Cornelius a Lapide

Matthaeus XIV


Index


Synopsis Capitis

Primo, decollatur ab Herode S. Joannes Baptista. Secundo, vers. 13, Christus id audiens, fugiens Herodem, secedit in desertum, ibique quinque panibus et duobus piscibus pascit quinque hominum millia. Tertio, vers. 22 dimissa turba, ascendit in montem, ut oret; mox ambulans super mare, venit ad discipulos fluctibus jactatos; Petrumque ad se evocatum et venientem, cum ipse fluctus metuens mergeretur, erigit, dicens: «Modicae fidei, quare dubitasti?» illicoque ventum fluctusque sedat. Unde exclamant, qui erant in navi: «Vere Filius Dei es:» quare ex locis circumquaque vicinis ad eum confluunt aegri, quos ipse attactu suo sanat.


Textus Vulgatae: Matthaeus 14:1-36

1. In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, 2. et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. 3. Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem propter Herodiadem, uxorem fratris sui. 4. Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. 5. Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut Prophetam eum habebant. 6. Die autem natalis Herodis, saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi. 7. Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. 8. At illa praemonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae. 9. Et contristatus est Rex; propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. 10. Misitque et decollavit Joannem in carcere. 11. Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae. 12. Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud; et venientes, nuntiaverunt Jesu. 13. Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum; et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. 14. Et exiens, vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. 15. Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. 16. Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire; date illis vos manducare. 17. Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. 18. Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. 19. Et cum jussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in coelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. 21. Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. 22. Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23. Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. 24. Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus; erat enim contrarius ventus. 25. Quarta autem vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 26. Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt. 27. Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. 28. Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. 29. At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. 30. Videns vero ventum validum, timuit; et cum coepisset mergi, clamavit, dicens: Domine, salvum me fac. 31. Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum, et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? 32. Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33. Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. 34. Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. 35. Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes; 36. et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.


Versus 1: In Illo Tempore Audivit Herodes Tetrarcha Famam Jesu

1. IN ILLO TEMPORE AUDIVIT HERODES TETRARCHA FAMAM JESU. — Haec omnia quae spectant decollationem S. Joannis, fusius et plenius prae omnibus Evangelistis narrat S. Marcus, VI, 14, quare ibi commodius illa explicabo. Herodes hic fuit Antipas, filius Herodis Magni infanticidae, Matth. II, 16.


Versus 12: Et Accedentes Discipuli Ejus, Tulerunt Corpus Ejus, et Sepelierunt Illud

12. ET ACCEDENTES DISCIPULI EJUS, TULERUNT CORPUS EJUS, ET SEPELIERUNT ILLUD. — «Corpus;» Syrus, «selado», id est truncum corporis sine capite, quia, ut ait Nicephorus, lib. I, cap. XIX: «Herodias Joannis reprehensionem etiam post capitis resectionem verita, conjungereque id reliquo corporis timens, apud se remotis arbitris in abstrusiore regiae loco sepeliendum duxit;» idem asserit Beda, Ruffinus, lib. XI Histor., cap. XXVIII, et Histor. Tripart., lib. IX, cap. XLIII. Vide hic panicos timores malae conscientiae: Herodias enim verebatur, si caput Joannis corpori jungeretur, quod resurgeret, rursusque animaretur et contra incestas suas cum Herode nuptias praedicando detonaret; sicut Herodes putabat Joannem resurrexisse in Christo in eumque transisse. Adeo caput illud invictum Baptistae, licet resectum, Herodiadi terrori fuit et horrori.

ET VENIENTES, NUNTIAVERUNT JESU. — Joannes enim ante mortem jusserat discipulis, ut, se mortuo, transirent ad Jesum; imo jam adhuc Joanne vivo nonnulli ad Jesum transierant, ut patet de Andrea, Joan. I, 40; adeoque ipse Joannes discipulos suos ad Jesum miserat sciscitatum, an ipse esset Messias? Matth. XI, 3.


Versus 13: Quod Cum Audisset Jesus, Secessit Inde in Navicula, in Locum Desertum Seorsum

13. QUOD CUM AUDISSET JESUS, SECESSIT INDE IN NAVICULA, IN LOCUM DESERTUM SEORSUM. — «Quod cum audisset Jesus,» scilicet Joannem ab Herode decollatum, ac Herodem, qui hucusque partim desidia, partim bello contra Aretam, regem Arabiae (hic enim filiam suam, teste Josepho, lib. XVIII Antiq., cap. I, Herodi desponderat, ideoque ejus repudium ob Herodiadem factum, bello, quo Herodis exercitum cecidit, vindicavit), occupatus, neglexerat dicta factaque Jesu: Herodem, inquam, jam fama tot tantorumque miraculorum Jesu increbrescente de iis inaudisse, serioque ad ea animadvertere coepisse, ut narravit Matthaeus initio hujus capitis et historiae, indeque suspicari mortuum Jesum esse Joannem resuscitatum; idcirco Jesus secessit in desertum, idque primo, ut Herodis furorem declinaret, qui sicut Joannem decollaverat, ita jam putans eum suscitatum in Jesu, eumdem rursus decollasset, praesertim cum facile ei obrepsisset, vel suggesta fuisset a Pharisaeis suspicio, ipsum vel esse, vel venditare se Messiam regem Judaeis promissum et per tot saecula expectatum: quare metuens ab eo regno privari, eum peremisset, uti pater ipsius Herodes Ascalonita Christum cum infantibus in Bethlehem occidere sategerat, Matth. II, 16. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.

Secundo, ut Apostolos a sua missione et praedicatione redeuntes, ac multo labore fessos quiete aliqua recrearet, uti docet Marcus, VI, 31. Tertio, ut exemplo suo doceret praedicatoribus et thaumaturgis fugiendum esse plausum populi et vanam gloriam.

IN NAVICULA, — ut per eam proficisceretur trans mare Galilaeae sive Tiberiadis, ut patet Joannis VI, 1; Marci VI, 45. Eadem enim est haec historia cum illa quam fusius narrat Joannes, cap. VI, ex quo liquet, haec circa Pascha contigisse. Volebat ergo Christus navicula effugere turbarum ad se confluxum, qui ipsi carceri et vitae periculum apud Herodem creasset.

IN LOCUM DESERTUM. — Addit Lucas, cap. IX, 10, «qui erat Bethsaidae.» Adrichomius, in Descript. Terrae sanctae; Jansenius et alii nonnulli censent hoc desertum, in quo Christus quinque panibus pavit quinque millia hominum, dici Bethsaidae, non quod fuerit juxta Bethsaidam ad latus et littus urbis, sed in opposito littore, trans mare Galilaeae, situm inter Juliadem et Dalmanutha. Probant, quia Joannes, VI, 1, ait Christum abiisse trans mare Galilaeae, ac Matthaeus, XIV, 34, eum transfretasse. Bethsaidae enim ditio extendebat se ultra mare in desertum hoc transmarinum. Ita ipsi.

Verum dico hoc desertum fuisse juxta Bethsaidam in eadem ripa, adeoque fuisse inter Bethsaidam et Tiberiadem.

