Cornelius a Lapide

Matthaeus XV


Index


Synopsis Capitis

Primo, Christus reprobat lotiones et alias traditiones frivolas Pharisaeorum, quas ipsi legi Dei anteponebant, ac contra eos statuit hoc axioma: «Non quod intrat in os, sed quod procedit de corde et ore, hoc coinquinat hominem.» Secundo, vers. 22, obsecrante Chananaea ejus filiam sanat, ob matris fidem et obsecrandi constantiam. Tertio, vers. 30, sanat multos mutos, caecos et claudos; ac vers. 32, septem panibus cibat quatuor hominum millia.


Textus Vulgatae: Matthaeus 15:1-39

1. Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis Scribae et Pharisaei, dicentes: 2. Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. 3. Ipse autem respondens, ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: 4. Honora patrem et matrem. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 5. Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri, munus quodcumque est ex me, tibi proderit; 6. et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam; et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. 7. Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: 8. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. 9. Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. 10. Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite et intelligite. 11. Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 12. Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia Pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt? 13. At ille respondens, ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. 14. Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. 15. Respondens autem Petrus, dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. 16. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? 17. Non intelligitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? 18. Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem; 19. de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. 20. Haec sunt quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. 21. Et egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. 22. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine, fili David: filia mea male a daemonio vexatur. 23. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus, rogabant eum, dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. 24. Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. 25. At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. 26. Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 27. At illa dixit: Etiam, Domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. 28. Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. 29. Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae; et ascendens in montem, sedebat ibi. 30. Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles et alios multos; et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos: 31. ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes; et magnificabant Deum Israel. 32. Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent; et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. 33. Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? 34. Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. 35. Et praecepit turbae, ut discumberent super terram. 36. Et accipiens septem panes et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. 37. Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. 38. Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. 39. Et dimissa turba, ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan.


Versus 1: Tunc Accesserunt ad Eum ab Hierosolymis Scribae et Pharisaei

1. TUNC ACCESSERUNT AD EUM AB HIEROSOLYMIS SCRIBAE ET PHARISAEI, DICENTES. — Scribae enim Hierosolymis, quasi in matrice fidei et religionis residentes, arrogabant sibi censuram novorum doctorum novaeque doctrinae qualis erat Christus. Miserunt ergo crebro exploratores, qui indagarent, quis et qualis doctor esset Christus, quidve doceret, ut eum arriperent sibique subjicerent. Scribae enim venditabant legis scientiam, Pharisaei sanctitatem rigidamque legis extremae observationem: utrique ergo invidebant Christo jam doctrina et miraculis inclarescenti, cumque deprimere et sibi subjicere satagebant. Vide dicta cap. iii, vers. 7.


Versus 2: Quare Discipuli Tui Transgrediuntur Traditionem Seniorum?

2. QUARE DISCIPULI TUI TRANSGREDIUNTUR TRADITIONEM SENIORUM? NON ENIM LAVANT MANUS SUAS CUM PANEM (panis per synecdochen Hebraeis omnem cibum significat) MANDUCANT. — Nota primo Mosen in lege veteri jussu Dei sanxisse, ut Judaei abstinerent a contactu morticini (cadaveris mortui) avium rapacium et immundarum; item leprosi, menstruatae ac multarum rerum similium; ac si quis ea casu tetigisset, censeretur immundus et irregularis, ita ut non liceret illi ingredi templum, nisi prius lotione lege praescripta, hanc legalem immunditiem et irregularitatem purgando expiasset, ut per lotiones hasce corporales adumbraret, et excitaret crassos Judaeos ad lotiones spirituales animae faciendas per contritionem et paenitentiam. Vide dicta Levit. xi, 31. Judaei ergo, et praesertim Pharisaei, qui volebant caeteris haberi religiosiores, totam suam sanctitatem crebro ante cibum, imo in ipsa mensa, ut hic et alibi innuit Scriptura, se lavabant, ideoque in nuptiis Canae Galilaeae positae erant sex hydriae ad hanc purificationem, Joan. ii, 6 (sic Heliogabalus Imperator ad singula fercula lavabat manus, teste Lampridio), ut si forte inscii vel incogitantes aliquo fortuito contactu immunditiam hanc et irregularitatem corporalem contraxissent, eam abluerent: hac de causa, crebro quoque lavabant calices et paropsides, e quibus bibebant et comedebant, quin et lectulos mensales, ut patet Marci vii, 4, solliciti nimirum et anxii, ne si immunda essent haec vasa cibos ipsos, et consequenter comedentes ex eis (ut patet hic vers. 11) contaminarent et polluerent: haec autem consuetudo, ut consuetudo, non vero ut lex fuit habita (lex enim nil tale praescribit), sed a religiosis, imo superstitiosis Pharisaeis instar legis fuit inducta et more recepta. Unde:

Nota secundo, hanc Pharisaeorum et Judaeorum consuetudinem nimis scrupulosam fuisse parvae aut potius nullius pietatis vel utilitatis; totos enim eos occupabat in lotione externa: quare eos avocabat ab interiore cura, et lustratione animi a peccatis. Neque Deus tam anxiam lustrationem externam ab eis exigebat, quin potius eam vetuisse videtur Deuteronomium, iv, 2. Christus ergo legi veteri, et maxime vanis et frivolis, noxiisque hisce traditionibus finem impositurus, volensque ad animi lustrationem curam omnem dirigi, noluit haec servare, nec discipulis lotiones praescribere, licet id expresse Pharisaeis non respondeat, ad vitandam eorum invidiam, accusationem et calumniam. Frustra igitur hunc locum haeretici objiciunt Catholicis contra traditiones Apostolicas et Ecclesiasticas. Hae enim utilissimae sunt, spirituales et ad perfectius servandam Dei legem ab Apostolis eorumque successoribus institutae et traditae, cum istae essent Pharisaicae, id est futiles, erroneae et legi Dei contrariae, imo eas Scribae praeponebant legi Dei, ac prae illa observabant, ut patet vers. 11.

Ita S. Hieronymus, Chrysostomus et alii. Id plane liquet ex Thalmudicis, qui in libro cui titulus: Centum benedictiones, tradunt manus primum abluendas esse et tergendas: alioquin, inquiunt, panis qui comeditur, immundus judicatur; et mox fundenda est aqua tribus vicibus super manus: in prima fusior, digiti sursum sunt lavandi, in posterioribus manus simul lavandae; denique oportet ut in ablutione manuum, sinistra quasi famula subserviat dextrae. Haec et plura nugarum plena isti nugivenduli. Quocirca Pharisaei, teste S. Justino, Contra Triphonem, vocati sunt Baptistae. Vide S. Epiphanium, lib. I, haeresi 17, ubi docet fuisse quoddam genus Scribarum et Pharisaeorum, qui singulis anni diebus baptizabantur, eaque de causa appellatos esse Hemerobaptistas, eo quod censerent hominem non posse vivere, nisi singulis diebus in aqua mergeretur, ac ita ablueretur et sanctificaretur ab omni culpa. Similes etiamnum sunt apud Judaeos inter Rabbinos. Verum haec est anatum potius et piscium vita, quam hominum.


Versus 3: Jesus Autem Respondens, Ait Illis: Quare et Vos Transgredimini Mandatum Dei

3. JESUS AUTEM RESPONDENS, AIT ILLIS: QUARE ET VOS TRANSGREDIMINI MANDATUM DEI PROPTER TRADITIONEM VESTRAM? — Arabicus: Propter statuta vestra. Pro «propter» nonnulli vertunt «per», sed eodem redit sensus, q. d. Vestrae traditiones spernunt violantque legem Dei; ergo erroneae sunt, impiae, Deo contrariae, nec observandae. Frustra ergo accusatis meos discipulos, quod eas non servent.

Nota to vestram, q. d. Traditiones vestrae non sunt institutae a Deo, nec a Sanctis priscisque Patriarchis et Prophetis, sed nuper a crassis Scribis et Pharisaeis antecessoribus vestris adinventae, quas vos tueri vultis, non illorum amore et reverentia, sed quia in illorum locum succeditis, ut similes traditiones novas sanciendi potestatem et auctoritatem vobis arrogetis. Divinae vero et Patriarchales traditiones sunt, ideoque omnino observandae: libros Mosis, Isaiae, Jeremiae, Danielis caeterorumque Prophetarum esse canonicos; Deum esse unum in essentia, sed trinum in personis; vera plenaque contritione ex amore Dei expianda esse peccata; parvulos contrahere peccatum originale, ideoque Sacramento a Deo instituto esse peccata expiandos, etc.; quas vos, o Scribae, occupati vestris baptismatibus, vel ignoratis, vel parvi facitis.


Versus 4: Nam Deus Dixit: Honora Patrem et Matrem

4. NAM DEUS DIXIT (Graece ἐνετείλατο, id est mandavit. Exodi xx, vers. 12): HONORA PATREM ET MATREM. — «Honora,» id est reverere, obedi et sustenta patrem et matrem, si indigent. Honor enim hic, et alibi in Scriptura, non tantum reverentiam, sed et opem, eleemosynam et sustentationem complectitur, ut patet ex seq. et ex Marci vii, 12. Honor ergo tria continet, et tria jubet parentibus a filiis exhiberi, reverentiam, obedientiam et beneficentiam. Vide dicta Deut. v, 16, et I Timoth. v, 3.

