Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Pharisaei a Christo petunt signum e caelo, quibus ipse dat signum Jonae. Secundo, vers. 8, monet discipulos ut caveant a fermento, id est mala doctrina Pharisaeorum. Tertio, vers. 13, eos rogat, quem se esse censeant? Petrus respondet: Tu es Christus, Filius Dei vivi; quare Christus promittit ei Ecclesiae Petram et claves caeli. Quarto, vers. 21, praedicit suam passionem et resurrectionem, suosque vocat ad crucem.
Textus Vulgatae: Matthaeus 16:1-28
1. Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes; et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis. 2. At ille respondens, ait illis: Facto vespere, dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim caelum. 3. Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum. 4. Faciem ergo caeli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Et relictis illis, abiit. 5. Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6. Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. 7. At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia panes non accepimus. 8. Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos, modicae fidei, quia panes non habetis? 9. Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? 10. neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? 11. Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? 12. Tunc intellexerunt, quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. 13. Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi; et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? 14. At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex Prophetis. 15. Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? 16. Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. 17. Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. 18. Et ego dico tibi: Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. 19. Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. 20. Tunc praecepit discipulis suis, ut nemini dicerent, quia ipse esset Jesus Christus. 21. Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Hierosolymam, et multa pati a senioribus, et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. 22. Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum, dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. 23. Qui conversus, dixit Petro: Vade post me, satana, scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum. 24. Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. 25. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 26. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? 27. Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. 28. Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
Versus 1: Et Accesserunt ad Eum Pharisaei et Sadducaei Tentantes
1. ET ACCESSERUNT AD EUM (in Magedan, cap. XV, vers. ult.) PHARISAEI ET SADDUCAEI (de quibus dixi cap. III, vers. 7) TENTANTES; ET ROGAVERUNT EUM UT SIGNUM DE CAELO OSTENDERET EIS. — Idem rogarunt cap. XII, 38. Sed hic rursum rogant occasione miraculi multiplicationis panum, quod paulo ante Christus patrarat. Cum enim hoc viderent passim a turbis, quae praesentes et panum participes fuerant, celebrari, ut illud apud populum elevarent, dixerunt illud signum esse terrestre, posseque a daemone, qui in terra dominatur, fieri: insinuabant ergo Christum esse Magum, et ope daemonis multiplicasse panes, caeteraque sua mira patrasse, ut colligitur ex cap. XII, 24. Petunt igitur a Christo signum de caelo, ut Deus, qui regnat in caelo, per illud attestetur Christo eum a se missum et caelestem ejus esse doctrinam: quod si fecerit, se credituros in eum quasi Messiam et populum in eamdem fidem inducturos. Sed Sadducaei, utpote athei, censebant nullum posse dari signum e caelo a Deo, cui illorum opinione nullus erat; Pharisaei censebant posse dari hoc signum, sed non dandum a Christo, utpote qui vel non erat Messias, vel si erat, nollet eorum petitioni annuere, uti noluerat cap. XII, 38; quare putabant se populo persuasuros Christum non posse edere signum de caelo, ac consequenter non esse missum a Deo, sed a daemone. Caetera vide explicata cap. XII, 38. Aliter Lyranus, qui censet Judaeos astrologiae judiciariae deditos, petiisse a Christo signum quo ex astris ostenderet se esse Messiam; in astris enim designasse et quasi scripsisse Deum omnem suam providentiam circa res humanas totumque ordinem universi. Verum nihil tale hic innuit Matthaeus. Proprie videntur Pharisaei allusisse ad manna, ut colligitur ex Joan. VI, 30, 31, q. d. O Jesu, multiplicasti quidem panes in terra, sed da signum e caelo, scilicet plue manna de caelo, uti fecit Moses, sic ostendes te Mosi esse similem, novumque Evangelii tui legislatorem a Deo missum. Ita Remigius, Beda, Abulensis.
Versus 2: At Ille Respondens, Ait Illis: Facto Vespere, Dicitis: Serenum Erit
2. AT ILLE RESPONDENS, AIT ILLIS: FACTO VESPERE, DICITIS: SERENUM ERIT (crastino mane), RUBICUNDUM EST ENIM CAELUM. — Ratio physica est, quod rubor caeli, id est aeris, indicet nubes esse raras, ideoque facile tota nocte consumendas vel dissipandas, ac consequenter mane fore serenum, utpote nube vacuum. Rubor enim est medius color inter nigredinem et albedinem. Nigredo nubium significat nubes esse spissas et densas, utpote per quas radii solis penetrare nequeant, ideoque opacas et solutu difficiles: albedo indicat eas esse rarissimas, utpote per quas radii solis transparent et tralucent: rubedo indicat eas nec esse plane densas, nec rarissimas, sed rarescere, ideoque partim solem per eas transparere, partim excludi; rubedo enim habet aliquid nigredinis et aliquid albedinis, ex utraque enim commista est: quatenus accedit ad nigredinem, solis radios excludit; quatenus accedit ad albedinem, eosdem admittit et transmittit.
Versus 3: Et Mane: Hodie Tempestas, Rutilat Enim Triste Caelum
3. ET MANE: HODIE TEMPESTAS (erit pluviae aut venti), RUTILAT ENIM TRISTE CAELUM. — Graece est idem verbum, quod praecessit vers. 2, πυῤῥάζει, id est rubicundum est; στυγνάζων, id est maestitiam afferens caelum. «Rutilat» ergo, id est rubet, ut vertit Syrus et Arabicus. Rutilus enim color est rubeus, quia rubedo rutilat, id est splendescit. Sic Ovidius, lib. V Metamorph.: «Cruor rutilus,» inquit, id est rubeus; et «capilli rutili,» id est rubei, lib. II Metamorph. «Et Mars rutilus,» id est rubeus et cruentus, apud Ciceronem in Somnio Scipionis. «Et flamma rutila,» id est rubea et splendens, lib. II Fast. Ratio physica est, quod caelum, si vespere rubeat, indicet raras esse nubes, ideoque nocte, utpote quae prolixa est, consumendas: sol enim occidens et abiens nequit eas liquare; sin mane rubeat, indicat nubes esse raras quidem, sed tamen ita densas, ut a sole oriente nequeant consumi, sed illi resistant, quare mox a sole increscente et incalescente resolvendas in pluviam aut ventum. Ex eo enim quod per penetrationem radiorum solis rarefactae sunt, liquet eas viciniores esse, ut in pluviam aut ventum resolvantur a sole, quam ut ab eo alio propellantur. Audi Plinium, lib. XVIII De Praesagiis temporum, cap. XXXV: «Si sol purus occidit, serenitatis signum est. Si occubuit pridie nitido caelo, et oritur eodem, tunc certius argumentum serenitatis. Si sol in ortu appareat major, quam solet, si quasi caeruleo colore imbutus prodeat vel occidat, imbrem; si igneo, Euro nuntiat. Cum ante illius ortum rubescunt nubes, venti erunt; cum expallescunt, vel nigrae rubentibus intermiscentur, pluviam spondent.» Ex luna similia haec accipe praesagia: «Si splendens exorta puro nitore fulsit, serenitatem; si rubicunda, ventos; si nigra, pluvias portendere creditur,» aiunt nostri Conimbricenses in Meteor., tract. VII, cap. III. Aliam causam planiorem horum duorum dissimilium, cur scilicet rubor caeli vespertinus sit index serenitatis, matutinus vero tempestatis, dat Abulensis hic, Quaest. VIII: Ratio, inquit, primi est, quia rubor, qui apparet ad vesperum in aere, signat desiccationem aeris, et ideo materia grossa vaporum, quae in aquam vertibilis erat, est jam desiccata, ita ut inflammetur, quod est rubefieri; et ita non est proxime disposita, ut pluvia ex illa fiat, et sic est signum propinquum serenitatis. Ratio secundi est, quia quando caelum mane rutilat, est materia inspissata, et non est illa desiccata, quia non est rubea sicut nubes rubeae, quae apparent occidente sole; sed est materia turbida aliqualiter et aliqualiter rubea, et ita est materia irregularis, quae calore solis soluta cadit in pluvias, quantum ad partem turbidam et grossam, vel solvitur in ventos, quantum ad partem aliqualiter desiccatam et rutilantem; vel propter humidam materiam circumstantem totum simul vertitur in pluvias, et ita fit tempestas, quia tempestas non solum dicit pluvias, sed etiam ventos impetuosos cum aqua; atque hoc innuit Noster, dum sagaciter vertit «rutilat».
Symbolice idem Abulensis, Quaest. IX: «In primo, ait, adventu Christi fuit serenitas gratiae; in secundo, ad judicium erit tempestas vindictae et gehennae, quam in reprobos detonabit Christus judex.» Sic et S. Augustinus in Quaest. Evang. hic.
FACIEM (externam formam et speciem) ERGO CAELI DIJUDICARE NOSTIS; SIGNA AUTEM TEMPORUM NON POTESTIS SCIRE. — «Signa temporum» vocat signa temporis adventus Messiae; sive «temporum,» id est septuaginta hebdomadarum Danielis, vaticinii patriarchae Jacob, Genes. XLIX, 10, et caeterorum Prophetarum. Haec enim vaticinia uti et miracula, quae per singulos dies patrabat Christus, plane convincebant Messiam jam venisse, ipsumque esse Messiam. Hic versus legendus est per interrogationem, non sine ea assertive, uti legit Lyranus, qui sic explicat, q. d. Vos Judaei dediti astrologiae, vultis ex astris cognoscere tempus adventus Messiae; at erratis. Ex astris enim possunt sumi praesagia serenitatis vel tempestatis, at non adventus Messiae. Sed hoc parergum est: est enim hic argumentum a minori ad majus, q. d. Si ex signis caeli, o Pharisaei, nostis dijudicare futuram serenitatem vel tempestatem: ergo multo magis ex oraculis Prophetarum meisque miraculis potestis et debetis agnoscere me esse Messiam. Haec enim illis sunt clariora et certiora. Ita S. Hilarius, Hieronymus, Euthymius; et sat patet ex Luc. XII, 56, ubi Christus ait: «Hypocritae, faciem caeli et terrae nostis probare; hoc autem tempus (adventus mei, qui sum Messias) quomodo non probatis?» Sic et hodie multi sunt in rebus terrenis lynces, in divinis talpae; prudentes in saeculo, insipientes in caelo; oculatissimi in congerendis nummis, ignorantissimi in colendo numine. Hi sapiunt in bursa, desipiunt in conscientia. Aliter explicat S. Chrysostomus, hom. 54, haec «signa temporum,» q. d. Alia sunt signa temporis praesentis, alia futuri: signa curationum, quae ego edo, sunt temporis praesentis: signa vero temporis futuri, erunt signa in caelo, quae vos postulatis, o Scribae: tunc enim erunt signa in sole, luna et stellis, Lucae XXI. Facitis ergo sicut Thales, qui, caelum contemplans eundo, in foveam incidit: sic et vos futura spectantes, et praesens gratiae tempus negligentes, ruitis in gehennam.
Versus 4: Generatio Mala et Adultera Signum Quaerit
4. GENERATIO MALA ET ADULTERA SIGNUM QUAERIT, ET SIGNUM NON DABITUR EI, NISI SIGNUM JONAE PROPHETAE. — Hunc versum iterat Christus, jam enim eum audivimus cap. XII, vers. 39, ubi eum explicui.
ET RELICTIS ILLIS, ABIIT. — Ex Magedan conscensa navi trajecit mare Galilaeae, et in citeriorem ejus ripam, unde venerat, rediit, ut patet ex vers. sequenti. Unde Marcus, cap. VIII, 13, ait: «Et dimittens eos, ascendit iterum navim, et abiit trans fretum.» Iterum enim, iterumque hoc mare trajiciebat Christus, ultro citroque meabat et remeabat, ut Galilaeos tam cis mare, quam ultra mare habitantes erudiret, juxta oraculum Isaiae, cap. IX, 1, quod citavit Matthaeus, IV, 14.
Versus 5: Et Cum Venissent Discipuli Ejus Trans Fretum, Obliti Sunt Panes Accipere
5. ET CUM VENISSENT DISCIPULI EJUS TRANS FRETUM, OBLITI SUNT PANES ACCIPERE. — «Cum venissent,» Graece ἐλθόντες, id est cum ivissent, puta cum navim conscendissent ad transfretandum: in navi enim haec contigisse patet ex circumstantiis; in navi enim et navigatione longiore egebant pane et cibo, nam in portu eum abunde erant inventuri. Idem patet ex Marci VIII, 16 et sequent. Est Hebraismus; Hebraea enim verba saepe actum non perfectum, sed inchoatum, vel destinatum significant, ut dixi in Canonibus. Sic hic «cum venissent,» id est cum venire coepissent, cum proficiscerentur, «obliti sunt,» quia eis reficiendi corporis necessitas, intentione Dominici comitatus, et dulcedine veri panis, qui cum eis erat, id est Christi, mente exciderat, ait Anselmus.
TRANS FRETUM, — trans mare Galilaeae, scilicet Bethsaidam, ut ait Marcus, cap. VIII, 22.