Probatur primo, quia id diserte ait Lucas, cap. IX, 10: «Secessit, ait, seorsum in locum desertum, qui est Bethsaida.» Arabicus, «in locum desertum prope civitatem quae vocatur Saida decurtate», id est Bethsaida.

Secundo, idipsum clare testatur Burchardus et alii in Descriptione Terrae sanctae, scilicet locum hunc fuisse vicinum Tiberiadi, dictumque Mensa.

Tertio, quia Nicephorus, lib. VIII, cap. III, scribit S. Helenam, Constantini Magni matrem, Tiberiade δωδεκάθρονον, id est duodecim thronorum, templum erexisse eo loco quo Christus quinque hominum millia pavit.

Quarto, quia Christus, facta hac panum in deserto multiplicatione, fugiens turbam quae eum volebat creare regem, jussit discipulos navigare Bethsaidam, tanquam vicinam. Rursum Joannes, VI, 23, ait: «Aliae supervenerunt naves a Tiberiade, juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino:» ergo locus hic erat juxta Tiberiadem, puta inter Tiberiadem et Bethsaidam; cumque eum ibi non invenirent, recto itinere, per mare navigarunt, ubi eum invenerunt, uti subdit Joannes.

Ad argumentum respondeo: Christum dici transfretasse et abiisse trans mare, id est mare navi transmisisse, sive ivisse per mare, non in adversum littus, sed ex una terra, per mare intermedium, in aliam, ex uno sinu anfractus, in alium; nam per terram flexuosum erat iter, quare recto itinere eo pergentibus transeundum erat mare, non in adversum littus, sed in adversum sinus flexum. Ita Franciscus Lucas, Maldonatus et alii. Vide dicta Matth. IV, 13. Sinum hunc videtur fecisse mons in quem secessit Jesus, ac deinde ex eo ad turbas cum sequentibus descendit, uti narrat Joannes, cap. VI, vers. 3. Denique trans idem est quod ultra, et ample sumitur diciturque cum de uno loco in alium, de uno maris sinu vel portu in alium transitionem facimus.

ET CUM AUDISSENT TURBAE, SECUTAE SUNT EUM PEDESTRES DE CIVITATIBUS. — Quaeras, quomodo pedestres poterant sequi Christum navi euntem trans mare? Respondeo: Turbas secedente Christo in naviculam, ejus famam passim per vicina loca sparsisse; qua exciti, multi undequaque confluxerunt, Christumque navi recta trans mare euntem pedibus insecuti sunt, circumeundo mare Tiberiadis, sive stagnum Genesareth usque ad Bethsaidam, et inde usque ad Capharnaum, ubi Christum invenerunt, uti narrat Joannes, VI, 24 et 25. Tantae enim turbae, licet longior, commodior tamen erat hic pedestris circuitus, eo quod naves ad tantam turbam vehendam deessent. Secessus Christi desiderium turbarum non retudit, sed acuit ad eum per invia et avia sequendum; quia videbant eum virum sanctum, beneficum, divinum, fugientem plausum, cum Deo conversantem. Ita honor sequitur fugientes, sicut umbra sequitur corpus: sic et secedant praedicatores, et vacent orationi, ita plus eos colet et requiret mundus.


Versus 14: Et Exiens, Vidit Turbam Multam, et Misertus Est Eis

14. ET EXIENS (ex secreto deserti Bethsaidae, in quod secesserat), VIDIT TURBAM MULTAM, ET MISERTUS EST EIS («quia erant sicut oves non habentes pastorem,» ait Marcus, VI, 34. Scribae enim non erant pastores, sed mercenarii, quaerentes sua lucra, non ovium salutem), ET CURAVIT LANGUIDOS (Graece ἀρρώστους, id est infirmos, aegrotos) EORUM, — inter eos, qui scilicet se Christo offerebant, vel ab aliis offerebantur, postulantes sanitatem. Disce hic a Christo aliorum curam et commoda praeferre tuae quieti et orationi.


Versus 15: Vespere Autem Facto, Accesserunt ad Eum Discipuli

15. VESPERE AUTEM FACTO, ACCESSERUNT AD EUM DISCIPULI, DICENTES: DESERTUS EST LOCUS, ET HORA (prandii, tempus cibi sumendi) JAM PRAETERIIT: DIMITTE TURBAS, UT EUNTES IN CASTELLA (Graece, εἰς κώμας, id est in vicos, in villas), EMANT SIBI ESCAS, — ut suae fami succurrant: mane enim jejuni domo egressi, ut a te docerentur et curarentur, usque ad vesperam jejuni permanserunt.


Versus 16: Jesus Autem Dixit Eis: Non Habent Necesse Ire

16. JESUS AUTEM DIXIT EIS: NON HABENT NECESSE IRE (Graece, ἀπελθεῖν, id est abire in villas ut emant escas), DATE ILLIS VOS MANDUCARE. — Sternit Christus viam ad miraculum multiplicationis panum, ideoque turbas detinuit usque in vesperam, ut discipuli dimissionem illarum peterent, quibus ipse jubet dare illis cibum, ut eo testatius sit miraculum, eoque Christi beneficium gratius accidat, quo magis vident se esse in arctis ciboque omni ad tantam turbam in deserto alendam destitui. Addit S. Joannes, cap. VI, quod Jesus «dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? Hoc autem dicebat, tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.»

Philippum prae aliis rogavit Christus, quia Philippus prae ceteris docilis erat et capabilis, sed non ita acutus et subtilis, ideoque multa alias manifesta rogare solitus, uti, Joan. XIV, 8, rogavit Christum, dicens: «Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.» Ita S. Chrysostomus, Theophylactus et S. Cyrillus, in cap. VI Joannis.

Porro, denarius idem est quod julius Romanus, vel regalis Hispanicus, qui ponderat drachmam argenti: quare ducenti denarii faciunt quinquaginta florenos Brabanticos, sive viginti aureos Romanos. Denarius enim dictus est quod decem asses contineret. As erat baiochus Romanus, sive medius stuferus. Vide ea quae de priscis monetis et ponderibus annotavi in fine Pentateuchi. Viginti aureis multi panes emi poterant. Nam Romae jam unus panis albus octo, et subinde decem unciarum, emitur uno baiocho, qui fere uni sufficit ad unam refectionem: quare uno julio sive denario, qui continet decem baiochos, poterant emi tales decem panes, et consequenter ducentis denariis empta fuissent duo millia panum, quae fere suffecissent ad duo millia hominum reficienda; hic autem erant quinque hominum millia, praeter mulieres et parvulos, quare tria millia omni pane caruissent. Adde multos in fame et jejunio esse edaces, ut eis unus panis non sufficiat, sed duos et subinde tres requirant. Vere ergo dixit Philippus, ducentorum denariorum panes non sufficere ad tantam turbam alendam.


Versus 17: Responderunt Ei: Non Habemus Hic Nisi Quinque Panes et Duos Pisces

17. RESPONDERUNT EI: NON HABEMUS HIC NISI QUINQUE PANES ET DUOS PISCES. — Pisces hi jam cocti erant et parati in cibum: statim enim ab Apostolis distributi fuerunt, jubente Christo, sine alia coctione. Explicat id Joannes, VI, 8, aitque: «Dicit ei unus ex discipulis, Andreas frater Simonis Petri: Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos?» Panes hos Apostolorum fuisse censet S. Chrysostomus; melius Euthymius putat fuisse venales.


