Cornelius a Lapide

Matthaeus XVII


Index


Synopsis Capitis

Primo, Christus transfiguratur in monte, et Eliam partim venisse, partim venturum docet. Secundo, vers. 14, sanat lunaticum, aitque ad hoc opus esse oratione et jejunio. Tertio, vers. 21, praedicat instare sibi passionem et mortem. Quarto, vers. 24, solvit didrachma pro se et Petro, etsi ad id non teneri ostendat.


Textus Vulgatae: Matthaeus 17:1-27

1. Et post dies sex assumit Jesus Petrum et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum; 2. et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol; vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. 3. Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4. Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. 5. Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. 6. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. 7. Et accessit Jesus, et tetigit eos, dixitque eis: Surgite, et nolite timere. 8. Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. 9. Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. 10. Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo Scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? 11. At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. 12. Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. 13. Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. 14. Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur; nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam; 15. et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 16. Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. 17. Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. 18. Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? 19. Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. 20. Hoc autem genus non ejicitur, nisi per orationem et jejunium. 21. Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum; 22. et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. 23. Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? 24. Ait: Etiam, et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae, a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? 25. Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. 26. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore ejus, invenies staterem; illum sumens, da eis pro me et te.


Versus 1: Et Post Dies Sex Assumit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem Fratrem Ejus

1. ET POST DIES SEX ASSUMIT JESUS PETRUM, JACOBUM ET JOANNEM FRATREM EJUS, ET DUXIT ILLOS IN MONTEM EXCELSUM SEORSUM. — Christi: in illa enim regnum Christi gloriosum quasi per transennam viderunt, et praegustarunt tres Apostoli, scilicet Petrus, Jacobus et Joannes, et ita esse patet ex sequentibus: nam omnes Evangelistae, qui hujus rei meminerunt, scilicet Matthaeus, Marcus et Lucas post hoc Christi promissum, subjungunt statim illud fuisse impletum, scilicet sexto post die. Ita S. Hilarius, S. Chrysostomus, S. Hieronymus, S. Ambrosius, Theophylactus, Euthymius et alii passim. Unde S. Leo, serm. De Transfigur.: «In regno, inquit, hoc est, in regia claritate.» In transfiguratione enim Christus Apostolis dedit specimen gloriae, claritatis, magnificentiae, gaudii et felicitatis, quam obtinebunt Sancti in regno coelesti, ut per illam animarentur ad labores et dolores evangelicos, ad crucem et martyrium, aliosque ad eosdem animarent. Ita per illam S. Hieronymus ad eosdem animat Eustochium, epist. 18 De Custodia virgin., in fine: «Egredere, ait, paulisper de carcere, et praesentis laboris ante oculos tuos tibi pinge mercedem, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Qualis erit illa dies, cum tibi Maria, mater Domini, choris accurret comitata virgineis! Cum post Rubrum mare, submerso cum suo exercitu Pharaone, tympanum tenens praecinet responsuris: Cantemus Domino, gloriose enim honoratus est: equum et ascensorem projecit in mare. Tunc Thecla in tuos laeta volabit amplexus, tunc et ipse sponsus occurret et dicet: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea; quia ecce hiems transivit, pluvia abiit tibi. Tunc Angeli mirabuntur et dicent: Quae est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol.» Et post nonnulla: «Tunc parvuli, etc., palmas victoriae sublevantes, consono ore cantabunt: Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis. Tunc centum quadraginta quatuor millia in conspectu throni et conspectu seniorum tenebunt citharas, et cantabunt canticum novum.»

Videtur hic esse analogia cum Luca, qui, IX, 28, ait: «Factum est autem post haec verba fere dies octo.» Respondet S. Hieronymus: «Facilis est solutio, quia hic medii ponuntur dies, ibi primus additur et extremus.» Matthaeus ergo et Marcus non numerant primum diem quo Christus haec quae audivimus, dixit, et promisit suam transfigurationem, quia imperfectus erat, nec ultimum et octavum, quia illo mane summo transfiguratus est Christus, sed tantum sex intermedios; Lucas vero omnes numerat tam plenos, quam non plenos et imperfectos, idcirco ait «fere.» Ita S. Chrysostomus, Euthymius, Theophylactus, et S. Augustinus, lib. I De Consensu Evang., cap. LVI.

Distulit Christus promissam transfigurationem per sex dies: «Ut reliqui discipuli, ait Chrysostomus, nihil patiantur humanum, id est aliquem invidiae motum; vel ut horum dierum spatio vehementiori concupiscentia repleti, qui assumendi erant, sollicita mente accederent.»

Secunda causa dilationis fuit quod Christus volebat transfigurari in monte Tabor, qui a Caesarea Philippi distat viginti leucis sive horis. Christus ergo hoc spatium sensim progrediendo, et more suo per villas, pagos et castella praedicando confecit sex diebus.

Tertiam causam analogicam dat Rabanus, ut significaretur quod post sex mundi aetates futura sit resurrectio, cujus typus et specimen futura erat transfiguratio.

Quartam symbolicam dat Origenes, ut significetur quod solus ille, qui transcendit omnes res mundi (hic enim per sex dies factus est, Genes. I), potest ascendere super montem excelsum, et gloriam aspicere Verbi Dei.

Quintam chronologicam dat S. Hilarius: «Post sex dies, ait, gloriae Dominicae, sex millium annorum temporibus evolutis, regni coelestis honor praefiguratur.» Multorum enim Patrum et Doctorum sententia est, mundum duraturum per sex millia annorum, et tum fore judicium, uti dixi in Apocalypsi.

PETRUM, JACOBUM ET JOANNEM. — «Ideo hos tres, ait Chrysostomus, assumpsit, quoniam aliis potiores erant;» non enim congruebat tantum mysterium statim initio propalare, et omnibus Apostolis ostendere, sed selectioribus duntaxat. Selegit ergo hos tres quasi Apostolorum primores iisque ostendit suam gloriam, quia iisdem ostendere volebat suam infirmitatem et agoniam passionis in horto, ne illa offenderentur, sed per illam scirent Christum gradum facere ad gloriam sibi ostensam. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Remigius et alii, in cap. XXVI Matthaei. Ex hac enim gloria, et ex voce Patris: «Hic est Filius meus,» certo scire poterant Christum vere esse Deum, sed deitatem suam velo carnis tegere, ac proinde licet in cruce pateretur et moreretur, deitatem tamen ejus non pati, nec mori. Quare eum mortem et crucem suscipere, non ex infirmitate et necessitate coactum, sed sponte ex dignatione et charitate ad redimendos homines. Qui enim tantam hic gloriam corpori communicabat, poterat utique et illud a morte eximere, si voluisset. Audi Damascenum, orat. De Transfig.: «Petrum assumit, volens testimonium quod testatus fuerat, ei ostendere per Patris testimonium confirmari, et quasi praesidem futurum totius Ecclesiae; sed Jacobum assumpsit tanquam moriturum pro Christo; Joannem vero tanquam Theologiae purissimum organum, ut visa gloria Filii Dei, quae non subjacet tempori, insonet illud: In principio erat Verbum.»

Symbolice Hilarius: «In tribus assumptis, ait, de trium origine, Sem, Cham et Japhet, futura electio populi Dei ostenditur.» Anagogice Rabanus: «Tres, ait, solummodo discipulos secum ducit, quia multi sunt vocati, pauci vero electi. Vel quia qui nunc fidem sanctae Trinitatis incorrupta mente servant, tunc aeterna ejus visione laetantur.»

JACOBUM ET JOANNEM FRATREM EJUS. — Fuit ergo hic Jacobus Major, qui primus Apostolorum martyr occubuit, Act. XII. Lapsus ergo memoria videtur S. Augustinus, in cap. II ad Galat., qui censet hunc Jacobum esse fratrem Domini: hic enim fuit Minor, et primus Hierosolymorum episcopus, auctorque Epistolae Canonicae.

Mystice: hi tres notant triplicis ordinis esse eos, quos Deus prae caeteris sua visione et gloria dignatur. Petrus notat charitate ferventes; illa enim ipse fervebat. Joannes virgo notat virgines. Jacobus, primus ex Apostolis martyr, notat patientes et martyres. Rursum Petrus notat eos qui sunt petrae, id est fortes et constantes in fide et virtute. Joannes notat castos. Jacobus, id est supplantator, notat eos qui vitia calcant et supplantant. Hi enim digni sunt visione Dei. Ita S. Anselmus. Vis ergo videre Deum? esto Petrus, id est firmus in virtute; esto Joannes per castitatem; esto Jacobus per vitiorum mortificationem. Hinc rursum nonnulli censent in Petro notari firmam fidem, in Jacobo sublimem spem, in Joanne ardentem charitatem; hisce enim quasi terrenis alis ad Deum subvehimur.

IN MONTEM EXCELSUM SEORSUM. — Syrus: solos, scilicet mons hic sua celsitudine repraesentaret altitudinem coeli empyrei et gloriae coelestis, atque tropologice doceret, ait Remigius, «quia necesse est omnibus, qui Deum contemplari desiderant, ut non in infimis voluptatibus jaceant, sed amore supernorum semper ad coelestia erigantur; et ut ostendat discipulis suis, quatenus gloriam divinae claritatis, non in hujus saeculi profundo quaerant, sed in coelestis beatitudinis regno. Ducuntur autem seorsum, quia sancti viri toto animo et fidei intentione separati sunt a malis, funditusque separabuntur in futuro; vel quia multi vocati, pauci vero electi.» Nam, ut ait Beda, qui resurrectionis fructum exspectant, mente in excelsis inhabitare et continuis precibus debent incumbere.

Quaeres, quis fuit mons? Communiter censent fuisse montem Tabor. Refellit hoc Franciscus Lucas: «Quia,» inquit, «Tabor est in Galilaea, Christus autem non videtur transfiguratus in Galilaea, eo quod Marcus, IX, 30, dicat, post transfigurationem Christum cum Apostolis praetergressum esse Galilaeam: quare videri Christum transfiguratum in Libano monte amoenissimo, quia Caesarea Philippi, ubi eam promisit Christus, cap. praecedenti, vers. 13, adjacet Libano.» Verum haec ratio non urget nec cogit ut a sententia adeo communi recedamus, imo potius illi favet, illamque confirmat: vult enim dicere Marcus, Christum transfiguratum fuisse in monte Tabor, qui est in Galilaea, indeque descendentem adjacentes Galilaeae urbes et villas, praedicando et sanando, more suo obiisse et pertransiisse, ut ad urbem suam, id est Capharnaum, ubi sedem ad praedicandum fixerat, perveniret, uti mox eum pervenisse narrat Matthaeus, vers. 23. Unde Marcum explicans Matthaeus hic, vers. 21, ait: «Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus.» Ergo jam versabantur in Galilaea; ergo in Galilaea transfiguratus est Christus: Galilaea enim fuit locus praedicationis, miraculorum et mysteriorum Christi. Et Galilaea significat Hebraice transmigrationem, scilicet a peccato in gratiam, a terra in caelum, ab aerumna in gloriam.

Haec est sententia Patrum et fidelium, ut videatur Ecclesiae traditio; ideoque mons Tabor Christianis sanctus et peregrinatione celebris effectus est, teste S. Hieronymo, epist. 27. Omnes enim qui peregrinantur in terram sanctam, visitant Tabor aeque ac Bethleem, montem Calvariae et Oliveti. Ita ante 1200 annos S. Paula visitans loca sancta, visitavit Tabor; nam, ut diserte ait S. Hieronymus in ejus Epitaphio: «Scandebat montem Tabor, in quo transfiguratus est Christus.» Sic in Tabor transfiguratum esse Christum expresse docet S. Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 12, et Damascenus, serm. De Transfiguratione, Beda et Euthymius, Abulensis, Maldonatus, Jansenius, Barradius, Toletus, Brochardus, Adrichomius, in Descript. Terrae Sanctae, et alii passim.

Confirmat id Damascenus ex illo Ps. LXXXVIII: «Tabor et Hermon in nomine tuo exultabunt.» Hermon enim exultavit, cum in baptismo Christi vocem Patris de coelo audivit; Tabor vero, cum eum in se transfiguratum vidit; tuncque, ait Damascenus, Tabor certavit cum coelo empyreo, illius simulacrum, et quasi gloriae coelestis theatrum. Sicut enim Beati vident in coelo gloriam Dei, sic Apostoli viderunt in Tabor gloriam Christi.

Addit Beda, tract. De Locis sanctis, cap. XVII, in transfigurationis Christi coram Elia et Mose memoriam, in monte Tabor aedificatas esse tres ecclesias juxta votum Petri dicentis: «Faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum.» Addit Nicephorus, lib. VIII, cap. XXX, et ex eo Adrichomius, S. Helenam in Tabor ob memoriam transfigurationis pulcherrimum extruxisse templum, illudque amplis redditibus ad ministros alendos dotasse. Huic templo duo postea accessere monasteria, unum Graecorum Eliae consecratum, alterum Mosi dedicatum.

Porro, Tabor elegit Christus, ut in eo gloriam suam ostenderet: Primo, quia Tabor vicinus est Nazareth, in qua ipse conceptus est et «Verbum caro factum,» vicinus quoque est Capharnao, ubi habitabat et praedicabat Christus; praedicationem enim suam confirmavit in gloria transfigurationis.