Versus 6: Qui Dixit Illis: Intuemini et Cavete a Fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
6. QUI DIXIT ILLIS: INTUEMINI (Graece ὁρᾶτε, id est videte, ut vertit Noster in Marco) ET CAVETE A FERMENTO PHARISAEORUM ET SADDUCAEORUM. — «A fermento,» id est a doctrina, ut explicat vers. 12; ab hac caveri jubet, non quatenus Pharisaei legem Mosis docebant et explicabant: sic enim eos audiri, eisque obediri jubet, cap. XXIII, 2; sed quatenus illam suis vanis et legi Dei contrariis traditionibus, quasi acido fermento, inquinabant, ac per eas inficiebant et vitiabant mentes auditorum, quam Lucas, cap. XII, 1, vocat hypocrisim: «Attendite, ait, a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis;» quia Pharisaei externas tantum caeremonias et apparentem sanctitatem spectabant, neglecta interna animi puritate, ait Beda. Audi Hieronymum: «Hoc est fermentum, de quo Apostolus loquitur: Modicum fermentum totam massam corrumpit. Istiusmodi fermentum (quod omni ratione vitandum est) habuit Marcion et Valentinus, et omnes haeretici. Fermentum hanc vim habet, ut si farinae mixtum fuerit, quod parvum videbatur, crescat in majus, et ad saporem suum universam conversionem trahat; ita et doctrina haeretica, si vel modicam scintillam in tuum pectus jecerit, in brevi ingens flamma crescit, et totam hominis possessionem ad se trahit.»
Versus 7: At Illi Cogitabant Inter Se, Dicentes: Quia Panes Non Accepimus
7. AT ILLI COGITABANT INTER SE (Marcus habet, cap. VIII, 16, διελογίζοντο πρὸς ἀλλήλους, id est disputabant, vel disceptabant ad invicem), DICENTES: Quia panes non accepimus. — Hugo et Dionysius sic exponebant, q. d. Ideo Christus dixit: Cavete a fermento Pharisaeorum, quia panes non accepimus, nec vult nos panes accipere a Pharisaeis. Simplicius alii, q. d. Discipuli, audita mentione fermenti facta a Christo, recordati sunt se oblitos esse panes in navim inferre, ac metuentes, ne Christus in desertum locum more suo navigaret, solliciti erant quomodo panes ibidem necessarios compararent, ac inter se hac de re disceptabant, et forte unus in alterum culpam oblivionis panum conjiciebat; ubi dupliciter peccabant. Primo, quod nimis de panibus essent solliciti, nec satis fiderent Christo, cum tamen paulo ante experti essent ejus potentiam et providentiam in multiplicandis panibus. Secundo, quod censerent Christum loqui de corporali fermento et pane, cum ille de spirituali loqueretur: unde de utroque corripiuntur et corriguntur a Christo, uti sequitur.
Versus 8: Quid Cogitatis Inter Vos, Modicae Fidei, Quia Panes Non Habetis?
8. Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis INTER VOS, MODICAE FIDEI, QUIA (quod) PANES NON HABETIS? — Graece, οὐκ ἐλάβετε, id est non accepistis: sic et Syrus. «Sciens,» per vim divinitatis suae, non enim audierat eos hac de re colloquentes. «Modicae fidei,» quasi ego de panibus corporeis locutus sim, de iisque velim vos esse sollicitos; aut quasi ego de iis vobis nequeam, aut nolim providere in mari, vel in deserto?
Versus 9: Nondum Intelligitis, Neque Recordamini Quinque Panum in Quinque Millia Hominum
9. Nondum intelligitis (tum phrasim meam de fermento, tum meam curam de providendo vobis panes), NEQUE RECORDAMINI QUINQUE PANUM IN QUINQUE MILLIA HOMINUM (scilicet distributorum. Graece: Neque recordamini quinque panes quinque millium, quibus scilicet quinque millia hominum pavi), ET QUOT COPHINOS (reliquiarum) SUMPSISTIS? — Utique duodecim, q. d. Ego qui tunc non tantum multiplicavi, sed et restitui panes in fragmentis, quae feci esse residua, idem nunc et quovis tempore possum facere.
Versus 10: Neque Septem Panum in Quatuor Millia Hominum
10. NEQUE SEPTEM PANUM IN QUATUOR MILLIA HOMINUM (Graece τετρακισχιλίων, id est quatuor millium, quibus scilicet quatuor millia hominum alui) ET QUOT SPORTAS SUMPSISTIS? — Utique septem, tot quot fuerant panes. Constanter tam Matthaeus quam Marcus hic nominant sportas, in priori vero miraculo cophinos: unde liquet sportas aliud vasis et mensurae genus fuisse a cophinis.
Versus 11: Quare Non Intelligitis, Quia Non de Pane Dixi Vobis
11. QUARE NON INTELLIGITIS, QUIA (quod) NON DE PANE DIXI VOBIS (cum dixi id quod sequitur): CAVETE A FERMENTO SCRIBARUM ET PHARISAEORUM? — Ex fermento enim fit panis communis et usualis; q. d. Debueratis ex meis sermonibus et actibus cognoscere me non loqui de fermento et pane terreno, utpote vili et exili, sed spirituali, qualis est doctrina.
Versus 12: Tunc Intellexerunt, Quia Non Dixerit Cavendum a Fermento Panum
12. TUNC INTELLEXERUNT, QUIA (quod) NON DIXERIT CAVENDUM A FERMENTO PANUM, SED A DOCTRINA PHARISAEORUM ET SADDUCAEORUM. — Correptio enim Christi acuit discipulorum mentem, et vexatio dedit intellectum.
Versus 13: Venit Autem Jesus in Partes Caesareae Philippi
13. VENIT (Graece ἐλθών, id est cum venisset) AUTEM JESUS IN PARTES (Syrus, in loca) CAESAREAE PHILIPPI; ET INTERROGABAT DISCIPULOS SUOS, DICENS: QUEM DICUNT HOMINES ESSE FILIUM HOMINIS? — Caesarea Philippi urbs est Phoeniciae sita ad radices Libani, quae primo dicta est Dan, eo quod a Danitis, id est a tribu Dan astu sit capta, Judic. cap. XVIII, quodque ibi sit confluxus duorum rivulorum, scilicet Jeor et Dan, qui juncti Jordanem efficiunt: ibi ergo origo est Jordanis. Verum quia Gentilibus notior erat Pan, deus pastorum, quam Dan, tribus Hebraea, hinc ab eis dicta est Paneas; deinde Philippus, Herodis Ascalonitae filius ac Itureae et Trachoniditis tetrarcha, eamdem a se auctam suae tetrarchiae metropolim constituit, et in gratiam Caesaris Tiberii Caesaream nuncupavit, imitatus patrem suum Herodem Ascalonitam, qui urbem a se conditam in loco prius dicto Turris Stratonis, inter Doram et Joppem, juxta mare Mediterraneum, in honorem Caesaris Augusti Caesaream nuncupavit, quae uti antiquior et nobilior erat, sic et absolute Caesarea Palestinae vocatur in Actis Apostolorum, et a Josepho: quare ad ejus distinctionem haec dicta est Caesarea Philippi, quae erat terminus terrae Chanaan Judaeis a Deo promissae ad septentrionem, sicut Bersabee erat ejusdem terminus ad meridiem. Unde toties in Scriptura dicitur «a Dan (id est Caesarea Philippi) usque ad Bersabee.» Hac de causa multi vicini Gentiles, praesertim Phoenices ad hanc urbem confinebant, uti in limitibus regionum fieri solet; ideoque Christus ad illam hic secessit, tum ut Gentiles pariter ac Judaeos doceret, tum ut liberius de Messia, quem Judaei quasi regem suum exspectabant, loqueretur. In Judaea enim periculosum fuisset hac de re loqui; ac Scribae Christum apud praesides Romanos affectati regni accusassent, eumque reum majestatis apud Tiberium Caesarem peregissent. Rursum haec Caesarea, olim Dan dicta, sedes fuerat idololatriae, ut patet Judic. XVIII, 29 et seq. Christus ergo ab hac labe voluit eam expurgare, et Dei cultricem, imo initium et matricem Gentium Christianarum efficere: unde hujus urbis civis fuit haemorrhoissa, quam Christus a fluxu sanguinis sanavit, cujus miraculi imago quotidianis miraculis illustris ab haemorrhoissa ibidem erecta, perstitit usque ad Julianum Apostatam, qui in odium Christi illam dejecit, teste Eusebio, lib. V, cap. XX; postea haec urbs ab Herode Agrippa aucupante gratiam Neronis, dicta est Neronia, sive Neronias, nunc a Turcis occupata Belinas nuncupatur.
QUEM DICUNT HOMINES ESSE FILIUM HOMINIS? — Ita legendum cum Romanis sine «me,» quod nonnulli ex Graeco addunt; hoc enim intelligitur in τῷ Filium hominis, id est me, qui studio humilitatis soleo me Filium hominis nuncupare, ut dixi cap. VIII, et maxime hic ita me voco, ut explorem vestram, o Apostoli, de me fidem. Unde Lucas, cap. IX, 18, habet: «Quem me dicunt esse turbae?» Neque enim vis facienda est in articulo Graeco τόν, ut vult Beza, qui vertit illum Filium hominis, scilicet Messiam Judaeis promissum. Minus recte Syrus haec dividit legitque per interrogationem hoc modo: «Quid dicunt de me homines, quod sim Filius hominis?» Christus enim hic non rogat, sed asserit, vocatque se Filium hominis; sed ulterius quaerit quid de se sentiant homines, id est vulgus hominum.
Versus 14: At Illi Dixerunt: Alii Joannem Baptistam, Alii Autem Eliam
14. AT ILLI DIXERUNT: ALII JOANNEM BAPTISTAM, ALII AUTEM ELIAM, ALII VERO JEREMIAM, AUT UNUM EX PROPHETIS. — Videbat vulgus Judaeorum jam aliquot centenis annis, puta paulo post captivitatem Babylonicam (quando prophetaverunt Zacharias et Malachias, qui fuere ultimi Prophetae) apud Judaeos defecisse prophetiam et Prophetas, aeque ac arcam Testamenti, et oraculum ex propitiatorio. Quare Christum putabant non esse novum Prophetam, sed aliquem ex veteribus: horum enim virtutes, miracula et doctrinam videbant in Christo. Pauci vero erant illi, qui certo credebant ipsum esse Messiam; longe plures enim id non credebant, offensi Christi paupertate et humilitate: putabant enim Messiam venturum cum pompa regia quasi filium Salomonis, uti etiamnum putant et exspectant Judaei; quare quod subinde dixerunt aliqui e populo visis tot Christi miraculis: «Numquid hic est Filius David?» Matth. XII; et: «Hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum,» Joan. VI, transiens et subitanea fuit eorum vox, elicita ex praesenti miraculo, non perseverans et constans sententia. Vulgus enim est mobile, et ad omnem auram flectitur. Ita Abulensis. Putabant ergo animam alicujus e Prophetis migrasse in Christum per μετεμψύχωσιν, id est transanimationem Pythagoream, qua anima defuncti censebatur migrare in aliud corpus melius vel vilius secundum merita prioris vitae. Ita Jansenius, Cajetanus et Baronius. Vel potius putabant aliquem e Prophetis resurrexisse, ipsumque esse Jesum, quasi Jesus reipsa esset Joannes Baptista, Elias, vel Jeremias. Credebant enim Judaei et Pharisaei mortuorum resurrectionem, ut patet II Machab. VII, licet eam negarent Sadducaei, Act. XXIII, 8. Id ita esse liquet ex sententia Herodis de Christo: «Hic, inquit, est Joannes, ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes (miracula) operantur in illo.» Existimabant enim animam Prophetae post mortem fieri sublimiorem, potentiorem et diviniorem ad patranda miracula. Credebant ergo aliquem e Prophetis in Jesu resurrexisse, ideoque potentiora quam ante operari; transanimationem vero Pythagoricam, ut Gentilium figmentum horrebant. Porro, alii putarunt Jesum esse Joannem Baptistam, quia aetate, sanctitate et praedicatione videbatur ipsi persimilis, ac Joannes paulo ante injuste occisus ab Herode, versabatur in eorum memoria, dignusque resurrectione censebatur. Alii putarunt Christum esse Eliam ob similem utriusque zelum, et quia Elias necdum est mortuus, ac rediturus ab omnibus etiam Judaeis exspectatur, ex oraculo Malachiae, cap. IV, 5: «Ecce, inquit, ego mittam vobis Eliam prophetam.» Putabant ergo Eliam rediisse, ac Eliam esse Jesum. Alii opinati sunt Christum esse Jeremiam, quia Jeremias fuit vir sanctissimus, ac speculum patientiae et charitatis, et quia nonnulli putarunt Jeremiam cum Elia rediturum ad praedicandum Judaeis, moti illo: «Prophetam in Gentibus dedi te,» Jerem. I, 5. Sed alius illius loci est sensus, ut ibi dixi.
Versus 15: Dicit Illis Jesus: Vos Autem, Quem Me Esse Dicitis?
15. DICIT ILLIS JESUS: VOS AUTEM, QUEM ME ESSE DICITIS? — S. Hieronymus ex τῷ «vos autem,» per antithesim ad «homines,» colligit Apostolos hic tacite Deos quosdam a Christo vocari: «Illis, inquit, quia homines sunt humana opinantibus, vos, qui estis dii, quem me esse existimatis?» Quoad rem vero S. Chrysostomus: «Hac, inquit, secunda interrogatione monuit Dominus discipulos, ut majora de ipso cogitarent. Ipso enim interrogandi modo ostendit, illas vulgares opiniones multum a sua dignitate abesse.» Ait ergo: «Vos, qui mecum semper versantes plura me fecisse vidistis, qui meo nomine complures virtutes ipsi quoque fecistis, quem me esse dicitis?»
