Cornelius a Lapide

Matthaeus XVIII


Index


Synopsis Capitis

Primo, docet majores in caelo esse eos qui apud se sunt parvuli et humiles. Secundo, vers. 7, docet parvulos non esse scandalizandos, quia Angeli eorum semper vident faciem Dei Patris. Tertio, vers. 12, ad hoc probandum inducit parabolam ovis errantis. Quarto, vers. 15, assignat ordinem servandum in correptione fraterna, ac Apostolis dat potestatem ligandi et solvendi. Quinto, vers. 23, ostendit injurias mutuas ex animo esse condonandas per parabolam servi debitoris, a quo debitum decem millium talentorum jam remissum, rursum exactum est, quia ipse conservo suo debitum centum denariorum condonare noluerat.


Textus Vulgatae: Matthaeus 18:1-35

1. In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno caelorum? 2. Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, 3. et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. 4. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno caelorum. 5. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. 6. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. 7. Vae mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit. 8. Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. 9. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. 10. Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. 11. Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. 12. Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit? 13. Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt. 14. Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis. 15. Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; 16. si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. 17. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18. Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. 19. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. 20. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. 21. Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? 22. Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. 23. Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. 24. Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. 25. Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi. 26. Procidens autem servus ille orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 27. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. 28. Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios; et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes. 29. Et procidens conservus ejus, rogabat eum dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 30. Ille autem noluit, sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. 31. Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde, et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant. 32. Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me; 33. nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? 34. Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35. Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.


Versus 1: In Illa Hora Accesserunt Discipuli ad Jesum, Dicentes: Quis, Putas, Major Est in Regno Caelorum?

1. IN ILLA HORA (in illo tempore) ACCESSERUNT DISCIPULI AD JESUM, DICENTES: QUIS, PUTAS, MAJOR EST IN REGNO CAELORUM? — «Accesserunt» videtur repugnare Marcus, cap. IX, vers. 31, ubi ait discipulos in via de hac quaestione disputasse, deinde domi Christum eos praevenisse ac interrogasse, quid in via tractassent. Respondent S. Chrysostomus et Euthymius, Apostolos saepe inter se hanc quaestionem agitasse, ac tandem Christum eos interrogatione jam dicta praevenisse: quare cum ipsi viderent suas cogitationes Christo esse cognitas et patefactas, ultro rem aperuerunt, et quaestionem inter se agitatam Christo resolvendam proposuerunt. Occasio quaestionis fuit varia, sed proxima haec, quod pro solo Petro Christus didrachma solverit; unde eum sibi praelatum viderunt et inviderunt, ac quisque de se inter primos promovendo sollicitus esse coepit: sic enim in coetibus, si unus praeferatur, caeterorum statim oritur aemulatio et ambitio. Ita S. Hieronymus, Origenes, Chrysostomus et Euthymius.

Audi S. Hieronymum: «Quia viderant pro Petro et Domino idem tributum redditum, ex aequalitate pretii arbitrati sunt Petrum omnibus Apostolis esse praelatum, qui in redditione tributi Domino fuerat comparatus: ideo interrogant, quis major sit in regno caelorum? Vidensque Jesus cogitationes eorum et causas erroris intelligens, vult desiderium gloriae humilitatis contentione sanare.» Rursum viderant Petrum, Jacobum et Joannem seorsim a Christo abductos in Tabor: doluere ergo, quod et ipsi non fuerant abducti. Denique audierant Christum brevi moriturum, ac post mortem resurrecturum, regnumque gloriae suae initurum: mature ergo praeoccupant quaeruntque modum quo in eo primi evadant. Ita Maldonatus.

QUIS, PUTAS, MAJOR EST (Syrus, maximus) IN REGNO CAELORUM? — Puta in regno Messiae, quod Apostoli in terris quidem, sed caeleste et divinum a Christo instituendum exspectabant, hoc est in Ecclesia (in hac enim quasi in regno suo regnat rex Christus), ac consequenter in ipso regno caelorum; ad hos enim assurgit Christus, vers. 3, quia Ecclesia militans in terris tendit ad Ecclesiam triumphantem in caelis, quasi ad regnum sibi a Christo promissum. Maldonatus per «regnum caelorum» accipit Ecclesiam, q. d. Qui minor, id est humilior est in Ecclesia, hic major est in Ecclesia, ideoque major erit in caelo. Ludit enim Christus voce «regni caelorum.» Probat id primo, quia occasio hujus quaestionis fuit, quod Apostoli ex eo quod Christus pro solo Petro solverit didrachma, conjecerint Petrum fore caput Ecclesiae. Secundo, quia Christus taxat hanc quaestionem velut ambitiosam; ambitiosum autem est primas expetere in Ecclesia, non autem in caelo: charitas enim suadet primas optare in caelo. Haec sententia est probabilis. Simplicius tamen accipias proprie ipsum «caelorum regnum,» ut patet ex eo quod ait: «Nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.» Porro, taxantur a Christo Apostoli de ambitione, quia putabant regnum caelorum simile esse regno terreno et pompatico, quod per superbiam saepe ambitur, et per superbam sui exaltationem, imo per vim et arma occupatur: dum ergo primas obtenturum suspicarentur Petrum, illi ex aemulatione et ambitione quadam primas hasce ambiunt, cum per humilitatem primas in eo aucupari deberent, uti eos corripiens docet hic Christus.


Versus 2: Et Advocans Jesus Parvulum, Statuit Eum in Medio Eorum

2. ET ADVOCANS JESUS PARVULUM, (Graece παιδίον, id est puellum; Syrus puerulum), STATUIT EUM IN MEDIO EORUM. — Marcus IX, 36, addit Christum eum in ulnas accepisse. Putatur puellus hic, ait Jansenius, fuisse S. Martialis, qui postea discipulus S. Petri existens, ab eo praedicandi Evangelii causa in Galliam missus, convertit Lemovicenses, Burdigalenses et Tolosanos, de quo vide Glossam in caput unicum De Sacra Unctione. Sed quia alii S. Martialem constituunt unum e 72 Christi discipulis, ideoque, jam tum non puerum, sed natu grandem, non satis certa est haec traditio. Alii S. Martialem putant fuisse puerum sive juvenem istum, de quo Andreas ait ad Christum: «Ecce puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces,» Joan. VI, 9.

Brevius: puerorum dotes fideli cuique imitandas, ita punctim perstringit S. Hilarius: «Hi, inquit, patrem sequuntur, matrem amant, proximo velle malum nesciunt, curam opum negligunt; non insolescunt, non oderunt, non mentiuntur, dictis credunt, et quod audiunt verum habent. Revertendum est igitur ad simplicitatem puerorum: quia in ea collocati, speciem humilitatis Dominicae circumferemus.»

Via ergo in caelum est humilitas, aditus et ostium caeli est humilitas; quia non nisi per eam patet in caelum ingressus. Vidit in spiritu S. Antonius totum mundum plenum esse laqueis, ac animas cupientes in caelum evolare, iis capi, et illaqueatas a daemonibus in tartara detrudi. Quare ingemiscens exclamavit: «Domine, quis tot tantosque laqueos evitabit?» atque responsum audit: «Humilitas hosce laqueos omnes subterfugiet.» Ita S. Athanasius in ejus Vita.