Versus 18: Qui Ait: Afferte Mihi Illos Huc

18. QUI AIT: AFFERTE MIHI ILLOS HUC, — ut illos benedicendo multiplicem. Paruere Apostoli, et attulere illos, atque haec prompta eorum obedientia et fiducia, aeque ac charitas et studium succurrendi fami tot millium hominum, elicuit hoc a Christo miraculum.


Versus 19: Et Cum Jussisset Turbam Discumbere Super Foenum

19. ET CUM JUSSISSET TURBAM DISCUMBERE SUPER FOENUM (Arabicus, «ut sederet super herbam»), ACCEPTIS QUINQUE PANIBUS ET DUOBUS PISCIBUS, ASPICIENS IN COELUM BENEDIXIT, ET FREGIT, ET DEDIT DISCIPULIS PANES, DISCIPULI AUTEM TURBIS. — Prius membrum plenius enarrat S. Marcus, VI, 39, dicens: «Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum.» Contubernia haec erant diversi hominum coetus, in unum collecti ad prandendum. Unde Lucas, IX, 14, ea vocat convivia, id est convivarum coetus, in quibus honestatis causa viri cum viris, ac mulieres seorsim cum suis parvulis discumbebant, ut innuit hic Matthaeus: olim enim non assidebant mensae in scamno, sed discumbebant, id est jacebant in lectulis mensalibus qui juxta mensam sternebantur, unde lectisternia dicta, quorum loco hic erat foenum. Jussit vero Christus per contubernia eos discumbere, tum ut magis appareret discumbentium multitudo, tum ut ordinate omnia fierent, tum ut nemo praeteriretur, qui non suam panis et piscis partem acciperet.

ASPICIENS IN COELUM BENEDIXIT. — S. Joannes, VI, 11, sic habet: «Accepit ergo Jesus panes, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus.» Unde haeretici «benedixit» exponunt per «gratias egit,» sed perperam; Christus enim more suo prius gratias egit Patri, deinde panes benedixit: Marcus enim, VI, 41, ait: «Intuens in coelum benedixit, et fregit panes.» Et Lucas, IX, 16: «Respexit in coelum, et benedixit illis,» scilicet panibus, «et fregit, et distribuit.» Christus ergo hic «benedixit,» tum Deum, illum laudando et gratias agendo, ut habet Joannes, cap. VI, quia prima debet esse orationis pars, ut Dei laude nobis benevolentiam conciliemus, ad impetrandum id quod deinde sumus postulaturi; tum ipsos panes «benedixit,» hoc est divinam gratiam eis imprecatus est, per quam multiplicarentur, et vim roburque conciperent ad tantam turbam copiose valideque alendam, roborandam et exhilarandam, perinde ac si opiparo carnium et vinorum epulo pasti fuissent. Christus ergo hac benedictione virtutem aliquam, non physicam, sed moralem panibus indidit, scilicet deputationem suam et ordinationem ad miraculosam multiplicationem, per quam manum, id est virtutem suam divinam, quasi panibus apposuit, ut illico reipsa multiplicarentur, nimirum aerem vicinum, vel aliam materiam sensim inter distribuendum, sed insensibiliter et continue in panes convertendo: Deus enim nihil de novo creat ex nihilo, sed ex materia initio mundi creata omnia producit et transformat. Simili modo multiplicavit farinam et oleum viduae Sareptanae, ob merita Eliae, IV Reg. XVII, 14; et alterius, ob merita Elisaei, IV Reg. IV, 5.

Panes hos optimos et sapidissimos fuisse, magnaque vi nutriendi, roborandi et exhilarandi praeditos, liquet ex eo quod erant panes divini a Christo per miraculum producti: Dei enim perfecta sunt opera. Sic vinum ex aqua in Cana Galilaeae conversum fuit optimum, ut patet Joannis II, 10. Sic Deus, dum singulis rerum speciebus a se initio mundi creatis benedixit, hoc ipso vim generandi, ac se propagandi multiplicandique eis indidit, dicens: «Crescite et multiplicamini,» Gen. I. Sic Christus in ultima coena instituens Eucharistiam, benedicens panem, eum in corpus suum transmutavit, Matth. XXVI, 26. Atque hujus in Eucharistia transmutationis typus et praeambula quasi dispositio fuit haec panum per Christi benedictionem multiplicatio; nam paulo post eam Christus de Eucharistia sermonem prolixum instituit, quem narrat Joannes, cap. VI, ac Eucharistiam cum manna contulit et praetulit, dicens: «Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt: qui manducat hunc panem, vivet in aeternum,» Joan. VI, 59.

Causam dat S. Augustinus, tract. 24 in Joannem: «Unde, ait, multiplicat (Deus) de paucis granis segetes, inde in manibus suis multiplicavit panes: potestas enim erat in manibus Christi. Panes enim illi quinque quasi semina erant, non quidem terrae mandata, sed ab eo qui terram fecit multiplicata.» Unde S. Chrysostomus: «Multiplicabantur, ait, in discipulorum manibus quinque illi panes, ac fontis in morem scaturiebant;» dum, ut ait S. Hilarius, «Fragmentis fragmenta succedunt, et fallunt semper perfracta frangentes.» «Frangente enim Domino, seminarium fit ciborum,» ait S. Hieronymus. «Vidisses, inquit S. Ambrosius, incomprehensibili quodam rigatu inter dividentium manus, quas non fregerant, fructificare particulas, et intacta frangentium digitis sponte sua fragmenta subrepere: quemadmodum videmus liquidis fontibus continuos fluere successus, et quidquid de illis auferas, usurario quodam reparari meatu.»

Tropologice: Christus hic suo facto docet panes et opes, tam corporales quam spirituales, in eleemosynam egentibus datos non minui, sed multiplicari, imo centuplicari et millecuplari. Sic S. Joannes ob liberalitatem cognominatus Eleemosynarius, Patriarcha Alexandrinus, dicebat se quotidiana experientia perspexisse, quod quo plus daret pauperibus, eo plus a Deo reciperet: unde aiebat: «Videbo, Domine, quis citius deficiat, an tu mihi dando, an ego egenis distribuendo.» Ita Leontius in ejus Vita. Simili modo Sanctulus presbyter multiplicavit panem operariis, uti narrat S. Gregorius, III Dialog. cap. XXXVII. Hadrianus II, Pontifex, qui Nicolao primo successit anno domini 914, ac octavam Synodum generalem Constantinopoli indixit, in eaque Photium invasorem sedis ejecit, ac S. Ignatium legitimum Patriarcham restituit; hic, inquam, Hadrianus, ait Platina, Sergio Pontifici familiaris fuit, a quo cum aliquando denarios quadraginta dono accepisset, domum rediens, dispensatori mandavit, ut eos peregrinis et pauperibus, qui in vestibulo domus suae stabant, erogaret. Facere ille mandata conatus, cum videret ne minimae quidem parti tantulae rei satisfieri posse, ad Hadrianum rediens, rem ipsam exponit. Tum Hadrianus accepta pecunia ad pauperes veniens, et ternos denarios singulis praestitit, et totidem sibi rei familiari satisfacturus reservavit, admirante dispensatore miraculum rei. Cui Hadrianus: «Vides, inquit, quam benignus et largus sit Dominus, his praesertim, qui liberales et munifici in pauperes sunt?» Hac, et aliis virtutibus tanto in pretio apud omnes fuit, ut cum de Pontifice creando sermo haberetur, certatim omnes unicum Hadrianum deligerent.