Versus 16: Respondens Simon Petrus, Dixit: Tu Es Christus, Filius Dei Vivi
16. RESPONDENS SIMON PETRUS, DIXIT: TU ES CHRISTUS, FILIUS DEI VIVI. — «Simon Petrus,» qui in circumcisione nominatus est Simon, a Christo vocatus est Cephas, id est Petrus. Putant nonnulli Petrum quasi os Apostolorum non pro se solo, sed pro omnibus respondisse. Ita S. Hieronymus: «Petrus, inquit, ex persona omnium Apostolorum profitetur: Tu es Christus, Filius Dei vivi.» Sic et S. Anselmus, S. Thomas, Glossa, Dionysius, Lyranus, Jansenius et S. Augustinus, De Verbis Domine, serm. 13, et S. Ambrosius, lib. De Incarn., cap. IV. Melius S. Hilarius, Abulensis, Maldonatus, Franciscus Lucas, Barradius et alii censent Petrum pro se et ex suo sensu locutum. Tacentibus enim Apostolis et haesitantibus quid essent responsuri, Petrus caeteris sapientior (utpote illustratus et doctus a Deo) et ferventior, ne quis indignius quippiam de Christo responderet, prior responsum praeripuit, ac pro omnibus respondit: non quod sententia caeterorum Apostolorum esset (cum nullo de hac re erat collocutus), sed quod suam sententiam vellet omnibus esse communem, utque omnes ita sentire debere, uti ipse sentiebat, ostenderet; atque hoc tantum voluit S. Hieronymus, et caeteri jam citati, scilicet quod Petrus quasi jam designatus, et post resurrectionem reipsa constituendus princeps Apostolorum et totius Ecclesiae, altius prae aliis edoctus et inspiratus a Deo cognoverit Christi divinitatem, ac de ea responderit id quod alii omnes respondere debuissent, quodque ipse responsuros putabat ferventius, quam verius, ut colligitur ex Joan. VI, 69 et seq. Id liquet ex eo, quod soli Petro ob meritum hujus confessionis, Christus promittat amplissimum praemium et praerogativam; ait enim ipsi nominatim prae caeteris Apostolis: «Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.»
Porro S. Hilarius, S. Chrysostomus et alii censent S. Petrum primo omnium confessum esse Christi divinitatem. Alii id negant, dicentes Nathanaelem ante Petrum eamdem esse confessum, dicendo: «Rabbi, tu es Filius Dei, Rex Israel,» Joan. I, 49, de quo ibidem dicendum. Sane Apostolos ante hanc Petri confessionem agnovisse Christum esse Deum ex ipsis ejus verbis, et tot tantisque miraculis ad hoc probandum factis, liquet ex verbis Petri, Joan. VI, 69: «Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes, et nos credidimus et cognovimus, quia tu es Christus Filius Dei;» et ex verbis ipsorum Apostolorum: «Vere Filius Dei es,» Matth. XIV, 33; et ex continua Christi cum Judaeis hac de re coram Apostolis disputatione, quam recenset S. Joannes, cap. V et seq. Verum Apostoli, uti erant adhuc rudes, conceptum valde tenuem et confusum hac de re in mente sibi formabant, credebantque in genere Christum vere esse Filium Dei prae aliis Prophetis, imo esse Deum; sed qua ratione id esset, an per generationem aeternam, an per alium modum vel denominationem, ignorabant, et distincte concipere explicareque non poterant. Petrus autem id distincte, clare et sublimiter a Deo illuminatus agnovit, et primus hac de re interrogatus palam, constanter idipsum confessus et professus est hoc loco, quod scilicet Christus proprie esset Filius Dei, id est per generationem aeternam genitus a Deo Patre, ideoque illi consubstantialis, ac verus aeternusque Deus. Exegit hanc de se fidem Christus a Petro et Apostolis (Apostoli enim tacendo approbaverunt confessionem Petri, taciteque idem professi sunt), tum quia ipsa est fundamentum justificationis nostrae, tum quia instabant Christo passio et mors, in qua necesse erat Apostolos hac fide divinitatis Christi sustentari, ne ipso mortuo putarent fidem et cetera omnia cum ipso esse mortua, ut patet vers. 21 et sequent.
Tu es Christus, Filius Dei vivi. — Graece ὁ Χριστός, id est ille Christus, scilicet Messias a Deo ante tot saecula Adae, Abrahae, Mosi et Davidi promissus, quem omnes Patriarchae et Prophetae avidissime exspectarunt, hodieque omnes exspectant. Tu, inquam, es Christus sive Messias, id est unctus a Deo unctione gratiae unionis hypostaticae cum Verbo, ac hoc ipso consecratus summus orbis Doctor, Pontifex, Propheta et Rex: Doctor, ut doceas homines Dei voluntatem et legem; Pontifex, ut te in sacrificium Deo offerendo, mundum Deo reconcilies; Propheta, ut arcana Dei enunties, et futura praedices, ac praesertim reposita in caelis piis praemia et in gehenna impiis supplicia praedices, cunctisque inculces; Rex, ut domineris caelo et terrae, omnibusque quae in eis sunt.
FILIUS DEI, — non per gratiam et adoptionem, ut sunt omnes Sancti, sed per naturam et deitatem tibi a Deo Patre per generationem aeternam communicatam. Unde Graece est articulus habens emphasim, ὁ υἱός, id est «ille Filius,» scilicet unicus, naturalis et ὁμοούσιος Patri: alioqui enim etiam Joannes Baptista, Elias et Prophetae erant filii Dei adoptivi, quibus tamen opponit et anteponit hic Christum. «Vivi,» qui ita formaliter vivit vitam divinam, increatam et beatam, ut causaliter omnibus rebus a se creatis suam vim et vigorem, ac viventibus animam et vitam inspiret. Ab ipso enim velut a fonte et sole vitali, manat omnis lux et vita omnium Angelorum, hominum, animalium et plantarum. Vide dicta Joan. I, 4, ad illa: «In ipso erat.» Ita S. Leo, serm. De Transfiguratione: «D. Petrus, ait, per revelationem summi Patris, corporea superans, et humana transcendens, vidit mentis oculis Filium Dei vivi, et confessus est gloriam Deitatis.» Sic et S. Chrysostomus, Hilarius, Theophylactus, Euthymius, S. Augustinus, serm. 33 De Verbis Apostoli, et S. Athanasius, serm. 3 Contra Arianos, et alii passim, qui ex hoc loco probant divinitatem Christi. Perperam ergo Erasmus censet illam ex hoc loco non posse clare probari; nimirum ipse hic et alibi jecit semina Arianismi, quae ejus sequaces excluserunt.
Versus 17: Beatus Es, Simon Bar-Jona, Quia Caro et Sanguis Non Revelavit Tibi
17. RESPONDENS AUTEM JESUS, DIXIT EI: BEATUS ES, SIMON BAR-JONA, QUIA CARO ET SANGUIS NON REVELAVIT TIBI, SED PATER MEUS, QUI IN CAELIS EST. — q. d. Beatus et felix es, o Petre, ob hanc novam de me fidem; hoc enim ingens est bonum esse vere et proprie Filium Dei. Ita S. Hieronymus: «Ex confessione, ait, Petrus sortitur vocabulum quod revelationem ex Spiritu Sancto habeat, cujus et filius appellandus sit. Siquidem Bar-Jona in lingua nostra sonat filium columbae. Quia caro et sanguis non revelavit tibi,» id est carnales parentes, amici et quivis homines, qui carne et sanguine constant, non revelarunt tibi me esse Filium Dei, utpote quod omnem naturam et naturalem cognitionem omnium hominum et Angelorum longe transcendit, sed Pater meus caelestis suae gratiae illustratione id tibi effecit: «Quod caro et sanguis revelare non potuit, Spiritus Sancti gratia revelatum est,» ait S. Hieronymus. Sic caro sumitur pro homine carneo synecdochice, Galat. I, 16; Joan. I, 13 et I Corinth. XV, 50. S. Hilarius vero per carnem accipit carneos Petri oculos: hi enim nuntiabant Petro Christum esse hominem, eum vero esse Deum, non nisi revelatio Patris illi intimavit. Licet enim Petrus exterius audiret verba Christi dicentis se esse Filium Dei, idque per miracula confirmantis, tamen ad credendum opus fuit interna Spiritus Sancti illuminatione et gratia.
Et donum, non carnis et sanguinis, id est naturae, sed gratiae Dei tibi idipsum inspirantis et revelantis; fides enim haec est initium et basis omnis gratiae et gloriae, ideoque haec te et multos per te tuumque exemplum et praedicationem ducet ad beatitudinem aeternam. Beatitudo enim viae consistit in fide et amore Christi; beatitudo vero patriae in ejusdem visione et fruitione, juxta illud, Joan. XVII, 3: «Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum.» Hinc Synodus Ephesina, actione III: «Iste beatissimus, inquit, et omni laude dignus Petrus Apostolus, qui est petra et crepido Catholicae Ecclesiae, et rectae fidei fundamentum.»
Hinc et inolevit consuetudo fidelium, ut Pontifici loquentes dicant: «Beatissime Pater.» Unde S. Hieronymus ad Damasum Pontificem: «Ego, inquit, beatitudini tuae, hoc est cathedrae Petri consocior.»
SIMON BAR-JONA, — id est filius Jonae. Pater enim Simonis Petri vocabatur Johanna, id est Johannes, ut patet Joan. XXI, 15, id est Deus donavit vel Deus misertus est, aut Dei donum, gratia et misericordia, a יהוה Jehova, quod est contractum Jehova, id est Deus, et חנן chanan, id est misertus est, donavit. Fuit ergo Petrus filius Johanna, vel Johannis, id est gratiae Dei, quia Deo gratissimus et gratia ejus plenissimus: sicut Gentiles eum, qui donis omnibus erat cumulatus, vocabant filium gratiarum. Porro, per crasin pro Johanna dicitur Jona, quod proprie columbam significat.
Sic Emmanuel contrahitur in Manuel et Noel. Sic Jesaiahu, Jirmiahu, Eliahu, similiaque Hebraica nomina contrahuntur in Isaias, Jeremias, Elias. Sic pro Joannes Germani contracte dicunt Hans, Belgae Jan, Hispani Juan, Franci Jean. Nisi malis Johannan et Jona esse duo nomina inter se diversa: different enim tam voce, quam significatione; sed ita ut Jona alludat ad Johannan, et occasione Johannan inditum sit Petro, sic ut pater Petri fuerit binomius, priusque dictus sit Johannan, deinde brevioris pronuntiationis causa quasi alio vel alienato nomine dictus sit Jona. Sic enim plura nomina deflexa et decurtata sunt, ut alia plane esse videantur. Notat S. Chrysostomus Christum Simoni addere τὸ «Barjona,» non solum more Hebraeorum, qui filiis semper addunt nomen patris; sed ob peculiarem respectum ad responsionem Petri, quasi eam confirmet Christus dicatque: Vere dixisti, o Petre, me esse Filium Dei, quia sicut tu es Bar-Jona, id est filius Jonae, utpote ab eo naturaliter quoad substantiam genitus quasi homo ab homine, sic ego sum Filius Dei Patris, utpote ab aeterno naturaliter ab eo generatus quasi Deus de Deo, ejusdem cum illo substantiae et deitatis.
Symbolice: Jona, id est columba, symbolum est Spiritus Sancti, qui in specie columbae in Christum devolavit, Matth. III, 16; hic enim in Petrum quoque descendit, eique revelavit Christum esse vere et proprie Filium Dei.
Versus 18: Tu Es Petrus, et Super Hanc Petram Aedificabo Ecclesiam Meam
Ita S. Hieronymus, et primatum evertant. Verum ipsum Petrum hic dici petram, reliqui omnes Patres quasi universim conspirant, quos fuse citat hic Calvinomastix Maldonatus et Bellarminus, lib. I De Romano Pontif., cap. X. Sensus ergo est, q. d. Tu es Kepha, sive Cephas, id est petra, sive saxum durissimum, et firmissima cautes (hanc enim significat Hebr. כף keph, et Chaldaeum Syrumque כפא kepha) a me designata et destinata, ut post mortem meam, recepto in Pentecoste Spiritu Sancto, plane solidata et roborata sis fundamentum Ecclesiae, quam super te aedificabo: nam ante adventum Spiritus Sancti Petrus necdum petra erat Ecclesiae, imo Christum in passione ex timore negavit. Vox ergo Petri et petrae notat S. Petri quasi principis Ecclesiae, et successorum ejus Pontificum soliditatem et constantiam in fide et religione Christi, uti inter alios docet Angelus Caninius, in Nomin. Hebr. novi Testamenti, cap. XIII, 1.
Porro, Petrum hic vocari petram probatur: Primo, ex pronomine hanc, cum ait: «Super hanc petram;» hoc enim, cum sit demonstrativum, sic intelligi debet, hanc scilicet, quam jam dixi, et cui loquor, q. d. Tu es Petrus, id est petra Ecclesiae, et super te quasi super petram aedificabo Ecclesiam meam. Nullius enim alterius petrae facta est mentio, quam demonstrare possit pronomen hanc, nisi Petri; secus est I Corinth. X; ibi enim dicitur: «Bibebant de spiritali consequente eos petra: petra autem erat Christus,» praecessit enim vox «petra,» quam explicans ait eam fuisse, typice scilicet, id est repraesentasse Christum; sicut si Gallice locutus fuisset Christus, dixisset: «Tu es Pierre, et sur cette pierre je bâtirai mon Eglise.»