Christus, ut zelum ambitionis Apostolorum sanet studio humilitatis, ad eam persuadendam tribus utitur rationibus. Prima est hoc versu, quod ea destitutus nequeat caelum ingredi. Secunda est, versu sequenti, quod humilitas exaltet, ut si velis fieri major in caelo, debeas esse minor et humilior in terra. Tertia, vers. 5, quod humilitas sit conformitas Christi, qui se humiliavit infra omnes Angelos et homines, usque ad mortem; ideoque qui humilem suscipit, Christum suscipit. Prima ergo ratio petitur ex poena superborum, secunda ex praemio humilium, tertia ex conformitate humilis cum Christo.


Versus 3: Et Dixit: Amen Dico Vobis, Nisi Conversi Fueritis et Efficiamini Sicut Parvuli, Non Intrabitis in Regnum Caelorum

ET DIXIT: AMEN DICO VOBIS, NISI CONVERSI FUERITIS ET EFFICIAMINI SICUT PARVULI (Syrus sicut pueruli), NON INTRABITIS IN REGNUM CAELORUM. — «Conversi,» scilicet ab hac aemulatione et ambitione vestra, quae saltem veniale peccatum est, ideoque impediens ingressum in regnum caelorum, et purgatorio prius expiandum.

SICUT PARVULI. — Qui communiter non invident aliis, nec ambiunt primas, sed simplices sunt, humiles, innocentes et candidi. Dico communiter; nam S. Augustinus, lib. I Confess., cap. VII, testatur se vidisse puerum sugentem ubera matris, ex invidia expallescentem, quod videret collactaneum suum eadem matris ubera sugere: «Vidi ego, inquit, et expertus sum zelantem parvulum; nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneum suum.» Verum nullus est «parvulus,» qui ambiat regnum vel primas in regno, uti hic ambiebant Apostoli.

Jubet ergo Christus nos parvulis fieri similes non in insipientia et imprudentia, sed in simplicitate et innocentia, ac proprie et directe in humilitate. Sic et Apostolus, I Corinth. XIV, 20: «Fratres, inquit, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote.» Causam dat Origenes: «Nec enim magnum aliquid sapere cadit in puerum, neque jactantia generis vel divitiarum. Unde videmus, quod infantes usque ad tertium vel quartum annum, licet fuerint generosi, similes se praebent pueris degeneribus, nec amplius diligunt divites pueros quam pauperes.»

Ait Origenes hic: «Ut sicut pueri carent passionibus, sic et nos: sicut, inquit, est parvulus puer ad tristitiam, qui interdum in tempore mortui patris vel matris ridet et ludit, talis fiat vir, habitudinem puerilem, circa tristitias repellendas, perfectioris animae ratione commutans. Similiter dices circa extollentias, quibus irrationabiliter extolluntur homines qui non sunt Dei, quas pueri non patiuntur, nec qui conversi fuerint sicut pueri. Et nulla pene passio cadit in pueros, antequam absolute incipiant loqui. Si autem nulla, manifestum est, quia neque timor, nisi forte levis et transitorius: pueri enim malum timorem non patiuntur, ut, puta, si quis puero comminetur, ne mammam petat, vel ne ploret, terretur quidem, sed timor ejus stabilis non est. Si quis autem puerum terreat et dicat: Nisi hoc feceris occido te, numquid timet puer?»


Versus 4: Quicumque Ergo Se Humiliaverit Sicut Parvulus Iste, Hic Est Major in Regno Caelorum

4. QUICUMQUE ERGO SE HUMILIAVERIT SICUT PARVULUS ISTE, HIC EST MAJOR (Syrus, sicut puerulus iste, hic maximus est) IN REGNO CAELORUM. — «Humiliaverit,» ut scilicet humilis sit per virtutem, sicut iste est per aetatem; sive ut sit parvus animo, sicut iste est parvus corpore.

Moraliter: disce hic paradoxon sapientiae Christianae, nimirum viam ad excellentiam esse contrariam viae mundi, scilicet esse hanc, tendere non ad excelsa, sed ad demissa et humilia. Si vis ergo magnus esse in caelo, ama in terra nesciri et parvus esse inter homines, ab eisque contemni, negligi et vilis reputari. Si cupis elevari ad primos thronos in Empyreo, demitte te ad imas inferni, ac te colloca sub pedibus Judae, ut faciebat B. Franciscus Borgia; quo enim minor et humilior fueris in terra, eo major et gloriosior eris in caelo, quia sola humilitas exaltat. Aeterna enim Dei lege fixum sanctumque est: «Omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur,» Lucae XVIII, 14. Visa est olim sedes alta et gloriosa inter Seraphinos, et vox audita: «Haec sedes humili servatur Francisco.» Ita S. Bonaventura in ejus Vita. Ratio a priori est, quod humilis profundissime se demittendo, Deum summe revereatur honoret et colat: quare meretur ab eo summe exaltari. Unde Ecclesiasticus, III, 21: «Magna, ait, potentia Dei solius, et ab hominibus (Graece ab humilibus) honoratur.» Vide ibi dicta et Isaiae LXVI, 2, ad illa: «Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos.»

Humilitas ergo grata et honorata est Deo, Angelis et hominibus. Quin et si politice agatur, humilitas ambienda est, quia illa ab omnibus colitur; superbia vero ab omnibus deprimitur. Hinc aulici, licet ambitiosi, se tamen mire verbis et gestu humiliant; sed quia occulta in mente laborant arrogantia, difficile est animi factum non prodere vultu, quin per signa et gestus erumpat. Quocirca S. Hieronymus (vel potius S. Paulinus), epist. 14 ad Celantium: «Nihil, ait, habeas humilitate praestantius, nihil amabilius, haec est enim praecipua conservatrix, et quasi custos quaedam virtutum omnium; nihilque est quod nos ita et hominibus gratos et Deo faciat, quam si vitae merito magni, humilitate infimi simus? Propter quod Scriptura dicit: Quanto magnus es humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam.»

Porro S. Hieronymus, epist. 45 ad Antonium: «Dominus noster, inquit, humilitatis magister, disceptantibus de dignitate discipulis, unum apprehendit parvulis, dicens: Quicumque vestrum non fuerit conversus sicut infans, non potest introire in regnum caelorum. Quod ne tantum docere nec facere videretur, implevit exemplo, dum discipulorum pedes lavat, dum traditorem osculo excipit, dum loquitur cum Samaritana, dum ad pedes sibi sedente Maria de caelorum disputat regno, dum ab inferis resurgens primum mulierculis apparet. Satanas autem ex archangelico fastigio, non aliam ob causam, nisi ob contrariam humilitati superbiam ruit.»

Humilitas ergo ex homine facit Angelum, sicut superbia ex Angelo facit diabolum, imo Luciferum. Primum donum, quod ex divini luminis aspectu homini datur, est cognitio sui ipsius, ait S. Dionysius, epist. 7 ad Titum, hoc est humilitas. Humilitas enim est virtus qua quis sibi ex sui cognitione vilescit, ac se omnibus inferiorem reputat, sive quod se omnibus viliorem, fragiliorem et miseriorem aestimet; sive quod alios majori gratia caeterisque Dei donis prae se dotatos pie opinetur. Aurea est gnome beati Nili: «Beatus cujus est vita excelsa, spiritus autem humilis.» Et illa S. Chrysostomi: «Nihil aeque Deo gratum, atque se cum infimis numerare.» Et illa Climaci, Gradu XXVI: «Omnium ferarum venenatarum sensibilium interemptor est cervus; intellectualium vero humilitas interfectrix est.» Et illa Caesarii, hom. 30: «Sicut de fonte terreno et de corporali fluvio non potest aliquis bibere, nisi voluerit se inclinare, ita et de vivo fonte Christo et Sancti Spiritus fluvio nemo aquam vivam haurire poterit, nisi se humiliter inclinare voluerit, propter illud quod scriptum est: Deus superbis resistit.»