ET QUI MALEDIXERIT PATRI VEL MATRI (Arabicus: Qui dicit verbum malum in patrem suum, vel matrem suam), MORTE MORIATUR, — id est omnino moriatur, certa plenaque morte absque ulla spe veniae plectatur. Citat Levit. xx, 9. Sensus est, q. d. Si is qui verbis tantum maledicit patri vel matri, ex lege reus est mortis, quanto magis reus mortis est is qui eisdem malefacit, surripitque jure naturae debitam sustentationem, nec tantum ipse surripit, sed et alios ex cathedra quasi doctor surripere docet, uti facitis vos, o Scribae, docentes corban, de quo vers. sequenti. Ita S. Chrysostomus.


Versus 5: Vos Autem Dicitis: Quicumque Dixerit Patri Vel Matri: Munus Quodcumque Est ex Me

5. VOS AUTEM DICITIS: QUICUMQUE DIXERIT PATRI VEL MATRI: MUNUS QUODCUMQUE EST EX ME, TIBI PRODERIT. — Subaudi, benefacit, et legem Dei de honorandis parentibus implebit. Est aposiopesis. «Munus quodcumque est ex me,» id est munus quodcumque ego Deo obtulero vel vovero, hoc tam mihi, quam «tibi,» o pater, vel o mater, in animo et corpore «proderit.» Deus enim hoc munere illectus, vicissim sua munera mihi tibique liberaliter elargietur, ac de alimentis providebit. Hac enim multiplici religionis aut voti specie et fuco docebant Scribae parentibus alimoniam, etiam necessariam, esse denegandam, si illa, vel illius pretium Deo offerretur, idque faciebant hoc fine, ut suo quaestui et lucro studerent. Plerique enim Scribarum et Pharisaeorum erant sacerdotes, qui oblationes Deo factas quasi ministri Dei recipiebant, iisque se et suos alebant. Qua in re manifeste errabant; quia vinculum et jus pietatis, quo filii obligantur alere parentes pauperes, est legis naturae, cui proinde omne votum, omnis oblatio omniaque vincula jure divino vel humano inducta cedere et postponi debent. Sic si quis vovisset Deo sua bona, et pater ejus incideret in egestatem, bona ejus patri danda forent, non templo; imo filius religionem ingredi nequit in gravi necessitate parentum, adeoque ingressus illam egredi tenetur in extrema eorum inopia, ut illis succurrat, ut docet D. Thomas, Sylvester, Navarrus, Toletus et alii doctores casuum in explicatione quarti praecepti.

Quocirca S. Augustinus, teste Possidonio in ejus Vita, cap. xiv, haereditates a nonnullis suae Ecclesiae oblatas recusavit, quoniam justum et aequum esse videbat, ut a mortuorum vel filiis, vel parentibus, vel affinibus magis possiderentur, quibus ab eis deficientes, dimittere noluerant; nonnullas quoque a parentibus oblatas, sed postea per filios repetitas reddidit. Addebatque: «Legata magis offerenda esse, quam exigenda.» Hucusque Possidonius.

Nota, munus hoc Hebr. dicitur קרבן corban, ut habet Marcus, cap. vii, 11, cujus crebra est mentio in Levitico, cap. i, ii, iii et seq., ubi agni, hirci, vituli Deo oblati in holocaustum, aut victimam pacificam, vel pro peccato, vocantur corban, id est oblatio. Hinc gazophylacium, in quod inferebantur oblationes a populo, metonymice dicitur corban vel corbona, Matth. xxvii, 6. Avari ergo et impii Scribae docebant populum, ut sua offerrent Deo et Templo, ac parentibus inopia laborantibus dicerent corban, quod tantummodo erat dicere, quantum apud Belgas pauperibus eleemosynam petentibus est dicere: Godt helpe u; et apud Gallos: Dieu vous aide; et apud Italos: Dio t'aiuti, hoc est, Deus te adjuvet, nam ego te adjuvare et eleemosynam dare nequeo vel nolo. Dicere corban igitur erat petitionem refutare, negare subsidium. Porro, dicendo corban, parentibus cibum postulantibus occludebant os, injiciendo eis scrupulum conscientiae et metum religionis, ne Deo suum corban suumque holocaustum eriperent; q. d. Res haec est sancta, utpote vota vel dicata Deo: Vide ergo ne tu, o pater, eam ad usus tuos flagitando profanes, et sacrilegium committas. Quo audito perculsi, et quasi fulmine icti obmutescebant parentes, malentes fame emori, quam esse in Deum sacrilegi. Vide quo impietas Scribarum adigebat pios parentes.


Versus 6: Et Non Honorificabit Patrem Suum, aut Matrem Suam

6. ET NON HONORIFICABIT PATREM SUUM, AUT MATREM SUAM. — q. d. Itaque hac ratione filius licite poterit non honorare, id est non alere patrem vel matrem egentem, si videlicet Deum illi praeponat, ac honoret illo munere, quod parentibus dandum erat. Planius enim est, ut haec verba adhuc sint Scribarum, quam Christi. Ita Maldonatus, licet Jansenius censeat esse Christi, nec improbabiliter. Unde Marcus sic habet: «Et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri.»

ET IRRITUM FECISTIS (Graece ἠκυρώσατε, id est exauctorastis, antiquastis, abrogastis) MANDATUM DEI (Honora patrem et matrem) PROPTER TRADITIONEM VESTRAM, — qua docetis filios dicere parentibus indigis corban. Nota to vestram: triplices enim sunt traditiones. Primae sunt divinae, quas scilicet Deus praecepto suo sanxit, esto id nusquam in Scriptura conscriptum sit: talis est baptizandos esse parvulos, hoc enim nusquam scriptum exstat, sed traditione Ecclesiae constat. Secundae sunt ecclesiasticae, quas scilicet Ecclesia, id est Pontifices et Praelati Ecclesiae suo mandato statuerunt, uti sunt caeremoniae Sacramentorum et sacrificii Eucharistiae; item jejunia, festa similesque sanctiones: hae enim non tam humanae sunt, quam divinae, quia Ecclesia regitur a Spiritu Sancto. Tertiae sunt civiles, aut certorum hominum, eaeque duplices: bonae scilicet, aut malae, legique contrariae, quales erant hae Scribarum, et de his tantum loquitur hic Christus, ideoque ait to vestram, qua scilicet vos docetis filios dicere corban parentibus, eisque debitum ex decalogo honorem et alimoniam negare.


Versus 7: Hypocritae, Bene Prophetavit de Vobis Isaias Dicens

7. HYPOCRITAE, BENE PROPHETAVIT DE VOBIS ISAIAS DICENS: — Scribas vocat hypocritas, quia exterius prae se ferebant sanctitatem, videbanturque religiosiores caeteris, cum interius essent irreligiosi, avari et impii; nam suae avaritiae praetexebant corban, id est Dei oblationem et cultum.


Versus 8: Populus Hic Labiis Me Honorat, Cor Autem Eorum Longe Est a Me

8. POPULUS HIC LABIIS ME HONORAT, COR AUTEM EORUM LONGE EST A ME. — Arabicus: Hic populus propinquus est mihi ore suo, et honorat me labiis suis, et cor ejus est distans a me.


Versus 9: Sine Causa Autem Colunt Me, Docentes Doctrinas et Mandata Hominum

9. SINE CAUSA AUTEM COLUNT ME, DOCENTES DOCTRINAS ET MANDATA HOMINUM. — Arabicus: Et colunt me frustra, et docent doctrinam mandatorum hominum. Citat Isaiam xxix, 13, ubi illa explicui.


Versus 10: Et Convocatis ad Se Turbis, Dixit Eis: Audite et Intelligite

10. ET CONVOCATIS AD SE TURBIS, DIXIT EIS: AUDITE, ET INTELLIGITE. — Ego vos docebo de vera animae munditie vel immunditie, ut dediscatis quod Scribae vos docuere, scilicet animam fieri immundam ex manibus vel cibis immundis.


Versus 11: Non Quod Intrat in Os, Coinquinat Hominem, Sed Quod Procedit ex Ore

11. NON QUOD INTRAT IN OS, COINQUINAT (Graece κοινοῖ, id est communicat, communem facit, id est coinquinat: cibi enim immundi et coinquinati communes erant omnibus, etiam immundis, mundi vero proprii erant solis mundis, hi soli enim iis vesci poterant. Hinc commune idem est quod immundum, ut patet Act. x, 15.) HOMINEM, SED QUOD PROCEDIT EX ORE, HOC COINQUINAT HOMINEM. — q. d. Scribae vos, o populi, docent, non licere illotis manibus comedere, eo quod illotae manus et immundae immundum faciunt cibum; cibus autem immundus faciat animam immundam, id est Deo ingratam et invisam. Verum errant, quia non quod extrinsecus intrat in os, sed quod intrinsecus exit de ore, et consequenter de corde, si immundum sit, hoc coinquinat hominem, uti explicat Christus, vers. 19. Peccatum enim adeo debet esse voluntarium, ut, nisi sit voluntarium, non sit peccatum, ait S. Augustinus; sic et virtus, nisi sit voluntaria, non est virtus.