Dices: Christus non dicit: Tu es Petra, sed: Tu es Petrus, ergo pronomen hanc nequit referre Petrum. Respondeo Christum Syriace locutum dixisse: Tu es kepha, et super hanc kepha aedificabo, etc. Kepha enim dicitur petra, et inde Petrus Syriace dictus est Kepha. Verum Graecus Interpres, eumque secutus Latinus, nomen ei quasi viri dederunt masculinum, scilicet Petrus, potius quam petra, quod est femininum; sed πέτρος Graece aeque ac πέτρα, petram sive lapidem significat. Petrus ergo idem est quod petra, sed interpres elegantiae causa variavit, vertitque: «Tu es Petrus, et super hanc petram,» non super hunc Petrum (uti vero et proprio sensu dicere potuisset), tum quia petra usitatius lapidem vel saxum, quam Petrus significat Graecis; tum quia domus proprie aedificantur super saxa, non super homines. Fatetur id Beza hic: «Dominus, ait, Syriace loquens, nulla usus est agnominatione, sed utrobique dixit Cepha: quemadmodum et vernaculum nomen Pierre, tam de proprio, quam de appellativo dicitur. In Graeco quoque sermone πέτρος et πέτρα, non re, sed terminatione tantum different.» Hucusque recte, sed perperam quod subdit: «Sed videtur Matthaeus (aut si quis ejus fuit interpres) hoc terminationis discrimine voluisse Petrum (qui pars est aedificii) ab ipsa petra, cui innititur aedificium, id est a Christo ipso distinguere, ipsumque adeo Petrum a fidei promissione, quae toti Ecclesiae est communis, quod veteres etiam aperte testantur, ut plane sit ridiculus Antichristus (ita vocat haereticus Romanum Pontificem), cum ex hoc loco tyrannidem suam stabilire conatur.» Quam hoc petulanter et falso dicat, vide et disce ex locis ipsis originalibus Patrum, quos citat Bellarminus et Maldonatus, ut dixi. Rursum Interpreti praeferendus est ipse Scripturae textus, nec aliud voluit Interpres Graecus, quam quod ipse Syriacus textus, uti paulo ante dixi. Mitto alia plura, quae jam ex dictis vel mox dicendis falsa esse constabit.
Secundo, idipsum patet ex eo quod nulla sit connexio dicere: «Tu es Petrus, et super me petram aedificabo Ecclesiam meam.» Imo est imminutio sermonis et beneficii dati eversio. Diceret enim Christo Petrus: Ego sum Petrus, id est petra Ecclesiae: quomodo ergo non super me, sed super te aedificas Ecclesiam tuam?
Tertio, quia omnia antecedentia et sequentia non nisi Petrum spectant et respiciunt: «Et ego, inquit, dico tibi,» o Petre, hoc est tantae fidei et confessionis praemium, et praerogativum tibi do et assigno, ut post me meamque mortem et resurrectionem te facturus sim petram et fundamentum Ecclesiae; hos enim significat τὸ «aedificabo Ecclesiam meam.»
Quarto, quia versiones originales et orientales in hoc conspirant, ut Petrus sit idem quod petra, et petra idem quod Petrus; unde idem nomen Kepha dant Petro et Petrae. Christus ergo, inquit Angelus Caninius, in Nomin. Hebraicis novi Testamenti, cap. XIII, Syriace sic dixit: אנת כפא ועל הדא כפא אבני ית עדתי Ant kepha, Veal hadden ebne iat edti; vel ut jam habet Evangelium Syriacum: Ant hu kipha, Veal hada kipha ebne eidti, id est Tu es Cepha, id est petra, et super hanc Cepha, id est petram (hoc est super te, qui es Petrus sive petra), aedificabo Ecclesiam meam. Quin et Evangelium Hebraicum, quod quasi authenticum et autographum Matthaei edidit Sebastianus Munsterus, simili modo habet: אתה כיפא ועל כיפא הזאת אבנה את מקהלי Atta kepha, Veal kepha hazzot ebne eth macheli. Sic et Evangelium Armenorum: Isbim, inquit, e vera ais bim, id est, es rupes, et super hanc rupem aedificabo, etc. Et Evangelium Arabicum: Ant alsachra, va ala hada alsachra ebni baiati: Tu es saxum, et super illud saxo aedificabo Ecclesiam meam. Aethiopicum Evangelium habet: Anto quoquh va dibazati, quoqh annesa lebeita Christianei, id est: Tu es rupes, et super hanc rupem fabricabo domum Christianam, id est Ecclesiam. Aegyptium vero Copticum: Ego vero dico tibi, quia tu es hic Petrus, fundabo Ecclesiam meam super hanc petram, quae non alia est, quam Petrus, alioqui non est connexio: dat enim causam τὸ «quia,» cur super petram fundabit Ecclesiam, quia scilicet Petrus erit petra solida, cui secure tota Ecclesia quasi fundamento firmo fundata incumbat. Persicum autem: Ego dico tibi, quia tu es sanac, id est petra, et super hanc sanac, id est petram, aedificabo Ecclesiam meam. Porro, paraphrastes Persicus sanac, id est petram explicat, addens: Tu es petra, id est fundamentum et judex. Vide Petrum Victorem in Annotat. ad novum Testamentum, pag. 101 et 102, ubi omnes hasce versiones fuse enarrat.
Ad S. Augustinum respondetur ipsum deceptum fuisse ignorantione linguae Hebraicae et Syriacae, ideoque putasse Petrum aliud esse a petra, et ab ea denominative dici quasi Petreium, cum ex Syro constet idem esse Petrus quod petra. Rursum S. Augustinus admittit ut probabilem eorum expositionem, qui dicunt Petrum esse petram Ecclesiae, quo jugulat Calvinum, qui censet id dicere esse blasphemiam in Christum. Audi S. Augustinum, in serm. De Cathedra Petri: «Denique pro soliditate devotionis Ecclesiarum petra dicitur; sicut ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Petra enim dicitur, eo quod primus nationibus fidei fundamenta posuerit, et tanquam saxum immobile totius operis Christiani compagem molemque contineat. Petra ergo pro devotione Petrus dicitur, et petra pro virtute Dominus nuncupatur; sicut ait Apostolus: Bibebant de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus; recte consortium meretur nominis, qui consortium meretur et operis. Petrus fundamentum ponit, Petrus plantat, Dominus incrementum dat, Dominus irriguum subministrat.» Idem Augustinus, serm. 16 De Sanctis: «Dignus certe, inquit, qui aedificandis Dei populis Petrus esset ad fundamentum, columna ad sustentaculum, clavis ad regnum.»
Denique, etiamsi admitteretur illa expositio S. Augustini, quae tamen non est genuina, nimirum petram denotare Christum, tamen inde convincetur Petrum post Christum, qui est petra et lapis angularis Ecclesiae, proximam esse petram fundamentalem Ecclesiae. Sensus enim esset: Ego sum petra, super quam aedificabo Ecclesiam: tu vero, o Petre, mihi es proximus et proxima petra Ecclesiae, super quam proxime post me aedificabo Ecclesiam meam, ideoque te solum voco Petrum, cum antea vocareris Simon. Iisdem argumentis refelluntur Centuriatores Magdeburg., lib. I Cent. I, cap. IV, et Genevenses ministri, qui in suis Bibliis sic exponunt: «Super hanc petram,» id est super hanc confessionem vel fidem, scilicet quod ego sim Filius Dei. Nusquam enim antea haec confessio vocata est petra, sicut Petrus immediate ante vocatus est Cephas, id est petra.
Dices: Nonnulli Patres per petram accipiunt fidem, quam confessus et professus est Petrus. Ita S. Chrysostomus, S. Hilarius, lib. VI De Trinit.; S. Cyrillus, lib. IV De Trinit.; S. Ambrosius, lib. VI in Lucam, cap. IX. Respondeo: Hi patres fidem non abstracte accipiunt, sed fidem prouterat in Petro, ac consequenter ipsum Petrum faciunt petram Ecclesiae, uti ipsi mox diserte explicant. Volunt enim dicere Petrum ob meritum fidei accepisse dignitatem petrae in Ecclesia, uti expresse ait S. Hilarius et S. Chrysostomus; ob illam enim meruisse, ut ipse sit fundamentum Ecclesiae, ejusque fides deficere nequeat, ut ipse alios in fide confirmet et sustentet, Lucae XXII, 32. Ecclesia enim non ex fide, sed ex ipsis hominibus fidelibus quasi partibus conflatur et integratur (Ecclesia enim non est aliud, quam coetus fidelium); quare et ipsum Ecclesiae caput, ut sit corpori homogeneum, homo fidelis, puta Petrus, et Pontifex sit oportet. Fides ergo est ratio fundandi, fundamentum vero est ipse Petrus. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, lib. IV De Trinit., et S. Ambrosius, lib. VI in Lucam, cap. IX; Bellarminus, lib. I De Pontif., cap. X, ubi pariter refellit Erasmum et Chytraeum, qui, ex Origene more suo allegorizante, per petram accipiunt omnes fideles. Sic enim tota Ecclesia esset petra, tota enim Ecclesia non aliis constat, quam fidelibus; ubi ergo erunt parietes, tabulata et tectum Ecclesiae? Ex quibus illa aedificabuntur? Vide et Gretserum in Defensione Bellarmini, lib. III, cap. V.
Denique Christus hoc tribuit Petro, ut Pontifici futuro Ecclesiae: quare idem tribuit caeteris Pontificibus ejus successoribus, idque in bonum Ecclesiae, ut scilicet illa ab eis quasi a Petra, in fide et religione Christiana solidetur. Quocirca S. Bernardus, lib. II De Consider. ad Eugenium Pontificem: «Quis es? inquit, Sacerdos magnus, summus Pontifex. Tu princeps Episcoporum, tu haeres Apostolorum; tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, judicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es cui claves traditae, cui oves creditae sunt.»
ET SUPER HANC PETRAM. — Hinc patet quod sicut Cephas dicitur a Cepha, sic Petrum dici a petra, imo idem esse quod petra, uti jam ostendi. Quare quod Optatus Milevitanus, lib. II Contra Parmen., et alii Cephas derivant a Graeco κεφαλή, id est caput, per allusionem congruam, non per veram nominis etymologiam est factum. Simili allusione S. Gregorius Nazianzenus, orat. 2 De Pascha. Phase sive Pascha, quae Hebraea est vox, ut omnes norunt ex Exodi cap. XII, derivat a Graeco πάσχειν, id est pati. In Paschate enim contigit passio Christi, ejusque quasi agni Paschalis immolatio. Porro, Christus hoc nomen petrae, prae aliis nominibus columnae, turris, anchorae, basis, etc., Petro indidit, quia ipsius Christi nomen in Scriptura decantatum est petra, Isaiae XXVIII, 16; Psal. CXVII, 22; Matth. XXI, 42, et alibi: nomen ergo suum cum dignitate et officio Petro communicavit. Ita Petrus, propter tam sublimem fidei confessionem, meruit a Christo fieri et institui haec petra fundamentalis. Et hoc tantum volunt S. Hilarius, Chrysostomus, Cyrillus et Nyssenus, in fine libri Contra Judaeos, cum dicunt Ecclesiam a Christo aedificatam esse super fidem et confessionem Petri, ut superius exposui. Porro, S. Chrysostomus hic urget τὸ «aedificabo,» aitque simile esse illi: «dixit Deus,» Genes. I, quo omnia creata sunt et subsistunt. Similiter enim, ait, τὸ «aedificabo» omnia operatus est, etiam tyrannis oppugnantibus, militibus arma moventibus, populis insanientibus, obluctante consuetudine. Sermo enim Dei velut ignis validus adveniens spinas consumpsit, agros repurgavit, solum praeparavit, aedificium in altum eduxit, etc. Quocirca S. Hieronymus, epist. 57, dum consulit Damasum Pontificem, an in SS. Trinitate dicendae sint tres hypostases, an una duntaxat? sic ei loquitur: «Cum successore piscatoris et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum, nisi Christum sequens, Beatitudini Tuae, hoc est cathedrae Petri communione consocior, super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est: si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio.»
AEDIFICABO ECCLESIAM MEAM. — q. d. Ideo voco te Petrum et petram, quia sicut super petram aedificatur domus, ut illi innixa sit firma et immobilis contra omnes ventorum flatus; sic ego super te, Petre, quasi super petram firmissimam aedificabo Ecclesiam meam, ut tibi innixa firma consistat contra omnes haereticorum et impiorum insultus, utque tu eam in vera fide et cultu Dei contineas et sustentes, sicut petra quasi fundamentum sustinet et continet totam domum in ea aedificatam. Ita S. Ambrosius, serm. 4: «Petra, ait, dicitur Petrus, eo quod tanquam saxum immobile totius operis Christiani compagem molemque sustineat.»
Dices: Fundamentum Ecclesiae sunt omnes Apostoli, ut patet Ephes. II, 20, et Apoc. XXI, 19. Ergo non solus Petrus est petra Ecclesiae. Respondeo Petrum esse petram et fundamentum totius Ecclesiae omniumque omnino fidelium, adeoque ipsorum Apostolorum: Petri enim quasi primatis et principis erat Apostolos in fide, religione et officio continere, dirigere, firmare et, sicubi errarent, corrigere. Unde S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin.: «Propterea, ait, inter duodecim unus eligitur, ut capite constituto schismatis tolleretur occasio.» Et S. Cyprianus, tract. De Unitate Ecclesiae: «Primatus, ait, Petro datur, ut una Christi Ecclesia et cathedra una monstretur.»
Nota primo, Christus hic duabus metaphoris promittit, ut ait S. Hieronymus, Petro Ecclesiae principatum dandum illi post suam mortem ac resurrectionem, Joan. XXI, 16, cum illi dixit: «Pasce oves meas.» Prima metaphora est fundamenti, sive petrae fundamentalis: quod enim in aedificio est petra et fundamentum, hoc in corpore est caput, in civitate rector, in regno rex, in Ecclesia pontifex. Secunda est clavium: claves enim non nisi regibus vel gubernatoribus dantur.