Denique humilitatis speculum S. Hieronymus dat S. Paulam, de qua ita scribit in ejus Epitaphio: «Haec, sicut inter multas gemmas pretiosissima gemma micat, et jubar solis parvos igniculos stellarum obruit et obscurat, ita cunctorum virtutes et potentias sua humilitate superavit, minimaque fuit inter omnes, ut omnium major esset; et quanto se plus dejiciebat, tanto magis a Christo sublevabatur: latebat et non latebat; fugiendo gloriam, gloriam merebatur, quae virtutem quasi umbra sequitur, et appetitores sui deserens appetit contemptores.»


Versus 5: Et Qui Susceperit Unum Parvulum Talem in Nomine Meo, Me Suscipit

5. ET QUI SUSCEPERIT UNUM PARVULUM TALEM IN NOMINE MEO, ME SUSCIPIT. — «Susceperit,» hospitio, mensa, patrocinio, vel quolibet auxilio aut favore: per suscipere enim hic significatur omne genus beneficii, charitatis et benevolentiae; «parvulum talem,» id est qui talis est moribus, scilicet simplicitate, innocentia, et maxime humilitate, qualis hic parvulus est aetate et statura. Unde Syrus, Lucae IX, 48, vertit puerum tanquam istum, id est puero huic similem, scilicet humilitate et moribus. Patet ex antithesi versus sequentis; ibi enim pusilli vocantur non tam parvi in fide, ut vult S. Hieronymus, quam vere simplices et humiles; ideoque contempti et abjecti. Ita Jansenius et alii. Nota: Lucas habet «puerum istum.» Unde liquet Christum loqui primo de puero vere parvulo, secundo de parvulo mystice, scilicet de humili et abjecto; ab illo enim ad hunc assurgit, ludit enim in voce «parvulus.» Vide Canonem 23.

Sensus ergo est, q. d. Adeo humilitas, quae fundamentum est et mensura spiritualis perfectionis, mihi placet, ut ego etiam pueris parvulis, eo quod humilitatem prae se ferant statura, aetate et innocentia, delecter, uti iisdem ob eamdem causam (aeque ac agnis, repraesentantibus Christum Agnum Dei) delectabatur S. Franciscus; atque velim omnes meos discipulos parvulos effici, parvulos imitari, itaque ab omnibus suspici merebuntur; cogitabunt enim homines se in iis me suscipere, quia propter me eos suscipiunt. De me enim praedixit Isaias, cap. IX: «Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis.» Similis est de parvulis vox Christi capite sequenti, vers. 14, ubi ait: «Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire, talium est enim regnum caelorum. Et cum imposuisset eis manus (benedicendo iis), abiit inde.»

Notat S. Hieronymus dici parvulum: «Quia, inquit, qui scandalizatur, parvulus est: majores enim scandala non recipiunt.» Addunt Marcus et Lucas: «Qui autem me suscipit, recipit eum qui misit me.» Denique causam adjicit Lucas, dicens: Nam «qui minor est inter vos omnes, hic est qui omnium vestrum est humillimus, hic major est.» Graece hic μέγας, id est magnus est, scilicet per excellentiam, hoc est maximus est, scilicet apud me et Patrem meum in regno caelorum. «Humilis est, ait S. Augustinus, tract. De Poenitentia, qui eligit abjici in domo Domini magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.»

Hanc Christi sententiam medullitus animo impresserat S. Elisabeth, regis Hungariae filia, quae quotidie nongentos alebat pauperes eisque serviebat, atque aegros horridos, scabiosos, ulcerosos, leprosos suis manibus abluebat, saniem abstergebat, ulcera osculabatur, atque in his officiis exultabat dicebatque: «Quam bene et feliciter nobiscum agitur, quibus Dominum lavare, detergere, reclinare atque contegere permissum est.» Ita habet Vita ejus, cap. XXVI. Addebatque sibi fixum esse, vilissima humilitatis et charitatis officia erga pauperes et infirmos exercere, adeoque, si quod vilius officium aut vitae genus sciret, se illico illud amore Christi amplexuram. Par et aequalis S. Elisabethae fuit ejus matertera S. Hedwygis, Ducissa Poloniae, de cujus studio in pauperes, miseros et abjectos, mira reperies in Vita ejus apud Surium, die 13 octobris.


Versus 6: Qui Autem Scandalizaverit Unum de Pusillis Istis, Qui in Me Credunt

6. QUI AUTEM SCANDALIZAVERIT UNUM (Syrus, offendiculo fuerit uni) DE PUSILLIS ISTIS, QUI IN ME CREDUNT, EXPEDIT EI UT SUSPENDATUR MOLA ASINARIA IN (de) COLLO EJUS, ET DEMERGATUR IN PROFUNDUM MARIS. — «Scandalizaverit,» id est, ut Theophylactus, «injuria affecerit,» et, ut Chrysostomus, «despexerit.» Opponitur enim τῷ susceperit, vers. 5. Ita Maldonatus. Verum praestat cum Jansenio scandalum hic proprie dictum accipere: nam ita patet accipi in sequentibus, et sic sat adhuc constat antithesis cum τῷ susceperit, q. d. Qui parvulum in nomine meo susceperit, id est in mea fide, pietate, amore et cultu foverit, ac promoverit, hic me suscipit; qui vero unum ex istis pusillis scandalizaverit, id est pravo verbo, vel exemplo a me, meoque amore et cultu averterit, satius ei foret in mare demergi.

EXPEDIT EI. — Id est, ut habet Lucas, XVII, 2, «Utilius est ei, si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis;» q. d. Praestat mergi in mare, quam scandalizare parvulos in terra, quia mersio est mors corporis, scandalum vero est mors animae, tam propriae, quam aliorum quos scandalizat, et in peccatum inducit. Matthaeus ergo relinquit antapodoton, sive redditionem vel alteram partem comparationis, quam exprimit Lucas, dicens: «Quam ut scandalizet unum de pusillis istis.» Aliter S. Hieronymus: «Expedit ei, inquit, quia multo melius est pro culpa brevem recipere poenam, quam aeternis servari cruciatibus; non enim vindicabit Dominus bis in idipsum.»

Quaeres, quomodo hic versus nectitur praecedenti, et quid scandalum hoc pertinet ad Apostolos? Respondet S. Hieronymus: «Quanquam generalis possit esse sententia adversus omnes qui aliquem scandalizant, tamen juxta consequentiam sermonis, etiam contra Apostolos dictum intelligi potest, qui interrogando quis major esset in regno caelorum, videbantur inter se de dignitate contendere; et si in hoc vitio permansissent, poterant eos, quos ad fidem vocabant, per suum scandalum perdere, dum Apostolos viderent inter se de honore pugnare. Quod autem dixit: Expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collum ejus, secundum ritum provinciae loquitur, quo majorum criminum ista apud veteres Judaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur.»

