ostenderet se vere mortuum, ac consequenter se tertio die vere a morte resurrexisse. Ita Beda et Anselmus hic, et S. Augustinus, lib. IV De Trinit., cap. III, et serm. 181 De Temp. Plures alias hujus rei causas assignavi, Osee VI, 3, ad illa: «Vivificabit nos post duos dies.»
Versus 41: Viri Ninivitae Surgent in Judicio Cum Generatione Ista
VIRI NINIVITAE SURGENT IN JUDICIO CUM GENERATIONE ISTA, ET CONDEMNABUNT EAM: QUIA POENITENTIAM EGERUNT IN PRAEDICATIONE JONAE: ET ECCE PLUS QUAM JONAS HIC. — q. d. Ninivitae, qui cum suo rege Sardanapalo projecerant se in scelera, totosque se dederant Veneri et ventri, cum audirent Jonam in illa detonantem et excidium minitantem, illi crediderunt et poenitentiam egerunt: hi ergo in die judicii accusabunt et condemnabunt Scribas et Judaeos, qui Christo Deo et Domino per tot miracula credere, et poenitentiam agere noluerunt: condemnabunt, inquam, non tam verbis, quam factis, scilicet suo fidei et poenitentiae exemplo. Hinc tamen non sequitur Ninivitas fuisse salvatos, quia paulo post poenitentiam redierunt ad vomitum: unde cum suo rege Sardanapalo ab Arbace Medo subacti et subjugati sunt. Jonas enim prophetavit sub Jeroboam, rege Israel, et Ozia, rege Juda, qui fuere coaevi Sardanapalo, et regnarunt paulo ante initia Romae, cum Procas Sylvius, avus Romuli, regnaret in Latio, teste Eusebio in Chronico. Adde: post Jonam ad Ninivitas missus est Nahum, qui eos relapsos castigaret eisque excidium per Chaldaeos intentaret: unde et reipsa excisi sunt a Nabuchodonosore, rege Chaldaeorum. Vide dicta in prooemio Jonae et Nahum.
ET ECCE PLUS QUAM JONAS HIC. — Jonas enim erat propheta et servus; Christus vero Messias et Dominus. Jonas, in ceto vivens, vivus egressus est; Christus ex morte et inferno resurrexit, et redivivus prodiit. Jonas reluctans, et invitus; Christus sponte praedicavit. Jonas apud Ninivitas fuit peregrinus; Christus fuit cognatus Judaeorum. Jonas, subversionem Ninive comminatus est; Christus regnum coelorum promisit. Jonas nullum fecit miraculum; Christus plurima. De Jona nullus, de Christo omnes Prophetae vaticinati sunt. Jonas vociferatus est: «Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur;» Christus per Apostolos clamavit: «Adhuc quadraginta anni, et Jerusalem evertetur a Tito.» Plures analogias Jonae et Christi collegit Eusebius Emissenus, hom. 2 De Pascha, et S. Augustinus, epist. 49, Quaest. VI, quas recensui Jonae II, 20.
Versus 42: Regina Austri Surget in Judicio Cum Generatione Ista
REGINA AUSTRI SURGET IN JUDICIO CUM GENERATIONE ISTA, ET CONDEMNABIT EAM; QUIA VENIT A FINIBUS TERRAE AUDIRE SAPIENTIAM SALOMONIS, ET ECCE PLUS QUAM SALOMON HIC. — Aegyptius, «Regina Australis»; Persicus, «Regina Themanitica»: Theman enim Hebraeis, indeque aliis Orientalibus Austrum significat; Aethiopicus, «Regina Aseb». Videtur ergo nomen hujus reginae fuisse Aseb, sumptum a loco regni, puta a Saba, q. d. Sabea. Ita aliqui suspicantur. Verum dico: «Aseb» Aethiopice idem est quod latine Austri, uti Romae mihi Aethiopes asseruerunt. Haec est regina Saba, quae est Australis Judaeae, III Reg., X.