Error hic Scribarum oriebatur ex eo quod, Levit. xi, caro porcina caeterique cibi ibidem vetiti, ideoque immundi, vocantur execrabiles et abominandi, dicunturque polluere animam. Unde, vers. 42, sancitur: «Nolite contaminare animas vestras» esu immundorum. Et vers. 40, «sancti,» id est mundi «estote» in comedendo, «sicut ego sanctus,» id est mundus, «sum.» Et mox: «Ne polluatis animas vestras in omni reptili» comedendo, quae omnia crasse accipiebant Scribae, quasi ipsi cibi immunditiem afflarent animae, eo quod anima illos tangat in stomacho, dum eos digerit; sicut immunda animalia lege veteri immundum legaliter et irregularem faciebant eum, qui illa tangebat. Verum errabant, tum quia illa immunditia erat legalis et corporea, nec animam peccato inquinabat; tum quia cibus non est capax peccati, sed sola voluntas. Cum ergo cibus nullum in se habeat peccatum, quomodo illud afflabit animae et voluntati?

Sic Pythagoras et Plutarchus, tract. De Esu carnium, et lib. VIII Sympos., cap. x, docent abstinendum esse a carnibus et fabis, quod haec animam contaminent. Idem dicunt Turcae de vino sibi a Mahomete in Alcorano vetito. Refert Busbequius, legatus Imperatoris apud Turcarum imperatorem, se vidisse Turcam qui, cum ei propinaretur vinum, cujus ille erat avidus, ingentem clamorem edidit. Rogatus cur? Inclamo, inquit, animae meae, ut a stomacho in pedes secedat, ne vino lege nostra vetito, quod bibiturus sum, polluatur.

Sic tempore Christi et Apostolorum primi haeresiarchae, ex Judaeis oriundi, et judaizantes, ut Simon Magus, Saturninus, Ebion, ac postea Manichaeus, Marcion et Encratitae docuere vinum et carnes non esse creatas a Deo, sed a diabolo, ideoque natura sua esse malas et cavendas, eorumque esu et usu animam maculari et contaminari; praesertim quod nonnulli ex eis dicerent, cum carnibus animalis animam ipsam comedi, illamque esse rationalem, ideoque piam, vel impiam. Audi S. Epiphanium, haeresi 64: «Edentem carnes Manichaeus animam edere dicit, et esse ipsum reum, ut et ipsi tale quid fiat: si taurum edat, ut taurus fiat; si porcum edat, porcus fiat; et sic de reliquis. Quapropter ab animatis abstinent isti.» Contra hos ait Apostolus venturos impostores, qui doceant «abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione,» etc.; «Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur,» I Timoth. iv, 4. Vide ibi dicta. Quare perperam hoc loco abutuntur haeretici contra jejunia ab Ecclesia indicta: Ecclesia enim non prohibet carnes die jejunii, eo quod ipsae in se malae sint, sed ad refrenandam gulam et luxuriam, et ad exercendam paenitentiam simul cum obedientia. Si quis ergo in die jejunii comedat carnes, peccat, non quod carnes, sed quod ipsa inobedientia et intemperantia comedentis coinquinent animam. Simili enim modo olim Judaei comedentes carnem porcinam, vel alium cibum lege vetitum, peccabant et polluebant animam, non per carnem, sed per inobedientiam, juxta illud paulo ante citatum: «Nolite contaminare animas vestras,» Levit. xi.


Versus 12: Tunc Accedentes Discipuli Ejus, Dixerunt Ei: Scis Quia Pharisaei Scandalizati Sunt?

12. TUNC ACCEDENTES DISCIPULI EJUS, DIXERUNT EI: SCIS QUIA (QUOD) PHARISAEI, AUDITO VERBO HOC, SCANDALIZATI SUNT? — «Tunc,» quando scilicet, dimissis turbis, Christus cum suis in domum venerat, ut patet Marci vii, 17; «scandalizati,» id est offensi sunt, quia Pharisaei omnem suam sanctitatem ponebant in externis lotionibus manuum, etc.; quare audientes illas a Christo despici et confutari, indignati sunt quod illis nomen sanctitatis adeo ab ipsis expetitum adimeret. Non tamen ausi sunt hiscere et Christo contradicere, quia nimis solida ratione ab illo fuerant convicti, tum hic, tum paulo ante in corban, nec satis intelligebant sententiam Christi, utpote qui more suo eis parabolice, hoc est obscure loquebatur, dicens: «Non quod intrat in os, sed quod procedit de ore, coinquinat hominem.»


Versus 13: Omnis Plantatio Quam Non Plantavit Pater Meus Coelestis, Eradicabitur

13. AT ILLE RESPONDENS AIT: OMNIS PLANTATIO QUAM NON PLANTAVIT PATER MEUS COELESTIS, ERADICABITUR. — «Plantatio,» id est planta, semen, frutex, arbor, per quam S. Hilarius, Chrysostomus et Theophylactus accipiunt doctrinam, q. d. Doctrina Pharisaeorum de cibis immundis animam inquinantibus, a me confutabitur et eradicabitur. Melius alii per plantam accipiunt homines: hi enim sunt plantae plantatae a Deo in paradiso, sed vitiatae a serpente, replantantur ab eo cum Christo, qui est arbor vitae, per fidem et gratiam inseruntur, tuncque proferunt fructus bonorum operum vitae aeternae meritorios; secus autem manent arbores steriles, vitiatae et corruptae, ideoque eradicandae et in ignem aeternum mittendae, uti eisdem Pharisaeis comminatus est Joannes Baptista, Matth. iii, 10. Ipsi enim Christo, ac consequenter Deo Patri, quasi hostes jurati semper se opposuere. Jansenius per plantas has a Deo non plantatas accipit reprobos. Verum non est verisimile Christum eos, cum nobis incogniti et incerti sint, voluisse hoc sermone demonstrare, aut hujus Pharisaeorum malitiae causam in Dei reprobationem rejicere, itaque illam quasi excusare. Homines ergo perversos, scilicet Scribas et Pharisaeos, qui se malas plantas propria voluntate fecerunt, ideoque exscindendae et in ignem gehennae mittendae sunt, ni convertantur, intelligit. Ita S. Hieronymus et Origenes, hom. 1 in Jeremiam, Maldonatus et alii.


Versus 14: Sinite Illos, Caeci Sunt, et Duces Caecorum

14. SINITE ILLOS, CAECI SUNT, ET (Graeca, Syrus, Arabicus et Latini aliqui omittunt τὸ et, ut sermo sit strictior et nervosior) DUCES CAECORUM: CAECUS AUTEM, SI CAECO DUCATUM PRAESTET, AMBO IN FOVEAM CADUNT. — q. d. Sinite Scribas scandalizari, nolite curare quod offendantur mea doctrina et correctione, quia ipsi sunt caeci; non enim vident lumen veritatis, legis et fidei a me exhibitum, sed in sua caecitate et errore, quo sanctitatem in lotionibus caeterisque rebus externis collocant, sunt obstinati et incorrigibiles, suntque «duces caecorum,» scilicet populorum et turbarum, quos hunc errorem docent, et in foveam gehennae secum trahunt. Quare ego apud turbas, quae adhuc illuminari et corrigi possunt, hunc eorum errorem palam ostendi et redargui, ut eum caveant. Docet hic Christus contemnendum esse scandalum Pharisaeorum, scilicet cum quis sua malitia et perversa obstinatione scandalizatur et offenditur. Nam, ut ait S. Gregorius, hom. 7 in Ezech.: «Si de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur.»


Versus 15: Respondens Autem Petrus, Dixit Ei: Edissere Nobis Parabolam Istam

15. RESPONDENS AUTEM PETRUS (quasi antesignanus Apostolorum), DIXIT EI: EDISSERE NOBIS PARABOLAM ISTAM, — id est istum obscuriorem sermonem (vide dicta cap. xiii, 35, et Proverb. i, 1) quo dixisti: «Non quod intrat in os, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.» Quid est enim ex ore procedens, quod coinquinat hominem? et si foras emittitur, quomodo interna animae coinquinat?


Versus 16: At Ille Dixit: Adhuc et Vos Sine Intellectu Estis?

16. AT ILLE DIXIT: ADHUC ET VOS SINE INTELLECTU ESTIS? — Graece ἀσύνετοι, id est expertes intelligentiae, insipientes, non intelligentes, q. d. Cap. v et vi, fuse vos docui quibus in rebus mentis puritas vel impuritas consistat, ac speciatim verba iracunda, maledica, contumeliosa, perjura, quae ex ore procedunt, contaminare hominem: quomodo ergo id obliti estis, nec intelligitis?