Mola asinaria est quam in Palaestina, ait S. Hilarius et Ambrosius, circa rotam gyrando vertunt volvuntque asini; unde Syrus vertit, mola asini. «Mola» vocatur lapis molaris, uti vertit interpres in Luca; haec vocatur «asinaria,» id est gravis et grandis, sive quae non ab homine (uti fit in minori, ideoque trusatili), sed ab equo, vel asino circumagi debeat; aut certe intelligitur hic inferior lapis molaris, qui superiore est major, utpote circa quem immotum lapis superior rotatur. Hic enim inferior Graece vocatur ὄνος, id est asinus, eo quod instar asini omne superioris onus pondusque sustineat. Sic Hebraei superiorem lapidem molarem vocant רכב recheb, id est equitem, quod inferiori lapidi ceu equo inequitet. Hic lapis superior Latine catillus, inferior vero meta vocatur. Notent hoc clerici et religiosi illi qui inter se de honore et primo loco ambitiose contendunt; haec enim contentio scandalizat saeculares et laicos, ac clericatus et religionis ingens est dedecus et probrum: expediret ergo eis lapide molari mergi in mare, quam ita contendere cum scandalo populi, ut ait hic Christus.


Versus 7: Vae Mundo a Scandalis

7. VAE MUNDO A SCANDALIS. — Arabicus, per scandala, q. d. «Vae,» id est grandia summaque mala, tam praesentia, quam futura ex Dei ira et vindicta imminent hominibus mundi, propter scandala activa, aeque ac passiva; qui enim scandalizant alios sua ambitione et pravo vitae exemplo, aliosque ad illud sequendum tacite alliciunt, rei sunt gehennae; qui vero scandalizantur et aliorum prava exempla sequuntur, hi quasi reorum sequaces et socii damnantur, ac sic utrique plectuntur et pereunt. Porro, mundus plenus est scandalis, quia plenus hominibus improbis, aut libertinis, impudentibus et cupidis, qui ut suis cupiditatibus satisfaciant, omnes scandalizant: quare major et potior pars hominum ob scandala damnatur: unde sequitur, «necesse est,» etc. Porro scandala, de quibus proprie Christus hic agit, sunt persecutiones, irrisiones et laesiones justorum; item mala exempla, doctrinae erroneae, imprudenter dicta aut facta; multa enim sunt in se bona et licita, sed quia importuno loco et tempore coram rudibus indiscrete fiunt, pariunt apud eos offensionem et scandalum.

NECESSE EST ENIM UT VENIANT SCANDALA: VERUMTAMEN VAE HOMINI ILLI, PER QUEM SCANDALUM VENIT. — «Necesse est,» non absolute et ex se, sed ex suppositione. Nam praevisa et supposita tam varia tot hominum indole et corruptione ac horum curiosa levitate, ambitione, cupiditate, illorum pravitate et libera malitia, fieri non potest quin aliquando a nonnullis, imo crebro a multis, saltem indeterminate et in confuso fiant scandala, id est scelera, vel res tales quae alios praesertim pusillos scandalizent. Sic ait Paulus, I Corinth. XI, 18: «Oportet haereses esse.» Sic necesse est in genere et in confuso, ut homo etiam justus aliquando peccet venialiter, licet singuli particulares ejus actus sint liberi, non necessarii, ideoque sigillatim singula peccata venialia vitare possit, sed non omnia simul; quia esto in singulis possit adhibere illam attentionem et curam, ut non peccet, tamen impossibile est ut in omnibus simul sumptis illam adhibeat, quin aliquando illam remittat, deficiat, labatur et cespitet. Haec enim est infirmitas mentis humanae post lapsum. Sic necesse est ut peritissimus sagittarius, qui certo configit scopum, quoties ei lubet, aliquando ab eo aberret, si saepius et saepius in illum sagittas ejaculetur. Haec est enim fragilitas humana, ut oculi, manus et mens non possint continuare diu rigorem attentionis suae, ut centum continuis vicibus scopum configat, sed necesse sit ut aliquando ab eo aberret.

VERUMTAMEN VAE HOMINI PER QUEM SCANDALUM VENIT, — quia ipse determinate et libere in hoc illove actu particulari improbo vel indiscreto dat pusillis scandalum, itaque graviter peccat reumque se facit gehennae. S. Hieronymus et Beda haec attribuunt Judae, qui summum orbi dedit scandalum, dum prodidit Christum. Verum generalis est haec Christi sententia, quia omnibus qui dant scandalum, vae aeternae damnationis intentat. Docet hic Christus de scandalis tria, scilicet: primo, quantum illorum sit momentum, pondus et gravitas; secundo, quanta sit eorumdem copia, et necessitas saltem in genere; tertio, quanta diligentia sint cavenda, unde de tertio hoc subdit:


Versus 8: Si Autem Manus Tua, vel Pes Tuus Scandalizat Te, Abscide Eum, et Projice Abs Te

8. SI AUTEM MANUS TUA, VEL PES TUUS SCANDALIZAT TE, ABSCIDE EUM, ET PROJICE ABS TE: BONUM TIBI EST AD VITAM INGREDI DEBILEM VEL CLAUDUM, QUAM DUAS MANUS VEL DUOS PEDES HABENTEM MITTI IN IGNEM AETERNUM.


Versus 9: Et Si Oculus Tuus Scandalizat Te, Erue Eum, et Projice Abs Te

9. ET SI OCULUS TUUS SCANDALIZAT TE, ERUE EUM, ET PROJICE ABS TE: BONUM TIBI EST CUM UNO OCULO IN VITAM INTRARE, QUAM DUOS OCULOS HABENTEM MITTI IN GEHENNAM IGNIS. — Utrumque hunc versum audivimus, cap. V, 30, ubi eum explicui.


Versus 10: Videte Ne Contemnatis Unum ex His Pusillis

10. VIDETE NE CONTEMNATIS UNUM EX HIS PUSILLIS, — humilibus et abjectis, quos mundus quasi viles, invalidos et impotentes, miseros et inopes contemnit; quia, licet ipsi sint invalidi, validos tamen habent Angelos custodes, qui vos apud Deum Patrem, quem semper vident, quasi ejus familiares et intimi, accusent, ac ejus jussu, scandala et injurias ipsis, utpote suae curae a Deo commissis, irrogata acriter castigent et vindicent. Prima haec est ratio, qua probat pusillos et abjectos non esse contemnendos.