Saba autem est regio, estque duplex: una in vicina Arabia; altera in remota Aethiopia, ejusque Metropolis, quae postea a Cambyse nomine sororis suae dicta est Meroe, teste Josepho, lib. II Antiq., cap. X, et Strabone, lib. XVI.
Haec regina multis videtur potius ex Aethiopica Saba venisse, quam ex Arabica, quia Ethiopica est remotissima, et quia Josephus, lib. VIII Antiq., cap. II, vocat eam reginam Aethiopiae et Aegypti. Unde postmodum fama Scripturae et Dei veri Hebraeorum apud Aethiopes permansit. Ex iis enim venit Hierosolymam adorare Deum Hebraeorum Eunuchus Candacis, reginae Aethiopum, Act. VIII. Reginas enim Aethiopibus imperasse, et Candaces fuisse dictas, sicut Romani suos principes vocabant Caesares, testis est Plinius, lib. VI, cap. XXIX. Imo Aethiopum sive Abyssinorum Imperator scribit se filium Salomonis. Tradunt enim Aethiopes reginam Saba ex Salomone quasi marito concepisse, indeque natos reges Abyssinorum, qui nunc Prete-Jannes dicuntur, licet hanc traditionem confutet Pineda, lib. V De Rebus Salomonis, cap. XIV, num. 8. Addunt Abyssini reginam hanc Azeb regnasse in Tigre, quod regnum est Abyssinae amplissimum, ac filium ejus vocatum Menile, id est similis, eo quod patri Salomoni esset simillimus. Ita hanc reginam ex Aethiopia venisse censent Euthymius, Jansenius, Maldonatus, Toletus, Barradius, Franciscus Lucas hic, et S. Augustinus, serm. 252 De Temp.; Nazianzenus, orat. 40; Nyssenus, homil. 7 in Cant.; Origenes, hom. 1 in Cant., et alii. Verum alii probabiliter censent illam venisse ex Saba, quae est in Arabia Felici, ubi sunt Homeritae: in ea enim abundant aromata et aurum, aeque ac cameli. Rursum dicitur haec «venisse a finibus terrae;» tum quia Arabia Sabaea distat a Jerusalem 606 leucis gallicis, teste Adrichomio, in Descript. Terrae sanctae, in Manasse; tum quia ipsa est extrema regio terrae ad mare Indicum, sive Arabicum, ibi enim finitur terra et incipit mare; hinc saepe in Scripturis vocatur «terra longinqua», ut Jerem. VI, Isaiae XLIII, et alibi. Unde Nicephorus, lib. VIII, cap. XXXV, ait Felicem Arabiam esse Sabaeam, ejusque fines ad extremum Oceanum pertingere. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Eucherius, Caesarius, Salmeron, Pererius, Eugubinus, Cajetanus et alii, quos citat et sequitur, fuseque probat Pineda, lib. V De Rebus Salom., cap. XIV, n. 5 et sequent.
AUDIRE SAPIENTIAM SALOMONIS, ET ECCE PLUS QUAM SALOMON HIC. — «Hic,» id est ego; loquitur enim Christus de se in tertia persona modestiae causa, q. d. Regina Saba credidit Salomoni, ac Judaei mihi credere nolunt, qui sum longe major et sapientior Salomone, quia sum Messias eorum Deique Filius. Ergo regina ista suo facto in die judicii condemnabit duritiem et incredulitatem Judaeorum. Porro, comparatio haec reginae Saba cum Judaeis magnas habet emphases, quas nervose exprimit Franciscus Lucas: Mulier, inquit, Gentilis in schola Dei minime educata, regni vero amplissimi negotiis districta, fama sapientiae, quae de Salomone ferebatur, excitata difficillimum arripuit iter ex remotissimis terrae partibus Hierosolymam, ut ejus sapientiae periculum faceret; quam admirata supra modum, licet non nisi de terrenis atque humilibus rebus dissereret Salomon, consilia excepit illius: Judaei vero legis divinae alumni, sacris litteris addicti, Christum Dei virtutem ac sapientiam, in quo sunt omnes thesauri sapientiae ac scientiae reconditi, summum suum unicuique doctorem, regni coelorum aeternaeque salutis mysteria a saeculis abscondita, ac veram Dei sapientiam depromentem, ultro se offerentem, rogantem atque invitantem, non recipiunt imo rejiciunt plane, etiam dato illo resurrectionis gravissimo signo, quando sapientiam illam suam credentibus atque obedientibus sibi communicavit et impertivit: quare solus ipse admirandus est.
