Cornelius a Lapide

Matthaeus XIII


Index


Synopsis Capitis

Christus Evangelium ejusque vim, fructum et impedimenta explicat per varias parabolas: Primo, seminis et seminantis, vers. 3. Secundo, zizaniorum, vers. 24. Tertio, grani sinapis, vers. 31. Quarto, fermenti, vers. 33. Quinto, thesauri absconditi, margaritae pretiosae et sagenae missae in mare, vers. 43.


Textus Vulgatae: Matthaeus 13:1-58

1. In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. 2. Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet; et omnis turba stabat in littore. 3. Et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. 4. Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres coeli, et comederunt ea. 5. Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam; et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae. 6. Sole autem orto aestuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. 7. Alia autem ceciderunt in spinas; et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. 8. Alia autem ceciderunt in terram bonam; et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. 9. Qui habet aures audiendi, audiat. 10. Et accedentes discipuli, dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? 11. Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni coelorum, illis autem non est datum. 12. Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. 13. Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. 14. Et adimpletur in eis prophetia Isaiae dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non videbitis. 15. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. 16. Vestri autem beati oculi, quia vident; et aures vestrae, quia audiunt. 17. Amen quippe dico vobis, quia multi Prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt. 18. Vos ergo audite parabolam seminantis. 19. Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. 20. Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: 21. non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. 22. Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. 23. Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. 24. Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum coelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. 25. Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. 26. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? 28. Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? 29. Et ait: Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. 30. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum. 31. Aliam parabolam proposuit eis, dicens: Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: 32. quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres coeli veniant, et habitent in ramis ejus. 33. Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. 34. Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis: 35. ut impleretur quod dictum erat per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. 36. Tunc dimissis turbis, venit in domum; et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. 37. Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. 38. Ager autem, est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. 39. Inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, Angeli sunt. 40. Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi. 41. Mittet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem; 42. et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. 43. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. 44. Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. 45. Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. 46. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. 47. Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. 48. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. 49. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, 50. et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. 51. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. 52. Ait illis: Ideo omnis Scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. 53. Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. 54. Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec, et virtutes? 55. Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? 56. et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? 57. Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est Propheta sine honore, nisi in patria et in domo sua. 58. Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.


Versus 1: In Illo Die Exiens Jesus de Domo, Sedebat Secus Mare

1. IN ILLO DIE EXIENS JESUS DE DOMO, SEDEBAT SECUS MARE. — Syrus: Super littus maris. Christus cum de more in domo, id est in hospitio, quod pro habitatione et praedicatione Capharnai conduxerat, ut dixi cap. IV, 13, praedicasset, dimisit turbas ut se suaque curarent, utque se et discipulos quiete et cibo reficeret; mox cum sciret turbas, quae ab ore ejus pendebant, utpote coelesti ejus doctrina et spiritu inescatas, majore numero affluxuras, ut domus eas non caperet, domo egressus est ad littus capacissimum vicini maris Galilaeae, ibique per parabolas sequentes praedicavit.


Versus 2: Et Congregatae Sunt ad Eum Turbae Multae

2. ET CONGREGATAE SUNT AD EUM TURBAE MULTAE, ITA UT IN NAVICULAM ASCENDENS SEDERET, ET OMNIS TURBA STABAT IN LITTORE. — Ob copiam turbae Christus e littore ascendit in navim, ex eaque quasi e suggestu concionatus est ad turbam innumeram circumfluentem et littus maris occupantem.


Versus 3: Dicens: Ecce Exiit Qui Seminat, Seminare

ET LOCUTUS EST EIS MULTA IN PARABOLIS, — id est per parabolas more illius gentis et aevi, ut dixi Gen. 26 et seq.; q. d. Locutus est eis parabolice, id est figurate et obscure.

3. DICENS: ECCE EXIIT QUI SEMINAT, SEMINARE, — ad seminandum. Arabicus, ut seminaret; Graece, ὁ σπείρων, id est seminans, sive seminator. Nota: apposite doctrina et praedicatio Evangelica comparatur semini, et ex eo prodeunti messi: quia sicut ad messem corporalem opus est semine, terra, sole, pluviis et ventis, sic etiam similibus opus est ad messem Evangelicam et spiritualem: semen enim est verbum Dei, sive Evangelium ejusque praedicatio; terra est liberum cujusque audientis arbitrium; sol est gratia praeveniens, illuminans et inflammans liberum arbitrium, ut verbum Dei excipiat, digerat, indeque fructus charitatis et virtutum omnium producat; pluvia est gratia rigans, conservans et promovens hosce bonos arbitrii actus et motus; venti sunt tentationes, qui illos agitando magis radicant et roborant; denique opus est patientia, Graece ὑπομονή, id est sustinentia in laboribus et afflictionibus arandi, seminandi, occandi, sarriendi, etc., ac longanimi messis, id est fructus et praemii expectatione.

Adverte: finis et scopus, adeoque summa hujus parabolae est, ut doceat Christus se esse seminatorem, id est praedicatorem Evangelii in terra, id est apud homines, sed dispari apud dispares fructu. Primo, etenim non omnes qui audiunt Evangelium, illud acceptant illique credunt; — sicut semen, licet in terra seminatum, non tamen ubique, v. g. in via, vel juxta viam a terra calcata et dura excipitur, nec ullas in ea radices agit. Secundo, non omnes qui credunt, in fide perseverant, sed aliqui suadente tentatione recedunt; sicut semen in terra petrosa germinans, illico ad solis ardorem arescit. Tertio, non omnes qui in fide perseverant, fructum bonorum operum proferunt; sicut spinae semen in terra alias bona belle progerminans suffocant, ne fructum producat. Quarto, haec fiunt non vitio seminis, id est doctrinae, sed terrae, id est auditorum culpa, illaque varia, scilicet quaedam ob petras, quaedam ob spinas: petra est caro, spina est mundus, via est trita saecularis et licentioris vitae consuetudo, ubi volucres coeli, id est daemones instar avium velocissimi, diligentissimi et animarum voracissimi, semen auditum, id est doctrinam praedicatam e memoria et mente abripiunt, dum eos qui secus viam versantur, id est homines naturae et naturali prudentiae, communique consuetudini et modo vivendi intentos, vagos, item otiosos et curiosos avertunt a consideratione et penetratione doctrinae auditae, et ad vanitates solitas distrahunt. Quinto, semen, id est doctrinam, in terra bona, hoc est in corde bono suscipiunt, qui illud ruminare incipiunt, in eoque proficiunt; in optimo, qui totis viribus ejus executioni et virtutum perfectioni incumbunt. Sexto, illud semen fert fructum minorem, aliud majorem, aliud maximum, puta aliud trigesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum, idque ob majorem vel minorem seminationem, id est praedicationem et illuminationem rerum spiritualium, ac gratiae affluxum, vel ob majus liberi arbitrii cum gratia studium, cooperationem et conatum. Haec est summa totius parabolae, ex qua facile est illam, omnesque ejus partes intelligere: quare singulas breviter pertractemus.

Moraliter: praedicator cum Christo, qui e domo, imo e coelo et sinu Patris impulsus vi amoris, exiit in terram, exeat e domo contemplationis in agrum praedicationis, ut quod in oratione a Deo hausit, magno spiritu in populum effundat, obeundo urbes et pagos, magisque praedicet sanctae vitae exemplo, quam verbo: «Praebeat aliis exemplum, et sit ejus quasi copia dicendi, forma vivendi,» ait S. Augustinus, lib. IV Doctr. Christian., cap. XXIX. Rursum invocet Deum, ut quod ipse loquitur in aure, Deus loquatur in mente. Nam, ut ait S. Gregorius, lib. XI Moral., cap. V: «Plerumque fit, ut cum audientis cor, exigentibus culpis, Dei gratia non repletur, incassum exterius a praedicatore moneatur. Quia mutum est os omne quod loquitur, si ille interius in corde non clamet, qui aspirat verba quae audiuntur.»


Versus 4: Et Dum Seminat, Quaedam Ceciderunt Secus Viam

4. ET DUM SEMINAT, QUAEDAM (semina, vel seminis grana) CECIDERUNT SECUS VIAM, ET VENERUNT VOLUCRES COELI, ET COMEDERUNT EA. — «Secus viam,» scilicet in oram sive limitem agri viae conterminam, quae assidue a viatoribus pedibus teritur et calcatur, ac proinde semini concipiendo non est idonea, sed illud nudum servans avibus rapiendum exponit. Est gradatio: ab ineptiore enim terra, in qua seminatur, gradatim ascendit ad minus ineptam, aptiorem et aptissimam. Ineptissima enim ad semen terra est, quae in via, vel juxta viam omnium pedibus calcatur; inepta est terra petrosa; aptior est terra bona, sed spinis admista; aptissima est, quae tota terrea est, pinguis et succosa. Porro, via est mens malis cogitationibus trita et arefacta, ait Rabanus; haec enim doctrinam Evangelii suis consuetis cupiditatibus contrariam non capit, non sentit, non intelligit, quia tota suis carnis illecebris intendit. Unde Glossa Interlinearis: «Tales, ait, sunt qui nec praedicatione compunguntur, nec bene agere incipiunt.»


Versus 5: Alia Autem Ceciderunt in Petrosa

5. ALIA AUTEM CECIDERUNT IN PETROSA, UBI NON HABEBANT TERRAM MULTAM, ET CONTINUO EXORTA SUNT, QUIA NON HABEBANT ALTITUDINEM (Graece βάθος, id est profunditatem) TERRAE. — q. d. Alia ceciderunt in terram petrosam, quae, quia in ea parum habebant terrae et multum petrae, non potuerunt profundas agere radices; quare illico ebullire et germinare coeperunt, ac ante tempus exorta sunt. Hinc velut praecocia mox defecerunt: «Quod enim cito fit, cito perit.» Causam subdit.


Versus 6: Sole Autem Orto, Aestuaverunt

6. SOLE AUTEM ORTO, AESTUAVERUNT (Graece ἐκαυματίσθη, id est caumate, sive aestu solis exusta sunt, aestu perierunt, tam semina, quam germina ex eis praecociter erumpentia), ET QUIA NON HABEBANT RADICEM, ARUERUNT. — Quia enim tenuem habebant terram, cui mox succedebat petra, hinc partim defectu humoris, partim vi solis ad petram radios suos reflectentis, itaque aestum augentis et intendentis, arefacta et exusta sunt. Porro, petra est durities protervae mentis, ait Rabanus, in qua non est altitudo, id est profunditas terrae, id est profunda lenitas animae obedientis et disciplinis coelestibus institutae. Unde tales dulcedine tantum auditi verbi et promissionis coelestis ad horam delectantur; sed radicem desiderii salutaris non figunt, ideoque ardore solis, id est fervore persecutionis uruntur per impatientiam; quia verbum Dei firmiter non haeserat menti, ideoque exarescunt, id est virorem fidei perdunt, ait Interlinearis. Rursum S. Chrysostomus: «In animabus, ait, quae petra est, potest fieri terra pinguis; et quae via, non conculcari; et spina, destrui. Omnibus Christus loquebatur, etsi praevideret futura, ut posset dicere: Quid me oportuit facere, et non feci? in quo docet discipulos, ne desides sint, etiamsi plures audientium pereant.»


Versus 7: Alia Autem Ceciderunt in Spinas

7. ALIA AUTEM CECIDERUNT IN SPINAS; ET CREVERUNT SPINAE, ET SUFFOCAVERUNT EA. — «In spinas,» id est in terram germinantem spinas: inter spineta. «Et creverunt,» Graece ἀνέβησαν, id est ascenderunt, id est citius excreverunt seseque dilatarunt, quam bona semina, quae sensim et tarde exurgunt (lolium enim facile crescit, triticum difficile, ideoque a lolio suffocatur), itaque ea jam in culmos germinantia suffocaverunt, tum quia humorem et alimentum eis per radices suas praeripuerunt; tum quia auram liberam, locumque crescendi seseque dilatandi eis ademerunt: spinas has Christus, vers. 22, interpretatur divitias.


Versus 8: Alia Vero Ceciderunt in Terram Bonam

8. ALIA VERO CECIDERUNT IN TERRAM BONAM, ET DABANT FRUCTUM, ALIUD CENTESIMUM, ALIUD SEXAGESIMUM, ALIUD TRIGESIMUM. — Arabicus: Pro uno centum, et pro alio sexaginta, et pro alio triginta. Haec disparitas fructus oritur ex disparitate tum terrae, tum culturae. Terra enim pinguis, si bene colatur, ex uno grano profert centum grana; alia minus pinguis sexaginta, alia sterilior, triginta. Porro, terra bona est fidelis et devota conscientia, ait Interlinearis.

Nota: sola quarta pars, sive sors seminis, scilicet quae cecidit in terram bonam, fecit fructum; reliquae enim tres seminis sortes, scilicet quae cecidere in viam, in terram petrosam et in spinas, periere, nec fructum fecere; ita ex auditione concionis pauci proficiunt, sed longe plures nullum faciunt fructum.


Versus 9: Qui Habet Aures Audiendi, Audiat

9. QUI HABET AURES AUDIENDI, AUDIAT. — Utitur hac phrasi Christus, cum res est obscura et symbolica, aut ardua et difficilis, ut attentionem et studium auditorum excitet. «Aures audiendi,» id est ad audiendum habet, qui sedulo audit et attendit verbis Christi ea mente, ut illa capiat et ruminet, illisque obediat et opere exequatur. Multi enim audiebant Christum ex curiositate, ut audirent aliquid novi, docti, sublimis, elegantis; non autem ut illa quae audiebant, menti imprimerent et opere perficerent. Hi non habebant aures ad audiendum. Tales etiamnum sunt multi, qui audiunt conciones ob elegantiam vel doctrinam, non ut vitam mutent, de quibus Deus, Ezechiel., cap. XXXIII: «Es eis, ait, quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur; et audiunt verba tua, et non faciunt ea.»


Versus 10: Quare in Parabolis Loqueris Eis?

10. ET ACCEDENTES DISCIPULI, DIXERUNT EI: QUARE IN PARABOLIS LOQUERIS EIS? — q. d. Turbae rudes non capiunt sermones parabolicos et symbolicos, ut quid ergo eos illis ingeminas? Cur non clare eis sensa tua pandis, ut ea intelligant.


Versus 11: Quia Vobis Datum Est Nosse Mysteria Regni Coelorum

11. QUI RESPONDENS, AIT ILLIS: QUIA VOBIS DATUM EST NOSSE MYSTERIA REGNI COELORUM, ILLIS AUTEM NON EST DATUM. — Arabicus: Vos donati estis cognitione mysteriorum regni coelorum, et illi donati non sunt. Causa cur Christus loquebatur turbis in parabolis, erat, quia plerique ex illis vel adhuc erant incapaces doctrinae coelestis et Evangelicae; vel illi non credebant, imo nonnulli irridebant; Scribae etiam cum suis calumniabantur, Christumque habebant pro impostore falsoque Propheta: quare non habebant «aures audiendi,» quas vers. 9 exegit Christus. Ubi autem non est auditus, ne effundas sermonem, ait Sapiens. Tacite ergo stimulat eos Christus, ut aures audiendi induant, ac sermones suos parabolice dictos scrutentur, eorumque explicationem humiliter studio obsequendi ab eo efflagitent, itaque se capaces Evangelicae praedicationis efficiant. Quod ubi fecerint, spondet se clare explicaturum ea quae parabolice hic enuntiat.