Versus 17: Non Intelligitis, Quia Omne Quod in Os Intrat, in Ventrem Vadit

17. NON INTELLIGITIS, QUIA (QUOD) OMNE QUOD IN OS INTRAT, IN VENTREM (stomachum) VADIT, ET IN SECESSUM EMITTITUR. — Ex hoc Christi dicto, Porphyrius et Julianus Apostata calumniabantur Christum, tanquam physice ignarum, teste S. Hieronymo, eo quod non omnis cibus, qui in os intrat, in secessum emittatur, sed pars ejus melior vertatur in substantiam comedentis, eumque alat et augeat. Quibus respondet S. Hieronymus, aitque: «Hi, dum volunt alterius imperitiam reprehendere, ostendunt suam. Quamvis enim tenuis humor et liquens esca in corpus fundatur, tamen cum in venis et artubus concocta fuerit, et digesta per occultos meatus corporis, quos Graeci πόρους vocant, ad inferiora dilabitur, et in secessum vadit.»

Verum hoc caute et cum grano salis accipiendum, scilicet quod pars aliqua per poros evanescat, vel in secessum emittatur. Omnis enim cibus non totus, sed secundum aliquam sui partem impuriorem et faeculentiorem in secessum emittitur. Prima enim cibi digestio et conversio in chylum fit in stomacho, ubi partes crassae et ineptae nutritioni corporis egeruntur per faeces in secessum. Secunda digestio fit in hepate, ubi chylus vertitur in sanguinem, partium vero inutilium secretio et egestio fit per urinam. Tertia digestio fit in singulis membris, quae sanguinem ex hepate per venas acceptum sibi assimilant convertuntque in carnem, ubi egestio partium inutilium fit per poros, per quos partes sanguinis ad carnem ineptae expelluntur per sudores, vapores et exhalationes. Unde Marcus, cap. vii, vers. 19, addit: «Exit in secessum, purgans omnes escas.» Sensus ergo Christi est, q. d. Adeo cibus illotus vel immundus non inquinat animam, uti docent Scribae, ut omne id quod in cibo immundum et impurum est, homo per faeces ejiciat et in secessum emittat: quod ergo restat, purum est, et in purum chylum, sanguinem carnemque vertitur. Ergo illum, et per illum animam inquinare nequit.

Porro, docent medici, ipsaque experientia constat, in stata aetate, puta in viris, signum sanitatis esse, cum quis tantum fere per faeces, urinam et sudores egerit, quantum per cibum ingessit; quia tunc corpus est in statu, ita ut non augeatur nec crescat; sed prioribus carnis partibus calore naturali resolutis et diffluentibus, succedunt aliae meliores et novae ex alimento et cibo: quare hic totus non egeritur saltem tunc, nam in carnem versus suo tempore consumetur, diffluet et egeretur, uti caeterae priores carnis partes. Addit S. Chrysostomus et Salmeron Christum alludere et argumentari ad hominem, scilicet ad errorem Judaeorum, qui censebant cibum immundum ex se exhalare tetrum odorem ad cor, in quo solo putabant Judaei animam residere, itaque per cor animam ipsam polluere: quare hominem non esse mundum, nisi plene facta cibi digestione et egestione; omnem enim cibum, uti ingestus est, ita vicissim egeri, q. d. Christus: Omnis cibus secundum vos, o Judaei, tandem egeritur in secessum; ergo secundum vos nequit inquinare animam, utpote quae eum a se repellat et rejiciat.

Ex hac Christi sententia ortus est error Magistri Sententiarum, qui, lib. II, dist. ult., in fine, docet singulos homines ex Adamo trahere exiguam carnis particulam, ac per eam contrahere ex eodem peccatum originale, «in quo omnes peccaverunt,» Rom. v; hanc autem particulam multiplicari in se et per seipsam augeri (utpote quae sola cuique homini sit substantialis), non vero ex cibo, cibum enim tantum esse fomentum hujus particulae, non vero alimentum vel augmentum, sed totum in secessum emitti, ut ait hic Christus: ideoque hanc particulam solam resurrecturam in die judicii. Hinc rursum colligit Christum, licet natum ex Adamo, non tamen ex eo contraxisse peccatum originale, quia particula, quam ipse traxit ex illo, pura fuit et immunis ab omni vitio et peccato. Haec omnia probare nititur ex hisce Christi verbis.

Verum haec fuse confutat D. Thomas, I part., Quaest. ult., art. 1, et Scholastici ibidem. Etiamsi enim Adam habuisset corpus instar montis, non tamen illud suffecisset ad continendum tot particulas, quot tot millenis millionibus hominum, qui ex eo assidue nascuntur, sigillatim suggerendae forent. Rursum particulae illae deberent esse incorruptibiles, cum tamen caro omnis cito corrumpatur. Quare plerique hominum nil prorsus materiae trahunt ex Adamo, contrahunt tamen ex eo peccatum originale; quia in eo fuerunt causaliter secundum seminalem rationem, quia scilicet ex eo per continuam generationem propagantur ut filii.

Denique impure et inepte haec Christi verba torquet Oecolampadius contra realem praesentiam carnis Christi in Eucharistia, dicens: «Si caro Christi est cibus noster, ergo ut cibus in secessum emittitur, quod absit.» Sed respondet Roffensis, lib. Contra eum, cap. xxix: «Christi corpus cum in Eucharistia sit modo indivisibili et impatibili, a nobis comedentibus in se non dividi, non alterari, non concoqui, ut caro communis concoquitur, ac consequenter non habere faeces quae emittantur; omnis enim coctio et mutatio fit in speciebus panis et vini, non in corpore Christi.»

Tropologice: disce hic, quam contemnenda sint oris et gustus nitores, lautitiae et deliciae, utpote quae illico in spurcum ventrem vadant, qui illas corrumpit, et in faeces sordesque convertit adeo abominandas, ut nemo eas videre, tangere vel odorari sustineat, sed in latrinas projiciat. Quare ne sit tibi curae, de quam pretiosis cibis stercus conficias, ait S. Hieronymus: nam quo pretiosiores et delicatiores sunt cibi, eo post digestionem et egestionem magis sunt fetidi et abominabiles. Exemplum illustre recenset B. Petrus Damianus, lib. VII, epist. ad Blancam comitissam, de uxore ducis Venetorum, quae in summis deliciis nutrita, adhuc vivens computruit, adeo ut nemo intolerabilem ejus fetorem ferre posset. Unde concludit: «Quid ergo sit caro, doceat ipsa caro; quodque perhibet mortua, testetur et viva.»


Versus 18: Quae Autem Procedunt de Ore, de Corde Exeunt, et Ea Coinquinant Hominem

18. QUAE AUTEM PROCEDUNT DE ORE, DE CORDE EXEUNT, ET EA COINQUINANT HOMINEM. — «De corde,» id est ex ratione et voluntate, cujus symbolum, imo sedes et officina est cor. Cor enim subministrat spiritus vitales et animales intellectui necessarios ad intelligendum, et voluntati ad amandum; imo Galenus docet sensum communem, qui intellectui proxime subservit, esse in corde, licet Aristoteles verius censeat eum esse in cerebro; sed cor cerebro subservit, et spiritus submittit.


Versus 19: De Corde Enim Exeunt Cogitationes Malae, Homicidia, Adulteria

19. DE CORDE ENIM EXEUNT COGITATIONES MALAE, HOMICIDIA, ADULTERIA, FORNICATIONES, FURTA, FALSA TESTIMONIA, BLASPHEMIAE. — Sicut enim ex fonte ebulliunt aquae, sic ex corde, id est ex voluntate, pravo affectu luxuriae, vel irae imbuta, scaturiunt malae cogitationes libidinis vel vindictae quae ex corde in os ebulliunt, dum easdem eloquimur; et ex ore in opus erumpunt, dum easdem reipsa perpetramus.


Versus 20: Haec Sunt Quae Coinquinant Hominem; Non Lotis Autem Manibus Manducare Non Coinquinat Hominem

20. HAEC SUNT QUAE COINQUINANT HOMINEM, NON LOTIS AUTEM MANIBUS MANDUCARE NON COINQUINAT HOMINEM. — Haec est conclusio, et quasi ἐπιμύθιον, id est postfabulatio, sive postparabola pandens finem et scopum parabolae, qui hic est ostendere, quod manus illotae, et cibi illoti vel immundi non contaminant hominem, sed sola impura et prava voluntas. Hinc liquet Scribas existimasse, quod ipse cibus illotus vel immundus pollueret comedentis animam, uti dixi vers. 2 et 3. Nam alioqui Christus hic non vituperat lotionem manuum ante mensam in se, cum illa ab olim omnium Gentium usu sit recepta, tum ad munditiem, tum ad sanitatem, tum ut internae puritatis convivas admoneat. Unde Virgilius, Aeneid. I:

Dant manibus famuli lymphas, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantilia villis.

Id est: famuli ministrant convivis aquam ad manus abluendas, panem in canistris afferunt, et mantilia villis tonsis apparant.