Secundo, quia mons Tabor vicinus est Saron, de quo cecinit Isaias, cap. XXXV, 2: «Gloria Libani data est ei; decor Carmeli et Saron, ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.»

Tertio, quia Tabor est mons valde excelsus: nam, ut ait Josephus, lib. IV De Bello, cap. II, altitudo ejus est triginta stadiorum, hoc est quatuor fere milliarium Italicorum; stadium enim est octava milliaris; continet enim 125 passus, cum milliare contineat mille. Quarto, quia, ait Beda loco citato, mons Tabor in medio Galilaeae campo a Genesareth tribus millibus passuum ad Boream distat, ex omni parte rotundus et aequaliter assurgens, herbosus, floridus et valde amoenus; unde speciem habet paradisi et coeli.

Addit Adrichomius ex Brochardo et Bredenbachio: Tabor coeli temperie est saluberrimus; vineis, olivis, variisque arbustis et fructiferis arboribus totus undique consitus; rore perpetuo vividus, arborum frondibus versicoloribusque herbis semper viridis, atque suavi omnigenum florum odore fragrantissimus. Hinc magna ferarum, maximeque avium hic est frequentia, quarum et grato concentu amoenissimus est, et venatu celebris. Denique Tabor est mons exstruendis ad terram sanctam defendendis munitionibus aptissimus: unde, Judic. IV, ex Tabor descendit Barac cum suis, ac profligavit Sisaram. Porro, in ipso Dominicae transfigurationis loco jam hortus est arboribus consitus et fontibus irriguus, qui muro ambitur: quo, qui pedem montis accolunt propter religionem atque observantiam loci, neminem accedere permittunt. Hucusque Adrichomius. Unde et a S. Petro, Epist. II, cap. I, 18, Tabor vocatur mons sanctus, quia Christi transfiguratione, Eliae et Mosis cum eo colloquio, ac Patris de eo testimonio consecratus.

Symbolice: Tabor Hebr. idem est quod thalamus puritatis et lucis; טא enim est thalamus, אור or lux, ב beth medium significat in, q. d. Thalamus in luce, id est lucis; vel ut S. Hieronymus in cap. V Osee: «Tabor» idem est quod veniens lumen, quia in Tabor Christus thalamum suae gloriae et splendoris constituit. Rursum Tabor verti potest תא ta, id est thalamus, בור bor, id est cisternae et sepulcri, ait Pagninus in Nomin. Hebraicis, quia in Tabor Moses et Elias locuti sunt de excessu, id est morte et sepultura Christi, Luc. IX, 31. Hac enim via Christo eundum fuit ad gloriam et coelum, eademque nobis eundum est.

Addit Lucas, cap. IX, 28, Christum in montem conscendisse ut oraret, et inter orandum fuisse transfiguratum: «Ascendit, inquit, in montem ut oraret, et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera;» ut nos doceret fructum orationis, scilicet in oratione nos luce coelesti perfundi et quasi transfigurari, ut ex terrenis fiamus coelestes et divini, atque ex hominibus Angeli. Hujus rei typo, cum Moses accepturus tabulas legis cum Deo colloqueretur in monte Sina, apparuit ei gloria Domini, eique cornua, id est radios suae lucis affixit, Exod. XXXIII et XXXIV. Ita Hilarius. Sed Mosi ab externo, puta ab alloquio Dei; Christo vero ab interno, hoc est a deitate et gloria animae interna hic splendor processit. Sic S. Antonius, S. Ignatius aliique Sancti ex assiduo cum Deo in oratione colloquio faciem accepere splendentem, et radios lucis evibrantem.


Versus 2: Et Transfiguratus Est Ante Eos, et Resplenduit Facies Ejus Sicut Sol

2. ET TRANSFIGURATUS EST ANTE EOS, ET RESPLENDUIT FACIES EJUS SICUT SOL; VESTIMENTA AUTEM EJUS FACTA SUNT ALBA SICUT NIX. — Graece μεταμορφώθη, id est transformatus est; ita Syrus. Unde Ovidius et poetae hominum in animalia transformationes vocant metamorphoses. Arabicus: Ostendit gloriam suam coram eis.

Quaeres primo: qua ratione et modo transfiguratus sit Christus? Suppono ut certum, non fuisse hic phantasma, aut phantasticum quid, sive illusionem imaginariam, quali daemon sagas et magos in lupos, porcos, aves, feles transfigurat, sicque apparet subinde sagis, ut ipsae putent dicantque se cum Angelis colloqui, canere, jubilare. Nil tale potuit esse in Christo.

Dico primo: Christus non ita transfiguravit se coram tribus Apostolis, ut eis ostenderet suam divinitatem, sicut ostendit Sanctis in coelo, itaque eos beat. Haec enim oculis corporeis per omnem potentiam videri nequit: ita passim Patres; quare Tertullianus, S. Chrysostomus, S. Leo et Damascenus, qui aliter loquuntur, tantum volunt dicere Christum Apostolis ostendisse gloriam externam corporis, quae divinitatis erat index, ut per eam quasi per rimam, sed corpore velatam, aliquo modo gloriam et majestatem Deitatis aspicerent.

Dico secundo: Christus in transfiguratione non mutavit vultus sui essentiam aut formam, imo nec figuram, colorem vel alias qualitates, sed, ut recte ait Euthymius, assumpsit ingentem splendorem quasi divinum, ut fulgeret instar solis; imo ut sole esset augustior et fulgidior. Unde Matthaeus, explicans «transfiguratus est,» mox subjicit: «Et resplenduit facies ejus sicut sol;» etenim significat id est. Et Lucas: «Facta est,» inquit, «species vultus ejus altera,» scilicet luminosa et fulgida. Ita Patres et Interpretes. Vide S. Thomam, III part., Quaest. XLV. Transfiguratio ergo dicitur, eo quod Christus in ea figuram, id est formam et speciem externam faciei, assumpto splendore, in clariorem et augustiorem transformarit. Non enim hic Christus assumpsit dotes alias corporis gloriosi, scilicet impassibilitatis, agilitatis et subtilitatis, sed claritatis duntaxat; haec enim sola Apostolis erat visibilis.

Ubi nota primo, splendorem hunc non aeri, non etiam oculis Apostolorum, sed faciei Christi, imo manibus et toti corpori realiter inhaesisse, uti diserte docet S. Hieronymus, epist. 61 ad Pammachium, contra errores Joannis Hierosol., et alii passim. Licet enim Abulensis hic, Quaest. XLVII, Salmeron et Toletus, in Lucae IX, putent solam faciem Christi resplenduisse, hanc enim solam nominant Matthaeus et Marcus; melius tamen alii passim opinantur totum corpus Christi resplenduisse, quia plena et perfecta fuit Christi transfiguratio: unde ex corpore in vestes emanavit: sub facie ergo, utpote magis spectabili, cetera membra intelligunt Matthaeus et Marcus.

Ita S. Ephrem, orat. De Transfigurat.: «Facta sunt, inquit, vestimenta ejus alba. Etenim ostendit Evangelista, quod ex toto ejus corpore ejus gloria scaturiit, et ex tota ejus carne resplenduit ejus facies, et ex totis ejus membris resplenduerunt radii,» etc. Item: «Christus toto suo corpore tanquam sol suis radiis resplenduit gloria suae divinitatis.» S. Augustinus (vel quisquis est auctor), lib. III De Mirab. sanctae Script., cap. X: «Ut per carnem, ait, divinitas foris illuxit, sic et caro illuminata de divinitate per vestimenta radiavit.» Idem sentiunt S. Ambrosius, in Symb., cap. XXII; S. Hieronymus jam citatus; S. Augustinus, lib. XXII De Civit., IX; Origenes, in cap. IX Levit. (qui et addit eo tempore Mosen quoque non in vultu solum, sed in toto corpore clarificatum fuisse); D. Thomas, Barradius, Suarez et alii, quorum aliqui censent splendorem hunc totum corpus Christi penetrasse, illudque fecisse perspicuum et pellucens; alii melius cum Suarez, tom. II, disp. XLII, sect. 2, putant splendorem haesisse in superficie corporis exteriori, idque significat vox «transfiguratio,» id est figurae, quae in superficie exteriori est, immutatio.

Porro, splendor hic erat coelestis, imo plusquam coelestis, scilicet divinus et beatificus, qualis est corporum gloriosorum: unde instar solis erat aureus, magnificus, elegans oculosque summe recreans; ac cum esset summus, nativae effigiei Christi conspectum Apostolis non eripiebat: secus est de luce nostra, v. g. solari, quae visum tam recreat, quam hebetat.

Nota secundo, novum hunc splendorem fuisse dotem claritatis, quae uti et caeterae dotes corporis beati (puta agilitas, subtilitas, impassibilitas) debitae erant corpori Christi et animae ejus, utpote beatae et Deo unitae, idque toto tempore vitae a primo instanti conceptionis ejusdem in utero Virginis; sed tamen, ut pati posset Christus, cum hominibus conversari, haec claritas caeteraeque dotes jam dictae, toto reliquo vitae ejus tempore repressae fuerunt in beata Christi anima, ne ex ea per physicam, vel potius moralem (nam lux animae est spiritalis, lux vero corporis est longe diversa et corporalis) emanationem in corpus sese diffunderet: alioqui enim per corpus, uti lux per laternam emicasset. Illa ergo repressio miraculum fuit, hic vero cessatio ab hac repressione, ac splendoris interni in corpus de more emanatio, fuit cessatio miraculi: hominibus tamen visa est miraculum, quia nova, et quia ejus causam ignorabant.

Quocirca Christus hanc corporis sui gloriam, licet duplici titulo, scilicet unionis hypostaticae et beatitudinis animae, sibi debitam, tertio titulo meriti adeptus est: per tot enim passiones et labores meruit hanc corporis gloriam, eamque in resurrectione accepit perpetuam, ut passim docent Theologi. Nec aliud vult Damascenus, serm. De Transfiguratione, ubi ait Christi corpus semper habuisse gloriam, licet Apostolis absconditam, in transfiguratione vero eam ostendisse; nam per gloriam intelligit unionem hypostaticam, quae erat fons et origo omnis gloriae et claritatis. Idem dico de S. Epiphanio, haeresi 69, et de S. Nazianzeno, orat. 49, et S. Anselmo in Elucidario. Quare quod nonnulli opinati sunt Christum semper has dotes et hunc splendorem in corpore habuisse, sed illum non fuisse visum ab hominibus ob debilitatem visus humani; sicut nonnulli dicunt claritatem in corpore Beatorum glorioso fore invisibilem oculis mortalium, nisi nova eis vis videndi addatur: hoc, inquam, improbabile est, cum illa lux corporis gloriosi sit corporea et summa, ideoque summe oculo cuilibet visibilis.

Denique transfiguratio Christi contigit die sexta Augusti, quo Ecclesia quotannis illam celebrat. Ita Wandelbertus, qui vixit anno Christi 850, in suo Martyrologio, licet Petrus Canisius in suo Martyrologio, illam factam dicat die 27 Julii. Porro Ammonius, Baronius, Jansenius, Adrichomius, Suarez et alii consentiunt illam accidisse anno 33 aetatis Christi, qui fuit tertius et ultimus praedicationis ejusdem: sequenti enim anno vertente in Paschate sub die 25 Martii crucifixus est. Vide Chronotaxim, quam Commentario praeposui.

Quaeres secundo, cur transfiguratus sit Christus? Respondeo: Primo, ut per hanc claritatem et gloriam, ac per testimonium Eliae et Mosis Apostolis divinitatem suam probaret, illamque sub humanitate occultatam atque velatam ostenderet. Secundo, ut praemuniret discipulos, ne caderent animo cum ipsum visuri essent in monte Calvariae cruci affixum.

Tertio, ut se hac forma judicem venturum cum potestate magna et majestate indicaret, et quasi repraesentaret. Ita S. Ephrem, Cyrillus et Damascenus, De Transfigur.; S. Basilius, in Psal. XLIV, et alii. Unde et Elias apparuit, qui erit praecursor Christi venientis ad judicium; idem censent nonnulli de Mose.

Quarto, ut fidem et spem, animumque et zelum Apostolorum caeterorumque fidelium, ad certamen et cruces quaslibet pro Evangelio fortiter subeundas, spe similis gloriae in resurrectione obtinendae excitaret et acueret. Ita S. Leo, serm. De Transfig.: «Transfiguratus est, inquit, Dominus, ut de cordibus discipulorum crucis scandalum tolleret, et ne conturbaret eorum fidem voluntariae humilitatis passionis, quibus revelata esset absconditae excellentiae dignitas.» Et S. Chrysostomus hic, qui addit minimum beatum in coelo majorem habere claritatem et gloriam, quam Christus hic; quia Christus illam hic debilibus oculis et captui Apostolorum adhuc mortalium attemperavit. Quare quibus haec gloriae coelestis irradiat veritas, his omnis mundi et pompae mundanae vilescit vanitas. Quocirca S. Franciscus dictitabat: «Tanta est gloria quam exspecto, ut omnis me poena delectet.»

In ea pro desolatione accipit consolationem, ex debili fit fortis, ex pigra fervens, ex perplexa intelligens, ex tristi laeta, ex pusillanimi animosa.

Tertio, in ea supra se levatur, et ad Deum in coelum attollitur, ubi discit, imo videt res omnes terrae esse viles, exiles et fragiles, itaque eas, ut pueriles, quasi ex alto despicit et contemnit. Cernit enim non nisi in coelo esse veros honores, veras opes, veras delicias.