Quantum ergo regina Saba antecelluit Judaeis, ac quanto jure et pondere eis in die judicii suam obstinationem, ingratitudinem, incredulitatem et inobedientiam Christus in faciem exprobrare poterit! Hoc exemplum reginae Saba, aeque ac prius Ninivitarum, diserte ostendit in die judicii quemque pro mensura beneficiorum et gratiarum a Deo acceptarum, quae ipse neglexit vel contempsit, acrius castigandum a Christo judice. Videant ergo sacerdotes, religiosi et caeteri qui gratiis Dei abundant, ut iis recte et sedulo utantur; alioquin enim eo gravius punientur quo majores perceperunt: imo laici in die judicii insultabunt iis, sicut et Gentiles Turcaeque Christianis, quod si illas habuissent, longe iis religiosius sanctiusque vixissent. Audiant S. Gregorium, hom. 9 in Evang.:
«Lectio S. Evangelii (de talentis cuique a Deo distributis), fratres, sollicite considerare nos admonet, ne nos, qui plus caeteris in hoc mundo accepisse aliquid cernimur ab auctore mundi, gravius inde judicemur. Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo esse humilior atque ad serviendum promptior quisque debet ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione.»
Versus 43: Cum Immundus Spiritus Exierit ab Homine, Ambulat per Loca Arida
CUM AUTEM IMMUNDUS SPIRITUS EXIERIT AB HOMINE, AMBULAT PER LOCA ARIDA, QUAERIT REQUIEM, ET NON INVENIT. TUNC DICIT: REVERTAR IN DOMUM MEAM, UNDE EXIVI, ET VENIENS INVENIT EAM VACANTEM, SCOPIS MUNDATAM ET ORNATAM: TUNC VADIT, ET ASSUMIT SEPTEM ALIOS SPIRITUS NEQUIORES SE, ET INTRANTES HABITANT IBI, ET FIUNT NOVISSIMA HOMINIS ILLIUS PEJORA PRIORIBUS: SIC ERIT ET GENERATIONI HUIC PESSIMAE. — Hic explicatur tota parabola et sententia, quae tota simul recensenda et paucis explicanda est.
Nota Christum persistere in materia expulsionis daemonum: energumeni enim quos ipse sanabat, possidebantur a daemone corporaliter; sed Scribae et Judaei calumniantes miracula Christi, spiritualiter in anima. Porro hic, uti et alias, saepe non proprie, sed parabolice more Syrorum loquitur. Sensus ergo est, q. d. Sicut homo exul et profugus per arida et inculta loca vagatur; ita diabolus per legem Dei pulsus ab homine, puta a vobis, o Judaei, qui fuistis populus Dei (in quo scilicet habitabat et colebatur, seque per oracula et miracula ostendebat), vagatur per loca deserta, et requiem quaerit; sed cum eam non habeat, nisi in homine, videatque jam vos Dei gratiam per me oblatam contemnere, itaque sibi in vobis, quasi in domo vacua et scopis mundata, locum parari et ornari, avidus ad vos recurrit, septem, id est multis aliis sociis se nequioribus assumptis, tum ut simul hac domo, id est animabus vestris jucunde perfruantur, tum ne facile rursum expellantur, tum denique ut vos nequiores efficiant; uti revera efficiunt, dum vos blasphemare faciunt me, meam doctrinam et miracula, ut dicatis me in Beelzebub ejicere daemonia, utque assidue me ad mortem persequamini, et tandem crucifigatis, quod scelerum omnium est summum et maximum. Quocirca Deus vos puniet extremo excidio per Titum, facietque ut sitis absque Deo, absque Messia, absque lege, absque templo, absque sacrificio, absque regno, absque fide, imo ut perfidiam et caecitatem vestram obstinate putetis veram esse fidem et lucem. Ita S. Hilarius, S. Hieronymus, Beda et alii, et patet ex applicatione parabolae, cum ait: «Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae.»