Hinc illotis manibus accumbere, sordidum, illiberale et agreste putatur, ac convivii nauseam creat. Quocirca olim non solum sacerdotes, sed et fideles omnes ante orationem lavabant manus. Unde illud: «Levantes puras manus,» I Tim. II, 8. Nam olim fideles Eucharistiam non ore, sed manu excipiebant et ori admovebant. Vide ibi dicta.

Moraliter: disce hic quam cuilibet formandum, ornandum et custodiendum sit cor, utpote quod sit officina omnis mali et boni, omnis vitii et virtutis. Quocirca senex ille apud Moschum, in Prato spirit., cap. cx, hoc singulare suis dabat monitum: «Esto inspector cordis tui,» ut nil nisi te conscio tuaque ratione probante, id illud ingrediatur vel egrediatur. Et Salomon: «Omni, ait, custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit,» Proverb. IV, 23. Vide ibi dicta.


Versus 21: Et Egressus Inde Jesus, Secessit in Partes Tyri et Sidonis

21. ET EGRESSUS INDE JESUS, SECESSIT IN PARTES TYRI ET SIDONIS, — ut declinaret iras et odia Scribarum, utque Gentilibus, quales erant Tyrii, suam doctrinam et miracula, quae Judaei et Scribae aspernabantur, impertire inciperet; sicque reprobatis Judaeis, utpote incredulis et perfidis, praedicationem et Ecclesiam suam transferret ad Gentes, reipsa docens Apostolos, ut id facerent, uti et fecerunt, Act. XIII, 46. Voluit tamen hoc latere, ut ait Marcus, tum quietis causa, ut ait Euthymius, tum ut honorem et gloriam fugeret, tum ne gravius contra se Judaeos concitaret, eisque ansam cavillandi daret, quod ipse non esset Messias Judaeis promissus, utpote qui iis relictis ad Gentes diverteret. «In partes;» Syrus, in fines; Phoenicia enim, cujus caput erat Tyrus, confinis erat Judaeae. Tyrus vergebat ad Austrum, Sidon vero ad Aquilonem. Unde utrimque multi ex Tyro et Sidone exciti fama doctrinae et miraculorum Christi, ad eum turmatim confluebant.


Versus 22: Et Ecce Mulier Chananaea a Finibus Illis Egressa Clamavit

22. ET ECCE MULIER CHANANAEA A FINIBUS ILLIS EGRESSA CLAMAVIT, DICENS EI: MISERERE MEI, DOMINE, FILI DAVID: FILIA MEA MALE A DAEMONIO VEXATUR. — «Chananaea» non ex Cana Galilaeae, sed ex Chananaeis posteris Chanaan, filii Cham, filii Noe oriunda: Chananaei enim fuere populus unus e septem, qui Palaestinam juxta mare, ut patet Numer. XIII, 30, olim incoluere et ab Hebraeis duce Josue fuere expulsi, sed non ex tota; nam mansere in Phoenicia, puta in Tyro et Sidone, quam nunquam expugnare potuere Hebraei. Unde Chanaan, filii Cham, primogenitus filius vocatus est Sidon, Sidonis urbis conditor, Genes. X, 15. Chananaei ergo idem sunt quod Phoenices. Sic enim Septuaginta, Josue V, 1, pro «reges Chanaan» vertunt «reges Phoeniciae.» Hinc Marcus, VII, 26, «Chananaeam» hanc vocat «Syrophoenissam,» (Syrus, ex Punica Syria, id est ex Phoenicia, ut habet Arabicus), vel ut quaedam Graeca habent Syram Phoenissam, quia scilicet erat ex illa Phoenicia parte quae Syriae est contermina; aut potius quia Syria complectebatur Phoeniciam, vicinasque regiones omnes quae a Mari Mediterraneo usque ad Euphraten interjacent. Erant enim et alii Phoenices extra Syriam, ut Libyophoenices et Poeni, sive Afri, qui Punica lingua, quae Hebraicae est vicina, teste S. Hieronymo et Augustino, utebantur, quos ex Phoenicibus oriundos nomen pariter ab eisdem traxisse, non est dubium. Rursum Marcus Chananaeam hanc vocat Ἑλληνίδα, id est Graecam; Arabicus, Graecam Syram; licet enim Phoenicissa esset et Syra, dicitur tamen Graeca, quia in novo Testamento, maxime apud Paulum, ut patet Rom. I, 17; Gal. III, 28, omnes Gentiles vocantur Graeci, quia Graeci olim dominabantur Phoeniciae et Syriae; ideoque lingua eorum Graeca latissime et ad Syriam usque porrigebatur. Ita S. Augustinus, epist. 200. Nam Alexander Magnus difficili et longa septem mensium obsidione cepit Tyrum in mari sitam, ideoque duo millia Tyriorum crucifixit, teste Q. Curtio, lib. IV.

CLAMAVIT (magna vox magni affectus et desiderii est index): Miserere mei, — id est meae filiae, ipsam enim amo ut me: quare ipsius cruciatus est meus cruciatus, imo mallem ipsa cruciari, quam videre illam torqueri. Quare misericordiam liberationis a daemone, quam ipsi contuleris, mihi contuleris. Parentes enim magis amant filios, quam ab iis amentur; cujus rei causam dat Aristoteles, in Oeconom., quod amor descendat, quodque parentes optent filios sibi superesse, ut post mortem in iis quasi vivant et quasi immortales sint, ac aeternitatem quamdam, quam in seipsis habere nequeunt, in filiis et nepotibus assequantur. Hic est maternus pietatis affectus, qui filiae sanitatem a Christo meruit et impetravit.

FILI DAVID, — id est o Messia! cujus proprium est opus miserorum misereri, ac ex iis daemones ejicere et homines sibi Deoque restituere, uti praedixerunt Prophetae et communi voce praedicant Judaei. Chananaea cognovit Christum esse Messiam, partim ex fama communi, partim ex instinctu Dei.

FILIA MEA MALE A DAEMONIO VEXATUR. — Arabicus: Malum habebat daemonium. Graece δαιμονίζεται, id est, est daemoniaca, a daemone agitatur. Daemon enim membra eorum quos possidet, distorquet, laniat, cruciat cum ingenti possessorum dolore et intuentium horrore; animam vero horrendis phantasmatibus et spectris, ac timoribus, moeroribus et angoribus affligit: daemon enim in Deum, ac consequenter in hominem, qui est imago Dei, immensum habet odium, unde eum laedit et cruciat quantum potest. Chananaea non addit: Veni, et libera eam; sed tantum malum filiae Christo repraesentat, reliquum ejus prudentiae et charitati committit, confidens illum opem filiae modo convenienti allaturum: qua in re magnam tum animi resignationem, tum fiduciam in Christum ostendit.


Versus 23: Qui Non Respondit Ei Verbum

23. QUI NON RESPONDIT EI VERBUM, — ut ejus fidem, spem, humilitatem et constantiam probaret, augeret, et, ut ait Chrysostomus, aliis patefaceret, imitandamque proponeret.

ET ACCEDENTES DISCIPULI EJUS ROGABANT EUM, DICENTES: DIMITTE EAM (concedendo ei quod petit, scilicet filiae a daemone liberationem), QUIA CLAMAT POST NOS. — Arabicus: in vestigiis nostris; non enim insistit, assidueque sequitur nos clamando et obtestando pro salute filiae: libera ergo et illam a dolore et labore clamandi, ac te et nos a molestia audiendi, ne nobis aures obtundat. «Verum ex corde desiderante ac fervente gemitus inenarrabiles emittuntur, quibus velut suavi musica Christus demulcetur,» ait S. Augustinus, epist. 121, cap. XV.

Dices: Marcus, cap. VII, 25, dicit eam intrasse in domum, ibique ad pedes Christi procidisse. Respondet S. Augustinus, lib. II De Cons. Evang., cap. XLIX, Chananaeam prius in domo Christum obsecrasse, ut ait Marcus, deinde Christo exeunte domo illum secutam idem a Christo flagitasse. Verius tamen videtur illam prius in via, ut hic dicitur, deinde in domo, ut indicat Marcus, supplicasse Christo. Ita Jansenius, Salmeron et alii.


Versus 24: Non Sum Missus Nisi ad Oves Quae Perierunt Domus Israel

24. IPSE AUTEM AIT: NON SUM MISSUS, NISI AD OVES QUAE PERIERUNT (Arabicus, errantes) DOMUS ISRAEL. — Syrus, quae aberrarunt a domo Israel, ut scilicet solis Israelitis, quibus quasi ovibus pascendis a Deo promissus est Messias, quasi pastor corporalem mei praesentiam, ac per consequens Evangelii et miraculorum meorum gratiam exhibeam. Unde Christus a Paulo, Rom. XV, 8, vocatur minister circumcisionis, id est circumcisorum, sive Judaeorum doctor. Ita S. Hilarius et S. Augustinus, tract. 31 in Joannem.