Quarto, ibi audit videtque pariter parvas et exiles esse omnes mundi cruces, omnem paupertatem, omnem morbum, omnem famem, omnem persecutionem. Quare ea omnia fortiter sustinere et parvi aestimare decernit, dicitque cum Paulo: «Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis,» etc. Ergo:

Etiamsi fractus illabatur orbis, / Impavidum ferient ruinae.

Quinto, in ea unit se Deo: «Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est,» I Corinth. VI, 17. Hinc S. Franciscus orans rapiebatur in altum, ac subinde usque ad altitudinem fagorum, imo usque ad nubes quasi ad Deum ascensurus, nec aliud dicebat, cogitabat et amabat, quam: «Deus meus, et omnia. Da mihi, Domine, amore amoris tui mori, qui pro amore amoris mei dignatus es mori.» Hoc est, quod ait Paulus: «Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu,» II Corinth. III, 18.

Denique Christum non recumbentem, nec genuflexum, sed stantem fuisse transfiguratum innuit Marcus, dicens: «Evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros stantes cum eo,» scilicet pariter stantes. Unde sequitur Christum non sublatum in aera, uti nonnulli pictores pingunt, sed in terra, illi pedibus insistentem, fuisse transfiguratum. Ita Thyraeus, cap. IX De Transfig., in fine.

Symbolice: haec transfiguratio repraesentavit quater factas miras et varias Verbi incarnati, quasi divini Protei, transformationes. Christus enim quater transfiguratus est: primo, in incarnatione, cum Verbum caro factum, in ea quasi lux in laterna resplenduit; secundo, in cruce, in qua ita flagris, clavis, sputis, etc., deformatus fuit, ut de eo dicebat Isaias, cap. LIII: «Non est species ei neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus»; tertio, in resurrectione, cum gloria et honore coronatus est; quarto, in Eucharistia, ubi latens sub speciebus panis et vini, in eos quasi transfigurari videtur, transsubstantiatio enim est quasi accidentium transfiguratio.

Anagogice: voluit hic Christus dare ideam nostrae resurrectionis et gloriae, in qua ipse corpus nostrum reformabit configuratum corpori claritatis suae.

Tropologice: voluit Christus primo hic typum dare transfigurationis animae peccatis nigrae in lucem gratiae, per quam Christo configuramur. Transfiguratio enim nostra consistit in configuratione cum Christo, ut Christo in omni humilitate, charitate, obedientia, religione, etc., conformemur; ut simus vivae imagines vitae et sanctitatis Christi, quasi nostri exemplaris; ut cogitemus, loquamur, operemur ea pietate, gravitate, zelo, qua Christus; ut quicumque nos viderit, putet se in nobis Christum cernere. Rursum Christus hic dat ideam transfigurationis, qua anima a minori sanctitate transit ad majorem: Christus enim jam sanctus transfiguratus est, atque haec transfiguratio saepe priore est difficilior et rarior: Sancti enim saepe sibi de sanctitate blandiuntur, et in ea quasi securi conquiescunt, nec ad majorem aspirant, uti peccatores et poenitentes aspirant ad justitiam. Rarius est, ait ille Pater, ut a sanctitate minori ad majorem, quam ut a peccato quis ad sanctitatem transfiguretur. Idem asserit S. Bernardus, S. Bonaventura et alii; hoc tamen subinde fit in monte et secessu cum Christo, puta in crebra et ferventi oratione ac meditatione. In ea enim mens illustratur a Deo, ac per eam quasi fistulam haurit lumen coeleste, quo illustrata concipit novos ardores ad reformandos mores, imo ut transformet se in Christum, ut cum Paulo dicat: «Mihi mundus crucifixus est. Vivo ego, jam non ego; vivit vero in me Christus.» Et cum S. Ignatio, Epist. ad Romanos: «Amor meus crucifixus est.» Et cum S. Francisco, quinque corporis Christi stigmata, si non corpori, certe animae suae infigat et imprimat medullitus.

Oratio ergo est animae transfiguratio. Primo, quia in ea anima lumen a Deo accipit, ut clarius Eum, aeque ac seipsam suaque omnia cognoscat et lustret.

Secundo, in ea a Deo petit impetratque gratiam ad maculas et vitia, quibus deformata est, eluenda et reformanda, atque ad tentationes quaslibet superandas. In ea, ut, si illae prius erant nigrae in se, factae sint albae, sin vero prius erant albae, ut Abulensis putat, factas fuisse albiores; peracta vero transfiguratione, eas ad pristinum colorem et statum rediisse. Favet L. Marcus, dum ait: «Vestimenta ejus facta sunt splendentia et candida nimis, velut nix, qualia fullo non potest super terram facere candida.» Vestes ergo Christi duo habebant, scilicet candorem niveum quasi fullonis, et splendorem a Deo immissum, utrumque supernaturalem: splendor enim hic non poterat a carne Christi per vestes, utpote opacas, eminere. Ita ipsi. Alii passim censent candorem idem fuisse cum splendore: splendor enim est candidus, sed candori addit fulgorem, cumque Deo agente ex carne Christi emanasse in vestes, ut fit in corporibus gloriosis, ideoque splendorem hunc obruisse et quasi absorpsisse nativum vestium colorem, si alius erat, ne tantisper appareret; quare splendor hic in facie et corpore Christi erat aureus et fulvus, uti est in sole; transfusus vero in vestes factus est albus, uti alba apparet luna, cum radiis solis illuminatur, et ipse sol per nubes transparens apparet albus: magnus enim splendor, si per obscurum corpus, quale sunt vestes, percipiatur, non tam rutilans fulgor, quam albicans candor apparet, eo quod objectu intermedii corporis radii ejus frangantur et quasi debilitentur. Ita Tertullianus, lib. IV Contra Marcion., cap. XXII; S. Ephrem et Auctor De Mirabil. Script. jam citat.; Euthymius hic, Alensis, III part., Quaest. XXI; Albertus in cap. IX Marci et Lucae; Lyranus, Glossa, Cajetanus, Franciscus Lucas, Suarez, Lorinus, in II Petr. 1, 16; sic et Petrus Thyraeus De Apparit. Christi, lib. I De Transfigur., num. 48, per «candida» intelligit splendida; uti et Evangelistae alibi splendida vocant candida. Favet Marcus, cum ait: «Splendentia et candida nimis velut nix.» Intelligit ergo per splendorem candorem instar nivis splendentem, nam alioqui dixisset «candida et splendentia.» Plenus erit sensus et omnia adaequans, si utramque sententiam jungas et utrumque factum dicas, scilicet vestes Christi et factas esse candidas ut nix per candorem niveum quasi fulloneum illis a Deo de novo inditum, et pariter splendidas per splendorem ex facie et carne Christi radiante in eas diffusum. Hoc enim significat Lucas, dicens: «Et vestitus ejus albus et refulgens,» Graece ἐξαστράπτων, id est effulgurans, hoc est, radios instar fulguris evibrans. Unde liquet non solum candorem niveum in eis fuisse, sed et splendorem fulgureum. Candor enim est color perfectissimus et lux sive splendor omnium qualitatum sensibilium nobilissima, ac fulgur est igneum et rerum omnium efficacissimum. Ita Barradius et Toletus.

Tropologice: vestes Christi sunt Sancti: hi enim Eum ornant ut vestes, suntque candidi et frigidi ut nix, quia casti et puritate fulgidi. Ita S. Gregorius, lib. XXXII Moral., cap. VII.


Versus 3: Et Ecce Apparuerunt Eis Moyses et Elias cum Eo Loquentes

3. ET ECCE APPARUERUNT EIS MOYSES ET ELIAS cum Eo loquentes. — Quaeres, cur hi duo prae aliis Prophetis apparuerunt? Respondet Maldonatus, quia hi duo praecedent secundum Christi adventum ad judicium, qui erit cum magna majestate, cujus proinde typum et figuram dedit Christus in hac sua transfiguratione: de Elia id verum est, sed falsum de Mose, uti ostendi Apoc. XI, 3 et 4, ubi probavi Enoch venturum cum Elia contra Antichristum, non Mosen.

Dico ergo causam fuisse, quod Moses fuerit legislator legis veteris; Elias vero princeps prophetiae et Prophetarum: quare ipse repraesentavit totum Prophetarum chorum. Hi ergo duo apparuerunt, ut ostenderent Christum vere esse Messiam, Salvatorem mundi a se in lege et Prophetis promissum. Per Mosen igitur ostenditur lex, per Eliam prophetia, in Christum conspirare, ac utramque jam officio suo perfunctam terminari et dare locum Christo, novo legislatori et Prophetae a Deo misso, atque per omnes Prophetas ac nominatim per Mosen promisso, Deuter. XVIII, 18: «Prophetam, inquit, suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus.» Ita S. Hieronymus, Chrysostomus, Ambrosius et Euthymius. Addit S. Hieronymus, lib. II Contra Jovin., Mosen et Eliam hanc visionem meruisse, quia aeque ut Christus quadraginta diebus jejunarunt in monte. Hinc Tertullianus, Origenes, Nazianzenus et alii censent hanc visionem humanitatis Christi in transfiguratione repraesentatam (aeque ac repraesentata fuit Eliae in spiritu aurae tenuis, quo se illi ostendit Deus, III Reg. XIX, ait Abulensis) et promissam fuisse Mosi a Deo, cum ei cupienti petentique faciem Dei videre, Deus respondit, dixitque: «Posteriora mea videbis, faciem autem meam videre non poteris,» Exodi XXXIII, 23. Quod in sensu litterali verum esse nequit, sed tantum in symbolico, ut ibidem ostendi. Nam in sensu litterali Moses vidit ibidem dorsum Dei in corpore luminoso et glorioso, ab Angelo Dei vicario assumpto: quae visio, teste S. Hilario, fuit typus transfigurationis Christi, in qua Moses vidit gloriam humanitatis Christi.

Sex alias causas dat S. Thomas, III part., Quaest. XLV, art. 3, ad 2, quas audi: Prima est haec, quia enim turbae dicebant eum esse Eliam, vel Jeremiam, aut unum ex Prophetis, capita Prophetarum secum ducit, ut saltem hinc appareat differentia servorum et Domini. Secunda ratio est, quia Moyses legem dedit, Elias pro gloria Domini aemulator fuit: unde per hoc, quod simul cum Christo apparent, excluditur calumnia Judaeorum accusantium Christum, tanquam transgressorem legis et blasphemum, Dei sibi gloriam usurpantem. Tertia ratio est, ut ostendat se habere potestatem mortis et vitae, et esse judicem mortuorum et vivorum, per hoc quod Moysem jam mortuum et Eliam adhuc viventem secum ducit. Quarta ratio est, quia sicut Lucas dicit: «Loquebantur cum eo de excessu, quem completurus erat in Jerusalem,» id est de passione et morte sua; et ideo, ut super hoc discipulorum animos confirmaret, inducit eos in medium, qui se morti exposuerunt pro Deo. Nam Moyses cum periculo mortis se obtulit Pharaoni, Elias vero regi Achab.

Quinta ratio est, quia volebat ut discipuli sui aemularentur Moysi mansuetudinem et zelum Eliae.

Sextam rationem addit Hilarius, ut ostenderet scilicet se per legem, quam dedit Moyses, et per Prophetas, inter quos fuit Elias praecipuus, esse praedicatum. Denique Elias aequatur Mosi affectu, non effectu: plura enim gessit Moses, quam Elias. Audi S. Ambrosium, lib. I De Jacob et Vita beata, cap. VIII: «Operationes, inquit, bono commendantur affectu. Neque enim minus beatus Elias quam Moyses; cum alter cibi indigus, melotide vili, sine filiis, sine sumptu, sine comite, alter populi ductor, laetus sobole, succinctus potentia, diverso genere meritum aequale fundaverint, quando cum Domino in resurrectionis gloria refulserunt. Videtur enim parem his quasi paribus gloriae suae testibus dedisse mercedem.»