S. Lydwina Hollanda, singulare patientiae et charitatis speculum, cum esset pauper, studiose tamen egenis succurrebat: quocirca paucos habens in bursa nummos, dum eos liberaliter erogaret, assidue alii coelitus surrogabantur, ita ut nunquam deficerent, sed crescerent jugiter, ideoque haec ejus «bursa Jesu» cognominata est. Lege ejus Vitam apud Surium in aprili. Vide II Corinth., cap. IX, 6 et seq.: «Qui parce seminat, ait, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus (id est benedictiones, id est beneficentias multas), de benedictionibus (beneficentias multas) metet.» Est Hebraica syntaxis. Hebraei enim verba contactus, quale est seminare, construunt cum ablativo praevia praepositione: unde dicunt «tangere in manu», id est «tangere manum». Quare dum pauperi das panem vel julium, non eum perdis, sed seminas; quia sicut ex uno seminis grano multa succrescunt, sic ex uno pane vel julio multi.


Versus 20: Et Manducaverunt Omnes, et Saturati Sunt

20. ET MANDUCAVERUNT OMNES. — Quinque millia virorum cum mulieribus et parvulis, quorum ingens erat numerus; mulieres enim devotae magis sunt, aeque ac magis curiosae, ut videant novum Prophetam, qualis erat Christus, quam viri.

ET SATURATI SUNT. — Dices, nulla hic vini fit mentio: quomodo ergo saturati sunt, qui nihil biberant? sine potu enim sitibundum et caninum est prandium. Respondeo Christum non dedisse eis vinum, quia vicini erant aquarum fontes, ad quos pro potu accedere poterant. Potus enim aquae est naturalis et sanus, ac naturae sufficit. Ulterius vero gulam irritare vino Christus nolebat. Dat enim cibum Deus ad necessitatem et satietatem, non ad voluptatem et lasciviam. Sic Angelus Eliae detulit panem, et vas aquae, non vini in deserto, III Reg. XIX, 6. Sic corvus, jussu Dei, quotidie deferebat dimidium panem ad S. Paulum primum eremitam, sitim vero ex vicino aquae fonte eum levare volebat, teste S. Hieronymo in ejus Vita. Idem fecit Deus aliis Sanctis. Imo ab Adamo usque ad diluvium per 1600 annos usque ad Noe, qui primus vitem plantavit, homines religiosiores non comederunt carnes, nec biberunt vinum, sed fructus edebant et bibebant aquam, et tamen vivebant per 900 annos. Abstinentia ergo mater est sanitatis, aeque ac sapientiae et sanctitatis. Vide dicta Genes. IX.

ET TULERUNT RELIQUIAS DUODECIM COPHINOS FRAGMENTORUM PLENOS. — Ergo retulerunt plus panis, quam initio ad Christum attulerant, nimirum quinque: duodecim enim cophini sive corbes, non quinque, sed triginta et plures panes continebant. Verisimile est Christum, primo quinque panes manibus suis fregisse, et frangendo multiplicasse, ac eos in hos cophinos distribuisse, qui deinde ejus jussu dum ab Apostolis per contubernia in turbas distribuerentur, sensim magis et magis multiplicabantur: quare tot cophinos fragmentorum ad Christum retulerunt, quot cophinos panum primo ab eo acceperunt. Ita Maldonatus.

Cedrenus in Compend. Histor. narrat duodecim hos cophinos religiose repositos fuisse in templo duodecim Apostolorum, quod Constantinopoli exaedificavit Constantinus Magnus.

Porro, Judaeis ab olim familiares fuere cophini: unde Juvenalis: «Judaeis, ait, quorum cophinus foenumque supellex.» Unde liquet cophinum tantae capacitatis esse, ut capiat tantum, quantum manus vel brachium viri, v. g. Judaei, portare potest.


Versus 21: Manducantium Autem Fuit Numerus Quinque Millia Virorum

21. MANDUCANTIUM AUTEM FUIT NUMERUS QUINQUE (Graece ὡσεὶ πέντε, id est quasi quinque) MILLIA VIRORUM, EXCEPTIS MULIERIBUS ET PARVULIS. — Putant nonnulli mulieres et parvulos exaequasse numerum virorum; sed hoc difficile est creditu, quia desertum hoc Christi longe aberat ab urbibus et villis frequentioribus, iter autem tam longum facere multis minoribus fuisset difficile. Hanc quinque millium virorum, per quinque panes a Christo benedictos et multiplicatos, refectionem, ad verbum praedixit Sibylla, cujus versus recitat Lactantius, lib. IV, cap. XV.


Versus 22: Et Statim Compulit Jesus Discipulos Ascendere in Naviculam

22. ET STATIM COMPULIT JESUS DISCIPULOS ASCENDERE IN NAVICULAM, ET PRAECEDERE EUM TRANS FRETUM (trans mare Galilaeae, iterum enim iterumque illud trajiciebat Christus ad fugiendum turbas), DONEC DIMITTERET TURBAS. — Id fecit Christus: primo, quia volebat secedere, ut solus quietius et instantius oraret, ut patet ex versiculo sequente; secundo, ut hac ratione facilius effugeret turbam, quam sciebat ipsum velle facere regem, ob multiplicationem et distributionem panum ab eo factam, uti docet Joannes, VI, 15; tertio, ut sequentis miraculi in sedanda maris tempestate daret occasionem.


Versus 23: Et Dimissa Turba, Ascendit in Montem Solus Orare

23. ET DIMISSA TURBA (ei valedicens et bene precatus, jubensque ad sua redire), ASCENDIT IN MONTEM SOLUS ORARE: VESPERE AUTEM FACTO, SOLUS ERAT IBI. — Repetit hoc Matthaeus, ut sternat viam ad sequens miraculum, quod scilicet Christus ex monte venerit et ambularit super mare, ut discipulis in navi vento jactatis succurreret. Solus orat Christus: primo ut moneat fideles in oratione fugere tales et strepitus, ac in secreto et silentio mente collecta Deum precari; secundo, ut doceat praedicatores subinde secedere, ut animum colligant, ac cum Deo agant, petantque ut ea quae praedicarunt Deus confirmet, ac verbi sui semina, quae ipsi in mentibus auditorum sparserunt, irriget, foveat, promoveat et perficiat; utque novum in eis spiritum indat, quo instructi novo et majori fervore redeant ad praedicandum.


Versus 24: Navicula Autem in Medio Mari Jactabatur Fluctibus

24. NAVICULA AUTEM IN MEDIO MARI JACTABATUR (Graece βασανιζόμενον, id est vexabatur) FLUCTIBUS; ERAT ENIM CONTRARIUS VENTUS. — Syrus: «Jam recesserat a terra stadiis multis, cum agitaretur plurimum.» Arabicus: «Agitabant eam fluctus.» Sicut contra fluctus constanter ibat navis, et validius remigabant nautae, sic contra tentationes fortius eundum est, juxta illud:

«Tu, ne cede malis, sed contra audentior ito.»