Porro, indicat Christus capacitatem hanc sapientiae non posse obtineri viribus propriis, sed a Deo suppliciter postulandam; Dei enim esse donum, quod ipse discipulis Christi dederit, aliis negarit, eosque in sua caecitate et perfidia reliquerit, q. d. Vestra, o Apostoli, est haec gratia et felicitas, quod Deus vobis dederit fidem in me, quodque ea de causa ego ejus mysteria clare vobis enuntiem, cum caeteris loquar duntaxat in parabolis. Fides enim est donum Dei. Vos ergo de eo jugiter Deo gratias agite, ac pro caeteris Deum orate, ut eis pariter det aures audiendi, sicut dedit vobis: tunc enim parabolas meas clare edisseram, uti edissero vobis. Unde Marcus, IV, 11, habet: «Illis, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt,» id est incredulis, qui sunt extra fidem et Ecclesiam, omnia a me dicuntur et aguntur parabolice, id est obscure per symbola et aenigmata, ne ea contemnant, rideant, cavillentur. Nam, ut ait Beda: «Non solum ea quae loquebatur Dominus, verum etiam quae faciebat, parabolae fuerunt, id est rerum mysticarum signa,» ab incredulis Scribis et Judaeis abscondita, juxta illud: «Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos,» Matth. VII, 6. Quocirca addit Marcus: «Ut videntes videant, et non videant (non intelligant), et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata;» q. d. Excaecati sunt et obstinati, ideoque in sua caecitate et perfidia perseverant, nec lumen veritatis, quod offero, admittunt. Caecitas autem haec est poena praecedentium peccatorum, quae commiserunt. Haec omnia magis patebunt ex sequentibus.

Nota: τὸ ut, cum ait Marcus «ut videntes videant, et non videant,» significat non causam et intentionem, sed consecutionem et effectum. Non enim Christus parabolice loquens intendebat positive eos excaecare, sed permittere duntaxat id quod ex parabolis Christi sequebatur, scilicet ut Scribae et Judaei invidia et concupiscentia obcaecati, videntes tot Christi miracula et audientes coelestem ejus sapientiam, illi tamen non crederent, nec visa et audita intelligerent; sed similiter se haberent, perinde ac si ea non vidissent nec audissent.


Versus 12: Qui Enim Habet, Dabitur Ei, et Abundabit

12. QUI ENIM HABET, DABITUR EI, ET ABUNDABIT: QUI AUTEM NON HABET, ET QUOD HABET, AUFERETUR AB EO. — Arabicus: Et qui habet aliquid, dabitur, et addetur; et qui non habet, etc. Gnome est habens speciem proverbii, ait Salmeron, Franciscus Lucas, Maldonatus et Jansenius, estque verissima; ditioribus enim datur, pauperibus semper aufertur. Simili enim modo Deus fideles et electos suos, quales erant Apostoli, in dies cumulat novis gratiis et beneficiis, ut in virtute et sanctitate abundent: ab infidelibus autem, ingratis et indignis, quos negligit et despicit, quales erant Judaei, sensim sua dona tam gratiae, quam naturae aufert.

Sensus est primo, q. d. Qui habet fidem, dabitur ei mysteriorum regni Dei cognitio, haec enim sine fide cognosci nequeunt; qui vero non habet fidem, ab eo auferetur bonum quod habet, q. d. Vobis, o Apostoli, quia in me quasi Messiam creditis, datum est assidue et clare a me audire mysteria Dei et coeli, quibus in ejus spem et amorem in dies magis rapiamini. At Judaeis et Scribis, qui in me quasi in Messiam suum credere nolunt, Deus auferet tenuem, quam de Deo et coelo habent cognitionem et sensum; imo privabit eos Ecclesia, regno, pontificatu, templo, sacrificio, patria omnique re sacra et civili, ut profani et perfidi, vagabundi et miseri toto orbe oberrent. Ita S. Hieronymus, Euthymius et Hilarius, qui sic exponit, q. d. Habens fidem, mysteria fidei percipiet. At Judaei fidem non habentes, legem quoque quam habuerant, perdiderunt.

Secundo, q. d. Qui habent aures audiendi, hoc est ad audiendum, nimirum qui ad me afferunt sincerum affectum, scilicet purum fidei et veritatis desiderium et studium, uti vos ex Dei dono affertis, o Apostoli, his ego clare veritatem coelestem aperiam, eosque in via virtutis spiritusque, qua ad regnum Dei perveniant, assidue promovebo: at qui hoc purum veritatis desiderium non habent, sed suis cupiditatibus, superstitionibus et erroribus indulgent, uti facitis vos, o Judaei et Scribae, ab his parva illa, quam habent de Deo rebusque divinis, cognitio consim auferetur, fientque caeci omnino; ideoque vobis, o Judaei, ego Christus loquor non clare, sed obscure in parabolis, uti sequitur, «Qui enim parvam boni scintillam habet, et eam non excitat accenditque per spiritum et spiritalia, necesse est eam extingui,» ait Theophylactus; studium enim est, quod promovet studiosos uti in litteris, sic et in virtutibus: quod si studium auferas, deficiet sensim scientia et virtus, etiam jam acquisita. Ita S. Chrysostomus, Beda, Remigius, D. Thomas et alii.

Tertio, S. Augustinus, lib. I De Doct. Christ., cap. I, τὸ habet exponit per utitur, applicatque praedicatoribus, q. d. Praedicator, qui doctrinam habet, id est doctrina sibi a Deo data utitur, strenueque eam praedicat aliisque communicat, hunc nunquam doctrina verbaque quae dicat et praedicet, Deo suggerente, deficient: at si quis doctrina non utatur, sensim ipse ejus obliviscetur, illamque amittet. Sic enim habere pro uti sumitur cap. XXV, 29. Ita experimur strenuos concionatores, quo plus concionantur, eo plus verbis spirituque abundare, instar fontium, e quibus quantum aquae effluit, tantumdem aliunde rursum affluit.


Versus 13: Ideo in Parabolis Loquor Eis, Quia Videntes Non Vident

13. IDEO IN PARABOLIS LOQUOR EIS, QUIA VIDENTES NON VIDENT, ET AUDIENTES NON AUDIUNT, NEQUE INTELLIGUNT. — Ecce hic clare Christus aperit causam, quam vers. 11 attulit, cur ipse Judaeis et Pharisaeis loqueretur in parabolis, quia licet ipsi Christum antea clare de poenitentia et via ad regnum coelorum docentem et praedicantem audire, id est intelligere, obedire et credere noluerunt, ac videntes ejus sanctitatem et miracula, ex iis ipsum pro Messia agnoscere et colere detractarunt. Merebantur ergo, ut obscure et per parabolas eis loqueretur Christus. Ipse enim docebat Capharnai, ubi erant mercatores opulenti, suis opibus, luxui et pompae incubantes; alii erant Scribae et Pharisaei, vel eorum asseclae; hi doctrinam Christi de coelo, de opum contemptu, de humilitate, paupertate, poenitentia, etc., aspernabantur, imo ridebant et calumniabantur: quare Christus studio confugit ad parabolas, quas cum non intelligerent, ridere et calumniari non poterant: locutus est ergo eis in parabolis, non idcirco quod absolute essent reprobi, sed quia erant indigni, ingrati et incapaces; nam eum simpliciter et clarissime docentem et praedicantem, magis curiositatis et calumniae causa, quam credendi studio audierant, ut patet ex cap. praecedenti, vers. 2, 10, 14, 24, 38, et cap. XI, vers. 23, ubi Christus vae aeternae damnationis in cives Capharnai detonat: «Usque in infernum, inquit, descendes: quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.» Ita S. Hilarius, Chrysostomus, Euthymius, Theophylactus et Beda. Fateor tamen inter hanc infidelium Judaeorum turbam admistos fuisse plures, qui boni, vel mixti erant desiderii audiendi Christum salutis suae causa; sed quia hi immixti erant turbae infidelium Christo adversantium, hinc cum ea non nisi parabolas audire ipsis datum est, ut ex iis, licet non intellectis, saltem admirationem et reverentiam in Christum conciperent, quae deinde ulterius eos promoveret et instigaret; imo, ut ait S. Chrysostomus, Pharisaeis et Scribis omnibus, quantumvis malignis et obstinatis, Christus loquebatur in parabolis hac mente et hoc fine, ut ipsis eas scrutandi, ac Christo credendi, seque salvandi desiderium sincerum injiceret, injectumque acueret, atque ut caecitatem temporaneam passi in parabolis, quas non capiebant, avidius verum lumen Christum requirerent et parabolarum explicationem ab eo flagitarent. Et hoc innuit Marcus, IV, 33, dicens: «Multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire,» ut scilicet, qui possent eas intelligere et capere, caperent; qui vero non possent, stimularentur ad explicationem earum vestigandam et a Christo flagitandam.


Versus 14: Auditu Audietis, et Non Intelligetis

14. ET ADIMPLETUR IN EIS PROPHETIA ISAIAE DICENTIS: AUDITU AUDIETIS, ET NON INTELLIGETIS; ET VIDENTES VIDEBITIS, ET NON VIDEBITIS. — Id est non intelligetis id quod in Christo videtis et auditis.


Versus 15: Incrassatum Est Enim Cor Populi Hujus

15. INCRASSATUM EST ENIM COR POPULI HUJUS, ET AURIBUS GRAVITER AUDIERUNT (Arabicus: et gravatae sunt aures eorum), ET OCULOS SUOS CLAUSERUNT: NEQUANDO VIDEANT OCULIS, ET AURIBUS AUDIANT, ET CORDE INTELLIGANT, ET CONVERTANTUR ET SANEM EOS. — Citat Isaiam, VI, 9 et 10, ubi pro incrassatum Noster vertit excaeca, id est excaecabit (Chaldaeus: infatuo cor populi hujus). Hebr. est השמן husmen, id est impingua, incrassa cor populi hujus, et aures ejus aggrava. Unde nota excaecationem, incrassationem, obdurationem tribui tum Deo hominem excaecatum, incrassatum et obduratum deserenti, et in sua excaecatione relinquenti, ejusque occasiones ingerenti; tum homini, quia proprie ac sponte sua seipsum excaecat, incrassat, obdurat, dum suis tenebris et vitiis mordicus adhaerescens, ad lumen divinum oculos claudit, et ad doctrinam Christi mentis aciem obfirmat et occludit. Unde Septuaginta Isaiae VI, quos sequitur Noster, legentes aliis punctis huscheman, vertunt clariore et penitiori sensu: «Incrassatum est cor populi hujus,» scilicet, directe a seipso, indirecte a Deo; praesertim quia praecedentia significant eos non tam a Deo quam a propria sua cupiditate, superbia, malitia, odio et invidia in Christum excaecatos fuisse. Vide dicta Isaiae VI, 9 et 10, ubi fuse haec explicui.


Versus 16: Vestri Autem Beati Oculi, Quia Vident

16. VESTRI AUTEM BEATI OCULI, QUIA VIDENT (Arabicus: quia ipsi perspiciunt), ET AURES VESTRAE QUIA AUDIUNT. — «Oculi et aures» tum corporis tum potius mentis accipe, q. d. Beati estis, o Apostoli, quia mysteria regni coelestis a me hauritis oculis et auribus, tum externis corporis, tum internis animi; oculis enim corporis videtis meos sanctos mores, gestus, mysteria, miracula; auribus auditis coelestia mea dogmata; sed, quod longe potius est, oculis et auribus mentis, Deo illam illuminante, eadem capitis, creditis et intelligitis, quod non faciunt Judaei: animus enim, aeque ac corpus, suos habet oculos et aures, imo ipse totus est oculus, totus est auris, ut quaelibet visa et audita percipere et intelligere valeat.


Versus 17: Multi Prophetae et Justi Cupierunt Videre Quae Videtis

17. AMEN QUIPPE DICO VOBIS, QUIA MULTI PROPHETAE ET JUSTI CUPIERUNT VIDERE QUAE VIDETIS, ET NON VIDERUNT; ET AUDIRE QUAE AUDITIS, ET NON AUDIERUNT. — Nam, ut ait Christus, Joan. VIII, 56: «Abraham exultavit, ut videret diem meum; vidit et gavisus est.» Jacobi vox et votum est: «Salutare tuum expectabo, Domine,» Gen. XLIX, 18; et Isaiae XLV, 8: «Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum. Aperiatur terra, et germinet salvatorem.» Idem fuit sensus, idem desiderium omnium Patriarcharum, omnium Prophetarum, omnium Sanctorum veteris Testamenti, scilicet cernere et audire Messiam mundi redemptorem, doctorem et salvatorem.

Fertur S. Augustinum tria in votis habuisse: primum, videre Christum in carne conversantem; secundum, cernere Romam in splendore Imperii triumphantem; tertium, audire Paulum in cathedra fulminantem. Idem multorum fuit, et etiamnum est votum.


Versus 18: Vos Ergo Audite Parabolam Seminantis

18. VOS ERGO AUDITE PARABOLAM (explicationem parabolae) SEMINANTIS.


Versus 19: Omnis Qui Audit Verbum Regni, et Non Intelligit

19. OMNIS QUI AUDIT VERBUM REGNI (coelorum, scilicet, quantum et quale illud sit, quibusque viis et mediis occupandum), ET NON INTELLIGAT, VENIT MALUS (ὁ πονηρός; id est ille malus per excellentiam, puta diabolus), ET RAPIT QUOD SEMINATUM EST IN CORDE EJUS: HIC EST QUI SECUS VIAM SEMINATUS EST. — Clarius Lucas, VIII, 11: «Semen, inquit, est verbum Dei. Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt; deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.»

Apposite verbum Dei sive Evangelium, ejusque praedicatio comparatur semini et seminationi: primo, quia sicut verbum ore praedicantis, sic semen manu seminantis spargitur et seminatur; secundo, sicut verbum aure et corde audientis, sic semen visceribus terrae suscipitur et concipitur, ut pariat germina; tertio, sicut semen omnium frugum et fructuum, sic et verbum Dei omnium bonorum operum parens est et causa; quarto, sicut terra sine semine non nisi urticas, lolia et spinas progerminat, sic et mens hominis sine verbo Dei non nisi vana, vitiosa et noxia profert; quinto, sicut semen, ut fructificet, debet seminari et recipi in terra non dura nec saxosa, arida aut spinosa, sed molli, humida, pura et succosa; sic et verbum Dei, ut fructus spirituales proferat, debet suscipi corde molli, flexili, puro et ad virtutem pietatemque propenso. Hoc est quod ait Jacobus, I, 21: «In mansuetudine suscipite insitum verbum.» Vide ibi dicta.

Rursum Palladius, lib. II De Re rustica, tit. 35, ne semina a talpis, muribus, formicis, campis, locustis rodantur, remedium suggerit ut semina prius rebus austeris et amaris macerentur. «Serpentes, ait, prope omni austeritate fugantur, et nocentes spiritus innocentia fumi graveolentis exagitat. Uramus galbanum, vel cervi cornua, radices lilii, caprae ungulas. Hoc genere monstra omnia prohibentur.» Sic et Plinius, lib. XIX, cap. X, docet cicer arcere erucas ab oleribus, additque: «Semen olerum in succo ejus (absinthii) madefactum seratur, olera nulli animalium obnoxia futura tradunt.» Vide eumdem de seminum vitiis et remediis, lib. XVIII, cap. XVII, ubi inter alia ait: «Vino ante perfusa semina minus aegrotare existimant.» Pari modo, ut semen verbi et gratiae Dei, in corde et voluptatum corrosione intactum servemus, macerandum est sobrietate, jejunio, poenitentiis caeteraque vitae austeritate: haec enim a mente omnem putredinem et correptionem deliciarum arcet.

Sexto, sicut terra debet arari, stercorari, occari, sarriri, runcari, etc., ut semen in ea germinet et fructum edat; sic et cor hominum debet subigi, purgari, excoli laboriosis actibus poenitentiae, mortificationis, obedientiae aliarumque virtutum, ut verbum Dei in eo fructum, quod ait Isaias, XXXII, 20: «Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.» Vide ibi dicta.

Septimo, sicut semen, ut pullulet, eget pluvia, sole et coelo; sic et ut verbum Dei in mente radicetur, et germina bonorum desideriorum et operationum producat, debet irrigari gratia et calefieri charitate coelesti. Hoc est, quod ait Isaias, LXI, 11: «Sicut terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat; sic Dominus Deus germinabit justitiam (per verbum Evangelii a Christo et Apostolis sparsum) et laudem coram universis gentibus.»

Octavo, sicut semen in terra susceptum, ut fructificet, debet resolvi, frangi, aperiri et mori; sic et verbum in corde hominis, ut fructificet, oportet, ut meditando resolvatur, comminuatur, conteratur et quasi moriatur, utque cor ipsum pariter comminuat et mortificet, juxta illud Christi: «Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert,» Joan. XII, 24. Rursum terra, ut ex semine fructum ferat, debet pati aratrum, occationem, pluvias, grandines, ventos, etc.; sic fidelis, ut ex verbo Dei fructum edat, debet multa adversa sustinere.