Quaeres, qua ratione et modo hic apparuerint Moses et Elias? De Elia omnes conveniunt ipsum in proprio corpore apparuisse; Elias enim raptus est curru igneo in coelum, et adhuc vivit ut veniat certetque pro Christo contra Antichristum. Ex paradiso ergo vel loco, in quem a Deo translatus est, Elias subito per Angelum translatus fuit in montem Tabor, ibique in transfiguratione Christi extitit collocutor et testis. De Mose variae sunt sententiae, quas recensui Deut., cap. ultim., vers. 5. Certum est, ut ibi ostendi, Mosen esse mortuum, nec hucusque resurrexisse. Quare nonnulli putabant hic non Mosen verum apparuisse, sed Angelum in specie et forma Mosis. Verum hoc falsum est, imo erroneum, ait Suarez, quia Moses inducitur hic ut testis Christi: testis autem in propria persona debet ferre testimonium. Unde nemo interpretum est, qui dicat non fuisse Mosen, sed Angelum, nisi Glossa in cap. IX, Lucae 30, quam S. Thomas desumptam putat ex auctore De Mirab. sanctae Scripturae, lib. III, cap. X et XIII. Sed hic auctor nil tale habet, imo asserit omnium sententiam esse, quod fuerit verus Moses. Probabilius ergo Jansenius opinatur hanc Glossam petitam esse ex S. Augustino, lib. De Cura pro mortuis, ubi dubitat Augustinus, an mortuorum apparitiones fiant per ipsos, an per Angelos, an per utrosque, non tamen dubitat de Mose nostro hic; imo Calvinus, licet dicat probabile esse fuisse spectrum Mosis, tamen addit probabilius esse fuisse veram animam Mosis. Mosis igitur anima e limbo per Angelum translata est in terram, ibique egressa, venit in Tabor ad Christum; assumpsit corpus, vel aereum, formante illud Angelo, ut volunt Lyranus, Salmeron, Abulensis et S. Thomas, III part., Quaest. XLV, art. 3, ad 2; vel certe proprium corpus resumpsit, et resurrexit, ita ut anima Mosis e limbo per Angelum deducta sit ad ejus sepulcrum, ibique collectis ab Angelo Mosis cineribus, Deus illis animam Mosis inseruerit et univerit, ut verus vivusque fuerit Moses, quem idem Angelus ex sepulcro transtulit in Tabor. Decebat enim ut in hoc Christi testimonio omnia essent vera et solida; et sic Christus hic resuscitando Mosen, ostendit se judicem et dominum vivorum esse et mortuorum. Sic opinantur Tertullianus, Origenes, Irenaeus et alii, quos citat et sequitur Suarez, III part., Quaest. XLV, disp. 22, sect. 2; ac Petrus Thyraeus, De Apparit. Christi, lib. De Transfigur., cap. III, § 36, quorum uterque multis rationibus probabilibus idipsum confirmat. Si hoc sequaris, censeasque Mosen resurrexisse, necesse est ut dicas eum rursum esse mortuum, ac rursus cum aliis post Christi resurrectionem resurrexisse; nam primus resurgentium ad vitam immortalem fuit Christus.

Nota: Christus Mosi et Eliae suum splendorem et gloriam afflavit et communicavit, aeque ac vestibus suis. Unde Lucas ait, IX, 31: «Erant autem Moses et Elias visi in majestate,» Graece ἐν δόξῃ, id est in gloria. Ita Tertullianus, Origenes, Damascenus, D. Thomas, Abulensis et alii passim. Oportebat enim ut viderent Apostoli conservorum gloriam, ut fortificarentur in laboribus. Denique hac de causa, ait Beda De Locis Sanctis, in Tabor aedificata fuere duo monasteria, unum in honorem Mosis, alterum in honorem Eliae.

CUM EO LOQUENTES. — Lucas addit: «Et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.» Pro «excessum» Graece non est ἔκστασις, quasi significetur hic extaticus amor Christi, qui eum adegit ad passionem et crucem, ut aliqui pii hic imaginantur; sed est ἔξοδος, id est exitus, scilicet ex Jerusalem, et ex hac vita per mortem crucis in monte Calvariae, quem Moses et Elias hic audientibus Apostolis praedixerunt Christo, ut scandalum et horrorem crucis Christi, tam iis, quam nobis eximerent. Unde nonnulli cum Chrysostomo pro ἔξοδον, legunt δόξαν, id est gloriam; nam in cruce maxime Christus suam potestatem et gloriam ostendit: unde tunc sol obscuratus est, petrae scissae sunt, terra contremuit, etc. Porro, sermo ipsorum cum Christo familiaris fuit de rebus notis, non disciplinalis, non doctrinalis; sed tamen didicisse aliquid testes potuerunt, et Christus aliquid cognovisse ab ipsis singulare. Quid vero? Illi tempus passionis; hic grati animi significationem, et praeterea desiderium quo petierunt perfici opus redemptionis humanae. Est et hoc probabile, quod gratias egerint Domino, tanquam insigni humani generis Redemptori; et propositis eximiis fructibus, Dominum ad sumendum passionis calicem animarint, quemadmodum in horto animavit Angelus. Ita Thyraeus.


Versus 4: Respondens Autem Petrus, Dixit ad Jesum: Domine, Bonum Est Nos Hic Esse

4. RESPONDENS AUTEM PETRUS, DIXIT AD JESUM: DOMINE, BONUM (jucundum, suave et beatum) EST NOS HIC ESSE. SI VIS, FACIAMUS HIC TRIA TABERNACULA: TIBI UNUM, MOYSI UNUM, ET ELIAE UNUM. — Petrus hic gloria exultans et quasi ebrius, volebat in ea haerere et permanere, ut jugiter illa frueretur; unde Arabicus vertit: Bonum est ut maneamus hic. Votum hoc Petri implevere posteri, aedificantes in Tabor tres ecclesias, teste Beda. Sapienter Damascenus: «Non est, inquit, tibi bonum, o Petre, quod Christus ibi moretur: non enim obtineres claves regni, nec mors abolita esset tyranni; ne quaeras ante tempus felicia, ut Adam deificationem.»

Tropologice: ludens in hisce verbis more suo S. Bernardus, serm. 6 De Ascens.: «Quomodo, inquit, jam bonum est nos hic esse? Imo vero molestum est, grave est, periculosum est. Nimirum ubi malitiae plurimum, sapientiae modicum, si tamen vel modicum invenitur, ubi viscosa omnia, omnia lubrica, operta tenebris, obsessa laqueis peccatorum, ubi periclitantur animae, ubi spiritus affliguntur sub sole, ubi tantum vanitas et afflictio spiritus est.» Rursum Theophylactus: Ne dixeris, inquit, cum Petro: Bonum est nos hic esse; nam oportet semper proficere, et non permanere in uno gradu virtutis et contemplationis, sed ad alia transire.

Quaeres, unde Petrus agnovit hos duos loquentes cum Jesu esse Mosen et Eliam? Respondeo: Primo, potuisse eum ipsos agnoscere ex colloquio cum Christo. Videtur enim Moses dixisse Christo: Salve, Messia salvator noster. Tu es ille, cujus passionem ego tot sacrificiis, ac praesertim occiso agno, et perfecto Pascha praefiguravi. Elias vero: Tu es cujus resurrectionem ego in filio viduae, quem ad vitam revocavi; ac cujus ascensionem ego curru igneo raptus in coelum repraesentavi, etc. Forte etiam Christus eos, aut ipsi se invicem suis nominibus appellabant et nominabant.

Secundo, potuit eos agnoscere Petrus ex specie et habitu, qua eorum imagines pingebantur, vel (si haec pictura imaginum ob metum idololatriae non erat apud Judaeos in usu) certe describebantur in sancta Scriptura et Traditione Majorum; v. g. Elias agnosci potuit ex zona pellicea et melote, qua vestiri solebat, IV Reg. I; Moses ex facie cornuta, imo si Drutmaro hic et Origeni id asserenti credimus, apparuit Moses cum tabulis legis, Elias cum curru igneo.

Tertio, et maxime eos agnovit Petrus ex inspiratione divina. Ita Tertullianus et alii superius citati.

Quaeres, cur Petrus petiit fieri tria haec tabernacula, cum Beati non egeant tabernaculis? Respondeo: Petrum hoc dixisse sub finem transfigurationis, cum jam Moses et Elias pararent abitum, ut eos retineret, ne abirent. Nam Lucas ait: «Et factum est, cum discederent ab illo,» scilicet Moses et Elias a Jesu, «ait Petrus ad Jesum: Bonum est nos hic esse, faciamus,» etc. q. d. O quam suave et delectabile est in hac visione commorari! Quare, o Christe, ne patiaris Mosen et Eliam discedere; ac, ut eos retineamus, faciamus eis habitaculum et tabernaculum cuique suum, in quo commorentur. Non meminit tabernaculi sui, Jacobi et Joannis, quia, ut dixi, Mosen et Eliam abeuntes volebat retinere: unde de iis, non de se et sociis erat sollicitus. Addit Abulensis, Quaest. LXIV, Petrum cogitasse, quod eodem tabernaculo, quo Christus, utpote ejus discipuli, exciperentur; aut certe, ut Lyranus, Petrus sibi destinabat tabernaculum Christi, Jacobo tabernaculum Mosis, Joanni tabernaculum Eliae.

Addit Marcus: «Non enim sciebat quid diceret;» et Lucas: «Nesciens quid diceret;» q. d. Petrus dulcedine hujus visionis ebrius, ut eam continuaret, quasi rationis impos dicebat incongrua, mente aberrabat et quasi delirabat. Idque primo, quia putabat Christum gloriosum, item Mosen et Eliam egere tabernaculis, iisque tribus, quasi unum tribus non sufficeret. Rursum Mosen et Eliam aequabat Christo.

Secundo, quia oportebat Christum in Tabor manere, nec redire ad discipulos, quare Christum, qui est bonum universi, concludere volebat in hoc monte. Rursum felicitatem quaerebat in terra, quae est locus exilii et aerumnarum, cum illa quaerenda sit in coelo; hoc enim nobis est patria et paradisus.

Tertio, quia Christum a praedicatione, passione et cruce, ac consequenter a redemptione mundi avocabat, suam voluptatem praeponens saluti omnium hominum et voluntati Dei.

Quarto, quia adhuc mortalis et passibilis, solus cum Jacobo et Joanne beatitudine perfrui volebat, ad quam tamen Deus per Christum innumeros post hanc vitam perducere destinarat.

Quinto, quia volebat gloriam ante laborem, coronam ante certamen, bravium ante meritum, gaudium ante passionem et crucem; cum prius oporteret Christum et Christianos pati, et ita intrare in gloriam suam, Lucae XXIV. Crux enim est via et scala ad felicitatem, et «Dulcia non meruit, qui non gustavit amara.» Hinc Christus per summum crucis opprobrium summam adeptus est gloriam. Hinc et Poeta gloriam laboris filiam nuncupat, ac vicissim S. Gregorius, in cap. VII Job, 2, labores vocat pignora gloriae.

Sexto, quia felicitatem in visione gloriosae humanitatis Christi, non vero in visione deitatis collocabat. Si ergo Petrus conspexisset divinitatis gloriam, et gaudiorum bonorumque omnium abyssum, quid dixisset? Haec enim Petri visio et voluptas erat sensibilis et corporea, eratque duntaxat una mica, stilla et gutta respectu voluptatis et gaudii, quod percipiunt Beati in videndo et fruendo Deo, cum in eo quasi in mari deliciarum se immergunt, eoque absorbentur, juxta illud Psal. XXXV: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.» Porro, visio haec gloriae Christi, Mosis et Eliae, in discipulis magnam ciebat non solum voluptatem, sed et admirationem et reverentiam, ac sacrum quemdam horrorem. Unde Marcus ait: «Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti.»


Versus 5: Adhuc Eo Loquente, Ecce Nubes Lucida Obumbravit Eos

5. ADHUC EO LOQUENTE, ECCE NUBES LUCIDA OBUMBRAVIT EOS. — «Obumbravit,» id est circumdedit et complexu suo cinxit eos, scilicet Christum, Mosen, Eliam et tres Apostolos, inquit Abulensis, ita ut cerni non possent; quia nubes ampla erat, et valde densa, aeque ac fulgida et coruscans.

Nota: Lucas, IX, 34, sic habet: «Haec autem illo (Petro) loquente, facta est nubes, et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem,» quod Toletus sic ex Damasceno explicat, q. d. Dum Petrus dicit: «Faciamus hic tria tabernacula,» nubes ei contradicens se mediam interposuit inter Christum, Mosen et Eliam ex una parte, et discipulos ex altera; itaque «obumbravit eos,» scilicet discipulos, ut fulgor Christi oculos discipulorum perstringens, hac nubis umbra intermedia temperaretur, itaque facilius a discipulis conspiceretur. «Et timuerunt intrantibus illis in nubem,» id est, timuerunt discipuli, cum viderent nubem complecti Christum, Mosen et Eliam, se vero ab illis per nubem excludi; «timuerunt,» inquam, quia videbant se extra nubem, illa obumbratos ac solos deseri, ne si quid mali eis eveniret, nullum haberent qui eis succurreret. Vel «timuerunt,» ne Christus cum Mose et Elia abiret alio, vel raperetur in coelum, uti olim raptus erat Elias curru igneo. Cum Toleto consentit Petrus Thyraeus, lib. De Apparit. Christi, tract. De Transfigur., cap. IV, num. 16. Estque haec sententia probabilis.

Secundo, Barradius censet nubem venisse post discessum Mosis et Eliae; nam, ante vers. 33, dixerat de iis Lucas: «Et factum est, cum discederent ab illo.» Tunc ergo «nubes obumbravit eos,» scilicet Christum cum discipulis, qui soli manserant reliqui, ideoque «timuerunt,» quia viderunt se in nubem ingredi illaque se undique cingi, nescientes quid inde eis eventurum esset.

Tertio, optime Franciscus Lucas censet hanc nubem obumbrasse, id est umbra sua circumdedisse et cinxisse tam Christum, Mosen et Eliam, quam tres discipulos, utpote Christo vicinos, sed ita ut circa Mosen et Eliam se condensans, eos in se intrantes complectens, ex oculis discipulorum subduxerit et abduxerit, uti censet Euthymius, et Syrus, qui, pro intrantibus illis in nubem, vertit: Cum viderent Mosen et Eliam, qui ingrediebantur nubem, ideoque timuerunt, uti explicabo vers. 6. Sic et nubes suscipiens Christum ascendentem in coelum, subduxit eum ab oculis Apostolorum, Act. I. Quod ergo paulo ante dixit Lucas: «Et factum est, cum discederent ab illo,» sic intellige «cum discederent,» id est, cum discessum pararent, cum signum darent abitus, cum Jesu valedicerent, quasi mox abituri. Mox enim supervenit nubes, quae eos complexa seorsim duxit et abstulit. Unde Arabicus vertit: Et cum vellent discedere ab eo.