«Ambulabant, ait S. Augustinus, tract. 25 in Joannem, promovebant Apostoli, nec venti illi, et tempestates, et fluctus, et tenebrae id agebant, ut vel navis non promoveretur, vel soluta mergeretur, sed inter omnia illa mala ibat.»

Porro, tempestas cuique est non tantum adversitas, sed nimia prosperitas. Audi S. Augustinum, serm. 13 De Verbis Domini secundum Matth.: «Unicuique sua cupiditas, tempestas est. Amas Deum, ambulas super mare, sub pedibus tuis est timor saeculi. Amas saeculum, absorbebit te; amatores suos vorare novit, non portare. Sed cum fluctuat cupiditate cor tuum, ut vincas tuam cupiditatem, invoca Christi divinitatem.» Et inferius: «Magnae virtutis est, cum felicitate luctari; magnae felicitatis est, a felicitate non vinci.»


Versus 25: Quarta Autem Vigilia Noctis, Venit ad Eos Ambulans Super Mare

25. QUARTA AUTEM VIGILIA (Graece φυλακή, id est custodia) NOCTIS, VENIT AD EOS AMBULANS SUPER MARE. — Romani noctu singulis ternis horis mutabant excubias, id est vigiles et custodes urbis vel exercitus, tum ne illi ex nimis longa vigilia in somnum inciderent, tum ne fraudi alicui et proditioni esset locus; et hae vocabantur vigiliae vel custodiae. Quare noctem si brevis erat, in ternas; si longa, in quaternas vigilias sive custodias dividebant. Quarta ergo vigilia incipiebat decima noctis hora, et durabat usque ad duodecimam. Porro, haec contigerant paulo post multiplicationem panum et pastum turbae, quae facta est circa Pascha, ut patet Joan. VI, 4. Unde colligas hanc tempestatem et hanc ejus sedationem factam a Christo, contigisse circa aequinoctium paschale, sive vernum, quando nox aequalis diei est duodecim horarum. Duravit ergo haec maris tempestas per novem horas, scilicet per tres vigilias noctis usque ad quartam, qua Christus venit ad discipulos mari jactatos. «Quarta vigilia noctis ad eos venisse Dominum, ostendit tota nocte periclitatos,» ait S. Chrysostomus: illi ergo continue navigantes tres vigilias, id est per novem horas, vix confecerunt 25 vel 30 stadia (ut ait Joannes VI, 19), id est milliaria Italica circiter tria: nam octo stadia faciunt unum milliare; stadium enim continet 125 passus, milliare vero mille passus. Igitur Apostoli novem horis navigantes vix dimidium maris Galilaeae trajecerant: ejus enim latitudo est sex milliarium, longitudo vero sedecim, teste Plinio, lib. V, cap. XV. Imo Josephus, lib. III Belli, cap. XVIII, ait illud latum esse 40 stadiis, id est 5 milliaribus, longum vero 100 stadiis, id est milliaribus duodecim cum dimidio. Hoc verum est, si cum Adrichomio, Jansenio et aliis dicas Apostolos totam maris latitudinem transisse. Nam alii verius censent eos illud in longum sulcasse: desertum enim hoc situm erat inter Bethsaidam et Tiberiadem, ex quo versus Bethsaidam et Capharnaum in longum maris hujus navigarent, uti ostendi vers. 13 hujus capitis. Permisit Christus discipulos tot horis tempestate jactari: primo, ut assuescerent pati adversa et dura; secundo, ut opem Dei ardentius flagitarent; tertio, ut suavior et gratior eis accideret procellae tam difficilis et longae sedatio, mox facienda a Christo. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus et alii.

Audi Lactantium, lib. IV De vera Sapientia, cap. XV: «At illi (discipuli Christi) urgente jam vespere profecti contrario vento laborare coeperunt, cumque jam medium fretum tenerent, tum pedibus mare ingressus consecutus est eos, tanquam in solido gradiens: non ut poetae Orionem mentiuntur in pelago incedentem, qui demersa corporis parte humero sustinet undas.» Profert deinde Sibyllae carmina, quibus illa praedixit Christum ventos et mare furens pacaturum, morbos curaturum et mortuos suscitaturum. Audi S. Hieronymum: «Stationes et vigiliae militares in terna horarum spatia dividuntur. Quando ergo dicit quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum, ostendit tota nocte periclitatos, et extremo noctis, atque in consummatione mundi eis auxilium praebiturum.» Audi et S. Augustinum, serm. 14 De Verb. Domini secundum Matthaeum: «Quarta vigilia noctis, extrema pars noctis. Vigilia una tres horas habet, ac per hoc nox quatuor vigilias habet, ternis horis per singulas vigilias distributis. Quarta ergo vigilia noctis, hoc est, pene jam nocte finita. Sic veniet in fine saeculi, iniquitatis nocte transacta, ad judicandos vivos et mortuos.»

AMBULANS SUPER MARE, — per virtutem divinam quam habebat ut Deus, et per dotem agilitatis quam ad tempus assumpsit ut homo, inquit Joannes Major hic: sicut idem Christus in tempore nativitatis assumpsit dotem subtilitatis, penetrando clausum Virginis Matris uterum; ac dotem claritatis in tempore transfigurationis; denique dotem impassibilitatis in jejunio quadraginta dierum, qua factum est ut nullam famem pateretur aut sentiret.


Versus 26: Et Videntes Eum Super Mare Ambulantem, Turbati Sunt

26. ET VIDENTES EUM SUPER MARE AMBULANTEM, TURBATI SUNT, DICENTES: QUIA PHANTASMA EST. — Syrus, «quia visio mendax», id est spectrum est: tum quia talia noctu et in tenebris obambulare, apparere et homines territare vexareque solent, uti multis exemplis docet Delrio in Magicis; tum quia prae tenebris non agnoscebant ambulantem hunc esse Jesum, praesertim quia, ut ait Marcus, VI, 48, «Volebat praeterire eos;» quasi eos non curans, nec ad eos pertinens, sed alio pergens, ut in eis metum et clamorem excitaret, quo excitus se eis cognoscendum daret. Unde sequitur:

ET PRAE TIMORE CLAMAVERUNT. — Confusus fuit hic clamor elicitus a pavore, qualis esse solet navigantium, cum in naufragii periculum incidunt, ut de vita quasi desperent. Duplex erat hic discipulorum timor. Ad metum enim fluctuum maris minantium naviculam obruere, accedebat metus phantasmatis, ne illud navim iisdem plane submergeret.