Nono, semen prius debet radices agere in terra, deinde in germina, et ramos progerminat, mox in flores efflorescit et ex iis denique fructus producit; sic et verbum Dei prius radicari debet in mente, deinde germina bonarum cogitationum et flores bonorum desideriorum proferre, ut tandem fructus bonorum operum producat.

Decimo, vis tota arboris, fruticis et plantae est in semine; ex illo enim tota arbor et planta omnesque ejus partes et membra (quae proportionaliter similia habet membris animalis et hominis) prodeunt: quocirca multi censent semen animatum esse; idque innuit Aristoteles, lib. II De Generat. anim., cap. I. Semen enim in terra jactum, mox quasi vivens viva producit germina. Pari modo, tota vis virtutis, perfectionis et sanitatis, qua homo fit spiritualis, sanctus et perfectus, continetur in verbo Dei quasi in semine: hoc enim in mente se explicans et germinans, omnes omnium virtutum actiones producit.

Undecimo, diversa semina diversos fructus producunt; ut semen pyri pyrum, pruni prunum, cerasi cerasum, tritici triticum, hordei hordeum, etc.; sic diversae sententiae Evangelii diversos in mente affectus pariunt, ut gnomae humilitatis pariunt humilitatem, patientiae patientiam, poenitentiae poenitentiam.

Duodecimo, sicut ad generandum prolem concurrit pater et mater; sic ad fructum producendum concurrit semen et terra, sed ita ut terra totam vim hunc illumve fructum producendi, hauriat a semine. Simili modo ad bonum opus concurrit verbum Dei, tum externum, tum magis internum, ac liberum hominis arbitrium, quod verbo Dei cooperari debet, sed ita ut totam vim producendi opus spirituale, supernaturale et divinum, quod sit Deo gratum et meritorium vitae aeternae, hauriat a Dei verbo et gratia, ut docet Concilium Tridentinum, sess. VI, sicut a libero arbitrio haurit libertatem, sive quod sit opus liberum, non coactum, nec necessarium: verbum enim internum, quod Deus loquitur in anima, eam excitans et corroborans ad actus poenitentiae, patientiae, charitatis, religionis, etc., non est aliud quam ipsa gratia Dei intellectum illuminans et affectum sive voluntatem roborans, et accendens ad opera divina virtutum. Hoc autem verbum internum; puta, hanc gratiam, Deus solet addere verbo praedicationis externo; itaque illud quasi animare, quod alioqui sine gratia esset, quasi inanime, inefficax et invalidum ad tanta opera. Quod ergo praedicator loquitur exterius in aure; hoc Deus interius in corde loquatur oportet, ut fiat fructus.

Denique, sicut ex potentiori et efficaciore semine, atque ex meliore terra melior producitur fructus, v. g. melius triticum, melius hordeum; sic pariter ex potentiori praedicatione Deique gratia, ac ferventiori cooperatione liberi arbitrii producitur praestantior virtutis actus, opusque magis excellens et heroicum. Audi Plinium, lib. XVIII, cap. XXIV: «Semen optimum anniculum (unius anni), bimum deterius, trimum pessimum, ultra sterile; quod in ima area subsedit, ad semen reservandum est, id enim optimum, quoniam gravissimum; optimum granum, quod rubet et dentibus fractum, eumdem habet colorem; deterius, cui plus albi inest.» Deinde serendi leges hasce praescribit. Primo: «sationem locis humidis celerius fieri; ratio est, ne semen imbre putrescat; siccis serius, ut pluviae sequantur, ne diu jacens atque non concipiens vanescat.» Secundo: «artis est aequaliter spargere. Manus utique debet congruere cum gradu, semperque cum dextro pede.» Tertio: «non transferendum est semen ex locis frigidis in calida, neque ex praecocibus in serotina.» Quarto: «pingui solo plus serito, gracili minus.» Quinto: «oraculum illud custodiendum, segetem non defruges,» id est, ne nimia foetura fructum omnem exhaurias; nam, ut ait Columella, «constat segetem nimia defrugatione exinaniri.» Sexto, addit Plinius: Serendum est, «cum luna est in Ariete, Geminis, Leone, Libra, Aquario. Virgilius triticum et far a vergiliarum occasu seri jubet, hordeum inter aequinoctium et brumam, viciam vero, faseolos et lentem Boote occidente.» Haec omnia mystice adapta praedicatoribus sationi Evangelii.

ET NON INTELLIGIT. — Non advertit, non capit, non penetrat vim et sensa verbi Dei, eo quod alia occupatio, desiderium vel cura, aut ipse daemon animum ad alia cogitanda divertat et distrahat.

HIC EST, QUI SECUS VIAM SEMINATUS EST. — Id est semen verbi Dei excepit, q. d. Hic, et hujus cor significatur per illam terrae partem quae in via vel juxta viam existens semen seminantis suscepit: unde Vatablus per hypallagen sic vertit: «Hoc (semen) est, quod juxta viam seminatum est.» Sicut enim semen in via, vel juxta viam cadens, a terra calcata et dura respuitur, ideoque in terra patulum ab avibus rapitur; sic pariter semen verbi Dei in corde consuetudine peccandi obdurato non suscipitur, sed illico a daemone cor ad consueta peccata impellente, rapitur. Talis ergo reipsa, non agri, sed viae; non auditoris, sed contemptoris nomen, speciemque et formam obtinet: quare irritus prorsus et cassus est in eo, utpote tam duro et inepto, omnis seminis verbi Dei jactus.

Porro, terrae in via calcatae ad semen ineptitudo tollitur, si ipsa aratro, deinde ligone bene subigatur, fiatque mollis et tenera, ut semen concipiat: aratio enim viam exteret, et sepes transitum calcantium occludet; deinde stercoretur, sed moderate et congrue. Nam, ut ait Plinius, lib. XVIII, cap. XXIII: «Ager, si non stercoretur, alget; si nimium stercoratus est, aduritur: satiusque est id saepe, quam supra modum facere. Quo calidius solum est, eo minus addi stercoris, ratio est.» Simili modo, cordis vitiosa consuetudine, quasi callo, obdurati ineptitudo ad verbum Dei tollenda est compunctione, quae duritiem cordis scindat et molliat, ac ligone continentiae, quae vitiosas cupiditates frangat et rectae rationi legique Dei subjiciat.


Versus 20: Qui Autem Super Petrosa Seminatus Est

20. QUI AUTEM SUPER PETROSA SEMINATUS EST (semen excepit: sicut enim dicitur seminari semen, sic et terra; sed semen objective, terra passive), HIC EST QUI VERBUM AUDIT, ET CONTINUO CUM GAUDIO ACCIPIT ILLUD. — Vatablus: Quod autem in petrosa seminatum est, hoc significat eum qui, etc.


Versus 21: Non Habet Autem in Se Radicem, Sed Est Temporalis

21. NON HABET AUTEM IN SE RADICEM, SED EST TEMPORALIS; FACTA AUTEM TRIBULATIONE ET PERSECUTIONE PROPTER VERBUM, CONTINUO SCANDALIZATUR. — Haec est secunda terrae semen recipientis conditio, priore, quae praecessit, melior. Prior enim in via plane dura semen respuebat, haec vero habens aliquid terrae mollis semen recipit et concipit, sed ad modicum tempus. Sensus est ergo, q. d. Terrae petrosae seminatae simile est cor auditoris illius, qui verbum Dei audit et cum gaudio illud mente accipit, concipit, ruminat, probat, quia delectatur illius pulchritudine, rectitudine, aequitate, sanctitate et spe consequendae felicitatis, juxta illud: «Justitiae (leges et praecepta) Domini rectae, laetificantes corda,» Psal. XVIII, 9; hinc cito erumpit in herbam, id est in pium erga fidem affectum et reliqua pietatis opera. Verum hic, quia in corde parum habet terrae et plus petrae, hoc est, quia plus habet pravae consuetudinis in voluptatibus suis obduratae et lapidescentis, quam terreae propensionis ad res pias, hinc verbum Dei in eo profundam radicem agere nequit; sed est «temporalis,» id est, non est constans in fide, sed ad modicum tempus, ut vertit Arabicus, credit; qui dum sentit verbum Dei suis cupiditatibus et vitiis, quibus assuevit, adversari, illud instar terrae durae et petrosae elidit et rejicit. Unde Lucas ait, VIII, 14: Hi sunt «qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt» a Dei verbo et fide, aut certe a lege, quam fides sequendam dictat: quare facta tribulatione a privatis, vel persecutione a publicis magistratibus, quae ei vitam, opes, voluptates aut honores, quibus assuevit et amore affixus est, ob Dei verbum et fidem adimere minantur, continuo scandalizatur, id est, ut Syrus, offenditur, offensusque a fide vel fidei professione et exercitio resilit, et, ut Lucas ait, «recedit,» deficit, apostatat.

Exemplum dat S. Gregorius, hom. 45 in Evang.: «Petrosa terra, inquit, humorem non habuit; quia hoc, quod germinaverat, ad fructum perseverantiae non perduxit. Multi namque cum verbum contra avaritiam audiunt, eamdem avaritiam detestantur, rerum omnium contemptum laudant; sed mox, ut viderit animus quod concupiscat, obliviscitur quod laudabat. Multi cum verbum contra luxuriam audiunt, pollutiones carnis non solum perpetrare non appetunt, sed etiam perpetratas erubescunt; sed mox ut carnis species eorum oculis apparet, sic mens ad desideria rapitur, ac si adhuc ab ea nihil sit contra haec eadem desideria deliberatum; et damnanda agit, quae, quidquid egisse se meminit, jam et ipsa damnavit. Saepe etiam contra culpas compungimur, et tamen post fletum ad easdem culpas redimus.»


Versus 22: Qui Autem Seminatus Est in Spinis

22. QUI AUTEM SEMINATUS EST (semen verbi Dei excepit) IN SPINIS, HIC EST, QUI VERBUM AUDIT (Vatablus: Semen, quod seminatum est inter spinas, significat eum, qui, etc.), ET SOLLICITUDO SAECULI ISTIUS, ET FALLACIA DIVITIARUM SUFFOCAT VERBUM, ET SINE FRUCTU EFFICITUR. — Tertia est haec terrae semen recipientis sors et conditio, secunda tanto melior, quanto minus impedimenti ad germinandum afferunt spinae, quam petrae. Terra ergo haec notat cor auditoris, quod divitiis et curis saeculi quasi spinis obsitum est; hae enim semen verbi Dei progerminans elidunt et suffocant, antequam maturos virtutum fructus producat.

Nota: divitiae apte comparantur spinis, quia instar spinarum mentem distrahunt, pungunt, cruciant, ut de rebus divinis diviti saepe cogitare non liceat. Audi Rabanum: «Recte spinae vocantur, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et quasi strangulando, spirituales virtutum fructus gignere non permittunt.»

Et S. Gregorium, homil. 15 in Evang.: «Quis mihi unquam crederet, si spinas divitias interpretari voluissem, maxime, cum illae pungant, istae delectent? Et tamen spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant.»

SOLLICITUDO SAECULI, — id est rerum secularium et temporalium, v. g. cura uxoris, prolium, familiae, status, officii, dignitatis, quae habet, vel quae sibi aut suis ambit; haec quasi spina aculeis suis mentem lacerat, id est distrahit, turbat, mordet, vulnerat, exedit, juxta illud: Res est solliciti plena timoris amor; cum ex diverso sollicitudo salutis et rerum divinarum mentem colligat, serenet, sanet, vegetet.

Audi S. Gregorium, hom. 15: «Suffocant, quia importunis cogitationibus guttur mentis strangulant; et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Notandum etiam quod duo sunt, quae divitiis jungit, sollicitudines videlicet et voluptates, quia profecto et per curam mentem opprimunt et per influentiam resolvunt.»

FALLACIA, — id est seductio divitiarum; sunt ipsae fallaces divitiae, quae mentem a Deo et salute seducunt ad vanas et noxias opes, quae multorum peccatorum et saepe damnationis sunt causa, per fas et nefas conquirendas; fallaces ergo sunt, quia quod promittunt non praestant, voluptatem scilicet et jucunditatem, ait Interlinearis, imo pro ea aeternas gehennae poenas saepe homini accersunt. Audi S. Hieronymum: «Blandae sunt divitiae, aliud agentes, aliud pollicentes. Lubrica est illarum possessio, dum huc illucque circumferuntur, et instabili gradu vel habentes deserunt, vel non habentes referciunt. Unde et Dominus divites asserit difficulter intrare in regnum coelorum, suffocantibus divitiis verbum Dei et rigorem virtutum emollientibus.»

Et S. Gregorius, homil. 15 in Evang.: «Fallaces sunt, inquit, quae nobiscum diu permanere non possunt; fallaces sunt, quae mentis nostrae inopiam non expellunt. Solae autem divitiae verae sunt, quae nos divites virtutibus faciunt. Si ergo, fratres charissimi, divites esse cupitis, ad regnum coeleste tendite. Si gloriam dignitatis diligitis, in illa superna Angelorum curia adscribi festinate.»


Versus 23: Qui Vero in Terram Bonam Seminatus Est

23. QUI VERO IN TERRAM BONAM SEMINATUS EST (semen verbi Dei excepit), HIC EST, QUI AUDIT VERBUM ET INTELLIGIT, ET FRUCTUM AFFERT; ET FACIT aliud sexagesimum, aliud vero trigesimum. INTELLIGIT (mente considerat, ruminat, penetrat, probat, gustat, retinet), ET FRUCTUM AFFERT, — tum bonorum operum, quae verbum et lex Dei facienda praecipit aut consulit, tum iis respondentis mercedis et gloriae in coelo; unde addit Lucas: «in patientia,» Graece ἐν ὑπομονῇ, id est in longanimitate, scilicet more agricolae, longanimiter post sementem bonorum operum et laborum patientiae, ex ea sperans et expectans fructum et messem coelestis praemii. «Terra bona, ait S. Gregorius, hom. 13, fructus per patientiam reddit. Uva calcibus tunditur, et in vini saporem liquatur; oliva contusionibus expressa, amurcam suam deserit, et in olei liquorem pinguescit; per trituram areae a paleis grana separantur, et ad horreum purgata perveniunt,» etc.

Hinc S. Bonaventura, in cap. VIII Lucae, ait bonum auditorem verbi Dei se totum illi mancipare omnesque animae suae potentias, scilicet intellectum, voluntatem sive affectum, memoriam, operandi facultatem et patiendi. Intellectum mancipat et voluntatem, quia verbum recipit in corde bono et optimo; memoriam, quia verbum retinet; operandi facultatem et patiendi, quia fructum affert in patientia. Ex adverso, mali auditores custodiunt verbum Dei sicut frumentum in area, ait Hugo, hoc est, in quaternionibus et libris, nunquam seminantes et nunquam inde comedentes; et ideo nunquam metent, etc.

ET FACIT (fructum) ALIUD (semen) QUIDEM CENTESIMUM, ALIUD AUTEM SEXAGESIMUM, ALIUD VERO TRIGESIMUM. — Syrus: Profertque alius (homo seminatus, id est, qui semen verbi Dei excepit, producit vi istius seminis fructus) centenos, alius sexagenos, alius denique tricenos. «Notandum, ait S. Hieronymus, quod sicut in terra mala tres fuere diversitates, scilicet, secus viam, petrosa et spinosa loca; sic in terra bona trina diversitas est, centesimi, sexagesimi et fructus trigesimi. Et in illa, aut etiam in ista non mutatur substantia, sed voluntas; et tam incredulorum quam credentium corda sunt, quae semen recipiunt.»

Porro, fructus verbi Dei centesimus vocatur maximus, sicut maximus fructus seminis est, si ex uno grano aut uno modio colligatur messis centum granorum aut modiorum, uti collegit Isaac, Genes. XXVI, 12. Fructus sexagesimus vocatur mediocris et medius, trigesimus magnus, sed infimus, hoc enim duntaxat praecise ad litteram intendit hic Christus. Ponitur enim numerus definitus pro indefinito; alioqui potuisset addere: «aliud facit fructum quadragesimum, aliud vicesimum, aliud quinquagesimum,» etc. Unde contra Jovinianum et Calvinum ex hoc loco recte probatur inaequalitas meriti, et consequenter praemii bonorum operum in caelo. Ita S. Chrysostomus, hom. 45; S. Augustinus, De Virgin., cap. XLVI; Nazianzenus, orat. 28, quae est in Maximum, et alii.