DICO ENIM VOBIS, QUIA ANGELI EORUM IN CAELIS SEMPER VIDENT FACIEM PATRIS MEI, QUI IN CAELIS EST. — Ex hoc loco et ex Genes. XLVIII, 16, et Act. XII, 15, ac ex communi Patrum traditione doctores docent Christianos omnes, imo homines omnes habere Angelum ad sui custodiam ab ortu usque ad mortem a Deo deputatum. Audi S. Hieronymum: «Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis suae in custodiam sui Angelum delegatum.» Et inferius: «Salvandorum igitur per Christum orationes Angeli quotidie offerunt; ergo periculose ille contemnitur, cujus desideria ad aeternum et invisibilem Deum, Angelorum famulatu ac ministerio pervehuntur.» Idem docent caeteri prisci et neoterici doctores, quos citat Suarez, lib. VI De Angelis, cap. XVII, num. 8 et sequent., ubi contra Calvinum et Magdeburgenses ostendit temerarium et erroneum esse negare singulis hominibus a Deo dari Angelum custodem, non solum fidelibus et justis, ut videtur sentire Origenes et Auctor Imperfecti hic, sed etiam infidelibus, impiis et reprobis. Unde et Antichristus suum habebit Angelum custodem, ut docet D. Thomas, I part., Quaest. CXIII, art. IV, ad 3. Idem Suarez, cap. XVIII, num. 7, docet Angelos singulorum hominum custodes ordinarie esse ex nono et infimo ordine, qui communi nomine Angelorum nominatur; nonnullis tamen personis eximiis vel dignitate, vel publico officio, uti Apostolis, Prophetis, Patriarchis, Pontificibus, Episcopis, Regibus, custodes dari ex octavo ordine, qui Archangelorum dicitur. Hinc B. Virginis custos fuit Gabriel, quem multi putant esse ex ordine Seraphinorum, uti ostendi in Daniele, cap. IX, 21. Igitur omnes omnino homines (etiam B. Virgo) habuerunt, vel habent Angelum custodem. Excipio Christum, quia is Angelo non eguit, cum humanitatis sufficiens custos esset ipsa ejus divinitas. Habuit tamen Christus semper ad manum plures Angelos quibus quasi administris ad usus quoslibet uti poterat. Ita Suarez. Caute hic legendus est Origenes, qui dicit Angelos custodes subinde in custodia hac per negligentiam peccare, ideoque privari quandoque visione Dei et sua beatitudine; Angelos autem parvulorum semper eos diligenter custodire, ideoque semper frui Dei visione et beatitudine, et hoc velle hic Christum. Hic enim est error. Angeli enim omnes sunt beati, ideoque immutabiles et impeccabiles. Ad beatitudinis enim rationem pertinet ejus constantia, continuatio et perennitas. «Beatitudo» enim, uti eam definit Boetius, «est status omnium bonorum aggregatione perfectus:» ingens autem bonum est beatitudinis constantia, certitudo et securitas; ergo illa in beatitudinis natura includitur.

Porro, munia et actiones Angelorum custodum sunt: primo, pericula tam corporis, quam animae avertere; secundo, suum clientem illuminare, instruere et impellere ad opera bona; tertio, coercere daemonem, ne ei pravas cogitationes suggerat, aut peccandi occasiones offerat; quarto, ejus orationes Deo offerre; quinto, pro eo orare; sexto, si peccat, eum corripere; septimo, morienti assistere, eumque ad ultimam luctam confortare et variis modis adjuvare; octavo, post mortem animam in caelum deducere, vel si purgatione indigeat, ad Purgatorium comitari, ibique subinde eam consolari, donec ea peracta illam ad caelum evehat. Vide Suarez loco citato, cap. XIX. Denique officia et beneficia omnia ab Angelis collata hominibus, quae in sacra Scriptura continentur, collegi et recensui Exodi XXIII, 20 et sequent. Plura vide apud Andream Victorellum, lib. II De Custodia Angelorum, ubi censet summum Pontificem summos angelos, scilicet Michaelem et Gabrielem habere custodes.

Quaeres, quid connotat τὸ «Angeli eorum,» scilicet pusillorum, qui in me credunt, uti praecessit, aeque ac caeterorum hominum omnium? Respondet S. Chrysostomus notare Angelos non quosvis, sed supereminentes, quasi parvulorum cura Angelis supremis sit commissa, quod S. Thomas, I part., Quaest. CXIII, art. 3, ad 1, interpretatur de supremis, non in primo et summo Seraphinorum, sed in nono et infimo ordine Angelorum, ita ut in illo supremi sint custodes hominum, medii sint custodes animalium, infimi vero sint custodes arborum, frugum et plantarum. Huc accedit Maldonatus, qui censet majores esse parvulorum quam aliorum hominum: per parvulos etiam accipit non pueros, sed humiles et justos, quorum Deum curam majorem, quam aliorum hominum habere, tota Scriptura testatur. Majores autem et honorabiliores esse parvulorum, quam aliorum hominum Angelos ex effectu probat, quia semper vident faciem Dei; non quod alii Angeli eam non videant, sed quod ea phrasi Hebraei significent Deo aliquem esse propinquum et familiarem. Sumpta est enim ex aulae consuetudine metaphora, ubi quo quis honoratior est, eo propinquior est regi, eoque frequentius in ejus conspectu versari solet. Ita loquitur Regina Saba de servis Salomonis, III Reg. X, 8: «Beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.»

Secundo, τὸ «Angeli eorum» notat Angelos parvulorum, peculiarem eorum habere curam, prae aliis Angelis virorum et senum: parvulorum, inquam, tum eorum qui aetate, tum qui in fide, tum qui in sorte et conditione sunt parvuli, id est debiles, viles, humiles et abjecti. Illi enim, cum minus valeant judicio et prudentia, hinc majori Angelorum indigent cura et custodia. Vulgi est axioma: «Infantes et amentes magis ab Angelis custodiri.» Sane nisi Angeli infantium haberent curam singularem, saepius in ignem vel aquam caderent, et a porcis et bestiis laederentur, ab equis et curribus protererentur.

Tertio, «Angeli eorum» vocantur, quasi parvulorum proprii, familiares et peculiares amici; parvulos enim et humiles mire Angeli amant quasi suos sibique persimiles: ipsi enim sunt humillimi, ac sua humilitate vicerant superbiam Luciferi, dicentes cum duce suo S. Michaele: מיכאל mi ca el, id est, quis ut Deus? Multis id exemplis ostendit noster Philippus Berlemont in Paradiso puerorum.

Moraliter: disce hic primo magnam esse dignitatem animarum, ut ait S. Hieronymus, utpote quae Angelos habent custodes; magnam vicissim esse dignationem Dei, qui nobis tam nobiles assignat pedagogos. Ipsi enim sunt de quibus dicitur, Psal. CIII: «Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem;» magnam denique esse humilitatem et charitatem Angelorum, qui nos pueros ita curant et dirigunt, nec id dedignantur, sed amant et ambiunt, quia vident Deum et Dominum suum hominem factum, ut ait S. Bernardus. Quocirca idem S. Bernardus in Psal. Qui habitat, serm. 12, ad illa: «Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis:» «Quantam, inquit, tibi debet hoc verbum inferre reverentiam, afferre devotionem, conferre fiduciam! Reverentiam pro praesentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia. Caute ambula, ut videlicet cui adsunt Angeli (sicut eis mandatum est) in omnibus viis tuis. In quovis diversorio, in quovis angulo Angelo tuo reverentiam habe: tu ne audeas illo praesente, quod vidente me non auderes.»