Versus 25: At Illa Venit, et Adoravit Eum, Dicens: Domine, Adjuva Me

25. AT ILLA VENIT, ET ADORAVIT (supplex flexis ante Christum genibus) EUM, DICENS: DOMINE, ADJUVA ME. — Chananaea a Christo repulsam passa non restitit, nec spem abjecit, sed fortius institit majoremque spem concepit, ac validius clamavit, imo constanter Christum secuta est usque in domum, ut habet Marcus, cap. VII, 24 et 25; atque hac sua constantia, humilitate et perseverantia meruit exaudiri. Deus enim invocatus saepe initio non exaudit, ut orans preces et vota continuet et augeat, utque beneficium quod petitur, eo gratius accidat, quo magis fuit desideratum et diutius postulatum: persevera ergo in oratione, et impetrabis; perseverantibus enim Deus nil negat, ut patet in Chananaea hac: fuit enim ipsa «pertinax in precibus, sapiens in responsis, fidelis in verbis,» ait S. Ambrosius, lib. V in Lucam, sub finem.

Pari modo Christus saepe animas sanctas, dum aliquid desiderant, pungit, humiliat et mortificat, ut humilius et ardentius idipsum postulent, itaque impetrent. Sapienter S. Chrysostomus, hom. 30 in Gen.: «Sive, inquit, consequamur quod petimus, sive non consequamur, perseveremus semper in oratione. Et non solum gratias agamus, si consequamur, sed etiamsi repulsam passi fuerimus. Nam cum Deus aliquid nobis denegat, non minus est, quam si concessisset. Nescimus enim nos quae nobis conducant, sicut ipse novit.»


Versus 26: Non Est Bonum Sumere Panem Filiorum et Mittere Canibus

26. QUI RESPONDENS AIT: NON EST BONUM (Graece καλόν, id est honestum, decens, congruum) SUMERE PANEM FILIORUM ET MITTERE (Graece βαλεῖν, id est projicere; Syrus, objicere) CANIBUS. — Loquitur Christus more Judaeorum, qui Gentiles (qualis erat Chananaea) quasi vilissimos idololatras appellabant canes. Est haec secunda Chananaeae repulsa a Christo facta, illaque priore acrior; pungit enim illam vocando canem, cui projici solet frustum panis. «Panem» intelligit non corporalem, sed spiritalem, scilicet Evangelii et miraculorum suorum gratiam: haec enim Judaeis solis, quasi fidelibus et filiis, a Deo erat promissa. Unde Marcus, VII, 27, addit Christum dixisse: «Sine prius saturari filios,» q. d. Sine ut prius sanem omnes Judaeos a me opem postulantes.


Versus 27: At Illa Dixit: Etiam, Domine: Nam et Catelli Edunt de Micis

27. AT ILLA DIXIT: ETIAM, DOMINE: NAM ET CATELLI EDUNT DE MICIS QUAE CADUNT DE MENSA DOMINORUM SUORUM. — Τὸ «etiam» confirmantis est. Graece enim est ναί, id est certe, profecto, q. d. Omnino ita est, verissimum dicis, mi Christe. Agnosco enim me esse vilem canem, nec par esse ut panis filiorum, id est gratia miraculorum Messiae Judaeis promissi, mihi gentili quasi cani detur; sed tamen canes et catelli (Graece enim eadem est vox κυνάρια) solent edere de micis panum, quae cadunt de mensa dominorum et filiorum suorum: nutri ergo me ut catellam tuam, quia non possum relinquere mensam Domini mei, cujus catella sum; quod si pede vel fuste abigas, secedam, sed per aliam portam ut catella rursum intrabo; verberibus non cedam. Nullum erit verbum aut verber tam asperum, quod a te me abigat, aut divellat: non te dimittam, donec mihi des quod postulo. Da igitur, o Domine benignissime! tantum micam, id est minimam gratiam sanitatis filiae meae, quae velut una mica obiter tibi apud nos Tyrios et Gentiles excidat, et a me colligatur. Mihi, inquam, gentili detur a te mica gratiae et misericordiae; Judaeis vero filiis servetur integer panis promissionis et justitiae. Stringit enim Chananaea Christum prudenter, modeste et nervose sua ipsius sententia, atque humili fide et ratiocinio ipsum vinci volentem oratione et ratione vincit, ait S. Chrysostomus; imo Christum suis verbis irretit, comprehendit et capit. Q. d. «Si canis sum, non sum aliena,» inquit Chrysostomus; canem me dicis, ergo nutri me ut canem, non possum relinquere mensam Domini mei.» Et S. Hieronymus: «Mira, ait, hujus mulieris fides, patientia, et humilitas praedicatur: fides, qua credebat sanari posse filiam suam; patientia, qua toties contempta in precibus perseverat; humilitas, quod se non canibus, sed catulis comparat. Scio, inquit, me filiorum panem non mereri, nec integros capere posse cibos, nec sedere ad mensam posse cum patre, sed contenta sum reliquis catulorum, ut per humilitatem micarum ad panis integri veniam magnitudinem.» Rursum S. Chrysostomus, hom. 17 ex variis locis in Matth.: «Non respuo opprobrium, inquit, tantum accipiam vel escam canis. Tu, fac quod debetur cani, quia canem me vocas, da mihi micas. O Domine, factus es advocatus meae postulationis, abnegando promittis.» Et Victor Antiochenus, in Marci cap. VII: «Magni, ait, beneficii loco duco, vel in canum ordine haberi. Tantae enim sunt mensae Dominicae opes, ut abunde mihi sat sit, si justorum tuorum micis frui liceat.»

Moraliter: contemplare hic ideam perfectae orationis, illamque imitare. Chananaea enim haec docet nos orare: primo, cum magna humilitate, dum canem se agnoscit; secundo, fide, quod Christum vocet filium David, id est Messiam, Deum et Salvatorem Judaeis promissum; tertio, modestia, quod jus canum et suam miseriam proponit Christo, non tamen audet conclusionem inferat, ut Christus sanet filiam, sed in Christo faciendum relinquat; quarto, prudentia, qua ipsum Christum suis verbis comprehendit ac rationem contra se factam in ipsum leniter retorsit, illamque vertit in argumentum impetrandi; quinto, reverentia, religione et devotione, qua genibus flexis supplicavit; sexto, resignatione, qua non dixit: Sana filiam meam, «sed adjuva me» eo modo quo tibi melius visum fuerit; septimo, fiducia, qua Gentilis licet, serio speravit se a Christo exauditum iri; octavo, ardore, quo clamavit ad Christum; nono, charitate, qua pro filia, quasi pro seipsa sollicita intercessit, dicens: «Miserere mei;» decimo, constantia et perseverantia, qua, licet secundo a Christo repulsa, perstitit et vehementius orando institit. Vere Chrysologus, serm. 100: «Merito, inquit, quae se canem confessa est, in hominem commutatur. Merito adoptatur in filiam, levatur et honoratur ad mensam, quae se sub mensa laudabili humilitate dejecit.» Chananaeam hanc imitatus S. Laurentius Justinianus, primus Venetorum Patriarcha, moriturus sic Deum orabat: «Felicium spirituum sedes affectare non ausim, qui speciem intuentur Sanctae Trinitatis; portio tamen aliqua creaturae tuae postulat micas suavissimae mensae tuae. Nimium mihi fuerit, et heu! quam nimium! si subtus calceos infimi electi tui loculum aliquem huic pusillo servo tuo non negaveris.» Ita habet Vita ejus apud Surium ad diem 8 januarii, cap. XI.


Versus 28: O Mulier, Magna Est Fides Tua: Fiat Tibi Sicut Vis

28. TUNC RESPONDENS JESUS, AIT ILLI: O MULIER, MAGNA EST FIDES TUA: FIAT TIBI SICUT VIS. — Marcus, VII: «Propter hunc sermonem, vade, exiit daemonium (me expellente) a filia tua.» Non potuit Christus dissimulare seque continere, sed victus ratione et oratione Chananaeae, quasi admirans exclamat: «O mulier, magna est fides tua.» «Ideo, ait S. Chrysostomus, eam repulerat, ut ad hanc vocem rerum consequentia conveniret, ut fulgente corona mulierem ornaret.» «Magna,» id est rara et eximia est fides tua, tum in se, qua, licet gentilis, credis me esse Messiam et Salvatorem mundi; tum in suis effectis, puta virtutibus, scilicet humilitate, reverentia, charitate, constantia et coeteris jam recensitis, quas ex se parit et producit fides magna; quare meruit impetrare quod petebat, et audire: «Fiat tibi sicut vis,» id est petis. Haec verba, ait Chrysostomus, sunt similia illis: «Fiat firmamentum, et factum est,» Genes., I. Unde sequitur: «Et sanata est filia ejus ex illa hora.» Vide hic efficaciam ferventis orationis, qua Jacob luctans cum Angelo eum vicit, ab eoque obtinuit benedictionem quam flagitabat, ideoque pro labore dictus est Israel, id est dominans Deo, Gen. XXXII, 28. Oratio ergo facit nos Israeles, id est dominantes Deo.