Verum Patres, quidquid rideat et occlamet Calvinus, haec speciatim vere applicant diversis statibus. Primo, S. Hieronymus hic et lib. 1 Contra Jovin.; ac S. Athanasius, epist. ad Ammen. Monachum, et alii fructum centesimum assignant virginibus; sexagesimum viduis; trigesimum honestis sanctisque conjugibus.

Secundo, S. Cyprianus, lib. De Habitu Virginum, et S. Augustinus, lib. I Quaest. Evang., Quaest. IX, tom. IV, fructum centesimum tribuunt martyribus, sexagesimum virginibus, trigesimum conjugibus. Audi S. Augustinum: «Centesimum assero esse martyrum, propter sanctitatem vitae vel contemptum mortis; sexagesimum virginum, propter otium interitus, quia non pugnant contra consuetudinem carnis: solet enim otium concedi sexagenariis post militiam, vel post actiones publicas; trigesimum conjugatorum, quia haec est aetas praeliantium: ipsi enim habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur.»

Tertio, Auctor Imperfecti hic, hom. 31, centesimum dat martyribus; sexagesimum paupertatem et consilia Evangelica sectantibus; trigesimum iis qui sola praeceptorum observatione contenti sunt.

Quarto, Euthymius et Theophylactus trigesimum dant incipientibus, sexagesimum proficientibus, centesimum perfectis. Sic et Nazianzenus, oratione 28: «A trigesimo, inquit, ad sexagesimum progressus in centesimum desiit, ut novos subinde progressus faciens, velut Isaac, Gen. XXVI, magnus tandem fiat de virtute in virtutem ambulans, Psal. LXXXIII, et Cantica graduum canens, atque ascensiones in corde suo ponens.»

Quinto, Remigius: «Semen, ait, fructum facit trigesimum, quando bonam cogitationem gignit; sexagesimum, quando bonam locutionem; centesimum, quando ad fructum boni operis perducit.»


Versus 24: Simile Est Regnum Coelorum Homini, Qui Seminavit Bonum Semen

24. ALIAM PARABOLAM (Syrus addit enigmatice) PROPOSUIT ILLIS, DICENS: SIMILE EST REGNUM COELORUM HOMINI, QUI SEMINAVIT BONUM SEMEN IN AGRO SUO. — Hoc est, similiter agitur in regno coelorum atque in agro, cum quis eum seminat, et inimicus ejus superseminat zizania. Unde Marcus, IV, 26, ita habet: «Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, et dormiat,» etc. Comparatur enim tota parabola toti rei significatae, non pars parti: alioqui enim homo seminans proprie non est similis regno, sed regi coelorum. Simile est ibid. XI, 16. Vide Canonem 26.


Versus 25: Cum Autem Dormirent Homines, Venit Inimicus Ejus

25. CUM AUTEM DORMIRENT HOMINES, VENIT INIMICUS EJUS, ET SUPERSEMINAVIT ZIZANIA IN MEDIO TRITICI, ET ABIIT. — q. d. Noctu, cum homines dormiunt, clam omnibus venit inimicus ejus, qui invidens felicitati et felici segeti sui aemuli, tam prospere succrescenti, ut illam perderet, superseminavit zizania. To «cum dormirent» additur ad elegantiam parabolae; dormientibus enim has fraudes et haec damna machinari solent invidi; q. d. Cum aemulo opportunum tempus visum fuit segetem vitiare, quod solet esse cum agricola dormit, tunc clanculum venit, et inspersit zizania. Symbolice: S. Hieronymus, et S. Augustinus, Quaest. XI in Matth., per hanc dormitionem accipiunt negligentiam et incuriam episcoporum et pastorum Ecclesiae, aut mortem Apostolorum; hac enim occasione usi haeretici et impii, seminarunt sua haereseon et scelerum zizania. Hinc moraliter discant fideles, praesertim pastores, vigilare et invigilare tam gregi suo, quam lupis, ne inserant zizania. His in primis convenit illud: «Vita mortalium vigilia.» Nam, ut ille ait: «Plus dormire quam vigilare vita est glirium, non hominum.»

ZIZANIA. — In Evangelio Hebr. habetur חרולים charulim, id est urticae, cardui. Porro, zizania est vox Evangelica, Ciceroni et Demostheni incognita, significans lolium et omne impurum segetem vitians et adulterans, quales sunt avenae, juxta illud Virgilii, Georg. I: Infelix lolium et steriles dominantur avenae. Avenae enim dictae quasi avidae, ab aviditate occupandi omnia, sicut habenae, quae sunt retinacula equorum, ab habendi potestate, ait Agratius. Omnis immunditia in semine zizania dicitur, ait S. Augustinus, Quaest. Evang. in Matth. Tertullianus, lib. De Praescript. adversus Haeret., cap. XXXI, zizania interpretatur avenas: «Parabola, inquit, quae bonum semen frumenti a Domino seminatum primo constituit, avenarum (zizaniorum) autem sterilis foeni adulterium ab inimico diabolo postea superducit;» unde colligit: «Posteritatem» haeresis «mendacitati deputandam.» Hinc, lib. De Anima, cap. XVI, zizaniorum seminatorem vocat «avenarum superseminatorem, et frumentariae segetis nocturnum interpolatorem.» Audi S. Isidorum, lib. XVII Etymol., cap. IX, in fine: «Zizania, quod poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile et infoecundum; foenum dictum, quod eo flamma nutritur; φῶς enim flamma est. Manipulum dicimus fascem foeni; et dictus manipulus, quod manum impleat.»

Zizania ergo sunt lolium segetibus inimicum et quidquid tritico adversatur. Audi Plinium, lib. XVIII, cap. XVII: «Nam lolium et tribulos, et carduos lappasque, non minus quam rubos, inter frugum morbos potius, quam inter ipsius terrae pestem numeraverim.» Etymologus vult ζιζάνιον dici quasi σιτιζάνω, quod frugibus assideat, et cum iis succrescat; σῖτος enim est frumentum, ζάνω est assideo. Alii malunt esse vocem Syram; nam et Syrus hic habet זיזני zizane; Arabicus זואן zauan; Chaldaice ב est nutrire, דו est species, figura. Habet enim speciem alimentariae frugis, sed non est. Verum Syrus et Arabicus ex Graeco Evangelio traducti sunt; unde graecizant et subinde voces graecas usurpant, uti hic usurpant zizane, quod plane a Graeco ζιζάνια deductum videtur: quare haec vox potius Graeca videtur quam Syra. Galli ivraie vocant, Saxones dolck, Germani droncaert, quia inebriat: parit enim esitantibus vertigines, stupiditatem et velut temulentiam quamdam. Hinc zizania mystice significant haereticos et peccatores, praesertim qui alios verbo vel exemplo vitiant et corrumpunt, uti docet S. Augustinus, S. Chrysostomus, S. Gregorius et alii; zizania enim tritico nocent, illudque suffocant et enecant, tum quia alimentum, puta succum terrae exsugunt triticoque praeripiunt; tum quia sua amaritie et malignitate terram, et consequenter triticum ex ea germinans inficiunt, corrumpunt et strangulant. Haec est secunda Christi parabola zizaniorum, per quam tacite perstringit Scribas et Pharisaeos, suos aemulos, qui suo verbi Dei semini, id est praedicationi Evangelicae superseminabant zizania calumniarum, dicendo Jesum adversari Moysi, non servare Sabbatum, versari cum peccatoribus et meretricibus, habere familiaritatem cum daemone et in Beelzebub ejicere daemonia, etc.; per quae inferebant Jesum non esse Messiam, sed magum et impostorem, itaque populum ab eo ejusque Evangelio, quod avide audiebat, avertebant, ac bona fidei et pietatis semina, et desideria in eorum cordibus a Christo jacta elidebant et suffocabant. Quocirca ipsi erant zizania, id est semina prava diaboli.


Versus 26: Cum Autem Crevisset Herba et Fructum Fecisset

26. CUM AUTEM CREVISSET HERBA ET FRUCTUM FECISSET, TUNC APPARUERUNT ET ZIZANIA. — Nam prima germina zizaniorum et tritici similia sunt, ut unum ab alio discerni nequeat; cum autem creverint, tunc sua dissimilitudine se produnt, ut facile zizania a tritico secernas.


Versus 27: Domine, Nonne Bonum Semen Seminasti in Agro Tuo?

27. ACCEDENTES AUTEM SERVI PATRIS FAMILIAS, DIXERUNT EI: DOMINE, NONNE BONUM SEMEN SEMINASTI IN AGRO TUO? UNDE ERGO HABET ZIZANIA? 28. ET AIT ILLIS: INIMICUS HOMO HOC FECIT. SERVI AUTEM DIXERUNT EI: VIS, IMUS, ET COLLIGIMUS EA? 29. ET AIT: NON, NE FORTE COLLIGENTES ZIZANIA, ERADICETIS SIMUL CUM EIS ET TRITICUM. — Zizania enim radicibus tritici se innectunt et implectunt, ut si illa velis evellere, debeas et triticum evellere.


Versus 30: Sinite Utraque Crescere Usque ad Messem

30. SINITE UTRAQUE CRESCERE USQUE AD MESSEM, ET IN TEMPORE MESSIS DICAM MESSORIBUS: COLLIGITE PRIMUM ZIZANIA, ET ALLIGATE EA IN FASCICULOS AD COMBURENDUM; TRITICUM AUTEM CONGREGATE IN HORREUM MEUM. — «Crescere,» Graece συναυξάνεσθαι, id est simul crescere, pariter augere. «Colligite,» post demessam segetem separate ab ea zizania, ut comburantur; nam nimis longum et operosum esset ante messem, immixta segeti hinc inde zizania sigillatim demetere vel evellere. Haec est parabola, quam explicabit Christus vers. 37.


Versus 31: Simile Est Regnum Coelorum Grano Sinapis

31. ALIAM PARABOLAM PROPOSUIT EIS, DICENS: SIMILE EST REGNUM COELORUM GRANO SINAPIS, QUOD ACCIPIENS HOMO SEMINAVIT IN AGRO SUO. [Luc. XIII, 19; Marc. IV, 31.]

Vers. 31, 32. QUOD MINIMUM QUIDEM EST OMNIBUS SEMINIBUS: CUM AUTEM CREVERIT, MAJUS EST OMNIBUS OLERIBUS, ET FIT ARBOR, ITA UT VOLUCRES COELI VENIANT, ET HABITENT IN RAMIS EJUS. — Arabicus: adeo ut volucres coeli obumbrentur sub ramis ejus. Haec est tertia Christi parabola grani sinapis, cujus occasionem et causam assignat S. Chrysostomus: «Quia Dominus dixerat, inquit, quod de semine tres partes pereunt et salvatur una, et in ipsa rursus, quae salvatur, multa efficitur jactura propter zizania quae superseminantur; ne dicerent: Qui ergo erunt et quanti fideles? consequenter hunc timorem aufert per parabolam grani sinapis, et ideo dicitur: Aliam parabolam proposuit eis, dicens: Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod accipiens homo,» etc.

Quaeres 1º: Quodnam hic vocatur regnum coelorum, quod simile est grano sinapis? Primo, S. Hilarius hic, Canone 13, accipit ipsum Christum: «Grano sinapis, ait, se Dominus comparavit acri maxime et omnium seminum minimo, cujus virtus ac potestas tribulationibus et pressuris accenditur. Granum hoc igitur postquam in agro satum fuerat, id est ubi a populo comprehensus et traditus morti, tanquam in agro satione quadam fuit corporis consepultus, ultra mensuram omnium olerum excrescit, et universam Prophetarum gloriam excedit. Oleris enim vice, tanquam aegroto Israeli data est praedicatio Prophetarum; sed jam in ramis arboris ex solo in sublime prolatae, coeli volucres inhabitant: Apostolos scilicet, ex Christi virtute protensos, et mundum inumbrantes in ramis intelligimus, in quos Gentes in spem vitae advolabunt, et aurarum turbine, id est diaboli spiritu flatuque vexatae, tanquam in ramis arboris requiescent.» Sic et S. Gregorius, lib. XIX Moral., cap. XI, quem audi totam hanc parabolam per singulas partes de Christo explicantem: «Ipse quippe est granum sinapis, qui in horti sepultura plantatus, arbor magna surrexit. Granum namque fuit, cum moreretur; arbor, cum resurgeret. Granum per humilitatem carnis; arbor per potentiam majestatis. Granum, quia vidimus eum, et non erat aspectus; arbor autem, quia speciosus forma prae filiis hominum. Hujus arboris rami, sancti praedicatores sunt. Et videamus quam late tendantur. Quid enim de eis dicitur? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. In istis ramis volucres requiescunt, quia sanctae animae, quae quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum dictis atque consolationibus ab hujus vitae fatigatione respirant.» Similia habet S. Augustinus, serm. 33 De Sanctis.

Dices, quomodo Christus vocari potest regnum coelorum, cum ipse non sit regnum, sed rex coelorum? Respondetur: Sicut rex est quasi caput in regno, sic regnum vicissim ut corpus est in rege, ut suo capite. Quare rex repraesentat totam rempublicam et regnum. Hinc juxta regulam Ticonii, saepe in Scriptura quae sunt Ecclesiae (quae est regnum Christi), tribuuntur Christo, et vice versa. Respondetur secundo: Sensus planus est, q. d. Similiter agitur in regno coelorum, atque si quis in eo velut in agro Dei seminet granum sinapis, id est Christum, qui altissime excrescat et quaquaversum se propaget. Similem phrasim audivimus vers. 24.

Secundo, planius et aptius, regnum coelorum et granum sinapis est Ecclesia, praesertim primitiva, ita S. Chrysostomus; aut fides, ut vult S. Augustinus; aut potius Evangelium et doctrina Evangelica (quanquam haec omnia eodem fere redeant), ut volunt S. Hieronymus, S. Ambrosius, Beda et alii: hanc enim primo comparavit semini, vers. 3 et 24; secundo, grano sinapis, hoc vers.; tertio, fermento, vers. 33; quarto, thesauro abscondito in agro, vers. 44; quinto, margaritae pretiosae, vers. 46; sexto, sagenae missae in mare, vers. 47. Haec dicitur regnum coelorum, quia per illam Deus regnat in nobis et nos ad suum regnum in coelis perducit.

Quaeres 2º: Cur Evangelium comparetur grano sinapis, et quae utrisque sint analogiae? Respond. Prima est, quod Christus per hanc parabolam intendat significare ingentem vim, fructum et propaginem Evangelicae praedicationis, utpote quae a tenui initio cum Christo coepit, et per paucos Apostolos in totum orbem se dilatavit. Granum enim sinapis est «minimum omnibus seminibus,» id est omnium seminum, ut habet Syrus et Arabicus. Graece, μικρότερον πάντων σπερμάτων, id est minus omnibus seminibus: minus, id est minimum: intellige hoc juxta morem loquendi vulgarem hominum, quo minimum vocamus id quod valde parvum est et unum e minimis; nam alioqui praecise semen papaveris, rutae, salviae, basilici et aliarum herbarum, minus est grano sinapis; sic Evangelica praedicatio primo stetit in Christo et paucis Apostolis, fuitque minima.

Secundo, granum sinapis praesertim in Syria crescit in arborem, ita ut in ramis ejus «habitent,» Syrus nidificent, «volucres coeli;» sic Evangelium crevit et totum orbem occupavit, ita ut in ramis ejus habitent volucres coeli, id est homines scientia et sensu sublimes; item reges et principes, uti patet Daniel. IV, 9 et 19; nonnulli Angelos accipiunt, hi enim sunt alati et celerrimi. Audi S. Augustinum, serm. 33 De Sanctis: «Ramus est Petrus, ramus est Paulus, ramus est beatus Laurentius, cujus hodie natalitia celebramus. Rami sunt omnes Apostoli vel Martyres Salvatoris, ad quos si quis se fortiter tenere voluerit, fluctibus saeculi minime mergitur, quin potius sub umbra illorum latitans, gehennae non patietur ardorem, securusque de diabolicae tempestatis procella erit et de die judicii exurentis incendio.»