Permisit hoc Christus, ut discipuli discerent metus et tentationes sustinere, etiam dum illi augentur et duplicantur, utque eo suavior eis accederet liberatio et consolatio mox ab eo afferenda, quo major praecesserat desolatio et quasi salutis desperatio; in arctis enim cum res est in acie novaculae, Deus illico ex alto succurrit. Unde sequitur:


Versus 27: Statimque Jesus Locutus Est Eis, Dicens: Habete Fiduciam

27. STATIMQUE JESUS LOCUTUS EST EIS, DICENS: HABETE FIDUCIAM (Graece θαρσεῖτε, id est animum lapsum resumite, respirate, confidite, animosi et fidentes estote; Syrus, «bono estote animo»; Arabicus, «estote fortes»): EGO SUM (magister vester, quem nostis, cujusque beneficentiam et omnipotentiam in tot miraculis a me patratis experti estis: qui proinde non vos illudo ut phantasma, sed tempestate et metu liberare destino), NOLITE TIMERE. — Graece, «ne timeatis», vel a spectro, vel a fluctibus. Hac voce Christi tum externa auribus insonante, tum potius interna animis discipulorum ingesta, Christus eis ademit pavorem, ac serenitatem, securitatem et laetitiam indidit, ut plane confiderent se a Christo omni periculo liberandos.

Ex hoc loco disce hoc esse discrimen boni et mali spiritus, quod bonus initio terreat, mox consoletur, serenet et laetificet, uti facit hic Christus: malus vero initio gaudium sensuale ingerat, sed mox moerorem, angorem et desperationem immittat.

Solus enim Deus potest mente illabi, illique suae praesentiae certa signa dare, licet nobis incognita, nec nisi experienti cognita, quibus animam certam facit se illi interius loqui, non Angelum, vel daemonem; qualia habuerunt Prophetae, cum a Deo audirent futura: alioqui enim tam Deum, quam seipsos ludibrio exposuissent, cum enuntiabant aliquid futurum quasi sibi revelatum a Deo, nisi de eo certi fuissent, illud scilicet sibi vere a Deo, non autem a diabolo speciem Dei assumente esse revelatum. Ita hic factum Petro: petit enim ipse a Christo signa securitatis interna aeque ac externa, quae omne dubium ab anima excludant, illaque certus erat Petrus hanc esse vocem Christi, non alicujus phantasmatis, vel daemonis. Id magis patebit ex vers. 30.


Versus 28: Domine, Si Tu Es, Jube Me ad Te Venire Super Aquas

28. RESPONDENS AUTEM PETRUS DIXIT: DOMINE, SI TU ES (Jesus, magister et Dominus noster), JUBE ME AD TE VENIRE SUPER AQUAS. — Calvinus Petrum temeritatis et stultitiae accusat: «Dubitabat enim Petrus, inquit, an qui apparebat esset Christus, an vero spectrum daemonis. Potuisset enim daemon simulans se esse Christum jubere Petro, ut veniret ad se, itaque eum mergere in mari, uti plura spectra fecisse narrat Delrio in Magicis.» Respondent Patres et Interpretes in hunc locum dupliciter. Primo, Petrum ex voce, gestu, habitu, et multo magis ex interiore Christi instinctu agnovisse hoc non esse phantasma, sed ipsummet Christum, ut dixi vers. 27; quod ergo ait: «si tu es,» non est vox dubitantis, sed laetitia gestientis ulteriusque optantis ac Christum cito venire, ut illi, quem summe amabat, per mare miraculose accedenti, quam proxime jungatur. Ita S. Hilarius: «In Petro, ait, considera fide eum caeteros anteisse.» Et S. Chrysostomus: «Vides, ait, quod vehementer Petrus arderet? vides quanta fides ipsius etiam nunc esset? Nemo ita ut ipse Jesum amabat. Non solum charitatem, sed fidem etiam ostendit. Quia enim credebat non tantummodo Christum super mare ambulare, verum etiam id aliis posse concedere, ausus est hoc petere, ut cum eo citius esse posset.» Et S. Hieronymus: «Eodem, ait, fidei ardore quo semper, nunc quoque caeteris tacentibus credit se posse facere per voluntatem magistri, quod ille poterat per naturam. «Jube me venire ad te super aquas.» Tu praecipe, et illico solidabuntur undae; leve fiet corpus, quod per se grave est.» Vide Abulensem hic, Quaest. CLXVI, ubi asserit Petrum certo scivisse eum qui ambulabat super mare esse Christum; ideoque eo vocante et jubente audacter mare ingressum, ac cum mergeretur eum fidenter invocasse, dicendo: «Domine, salvum me fac.»

Secundo, si omnino velis tò «si tu es,» esse dubitantis, dicendum per tò «jube me venire ad te super aquas,» Petrum postulasse id sibi juberi non simpliciter, sed cum efficacia: ita scilicet, ut Christus non tantum exterius, sed et interius sibi juberet, ac hac sua jussione inderet animo suo tantam audaciam, fiduciam et securitatem ut non dubitaret, quin Christo jubente securus ambularet super aquas: unde mox eo jubente, juxta navim tentans aquam pedibus, illico sensit eam non cedere, sed se super illam ambulare; quare fidens et securus super aquas perrexit ad Christum. Ita Jansenius.

SI TU ES, JUBE ME AD TE VENIRE SUPER AQUAS. — Festive S. Augustinus, serm. 14 De Verbis Domini secundum Matth., Petrum ita loquentem inducit: «Si tu es, non miror quod solidam carnem super liquentis elementi terga suspendis. Quid enim mirum, si conditori suo creatura famulatur? Hoc ego non miror; fac quod mirer: ambulet Petrus. Fac quod mirer: jube me venire ad te super aquas.» etc. Et inferius: «Tu Deus es, ego homo sum. Voluisti de meo habere infirmitatem in carne quam portas; habeam et ego de tuo potestatem, ut unda me portet. «Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas.» Quomodo enim mihi in mari non erit via, si tu jusseris, qui propter nos factus es via?»


Versus 29: At Ipse Ait: Veni

29. AT IPSE AIT: VENI. — Hac voce Christus certitudinem et securitatem indidit menti Petri, uti jam dixi. Unde sequitur:

ET DESCENDENS PETRUS DE NAVICULA, AMBULABAT SUPER AQUAM, UT VENIRET AD JESUM. — Factum est hoc, modo uno e tribus, scilicet quod Christus vi divina detineret Petrum, ne mergeretur, sicut Angelus capillis detinuit Habacuc, rapuitque in Babylonem, Daniel. XIV, 35; aut non concurrerit cum gravitate corporis Petri, ut eum gravidaret et sub aquis deprimeret; aut quod non concurrerit cum aqua, ut loco cederet, sed ut solida firmaque sub pedibus Petri instar glaciei, vel crystalli consisteret. Ita Joannes Major hic.


Versus 30: Videns Vero Ventum Validum, Timuit

30. VIDENS VERO VENTUM VALIDUM, TIMUIT, ET CUM COEPISSET MERGI CLAMAVIT, DICENS: DOMINE, SALVUM ME FAC. — Arabicus: «Vidit autem validitatem venti, et timuit, et prope erat ut mergeretur, et exclamavit.» Validitas ergo venti injecit Petro metum, metus diffidentiam, diffidentia periculum. Quem enim fides vehebat super aquas, diffidentia mersit. Causa fuit modica fides in Petro, uti ei objicit Christus: timebat enim, ne tanto vento et fluctibus, Christo permittente, mergeretur: necdum enim receperat fidei et charitatis robur a Spiritu Sancto quod postea recepit in Pentecoste. Hinc et in passione Christi valido pulsatus tentationis Judaeorum vento, cecidit, negavitque Christum, cujus haec tentatio fuit typus et quasi praeambula significatio. Ita Theophylactus.