Nota secundo, aedificare Ecclesiam super hanc petram, duo significat: primo, huic lapidi rationali, scilicet Petro quasi capiti omnium Apostolorum et totius Ecclesiae curam et regimen proxime post Christum incumbere: ita S. Chrysostomus, hom. 55; S. Ambrosius, serm. 47; S. Gregorius, lib. IV, epist. 32; secundo, Ecclesiam Petro, ut vicarius est Christi, velut fundamento inniti et solidari, ut in fide errare non possit. Unde romanis Pontificibus Petri successoribus. Christus enim hoc loco prospexit Ecclesiae suae perpetuo duraturae de re maxime necessaria et summi momenti, scilicet de capite perpetuo, ac optimum et perpetuum in ea regimen instituit, scilicet monarchicum, ut ab uno romano Pontifice una Christi regatur Ecclesia, uti docent S. Cyprianus, De Unitate Ecclesiae; S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., et alii passim. Cavillationes novatorum Calvini posterorum circa hunc locum recte diluit et confutat noster Gretserus, et post eum Adamus Contsen, insigne haeresomastiges.
Diocletianum, etc. Igitur hac voce Christus primo Ecclesiam animat, ne sit pusillanimis, cum videt se omnibus viribus a Satana et impiis oppugnari; secundo, illi classicum canit, ut semper excubet armata contra tot hostes, internecinis odiis illam prosequentes; tertio, illi aeque ac capiti ejus Petro, id est Pontifici, promittit de omnibus victoriam et triumphum. Ratio est, quia Christus ei assistit et pro ea pugnat. Rursum Christus et Spiritus Sanctus peculiari cura assistunt capiti ejus Romano Pontifici, ut in fide non erret, sed firmus sit, ut adamas, ait S. Chrysostomus, utque Ecclesiam recte administret et regat, dirigatque in viam salutis, sicut direxit Noe et arcam, ne mergeretur diluvio. Quocirca S. Chrysostomus, hom. 4 De Verbis Isaiae: «Facilius, inquit, est solem exstingui, quam Ecclesiam obscurari.» Et tom. V, in orat. De non contemnenda Ecclesia: «Quid Ecclesia Dei potentius esse potest? Moenia Barbari destruunt, Ecclesiam vero ne daemones quidem superant. Cum oppugnatur, vincit; cum appetitur insidiis, superat.» S. Augustinus, in Pros. Contra partem Donati: «Numerate, inquit, sacerdotes vel ab ipsa sede Petri. Ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae.» Id maxime patuit in conversione omnium gentium, et praesertim Romae et Romanorum. Roma enim caput orbis, aeque ac idololatriae, ubi omnium gentium colebantur idola, ab iis conversa est a S. Petro ejusque successoribus, ac superbum caput subjecit cruci Christi, quod miraculum fuit miraculorum maximum.
Versus 19: Et Tibi Dabo Claves Regni Caelorum
19. ET TIBI DABO CLAVES REGNI CAELORUM. — «Tibi,» quatenus es una persona, scilicet Bar-Jona, sive filius Jonae, ut patet ex omnibus antecedentibus et sequentibus. Non ergo hic Petro in persona Ecclesiae, hoc est ipsi Ecclesiae, primario a Christo promissae sunt claves caeli, ut volunt haeretici, sed ipsimet Petro, tanquam capiti Ecclesiae, et per eum Ecclesiae ejusque ministris, uti et eidem speciatim illae datae et consignatae sunt a Christo post resurrectionem, cum dixit: «Pasce oves meas,» Joan. cap. ult. Ita passim Patres Graeci et Latini, quorum verba recitat Bellarminus, lib. De Pontifice, cap. XII, ubi pariter fuse ostendit non aliud voluisse S. Augustinum, cum ait Petrum gessisse figuram Ecclesiae, quia scilicet Petrus repraesentabat Ecclesiam, sicut rex regnum; sic enim se explicat ipse S. Augustinus, tract. ult. in Joannem, dum ait: «Cujus Ecclesiae Petrus Apostolus, propter apostolatus sui primatum gerebat figurata generalitate personam.» Et in Psal. CVIII: «Cujus (Ecclesiae) ille agnoscitur gessisse personam propter primatum, quem in discipulis habuit;» quia propter bonum Ecclesiae Petrus velut ejus caput claves a Christo accepit: ex quibus etiam patet Christum promittere claves Petro, ut futuro Pontifici, ac consequenter easdem promittere reliquis Romanis Pontificibus Petri successoribus.
CLAVES. — Quaeres, quidnam hic significant claves? Respondet Calvinus, lib. IV Instit., cap. VI, §3, ejusque sequaces, significare potestatem annuntiandi tum Evangelium, tum remissionem peccatorum ei qui duntaxat credit Evangelio illam promittenti. Verum hoc insulsum est et ridiculum. Clavibus enim aperiuntur ostia, non ora praedicantium. Unde claves insigne sunt regum et regentium, non doctorum et docentium, vel praedicantium. Quare claves significant proprie jus regendi, ad quod pertinet non sola potestas praedicandi Evangelii, sed et absolvendi a peccatis, praecipiendi, ordinandi sacerdotes, interpretandi sanctam Scripturam, excommunicandi, caeteraque omnia, quae ad bonum regimen Ecclesiae spectant, peragendi.
Dico ergo, per «claves» hic significatur summa potestas tum ordinis, tum jurisdictionis in totam Ecclesiam, Petro hic a Christo promissa et tradita, Joan. cap. ult.; vers. 16. Hoc enim fine traduntur claves urbium regibus et principibus. Et ita claves explicat Christus in sequentibus, dicens: «Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis,» etc. Qui enim claves habet domus vel civitatis, illius est et dominus, ut ad libitum eam aperiat vel claudat, et quos velit, in illam admittat; quos nolit, excludat. Alludit ad Isaiae cap. XXII, ubi Deus Eliakim, Pontifici veteris Testamenti, principatum Synagogae promittens, ait: «Et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.» Vide ibi dicta. Porro, Eliakim typus fuit Christi Pontificis, de quo dicitur, Apoc. XXI, 2: «Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam, descendentem de caelo a Deo paratam, sicut sponsam ornatam viro suo.» Sensus ergo est, q. d. Christus ego, o Petre, dabo tibi quasi Pontifici ac consequenter Pontificibus caeteris tibi succedentibus, claves regni caelorum, id est summam potestatem regendi universam Ecclesiam toto orbe dispersam, ut clavibus, id est potestate tua aperiendo, vel claudendo hominibus Ecclesiam, eisdem pariter aperias, vel claudas caelum. Ubi nota non dixisse Christum: Dabo tibi claves regni terrarum, ne terrena et temporalis putaretur haec potestas, sed «regni caelorum,» ut significaretur haec potestas proprie et directe extendi ad spiritualia, quae spectant ad regnum caelorum; ad temporalia vero non nisi indirecte, quatenus scilicet ad spiritualia, ut necessaria, vel valde utilia referentur. Ita S. Chrysostomus hic, homil. 55, docet, per hasce claves Petro a Christo traditas, Petri curae et regimini commissum esse universum mundum, ipsumque creatum esse pastorem et caput totius Ecclesiae. Sic et S. Gregorius, lib. IV, epist. 32: «Cunctis, ait, Evangelium scientibus liquet, quod voce Dominica sancto et omnium Apostolorum principi Petro, totius Ecclesiae cura commissa est.» Ac rationem statim subjicit: «Ipsi quippe dicitur: Tibi dabo claves regni caelorum.» Sic et S. Hilarius hic et S. Leo, serm. 2 in Annivers. Assumpt., et alii passim. Audi S. Augustinum, serm. 28 De Sanctis: «Solus Petrus inter Apostolos meruit audire: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Dignus certe qui aedificandis in domo Dei populis lapis esset ad fundamentum, columna ad sustentaculum, clavis ad regnum.»
Hinc S. Ambrosius, lib. XX, epist. 13 ad Marcellinam sororem, narrans luctam quam habuit cum Arianis, qui postulabant tradi sibi claves basilicae Mediolani, cui praeerat Ambrosius, idque jussu Imperatoris Valentiniani Junioris, quem regebat Justina mater Ariana: «Mandatur, inquit: Trade basilicam. Respondeo: Nec mihi fas est tradere, nec tibi accipere, Imperator, expedit. Domum privati nullo potes jure temerare, domum Dei existimas auferendam? Allegatur, Imperatori licere omnia, ipsius esse universa. Respondeo: Noli te gravare, Imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, imperiale aliquod jus habere. Noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. Scriptum est: Quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari: ad Imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem ecclesiae. Publicorum tibi moenium jus commissum est, non sacrorum.»
Sic Hosius, episcopus Cordubensis, praeses Concilii Nicaeni, Constantio Imperatori Ariano idem postulanti constanter respondit, ipsi deberi claves urbium, claves vero ecclesiae soli Pontifici: «Tibi, inquit, Deus imperium commisit; nobis, quae ecclesiae sunt, credidit.»
Tropologice: claves notant industriam, dexteritatem atque sapientiam regendi, quae debet esse in Pontifice; nam clavis dextere serae imponi, aptari et circumagi debet, ut ostium aperiatur; sic «ars artium est regimen animarum,» ait S. Gregorius in Pastorali.
ET QUODCUMQUE LIGAVERIS SUPER TERRAM, ERIT LIGATUM ET IN CAELIS; ET QUODCUMQUE SOLVERIS SUPER TERRAM, ERIT SOLUTUM ET IN CAELIS. — «Quodcumque,» id est quemcumque; sed dicit «Quodcumque,» quia genus neutrum amplius et universalius est genere masculino. Nam Pontifex non tantum homines ligat et solvit, sed et peccata, vota, juramenta, etc. Transit a metaphora clavium ad metaphoram vicinam ligandi et solvendi: vicina enim sunt aperire et claudere, ligare et solvere. Unde per eam idem significat, quod per claves et per petram, nimirum summam potestatem Petri et Pontificum in regenda Ecclesia.
Potestas ergo ligandi amplissima est, et varie exercetur a Petro et Pontifice. Primo, culpam et peccatum non absolvendo, sed retinendo, ac absolutionem sacramentalem in Poenitentiae Sacramento, ei, qui indignus et indispositus est, negando, aeque ac Eucharistiam aliaque sacramenta, Joan. XX, 21; secundo, poenitentiam lapsis injungendo; tertio, excommunicatione aliisque censuris ecclesiasticis reum innodando; quarto, legibus et praeceptis, v. g. festorum, jejuniorum, decimarum, etc., fideles constringendo; quinto, obligando Christianos definitionibus fidei, dum Pontifex ex cathedra definit et declarat quid credendum sit; quid ut erroneum et haereticum respuendum; quae religio bona sit, quae non; quis status vitae honestus sit et licitus, quis non, etc. Hinc a contrario liquet quid sit solvere, scilicet ab obligationibus hisce jam dictis absolvere et liberare.
Explicat ergo Christus hic potestatem clavium per metaphoram, non aperiendi et claudendi (quae duo sunt propria clavium officia), sed per aliam efficaciorem, scilicet vinculorum, iis homines ligando, vel ligatos absolvendo: quam in omnes omnino homines totius orbis a Christo accepit S. Petrus, et ei succedens Romanus Pontifex, qui tamen illam derivat, prout ei libuerit, in Episcopos, pastores aliosque ministros Ecclesiae sibi subditos; ideoque Christus caeteris quoque Apostolis dixit, Matth. XVIII, 18: «Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo;» quibus verbis eadem potestas datur Apostolis a Christo in totum orbem, quae datur hic Petro; sed peculiariter eadem hic datur soli Petro, ut significetur ipsum in hac potestate esse primum et principem, ut caeteros Apostolos quasi sibi subditos, suaeque curae commissos, in ea dirigere, arctare, corrigere possit et subinde debeat, imo eamdem, si opus foret, eis adimere et auferre. Unde Synodus Alexandrina, cui praesedit S. Athanasius, ex sententia Concilii Nicaeni, scribit Felici Papae: «Romanae Sedi ab ipso Domino potestatem ligandi et solvendi, speciali privilegio super alios esse concessam.»
SUPER TERRAM. — Nota; potestas Petri et Pontificis etiam se extendit ad eos qui sunt sub terra in inferno vel purgatorio; ut cum quem, ob scelus in vita admissum, post mortem jam vita functum excommunicat privatque Ecclesiae suffragiis, uti excommunicat haereticos; aut cum quem in vita excommunicatum, post mortem ab excommunicatione absolvit, uti ab ea absolvit S. Gregorius monachum cum pecunia defunctum, teste Joanne Diacono in ejus Vita, lib. II, cap. XLV; item cum dat indulgentias pro defunctis, sive eas det per ergo absolvi nequit, nisi vivens super terram poenituerit, seseque converterit. Quare in tali proprie accipiendum est τὸ «super,» cum ait «super terram.» Et sic universim verum est, Pontificem non posse quem sub terra ligare vel absolvere, nisi eum qui, dum viveret super terram, meruerit ligari vel absolvi, ac ligatione dignum, vel absolutionis capacem se fecerit.