Tertio, et maxime, in sinapi notatur ignea vis et efficacia Evangelii: «Pythagoras enim, ait Plinius, lib. XX, cap. XXII, sinapi principatum habere ex his, quorum in sublime vis feratur, judicavit; quoniam non aliud magis in nares et cerebrum penetret.» Granum sinapis ad fervorem fidei pertinet, ait S. Augustinus; «Pharisaeorum enim dogmata, ait S. Hieronymus, cum creverint, nihil mordax, nihil vitale demonstrant, totum flaccidum marcidumque ebullit in olera et in herbas, quae cito arescunt et corruunt. Praedicatio autem Evangelica, quae parva videbatur in principio, cum vel in animam vel in totum mundum sata fuerit, non exsurgit in olera, sed crescit in arborem.»

Quarto, sinapi conteri debet; contritum enim igneam vim et halitum expirat: sic mille pressuris et persecutionibus contrita fuit in Apostolis Evangelica praedicatio, tuncque igneam suam vim et fortitudinem exhalavit.

Quinto, sinapi, teste Plinio, lib. XX, cap. XXII, acre et mordax lacrymas ciet; purgat pituitam et cerebri superfluitates, excretiones faciles facit, ad dentium dolorem manditur, tritum cum aceto ad ictus scorpionum et serpentum illinitur, fungorum venena discutit, stomacho utilissimum contra animae vitia, ac pectori pulmonibusque, valet contra epilepsiam, hydropem, asthma, lethargum, alopecias, psoras, calculos pluresque alios morbos: sic Evangelium venena, id est peccata expellit vomitu confessionis; acre est et mordax, quia poenitentiam docet et crucem, lacrymas compunctionis ciet, omnibus animae potentiis medetur et opitulatur, ac praesertim concupiscentias desiccat, vitia expellit, virtutes acuit: «Amaritudo enim sermonum medicina est animarum,» ait S. Augustinus, serm. 33 De Sanctis.

Sexto, sinapi sua acredine cibos condit sapidosque efficit; sic et Evangelium omne quod durum et arduum est, sapidum efficit exemplo Christi et spe futurae gloriae, quam promittit. Haec fere omnia docet S. Augustinus, serm. 31 et 33 De Sanctis, qui sunt de S. Laurentio 2 et 4: iidem sermones extant apud S. Ambrosium, tom. V, serm. 19 et 20 in Dominica VI post Epiphaniam, sed stylus magis redolet phrasim S. Augustini. Ibi ergo sic ait: «Granum sinapis magnum est, non specie, sed virtute. Prima fronte speciei suae parvum est, vile, despectum, non saporem praestans, non odorem circumferens, non indicans suavitatem; at ubi teri coeperit, statim odorem suum fundit, acrimoniam exhibet, cibum flammei saporis exhalat, et tanto caloris fervore succenditur, ut mirum sit in tam frivolis tantum ignem fuisse conclusum, cum etiam semen in cibum homines, hiemis praecipue tempore, magna pro suavitate percipiunt, quatenus repellant frigora, humores egerant, viscerum interna calefaciant. Saepe etiam ex hoc capiti adhibent medicinam, ut si quid invalidum, si quid aegrotum fuerit, sinapis igne curetur.»

Deinde has sinapis dotes applicans Evangelio et fidei Christianae, subjungit: «Ita ergo et fides Christiana prima fronte videtur esse parva, vilis et tenuis, non potentiam suam ostendens, non superbiam praeferens, non gratiam subministrans. At ubi diversis tentationibus teri coeperit, statim vigorem suum prodit, acrimoniam indicat, calorem dominicae credulitatis aspirat, et tanto divini ignis ardore jactatur, ut et ipsa ferveat et participantes sibi ardere compellat: sicut in sancto Evangelio duo ex discipulis dixerunt, dum cum ipsis post passionem suam Dominus loqueretur: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis in via, dum aperiret nobis Scripturas Dominus Jesus? Ergo granum sinapis membrorum viscera calefacit, fidei autem vigor cordium peccata comburit; et illud quidem asperum algorem frigoris removet, haec autem delictorum diabolicum frigus expellit. Sinapis, inquam, granum humores decoquit corporum, fides autem libidinum fluenta consumit. Et per illud medicina capitis procuratur; per fidem autem spiritale caput nostrum, quod est Christus Dominus, saepius refovetur, sed et fidei, juxta comparationem sinapis, sancto odore perfruitur, sicut ait Apostolus beatus: Quoniam Christi bonus odor sumus Deo.»

Tropologice: haec omnia adaptes animae fideli, ac praesertim apostolo, vel patienti ac martyri verbum Dei velut granum sinapis audienti, ruminanti, praedicanti et in cor tam suum, quam aliorum transmittenti. Unde S. Laurentio, cui hoc Evangelium adaptat Ecclesia in ejus festo, ita haec attribuit S. Augustinus loco jam citato: «Igitur sanctum martyrem Laurentium grano sinapis possumus comparare, qui diversis attritus passionibus, per totum orbem gratia meruit fragrare martyrii. Qui ante constitutus in corpore erat humilis, ignotus et vilis, posteaquam vexatus, laceratus, exustus est, universis per totum mundum Ecclesiis odorem suae nobilitatis infudit. Recte igitur huic comparatio copulatur: si quidem granum sinapis, cum teritur, accenditur; Laurentius, cum patitur, inflammatur. Illud fervor attritionis suae movet, hic ignem plurima vexatione suspirat. Sinapi, inquam, in vasculo calido decoquitur; Laurentius in craticula flammarum igne torretur. Ardebat itaque extrinsecus beatus Laurentius martyr tyranni saevientis incendiis, sed major illum intrinsecus Christi amoris flamma torrebat.» Arabum est proverbium: «Granum piperis praevalet multis magnisque cucurbitis,» quia si conteratur, vim igneam exerit omniumque naribus ingerit. Idem dicas de grano sinapis. Fidelis ergo sit granum piperis vel sinapis, ut ubique spiret ignem divinum eumque omnibus aspiret, itaque omnes piperet, suique similes, efficaces scilicet et ardentes in Dei amore efficiat.


Versus 33: Simile Est Regnum Coelorum Fermento

33. ALIAM PARABOLAM LOCUTUS EST EIS: SIMILE EST REGNUM COELORUM FERMENTO, QUOD ACCEPTUM MULIER ABSCONDIT IN FARINAE SATIS TRIBUS, DONEC FERMENTATUM EST TOTUM. — Haec est quarta Christi parabola fermenti, qua, sicut et per parabolam sinapis, ostendit vim et efficaciam Evangelicae praedicationis et doctrinae, q. d., ait S. Chrysostomus: «Sicut fermentum multam farinam transmutat in suam virtutem, ita et vos (o Apostoli) totum mundum transmutabitis.» Notat S. Chrysostomus τὸ abscondit, q. d. «Ita et vos, cum subjecti fueritis impugnatoribus vestris, tunc eos superabitis; et sicut fermentum suffoditur quidem, non autem destruitur, sed paulatim ad suum habitum omnia transmutat, sic et in praedicatione vestra continget. Non itaque quia multas dixi superventuras vobis vexationes, timeatis; ita enim fulgebitis, et omnes superabitis.»

Quaeres, cur Christus Evangelium comparat fermento? Respondetur: Fermentum est portio farinae subactae acidae, ita dictum, quod fervendo crescat. Audi Plinium, lib. XVIII, cap. xi, modum, quo fit fermentum, describentem: «Nunc (nam olim alio modo fiebat, uti idem paulo ante narravit) fermentum fit ex ipsa farina, quae subigitur prius, quam addatur sal ad pultis modum, et relicta, donec acescat: vulgo vero, nec suffervefaciunt, sed tantum pridie asservata materia utuntur. Palamque natura est acore fermentari, sicut et validiora esse corpora quae fermentato pane alantur; quippe cum apud veteres ponderosissimo cuique tritico praecipua salubritas perhibita sit.»

Rursum fermentum, ait Albertus Magnus, licet modicum, calore suo humidum totius massae farinae maturat; subactum quasi totum in se convertit et fermentat, acore suo elevat, et quasi spiritale aereumque efficit, sapidum reddit digestumque praeparat, ut fiat panis salubris hominem alens, sustentans et corroborans. Simili modo Evangelium, per paucos Apostolos multa tribulatione et morte subactos, totum mundum ad se convertit, et cor cujusque facit amore Dei fervens, Deo sapidum, gratum maturum, perfectum, illudque a terrenis elevat ad coelestia. Mulier fermentans est Ecclesia, vel Dei potentia et sapientia, ait S. Augustinus, lib. I Quaest. Evang., Quaest. XII, et Caesarius, Dialogo IV.

Tropologice: S. Augustinus, lib. I Quaest. Evang., Quaest. XII: «Fermentum, inquit, dicit dilectionem, eo quod fervescere facit et excitat. Mulierem, sapientiam dicit. In farinae autem satis tribus, intelliguntur vel tria illa in homine, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; vel tria illa fructifera, centesimum, sexagesimum et trigesimum; vel tria illa genera hominum, Noe, Daniel et Job.» Addit Rabanus: «Dicit autem donec fermentatum est totum, quia charitas in mente nostra recondita eo usque crescere debet, ut totam mentem in sui perfectionem commutet: quod hic quidem incohatur, in futuro vero perficitur.»

Porro, quomodo Christus, Apostoli et similes sint fermentum Ecclesiae, imo totius mundi, audi docentem S. Ambrosium, serm. 21 in Dominica VI post Epiphan.: «Fermentum cum sit magnitudine parvum, specie simplex, natura commune, tantam fortitudinem intrinsecus gerit, ut cum reconditum fuerit in farina, succus hic totam massam faciat esse quod ipse est, et ita semper universum cumulum aspersionis suae vigore diffundit, ut omnem ipsam magnitudinem pollinis faciat fermentum, ac sic res ipsa fortitudine sua molem sibi proprii vigoris acquirit. Hoc autem faciunt mulieres, ut viris suis salubriorem panem et cibum utilem diligenter exhibeant.» Deinde haec applicans Christo: «Ergo si triticum Dominus (ut ipse ait, Joan. XII, 24), et Dominus est fermentum, quia fermentum non nisi de tritico fieri solet: recte ergo fermento Dominus comparatur, qui cum esset specie homo, humilitate parvus, imbecillitate dejectus, tanta intrinsecus sapientiae virtute pollebat, ut doctrinam ipsius mundus ipse vix caperet; qui cum se coepit per totum orbem divinitatis vigore diffundere, statim omne hominum genus in substantiam suam sui potestate protraxit, ut et jugum Spiritus sui sancti infunderet omnibus, hoc est, Christianos cunctos faceret esse, quod Christus est.» Addit quod sicut fermentum confringitur, et per totam farinae massam dispergitur, ut illam fermentet, sic Christus «diversis passionibus confractus, laceratus et dissolutus est, et succus ejus pro salute nostra, qui est pretiosus sanguis, effusus est, ut admixtione sui omne genus humanum solidaret quod per diversa antra resolutum jacebat.» Vide et S. Chrysostomum hic, hom. 47, ubi inter alia ait: «Si duodecim homines (Apostoli) totam pene farinam orbis fermentarunt, diligenter animo versa, quanta sit nostra malignitas atque ignavia, qui cum jam innumeri simus, has gentium reliquias convertere non possumus, qui vel mille mundis satisfacere deberemus.» Idem deflebat S. Bonifacius, Germanorum apostolus, cujus hoc erat dictum: «Olim sacerdotes aurei celebrabant in vasis ligneis; nunc sacerdotes lignei celebrant in vasis aureis.»

IN FARINAE SATIS TRIBUS. — «Satum,» vel ut Hebraice est, seah, genus est mensurae aridorum, aequale bato, quae est mensura liquidorum, continens modium Italicum, vel, ut S. Hieronymus et Josephus, lib. XV Antiq., cap. XI, modium cum dimidio. S. Hieronymus satum alibi vertit modium. Cum ergo tres modii facerent unum ephi, ut patet Ruth. II, 17, sicut decem gomer faciebant unum ephi, ut patet Ezechiel. XLV, 11, hinc sequitur satum fuisse tertiam partem ephi, et trigesimam cori. Denique satum continebat tres modios Atticos, ait Josephus. Jam farina tota significat omnes homines fide Christi, quasi fermento spirituali, conditos et fermentatos.

Tria sata sunt tres mundi partes, scilicet, Asia, Africa, Europa. Has designant tres filii Noe: posteri enim Sem inhabitarunt Asiam, Cham Africam, Japhet Europam. Ita Caesarius, frater S. Gregorii Nazianzeni, Dialogo IV, et S. Augustinus, serm. 32 De Verbis Domini secundum Lucam.

Mystice S. Ambrosius, Theophylactus et S. Hieronymus: Evangelium, inquiunt, fermentat sibique unit tria sata, id est tres hominis partes, scilicet spiritum, animam et corpus; item tres appetitus, puta rationalem, irascibilem et concupiscibilem, «ut in ratione, ait S. Hieronymus, possideamus prudentiam, in ira odium contra vitia, in desiderio cupiditatem virtutum.»

Symbolice S. Hilarius: Gratia Evangelii, inquit, abscondita fuit in lege, Psalmis et Prophetis, nunc apparuit in S. Trinitatis fide, spe, charitate, «ut quod lex constituit, Prophetae nuntiaverunt, idipsum Evangeliorum profectibus expleatur;» vel ut alii, in triplici Dei ope, scilicet creationis, redemptionis et glorificationis confirmetur; aut ut alii, quia Evangelium triplices facit fideles, scilicet incipientes, proficientes et perfectos, affertque fructum trigesimum, sexagesimum et centesimum.

Allegorice S. Bernardus, lib. V De Consider.: B. Virgo, ait, in utero suo tria sata, id est tres Christi naturas, scilicet animam, corpus et divinitatem uni hypostasi Verbi junxit et univit.

Anagogice Caesarius, Dialogo IV: Mulier fermentans, inquit, est Dei potentia et sapientia, puta Deitas Christi; farinae sata tria sunt: «primum universa mortalium natura, secundum mors, tertium orcus,» id est infernus et sepulcrum, in quo absconditum Christi corpus fermentavit omnia in resurrectionem et vitam.


Versus 34: Haec Omnia Locutus Est Jesus in Parabolis ad Turbas

34. HAEC OMNIA LOCUTUS EST JESUS IN PARABOLIS AD TURBAS, ET SINE PARABOLIS NON LOQUEBATUR EIS; — q. d. Nil loquebatur eis nisi per parabolas, hoc est parabolice.


Versus 35: Aperiam in Parabolis Os Meum

35. UT IMPLERETUR QUOD DICTUM ERAT PER PROPHETAM DICENTEM: APERIAM IN PARABOLIS OS MEUM. ERUCTABO ABSCONDITA (Hebr. חידות chidot, id est aenigmata, ut vertit Chaldaeus et S. Hieronymus, Psalm. LXXVII, 2) A CONSTITUTIONE MUNDI. — Arabicus: Et loquar abscondita ante constitutionem mundi. Citat Christus Davidem, Psalm. LXXVII, 2, qui toto illo Psalmo ad litteram commemorat et celebrat beneficia a Deo praestita Synagogae, id est populo Israelitico, ab initio, id est ab egressu ex Aegypto duce Moyse, transituro per mare Rubrum in terram promissam, usque ad Davidem; ut per ea excitet populum ad gratitudinem Deique amorem et cultum. Mystice vero, ait S. Hieronymus, David ibidem fuit typus Christi hic, qui beneficia a Deo Ecclesiae per se praestita et abscondita olim, de promissa eidem in coelis terra, mysteria per parabolas eructat et celebrat; ubi nota: pro parabolis Hebr. est משל mascal, quod significat quamvis sententiam gravem, illustrem et aliis quasi praedominantem, משר mascal enim significat dominari, ideoque obscuram et reconditam, sive ea sit aenigma, sive allegoria, sive parabola, sive sententia proprie dicta, ut patet hic, cap. XV, vers. 15. Vide dicta Proverb. I, 1. Itaque illo Psalmo LXXVII non sunt parabolae proprie dictae, sed graves duntaxat sententiae, hic vero similes sunt graves sententiae, sunt et parabolae proprie dictae; et sic utrovis modo hic versus Psalmi competit Christo, cum uno tantum modo competat Davidi; in Scriptura enim multa dicuntur, quae magis et plenius conveniunt rei per allegoriam significatae, quam ipsi allegoriae ejusque sensui litterali: patet hoc in magnificis promissionibus a Deo factis Davidi de regno Salomonis, quasi filii sibi in regno successuri. Multa enim tam ampla in eis dicuntur, ut plene et perfecte competant soli Christo, typice vero et exiliter Salomoni, qui typus erat Christi. Vide illa II Regum, VII, 13. Idem fit hoc loco.