Porro vacua est domus, id est anima, quia caret Deo Deique gratia; ac proinde capax est et apta ut fiat domus diaboli. Scopis mundata est, quia eversa est ex ea omnis virtus, pietas, bonitas, ac sparsa aconita impuritatis et aulaea superbiae. Haec enim est mundities, id est immundities, quae munda est, placetque diabolo, cui nil nisi fetidum olet, nil nisi immundum et putidum sapit.
Rursum daemones a Deo et Sanctis pelluntur in loca deserta, ne hominibus noceant, vel pulsi et maesti sponte eo concedunt. Sic Raphael ligavit Asmodaeum in deserto superioris Aegypti, Tobiae VIII. Sic Isaias XIII, 21, et XXXIV, 14, ait Babylonem vastandam a Persis et redigendam in desertum, ut ibi habitent «pilosi», id est Satyri et Onocentauri, id est daemones in hircorum et monstrorum forma. Sed ibi quietem non invenit, quia, ut ait Abulensis, «Daemon non potest quiescere, quia in aeternum cruciabitur, sed quaerit quietem suae malae voluntatis; est enim invidus, et desiderat nocere homini; et quando nocere potest, quiescit aliquo modo.» Et Chrysologus, serm. 92: «Diabolus, ait, hominum damnum suum computat lucrum, et quod perierit hominibus, hoc se aestimat acquisisse;» idque facit tum ex invidia, qua homini invidet coelum et felicitatem, ex qua ipse decidit; tum ex odio Dei, quo ardet; quia enim ipsi Deo nocere nequit; hinc nocet homini, qui est Dei creatura et imago, ut vel sic Deo noceat, quoad potest, uti pulchre exemplo pardi, qui, cum hominem laedere nequit, ejus imaginem dilacerat, ostendit S. Basilius, homil. 21 in aliquot Scripturae locos.
Mystice: loca arida sunt animae Gentilium, in quibus per Christi gratiam siccatus est humor concupiscentiae. Audi S. Hieronymum: «Immundus spiritus exivit a Judaeis, quando acceperunt legem, et pulsus a Judaeis ambulavit per Gentium solitudines, quae, cum postea Domino credidissent, ille non invento loco in nationibus dixit: Abibo ad Judaeos.» Et S. Gregorius, XXXIII Moral., cap. III: «Loca, inquit, arentia et inaquosa sunt corda justorum, quae per disciplinae fortitudinem ab omnis carnalis concupiscentiae humore siccantur.» Et Euthymius: «Significat Deum Sanctorum animas nullum affectionis humorem habentes,» etc. Sicut ergo porcus non invenit requiem in arido, sed in luto; sic daemon non quiescit in corpore per jejunia et castitatem arido, sed coeno gulae et luxuriae conspurcato.
ET FIUNT NOVISSIMA HOMINIS ILLIUS PEJORA PRIORIBUS. — Arabicus: Et fiet novissimum illius hominis pejus principio ejus. Hic est finis et scopus parabolae, ut scilicet doceatur relapsum in peccatum pejorem esse lapsu: sicut «pejor est morbo recidiva morbi.» Causam dat Tertullianus, lib. De Poenit., cap. V, quia «poenitens, dum in pristina peccata relabitur, eaque quasi canis vomitum relambit, diabolum Domino praeponit. Comparationem enim videtur egisse, qui utrumque cognoverit, et judicato pronuntiasse eum meliorem, cujus se rursus esse maluerit. Ita qui per delictorum poenitentiam instituerat Domino satisfacere, diabolo per aliam poenitentiae poenitentiam satisfaciet.»