Denique verius est Pontificem juridice duntaxat viventes in terra ligare et solvere, non vero mortuos. Dat ergo ipse indulgentias defunctis, non per modum juridicae absolutionis, quia defuncti illi amplius non sunt subditi, sed «per modum suffragii,» uti ipse diserte in bullis solet exprimere, solvendo scilicet pro illis tantum ex thesauro Ecclesiae, cujus ipse est dispensator, quantum poenarum defuncti Deo debent. Hic enim thesaurus est super terram, estque in manu et potestate Pontificis. Ita sentiunt S. Thomas, Bonaventura, Alensis, Gabriel, Major, Richardus, Cajetanus, D. Soto, Navarrus et Bellarminus, tract. De Indulgentiis, quos citat et sequitur Suarez, De Poenitentia, disputat. LIII, sect. II, num. 4 et seqq., qui et addit Pontificem proprie et directe non excommunicare defunctos, nec eos ab excommunicatione absolvere, sed tantum indirecte, quia scilicet directe vetat viventibus, ne pro defuncto orent, aut iis permittit ut pro eo orent; hoc ipso enim defunctos indirecte privat suffragiis Ecclesiae, perinde ac si forent excommunicati; vel illa iis indulget, perinde ac si ab excommunicatione eos absolveret. Cum ergo Christus ait hic Petro: «Quaecumque solveris,» etc., per solutionem intelligitur non tantum juridica absolutio, sed etiam omnis dispensatio, favor et gratia, ex vi potestatis illius a Christo ipsi collatae: at talis est haec dispensatio thesauri Ecclesiae, quem per modum suffragii Pontifex expendit et applicat defunctis. Haec ergo, quae dixi, significat «super terram.»
Secundo, potest tamen τὸ «super terram» referri quoque ad res, puta ad homines ligandos vel solvendos, ut verba Christi completum habeant sensum; sed tunc τὸ «super terram» comprehendit quoque eos qui sunt in terra, vel sub terra: opponitur enim τὸ «in caelo,» quia Graecum ἐπὶ, et Latinum super, ac Hebraeum על hal ample accipitur; unde hic potest accipi pro in, hinc Syrus vertit, in terra. Sic enim directe opponitur solutio in terra Petri solutioni Dei in caelo. Simili modo Graeci dicunt, ἐπὶ ξένης εἶναι, id est, in peregrina terra esse. Aliter Salmeron: Mortui, inquit, quoad aliquid sui, scilicet quoad famam et corpus, sunt super terram: unde in his a Pontifice plecti possunt super terram. Verum non tantum corpus, sed et anima eorum, quae est sub terra, a Pontifice ligari vel solvi potest, uti paulo ante ostendi. Porro Gelasius Pontifex, XXIV, Quaest. II, cap. II Igitur, ex hisce Christi verbis probat eum qui in excommunicatione est defunctus, non posse ab Ecclesia, id est a Pontifice absolvi. Unde videtur proprie τὸ «super terram» accipere; sed loquitur de pervicaci, qui in contumacia sua obiit, hic enim, utpote impoenitens, absolvi nequit, quia incapax est absolutionis. Talis
Versus 20: Tunc Praecepit Discipulis Suis ut Nemini Dicerent, Quia Ipse Esset Jesus Christus
20. Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent, quia ipse esset Jesus Christus. — Nonnulli Graeci et Syrus omittunt τὸ «Jesus,» tuncque planius fluit oratio. Sciebant enim omnes ipsum vocari Jesum, sed nesciebant ipsum esse Messiam, sive Christum, verum Dei Filium. Noluit Christus Apostolos hoc aliis dicere et praedicare, tum quia ipsi hac de re necdum satis erant instructi et in ea confirmati: nam alioqui ipse Christus palam praedicavit se esse Christum Filium Dei, ut patet Joan. V et seq., ac pro hujus veritatis confessione occisus est, martyrque occubuit Joan. XVIII, 37; tum quia Christus mox passurus erat, crucifigendus et occidendus a Judaeis: quare Judaei scandalizati fuissent, si Apostoli praedicassent ipsum esse Messiam et Deum, eisque dixissent: Abite cum Christo vestro in malam crucem, qui nos facitis Christicidas et Deicidas, uti jam Christianis dicunt Judaei; quare semel abjecta fide Christi, eam, licet postea miraculis testatam, amplius audire noluissent. Ergo exspectanda fuit Christi mors, resurrectio et gloria, ut tunc praedicarent ipsum esse Messiam et Filium Dei, idque per miracula confirmarent, ac sic rem tantam populo persuaderent, uti fecerunt in Pentecoste, Act. II, juxta illud: «Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum,» Philip. II, 9. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius. Sic et S. Hieronymus: «Tunc, ait, me praedicate, cum ista passus fuero, quia non prodest Christum publice praedicari et ejus vulgare in populis majestatem, quem post paululum flagellatum visuri sunt, crucifixum.» Addit S. Chrysostomus: «Quod enim semel radicatum est, et postea evulsum, si iterum plantetur, difficile retinebitur apud multos; quod autem infixum semel, est et mansit, postea immobile facile provehitur ad augmentum.» Haec magis patebunt ex sequentibus.
Versus 21: Exinde Coepit Jesus Ostendere Discipulis, Quia Oporteret Eum Ire Hierosolymam
21. Exinde coepit Jesus ostendere discipulis, quia (quod) oporteret eum ire Hierosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. — «Exinde,» Graece ἀπὸ τότε, id est ab illo tempore, quo scilicet illis divinitatem suam patefecerat, coepit eos docere de sua passione et morte, tum ut perfecte eos in fide instrueret: duo enim sunt fidei principia, scilicet Christi divinitas et Christi humanitas, ejusque passio et crux, per quam redemit orbem; tum ne Apostoli audientes vel videntes Christum occidi et mori, de ejus divinitate dubitarent, ait Theophylactus; tum ut ostenderet hoc esse congruum: primo, Deo Patri, ut ejus voluntati et justitiae per peccatum Adae et posterorum laesae et offensae, per Christi mortem ex aequo satisfaceret; secundo, Christo, quem decebat per passionem intrare in gloriam suam, Lucae XXIV, 26; tertio, hominibus, quos Christi morte decebat redimi et instrui ad imitandam ferendamque ejus crucem.
Versus 22: Et Assumens Eum Petrus, Coepit Increpare Eum
22. Et assumens eum Petrus, coepit increpare eum. — «Assumens,» seorsim scilicet (quasi familiarius et secretius eum increpiturus ex vehementi amore, quod coram aliis non audebat) Christum retrahens. Ita S. Chrysostomus, Euthymius et S. Hieronymus, quem audi: «Qui (Petrus) non vult destrui confessionem suam (qua dixerat: Tu es Christus, Filius Dei vivi), nec putat posse fieri, ut Dei Filius occidatur; assumit eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne praesentibus caeteris condiscipulis videatur magistrum arguere; et coepit illum increpare amantis affectu, et optantis dicere: Absit a te, Domine; vel, ut melius habetur in Graeco: Propitius sis tibi, Domine, non erit hoc,» «quasi necessariam, ait S. Thomas, haberet propitiationem: cujus affectum suscipiens quidem Christus, ignorantiam exprobrat.»
Absit a te, Domine, non erit tibi hoc, — non accidet tibi mors tam indigna. Quis enim ferat Filium Dei crucifigi et mori? Graece est ἵλεώς σοι, id est «propitius tibi,» scilicet sis, aut sit Deus. Ita solent Septuaginta vertere Hebr. חלילה לך halilalach, id est prohibitio tibi sit, quod vulgo olim dicebant: Dii prohibeant, dii meliora. Syrus: Parce tibi. Loquitur Petrus ex humana prudentia et affectu, non ex divina, ex qua paulo ante dixerat: «Tu es Christus, Filius Dei vivi.» Hic ergo sibi relictus deficit, ideoque a Christo redarguitur.
Versus 23: Qui Conversus Dixit Petro: Vade Post Me, Satana, Scandalum Es Mihi
23. Qui conversus dixit Petro: Vade post me, Satana, scandalum es mihi (Syrus, offendiculo es mihi), quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum. — S. Hilarius τὸ «vade post me,» refert ad Petrum; τὸ vero «satana, scandalum es mihi,» refert non ad Petrum, sed ad diabolum, qui suggesserat Petro, ut diceret: «Absit a te, Domine.» Audi eum: «Sciens enim Dominus diabolicae artis instinctum, Petro ait: Vade retro post me, id est ut exemplum suae passionis sequatur. In eum vero, per quem opinio haec suggerebatur conversus, adjecit: Satana, scandalum es mihi: non enim convenit existimare Petro satanae nomen et offensionem scandali deputari, post indulta illa beatitudinis et potestatis tanta praeconia.»
Verum caeteri omnes τὸ «satana» jungunt cum «vade post me,» totumque Petro dictum arbitrantur. Ait ergo Christus Petro: «Vade post me,» id est recede a me, facesse hinc, abi a conspectu meo; quia hac in re non mihi es amicus, sed satan, id est adversarius (hoc enim significat Hebr. שטן satan, et sic vertit Noster, II Reg. XIX, 22, et III Reg. V, 4) et «scandalum,» id est offendiculum et impedimentum es mihi. Vis enim impedire passionem meam, et consequenter redemptionem et salutem hominum, quam per passionem meriturus et procuraturus sum. Ita S. Chrysostomus, Euthymius et S. Hieronymus, quem audi: «Meae voluntatis est et Patris ut pro hominum salute moriar: tu tuam tantum considerans voluntatem, non vis granum tritici cadere in terram, ut multos afferat fructus;» «et ideo, ait D. Thomas, quia contrarius voluntati meae, debes adversarius appellari: satanas enim interpretatur adversarius, sive contrarius; non tamen, ut plerique putant, eadem satanas et Petrus sententia condemnantur: Petro enim dicitur: Vade retro me, satana, id est, sequere me, qui contrarius es voluntati meae. Ille audit: Vade satana, et non ei dicitur retro, ut subaudiatur: Vade in ignem aeternum.»
Objicit Calvinus ejusque sequaces: Christus hic Petrum vocat satanam: ergo paulo ante non vocavit eum petram, nec constituit eum caput Ecclesiae. Respondet primo S. Hieronymus Petrum vocari satanam, id est adversarium pro praesenti tempore, quo adversabatur Christo volenti pati et crucifigi; petram vero constitui pro tempore non praesenti, sed futuro, scilicet ut post mortem et resurrectionem Christi fiat petra et caput Ecclesiae. Secundo, S. Augustinus, serm. 13 De Verbis Domini secundum Matthaeum, et Theophylactus respondent Petrum dici beatum, et petram Ecclesiae constitui, quatenus a Deo revelante illuminatus, confessus erat Christum, Filium Dei vivi, ideoque ab eo petra Ecclesiae constitutus; satanam vero hic dici, quatenus a Deo Deique decreto (quod ipse ignorabat) recedens, humanum sequebatur affectum, quo nolebat Christum a se ita amatum mori. Porro, Concilium Constantinopolitanum Oecum. V, in Constitut. Vigilii Papae, anathema dicit illis qui id Christi: «Vade post me, satana,» dictum fuisse volunt ad Petrum, ne dissuasione ejus animus Christi perturbatus fugeret passionem, eo quod passione sua sibi proficeret, ideoque mortem ipsius nobis aeternae vitae praemia contulisse non credunt. Simili modo, B. Petrus Damianus, lib. I, epist. 16 ad Alexand. II Pontificem, Hildebrandum Cardinalem, qui postea creatus fuit Pontifex Gregorius septimus, vocat «suum sanctum satanam:» satanam, quia sibi adversabatur, ne renuntiaret Cardinalatui, ut ad suam eremum Camaldulensem rediret; sanctum, quia id faciebat sancto fine, quia scilicet videbat Petri operam perutilem fore Ecclesiae.
Quia non sapis (Arabicus, non cogitas) ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum. — Hic est fons et causa erroris Petri et caeterorum hominum, «quia non sapis.» Graece οὐ φρονεῖς, id est non capis, non sapis, non probas tam intellectu, quam affectu tuo, ea quae placita sunt Deo, sed quae hominibus humana suggerit prudentia, hoc est caro et sanguis. Vis enim consulere carni et vitae meae, ac exinde tuae humanae consolationi, contra Dei decretum, quo sapientissime decrevit mihi moriendum esse pro hominum salute. Ita homines peccant, dum exile carnis judicium praeponunt sublimi et sapientissimo Dei judicio. Nam «animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei; stultitia enim est illi, et non potest intelligere,» I Cor. II, 14.
Versus 24: Si Quis Vult Venire Post Me, Abneget Semetipsum, et Tollat Crucem Suam
24. Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. — Hoc pharmacum abnegationis et crucis opponit Christus amori proprio et naturali, quem Petrus erga Christum ostenderat vers. 22, volens impedire ejus passionem; ideoque non soli Petro, sed convocatis caeteris Apostolis, imo et turbis, ait Marcus, cap. VIII, 34, hoc edixit, et quasi axioma Christianae scholae statuit, dicens: «Si quis vult venire,» etc. q. d., ait Chrysostomus, «Tu, o Petre, dicis mihi: Propitius esto tibi (parce vitae tuae): ego autem dico tibi, quoniam non solum prohibere me a passione nocivum tibi est, sed neque salvari poteris, nisi patiaris et moriaris, et vitae abrenunties semper.» Vult enim Christus stabilire quod dixerat, moriendum sibi esse ex Dei decreto pro hominum salute, et insuper hanc mortem et crucem cuique fideli imitandam esse, si ejus assecla et discipulus haberi velit. Tria autem praecipit, ait Chrysostomus: primum est, «abneget semetipsum;» secundum, «tollat crucem;» tertium, «sequatur me.»
Si quis vult post me venire. — Non cogit Christus, nec vim infert, ait Chrysostomus, sed volentes invitat, eoque blandius et vehementius allicit trahitque. Quis enim non aveat ardeatque sequi Christum Dei Filium? Sed sicut Deus jubet omnibus hominibus, ut sequantur Christum; sic pariter jubet ut abnegationem, quam hic sancit, libere eligant et complectantur. Rursum allicit omnes Christus, dicendo: «Venite post me;» q. d. Non eritis primi in cruce, morte et martyrio. Ego dux vobis praeibo; quare me praeeuntem sequimini duntaxat, quia ego vobis non tantum exemplo, sed et adjutorio antecedam, ac certos vos faciam de triumpho et corona, si me duntaxat sequi et gratiae meae strenue cooperari velitis. Sic Cato praeiens militibus per arenas Libycas, aiebat: «Pericula vestra prae tentate meo;» nihil enim jubebo, nisi quod prius ipse fecero; nil praecipiam, nisi ejus vobis ipse dux et ductor fuero; magnus militi est stimulus praevium ducis exemplum.