Permisit hoc Christus, ut Petrus suam suaeque fidei infirmitatem agnosceret, seque humiliaret, ejusque augmentum a Christo posceret, fieretque petra fidei, juxta illud: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam,» Matth. XVI. Et: «Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos,» Luc. XXII, 32. Ita S. Hieronymus, Theophylactus et alii.

Petrus, ait S. Chrysostomus, hom. 51, «quod majus erat super maria, scilicet de navigio descendere, magno animo [fecit]: ei praestitit Christus, dicens: «Veni.» Ex illis ergo fecit. Vi autem ventorum et impetu fluctuum, quod erat minus, superatus timuit.» Naturae quippe humanae haec conditio est, ut difficilioribus nonnunquam superatis, succumbat in minoribus. Denique S. Augustinus, serm. 14 De Verbis Domini: «In Petro, ait, ambulante super aquas, figurantur in fide firmi, in dubitante infirmi.»

DOMINE, SALVUM ME FAC. — Hinc liquet id quod dixi vers. 28, Petrum non dubitasse, quin is, qui apparebat, esset Christus; alioquin enim eum in tanto periculo non invocasset, sed Deum, qui est in coelis, uti solent facere naufragi; sed dubitasse tantum, an Christus permitteret ventum suae naturae suisque viribus, ut se in fluctibus ambulantem iisdem obrueret, cum tamen ei Christus fidem dedisset, dicendo: «veni,» qua voce eum assecurabat quod non mergeretur: sed validitas venti quatiens latera Petri, hanc ei fidem excussit et difflavit. Pulchre S. Augustinus, serm. 14 jam citato: «Titubatio ista, fratres, quasi mors fidei fuit. Sed ubi exclamavit, fides iterum resurrexit. Non ambularet nisi crederet, sed nec mergeretur, nisi dubitaret. In Petro itaque communis omnium nostrum consideranda conditio est, ut si nos in aliquo tentationum ventus conatur subvertere, vel unda submergere, clamemus ad Christum.»


Versus 31: Et Continuo Jesus Extendens Manum, Apprehendit Eum

31. ET CONTINUO JESUS EXTENDENS MANUM, APPREHENDIT EUM, ET AIT ILLI: MODICAE FIDEI (Syrus: «O exigua fide praedite»), QUARE DUBITASTI? — Graece, εἰς τί ἐδίστασας, id est «in quid animum in duo divisisti? duplicia considerasti, ambiguus inter duo haesisti et haesitasti?» Duo enim Petro hic objiciebantur, scilicet validitas venti incutiens illi timorem submersionis, et Christi vox ingerens illi fiduciam et securitatem a submersione; sed validitas venti magis sensibilis, ideoque magis vehemens fuit voce Christi: rapuit enim Petri animum ad se, ut illi uni intentus, nec de promissione Christi cogitans, titubaret metueretque mergi, cum potius debuisset totus auscultare et intendere voci Christi eum assecuranti, itaque resistere tentationi et pavori, quem validitas venti incutiebat; proprie ergo in Petro hic erat defectus fiduciae, sed hic ex defectu fidei oriebatur. Idem contingit cuilibet tentato in quavis tentatione.

Fere enim omnis tentatio oritur ex diffidentia Dei, quod homo fidens sibi, vel humanis auxiliis, Deo diffidat; nec ad eum statim per orationem recurrat. Hinc ergo discat tentatus, ut animum a re, quam tentatio ingerit, avertat, eumque totum convertat ad Deum in eoque defigat, et ejus opem supplex imploret. Pulchre vereque S. Chrysostomus: «Sicut si pullus, inquit, cum antequam volare queat, nido exiens in terram decidat, mater velociter raptum in nidum restituit: sic tunc Christus cum Petro peregit.» Tentatus ergo Christum invocet, sic tentationi resistet eamque superabit. Hinc fides Graece dicitur πίστις, quia ipsa est περὶ τὸ ὄν, id est circa id quod est statio et quies; quoniam ipsa mentem nostram in dubiis sistit, quae prius jactabatur et fluctuabat. Ita Clemens Alexandrinus, lib. V Stromat.: «Fides enim est substantia rerum sperandarum,» Heb. XI, 1; vide ibi dicta. Quin et fides Latine sic appellata est, «quod fiat id quod dictum est,» ait Cicero, lib. I Offic. Si enim credidisset dicto Christi Petrus, non dubitasset, nec coepisset mergi.


Versus 32: Et Cum Ascendissent in Naviculam, Cessavit Ventus

32. ET CUM ASCENDISSENT (Christus et Petrus ambulantes super mare) IN NAVICULAM, CESSAVIT VENTUS. — Joannes, VI, 21, ait: «Voluerunt (discipuli navigantes) accipere eum in navim.» Unde S. Chrysostomus, Euthymius, Theophylactus opinantur Christum id noluisse, sed una cum Petro, ut ejus fidem confirmaret, magno spatio super aquas ambulasse; cum vero prope terram essent, in navim ascendisse. Verius Jansenius et alii: «Voluerunt,» inquiunt, «quia ex voce Christum agnoscentes, et certi non esse phantasma (hoc enim in navim recipere noluissent), voluerunt,» id est invitarunt Christum in navim; ac Christus voluntati et invitationi eorum obsecundans, cum Petro ingressus est navim. Sicut ergo «voluerunt,» sic et reipsa acceperunt Christum «in navim,» putantes se eo praesente feliciter, sed more solito pedetentim navigaturos. Verum Christus in navi praesens effecit id, quod subdit immediate Joannes: «Et statim (Christo in navim recepto) navis fuit ad terram,» in quam ibant, puta Bethsaidam, ut ait Marcus, VI, 48, quae erat patria Petri. Novum fuit hoc Christi miraculum, quod ex medio mari Galilaeae, iter trium milliarium subito et quasi in momento confecerint, applicuerintque ad littus Bethsaidae. Quatuor ergo hic fuere Christi miracula. Primum, quod ipse ambularit super aquas. Secundum, quod Petrum pavidum et incipientem mergi erexerit feceritque secum ambulare. Tertium, quod ingressus navim illico ventum et tempestatem sedarit. Quartum, quod subito navim ex medio mari ad littus transtulerit. Sic mystice Christus sua gratia facit nos calcare altitudinem saeculi, sedat tentationes, dat portum felicitatis aeternae.

Tropologice Theophylactus: «Si Christum in navicula nostra, id est in corde susceperimus, ait, statim inveniemur in terra, ad quam ire volumus, id est in coelo.»