Quaeres, unde et cur haec nubes? Respondetur: Facta est a Deo per Angelum ex condensatione aeris et vaporum, ut per eam corrigeret Petri votum de tribus tabernaculis fabricandis, ostendendo Christum iis non indigere, utpote cujus thronus sit nubes lucida et gloriosa. Quocirca verisimile est Petrum, Jacobum et Joannem fuisse intra hanc nubem, non extra, tum quia vicini erant Christo, ut dixi, erantque de ejus domo et familia; tum quia nubes haec, si solum Christum complexa fuisset, debuisset esse valde parva et demissa; jam autem magna fuit et alta, ut esset symbolum magnitudinis, celsitudinis et magnificentiae Dei; tum quia ideo a Christo hi tres Apostoli erant adducti in Tabor, ut essent testes certi apud caeteros apostolos et fideles eorum, quae in nube circa Christum gerebantur, ac praesertim vocis Dei Patris: «Hic est Filius meus.» Ergo haec coram et clare, sine velo et nube spectare et audire debebant, ut essent oculati et auriti testes omni exceptione majores.

Porro, nubes est symbolum, aeque ac velum gloriae Dei. Hinc olim in nube, quia ipsa coelestis est, et impervia visu, solebat Deus incomprehensibilem suam majestatem, quasi obtectam eminus, et velut per umbram Hebraeis demonstrare, ut patet Exodi XIX, 9; XXIV, 15, et XXXIV, 5. Unde nubes vocatur ascensus, sive vehiculum Dei, Psal. CIII, 3; item tabernaculum, thronus et sedes, non tantum majestatis, sed et omnipotentiae, summaeque efficaciae Dei; nam ex nubibus in hostes jaculantur grandines, turbines, tonitrua, fulmina, Psalm. XVII, 12 et seq.; Psalm. LXVII, 35; Psal. LXXXVIII, 7; hinc et Christus, cum majestate judicaturus orbem veniet in nubibus coeli, Matth. cap. XXIV, 30. Nubes haec ergo voci Dei Patris fuit quasi instrumentum; Christo, decus et ornamentum; Mosi et Eliae, vehiculum; Apostolis, umbraculum.

Addit Abulensis, Quaest. LXXV, et ex eo Thyraeus, nube hac tegi voluisse Christum, ut ea tegeretur dum deponeret splendorem transfigurationis suae, ne id viderent Apostoli, sicut non viderunt ejus initium, cum primo illum assumpsit, quia dormiebant.

Addit tertio S. Ambrosius in cap. IX Lucae, quod nubes haec splendorem corporis Christi, quem alioqui fragiles Apostolorum oculi ferre non potuissent, moderata est et temperavit.

Porro, ex nube hac opinatur Toletus in cap. IX Luc. vers. 34, Christum transfiguratum fuisse nocte, tempore somni: unde Apostolorum oculos gravatos fuisse ait Lucas, ideoque mirabiliorem apparuisse Apostolis Christi transfigurationem. Splendor enim tantus mirabilior est noctu quam diu. Verisimiliter quoque alii putant mane in aurora Christum esse transfiguratum, tum ne viderentur esse haec praestigiae et spectra nocturna; tum quia Christus venit ad opera lucis; Apostolorum autem oculi gravati erant ex fatigatione, ut inferius dicam, vers. 8. Denique aurora est confinium lucis et tenebrarum, estque amoena, ideoque gloriae symbolum.

Lucida fuit primo, quia gloriae Christi erat index: unde Cajetanus censet lucem nubi huic afflatam a luce et splendore corporis Christi, aut potius, quia per eam majestas et gloria Patris loquentis repraesentabatur. Unde Petrus, II Epist. cap. I, vers. 17, nubem hanc vocat magnificam gloriam Patris ex ea loquentis, qui tamen per eamdem ornabat et augebat gloriam transfigurationis Christi: fuit ergo nubes haec plena majestatis et gloriae.

Secundo, ut significaretur differentia legis veteris et novae. In veteri enim Deus apparebat Hebraeis in nube caliginosa, quia illa lex plena erat umbris et terroribus: in nova vero apparet in nube lucida, quia lex nova veritatem affert, claritatem et amorem. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus et Damascenus, De Transfiguratione.

ET ECCE VOX (Dei Patris ad Christum) DE NUBE, DICENS: HIC EST FILIUS MEUS DILECTUS, IN QUO MIHI COMPLACUI; IPSUM AUDITE. — Nota primo, cum S. Chrysostomo, Ambrosio, Toleto, Jansenio et aliis, patere ex Luca, IX, 33 et seqq., hanc vocem ex nube altius a terra elevata (unde S. Petrus II Epist., cap. I, ait «de coelo») insonuisse post discessum Eliae et Mosis, idque hoc fine, ut Apostolis clarissimum esset et certissimum, hanc vocem ad solum Christum dirigi, non ad Mosen, vel Eliam, utpote jam absentes. Vox haec, cum fuerit opus ad extra, ut loquuntur Theologi, formata est a tota S. Trinitate per Angelum (his enim quasi ministris ad exteriora opera utitur Deus, Hebr. I, vers. ult.), ut repraesentaret Deum Patrem: in hujus enim persona Angelus formavit hanc vocem, uti et illam: «Ego sum Dominus Deus tuus,» Exodi XX.

Nota secundo, hic, aeque ac in baptismo Christi, symbolice repraesentatam fuisse sanctam Trinitatem. Nam Spiritus Sanctus apparuit in nube, Pater in voce, Filius in divino splendore et gloria, in quo pariter apparebat Verbi incarnatio. Videbatur enim Christus homo, et per splendorem vocemque Patris significabatur idem esse Deus, Deique Filius. Spiritus Sanctus per nubem adumbratus est, quia ipse ut nubes fulgida hominem illuminat, tegit, obumbrat, foecundat ad omne opus bonum. Ita S. Ambrosius, Origenes, Beda et S. Thomas. Adde quod idem beat et glorificat. Hinc in baptismo Christi Spiritus Sanctus apparuit in specie columbae, quia in baptismo dat innocentiam: in transfiguratione vero, quae est typus resurrectionis, apparuit in specie nubis, quia tunc dedit dabitque ab omnibus malis securitatem. Paulo aliter Beda: «Hic, ait, Spiritus Sanctus in columba, hic in nube, quia qui fidem simplici corde servat, clare postea quod credidit, videbit.»

HIC EST FILIUS MEUS. — «Duo grata vocabula, inquit B. Cyprianus, serm. De Baptismo, Filius et dilectus,» ipso Deo dictante, «nostris sensibus imprimuntur, ut communio nominum nos associet collegio munerum, et tantae dulcedinis nomina nostrum emolliant animum, accendantque devotionis affectum.» Porro, «non dixit (Deus Pater): In hoc est filius meus, ne alter ab altero seorsum per se positus, hoc est, divisus intelligatur, sed quo secundum dispensatoriam unionem unus idemque simpliciter accipiatur: Hic, ait, est Filius meus,» ait Concilium Ephesinum ex Prosphonet. Cyrilli ad Imperatorem.

DILECTUS (Syrus, dilectissimus. Alludit ad illud Ps. XXVIII, 4: «Vox Domini in magnificentia, etc., et dilectus, quemadmodum filius unicornium,» quod de Christo per multas unicornis et Christi analogias exposui, II Petri, I, 17), IN QUO MIHI COMPLACUI. — In quo omnem et summam habeo complacentiam, qui solus mihi infinite placet, propter quem mihi placent quicumque placent. Vide dicta Matth. III, 17.

IPSUM AUDITE. — Non Mosen, qui jam abiit, sed ipsum Christum, quasi novum legis novae legislatorem. «Audite,» ipsique et ejus mandatis per omnia credite et obedite. Alludit ad Deuter. XVIII, 15, ubi Moses de Christo ait: «Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis, sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies.» In baptismo Christi non fuit dictum: «Ipsum audite,» quia tunc primum mundo demonstratus fuit Christus, hic vero propositus fuit ut doctor et legislator. Igitur teste Tertulliano, S. Leone, Damasceno et aliis superius citatis, significatur hic abrogatio legis veteris et novae institutio. Item Christi passio in excessu, quam de Christo loquebantur Moses et Elias, ejusque resurrectio, ascensio et gloria repraesentatur in ipsa transfiguratione; infernus vero et limbus in Mose, qui e limbo prodit in Tabor.


Versus 6: Et Audientes Discipuli, Ceciderunt in Faciem Suam, et Timuerunt Valde

6. ET AUDIENTES DISCIPULI, CECIDERUNT IN FACIEM SUAM, ET TIMUERUNT VALDE. — Primo, quia nubes haec videbatur eis novum quid, magnum et divinum parturire. Secundo, quia, ut habet Syrus, videbant Mosen et Eliam abeuntes intrare in nubem, ac per eam ex oculis eorum evanescere. Timebant enim, ne Moses e nube fulmina et tonitrua jacularetur, uti olim fecerat accipiens a Deo et dans populo legem in Sinai, Exodi XIX, 16; ac ne Elias e nube jacularetur ignes, uti olim fecerat, IV Reg., I, 10. Tertio, «audientes timuerunt,» quia vox e nube, ait Abulensis, instar tonitrui fortiter, sed suaviter resonans et reboans, eos terrefecit et perculit. Ita S. Ephrem, orat. De Transfigur.: «Ad hanc, ait, vocem proni ceciderunt Apostoli in terram, erat enim tonitru terribile. Quamobrem voce ejus tremuit terra, et ceciderunt in terram.» Sic ille. «Humana fragilitas, ait S. Hieronymus, conspectum majoris gloriae ferre non sustinet, ac toto animo ac corpore contremiscens, ad terram cadit.» Addit Origenes, Chrysostomus, Euthymius, eos timore perculsos cecidisse in faciem, ut Deum adorarent, illique supplicarent, ne scilicet fulmen aut tonitru eos afflaret, vel aliud quodpiam malum in eos ingrueret.


Versus 7: Et Accessit Jesus, et Tetigit Eos, Dixitque Eis: Surgite, et Nolite Timere

7. ET ACCESSIT JESUS, ET TETIGIT EOS, DIXITQUE EIS: SURGITE, ET NOLITE TIMERE. — Apostolos tres, quos Dei intonantis vox et majestas prostraverat, Christi humanitas erigit, ut erectos rursum sistat Deo. Ad hoc enim venerat ipse, qui est mediator Dei et hominum.


Versus 8: Levantes Autem Oculos Suos, Neminem Viderunt, Nisi Solum Jesum

8. LEVANTES AUTEM OCULOS SUOS, NEMINEM VIDERUNT, NISI SOLUM JESUM. — Disparuerat ergo nubes cum Elia et Mose; Jesus quoque, transacta jam transfiguratione, in pristinam faciei formam et figuram redierat.

Symbolice: significabatur disparuisse legem et Prophetas, umbrasque legis veteris praesente Christo, ipsique locum cessisse, ac ipsum solum superesse, qui veram Evangelicae legis lucem hominibus afferat. Unde Origenes: «Facti, ait, fuerunt unum Moses, id est lex, et Elias, id est Prophetae, conversi ambo in Evangelium Christi; et non sicut prius fuerant tres, sic et manserunt, sed tres unum sunt facti;» qui transierunt in Christum, sicut lex et Prophetae in Evangelium.

Rursum cito transiit haec gloria et delectatio transfigurationis, ut ostenderet Christus omnia in hoc mundo, etiam excelsa et divina esse brevia, sed in coelo fore aeterna, ut ad illud anhelemus; in terra enim omnia mensurantur tempore (quod fluxum est et breve), in coelo vero stabili aeternitate.

Nota, historiam transfigurationis varie narrant S. Matthaeus, Marcus et Lucas; sed haec fuit rei gestae series et ordo, qui Evangelistas omnes inter se conciliat. Primo, Christus oravit; interim discipulis ex labore conscensi montis, et ex prolixitate orationis Christi somno gravatis ac dormientibus, transfiguratus est Christus. Secundo, accesserunt Moses et Elias, loquentes cum Christo de excessu (morte crucis) quem completurus erat in Jerusalem. Tertio, Apostoli e somno, hoc fulgore et colloquio excitati, viderunt gloriam Christi, cum eoque colloquentes Mosen et Eliam. Quarto, finito hoc colloquio, cum signum darent abitus, S. Petrus hac voluptate quasi ebrius, dolens eos parare abitum, petiit fieri tria tabernacula: unum Christo, secundum Moysi, tertium Eliae. Quinto, supervenit nubes subducens Moysen et Eliam, cum voce ad Christum: «Hic est Filius Meus dilectus,» etc., quibus territi S. Petrus, Jacobus et Joannes ceciderunt in terram, sed mox a Christo confortati et erecti, levantes oculos suos, solum viderunt Jesum; interim Moyses ad limbum, Elias ad locum suum per Angelum, uti adductus, ita et reductus est.