Rursum cum Angeli satagant nos purgare, illuminare et perficere, par est ut eis obsequentes ad magnam sanctitatem et perfectionem totis viribus contendamus; ut Angelorum vitam et mores aemulemur, ut in carne vivamus quasi homines caelestes et Angeli terrestres, utpote mox socii et cives eorum futuri in caelo. Nam, ut ait Apostolus, Ephes. II: «Jam non estis hospites et advenae, sed cives Sanctorum et domestici Dei.» Et Heb. XII: «Accessistis ad civitatem Dei viventis, et multorum millium Angelorum frequentiam.» Quare omnem immunditiam carnis et spiritus, ac praesertim superbiam et lites procul a nobis ablegemus. Nil ita ad indignationem provocat Angelos, atque dissensiones et scandala (uti docet hic Christus): sunt enim ipsi Angeli pacis et aedificationis, ait S. Bernardus. «Exhibent enim Angeli justitiam Deo, pacem inter se, gaudium sibi,» ait idem, serm. 2 De Verbis Apostoli. «Non est regnum Dei esca. Velut fumus apes fugat, et foedus odor columbas expellit; sic Angelum vitae nostrae custodem abigit, multa lacrymarum aspergine dignum, ac grave olens peccatum,» ait S. Basilius in Psal. XXXIII. Rursum: «Angelica plane vita virginitas est, et qui non nubent, neque nubentur, similes erunt Angelis Dei,» ait S. Bernardus, serm. De Nativit. Denique cum Angelis nostris crebro in spiritu conversemur et colloquamur. Unde S. Bernardus, serm. 12 in Psal. Qui habitat: «Habetote, ait, familiares angelos, fratres mei, et frequentate eos sedula cogitatione et devota adoratione, qui semper vobis adsunt ad custodiam et consolationem.»

SEMPER VIDENT FACIEM PATRIS, — id est essentiam Dei fulgidam. Angeli vident semper clare sine velo, quasi facie ad faciem. «Angeli, ait S. Augustinus, lib. IX De Civit., cap. XXII, incommutabili et ineffabili pulchritudine (Dei) cujus sancto amore inardescunt, omnia quae infra sunt, seque ipsos inter illa contemnunt, ut ex toto quod boni sunt, eo bono, ex quo boni sunt, perfruantur.» Facies ergo Dei est decor et fulgor ipsius divinitatis clare se manifestans et videndum exhibens Angelis; itaque eos beatos efficiens; alioqui Deus proprie, uti non habet corpus, sic nec habet faciem.

QUI IN CAELIS EST. — Notant S. Gregorius, lib. II Moral., cap. II, et S. Bernardus, serm. 5 De Dedic. Eccles., Angelos, etiam dum caelo exeunt, semper videre faciem Dei, quia Deus est ubique; sunt enim beati ubicumque sunt, ideoque ubicumque sunt, in caelis esse dicuntur: ubi enim est Dei visio et gloria, ibi est caelum et paradisus. Unde infert S. Gregorius: «Et mittuntur igitur et assistunt, quia per hoc quod ad nos descripti sunt, exeunt; et per hoc, quod intus quoque praesentes sunt, nunquam recedunt. Et faciem ergo Patris semper vident, et tamen ad nos veniunt; quia et ad nos spirituali praesentia foras exeunt, et tamen ibi se per internam contemplationem servant.» Et paulo ante: «Quid enim de his, quae scienda sunt, nesciunt, qui scientem omnia sciunt?» Non ergo revocantur a custodia humilium ex desiderio redeundi ad Deum, quia a Deo nunquam distrahuntur, nec abeunt, sed ubique eum praesentem habent et vident, ac propter Deum et in Deo omnia agunt et parvulos custodiunt. Nam, ut vir doctus ait: «Sic exterius implent ministerium, ut tamen interius nunquam desint per contemplationem: nam quolibet missi veniunt, intra ipsum currunt, qui ubique est.»


Versus 11: Venit Enim Filius Hominis Salvare Quod Perierat

11. VENIT ENIM FILIUS HOMINIS SALVARE QUOD PERIERAT. — Graece τὸ ἀπολωλός, id est, ut Arabicus, quod perditum erat, scilicet totum genus humanum Adae patris sui peccato perditum. Est haec secunda Christi ratio, cur pusilli et humiles non sint contemnendi, nec scandalizandi: prima enim petita fuit ab offensa Angelorum, qui pusillos custodiunt. Sensus ergo est, q. d. Ego, qui sum Christus et Filius Dei, tanti facio parvulos et humiles, ut pro eorum salute me summe humiliarim et a caelo me inclinarim usque ad terram, ibique carnem eorum assumpserim: quare eorum salus mihi aeque ac Patri meo singulare attulit gaudium, ut patebit ex parabola ovium, quam subjiciam vers. sequenti. Cavete ergo studiose, ne parvulos quos ego tanto sudoris et sanguinis mei impendio redemi et salvavi, vos scandalo vestro perdatis, alioqui non tantum Angelos, sed et me, ac Patrem meum, hostes et vindices experiemini, quia injuriam et damnum, quod parvulis per scandalum irrogatis, mihi irrogatis. Ego enim parvulos amo ut meos filios, imo ut meos intimos et singulariter electos et dilectos. Illi ergo sunt quasi meum peculium; quod si illud mihi per scandalum adimitis et Satanae traditis, ego a vobis hoc damnum, ut meum, repetam et perditi gravis ultor existam.


Versus 12: Quid Vobis Videtur? Si Fuerint Alicui Centum Oves, et Erraverit Una ex Eis

12. QUID VOBIS VIDETUR? SI FUERINT ALICUI CENTUM OVES, ET ERRAVERIT UNA EX EIS, NONNE RELINQUIT NONAGINTA NOVEM IN MONTIBUS (ubi de more pascuntur, juxta illud Virgilii: Mille meae Siculis errant in montibus agnae), 13. ET SI CONTIGERIT UT INVENIAT EAM: AMEN DICO VOBIS, QUIA GAUDET SUPER EAM MAGIS QUAM SUPER NONAGINTA NOVEM, QUAE NON ERRAVERUNT.


Versus 14: Sic Non Est Voluntas Ante Patrem Vestrum, Qui in Caelis Est, ut Pereat Unus de Pusillis Istis

14. SIC NON EST VOLUNTAS ANTE PATREM VESTRUM, QUI IN CAELIS EST, UT PEREAT UNUS DE PUSILLIS ISTIS. — Parabolae sunt tres partes, scilicet promythium, mythus et epimythium, hoc est, profabulatio, fabula et postfabulatio; sive proparabola, parabola et postparabola. Has tres partes est hic videre; proparabola enim, sive titulus et argumentum parabolae est illud, vers. 11: «Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.» Parabola est vers. 12 et 13. Postparabola est vers. 14, ubi ait: «Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.» Vide Canonem 27.

Tripliciter haec parabola applicari et explicari potest: primo, generatim de Angelis et hominibus; secundo, particulatim de solis hominibus; tertio, speciatim de solis parvulis.

Primo ergo multi generatim, per nonaginta novem oves pascentes in montibus, accipiunt sanctos Angelos in caelis Deo fruentes, qui nunquam peccarunt; per ovem vero centesimam, quae erravit, accipiunt totum genus humanum, quod in Adamo peccavit, quod ut redimeret et in viam salutis reduceret, Christus, relictis quasi Angelis, de caelo descendit in terram factus homo. Ita S. Hilarius, Theophylactus, Anselmus hic, et Gregorius, hom. 34 in Evang.; Cyrillus, Catech. XV; S. Ambrosius in Apolog. David, cap. V; Irenaeus, lib. III, cap. XXI; Origenes, hom. 2 in Genes., et alii plures. Hinc collige quanta sit multitudo Angelorum, quae tantum excedit numerum omnium hominum qui fuerunt, sunt et erunt, quantum nonaginta novem excedunt unitatem.