Hinc S. Augustinus, epist. 137: «Simpliciter, ait, fateor coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo servire coepi, quomodo difficile sum expertus meliores, quam qui in monasteriis profecerunt; ita non sum expertus pejores, quam qui in monasteriis ceciderunt; ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum: Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc. Apoc. XXII.»
Sic Lucifer, qui erat pulcherrimus Angelus, factus est teterrimus daemon; sic Judas ex Apostolo factus est apostata et proditor Christi; sic olim Nestorius, Eutyches, Pelagius, Arius, Jovinianus, et hoc aevo Lutherus, Calvinus, Menno et caeteri eorum symmystae, ex monachis et sacerdotibus facti sunt apostatae et haeresiarchae; vulgo dicitur: ex optimo vino fit acerrimum acetum; ex pulchro Angelo fit teterrimus diabolus; ex viro sanctissimo fit homo nequissimus, si cadat et in casu perseveret.
SIC ERIT GENERATIONI HUIC PESSIMAE. — q. d. Sicut diabolus facit alia hominibus, ut pulsus ab iis ad eos redeat nequior cum majore comitatu, furore et impetu; sic prorsus faciet Scribis et Pharisaeis, ut eos adigat in extremam invidiam, odium et rabiem, ut me, id est Messiam et Deum suum occidant, eo quod illorum scelera taxem et culpem: quare puniet eos Deus extremo excidio, tum corporis per Titum, tum animae in gehenna per ipsosmet daemones, quorum furiis aguntur in tanta scelera.
Versus 46: Adhuc Eo Loquente ad Turbas, Ecce Mater Ejus et Fratres Stabant Foris
ADHUC EO LOQUENTE AD TURBAS, ECCE MATER EJUS ET FRATRES STABANT FORIS, QUAERENTES LOQUI EI. — Quaeres, quinam in Evangeliis vocantur fratres Christi?
Respondebat primo spurcus haeresiarcha Helvidius fuisse eos qui ex eadem matre B. Virgine post Christum erant nati. Negabat enim eam perpetuo mansisse virginem; sed eum acriter et docte refellit S. Hieronymus, lib. Contra Helvidium.
Secundo, Graeci passim cum Eusebio, lib. II Hist., cap. I, et e Latinis S. Hilarius et Ambrosius, quos citat Baronius in Apparatu Annal., cap. XLVI, putant fuisse eos qui nati sint ex priori matrimonio Joseph, antequam B. Mariam duceret in conjugem. Verum Joseph non aliam habuisse uxorem, quam B. Virginem, ac cum ea jugiter mansisse virginem, docent S. Hieronymus, Contra Helvidium; S. Augustinus, serm. 14 De Nativ.; Theodoretus, in cap. 1 ad Galat.; Beda, Anselmus, Rupertus, D. Thomas et passim alii Latini hic; adeo ut B. Petrus Damianus, epist. 11 ad Nicolaum Romanum pontificem, cap. IV, dicat hanc esse Ecclesiae fidem.
Tertio, Hugo de S. Victore, et Glossa, in cap. 1 ad Galat.; Eckius, homil. De S. Anna (et favet Beda, Act. I), censent hos fuisse progenitos ex S. Anna, matre B. Virginis; S. Annam enim praeter Joachimum, ex quo genuit B. Virginem, duos alios habuisse maritos, ex quibus geniti sint hi, qui fratres Domini vocantur. Verum S. Annam unicum tantum habuisse maritum Joachimum, et ex eo unicam prolem B. Virginem, docet S. Hippolytus apud Nicephorum, lib. II, cap. III, idque multis probat noster Christophorus a Castro, lib. De Deipara, cap. 1; et Baronius in Apparatu, cap. XLVI et seq.; et Suarez, III part., Quaest. XXVIII, art. 1, disp. 5, sect. 4.