Versus 9: Et Descendentibus Illis de Monte, Praecepit Eis Jesus, Dicens: Nemini Dixeritis Visionem

9. ET DESCENDENTIBUS ILLIS DE MONTE, PRAECEPIT EIS JESUS DICENS: NEMINI DIXERITIS VISIONEM, DONEC FILIUS HOMINIS A MORTUIS RESURGAT. — «Nemini,» non tantum plebeio, ut vult S. Hieronymus, sed et Apostolo, ne cui ex eis tristitiae et invidiae causam daret, dolenti scilicet, quod cum Petro, Jacobo et Joanne transfigurationi non interfuisset. Ita Damascenus, qui ait: «Ne proditorem invidiae rabies in furorem ageret.» Unde Marcus, cap. IX, ait ipsos ita fecisse: «Et verbum continuerunt apud se.» Idem asserit Lucas.

Causa cur Christus eis silentium indixerit usque ad resurrectionem, fuit, quia nunc erat futurum tempus opportunum hoc mysterium revelandi, tuncque illud intellecturi et credituri erant Apostoli, quando post passionem et mortem, in qua scandalizandi erant et turbandi, jam peractam, visuri erant ipsum resurgentem in gloria, cujus haec transfiguratio erat typus. Unde S. Hieronymus: «Non vult, inquit, hoc, scilicet transfigurationem, in populis praedicari, ne et incredibile esset pro rei magnitudine, et post tantam gloriam, apud rudes animos sequens crux scandalum faceret.» Sic et S. Chrysostomus, Beda et alii. Ex resurrectione enim Christi certo cognituri erant, Christum non coactum, sed sponte ex nimio amore pro nobis crucem et mortem subiisse, ac jam gloria donatum, cum eadem judicem venturum in fine mundi, eademque gloria coronaturum eos, qui ipsius exemplo et praecepto sese abnegaverint, crucem tulerint ipsumque secuti animas suas ejus amore perdiderint.

Tropologice: Christus crucis suae opprobrium propalans, gloriam vero transfigurationis abscondens, docet nos celare dotes et dona Dei nobis collata usque ad mortem, uti Paulus celavit suas revelationes, II Corinth. XII, 6, ne ob ea laudati intumescamus, et ob superbiam illis privemur. Unde, Eccli. XI, 30: «Ante mortem ne laudes hominem quemquam.» Causas ibi dixi.


Versus 10: Et Interrogaverunt Eum Discipuli, Dicentes: Quid Ergo Scribae Dicunt, Quod Eliam Oporteat Primum Venire?

10. ET INTERROGAVERUNT EUM DISCIPULI, DICENTES: QUID ERGO SCRIBAE DICUNT, QUOD ELIAM OPORTEAT PRIMUM VENIRE? — Occasio hujus interrogationis fuit, quod tres hi Apostoli in transfiguratione viderint Eliam, eumque abeuntem conspexerint. Mirantur enim cur discesserit, cum manere debuisset, ut Christum Christique regnum et gloriam praecurreret, juxta vaticinium Malachiae, cap. IV, 6, quod citabant docebantque Scribae; sed errabant in confusione temporum: non enim distinguebant primum Christi in carne adventum a secundo ejus adventu glorioso ad judicium. Hunc enim secundum adventum praecurret Elias, sicut Joannes Baptista praecurrit primum. Verum Apostoli, etsi primum Christi adventum a secundo distinguerent, viderant enim primum, at necdum viderant secundum, tamen et hunc propediem fore sperabant: quia enim audierant a Christo fieri mentionem resurrectionis suae imminentis, ejusque typum viderant in transfiguratione, putabant (sed falso) post eam statim Christum gloriose regnaturum, ac regnum gloriae suae, quod fiet in secundo adventu, illico initurum; ideoque mirantur et rogant cur Elias abierit et non manserit, ut illum praeeat et praecurrat. Ita S. Hieronymus, Maldonatus, Jansenius.


Versus 11: At Ille Respondens, Ait Eis: Elias Quidem Venturus Est, et Restituet Omnia

11. AT ILLE RESPONDENS AIT EIS: ELIAS QUIDEM VENIET, ET RESTITUET OMNIA, — id est Judaeos ad Christum quasi Messiam, ipsis et patribus promissum, convertet, quod Malachias, cap. IV, 6, ait: «Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum.» Vide ibi dicta. Nam ibi Septuaginta, quos more suo sequitur hic Matthaeus, pro «convertet» vertunt ἀποκαταστήσει, id est «restituet.» Unde Arabicus vertit: Docebit vos omnia.


Versus 12: Dico Autem Vobis, Quia Elias Jam Venit, et Non Cognoverunt Eum

12. DICO AUTEM VOBIS, QUIA ELIAS JAM VENIT, ET NON COGNOVERUNT EUM, SED FECERUNT IN EO QUAECUMQUE VOLUERUNT. SIC ET FILIUS HOMINIS PASSURUS EST AB EIS. — Salit Christus a litterali Elia ad mysticum, id est Joannem Baptistam, juxta Canonem 23; de Baptista enim Angelus Gabriel praedixerat patri ejus Zachariae, Lucae I, 17: «Ipse praecedet ante illum (Christum) in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.»

Perperam ergo Calvinistae haec omnia referunt ad primum Christi adventum, et Eliam eumdem utrobique (vers. 11 et 12) accipiunt, scilicet Joannem Baptistam. Censent enim Eliam, quem Malachias, cap. IV, 5, praedixit venturum, esse Joannem Baptistam praecursorem Christi, nec alium venturum, qui cum Enoch praecurrat secundum Christi ad judicium adventum, quos multis refutavi, Malach., IV, 5.

Voluit enim Christus hic duntaxat explicandum illud Scribarum axioma ex Malachia desumptum: «Elias veniet, et vobis ostendet Christum,» quod Malachias dixerat de secundo Christi adventu, etiam mystice posse applicari primo suo adventui. Scribae enim non distinguebant primum adventum a secundo, uti et nunc non distinguunt Judaei, ideoque Christum venisse negant, et venturum exspectant, quia nondum apparuit Elias eum ostendens; ut ergo Christus Scribis plene et plane condescendat et satisfaciat, concedit Eliam aliquem praecursurum utrumque Christi adventum, sed in primo fore typicum, in secundo litteralem et verum Eliam. Vult enim dicere, non per hoc, quod necdum venerit Elias, stare quo minus Judaei in se quasi Messiam credant, sed per hoc, quod perversi sint et obstinati in sua malitia; Elias enim ille, qui ante primum Messiae adventum promissus fuerat, id est Joannes Baptista, jam venerat et Messiam Scribis digito ostenderat; sed illi Joanni credere noluerant; unde subdit Christus: «Et non cognoverunt eum,» noluerunt agnoscere ipsum esse praecursorem.


Versus 15: Nam Saepe Cadit in Ignem et Crebro in Aquam

Patulares et stridores. Epileptici vero ex pituita, ac crudis et incoctis humoribus, magis exagitantur decrescente luna et maxime in novilunio, quia tunc luna minimum habet luminis et caloris; pituita autem et pituitosi humores maxime crescunt per frigus, praesertim immoderatum. Vide Franciscum Valesium, Sacrae Philosoph. cap. LXXI. Vide etiam quae dixi cap. IV, 24. Tropologiam lunatici afferam in fine vers. 21.

NAM SAEPE CADIT IN IGNEM ET CREBRO IN AQUAM. — Daemon enim eum agit «in ignem,» ut comburat; «in aquam,» ut mergat et suffocet.


Versus 16: Et Obtuli Eum Discipulis Tuis, et Non Potuerunt Curare Eum

16. ET OBTULI EUM DISCIPULIS TUIS, ET NON POTUERUNT CURARE EUM. — Culpam suam, puta fidei defectum, transcribit in Apostolos more hominum. Causam cur non potuerunt affert Christus, vers. 20 et 21.


Versus 17: O Generatio Incredula et Perversa, Quousque Ero Vobiscum?

17. RESPONDENS AUTEM JESUS AIT: O GENERATIO INCREDULA (Arabicus, infidelis) ET PERVERSA, QUOUSQUE ERO VOBISCUM? USQUEQUO PATIAR VOS? AFFERTE ILLUM AD ME. — Origenes censet haec dici ad novem Apostolos, qui, tribus cum Christo in Tabor ascendentibus, in valle cum turba remanserant: nam hi soli lunaticum hunc curare tentaverant eo tempore, quo tres reliqui cum Christo transfigurando in montem secesserant. In hisce enim novem videtur fides Christi satis fuisse imminuta, tum quia in ejus praesentia nulla signa et miracula edebant, sed tantum cum absentes ab eo in missione versabantur; tum quia Christo in monte cum tribus commorante, reliquis novem quasi cum plebe derelictis, torpor quidam fidei obrepserat, ait S. Hilarius; tum quia a patre lunatici audierant, imo oculis cernebant mali magnitudinem, et daemonis in lunatico furentis vim et rabiem. Verum melius S. Hieronymus, Hilarius, Chrysostomus, Theophylactus, censent haec dicta patri lunatici, ac Judaeis et Scribis: in hos enim magis incredulitas, et consequenter culpa non ejecti daemonis conferenda, quam in discipulos, ut sat colligitur ex Marc. IX, 22, 23, ubi pater rogatus a Christo, an in se crederet, ait: «Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam;» licet et Apostolos minoris, quam in re tanta opus erat, fidei privatim Christus arguat, vers. 20. Judaeis ergo et Scribis ait Christus: «O generatio incredula et perversa,» id est distorta, nesciens rectis incedere gressibus, ait S. Cyrillus, q. d. O duri et rebelles Judaei, durorum et rebellium ab olim patrum filii, quasi duritiem innatam, et a patribus insitam accepistis, qui cum videritis me tot tantaque miracula patrare, tamen in me non creditis, imo illa sugillatis, quasi per Beelzebub facta, uti vobis persuadent Scribae; quid his ago vobiscum? quousque improbos vestros mores, annas et calumnias tolerabo? quousque beneficia et miracula mea in vos incredulos et ingratos profundam et perdam? Causa, cur discipuli mei non potuerint curare filium tuum, o Judaee, non est impotentia mea vel illorum, dedi enim eis potestatem ejiciendi daemones; sed causa est incredulitas tua et tuorum Judaeorum, quae obicem ponit gratiae Dei; quia non credis, sed haesitas et dubitas, an ego et illi possimus illum curare. Ita S. Cyprianus. Sunt verba Christi indignantis ad Scribarum et Judaeorum pervicaciam, duritiem et caecitatem; sed mox motum hunc reprimit, et viscera misericordiae sibi consueta assumit et exerit, sanatque lunaticum: perinde ac medicus, ait S. Hieronymus, «si aegrotum videat contra sua praecepta gerere, dicat: Usquequo ad domum tuam accedam? quousque artis perdam industriam, me aliud jubente, et te aliud perpetrante? In tantum autem non est iratus homini, sed vitio, et per unum hominem Judaeos arguit infidelitatis, ut statim intulerit: Afferte eum ad me.»

AFFERTE HUC ILLUM AD ME. — Addit Marcus fusius rem gestam enarrans, cap. IX, 19: «Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus (malus, puta daemon possidens lunaticum) conturbavit (exagitavit) illum, et elisus in terram, volutabatur spumans.» Daemon, postquam sensit Dominum, concutit puerum, ait Titus Bostrensis in cap. IX Lucae; nam irritatus praesentia Jesu, eumque metuens, ne ab eo expelleretur, coepit furere, et lunaticum horrende vexare et torquere. Pergit Marcus: «Et interrogavit (Christus) patrem ejus: Quantum temporis est, ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia; et frequenter eum in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes (ecce incredulitatem quam Christus taxavit; dubitat enim de potentia Christi), adjuva nos misertus nostri. Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti,» q. d. Credendo te poteris a me impetrare sanitatem filii. Congrue Christus exegit fidem in se; non enim congruebat, ut non credentes vel dubitantes de se curaret, ac beneficia sua indignis a se aversis obtruderet. Pergit Marcus: «Et continuo exclamans pater pueri cum lacrymis, aiebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam,» q. d. Credo, sed in fide sum infirmus et debilis, tu ergo eam adauge et robora, ut per eam quidquid in me est incredulitatis vel haesitantiae auferatur, itaque merear obtinere a te hoc sanitatis beneficium. Non dubium est preces tam humiles et ferventes exaudisse Christum, omnemque incredulitatem ei exemisse: nam mox filium ejus, utique jam credentis, sanavit.


Versus 18: Et Increpavit Illum Jesus, et Exiit ab Eo Daemonium

18. ET INCREPAVIT ILLUM JESUS, ET EXIIT AB EO DAEMONIUM, ET CURATUS EST PUER EX ILLA HORA. — Marcus addit: «Et cum videret Jesus concurrentem turbam (ut illam per hoc miraculum induceret ad credendum in se, quasi in Messiam), comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus (qui hominem hunc fecisti surdum et mutum), ego praecipio tibi, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum; et exclamans, et multum discerpens, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ut multi dicerent, quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.» Hinc patet valde potentem et malignum fuisse hunc daemonem, qui ausus fuit Christo minimis, adeo resistere et obstrepere ut lunaticum pene ad mortem adegerit. Quocirca verisimile est eum non fuisse ex infimo Angelorum ordine, sed aliquo superiori; et hi enim homines invadunt et possident: unde daemones in obsessis per exorcismos adjurati, fatentur ex quo ordine sint, et subinde altiorem nominant. Hac de causa discipuli Christi non potuerunt eum ejicere, sed ejectio haec servabatur Christo, qui magna vi, imperio et molimine eum expulit. Hoc enim est Graecum, ἐπετίμησε, id est increpavit, et increpando ac comminando imperavit daemoni dicendo: «Ego praecipio tibi, exi ab eo,» quod ni feceris, ego acriter te puniam, ac invitum ex homine extrudam. Hinc et Christus Apostolis rogantibus cur eum non potuerint ejicere, ait: «Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio,» ut habet Lucas.