Dices: Oves hae sunt oves Filii hominis; Christus autem ut homo non pavit Angelos, sed homines duntaxat; imo Christus nondum erat homo, cum ovem centesimam, id est hominem quaesiturus, in mundum et carnem nostram descendit.

Respondetur Angelos esse oves Filii hominis: Primo materialiter, quia sunt oves Filii Dei, qui idem est Filius hominis. Unde in postparabola non nominatur Filius hominis, sed Deus Pater, cum ait: «Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, etc., ut pereat unus de pusillis istis.»

Secundo etiam formaliter; quia Christus, qua homo, est salvator quoque Angelorum, sed non redemptor, uti est hominum: nam Angelis meruit omnem gratiam et gloriam, hoc est, electionem, praedestinationem, vocationem, auxilia omnia excitantia, adjuvantia, sufficientia et efficacia, ac denique omne meritum et augmentum gratiae et gloriae. Quare Christus fuit causa meritoria gratiae et gloriae Angelorum, ac vicissim Angeli habuere fidem vivam Christi incarnati, atque per eam justificati sunt. Ita Richardus, Albertus, Catharinus, Galanitus et alii, quos citat et sequitur Franciscus Suarez, III part., Quaest. XIX, disp. 42, sect. 1; licet Paludanus, Durandus, Bonaventura et Alensis contrarium sentiant, scilicet Christum hominibus solis, non Angelis, meruisse gratiam et gloriam. Sic ergo Christus quasi pastor pavit Angelos.

Secundo, particulatim per oves accipi possunt soli homines, sed ita ut iis applicetur tota parabola simul, non autem singulae ejus partes, juxta Canonem 28 et 29. Scopus enim Christi, sive id in quo ipse comparationem ponit et parabolam applicat, duntaxat spectandus est, scilicet, q. d. Sicut pastor ovium quaerit ovem errantem etiam unicam, eaque reperta gaudet, sic et Christus quaesivit genus humanum, eoque reducto gavisus est. Simul tamen proprie et directe intendit, ut patet ex postparabola, vers. 14, significare suum optimi pastoris zelum, scilicet quod si centum duntaxat essent homines, e quibus unus solus errasset, ipse nonaginta novem relicturus esset, ut illum unicum errantem quaereret. Qua de re pulchra extat visio S. Carpi apud Dionysium Areopagitam, epist. 8 ad Demophilum. Et sic hanc parabolam explicat Christus, Lucae XV, 4. Ita Jansenius, Maldonatus et alii.

Tertio, speciatim haec parabola applicanda est pusillis, id est pauperibus, vilibus, rudibus, simplicibus, humilibus, qui pusilli sunt in sapientia, honore et opibus, virtute et prudentia. Iis enim applicat Christus, vers. 14, et ad pusillos spectant omnia praecedentia; quare pusillos velut oviculam errantem opponit nonaginta novem ovibus non errantibus, hoc est, iis qui magni sunt opibus, prudentia, virtute, auctoritate, aut magnos se aestimant: hi enim minus errare et peccare aestimantur; solent enim oves pusillae, v. g. agni, utpote simplices et inexperti, facilius errare, quam oves grandes, quae pastorem et socias intueri et sequi solent. Sensus ergo est, q. d. Sicut pastor habens nonaginta novem oves, si centesima pusilla, puta agnus quis, a grege aberrarit, relinquit nonaginta novem et agnum errantem quaerit: sic Christus eos qui per gratiam suam jam in fide et virtute magni sunt, aut magnos se aestimant, quorum ingens est numerus, sibi suorumque curae relinquit. At vero si parvulus quis in fide, virtute et prudentia a via salutis aberret, eum per se et per suos Angelos, doctores et praedicatores quaerit, ut in viam reducat: singularis enim ipsi de pusillis, utpote ab aliis desertis et sibi derelictis, est cura, amor et providentia. Hunc genuinum esse sensum liquet ex dictis et ex eo quod Christus parabolam hanc iterans, Lucae XV, 4, ita eam explicet, nisi quod per nonaginta novem oves accipiat justos, per centesimam errantem accipiat peccatorem, hic vero per nonaginta novem accipiat magnos, per centesimam errantem vero pusillos, uti dixi, sed hoc eodem redit; magni enim sunt justi, pusilli vero sunt peccatores. Ita fere Franciscus Lucas.

GAUDET SUPER EAM MAGIS QUAM SUPER NONAGINTA NOVEM, QUAE NON ERRAVERUNT. — Habitu magis gaudet pastor super nonaginta novem ovibus, utpote pluribus, quam super una. Unde si rogaretur: Mavisne perdere nonaginta novem oves, quam solum unam illam errantem, diceret: Nequaquam, malo enim unam perdere, quam nonaginta novem; actu tamen hic et nunc magis gaudet super una quae erraverat, reperta et in viam salutis reducta: tum quia haec nova reductio novum ingensque affert gaudium; tum quia pellit tristitiam ex unius perditione conceptam, magis enim sentitur gaudium, quod repente succedit tristitiae, cum ipsa tristitia in gaudium vertitur. Id patet quotidiana experientia. Referunt historiae Romanae matrem, quae maerebat ob necem filii, qui in Cannensi pugna dicebatur caesus, cum repente eum redivivum conspexisset, prae gaudio fuisse exanimatam. Sic si urbs aliqua, vel provincia ab haeresi vel paganismo convertatur ad fidem, magis ob id exultamus, quam de caeteris urbibus, aut provinciis jam pridem conversis. Novitas enim rei magnae et difficilis, praesertim inopinatae, ingens ciet in mente gaudium. «Ab assuetis enim non fit passio,» ut ait Philosophus. Haec est quasi tertia ratio, qua Christus per parabolam probat parvulos non esse spernendos.

SIC NON EST VOLUNTAS ANTE PATREM VESTRUM, — id est, sic non est beneplacitum coram Deo, sic Deus non vult, nec placet ei. Est redditio comparationis sive parabolae, q. d. Sicut pastor non vult, nec sinit perire unam e suis oviculis, licet minimam, v. g. unum agnellum, eumque plus curat et quaerit, quam nonaginta novem magnas et validas; sic et Deus non vult perire unum ex pusillis, sed magis eum curat, quam multos magnos.


Versus 15: Si Autem Peccaverit in Te Frater Tuus, Vade, et Corripe Eum Inter Te et Ipsum Solum

15. SI AUTEM PECCAVERIT (Syrus, erraverit, ut alludat ad ovem errantem de qua sermo praecessit) IN TE FRATER TUUS, VADE, ET CORRIPE EUM INTER TE ET IPSUM SOLUM; SI TE AUDIERIT, LUCRATUS ERIS FRATREM TUUM. — Transit Christus apposite a pusillis ad peccatores, quia hi pusilli sunt, id est viles et abjecti: quid enim vilius peccato et peccatore? Sicut ergo docuit non contemnendos esse pusillos, qui scandalizantur, sic nunc docet pariter non contemnendos esse peccatores, qui alios scandalizant et laedunt, nec ulciscendos esse ob illatam injuriam, sed ex charitate corripiendos, ut Dei gratiae et suae saluti restituantur. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Dat ergo Christus hoc remedium, quo tollatur scandalum, scilicet correptionem ejus qui scandalum dedit, eoque alios laesit.