Tropologice: filia vexata a daemonio est anima tentata a diabolo et peccato polluta, ait Rabanus, quae proinde illico debet suis viribus diffidere et fidere Christo, eumque invocare cum humilitate et compunctione, ut se canem, id est vilem peccatricem agnoscat, sed ita ut non desperet de venia, imo vero eo magis speret de Christi misericordia, quo major est ejus miseria. Magnum enim medicum decet magnos morbos curare, et magnum Deum magna operari, et magnum Christum magnos peccatores sanctificare et salvare.

Allegorice: filia haec gentilis est Ecclesia Gentium, quae a salute exclusa per Dei justitiam, in eam per fenestram misericordiae irrupit effractis regni coelorum portis. Ubi magna facta est conversio: nam Judaei, qui prius erant filii, ob infidelitatem in Christum facti sunt canes, juxta illud: «Circumdederunt me canes multi,» Psalm. XXI; ideoque quasi canes comederunt ossa, id est litteram sanctae Scripturae: Gentes vero, quae erant canes, facti sunt filii, comeduntque de mensa Christi panem Eucharistiae, et sensum reconditum sanctae Scripturae quasi medullam et adipem frumenti. Ita S. Hieronymus.

ET SANATA EST FILIA EJUS EX ILLA HORA. — Marcus, cap. VII: «Et cum abiisset domum, invenit puellam (liberam a daemone, sed ejus vexatione fatigatam) jacentem super lectum,» quasi jam quiescentem securam et laetam. Sic Theophylactus: Anima peccatrix per absolutionem Christi liberata a peccato, quiescit in lecto tranquillae, serenae et hilaris conscientiae. Moralia perplura documenta ex historia colligit Jansenius in fine cap. VI Concordiae Evang.; et Salmeron, lib. VI, cap. XXIX ad calcem; et Barradius, lib. X, cap. XIV; et Vincentius Regius, Dilucidat. Evang., part. III, lib. V, cap. II, Digress. morali 1 et 2.


Versus 29: Et Cum Transisset Inde Jesus, Venit Secus Mare Galilaeae

29. ET CUM TRANSISSET INDE JESUS, VENIT SECUS MARE GALILAEAE; ET ASCENDENS IN MONTEM, SEDEBAT IBI, — tum secreti et quietis causa, tum ut in monte omnibus conspicuus, expectaret multitudinem ad se confluxuram vel praedicationis, vel sanationis causa: omnibus ergo Christus se promptum ad benefaciendum exhibet et offert. Mystice Glossa: «Mare, inquit, juxta quod venit, turbida hujus saeculi volumina significat, quod est Galilaeae, cum homines a vitiis ad virtutes transmigrant.» Et S. Hieronymus: «Ascendit, ait, in montem, ut quasi avis teneros foetus provocet ad volandum.» Et Rabanus: «Ut scilicet auditores suos erigat ad superna et coelestia meditanda, sedebatque ibi, ut demonstraret non in coelestibus requiem esse quaerendam.»


Versus 30: Et Accesserunt ad Eum Turbae Multae Habentes Secum Mutos, Caecos, Claudos

30. ET ACCESSERUNT AD EUM TURBAE MULTAE HABENTES SECUM MUTOS, CAECOS, CLAUDOS, DEBILES ET ALIOS MULTOS, ET PROJECERUNT EOS AD PEDES EJUS, ET CURAVIT EOS. — «Debiles,» Graece κυλλούς, id est mancos, membris captos. S. Joannes, cap. V, 3, vocat ξηρούς, id est aridos, qualis erat ille habens manum aridam, Matth., XII, 13. Unde Arabicus hic pro debiles habet aridos. «Et alios multos,» aliis morbis et vitiis corporis obnoxios; «et curavit eos» omnes. Ecce hic implet quod dixit vers. 26, nimirum Judaeos quasi filios saturat pane miraculorum; cum Gentilibus quasi canibus, ut Chananaeae, micam tantum dederit sanitatis.

Mystice Glossa: «Muti sunt, inquit, qui non laudant Deum; caeci, qui non intelligunt viam vitae; surdi, qui non obtemperant; claudi, per devia boni operis non recte euntes; debiles sunt, qui infirmi sunt in bonis operibus.» Praeclare B. Petrus Chrysologus, serm. 50: «Christus, inquit, venit suscipere infirmitates nostras, et suas nobis conferre virtutes; humana quaerere, praestare divina; accipere injurias, reddere dignitates; ferre taedia, deferre sanitates: quia medicus, qui non fert infirmitates, curare nescit; et qui non fuerit cum infirmo infirmatus, infirmo non potest conferre sanitatem.»


Versus 31: Ita Ut Turbae Mirarentur, Videntes Mutos Loquentes, Claudos Ambulantes, Caecos Videntes

31. ITA UT TURBAE MIRARENTUR, VIDENTES MUTOS LOQUENTES, CLAUDOS AMBULANTES, CAECOS VIDENTES, ET MAGNIFICABANT DEUM ISRAEL. — Quod exhibuisset eis Messiam, tot beneficiorum et miraculorum patratorem, Israeli, id est Jacobo ac Abrahae eorumque posteris Israelitis promissum. Graeca et Syra addunt κυλλοὺς ὑγιεῖς, id est debiles seu mancos sanos, hoc est usui membrorum restitutos.


Versus 32: Misereor Turbae, Quia Triduo Jam Perseverant Mecum

32. JESUS AUTEM CONVOCATIS DISCIPULIS DIXIT: MISEREOR TURBAE, QUIA JAM TRIDUO PERSEVERANT MECUM, ET NON HABENT QUOD MANDUCENT; ET DIMITTERE EOS JEJUNOS NOLO, NE DEFICIANT IN VIA. — Christus aegros sanaverat, jam tam sanatis, quam sanis fame laborantibus cibos exhibet: «Vult enim, ait S. Hieronymus, pascere quos curaverat, et ablatis debilitatibus jam sanis offerre cibos.» Ita perfecta sunt misericordiae Christi opera, ut nos similia facere doceat. «Misereor,» Graece σπλαγχνίζομαι, Hebr. מרחם אני merachem ani, vel נכמרו רחמי nichmeru rachamai, id est intimis visceribus commoveor et misereor turbam hanc mei causa famentem; me enim jejuna sequitur toto triduo. Vide hic ardens populi studium erga Christum, qui ita ejus doctrinae intendit, ut cibi suique obliviscatur, ac vicissim indefessum Christi erga eos laborem et ardorem, quod toto triduo sine quiete, refectione et somno praedicet, et sanet aegros quoslibet in turba. Porro, Christus curat primo animas, deinde corpora. Idem faciat praelatus et pastor. Ad Christi enim providentiam pertinet implere illud a se sancitum: «Quaerite primum regnum coelorum et justitiam ejus; et haec omnia adjicientur vobis,» Matth., VI, 33.

Sic S. Carolus Borromaeus sui obliviscens, totum se sui populi obsequiis impendebat. Unde tempore orationis quadraginta horarum integras quadraginta horas in templo praedicando, orando, celebrando, etc., sine somno et cibo perdurabat, ut habet ejus Vita; nimirum mens Deo et divinis operibus intenta, famem non sentit, quia fide et charitate pascitur, juxta illud Christi Samaritanam instruentis: «Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus,» Joan., cap. IV, 34.

QUIA TRIDUO JAM PERSEVERANT MECUM, ET NON HABENT QUOD MANDUCENT. — «Etsi enim, ait S. Chrysostomus, quando venerunt, cibos habuerunt; tamen consumpti jam erant, et propter hoc non in prima aut secunda die hoc fecit, sed in tertia; quando jam omnia erant consumpta, ut prius ipsi in necessitate constituti, cum ampliori desiderio susciperent quod fiebat.» Verum in tanta multitudine verisimile est multos nil ciborum tulisse secum, ideoque per triduum mansisse jejunos, utpote illectos charitate et dulcedine Christi. «Deficient in via, quidam enim ex eis de longe venerunt,» ait Marcus, VIII, 3.

Mystice Remigius: «Peccatores, ait, per poenitentiam conversi, in cursu labentis saeculi pereunt, si absque sacrae doctrinae pabulo dimittantur.» Glossa vero: «Prius, ait, Dominus aufert debilitates, et postea cibat, quia prius removenda sunt peccata, et postea anima verbis Dei nutrienda.»


Versus 33: Unde Ergo Nobis in Deserto Panes Tantos, Ut Saturemus Turbam Tantam?

33. ET DICUNT EI DISCIPULI: UNDE ERGO NOBIS IN DESERTO (comparemus) PANES TANTOS, UT SATUREMUS TURBAM TANTAM? — Arabicus: Unde inveniemus panem in deserto, qui satiet hanc turbam? «Tantos,» id est tam multos, aeque enim multitudo, sive numerus est quantitas ac magnitudo; quantitatis enim duae sunt species: dividitur enim quantitas in continuam, qualis est magnitudo; et discretam, qualis est multitudo, sive numerus. Discipuli humana ratione rem metientes, putabant esse impossibile tot panes reperire in deserto, sed Christus in necessitate, cum deficiunt humana praesidia, sufficit divina; interim discipulorum aestimatio impossibilitatis illustravit hoc Christi miraculum.