Abneget semetipsum, — id est abdicet a se suum judicium et affectum humanum: hoc enim in homine vivit, quod homini charissimum est, in quo homo oblectatur et pascitur, ut illud censeatur esse ipse homo. Homo est enim id quod in homine viget et vivit. Jubet ergo, ut quisque suos affectus et amores naturales et sensuales, Dei legi et voluntati repugnantes, deponat, mortificet et resecet, ac Dei legem et voluntatem assumat, induat et per omnia sequatur. Vide dicta cap. X, 38 et 39. Dicit enim hoc Christus occasione Petri, qui per affectum naturalem erga Christum volebat ejus mortem impedire, ut eum in ipso et caeteris hominibus castiget, q. d. Si vis post me venire meque sequi, o Petre, abnega et abdica a te humanum hoc tuum de me judicium et affectum, ut Dei, qui me pati et mori vult, decretum et voluntatem sequaris et amplectaris. Idem fac in caeteris omnibus tuis judiciis, desideriis, affectibus ac nominatim in morte crucis, quam tibi Deus decrevit, ut eam amplectaris, licet natura et sensualis affectus illam fugiat et exhorreat, juxta illud: «Cum esses junior cingebas te, et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas (in cruce), et alius cinget te, et ducet quo tu non vis,» Joan. XXI, 18. Unde Origenes «abneget semetipsum» exponit, q. d. Abneget vitam suam, capessendo mortem pro me meaque fide, uti ego capessam mortem crucis pro Deo. Pari modo quivis fidelis «abneget semetipsum,» id est sua desideria, suas imaginationes, suos concupiscentiae pruritus, suas rationes humanas, suam voluntatem, eamque per omnia invertat et conformet voluntati Dei: v. g. suggerit tibi visus, auditus, gustus, ut videas, audias, gustes curiosa, detractoria, delicata, ut iis te oppleas et inebries; nega eis has suas cupidines a Deo vetitas, eisque dicito: Nolo ista videre, audire, sapere, quia volo Dei legem sequi, Deoque placere, non autem meis sensibus et appetitibus carnalibus satisfacere. Sic mater sapiens puero (concupiscentia enim est instar pueri, qui sensu, non ratione ducitur, ait Aristoteles in Ethicis) negat petenti noxia, v. g. cultrum, quem quia manu debili regere nequit, eo se laedet.
Notat S. Gregorius, hom. 32 in Evang., non dicere Christum: Abneget suas opes, sed «abneget semetipsum,» ut homo abeat a se et fiat alienus a se, imo desinat esse quod erat, et incipiat esse quod non erat, fiatque quasi novus et alter homo: «Minus quippe, ait S. Gregorius, est abnegare quod habet, valde autem multum est abnegare quod est; id est, non sufficit nostra relinquere, nisi relinquamus et nos.» Objicit sibi deinde Gregorius: «Quo ibimus extra nos?» ac respondet: «Aliud sumus per peccatum lapsi, aliud per naturam conditi; aliud quod fecimus, aliud quod facti sumus. Relinquamus nosmetipsos, quales peccando nos fecimus; et maneamus nosmetipsi, quales per gratiam facti sumus. Ecce etenim, qui superbus fuit, si conversus ad Christum humilis factus est, semetipsum relinquit. Si luxuriosus quisque ad continentiam vitam mutavit, abnegavit utique quod fuit. Si avarus quisque ambire jam desiit, et largiri didicit propria, qui prius aliena rapiebat, procul dubio semetipsum reliquit. Ipse quidem est per naturam, sed non est ipse per malitiam.» Declarat idipsum exemplo Pauli: «Pensemus, inquit, quomodo se Paulus abnegaverat, qui dicebat: Vivo autem jam non ego; extinctus quippe fuerat saevus ille persecutor, et vivere coeperat pius praedicator. Vivit vero in me Christus. Ac si aperte dicat: Ego quidem a memetipso extinctus sum, quia carnaliter non vivo; sed tamen essentialiter mortuus non sum, quia in Christo spiritaliter vivo. Dicat ergo veritas, dicat: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum; quia, nisi quis a semetipso deficiat, ad eum, qui super ipsum est, non appropinquat; nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est.»
Similitudine idipsum illustrat S. Chrysostomus, hom. 56: «Si intelligis, ait, quid sit alium abnegare, tunc recte percipies quid sit abnegare semetipsum. Qui alium abnegavit, si caedi eum virgis videat, si coerceri vinculis, quidquid aliud mali pati eum conspexerit, non occurrit, non auxiliatur, non flectitur, nec prorsus ullo modo movetur, ceu ille qui penitus ab eo alienatus est. Sic igitur nullo nos pacto corpori nostro parcere vult, ut neque si caeditur, neque si pellitur, neque si uritur, neque si quid aliud hujusmodi patitur, ei parcamus.» Addit Victor Antiochenus, in cap. VIII Marci: «Non dixit ille: Ne nimium indulgeat, aut, ne nimium carni suae parcat; sed vehementius insurgens: Abneget vel abjuret semetipsum, hoc est, nihil cum seipso vel sua carne commercii habeat, verum ita se gerat, ac si non ipse, sed alius quispiam crucem tolleret.»
Ubi nota τὸ «abjuret»: sicut enim in baptismo abrenuntiamus Satanae et quasi eum abjuramus; sic abnegare plane, et quasi abjurare debemus nosmetipsos, id est nostras cupiditates: hae enim magis nobis nostraeque saluti sunt hostes, quam sint ipsi daemones: daemonem enim per se horremus, sed cupiditates blanditiae suae nos decipiunt, nosque iis quasi nostris amicis gratulamur et adulamur. Majus enim periculum est ab insidiatore occulto, quam aperto. Porro, non solis Apostolis, religiosis, clericis, sacerdotibus, sed cuivis fideli dicit Christus, jubetque ut abneget semetipsum, id est suum sensualem nimiumque amorem erga suam carnem, suum honorem, suam uxorem, suos filios, suos cognatos, etc., eumque subjiciat Dei amori, legi et voluntati.
Religiosi vero ulterius abnegare debent omnia saecularia negotia, propriam voluntatem, dominium et proprietatem, caeteraque votis, et professioni religiosae, et perfectioni vitae adversantia, ut non solum Christi legi, sed et consiliis ejus evangelicis sese conforment. Haec abnegatio debet se extendere ad ipsam vitam et mortem etiam ignominiosissimam crucis, ait S. Chrysostomus, ut illam potius subeamus, quam a Dei voluntate vel ad punctum recedamus; unde subdit: «Et tollat crucem suam.» Quocirca S. Basilius, in Regulis fusius explicatis, ad interrog. VI, abnegationem sic definit: «Abnegatio sui nihil est aliud, nisi summa rerum omnium vitae superioris (in vitiis exactae) oblivio, atque a sui ipsius voluntatibus recessio,» et ad Dei voluntatem accessio. Idem, ad interrogat. VIII: «Perfecta, ait, renuntiatio in eo sita est, si quis id assecutus fuerit, ut de vita sua ne minimum quidem affectus sit, quamvis habeat mortis responsum.» Et inferius: «Renuntiatio nihil aliud est, quam vinculorum terrenae hujus ac temporalis conversationis solutio, quae, dum nos anxiis et humanam vitam comitantibus negotiis subducit, promptiores et magis idoneos reddit incundae vitae ad Dei contemplationem.» In Vitis Patrum, lib. V, libello I De Profectu Patrum, num. 7, abbas Joannes haec dat abnegationis et vitae sanctae documenta: «Esto injuriam patiens, et non irascens; pacificus, et non reddens malum pro malo; non attendens ad vitia aliorum, neque teipsum exaltans, sed esto subditus et humilior omni creatura; renuntiando omni materiae corporali, et his quae secundum carnem sunt, in cruciatu, in certamine, in humilitate spiritus, in jejunio, in patientia, in fletu, in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus, includens se sepulcro tanquam jam mortuus, ut videatur tibi esse proxima mors omni die.» S. Aegidius, socius S. Francisci, vir valde sanctus et a Deo illuminatus, haec abnegationis sensuum dabat paradoxa:
«Si vis bene videre, erue oculos tuos, et esto caecus. Si vis bene audire, esto surdus. Si bene loqui, esto mutus. Si bene ambulare, abscinde tibi pedes. Si bene operari, mutila tibi manus. Si bene amare, habeas te odio. Si vis hanc vivere, te mortifica. Si bene lucrari, disce perdere. Si vis esse dives, esto pauper. Si vis esse in deliciis, afflige te. Si vis esse securus, semper esto in timore. Si vis exaltari, humilia te. Si vis honorari, despice te, et honora te despicientes. Si vis habere bonum, sustine malum. Si vis esse in quiete, labora. Si vis benedici, desidera maledici. O quam magna haec sapientia scire haec facere! et quia magna sunt, non omnibus data sunt. Nemo debet aliquid audire vel loqui, nisi ad utilitatem, nec ultra ullo modo procedere.»
Idem hanc dabat viam salutis et perfectionis per abnegationem: «Si vis salvari, ne petas rationem ab humana creatura de his quae tibi accidunt. Si vis salvari, satage te separare ab omni consolatione et honore, quae potest tibi dare aliqua creatura. Vae illis, qui volunt honorari de sua malitia. Si quis tecum contendit, si vis vincere, perde; alioquin quando credideris te vicisse, perdidisti.»
Et mox haec subdit antistropha: «Si amas, amaberis. Si times, timeberis. Si servies, servietur tibi. Si bene te gesseris erga alios, alii se bene gerent erga te. Beatus qui amat, et non desiderat inde amari. Beatus qui servit, et non desiderat serviri. Et quia haec magna sunt, stulti ad haec non pertingunt. Tria potissimum animo tuo haerere debent: primum est, si omnem tribulationem, quae accidit, libenter sustineas; secundum, si de omnibus, quae facis et recipis, magis humilieris; tertium est, si fideliter diligas illa bona, quae videri non possunt corporeis oculis.» Ita habet Historia Seraphica evangelica, lib. I, pag. 63. Plura vide apud Climacum, Dorotheum et Cassianum, qui inter alia lib. V De Institutis Renuntiantium, cap. XXVIII, narrat quemdam abbatem jam moriturum, hoc suis perfectae abnegationis exemplum et documentum dedisse: «Nunquam, ait, meam feci voluntatem, nec quemquam docui, quod prius ipse non feci.»
Et tollat crucem suam. — Sicut ego tuli meam, ut me Christum quasi primum cruciferum, et crucigerorum antesignanum ac ducem, qui crucem meam, in qua crucifigendus eram, dolens et gemens meis humeris tuli in montem Calvariae, ipse cruciger Christianus animose et alacriter sequatur assidue, usque ad mortem crucis, et inde ad gloriam paradisi; unde Lucas addit «quotidie,» ut significet omni die et saepe omni hora aliquid molesti cuilibet occursurum, quod patienter et fortiter tolerare oporteat, idque continue per totam vitam, ac proinde cuilibet vivendum esse in cruce et moriendum in cruce cum Christo. «Tollit crucem suam, ait S. Hieronymus, qui mundo crucifigitur; cui autem mundus crucifixus est, sequitur Dominum crucifixum.» Crux haec primo, est persecutio et martyrium; secundo, afflictio et tribulatio quaevis a Deo inflicta; tertio, tentatio a daemone immissa et a Deo ad nostram probationem, humilitatem, virtutem et coronam augendam permissa; quarto, sui abnegatio et cupiditatum mortificatio. Ita S. Hieronymus.
Suam, — id est primo sibi propriam; cuique enim sua propria est crux: uni ab uxore, filiis, cognatis; alteri a moribus; tertio ab aemulis; quarto ab infortuniis; quinto a paupertate; sexto ab exilio, carcere, vinculis, et ita deinceps.
Secundo, «suam,» id est suis viribus, aeque ac concupiscentiis commensam: Deus enim «non patitur vos tentari super id quod potestis,» ait Paulus, I Corinth. X, 13; sed cuique pro vitio quo laborat, crucem quasi medicinam immittit vel permittit: sic prono in superbiam, vel aliqua in re excellenti, permittit aliquod vilipendium, vel tentationem carnis, quae eum humiliet, uti permisit in S. Paulo, II Corinth. XII, 7; avaro immittit mercium et opum jacturam; pulchro et vegeto immittit morbum; docto permittit lapsum in aliquem errorem vel in infamiam, ne infletur et de se praesumat.
Tertio, «suam,» id est sibi ad suum bonum a Deo ab aeterno decretam. Cum ergo sentis crucem, ac saepe novam, cogita de Deo illique eam resigna, ac dicito: Domine, hanc crucem de paterna manu tua libens accepto: haec enim ab aeterno crux mihi fixa est, et a te decreta ad rubiginem vitiorum meorum defricandam, quare pro ea immensas tibi gratias ago. Scio enim, et credo eam mihi a te ex amore paterno constitutam, ut me filio tuo dilecto Christo crucifixo assimiles hic in patientia, et postea in gloria. Nam: «Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus,» etc. Rom. VIII, 29.