Dico ergo hos proprie non fuisse fratres Christi, nec ex B. Virgine, vel Josepho, aut S. Anna esse progenitos, sed dici fratres, id est consobrinos, patrueles et cognatos Christi, phrasi Hebraeis familiari: nimirum erant hi cognati, aut vere fratres S. Joachimi, vel S. Annae, aut potius erant filii fratrum, vel sororum S. Joachimi, vel S. Annae, puta filii Cleophae, qui erat frater Josephi, sponsi B. Virginis, teste Hegesippo, qui fuit vicinus Apostolorum aevo, apud Eusebium, lib. III Histor., cap. XI. Joseph enim et Cleophas fuere filii Jacob, qui erat frater S. Annae, de quo plura, cap. XIII, vers. 55, et Lucae III, sub finem. Audi S. Hieronymum hic: «Nos, ait, sicut in libro quem contra Helvidium scripsimus continetur, fratres Domini, non filios Joseph, sed consobrinos Salvatoris, Mariae liberos intelligimus, materterae Domini, quae esse dicitur mater Jacobi et Josephi et Judae.» Idem asserunt Isidorus, lib. De Vita et Morte SS. Patrum; Beda, super cap. 1 Act.; et Anselmus, I Corint. IX, et Gal. I.
Versus 47: Dixit Autem Ei Quidam: Ecce Mater Tua et Fratres Tui Foris Stant
DIXIT AUTEM EI QUIDAM: ECCE MATER TUA ET FRATRES TUI FORIS STANT QUAERENTES TE. — Hoc est, quaerentes tibi loqui, ut habet Graecus et Syrus; «quidam,» hic fuit nuntius a fratribus ad Christum evocandum missus.
STABANT FORIS. — Miserunt ergo nuntium ad Christum in domum, qui eum evocaret.
QUAERENTES LOQUI EI, — non ex ambitione et fastu, ut viderentur esse consanguinei tanti doctoris et prophetae, qualis erat Christus, ut volunt S. Chrysostomus et Theophylactus, sed ut eum comprehenderent secumque abducerent in Nazareth. Dicebant enim eum in furorem versum esse, ut ait Marcus, III, 21; «Neque enim fratres ejus credebant in eum,» Joan. VII, 5 (licet postea plures ex iis crediderint Christo); sive hoc dixerint, quod vere furere putarent, sive ficte et simulate, ut eum e manibus Pharisaeorum, ne ab eis opprimeretur, eriperent; hac enim vel simili de causa B. Virginem evocasse Christum, nemo pius dubitet. Si voluerunt eum comprehendere quasi furiosum, celarunt hoc suum consilium B. Virginem, illamque adduxerunt secum specie honoris, ut facilius et secretius Christum evocarent, secumque abducerent. Certum enim est B. Virginem optime scivisse Christum esse sanae sanctaeque mentis; quare non nisi ejus visendi studio comitatam fuisse hosce Christi fratres, id est cognatos. Christum Dominum imitata est S. Paula, quae, ut scribit S. Hieronymus in ejus Epitaphio: «Cum pro nimio fervore virtutum quibusdam videretur insana, et cerebrum illius dicerent confovendum, respondit: Theatrum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus. Et nos stulti propter Christum; sed stultum Dei sapientius est hominibus. Unde et Salvator loquitur ad Petrum: Tu scis insipientiam meam. Et iterum: Tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis: ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Quem in Evangelio et propinqui quasi mentis impotem ligare cupiebant, et adversarii sugillabant, dicentes: Daemonium habet, et Samaritanus est. Et: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia.»
Versus 48: At Ipse Respondens Dicenti Sibi, Ait: Quae Est Mater Mea?