Versus 36: Edissere Nobis Parabolam Zizaniorum Agri

36. TUNC, DIMISSIS TURBIS, VENIT IN DOMUM (id est, rediit in hospitium Capharnai a se conductum, unde mane egressus fuerat, vers. 1), ET ACCESSERUNT AD EUM DISCIPULI EJUS, DICENTES: EDISSERE NOBIS PARABOLAM ZIZANIORUM AGRI. — Haec enim caeteris videbatur obscurior et duriores continere minas.


Versus 37: Qui Seminat Bonum Semen, Est Filius Hominis

37. QUI RESPONDENS, AIT ILLIS: QUI SEMINAT BONUM SEMEN, EST FILIUS HOMINIS. — q. d. Ego sum seminator boni seminis, puta Evangelii et verbi Dei; hoc enim semino, id est praedico non solum per me, sed et per meos Apostolos, sed ita ut illi duntaxat sint mea organa, meae voces meique praecones, ego vero sim solus praedicationis auctor, qui, quod illi ex mea doctrina praedicant exterius, praedico interius in mentibus audientium, facioque ut ipsi eadem intelligant, ament, amplectantur et opere exequantur per gratiam meam, qua intellectum illorum illumino et voluntatem eorum inflammo.


Versus 38: Ager Autem Est Mundus; Bonum Vero Semen, Hi Sunt Filii Regni

38. AGER AUTEM EST MUNDUS; BONUM VERO SEMEN, HI SUNT FILII REGNI; ZIZANIA AUTEM, FILII SUNT NEQUAM. — «Mundus:» nam «in omnem terram exivit sonus eorum,» Psal. XVIII. Ager ergo est mundus, non Ecclesia; nam per zizania hujus agri multi intelligunt haereticos, qui non sunt in Ecclesia, praesertim cum sunt manifesti et publici.

FILII REGNI. — Hi sunt fideles justi et in justitia perseverantes, ideoque a Deo electi, ut sint haeredes regni caelorum. Unde, vers. 43, eos vocat justos, dicens: «Tunc fulgebunt justi.» «Hi sunt filii Patris coelestis, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt,» Joan. I, 13.

Nota: justi hic vocantur «semen,» quia licet semen, quod proprie seminat Christus, sit ipsum verbum Dei, tum exterius ore per loquelam, tum interius in corde per gratiam ab eo satum, juxta illud Lucae, VIII, 12: «Semen est verbum Dei;» tamen quia seminis hujus fructus est conversio et justificatio fidelium, hinc fideles justi vocantur quoque semen, id est seminis fructus, et messis per metonymiam, qua per causam significatur effectus. Unde semen hoc per messem et messores, in quos desinit, explicat Christus vers. 39.

ZIZANIA AUTEM FILII SUNT NEQUAM. — Graece τοῦ πονηροῦ, id est filii illius mali, vel maligni, scilicet diaboli: ita Syrus et Arabicus; ideoque et ipsi mali et nequam, nam patrem sequitur sua proles; quare sicut filii Dei sunt boni et divini, sic filii diaboli sunt mali, nequam et diabolici, quia imitatores diabolicae falsitatis, ait S. Augustinus.

Nota: per zizania et filios nequam, nonnulli accipiunt haereticos, quia hi maxima sunt, maximeque nociva zizania, utpote qui fideles fidemque a fundamentis suffocent et evertant. Ita S. Chrysostomus, Euthymius, et S. Augustinus, lib. Quaest. in Matth., Quaest. XI, qui tamen idipsum retractat, lib. II Retract., cap. XXVIII, ac docet ex S. Cypriano, zizania notare omnes malos qui sunt in Ecclesia. Idem docent S. Gregorius, S. Ambrosius, Theophylactus, et S. Augustinus, serm. 39 De Sanctis: omnes enim mali sua mala vita nocent fidelibus et Ecclesiae, sicut zizania nocent tritico illudque suffocant, ideoque vocantur a «nequam»; a «nequam» enim est homo nullius pretii, «quod ne tanti quidem sit, quam quod habetur minimi,» ait Festus; vel ut Varro: nequam dicitur quasi nequidquam; vel ut alii, a nequeo, quod nihil queat nullique rei sit aptus. Vide A. Gellium, lib. VII, cap. XI. Quare perperam ex hoc loco, vers. 29, ubi Christus vetat evelli haec zizania, subditque, vers. 30: «Sinite utraque crescere,» Novantes inferunt haereticos non esse plectendos et extirpandos, quia pari modo ex eodem concluderent homicidas et fures non esse plectendos, hi enim quoque sunt zizania. Dico ergo Christum hic non prohibere absolute, ne haec zizania evellantur, sed ne quis evellere conetur omnia omnino, neque tunc, cum a tritico dignosci nequeunt, sive cum periculum est ne cum iis simul evellatur et triticum, uti explicat ipse Christus, vers. 29, quod locum non habet, cum quis manifestus est haereticus, et maxime si dogmatizet aliosque sua haeresi inficiat: talis enim gravius laedit fideles et Ecclesiam, quam homicida; hic enim corpus, ille animam occidit. Vide 1 Cor. V, 13; Galat. V, 12, ubi Apostolus impios, praesertim falsos doctores auferri et extirpari jubet. Ita Origenes et S. Augustinus, qui, licet initio senserit haereticos non esse occidendos, imo ne cogendos ad fidem, quam in baptismo professi sunt, resumendam; postea tamen experientia edoctus, quam haeretici sint obstinati et perversi; contrarium docuit, ut patet lib. II Contra Parmen., cap. II, et lib. II Retract., cap. V: «Quia nondum, ait, expertus eram, vel quantum mali auderet eorum impunitas, vel quantum eis in melius...»

Tropologice: Auctor Imperfecti, homil. 13: zizania ait, sunt concupiscentiae, v. g. cupiditas vanae gloriae furtim adrepens bono operi, quae invito toleranda est, nec ob eam bonum opus relinquendum.


Versus 39: Inimicus Autem Qui Seminavit Ea, Est Diabolus

39. INIMICUS AUTEM QUI SEMINAVIT EA, EST DIABOLUS — cujus est semper veritati inserere errorem, ait S. Chrysostomus.

MESSIS VERO CONSUMMATIO SECULI EST. — Tunc enim demetet Deus per Angelos omnes homines, tam malos, quam bonos, eosque in die judicii discriminabit, ac bonos in horreum coeleste congregabit, malos tradet urendos igni gehennae, unde sequitur:

MESSORES AUTEM ANGELI SUNT. — Messis enim, ait Remigius, est dies judicii, in quo separati sunt boni a malis, quod fiet ministerio Angelorum; unde infra dicitur, quod veniet Filius hominis cum Angelis judicare.


Versus 40: Sicut Ergo Colliguntur Zizania, et Igni Comburuntur

40. SICUT ERGO COLLIGUNTUR ZIZANIA, ET IGNI COMBURUNTUR; SIC ERIT IN CONSUMMATIONE SECULI. MITTET FILIUS HOMINIS ANGELOS SUOS,


Versus 41: Et Colligent de Regno Ejus Omnia Scandala

41. ET COLLIGENT DE REGNO EJUS OMNIA SCANDALA. — Mali, quos Christus prius vocavit zizania et filios diaboli, eosdem hic vocat scandala, quia suis sceleribus tam sibi quam aliis fuerunt scandalo et ruinae: fuerunt enim causa, ut ruerent in gehennam, unde explicans subdit, «et eos qui operantur iniquitatem;» nam τὸ et est exegeticum, idemque valet quod id est. Notat S. Chrysostomus hic duplicem impiorum poenam dotari, scilicet damni, cum dicitur: «Colligent de regno,» ne scilicet in regnum ejus intrent, et coelo excludantur; et sensus, cum dicitur: «et mittent eos in caminum ignis.» S. Chrysostomus: «Vide, ait, ineffabilem Dei amorem ad homines; est enim ad beneficia promptus et ad poenam tardus. Cum enim seminat, per seipsum seminat; cum autem punit, per alios: mittit enim ad id Angelos suos.» Addit Christus, vers. 30: «Alligate ea in fasciculos ad comburendum,» quod explicans S. Gregorius, lib. IV Dialog., cap. XXXVI: «Messores Angeli, inquit, zizania ad comburendum in fasciculos ligant, cum pares paribus et tormentis similibus sociant, ut superbi cum superbis, luxuriosi cum luxuriosis; avari cum avaris, fallaces cum fallacibus, invidi cum invidis, infideles cum infidelibus ardeant. Cum ergo similes in culpa ad tormenta similia ducuntur, quia eos in locis poenalibus Angeli deputant, quasi zizaniorum fasciculos ad comburendum ligant.»


Versus 42: Et Mittent Eos in Caminum Ignis

42. ET MITTENT EOS IN CAMINUM IGNIS. — Caminus notat damnatos, utpote plurimos, in gehenna quasi in camino arctari, sicut ligna et faves arctantur in camino. Secundo, eosdem igne obvolvi et sursum deorsumque jactari, sicut furni et scintillae in camino et fornace. Unde Isaias XXXIII, 14: «Quis, ait, poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?»

IBI ERIT FLETUS, ET STRIDOR DENTIUM. — Significatur, ait Remigius, duplex poena inferni, scilicet, nimii caloris, et nimii frigoris. Vide dicta cap. XIII, vers. 42. Quam dispar et maesta haec commutatio! Impii enim regnum coeli cum igne inferni commutabunt.


Versus 43: Tunc Justi Fulgebunt Sicut Sol in Regno Patris Eorum

43. TUNC JUSTI FULGEBUNT SICUT SOL IN REGNO PATRIS EORUM. — «Tunc,» quia nunc, ait Remigius, justi fulgent in exemplum aliorum, sed tunc fulgebunt sicut sol ad laudandum Deum. Alludit ad Daniel. XII, 3: «Qui autem docti fuerint,» Hebr. משכילים maskilim, id est sapientes et prudentes, qui, scilicet, prudenter sapienterque vixerint, «fulgebunt sicut splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.» Vide ibi dicta.

Hinc olim nonnulli haeretici putarunt, in resurrectione corpus nostrum transformandum in globum, ut esset simile corpori solari. Hanc haeresim ascribit Origeni, eamque damnat Justinianus Imperator in sua Constitutione quam recitat Baronius, tomo VII, anno Christi 538, pag. 289 et 293. Nam figura rotunda non est figura corporis humani, nec corporis Christi gloriosi, cui nos conformandos in resurrectione docet Paulus, Philip. III, 21.

QUI HABET AURES AUDIENDI (Arabicus, aures audientes), AUDIAT. — Hoc est, ait Rabanus: «Qui habet intellectum, intelligat, quia mystice haec omnia intelligenda sunt.»


Versus 44: Simile Est Regnum Coelorum Thesauro Abscondito in Agro

44. SIMILE EST REGNUM COELORUM THESAURO ABSCONDITO IN AGRO; QUEM QUI INVENIT HOMO, ABSCONDIT, ET PRAE GAUDIO ILLIUS VADIT, ET VENDIT UNIVERSA QUAE HABET, ET EMIT AGRUM ILLUM. — Qui enim scit alicubi latere thesaurum, et emit locum, antequam eruat, efficitur dominus thesauri: quia eruit illum jam ex loco proprio, utpote a se empto; nec tenebatur domino priori indicare, sed poterat uti scientia sua ad suum commodum, emendo agrum tanti, quanti valet secundum communem aestimationem, ad quam nihil facit thesaurus absconditus, latens et incognitus, uti ex D. Thoma, Navarro et Soto, docet noster Lessius, lib. II De Justitia, cap. V, dub. 45, in fine.

QUEM QUI INVENIT HOMO. — Graece est praeteritum, est enim aoristus εὑρών, quod alii vertunt quem inventum, imo Noster, vers. 49: «inventa autem una pretiosa,» etc.; ibi enim est εὑρών; τὸ abscondit est emblema, spectans ad elegantiam parabolae, ac proinde non necessario accommodandum rei significatae.

Nota: Christus praecedentibus quatuor parabolis, scilicet seminantis, seminis, grani sinapis et fermenti declaravit naturam, vim et efficaciam Evangelii, id est praedicationis et doctrinae Evangelicae; nunc duabus sequentibus, scilicet thesauri et margaritae, declarat ejusdem pretium, quod tantum est, ut omnium rerum jactura merito sit comparandum. Ita S. Chrysostomus, Hilarius, Jansenius, Maldonatus et alii. Simili modo Sapientia apud Salomonem, Prov. VIII, 11, de se ait: «Melior est sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.» Et vers. 19: «Melior est fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo.»

Ad litteram: per thesaurum hunc S. Hieronymus accipit ipsum Christum et S. Scripturam, quam quoque hic intelligit S. Augustinus, lib. Quaest. Evang., in Matth., Quaest. XIII: «Quem cum quis, inquit, ex parte intellectus attigerit, sentit ille magna latere mysteria, et vadit, et vendit omnia sua, et emit illum, id est, contemptu temporalium comparat sibi otium, ut sit dives cognitione Dei.» Verum, ut dixi, proprie thesaurus hic est Evangelium, ejusque doctrina et fides.

Tropologice: S. Gregorius, hom. 41 in Evangel., per thesaurum accipit coeleste desiderium: «Inventus thesaurus, inquit, absconditur, ut servetur, quia studium coelestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit, qui hoc ab humanis laudibus non abscondit. In praesenti etenim vita quasi in via sumus, qua ad patriam pergimus: maligni autem spiritus iter nostrum quasi quidam latrunculi obsident. Depraedari ergo desiderat, qui thesaurum publice portat in via.»


Versus 45: Simile Est Regnum Coelorum Homini Negotiatori, Quaerenti Bonas Margaritas

45. ITERUM: SIMILE EST REGNUM COELORUM HOMINI NEGOTIATORI, QUAERENTI BONAS (Syrus optimas) MARGARITAS. — Arabicus: quaerenti bonam gemmam; q. d. Tanto studio fideles debent sibi comparare doctrinam vitamque Evangelicam, quae via est et pretium regni coelorum, quanto mercator quaerit margaritas emitque unam ex eis pretiosissimam: nam alioqui regnum coelorum sive Evangelium proprie comparatur ipsi margaritae, non autem negotiatori illius. Similem phrasin audivimus vers. 14.


Versus 46: Inventa Autem Una Pretiosa, Abiit, et Vendidit Omnia Quae Habuit

46. INVENTA AUTEM UNA PRETIOSA (Syrus pretiosissimi pretii), ABIIT, ET VENDIDIT OMNIA QUAE HABUIT, ET EMIT EAM. — Sicut enim haec margarita omne pretium superat, sic et Evangelium. Vide Plinium, De Pretio margaritarum, lib. IX, cap. XXXV, ubi inter alia ait: «Margaritis coeli societas major quam maris.» Additque Cleopatram, Antonii amicam, unam margaritam aceto liquefactam coram Antonio potando hausisse, quae valebat plusquam centum millibus aureorum. Vide dicta Apocal., XXI, 21, ubi tredecim margaritarum dotes recensui, quas omnes longe superat Evangelium, ejusque doctrina, virtus et gratia, quae maxime in viris apostolicis et religiosis resplendet.