19. TUNC ACCESSERUNT DISCIPULI AD JESUM SECRETO, ET DIXERUNT: QUARE NOS NON POTUIMUS EJICERE ILLUM?


Versus 20: Dixit Illis Jesus: Propter Incredulitatem Vestram

20. DIXIT ILLIS JESUS: PROPTER INCREDULITATEM VESTRAM. — Arabicus: Propter parvitatem fidei vestrae. Habebant Apostoli fidem; sed ad daemonem tam potentem et ferum ejiciendum major requirebatur fides, quae Apostolis deerat: unde Syrus versum sequentem sic vertit: Si fuisset in vobis fides instar grani sinapis, diceretis monti huic: Decede, et decederet.

AMEN QUIPPE DICO VOBIS, SI HABUERITIS FIDEM SICUT GRANUM SINAPIS, DICETIS MONTI HUIC (Tabor, ex quo descendo: ita Abulensis): Transi hinc illuc, ET TRANSIBIT, ET NIHIL IMPOSSIBILE ERIT VOBIS. — Haec est fides miraculorum, quae non est diversa a fide justificante, ut volunt haeretici, sed eadem: una enim tantum est fides, Ephes. IV, 5. Est tamen haec fides conjuncta cum certa fiducia divinae opis ad miraculum, quod tentatur patrandum; quae fiducia oritur: Primo, ex libertate sanctae et familiaris Deo conscientiae, quae familiariter quasi Deo utitur, et ad thesauros gratiae ejus penetrat, ut illis fruatur, juxta illud I Joan. III, 21: «Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus ab eo.» Sic S. Dominicus impetrabat a Deo quidquid petebat. Secundo, ex interno Dei instinctu quasi animantis excitantisque homines ad hoc opus prodigiosum, ac tacite promittentis suam opem ad illud perficiendum. Vide Franciscum Suarez, tract. De Fide, disp. VIII, sect. 1, ubi docet fidem miraculorum quoad substantiam et essentiam esse actum Catholicae fidei, quo credimus Deum esse omnipotentem et fidelem in promissis, ita elicitum et applicatum ad hoc particulare factum, ut possit generare fiduciam illam necessariam ad patrandum miraculum: unde collige, quod sicut haec fides et fiducia est in arbitrio et potestate nostra cum gratia Dei (quam ipse dare solet), sic et est quodammodo in potestate nostra facultas faciendi miracula, ac quo quis magis crescit in fide et fiducia, eo magis et crescit in hac facultate: quo quis enim Deo est familiarior, eo plura ab eo impetrat, idque significat hic Christus, et idipsum patet ex vita et praxi Sanctorum. Sic S. Bernardus docet nos posse potiri dono prophetiae, ut sciamus secreta Dei, si videlicet insinuemus nos in intimam Dei amicitiam; de hac enim Christus ait, Joan. XV, 15: «Vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.» Absolute tamen potest haec fides esse sine charitate. Unde Paulus: «Si habuero, ait, omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum,» I Corinth. XIII, 2. Vide ibi dicta. Quomodo fidei tribuenda sit operatio miraculorum, docet D. Thomas, De Potentia, Quaest. IX, art. 9.

FIDEM SICUT GRANUM SINAPIS, — id est fidem exiguam specie, sed insignem virtute et efficacia, scilicet fidem humilem, nec se jactantem, ideoque parvam hominum judicio, sed in se vivam, acrem, vehementem, perfectam, ardentem instar grani sinapis: non enim solum a parvitate, uti fecit cap. XIII, 31, sed et ab acredine fidem hanc comparat grano sinapis: haec enim humilitati juncta, tollit omnem incredulitatis umbram, haec est thaumaturga et transfert montes; ex adverso miraculorum patrationem impedit aeque superba praesumptio, atque incredula diffidentia. Ita Origenes et Beda. Haec fides eluxit in S. Gregorio, Neocaesareae episcopo, qui montem templi fabricam impedientem, hac fide orando alio transtulit, teste Nysseno in ejus Vita, et Eusebio, lib. VII Histor., cap. XXV, pluraque alia miracula patravit: unde Thaumaturgi, id est miraculorum opificis cognomen accepit. Simili fide Christiani similem montem in Tartaria fuisse translatum, cum tyrannus id exigeret a Christianis ex hoc Christi promisso, narrant Epistolae Afraticae, et Marcus Paulus Venetus in Tartaria. Simile exemplum narrat S. Hieronymus de S. Hilarione in ejus Vita. Hic enim, cum mare per terrae motum exundans undarum moles et montes gurgitum littoribus inferret, itaque minaretur urbi Epidauro excidium, a civibus statutus in littora quasi obex maris, «cum tria crucis signa pinxisset in sabulo, manusque contra tenderet, incredibile dictu est, in quantam altitudinem intumescens mare ante eum steterit, ac diu fremens et quasi ad obicem indignans, paulatim in semetipsum relapsum est. Verum illud quod ad Apostolos dictum est: Si credideritis, dicetis huic monti: Transi in mare, et fiet, etiam juxta litteram impleri potest. Quid enim interest, utrum mons descendat in mare, an immensi undarum montes repente obriguerint, et ante senis pedes tanquam saxei ex alia parte molliter fluxerint.» Hucusque S. Hieronymus.

Mystice: mons est gravis tentatio, praesertim ambitionis et superbiae, uti docet S. Hieronymus, quae maxime vincitur fide et spe, puta orando, sibi diffidendo et fidendo Deo: unde S. Franciscus magna et molesta tentatione spiritus pulsatus, intendens orationi cum lacrymis, audivit e coelo vocem: «Francisce, si habueris fidem ut granum sinapis, et dixeris monti ut transeat, transibit.» Ignarus ille sensus oraculi, clamans addidit: «Domine, qualis hic mons?» Cui responsum: «Mons est tentatio.» Et Franciscus magno lacrymarum impetu subjunxit: «Fiat mihi, Domine, sicut dixisti:» ac statim sublata omni tentatione, perfectam obtinuit spiritus tranquillitatem. Ita Waddingus in Annalibus Minorum, anno Christi 1218, num. 2.


Versus 21: Hoc Autem Genus Non Ejicitur Nisi per Orationem et Jejunium

21. HOC AUTEM GENUS NON EJICITUR NISI PER ORATIONEM ET JEJUNIUM. — Est secunda ratio, cur discipuli non potuerint ejicere hoc daemonium: prima enim fuit ob incredulitatem petentium et parvam fidem Apostolorum.

Nota primo, «hoc genus» non significat omne daemonum genus, ut vult S. Chrysostomus et Euthymius, sed certum, scilicet altioris ordinis, potentissimum, perversissimum, obstinatissimum, malitiosissimum, quale erat hoc hominem obsidens, eumque faciens lunaticum et epilepticum, ac mire distorquens et exagitans, adeoque nunc in ignem, nunc in aquam eum projiciens et perdere volens, idque ab infantia. Ita Salmeron, Jansenius, Maldonatus et alii. Addit Abulensis, Quaest. CLXXII, apud Judaeos pessimum fuisse habitum daemonem surdum et mutum, uti hic erat, idque colligit ex eo quod Judaei mirati sunt a Christo ejici daemonem surdum et mutum, dixerintque: «Nunquam apparuit sic in Israel,» ut patet Matth. IX, 33, et cap. XII, 22 et 23. Causa est, quod nescias quid cum surdo et muto agere debeas, quave ratione eum juvare: cum enim sit surdus, nil eorum quae rogas, intelligit; cum sit mutus, nihil respondet. Ita Thyraeus, lib. De Daemoniacis, part. IV, cap. LI, qui et addit difficilius expelli eos, quibus a Deo data est potestas major in corpus hominis, uti huic lunatico data fuit. Sunt enim alii daemones minus validi minusque pertinaces et rebelles, nec adeo maligni, uti sunt joculares illi Lares et Lemures, qui specie parvulorum in domibus habitant, ac noctu suos jocos, vanos strepitus et tumultus, similesque ludicras terrificationes exercent. De quibus vide Delrio in Magios, et Petrum Thyraeum, lib. De Terrificationibus nocturnis.

Nota secundo, hoc genus daemonum non nisi oratione et jejunio expelli: tum quia haec duo hominem a carne elevant ad Deum, eumque faciunt spiritalem, imo quasi Angelum carne et daemone superiorem; tum quia oratio postulat, et jejunium meretur hanc fugationem, et ex se daemonem cruciando fugat. Ita S. Chrysostomus: «Jejunium, ait, majoris philosophiae singulare est opus; et hominem quasi Angelum constituit, et incorporeas potestates impugnat.» Et Eusebius Emissenus, hom. De Initio Quadragesimae: «Homo, ait, per abstinentiam, Angelicam potest expugnare naturam,» uti fecere S. Antonius, S. Hilarion, S. Macarius et alii.

Denique oratio condita jejunio et carnis afflictione magna impetrat a Deo. Ita Abulensis, Quaest. CLXXIII. Legi vitas multorum Sanctorum, ac deprehendi nullos fere claruisse miraculis, nisi eos qui erant abstinentes et austerae vitae. Audi S. Chrysostomum hic: «Qui orans jejunat, binas possidet alas, quibus ventos ipsos volando praetervehitur: non enim oscitat, nec extenditur, nec torpet orando, quae multi patiuntur, sed igne ardentior et terra superior est; quare terribilis hostis daemonibus, redditur. Nihil enim est homine probo orante potentius.»

Nota tertio, Christus requirit orationem et jejunium non in utroque, scilicet in eo qui patrat miraculum, et in eo qui illius fructum percipit, ut vult S. Chrysostomus et Theophylactus; sed in eo qui illud patrat duntaxat, uti notavit Origenes, licet dubium non sit, quin fructum percipientis oratio quoque et jejunium multum rem adjuvet, uti advertit idem Origenes, Jansenius, Maldonatus et alii.

Dices: Christus ejiciens hunc daemonem non legitur orasse et jejunasse. Respond. Eum paulo ante orasse et jejunasse, cum transfiguraretur in Tabor, quia in montis descensu curavit hunc lunaticum. Adde: oratio et jejunium requiruntur in puris hominibus, non in Christo, qui erat Deus, ac ut Deus solo verbo poterat daemones omnes fugare, imo annihilare. Ita Abulensis hic, Quaest. CLXX. Porro, jejunii semina hic jacit in discipulos Christus, ait S. Chrysostomus.

Tropologice Glossa: Hoc genus, ait, daemonii lunaticorum, id est, ista carnalium voluptatum mutabilitas non vincitur, nisi spiritus oratione confirmetur, et caro per jejunium maceretur. Luna enim ob assiduas mutationes symbolum est stultitiae et inconstantiae, juxta illud Eccli. XXVII, 12: «Homo sanctus in sapientia manet sicut sol; nam stultus sicut luna mutatur.» Vide ibi dicta. Vide et Ambrosium, serm. 82. Audi Bedam: «Daemoniacum hunc Matthaeus lunaticum, Marcus surdum et mutum describit: significantur ergo hi, qui ut luna mutantur, nec fidei sermonem audiunt, nec fidem confitentur; eliditur autem puer accedens ad Dominum, plerumque enim gravius a daemonibus pulsantur ad Dominum conversi, ut odium virtutis incutiant, vel suae expulsionis injuriam vindicent; increpat Dominus daemonium, vitium enim arguendo et odiendo depellere debet, qui peccantem emendare desiderat, hominem vero amando fovere donec emendatum Ecclesiae precibus reddere possit. Spumant autem, cum stultitia tabescunt. Stultorum namque est spumas salivarum ex ore dimittere. Strident dentibus, cum iracundiae furore flammescunt. Arescunt, cum otio torpente languescunt, et nulla virtutis industria confortati enerviter vivunt.»


Versus 22: Conversantibus Autem Eis in Galilaea, Dixit Illis Jesus: Filius Hominis Tradendus Est in Manus Hominum

22. CONVERSANTIBUS AUTEM EIS IN GALILAEA, DIXIT ILLIS JESUS: FILIUS HOMINIS TRADENDUS EST IN MANUS HOMINUM. — Iterat Christus suam de passione et cruce prophetiam primitus a se editam in Caesarea Philippi, cap. XVI, 22, ut discipuli ea praesente non terrerentur, nec scandalizarentur, nec a fide in ipsum desciscerent, quasi ipse non esset Messias, qui tam infami morte occubuisset: crux enim Apostolis fuit scandalo, adeo ut omnes eo relicto diffugerent; igitur crux identidem praedicanda et inculcanda fuit eis, ut scirent Christum non invitum nec coactum, sed sponte sua, ut Patris voluntati obediret et homines redimeret, voluisse crucifigi et mori, ideoque illud toties praedixisse. Porro, iteravit hanc praedicationem «in Galilaea,» scilicet cum rediret a sua transfiguratione facta in monte Tabor, postquam sanasset lunaticum, ideoque magnam ei laudem et plausum dedissent Galilaei, ut patet ex Marco et Luca, tum ut huic laudantium calori frigidam injiceret, eumque mentione passionis et crucis temperaret, ne in vanam discipulorum gloriam erumperet; tum quia ex Galilaea pergebat in Judaeam, ut patet Marci IX, 30, ubi paulo post crucifigendus erat.