AT IPSE DICENTI SIBI AIT: QUAE EST MATER MEA, ET QUI SUNT FRATRES MEI? — Nota Christum ita loqui, non quasi neget se veram habere matrem, quasi Christus non fuerit verus homo, sed phantasticus, sive phantasma ex phantasmate natus, uti docuit Marcion et Manichaei; nec etiam quasi eum suae matris et fratrum pauperum puduerit; sed vel quia nuntius hic nimis audacter et importune eum a praedicatione jam inchoata avocando, interpellabat, uti vult S. Chrysostomus et Epiphanius, vel potius, «ut paternis, ait S. Ambrosius, se ministeriis (sic legendum videtur, non «mysteriis») amplius, quam maternis affectibus debere ostenderet,» et spiritualem cognationem carnali praeferret, in qua non est sexus, non ordo, sed omnes proxime et omnimode contingunt Christum quasi pater, soror et frater. Hoc enim est, quod de Christo subjicit Matthaeus.
Versus 49: Et Extendens Manum in Discipulos Suos, Dixit: Ecce Mater Mea et Fratres Mei
ET EXTENDENS MANUM IN DISCIPULOS (Arab.: Et annuit manu sua versus discipulos) SUOS DIXIT: ECCE MATER MEA ET FRATRES MEI, — indicans notansque discipulos. Unde Arabicus: Et annuit manu sua versus discipulos.
Versus 50: Quicumque Enim Fecerit Voluntatem Patris Mei, Ipse Meus Frater, et Soror et Mater Est
QUICUMQUE ENIM FECERIT VOLUNTATEM PATRIS MEI, QUI IN COELIS EST, IPSE MEUS FRATER, ET SOROR ET MATER EST, — spiritualis, uti jam dixi, non carnalis. Dicit «frater et soror» propter utrumque sexum: fideles enim viri sunt fratres Christi, feminae vero fideles sunt sorores Christi, ut docet S. Gregorius. Fidelis ergo Deo obediens, est Christi frater adoptivus, quia per gratiam est filius ejusdem Dei Patris. Idem est mater Christi, quia Christum in se et aliis docendo, hortando, consulendo parit. Ita S. Gregorius, Beda, Euthymius. Audi S. Gregorium, homil. 3 in Evang.: «Sed sciendum nobis est, quia qui Christi frater et soror est credendo, mater efficitur praedicando. Quasi enim parit Dominum, quem cordi audientis infuderit. Et mater ejus efficitur, si per ejus vocem amor Domini in proximi mente generatur.»
Subjicit exemplum S. Felicitatis, quae septem filios, quos carne pepererat mundo, Spiritu parturivit Deo, dum eos in persecutione roboravit et ad martyrium animavit. Et S. Augustinus, De S. Virginit., cap. III: «Mater ejus (Christi) est omnis anima pia, inquit, faciens voluntatem Patris ejus, foecundissima charitate in iis quos parturit, donec in eis ipse formetur. Maria ergo faciens voluntatem Dei, corporaliter Christi tantummodo mater est, spiritualiter autem et soror et mater. Ac per hoc illa una femina non solum spiritu, verum etiam corpore et mater est et virgo.» Causam subdit: «Sed plane mater membrorum ejus, quod nos sumus, quia cooperata est charitate, ut fideles in Ecclesia nascerentur, qui illius capitis membra sunt: corpore vero mater ipsius capitis.» Hoc Christi oraculum secuta S. Victoria virgo et martyr sub Diocletiano Imperatore, cum proconsul eam interrogaret: «Vis ire cum Fortunatiano fratre tuo?» (qui Gentilis erat), respondit: «Nolo, quia christiana sum, et illi sunt fratres mei, qui Dei praecepta custodiunt.» Quocirca carceri cum aliis martyribus inclusa, ibique fame enecta martyrii lauream obtinuit. Ita habent Acta ejus apud Surium, die 11 Februarii.