Symbolice: margarita pretiosa est Christus, item B. Virgo, item religionis status, item charitas: «Charitas enim est margarita pretiosa, sine qua nihil tibi prodest quodcumque habueris; quam si solam habeas, sufficit tibi,» ait S. Augustinus, tract. 5 in Joannem: charitas enim est monile Christi; item margarita pretiosa est vita contemplativa, de qua Magdalenae ait Christus: «Maria optimam partem elegit,» Luca XI.

Margarita quoque est anima cujusque hominis; item felicitas aeterna, uti apposite ostendit noster Salmeron, tom. VII, tract. 11; haec enim omnia sunt partes illustriores regni coelorum, id est doctrinae Evangelicae. Talis quoque est humilitas; nimirum ut docet noster Thomas ὁ αὐτοδίδακτος, De Imitat. Christi, lib. I, cap. II: «Si vis utiliter aliquid scire et discere, ama nesciri, et pro nihilo reputari. Haec est altissima et utilissima scientia, sui ipsius vera cognitio et despectio.» Haec est margarita Evangelica pretiosissima, sed ejus pretium passim a superbis Adae filiis ignoratur.

Talis quoque est Christi crux, et pati pro Christo, cujus pretium callebat S. Ignatius, dicens: «Amor meus crucifixus est;» et S. Paulus: «Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo,» Galat. VI. Et Habac. III: «Cornua, ait, in manibus ejus, ibi abscondita est fortitudo ejus.»

Porro, prima et pretiosissima margarita, a qua omnes virtutes omnesque sancti quasi margaritae progignuntur suumque habent decorem et pretium, est ipse Christus. Ejus enim deitas in humanitate, est quasi margarita in concha abscondita, quae ex materia virginea et rore Spiritus Sancti concepta, prodiit candidissima, per vitae innocentiam; lucidissima, per sapientiam; rotundissima, per omnis perfectionis possessionem; habens pondus conscientiae, levorem mititatis, pretium beatitudinis: «Margaritarum enim omnis dos consistit in candore, magnitudine, orbe, levore, pondere,» ait Plinius, lib. IX, cap. XXXV. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, et S. Augustinus, in lib. Quaest. Evang. ex Matth., Quaest. XIII, quem audi: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum: est enim verbum Domini lucidum candore veritatis, et solidum firmitate aeternitatis, et undique sui simile pulchritudine divinitatis: qui Deus penetrata carnis testudine intelligendus est.» Hanc ergo Christi margaritam, ait noster Salmeron, humilitate parvam, valore pretiosam, portatu facilem, gestemus in capite mentis nostrae, ad ornamentum; in fronte, per confessionem fidei; in auribus, per obedientiam legis, Deo in se et in superioribus praestandam; in collo et pectore, per amorem et gustum; in brachio, per bonorum operum exercitium; in annulis digito impositis, per donum discretionis spirituum; in cingulo, per castitatem; in vestimentis, per modestiam et sanctam aeternae vitae rationem, ut et ipsi efficiamur margaritum pretiosum, quo alios ad honestatem et virtutem inducamus, et ad imitationem arripiendam sanctissimae vitae Domini nostri Jesu Christi.

Denique Christus non tantum est margarita pretiosissima, sed et gemma gemmarum: ipse enim est carbunculus, quia lux et flamma mundi; ipse est smaragdus, quia suo virore gratiae visum delectat Angelorum; ipse fortis et invictus, ut Adamas; gaudium parit, ut sardius; lepram peccati sanat, ut chrysoprasus; ipse juvat ad partum bonorum operum, quasi spiritalis jaspis; acuit ingenium, ut beryllus; ipse coelestis est coloris et vicae, ut sapphirus; resistit somno et ebrietati, ut amethystus; ac cuilibet animi infirmitati, ut hyacinthus; ipse limas passionum sustinuit, ut topazius; ipse candore et nitore est sardonyx; aurea charitate est chrysolithus. Unde hisce duodecim gemmis strata sunt fundamenta coelestis Jerusalem, quorum singula singulos notant Christi Apostolos, Apocal. XXI, 19 et 20. Vide ibi dicta.


Versus 47: Simile Est Regnum Coelorum Sagenae Missae in Mare

47. ITERUM: SIMILE EST REGNUM COELORUM SAGENAE (Arabicus reti) MISSAE IN MARE, ET EX OMNI GENERE PISCIUM CONGREGANTI. — Duae praecedentes parabolae, scilicet thesauri et margaritae pretiosae, ostenderunt pretium et dignitatem Evangelii; haec ostendit ejusdem capacitatem et amplitudinem, scilicet, quod quaslibet orbis gentes et homines, easque tam malas, quam bonas complectatur. Proponit autem Christus eam hoc fine, ut non mirentur Apostoli et Sancti, si inter fideles videant nonnullos male vivere, sicut in regno amplo nemo miratur inveniri homicidas, fures, adulteros; rursum, ne quis sibi blandiatur quod sit Christianus, fidelis et filius Ecclesiae, cum in ea multi sint improbi, sed satagat in ea esse probus et sanctus. «Regnum coelorum» est Evangelium, hoc est, Evangelii praedicatio et doctrina; item Ecclesia, haec enim illam continet: in Ecclesia enim verum Dei Evangelium praedicatur, et per illud in ea regnat Deus eamque ad regnum coeleste perducit.

SAGENAE. — Sagena est vox Graeca significans genus retis, quod vulgo dicitur verriculum, vel everriculum a verrenda aqua vel mari, ut pisces capiat. Proprie tamen sagena est sinus retis, in quem capti pisces deveniunt. Hinc caryon, ait Etymologus, vocatur γάγγαμον, id est cavum illud in medio ventre vel umbilico, sic dictum, quod illic more sagenae nervi implicentur: pari modo Evangelii et Ecclesiae quasi materno sinu pisces, id est fideles omnes excipiuntur, foventur, aluntur, conservantur.

ET EX OMNI GENERE PISCIUM CONGREGANTI. — Sic enim Evangelium omnibus gentibus praedicatur, et ex iis coalescit Ecclesia. Pisces ergo sunt fideles, piscatores sunt Apostoli, sagena est Evangelium et Ecclesia. Porro, pisces apte repraesentant homines, ob viginti analogias quas recensui Habac. I, 14, ad illa: «Et facies homines quasi pisces.»


Versus 48: Elegerunt Bonos in Vasa, Malos Autem Foras Miserunt

48. QUAM, CUM IMPLETA ESSET, EDUCENTES, ET SECUS LITTUS SEDENTES, ELEGERUNT (Graece συνέλεξαν, id est collegerunt) BONOS IN VASA, MALOS AUTEM FORAS MISERUNT, — abjecerunt in mare, vel in littus. Arabicus: Collegerunt selecta in vasis suis, et mala projecerunt foras. Vasa notant diversas in domo Patris mansiones, ut ait Christus, Joan. XIV, sive varias coeli cellas, quae alibi aeterna tabernacula nuncupantur. «Malos,» Graece σαπρά, id est putrida, marcida, spurca, puta pisces putidos, fetentes, mortuos. Ex hoc loco recte S. Augustinus contra Donatistas probat in Ecclesia non tantum esse bonos (et praedestinatos, ut vult Calvinus), sed etiam malos et reprobos.


Versus 49: Exibunt Angeli, et Separabunt Malos de Medio Justorum

49. SIC ERIT IN CONSUMMATIONE SECULI (Arab., in fine hujus temporis, puta in die judicii): EXIBUNT ANGELI, ET SEPARABUNT MALOS DE MEDIO JUSTORUM, — id est a justis: est Hebraismus.


Versus 50: Et Mittent Eos in Caminum Ignis

50. ET MITTENT EOS IN CAMINUM (Arabicus in fornacem) IGNIS: IBI ERIT FLETUS, ET STRIDOR DENTIUM. — Vide dicta vers. 42.


Versus 51: Intellexistis Haec Omnia?

51. INTELLEXISTIS HAEC OMNIA? — Has omnes parabolas et sermones meos? Syrus et Graecus praeponunt: Dicit eis Jesus. Sed in suo exemplari id non legit noster interpres; id enim ex dictis intelligitur, continuantur enim hic verba Jesu.

DICUNT EI: ETIAM. — Jam enim parabolas seminis et zizaniorum, quae ceteris erant difficiliores, eis explicuerat Christus.


Versus 52: Omnis Scriba Doctus in Regno Coelorum

52. AIT ILLIS: IDEO OMNIS SCRIBA DOCTUS IN REGNO COELORUM, SIMILIS EST HOMINI PATRI FAMILIAS, QUI PROFERT DE THESAURO SUO NOVA ET VETERA. — «Ideo,» q. d. Quia vos, o Apostoli, meis hisce parabolis intellexistis Evangelium, quod ducit ad regnum coelorum, tantum esse thesaurum; ideo ex hoc thesauro omnia depromere debetis, ut eum aliis, imo toti mundo communicetis. Ita S. Augustinus, Quaest. XVI in Matth. Rursum: quia intellexistis meum modum docendi ea quae sunt coeli, suntque hominibus nova et inaudita, per parabolas a rebus veteribus et usu tritis petitas; vos eodem modo eadem docete et praedicate, ut ex veteribus quae intelligunt, capiant et intelligant nova quae praedicatis.

«Scriba,» id est doctor, praedicator; «doctus» Graece μαθητευθείς, id est instructus, eruditus, edoctus; «in regno,» id est ad regnum «coelorum,» ut habet Syrus, scilicet, praedicandum. Arab.: Scriba, qui docet pro regno coelorum; q. d. Doctor evangelicus probe instructus ad annuntiandum Evangelium, ducens fideles ad regnum coelorum, quales estis, vel eritis, vos o Apostoli, a me et Spiritu Sancto plene instructi. Opponit enim suos Scribas, id est doctores et praedicatores, puta Apostolos, Scribis Judaeorum: hi enim legem Moysi, et ex ea bona terrena praedicabant; Apostoli vero annuntiabant Evangelium et regnum coelorum in eo promissum.

PROFERT DE THESAURO SUO NOVA ET VETERA. — Est adagium, significans omnes cibos, omnem substantiam, omnem supellectilem familiae alendae necessariam vel utilem; quaedam enim vetera sunt meliora, quaedam nova. Unde adagium: «Nova Hymetta (mella), vetera Falerna,» id est vina; mel enim optimum, quod recentissimum; vinum vero optimum, quod vetustissimum, ait Macrobius, lib. VII Saturn. Hinc et illud Pindari, Olymp., hymno IX: «Lauda vinum vetus, sed novorum hymnorum flores.» Sensus est, q. d. Sicut paterfamilias familiam instruit novis et veteribus, id est omni re necessaria et utili; sic doctor evangelicus promere debet congruo tempore pro captu auditorum varium sermonem, varii et omnis generis scientiam, ac praesertim curare, ut mysteria Evangelii nova et inaudita doceat per vetera exempla, parabolas et similitudines, quas auditores capiunt et norunt. Sic enim per vetera et nova cognoscent nova et incognita. Porro veteres, ut S. Chrysostomus, Augustinus, Hieronymus, Hilarius et Beda, «vetera et nova,» accommodant veteri Testamento et novo. Optime enim praedicatur, cum novum Testamentum confirmatur et illustratur ex veteri, illique per omnia typice conforme demonstratur. Vetus enim fuit typus novi, novum veteris est completio.

Objicit Abulensis, quod cum haec diceret Christus, nondum scriptum erat novum Testamentum. Resp. Illud jam dictum et doctum erat a Christo, ac paulo post a Matthaeo, Joanne, Luca, Marco scribendum, idque sciebat Christus; unde jubet Apostolis, ut ipsi a se dicta et audita, posteri vero eadem ab Evangelistis scribenda praedicent.


Versus 53: Cum Consummasset Jesus Parabolas Istas, Transiit Inde

53. ET FACTUM EST, CUM CONSUMMASSET JESUS PARABOLAS ISTAS, TRANSIIT INDE. — Scilicet, ex domo sua, quam habebat Capharnai, ut dixi vers. 16, transiit ad alias urbes et castella, ut latius Evangelium disseminaret.


Versus 54: Et Veniens in Patriam Suam, Docebat Eos in Synagogis Eorum

54. ET VENIENS IN PATRIAM SUAM, DOCEBAT EOS (cives patriae suae) IN SYNAGOGIS EORUM. — Patriam vocat, non Bethlehem, in qua natus erat, haec enim longe aberat a Capharnao, sed Nazareth vicinam, in qua conceptus et educatus erat Christus, ut explicat Lucas IV, 16. Ita S. Chrysostomus, Hieronymus, Theophylactus, Euthymius.

IN SYNAGOGIS, — in concione, aut coetu, qui singulis sabbatis fiebat in synagoga, ut apud nos fit in ecclesia vel templo. In Nazareth enim, utpote parva urbe, videtur una tantum fuisse synagoga. Fusius hoc narrat Lucas IV, 16.

ITA UT MIRARENTUR (Arabicus, obstupescerent Nazareni, concives Christi) ET DICERENT: UNDE HUIC SAPIENTIA HAEC, ET VIRTUTES? — id est miracula. Arabicus: Unde ei haec sapientia et virtus, patrandi tanta miracula?


Versus 55: Nonne Hic Est Fabri Filius?

55. NONNE HIC EST FABRI (Arabicus addit lignarii) FILIUS? — Marcus VI, 3: «Nonne hic est faber?» «Nec mirandum est,» ait S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. XLII, «cum utrumque dici potuerit. Eo enim et fabrum credebant, quo fabri filium.» Adde, quia et videbant eum cum Joseph fabricantem. Videtur ergo Christum cum patre Joseph artem fabrilem exercuisse usque ad annum trigesimum, quo coepit docere et praedicare. S. Hilarius et Ambrosius censent Christum fuisse fabrum ferrarium; Hugo, murarium, vel aurificem. Communis sententia est, Christum fuisse fabrum lignarium, uti ex S. Chrysostomo decet. S. Thomas et S. Justinus, Dialog. contra Tryphon., «Erat, ait, aratra et juga boum conficiens.» Hinc praedicans Christus saepe ab eis petit similitudines, ut cap. XI: «Tollite jugum meum super vos.» Et «Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei,» Lucae IX, 62. Hinc et Christianus ille a gentili irrisore rogatus, «Quid faceret fabri filius?» puta Christus, argute respondit: «Juliano (Apostatae) fabricat feretrum;» nam paulo post occisus est Julianus. Ita Sozomenus, lib. VI, cap. II. Nonnulli tamen negant Christum fabrilem artem exercuisse, censentes eum instar religiosi abstractum vixisse, ac vacasse orationi et jejuniis usque ad annum 30. Ita Paulus Burgensis, Simon de Cassia et noster Barradius: de quo plura Lucae II, 51, ad illa: «Et erat subditus illis.»

Mystice S. Augustinus, serm. De Nativ.: «Est, ait, pater Christi faber Deus, qui totius mundi opera fabricatus est, arcam Noe disposuit, Moysis tabernaculum ordinavit, arcam Testamenti instituit. Fabrum dixerit, qui mentem rigidam explanat ac cogitationes superbas excidit.» S. Hilarius: «Fabri, inquit, etiam hic erat filius, ferrum ignea vincentis ratione, saeculi virtutem judicio decoquentis, massamque formantis in omne opus utilitatis humanae, formam scilicet corporum nostrorum in diversa membrorum ministeria et ad omnia aeternae vitae opera fingentis.» Porro, «Christus erat fabri filius, ait Chrysologus, serm. 48, sed illius, qui mundi fabricam fecit non malleo, sed praecepto; qui elementorum membra, non ingenio, sed jussione compegit; qui massam saeculi auctoritate, non carbone conflavit; qui solem, non terreno igne, sed supremo calore succendit; qui lunam, tenebras, noctem formavit et tempora; qui stellas variata luce distinxit; qui cuncta fecit ex nihilo, et fecit, o homo, tibi, ut opificem operis aestimatione pensares.»