Versus 34: Quot Habetis Panes? Septem, et Paucos Pisciculos

34. ET AIT ILLIS JESUS: QUOT HABETIS PANES? AT ILLI DIXERUNT: SEPTEM, ET PAUCOS PISCICULOS. — Syrus: Modicum piscium minutorum. Panes hi videntur fuisse Apostolorum, q. d. «Quot habetis panes,» ad familiam nostram alendam comportatos? quia enim Christus crebro secedebat in desertum, hinc Apostoli aliquid annonae secum deferebant, sed modicum et exile. Vide cap. XVI, 7.

SEPTEM. — In priore panum multiplicatione, cap. XIV, 17, erant quinque panes duntaxat, hic vero sunt septem; sed Christo tam facile fuit multiplicare hos quam illos: voluit enim variari numerum tam panum, quam hominum, ne unum idemque videretur utrobique miraculum, sed duo.

Mystice: S. Bernardus, serm. De Septem Panibus, per eos accipit septem dona Dei: «Primus panis, inquit, verbum Dei, in quo vita hominis est, sicut et ipse testatur. Secundus panis obedientia est: ‹Quoniam meus cibus est,› inquit, ‹ut faciam voluntatem ejus qui misit me.› Tertius panis, meditatio sancta, de qua scriptum est: Cogitatio conservabit te; et quae alio in loco nominari videtur panis vitae et intellectus. Quartus panis, orantium lacrymae. Quintus vero poenitentiae labor est. Sextus panis est jucunda unanimitas socialis: panis, inquam, ex diversis granis confectus, fermentatus utique sapientia Dei. Porro, septimus panis est Eucharistia: ‹Quoniam panis,› inquit, ‹quem ego do, caro mea est pro mundi vita.›»

Idem sequenti sermone septem panes de Dei misericordiis interpretatur. Prima misericordia Dei, inquit, est quod me a multis peccatis praeservavit in quae alioquin incidissem; secunda, quod peccantem et peccata dissimulavit; tertia, quod ad poenitentiam excitavit; quarta, quod poenitentem recepit in gratiam; quinta, quod dederit gratiam continendi, ne in pristina peccata relaberer; sexta, quod dederit munus bene conversandi; septima, quod indigno dederit ex tot beneficiis ad coelestia speranda praesumere. Idem, serm. 3, simili modo mystice septem misericordiarum fragmenta assignat.


Versus 35: Et Praecepit Turbae, Ut Discumberet Super Terram

35. ET PRAECEPIT TURBAE, UT DISCUMBERET SUPER TERRAM, — sedendo eo modo et situ, quo solent pransuri, sed sine mensa, vasisque mensalibus, uti fiebat in statu legis naturae tempore Adae. Christus enim suos reficit ad sufficientiam et ad necessitatem, non ad voluptatem et luxum.


Versus 36: Et Accipiens Septem Panes et Pisces, et Gratias Agens, Fregit

36. ET ACCIPIENS SEPTEM PANES ET PISCES, ET GRATIAS AGENS, FREGIT ET DEDIT DISCIPULIS SUIS, ET DISCIPULI POPULO. — «Gratias agens,» Graece εὐχαριστήσας, id est cum gratias egisset, invocando Dei Patris opem ad novam gratiam multiplicationis panum. Syrus: laudavit Deum. Qui enim gratus est gratiasque agit de beneficio accepto, novum meretur accipere. Per synecdochen ergo sub gratiarum actione, velut una et prima orationis specie et parte, caeteras omnes intellige, ac praesertim postulationem novi concursus, ad novum hoc miraculum patrandum. Poterat Christus ut Deus, per se suoque nutu multiplicare panes, sed qua homo more suo orat Deum, ut vim ad hoc miraculum suggerat. Quare plane videtur Christus post gratiarum actionem, signando panes cruce, eos benedixisse, ac benedicendo multiplicasse sensim et continue inter frangendum et distribuendum, uti fecit cap. XIV, vers. 19: «Aspiciens in coelum, inquit, benedixit, et fregit, et dedit.» Unde Arabicus hic pro gratias agens vertit benedixit, scilicet panem et pisces.


Versus 37: Et Comederunt Omnes, et Saturati Sunt; et Quod Superfuit de Fragmentis, Tulerunt Septem Sportas Plenas

37. ET COMEDERUNT OMNES, ET SATURATI SUNT; ET QUOD SUPERFUIT DE FRAGMENTIS, TULERUNT SEPTEM SPORTAS PLENAS. — Tot scilicet, quot fuerant panes; ac proinde tantum panis superfuit, quantum initio Christo oblatum fuit, imo amplius: quaelibet enim sporta (quae onus est justum hominis, sive manus portantis) plusquam unum panem continebat; imo Franciscus Lucas opinatur sportam, Graece σπυρίδα, fuisse duplicem cophini, esseque onus quod a duobus portatur. Arabicus tamen pro septem sportas vertit septem cophinos. Voluit Christus colligi fragmenta et micas, tum in memoriam miraculi, tum ut nihil de donis Dei deperiret, tum ut doceret nos esse frugi et frugaliter Dei creaturis cibisque uti. Ex hoc Christi jussu, in religionibus nonnullis statutum est, ut post mensam quisque micas suas in lancem colligat.

Audi quid in Vita S. Odonis, abbatis Cluniacensis, cap. XIV, narratur (extat apud Surium die 28 novemb.): «Micas ex panum sectione decidentes singuli diligenter colligebant, et ante lectionis finem cum benedictione sumebant: finita lectione, nec illas, nec cibum ullum quispiam capere ausus erat. Has autem micas aliis cibis sacratiores existimabant propter miraculum.» Hoc autem miraculum sic se habuit: Monacho moribundo, qui micas pro consuetudine non comedebat cum bene valeret, sed sinebat a mensa cadere, daemon sacculum micarum plenum ostentavit saepius terrens hominem, et se crucis signo munire ac vociferari cogens. Ex eo die magno studio micae illae colligebantur.

Ibidem, cap. XVII, narratur aliud miraculum, scilicet micas in manu religiosi eas studiose asservantis, in margaritas fuisse conversas, quae postea ornamento cuidam Ecclesiae intextae sunt. S. Franciscus in visu vidit se micas panum colligere, ac coelitus jussus ex omnibus unam hostiam conficere, eamque in fratres distribuere, vidit eos qui illum respuebant, lepra notari, mox visioni explicationem hanc a Deo accepit: Micae sunt verba Evangelica, hostia est regula, lepra est iniquitas. Ita S. Bonaventura in ejus Vita, cap. III, in fine. Vide nostrum Julium Nigronium, tract. De Cura minimorum.


Versus 38: Erant Autem Qui Manducaverant Quatuor Millia Hominum

38. ERANT AUTEM QUI MANDUCAVERANT QUATUOR MILLIA HOMINUM EXTRA (praeter) PARVULOS ET MULIERES. — Vide dicta cap. XIV, 21. Moralia quae ibidem versibus praecedentibus recensui, etiam huic loco et miraculo adaptanda sunt.


Versus 39: Et Dimissa Turba, Ascendit in Naviculam, et Venit in Fines Magedan

39. ET DIMISSA TURBA ASCENDIT IN NAVICULAM, ET VENIT IN FINES MAGEDAN. — Graece Magdala; Arabicus Magedal. Saepe enim litterae M et N liquescunt in L, uti ostendi Cantic. VI, 12, in voce Sunamitis et Sulamitis. Magedan est oppidum ultra mare Galilaeae, situm juxta Gerasan; nunc Magedena regio dicitur, ait S. Hieronymus in Locis Hebr. Marcus, VIII, 10, pro Magedan habet Dalmanutha, sive quod unus idemque locus fuerit binomius, ut vult S. Augustinus, unde et nonnulli codices in Marco pro Dalmanutha habent Magedan; sive potius quod haec erant duo loca, sive oppida, sed vicina, ac Christus venerit in fines utriusque, quia appulit ad litus, quod utrique oppido vicinum erat. Perperam Brocardus, Itinerario, censet Magedan esse Medan, id est aquas Dan, nimirum fontem illum ex quo Jordanis oritur, quem Josephus Phialam vocat; nam Medan et origo Jordanis longissime distat a mari Galilaeae, cui adjacebat Magedan. Perperam quoque nonnulli censent Magedan esse Mageddo, ubi caesus est Josias, rex Juda; nam Magedan est ultra Mageddo cis mare Galilaeae, ac longe ab eo distat: adjacet enim torrenti Cison, ac vicinum est Caesareae et mari Mediterraneo. Vide Tabulas Geographicas Adrichomii. Hic versus spectat ad caput sequens. Unde multi ab eo inchoant cap. XVI. In Magedan enim contigit Scribarum petitio signi de coelo, quae sequitur.