Quarto, «suam,» id est quam quisque in se habet per passionem, vel sibi irrogat per abnegationem, aut quam suam fecit per compassionem. Nam, ut ait S. Gregorius, hom. 32 in Evang.: «Duobus modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerit, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar. Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis: audiamus nunc in compassione proximi crucem mentis; ait enim: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Perfectus quippe praedicator, ut exemplum daret abstinentiae, crucem portabat in corpore. Et quia in se trahebat damna infirmitatis alienae, crucem portabat in corde.»
Et sequatur me, — per crucem ad mortem, et per mortem ad beatam immortalitatem. Perseverandum enim nobis est in cruce cum Christo per totam vitam, usque ad mortem et coronam: «Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.» Audi S. Chrysostomum, hom. 56 in cap. XVI Matth.: «Latrones, ait, multa talia patiuntur. Ne igitur credas ipsius passionis naturam per se sufficere, causam ejus subjecit. Quam ipsam? quae dicta sunt universa faciens atque patiens ipsum sequaris, ut scilicet propter ipsum omnia sustineas, utque omnem virtutis numerum habeas. Is enim Christum sequitur, qui non in periculis modo fortitudinem adhibet, sed modestiam, sed humilitatem et omne sublimioris philosophiae genus complectitur. Id enim est recte Dominum sequi, ut et propter ipsum cuncta sufferas et alias virtutes non negligas. Multi diabolum sequentes, multa patiuntur et vitam propter ipsum perdunt, quam nos propter Christum, imo vero propter nos ipsos perdamus.»
Versus 25: Qui Enim Voluerit Animam Suam Salvam Facere, Perdet Eam
25. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. — Quia crux acerba est et cruciat, hinc ad eam tollendam fideles animat Christus, ait Chrysostomus, per ingens ejus praemium et coronam gloriae; ac si agricolae dicatur, ait S. Gregorius, hom. 32: «Frumentum si servas, perdis; si seminas, renovas. Quis enim nesciat, quod frumentum, cum in semine mittitur, perit ab oculis, in terra deficit? Sed unde putrescit in pulvere, inde virescit in renovatione.»
Origenes dupliciter exponit hanc sententiam: primo sic, q. d. Si quis, inquit, amator vitae praesentis parcit animae suae, timens mori, et putans animam suam per hanc mortem perire, ille volens hoc modo salvare animam suam, perdet eam, alienam illam faciens a vita aeterna. Si quis vero contemnens vitam praesentem, usque ad mortem pro veritate certaverit, perdet quidem animam suam, quantum ad vitam praesentem; sed quoniam propter Christum perdet eam, magis eam salvam faciet in vitam aeternam. Alio modo sic: Si quis intelligit quae est vera salus, et acquirere vult eam ad salutem animae suae, iste abnegans semetipsum, perdit, quantum ad voluptates carnales, animam suam propter Christum; et parcens animam suam hoc modo, salvat eam per opera pietatis; dicendo enim: «qui voluerit,» praecedentem et sequentem unum sensum esse ostendit; si ergo quod superius dixit: «abneget semetipsum,» de morte corporali dixit, consequenter hoc de sola morte intelligere debemus dictum esse; si autem abnegare seipsum est carnalem conversationem rejicere, et perdere animam est deponere voluptates carnales. Hucusque Origenes.
Prior expositio videtur magis genuina, sed amplianda hoc modo, q. d. Qui in hac vita fugiens crucem et abnegationem sui, vult servare animam suam, id est vitam suam, ideoque negat me meamque fidem in persecutione; aut vult salvare animam suam, id est desideria animae suae, q. d. Qui suis concupiscentiis vult satisfacere, hic in futura vita perdet animam suam in gehenna; qui autem perdiderit animam suam in hac vita propter Christum, vel moriendo in persecutione pro eo, vel ejus amore abnegando suas concupiscentias, hic in futura vita animam, quam perdidit moriendo, vel mortificando, salvam inveniet in aeterna gloria et in sinu Christi, qui eam pro se morti expositam resuscitabit et glorificabit. Hunc sensum exigit antithesis inter perdere et salvam facere, sive invenire, scilicet integram et salvam; item id quod sequitur: «Quid enim prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur,» id est animam suam perdat in gehenna?
Versus 26: Quid Enim Prodest Homini, Si Universum Mundum Lucretur, Animae Vero Suae Detrimentum Patiatur?
26. Quid enim prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae (id est sui ipsius, ut explicat Lucas, IX, 25) detrimentum patiatur? — Graece ζημιωθῇ, id est jacturam faciat, mulctetur, q. d. Quid te juvabit (hoc enim est Graecum ὠφελεῖ) acquisivisse omnes opes, honores, delicias totius mundi, si propter hoc teipsum perdas, et anima tua, quam unicam et intimam habes, mulcteris ad aeterna gehennae tormenta? juxta illud:
Omnia si perdas, animam servare memento.
Opes enim, honores et delicias perditas recuperare potes: animam semel perditam in aeternum recuperare non poteris. Illa extrinseca sunt, et exterius tantum sensus titillant; haec intrinseca tibi est et intima, unde ejus dolor vel gaudium tibi pariter intrinsecus est, summus et intimus; illa temporalia sunt et caduca, haec immortalis et aeterna. O stulti ergo filii Adae, cur haec caduca ita adamatis, ut propter ea animam perdatis, et aeternis gehennae incendiis tradatis? O insensati, qui gutta voluptatis vel honoris emitis sempiternos dolores, et perenne inferorum opprobrium! utique vili et exili nimis pretio eas emitis, cujus vos sero poenitebit in aeternum. Ego tanti poenitere non emo.
Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? — Graece ἀντάλλαγμα, id est compensationem, permutationem, pretium, lytrum. Unde Syrus vertit, permutationem animae suae, q. d. Anima tua omne pretium, omnem compensationem superat, empta enim et redempta est pretioso sanguine Christi Domini Dei nostri; quare pro unius hominis anima universus mundus sufficiens pretium non est, ait Euthymius in Ps. XLVIII. Quocirca si semel eam perdideris, et gehennae tradideris, nullo pretio eam redimere poteris, nec valebis animam tuam alia anima redimere, quia non habes nisi unam, et licet plures haberes, propter eas tamen gehenna animam tuam, quam in sua manu jam habet, non dimitteret; hic potest animae suos lapsus redimere poenitentia, lacrymis et bonis operibus; at in die judicii nullus amplius poenitentiae et redemptioni erit locus. Vide ergo fraudem Satanae et stultitiam hominis, qui animam peccatoris ab eo emit vilissima, brevissima voluptate gulae, luxuriae, etc. «Porrigit pomum, et surripit paradisum,» ait S. Bernardus, tract. De Gradu humilit., cap. De curiositate. Lucas, IX, 26, addit: «Nam qui me erubuerit (uti Christum ejusque legem velut vilem et pauperem erubescunt Judaei et Gentilium multi), et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum suorum;» pro quo Matthaeus habet id quod sequitur.
Versus 27: Filius Enim Hominis Venturus Est in Gloria Patris Sui cum Angelis Suis
Vers. 27. FILIUS ENIM HOMINIS VENTURUS EST IN GLORIA PATRIS SUI CUM ANGELIS SUIS, ET TUNC REDDET UNICUIQUE SECUNDUM OPERA EJUS. — Arabicus, secundum operationem suam, id est juxta id quod operatus est, non juxta id quod scivit, intellexit, credidit.
VENTURUS EST (in die judicii, ut homines ex operibus dijudicet) IN GLORIA (id est cum gloria et majestate, ut habet Lucas) Patris, — tum creata, quam scilicet ut homo sibi a Patre infusam in corpore et anima accepit, vel exterius in comitatu omnium Angelorum effusam in die judicii accipiet; tum illa quam ut Deus cum Patre ejusque essentia et deitate communem habet, tumque toti mundo se habere ostendet. Ita S. Chrysostomus et Euthymius. Est hic acer stimulus ad opera heroica abnegationis, crucis et virtutis, ad quae omnes excitavit Christus, vers. 24, q. d. Agite, o Apostoli, o fideles mei, abnegate vos ipsos, tollite crucem vestram, meque sequimini, quia ob haec opera vestra ardua et heroica in die judicii coram toto mundo vos laudabo, vobisque meam felicitatem et gloriam regni caelestis communicabo; eos vero qui fugerint abnegationem, crucem, meique sequelam, secuti autem fuerint suas voluptates et concupiscentias, increpabo et adjudicabo gehennae, idque in perpetuum. Eligenda vobis est una ex hisce duabus sors: alterutra enim vos infallibiliter manet. Quocirca S. Hieronymus, epistola 1 ad Heliodorum, eum ad vitam solitariam, ejusque crucem sic invitat: «Paupertatem times? sed beatos pauperes appellat. Labore terreris? at nemo athleta sine sudore coronatur. De cibo cogitas? sed fides famem non timet. Super nudam metuis humum exesa jejuniis membra collidere? sed Dominus tecum jacet. Squalidi corporis horret inculta caesaries? sed caput tuum Christus est. Infinita eremi vastitas te terret? sed tu paradisum mente deambula.» Et nonnullis interjectis: «Delicatus es frater, si et hic vis gaudere cum saeculo, et postea regnare cum Christo. Veniet, veniet illa dies, qua corruptivum hoc et mortale incorruptionem induat, et immortalitatem. Beatus servus, quem Dominus invenerit vigilantem. Tunc ad vocem tubae pavebit terra cum populis, et tu gaudebis. Judicaturo Domino lugubre mundus immugiet: tribus ad tribum pectora ferient; potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt; exhibebitur cum prole sua vere tunc ignitus Jupiter; adducetur et cum suis stultus Plato discipulis; Aristotelis argumenta non proderunt; tunc tu rusticanus et pauper exultabis, et ridebis, et dices: Ecce crucifixus Deus meus; ecce judex, qui obvolutus pannis in praesepio vagiit, etc., ut his tum interesse contingat, pro quibus nunc labor durus est.» Hucusque S. Hieronymus pathetice, sed vere.
Versus 28: Sunt Quidam de Hic Stantibus, Qui Non Gustabunt Mortem, Donec Videant Filium Hominis Venientem in Regno Suo
Vers. 28. AMEN DICO VOBIS: SUNT QUIDAM DE HIC STANTIBUS, QUI NON GUSTABUNT MORTEM, DONEC VIDEANT FILIUM HOMINIS VENIENTEM IN REGNO SUO. — Syrus, in regnum suum. Saepe enim haec duo in Scriptura confunduntur, idemque significant. Promisit Christus mercedem in regno caelesti dandam pro operibus bonis, abnegationis et crucis: nunc ne quis illud longe abesse et in multa saecula differendum causetur, occurrit, illudque vicinum esse reipsa demonstrat, dum nonnullis adhuc viventibus post paucos dies, illud ipsum in transfiguratione ostendit.
Non gustabunt mortem, — id est non morientur. Est metaphora a calice mortifero, qui damnato ad mortem datur, ut veneno moriatur: hic enim non hauritur jucunde, sed aegre gustatur ut amarus et felleus.
In regno suo. — Quaeres, quodnam hoc Christi regnum, et quando illud viderint nonnulli Apostolorum astantium Christo? Respondet primo S. Gregorius, homil. 32 in Evangel., et Beda, regnum hoc Christi esse Ecclesiam, ejusque per omnes gentes propagationem, quam utique viderunt, imo effecerunt Apostoli. Id dicit Christus, ait S. Gregorius, ut ex propagatione regni Ecclesiae, quam visuri erant, discerent quanta futura esset eorum gloria in regno caelesti, quod in hac vita est invisibile; alioqui enim homines sola visibilia aestimant, invisibilia non appetunt, quia nec esse suspicantur. Deus ergo per visibilia, quae exhibet, firmat spem promissorum invisibilium. Secundo, alii id fore censent in resurrectione et die judicii, de quo versiculo praecedenti locutus est Christus. Verum dico id factum esse in transfiguratione Christi: in illa enim regnum Christi gloriosum quasi per transennam viderunt, et praegustarunt tres Apostoli, scilicet Petrus, Jacobus et Joannes, et ita esse patet ex sequentibus: nam omnes Evangelistae, qui hujus rei meminerunt, scilicet Matthaeus, Marcus et Lucas post hoc Christi promissum, subjungunt statim illud fuisse impletum, scilicet sexto post die. Ita S. Hilarius, S. Chrysostomus, S. Hieronymus, S. Ambrosius, Theophylactus, Euthymius et alii passim. Unde S. Leo, serm. De Transfigur.: «In regno, inquit, hoc est, in regia claritate.» In transfiguratione enim Christus Apostolis dedit specimen gloriae, claritatis, magnificentiae, gaudii et felicitatis, quam obtinebunt Sancti in regno caelesti, ut per illam animarentur ad labores et dolores evangelicos, ad crucem et martyrium, aliosque ad eosdem animarent. Ita per illam S. Hieronymus ad eosdem animat Eustochium, epist. 18 De Custodia virgin., in fine: «Egredere, ait, paulisper de carcere, et praesentis laboris ante oculos tuos tibi pinge mercedem, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Qualis erit illa dies, cum tibi Maria, mater Domini, choris accurret comitata virgineis! Cum post Rubrum mare, submerso cum suo exercitu Pharaone, tympanum tenens praecinet responsuris: Cantemus Domino, gloriose enim honoratus est: equum et ascensorem projecit in mare. Tunc Thecla in tuos laeta volabit amplexus, tunc et ipse sponsus occurret et dicet: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea; quia ecce hiems transivit, pluvia abiit tibi. Tunc Angeli mirabuntur et dicent: Quae est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol.» Et post nonnulla: «Tunc parvuli, etc., palmas victoriae sublevantes, consono ore cantabunt: Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis. Tunc centum quadraginta quatuor millia in conspectu throni et conspectu seniorum tenebunt citharas, et cantabunt canticum novum.»