NONNE MATER EJUS DICITUR MARIA; ET FRATRES EJUS, JACOBUS, ET JOSEPH, ET SIMON, ET JUDAS? — «Fratres,» id est patrueles et consobrini, ut dixi cap. XII, 46. At cur S. Mariam pauperem in matrem elegit Christus, et non Liviam Augusti, aut Mariamnem Herodis uxorem? Respondet Theodoretus, tom. VI in Concil. Ephes., in Appendice V, cap. II De Nativ. Christi: «Si filia sceptra impertientis, potestati utilitatem adscriberent; si legislatoris factus fuisset filius, praeceptis utilitatem adscriberent; sed quid fecit? Omnia paupera et vilia elegit, omnia mediocria, et plurimum obscura, ut divinitas sola cognosceretur orbem transformasse terrarum.»

JACOBUS. — Hic est Minor, cognomento Alphaei, Apostolus et primus Episcopus Hierosolymorum, auctor Epistolae Canonicae, ubi plura de eodem dixi in prooemio. Alter ergo et diversus est hic a Jacobo Majore, filio Zebedaei et fratre Joannis, cujus corpus colitur Compostellae, cum Minoris colatur Romae, in ecclesia SS. Apostolorum.

ET JOSEPH. — Graeca habent Ἰωσῆ, id est Joses, sic et Syrus: unde eum Josetem vocat S. Hieronymus, lib. Contra Helvidium. Hic fuit unus ex septuaginta duo Christi discipulis, quem combinarunt cum S. Matthia ad Apostolatum, cum sors cecidit super Matthiam. Hic postea factus est Episcopus Eleutheropolis, ac inter Sanctos relatus, colitur die 22 julii, de quo plura Act. I, 23.

ET SIMON. — Multi ex Abdia, Sophronio, Isidoro et Beda putant hunc esse Simonem Cananaeum Apostolum, quasi ille fuerit frater Jacobi Minoris et Judae; sed hic Simon ortus fuit ex Cana Galilaeae, isti autem fratres, id est cognati Christi, orti fuere ex Nazareth, aeque ac ipse Christus: unde cives Nazarethani hic mirantur, unde tanta scientia sit in Jesu cive suo, cum norint ejus fratres et cognatos quasi simplices et idiotas, ut patet Marci VI, 1 et sequent. Verius ergo videtur hunc Simonem esse S. Simeonem, qui S. Jacobo in Episcopatu Jerosolymae successit. Hic enim fuit filius Cleophae ejusque uxoris Mariae, teste Hegesippo apud Eusebium, lib. III Histor., cap. XI, quem proinde fratrem fuisse Jacobi Minoris docet S. Chrysostomus, Theophylactus, Beda, et ex iis Christophorus a Castro, lib. De Deipara, cap. I, licet Hegesippus et Epiphanius, haeres. 66, censeant eum non fuisse fratrem, sed patruelem sive consobrinum Jacobi. Hic est ille Simeon, qui anno 10 Trajani, hoc est anno 109 Christi, crucifixus, cum esset 120 annorum, omnes sua constantia et fortitudine stupefecit. Unde sequitur eum undecim annis natum fuisse ante Christum, Christoque fuisse seniorem. Ex dictis constat errare Abdiam, lib. VI Hist. Apost.; Sophronium apud S. Hieronymum, De Script. Eccles.; Isidorum, De Vita et Morte Sanctorum, et Bedam in cap. I Actor., qui censent Simonem Chananaeum eumdem esse cum Simeone episcopo Hierosolymitano et crucifixo. Unde Beda ibidem id retractat.

ET JUDAS. — Hic est frater Jacobi Minoris, et auctor Epistolae Canonicae, de quo plura ibidem in prooemio.

Quaeres, an hi quatuor fuerint proprie dicti fratres, ex eodem patre et matre geniti? Primo, constat Jacobum et Joseph fuisse fratres, ut notet ex Matthaeo, XXVII, 56. De reliquis duobus, scilicet Simone et Juda, censent nonnulli eos fratres fuisse Jacobi et Joseph, sed uterinos duntaxat: matrem enim eorum fuisse Mariam, quae primo nupta Alphaeo, ex eo genuerit Jacobum et Joseph, ideoque Jacobum vocari Alphaei, scilicet filium; deinde, mortuo Alphaeo, nuptam Cleophae, genuisse ex eo Simonem et Judam. Ita S. Thomas in cap. I ad Galat., lect. 5.

Secundo, Baronius in apparatu Annal., cap. XLVI et sequent., tres ponit Marias sorores, id est consobrinas B. Virginis: primam Mariam Alphaei, scilicet matrem Jacobi et Judae Apostolorum, ac Joseph; secundam Mariam Cleophae, quae ex Cleopha marito genuit S. Simeonem, qui S. Jacobo successit in episcopatu Jerusalem, et crucifixus est anno 120 aetatis, uti jam dixi; tertiam Mariam Salome, uxorem Zebedaei, ex qua nati sunt Joannes et Jacobus Apostoli.

Tertio, verum unam eamdemque esse Mariam Alphaei cum Maria Cleophae liquet, si quis conferat S. Joannis cap. XIX, 25, cum Matthaei cap. XXVII, 56, et Marci XV, 40. Nam Joannes ait: «Stabant autem juxta crucem Jesu, mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae, et Maria Magdalene;» Matthaeus vero ait: «Inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei;» Marcus autem: «Inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi Minoris et Joseph, et Salome.» Vides hic clare, quod illa, quae a Joanne vocatur «Maria Cleophae,» a Matthaeo et Marco vocetur «Maria Jacobi et Joseph mater;» Jacobi, inquam, qui non Zebedaei, sed Alphaei, scilicet filius, vocatur Act. I, et Matth. X. Eadem ergo est Maria Cleophae et Maria Alphaei; Cleophas enim alio nomine dictus est Alphaeus more Hebraeorum, nisi malis cum nonnullis unum horum duorum fuisse maritum, alterum patrem hujus Mariae. Eadem dicta est Maria Jacobi, scilicet Minoris, mater. Ita S. Chrysostomus, Hieronymus, Theodoretus, Beda, quos citat et sequitur Christophorus a Castro, lib. De Deipara, cap. I.

Rursum, vides hic, ut illa quae a Marco vocatur Salome, a Matthaeo vocatur «mater filiorum Zebedaei:» haec ergo vocata fuit Salome. Ita S. Gregorius, Theophylactus, Euthymius et S. Epiphanius, haeresi 59 et 78. Videtur ergo eadem Maria Cleophae, sive Alphaei, genuisse hos quatuor, scilicet Jacobum, Joseph, Simonem et Judam: nam eam matrem Jacobi et Joseph vocat Matthaeus et Marcus, loco jam citato; Judas autem fuit frater Jacobi, uti ait ipse initio suae Epistolae; Simon etiam sive Simeon, qui successit Jacobo fratri in episcopatu Hierosolymitano, ejusdem fuit frater, nam fuit filius Cleophae ejusque uxoris Mariae, ut diserte ait Hegesippus apud Eusebium, lib. III Histor., cap. XI. Porro, Mariam hanc non fuisse filiam, sed uxorem Cleophae, diserte asserit idem Hegesippus, S. Chrysostomus, Eusebius, Theodoretus, Euthymius, et ex iis Christophorus a Castro loco citato, ac Suarez, III part., Quaest. XXVIII, art. 1, disp. 5, sect. 4. Cleophas autem fuit frater Joseph, sponsi B. Virginis, ait idem Hegesippus. Hic est ille Cleophas, cui cum socio in Emmaus Christus in fractione panis se revelavit, ac in eadem domo ob Christi confessionem a Judaeis occisus, martyr occubuit die 23 septembris, ut habet Martyrologium Romanum.

Dices, cur ergo Matthaeus et Marcus hanc «Mariam,» vocant matrem Jacobi et Joseph, non autem Simonis et Judae? Resp. Brevitatis causa id faciunt, et quia duo primi, scilicet Jacobus et Joseph, primi et insigniores tunc habebantur prae duobus caeteris. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, S. Gregorius, S. Epiphanius, haeresi 59 et 78, et Nyssenus, orat. 2 De Resurrect. Porro Maria haec, tot sanctorum filiorum et filiarum mater, sancte mortua est in Judaea die 9 aprilis, inde translata est Verulas in Latio, ibique magno honore colitur, ut habet Martyrologium Romanum ad diem 23 maii, et ibidem Baronius in Notis.


Versus 56: Et Sorores Ejus, Nonne Omnes Apud Nos Sunt?

56. ET SORORES EJUS, NONNE OMNES APUD NOS SUNT? — In Nazareth. Sorores Jacobi, Joseph, Simonis et Judae ab Hippolyto apud Nicephorum, lib. II, cap. III, vocantur Esther et Tamar; sed a S. Epiphanio, haeresi 78, et Theophylacto vocantur Maria Salome, quae fuit uxor Zebedaei, et mater S. Joannis et Jacobi Majoris Apostolorum, qui proinde fuere nepotes ex sorore Jacobi Minoris, Joseph, Simonis et Judae, uti ostendam ad oculum in tabula genealogiae Christi, quam affigam ad cap. III Lucae. Vide Christophorum a Castro, De Deipara, cap. I, ubi docet Salomen seniorem fuisse Jacobo et Juda fratribus suis: nam ipsa genuit Joannem et Jacobum, qui a Christo cum Jacobo et Juda avunculis eorum electi fuere in Apostolos; Joannes enim videtur tribus duntaxat annis fuisse junior Christo, natusque anno tertio Christi. Hinc etiam soli Jacobus, Joseph, Simon et Judas, filii Cleophae, vocantur fratres, id est patrueles Christi; Joannes vero et Jacobus, filii Zebedaei, non vocantur fratres Christi, quia non fuerunt ejus patrueles, sive consobrini proprie et in primo gradu, sed consobrina Christi fuit duntaxat eorum mater Salome. Rursum hinc idem Christophorus a Castro colligit Jacobum Minorem, qui frater fuit Salome, seniorem fuisse Jacobo Majore, filio Salome et Zebedaei, novem vel decem annis, ut minimum; Minor enim Majoris erat avunculus: Minorem ergo eum dici, respectu non aetatis, sed vocationis Christi. Plures alios cognatos vel affines habuisse Christum non est dubium, sed hi prae caeteris nominantur, quia et sanguine proximiores, et quia in eum tandem crediderunt factique sunt ejus Apostoli.

UNDE ERGO HUIC OMNIA ISTA? ET SCANDALIZABANTUR IN EO. — Hoc est, offendebantur et indignabantur, quod Christus, cum esset faber, faceret se doctorem et prophetam, sicut jam offenderentur et indignarentur homines, si quem e fabrili officina et malleo viderent prosilire in cathedram, agereque doctorem, insimularent enim eum summae arrogantiae vel stultitiae; sed nesciebant Nazarethani Christum esse Dei Filium, qui inter fabros nasci et cum eis fabrum agere, ex immensa charitate non est dedignatus, ut nos redimeret et exemplo suo doceret humilitatem. Quare charitas haec Christi et humilitas, quae debebat esse admirationi et venerationi, eis fuit scandalo, quia eam non capiebant, nec credebant Deum se tantopere velle humiliare et exinanire.


Versus 57: Non Est Propheta Sine Honore, Nisi in Patria Sua

57. JESUS AUTEM DIXIT EIS: NON EST PROPHETA (doctor, praedicator) SINE HONORE, NISI IN PATRIA SUA, ET IN DOMO SUA. — «Sine honore,» Graece, ἄτιμος, id est inhonorus, vel inhonorabilis, ut vertit Hilarius. Syrus, vilis vel despectus; Arabicus, habetur vilipendio; Vatablus, contemptus; alii, expers honoris. «Et in domo,» id est in familia et cognatione «sua;» quia «nec fratres,» id est cognati et affines, «credebant in eum,» Joan. VII, 5. Est hoc proverbium vulgo usitatum et communiter verum, at non semper; Joannes enim Baptista, aeque ac Isaias, Elias, Eliseus, Daniel, Osee, etc., apud suos Judaeos in magno fuere honore.

Porro, causa cur propheta, id est doctor, saepe apud suos non honoretur, sed vilipendatur, prima est, quam dat S. Hieronymus: «Quod propemodum, ait, naturale sit cives semper civibus invidere: non enim considerant praesentia viri opera; sed fragilis recordantur infantiae, quasi non et ipsi per eosdem aetatum gradus ad maturam aetatem venerint.» Rursum cives non ferunt civem sibi praeferri, praesertim juniorem seniori, pauperem diviti, plebeium senatori: «Quia suam confusionem existimant gloriam contribulis,» ait Theophylactus in Joannem. Audi S. Ambrosium in cap. IV Lucae: «Non mediocris invidia proditur, quae civicae charitatis oblita in acerba odia causas amoris inflectit. Simul hoc exemplo pariter et oraculo declaratur, quod frustra opem misericordiae coelestis exspectes, si alienae fructibus virtutis invideas. Aspernator enim dominus invidorum est, et ab iis, qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula suae potestatis avertit.»

Secunda, quia nimia familiaritas parit contemptum, ait S. Chrysostomus, hom. 34. Et S. Cyrillus: «Quia solemus, ait, quod tritum est ac quotidianum, etiamsi magnum sit, parvi pendere,» etc. Theophylactus etiam: «Consuevimus, ait, ea contemnere, quae valde familiaria sunt, semper magis attendentes alienis et insolitis,» etc., juxta illud Alexis, apud Athenaeum, lib. III: «Alienum amamus, proximum contemnimus.» Miramur enim peregrina et exotica, aspernamur domestica et familiaria, cum subinde domi habeamus meliora. Sic medicos nostros fastidimus, licet eruditos, peregrinos et barbaros suspicimus; flores et herbas ex India advectos care emimus, cum meliores, imo iidem subinde in sylvis nostris nascantur: nimirum, «grata est novitas.»

Tertia, quod ex quotidiana conversatione cum hominibus facile vitia morum, vel infirmitates naturae cujusque detegantur, quae reverentiam minuunt et vilipendium pariunt; secus est in conversatione cum Deo, quae quo major est, eo majorem Dei reverentiam gignit: quia «quanto plus homo in cognitione Dei proficit, tanto magis perfectionis ejus excellentiam admiretur et magis eum reveretur,» ait D. Thomas hic. Sic Nazarethani, videntes Christum comedere, bibere, dormire, fabricare, more aliorum, eum contempserunt, praesertim quia videbant ejus cognatos esse pauperes et abjectos, ac praesertim S. Josephum, quem putabant verum esse ejus patrem; nec enim cogitare aut credere poterant eum natum ex virgine, solumque Deum habere patrem. Doctor ergo et praedicator familiaritatem hominum fugiat, ne spernatur; nam, ut ait S. Cyrillus, «praedicatio ibi fructum facere non potest, ubi praedicator contemnitur.» Romae quidam e nostris, vir sapiens, concionatori cuidam Transalpino ad suos redeunte hoc monitum dedit: «Domi te contine, abstractus vive, cum Deo versare, non cum hominibus, ita ut Dei oraculum audiaris.» Et videmus eos qui id faciunt, ob opinionem sanctitatis ab omnibus coli, amari, audiri.


Versus 58: Et Non Fecit Ibi Virtutes Multas Propter Incredulitatem Eorum

58. ET NON FECIT IBI VIRTUTES (miracula) MULTAS PROPTER INCREDULITATEM EORUM. — Arabicus, propter parcitatem fidei eorum. Haec enim faciebat eos indignos miraculis, utpote quae Christus non nisi ad fidem sibi conciliandam et augendam patrare solebat. Aliam causam dat S. Hieronymus: «Ne multas, ait, faciens virtutes, cives incredulos condemnaret,» «itaque poenam eis augeret,» ait S. Chrysostomus. Gravius enim peccat, qui plura miracula videt, et tamen non credit, quam qui pauca, ideoque gravius damnatur et punitur in gehenna. Hac de causa Christus «pauca signa fecit apud Judaeos,» ait S. Hieronymus; majora signa quotidie in Gentibus per Apostolos facit, non tam in sanatione corporum, quam in animarum salute.

Jansenius cum suis post hoc caput ponit missionem Apostolorum factam a Christo, quam Matthaeus narravit cap. X; deinde decollationem Joannis Baptistae, quam narrat Matthaeus cap. XIV proxime sequenti, ac reversionem Apostolorum ad Christum, Christique secessum in desertum, secutus Lucam et Marcum, qui hunc ordinem insinuant, licet aliter sentiat Maldonatus et alii. Vide Chronotaxin.