Versus 33: Qui Autem in Navicula Erant, Venerunt et Adoraverunt Eum

33. QUI AUTEM IN NAVICULA ERANT (discipuli cum nautis obstupefacti tot Christi miraculis), VENERUNT ET ADORAVERUNT EUM, DICENTES: VERE FILIUS DEI ES. — Arabicus: «Tu es in veritate Filius Dei.» Opinantur Cajetanus et Jansenius, turbam nautarum rudem non agnovisse mysterium Trinitatis, ac proinde ipsos Jesum vocare Filium Dei, non per naturam, sed per virtutis et dignitatis excellentiam, q. d. Credimus te esse Messiam, quem scimus vocari Dei Filium, ob singularem ejus dignitatem et charitatem, qua prae aliis eximie Deum amabit ut patrem, et vicissim ab eo amabitur ut filius. Verum ut demus nautas sic intellexisse, certe Apostoli, qui erant vectores in navi, quique cum Christo jam diu vixerant, ex tot ejus sermonibus et miraculis sciebant ipsum esse Filium Dei naturalem et unigenitum, ait Abulensis, in eoque ac in illa fide confirmati per novum hoc sedatae tempestatis miraculum, exclamaverunt: «Vere Filius Dei es,» scilicet per naturam.

Allegorice et tropologice: S. Augustinus, serm. 14 De Verbis Domini secundum Matth.: «Naviculam, ait, Ecclesiam (et animam fidelem) cogitate; mare, hoc saeculum; ventum et fluctus, persecutiones; quia insurgunt fluctus, potest ipsa navicula turbari; sed quia Christus erat, non potest mergi; sed in his tentationibus erigatur antenna, ut suspensa arbori crucem figuret; huic antennae, id est cruci Christi, simplex conversatio et pura confessio, quasi candentia vela religentur, et vela nostra fluctibus abluantur, vestisque tendatur, ut sine macula et ruga inveniatur.» Unde tandem concludit: «Denique posteaquam navis haec aedificata est in Jerusalem, atque in medio pelagi hujus frementis emissa est, aestuantium volumina undarum, et furentium flabra ventorum, dum eam huc illuc circumferunt, omnium gentium littoribus appulerunt, peregrinas merces quascumque invenit, advexit.» Hucusque S. Augustinus ad verbum, sed verbis nonnullis brevitatis studio omissis.


Versus 34: Et Cum Transfretassent, Venerunt in Terram Genesar

34. ET CUM TRANSFRETASSENT, VENERUNT IN TERRAM GENESAR. — Marcus: «in terram Genesareth.» S. Chrysostomus et Lyranus opinantur hanc esse terram Gerasenorum, cujus incolae Christum, ob submersos ab eo in lacu porcos, a se ablegarunt, Matth. VIII, in fine — quasi illi jam fama miraculorum Christi percrebrescente resipuerint, Christumque avide exceperint, ideoque Christus id sciens, ad eos quasi ad messem jam Evangelio maturam redierit. Verum aliud est Gerasa, de quo Matthaeus VIII, aliud Genesar, de quo hic; Gerasa enim, sive Gergesa erat trans mare Galilaeae versus Arabiam; Genesareth autem erat cis mare juxta Capharnaum et Bethsaidam; Christus enim cum in deserto Bethsaidae quinque panibus pavisset quinque hominum millia, qui idcirco ipsum regem creare volebant, Christus, inquam, eos fugiens jussit discipulos transfretare, et in citeriorem sinus sive montis Bethsaidae, ut dixi vers. 13, ripam, ubi erat terra Genesareth, puta Bethsaidam et Capharnaum, redire. Hinc Marcus ait, cap. VI: «Coegit discipulos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam.» Cum enim Bethsaida in regione Genesar esset, qui versus Bethsaidam navigabant, in terram Genesar navigabant. Joannes, cap. VI, ait discipulos etiam venisse Capharnaum, quae civitas in eadem erat ripa. Itaque omnia recte consentiunt. Nomen Genesareth significat «vallem floridam». Prius dicebatur urbs haec, indeque tota vicina regio, Cenereth vel Ceneroth: inde molli inflexione dicta est Genesar et Genesareth, a qua lacus, sive mare Galilaeae illi adjacens, dictum est mare Cenereth, sive stagnum Genesareth. Nam Chaldaeus pro Cenereth vertit Genesar. Ita Andreas Masius, in Josue XIX, 33. Audi Josephum, lib. III De Bello, cap. XVIII: «Ad lacum Genesar ejusdem nominis terra protenditur, natura simul et pulchritudine admirabilis. Praeter aeris lenitatem fonte irrigatur uberrimo, qui Capharnaum ab indigenis appellatur. Longitudo autem regionis secundum littora cognominis lacus, triginta stadiis extenditur et latitudo viginti.» Adrichomius censet, et S. Hieronymus in Locis Hebr. innuit, Cenereth, sive Genesareth esse urbem Tiberiadem, sed repugnat Chaldaeus, Franciscus Lucas et alii. Adde Tiberiadem longe abesse a Capharnao et Bethsaida. Denique Cenereth erat in tribu Nephthali, ut patet Josue XIX, 35; Tiberias autem in tribu Zabulon. Denique Cenereth sita erat juxta Capharnaum, ut dixi vers. 13.


Versus 35: Et Cum Cognovissent Eum Viri Loci Illius

35. ET CUM COGNOVISSENT EUM VIRI LOCI ILLIUS, MISERUNT IN UNIVERSAM REGIONEM ILLAM, ET OBTULERUNT EI OMNES MALE HABENTES, ET ROGABANT EUM, UT VEL FIMBRIAM VESTIMENTI EJUS TANGERENT. ET QUICUMQUE TETIGERUNT, SALVI FACTI SUNT. — Graece, διεσώθησαν, id est «servati sunt»; Syrus, «sanati sunt». Significat amplitudinem fidei infirmorum, aeque ac beneficii et miraculi Christi: facile enim erat cuilibet, Christum se offerentem tangere, ejus autem tactus sanabat omnes tangentes. Pro «fimbriam,» Syrus vertit «alam,» id est, ut Arabicus, «extremitatem vestimenti». Caro enim Christi adeo est efficax et salutifera, ut et vesti qua tegitur, suam virtutem communicet. Hinc colligit S. Chrysostomus: «Si illi, qui fimbriam Christi tetigerunt, sanati sunt, quanto magis qui totum Christum tangunt, imo manducant in Eucharistia! quae enim theriaca efficacior carne et deitate Christi?» Narrat S. Gregorius Nazianzenus, orat. 11, Gorgoniam sororem suam, tactu Eucharistiae a gravissimo et incurabili morbo fuisse curatam.

Denique Christus occasione miraculi multiplicationis panum, quibus aluit quinque hominum millia, subtexuit sermonem illum sublimem de pane spiritali et eucharistico, quem fuse narrat S. Joannes, cap. VI.

Atque hic finiuntur acta Christi, a secundo Paschate usque ad tertium, id est acta secundi anni praedicationis Christi, ut colligitur ex Joanne VI, vers. 1, ubi ait haec contigisse circa Pascha. Erat enim hoc tertium Pascha Christi jam praedicantis. Primum enim ejus Pascha recensuit Joannes, cap. II, vers. 13; secundum autem, cap. V, vers. 1; tertium denique, cap. VI, vers. 1 jam citato. Superest ergo annus tertius ac ultimus praedicationis Christi, scilicet acta ejusdem a tertio Paschate usque ad quartum, quo passus et crucifixus est, ut patet Joan. XIII, 1; Matth. XXVI, 1; Luc. XXII, 1: quae enarrat Matthaeus a cap. XV usque ad finem sui Evangelii.