Versus 23: Et Occident Eum, et Tertia Die Resurget; et Contristati Sunt Vehementer

23. ET OCCIDENT EUM, ET TERTIA DIE RESURGET. ET CONTRISTATI SUNT VEHEMENTER, — ob mentionem occisionis et mortis, quia nolebant Christum mori et per mortem se ab illo avelli; ut hanc eorum tristitiam leniat Christus, addit: «Et tertia die resurget.» Sed ipsi haec Christi verba et promissa non intellexerunt, nec capere potuerunt. Unde de ejus resurrectione diu dubitarunt; ideoque Christus per multas apparitiones et signa se vere resurrexisse, probare eis debuit, ut dubium hoc ex animis eorum evelleret.


Versus 24: Et cum Venissent Capharnaum, Accesserunt Qui Didrachma Accipiebant, ad Petrum

24. ET CUM VENISSENT CAPHARNAUM, ACCESSERUNT, QUI DIDRACHMA (Syrus addit, capitatim, id est a singulis capitibus) ACCIPIEBANT (Arabicus, vectigales, id est publicani exactores vectigalis), AD PETRUM, ET DIXERUNT EI: MAGISTER VESTER NON SOLVIT DIDRACHMA? — Arabicus, non solvit debitum? Non asserunt, sed interrogant, quia hi exactores erant novi, vel certe novos habebant famulos, qui non sciebant, vel non recordabantur Christum elapso anno, quo habitarat Capharnai, solvisse didrachma more caeterorum.

DIDRACHMA. — Didrachma erat dimidium sicli, id est duo regales Hispanici, sive duo julii Italici: siclus enim ponderabat quatuor didrachmas, id est quatuor julios; erat enim argenteus.

Vide dicta Exodi XXX, 13. Censent Baronius, Franciscus Lucas et alii, hoc didrachma fuisse sacrum, quod pendendum erat templo juxta legem a Deo latam, Exodi XXX, 13. Ibi enim sancit Deus, ut singuli a viginti annis et supra, cum initur census sive numerus populi, solvant didrachma templo. Judaei deinde sponte sua ex devotione, ut huic legi plenius satisfacerent, statuerunt ut singuli singulis annis didrachma hoc solverent templo, ad sustentandos tot Levitas et Sacerdotes, ad reparanda sarta tecta, ad victimas aliaque ad usum et ornatum templi opportuna comparanda; id patet ex eo quod Joas rex hunc morem iniquitate temporum neglectum, vel intermissum revocarit, ut patet II Paral. XXIV, 5, 6, 7, 9, et ex Josepho, qui id diserte docet, lib. VII Belli, cap. XXVI, in fine. Idem, lib. XVIII Antiq., cap. XII, docet Judaeos extra Judaeam in Babylone habitantes, sacrum hoc didrachma collegisse et Hierosolymam ad templum misisse. Verum hoc didrachma non fuisse sacrum et pendendum templo, sed profanum et pendendum Romanis vel Herodi Antipae, qui a Romanis constitutus erat rex Galilaeae, patet ex verbis Christi ad Petrum versu sequenti: «Reges terrae, a quibus accipiunt censum?» Ergo hic census erat regius, et pro rege vel imperatore exigebatur. Idem patet ex cap. XXII, 21, ubi Herodiani, id est Herodis asseclae, tentantes quaerunt a Christo an liceat censum dare Caesari, an non? Causa et origo hujus tributi et census fuit, quod paulo ante Christum, cum Hircanus et Aristobulus, nepotes Simonis Machabaei, de Pontificatu et regno contenderent, Pompeius ab eis arbiter interpellatus, Hircano causam adjudicavit, sed Hierosolymitae, qui Aristobulo favebant, ei restiterunt. Quare Pompeius Hierosolymam vi cepit, illamque et consequenter totam Judaeam Romanis subjecit, illique annuum tributum indixit, uti diserte docet Josephus, lib. XIV Antiq., cap. VIII. Porro, quia Judaei templo pendebant didrachma, jussi sunt a Romanis pariter sibi pendere didrachma, ut ex hoc loco liquet, donec rebellante rursum Hierosolyma, eam obsedit cepitque Vespasianus, templumque evertit; tunc enim didrachma solitum pendi templo ipse jussit pendi Romano Capitolio. Audi Josephum, lib. VII Belli, cap. XXVI, in fine, de Vespasiano: «Stipendium Judaeis ubicumque degerent, indixit, binasque drachmas singulis annis deferre in Capitolium jussit, ita ut antehac Hierosolymorum templo pendebant.» Hoc tributum aegre Romanis, utpote Gentilibus, pendebant Judaei, dicentes se esse populum Dei (ideoque liberum), illique debere pendere censum, non Caesari: unde sub tempus Christi orta est secta Galilaeorum, auctore Juda Galilaeo, qui omne vectigal et dominium Caesaris abnuebant, quae tandem in apertum bellum erupit, quo a Vespasiano Judaea rursum subacta et excisa est. In hujus sectae suspicionem vocatus est Christus et Apostoli, utpote origine Galilaei, ac novi coelestis regni praecones et doctores; ideoque ut se ab illa alienum Christus ostenderet, solvit hic didrachma, illudque Caesari solvendum edixit, cap. XXII, 21. Vide dicta Act. V, 36. Ita S. Hieronymus, Beda, Jansenius, Maldonatus et alii. Exactores ergo hi tributi non ausi interpellare Christum ob sanctitatis doctrinae et miraculorum famam, seorsim rogant Petrum, dicuntque: «Magister vester non solvit,» id est non solet solvere, «didrachma?» An ex aliquo principis privilegio, sive aliquo alio exemptionis titulo non obligatur solvere tributum, quod quotannis viritim singuli solvunt Romanis eo loco quem quisque incolit? uti Christus hic incolebat Capharnaum, ideoque ibidem hoc tributum ab eo exigunt.


Versus 25: Ait: Etiam; et cum Intrasset in Domum, Praevenit Eum Jesus

AIT: ETIAM. — Petrus annuit, et ex consuetudine Christi, quam viderat praecedentibus annis, respondet omnino Christum solere solvere hoc tributum.

ET CUM INTRASSET IN DOMUM (a Christo Capharnai conductam, ut dixi cap. IV, 13), PRAEVENIT EUM JESUS DICENS: QUID TIBI VIDETUR, SIMON? REGES TERRAE, A QUIBUS ACCIPIUNT TRIBUTUM VEL CENSUM, A FILIIS SUIS, AN AB ALIENIS? — Id est ab aliis subditis, qui non sunt filii: alienos enim opponit filiis. Ita Chrysostomus.


Versus 26: Et Ille Dixit: Ab Alienis. Dixit Illi Jesus: Ergo Liberi Sunt Filii

26. ET ILLE DIXIT: AB ALIENIS. DIXIT ILLI JESUS: ERGO LIBERI SUNT FILII. — Cum Petrus vellet domi seorsim referre Christo quaesitum exactorum de tributo, Christus arcani ejus cum ipsis colloquii conscius, utpote qui in spiritu jam illud viderat et audierat, praevenit, id est prior eum hac de re interrogavit, ostenditque se non obligari ad hoc tributum, aitque: «reges terrae,» etc.

Est argumentum a minori ad majus, uti docet S. Chrysostomus, q. d. Regum filii cum sua familia jure communi immunes sunt a tributo per regem indicto: ergo multo magis ego cum meis Apostolis meaque familia; ego, inquam, qui Regis regum, id est Dei ipsius naturalis et unigenitus sum Filius, immunis sum ab omni omnino tributo, quod reges terrae suis subditis indicunt. Ita S. Hieronymus, S. Chrysostomus et alii. Et sic intellige S. Augustinum, lib. I Quaest. Evang., cap. XXIII. Quare ex hac Christi ratiocinatione, non recte colligunt nonnulli Canonistae, jure divino, Clericos esse immunes et liberos ab omni tributo. Pari enim ratione colligeretur, eodem immunes esse omnes Christianos, uti volunt Anabaptistae, Christiani enim sunt filii Dei adoptivi, renati in baptismo per gratiam; quod tamen falsum esse docet Apostolus, Rom. XIII, 7, et tota Ecclesia: nam haec adoptio altioris est haereditatis et ordinis, scilicet coelestis, non terreni. Ita S. Hilarius, Chrysostomus, Euthymius et alii. Recte tamen et apposite ad hoc Christi dictum, reges et principes a tributo exemerunt Ecclesiasticos, qui sunt quasi de domo et familia Christi. Et hoc tantum vult hic S. Hieronymus et Canones, dum dicunt Clericos, non tantum jure humano, sed et divino exemptos esse a tributo; quia scilicet jus divinum dictat hanc exemptionem a principibus esse concedendam. Vide Lessium, De Justitia, lib. II, cap. XXXIII, dubio 4, ubi ostendit exemptionem Clericorum a tributo esse juris, non divini, sed humani.


Versus 27: Ut Autem Non Scandalizemus Eos, Vade ad Mare, et Mitte Hamum

27. UT AUTEM NON SCANDALIZEMUS EOS, VADE AD MARE, ET MITTE HAMUM; ET EUM PISCEM QUI PRIMUS ASCENDERIT, TOLLE, ET APERTO ORE EJUS INVENIES STATEREM; ILLUM SUMENS, DA EIS PRO ME ET TE. — q. d. Ne exactores contemnantur putentque nos Tiberium Caesarem Romanum, quasi Gentilem, aspernari, ejusque imperium ac tributum abnuere, itaque Judaeos ad illi rebellandum concitare, uti fecit Judas Galilaeus, vade, piscare, et staterem, quem in ore primi piscis invenies, tolle, eumque pro me et te publicanis persolve. Stater Graece idem est, quod Hebr. siclus, scilicet pondus; olim enim pecunia non consignata stato pondere appendebatur et solvebatur. Porro, siclus erat tetradrachmus, id est ponderabat quatuor drachmas, id est quatuor regales Hispanicos sive quatuor julios Italicos. Siclus ergo argenteus idem erat, quod florenus Brabanticus.

Nota: Christus hic elicuit actum heroicum justitiae, aeque ac humilitatis et obedientiae, dum solvit principi tributum, a quo jure naturae et divino erat exemptus, ut doceret Christianismum a se institutum non esse contrarium politiae et regimini politico, sed potius illud juvare eique obsecundare.

ASCENDERIT, — ad escam hami inescatus, q. d. Quem primum hamo attraxeris. Curaverat enim Christus per Angelos poni hunc staterem in ore piscis, ut in eo ipsum Petrus piscans reperiret.

ILLUM SUMENS, DA EIS PRO ME ET TE. — Quaeres, cur Christus pro se solo et Petro solvit hoc tributum? Respondetur. Quia illud, ut dixi, viritim, sive ut Syrus habet, capitatim, solvendum erat a singulis, non transeuntibus, ut vult Titelmanus, sed incolis et civibus. Pro caeteris discipulis non solvit, vel quia, ut vult Lyranus, ad hoc tributum obligabantur solum capita familiarum, non autem singuli de familia; vel quia discipuli Christi pauperes erant: unde Christus eos apud exactores tacite voluit titulo inopiae esse excusatos, ut vult Franciscus Lucas; vel quia ipsi aliunde erant oriundi, ac jam ante in alias urbes a Christo dimissi ad evangelizandum, non censebantur incolae Capharnai, ac proinde ibi pendere tributum non tenebantur. Denique Abulensis, Quaest. CC, censet pro singulis Apostolis, qui habebant uxores et liberos, ideoque erant capita familiarum, quales erant plerique, praeter Joannem et Jacobum, solutum fuisse didrachma ex communibus loculis, quos portabat Judas, vel ex eleemosynis amicorum, idque Matthaeum hic praesupponere et praeterire, ut rem parvi momenti et notam; narrare vero solum didrachma Christi, quia illud per miraculum invenit in ore piscis, ut ostenderet se ad illud non obligari, nec Caesari esse subjectum. Pro Petro tamen Christus solvit propter cohabitationem, tum quia Petrus exactionis hujus, aeque ac solutionis erat administer; tum quia Petrus domum et familiam habebat Capharnai, ait Abulensis, ut patet Matthaei cap. VIII, vers. 5 et 14, et Lucae cap. IV, vers. 31 et 38; tum honoris causa, ut innueret ipsum suae familiae et Ecclesiae vicarium, ac caeterorum Apostolorum omnium caput et principem a se doctrinari. Ita S. Chrysostomus, S. Hieronymus, Origenes et alii.

Moraliter: disce hic studium paupertatis in Christo, utpote qui non haberet domi vel unum siclum ad solvendum tributum, sed illud per miraculum a pisce acceperit, ut doceret Deum per pisces caeterasque creaturas pauperibus spiritu providere de necessariis, sicut Eliae providit de victu per corvum, quasi per miraculum.