15. SI AUTEM PECCAVERIT IN TE. — Novatores quidem τὸ «in te» exponunt «a te solo sciente,» q. d. Si quis peccavit secreto et privatim, secreto eum corripe; nam publice peccans, publice corripiendus est ad aliorum exemplum. Verum nusquam τὸ «in te» accipitur pro «te solo conscio.» Et Lucas, τὸ «in te» exponit «contra te.» Ait enim, cap. XVII, 3: «Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: si autem poenitentiam egerit, dimitte illi,» scilicet id quod in te, id est contra te peccavit. Sic et intellexit S. Petrus, qui, vers. 21, ex hoc Christi dicto subinfert et quaerit: «Quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei?» Alludit Christus ad illud Levit. XIX, 17: «Non oderis fratrem in corde tuo, sed publice argue eum,» q. d. Noli occultum fovere odium et vindictam contra proximum, qui te laesit, sed aperte et palam significa illi te ab illo laesum, ut se emendet, laesionem tollat, tibique et Deo poenitendo satisfaciat. Unde Tertullianus, lib. IV Contra Marcionem, cap. XXXV, hunc locum Levitici accipit de correptione fraterna, quasi illa Judaeis fuerit praecepta.

Dices: Ergo solum in injuriis nobis illatis corripiendus est proximus, non autem in aliis peccatis contra Deum admissis. Respondeo: Nego consequentiam, quia per synecdochen Christus sub injuriis nobis illatis, cetera omnia peccata intelligit; nam eadem, imo major aliorum peccatorum est ratio. Si enim corripiendus est proximus in injuriis nobis illatis, ergo multo magis in caeteris offensis, quibus Deum, quantum in se est, laesit. Magis enim Deum quam nos amare debemus, ac consequenter magis ejus quam nostras injurias avertere. Christus tamen meminit solius peccati contra nos admissi, ut vindictae frenum injiceret, illique surrogaret charitatem, ex eaque fraternam correptionem, q. d. Si frater, id est proximus tuus quippiam contra te commisit, te offendit et laesit, noli id ex spiritu irae publicare et vindicare, sed prius amanter et secreto eum corripe; subintellige: Si spes est emendationis, scilicet quod ipse privatim a te monitus, se emendabit et corriget; alioqui si haec spes non subest, omissa privata correptione, eundum est ad correptionem coram testibus; quod si nec in hac sit spes, denuntiandus est Ecclesiae, id est pastori, vel praelato: si nec in eo sit spes emendationis, correptio haec omnino omittenda est et Deo relinquenda. Ratio a priori est, quod sicut charitas me obligat ut succurram proximo in gravi necessitate corporali constituto, sic magis me obligat ut succurram ei in spirituali necessitate, qualis est status peccati et damnationis; hic enim longe pejor est statu famis, carceris vel mortis. Porro recte Suarez, II II, Quaest. XXXIII: Praeter spem fructus, inquit, ut obliget hoc praeceptum, necesse est ut proximus indigeat mea correctione, quia videlicet probabiliter timeo, nisi corrigam, proximum similia peccata commissurum, vel certe longo tempore et cum gravi damno suo in eo peccato permansurum. Probatur, quia hoc est praeceptum affirmativum misericordiae; ergo non obligat, nisi juxta regulas similium praeceptorum, ergo tantum in articulo necessitatis. Quare S. Augustinus, Chrysostomus, Hieronymus, Basilius, Theophylactus, quos citat et sequitur hic Salmeron, tom. IV, tract. 11, pag. 3, qui praeceptum hoc correptionis tantum accipiunt de corripiendo eo qui nos offendit, intelligendi sunt, q. d. id expresse duntaxat hic a Christo nominari et praecipi; sed non negant implicite sub una peccati specie, totum reliquum peccati genus subintelligi. Causam dat S. Chrysostomus: «Facilius, ait, sustinet correptionem, qui fecit injuriam, ab eo qui passus est, cum videt eum suam salutem quaerere et non vindictam, maxime si solus corripiat.» Ut hoc plenius intelligatur, quaeritur an haec correptio sit praecepti, an consilii duntaxat; rursum an omnes fideles obliget, an sacerdotes tantum et superiores? Primo, S. Augustinus, Chrysostomus, Hilarius, Basilius, Theophylactus, Michael Medina, Bonaventura, et ex iis Salmeron, jam citati, censent correptionem, de qua Christus hic agit, tantum spectare eos qui in nos peccarunt, q. d. Eum, qui te laesit, noli ulcisci, sed amanter corripe, et sic correptionem hanc esse consilii potius quam praecepti. Multis rationibus id probat hic Salmeron, qui caute et acri oculo hic est legendus, imo totus perlegendus. Videtur enim, tract. 11, hunc correptionis modum a Christo sancitum convellere, et reprobare quasi inutilem, obscurum et saepe perniciosum. Verum loquitur ipse ex sententia non sua, sed aliorum citatorum, ut ipse expresse profitetur initio cap. XI. Rursum non convellit sententiam Christi, sed Interpretum et Scholasticorum, qui sententiam Christi extendunt ad omnes omnino casus, ut velint hunc ordinem corripiendi servari in omnibus omnino peccatis et peccatoribus, cum Christus expresse tantum eum sanciat in correptione eorum qui in nos peccarunt. Ostendit enim ipse hunc ordinem saepe non posse servari, nisi cum pernicie reipublicae, ut clare patet in haeresi, quae ut cancer serpit. Idem ostendit Gregorius de Valentia, II II, Quaest. XXXIII, ubi sex casus recenset, in quibus ordo hic a Christo in correptione sancitus servari nequit. Et Suarez, tom. IV De Religione, lib. X, cap. VII, ubi fere argumentis Salmeronis utitur, ex iisque docet probabilem esse istorum sententiam, qui dicunt Christum hic tantum sancire, ut illos qui nos laeserunt, non ulciscamur, sed fraterne corripiamus. Denique Salmeron, tract. 10, communem Interpretum de corripiendis peccatoribus quibuslibet explicationem et doctrinam sequitur, multisque confirmat.

Secundo, Joannes Andreae apud Panormit. in capit. Novit, de Judiciis, et Armacanus in Quaest. Armenorum, censent correptionem praecipi sacerdotibus et praelatis duntaxat; laicis vero et subditis consuli, non praecipi. Favet caput Sed illud, distinct. 45, et Glossa in capit. Si quis peccaverit, II, Quaest. I, ubi durum esse dicitur, omnes ad hoc praeceptum teneri, quia omnes transgressores ejus constitueret, cum vix aliquis illud servet, exceptis praelatis. Favet quod Christus mox solis Apostolis dicat: «Quaecumque alligaveritis super terram,» etc. Huc accedit Franciscus Majoris (videtur legendum Maironis, qui a Parisiensibus Doctor Illuminatus nuncupatur) citatus a Salmerone, qui commentans in lib. I De Civit. Dei, cap. IX, ait: «Nunquam est peccatum mortale correptionis omissio, nisi cum eam omittens peccato alterius consentit aut cooperatur. Si autem malum alterius dissimulet, vel in ipso citra consensum delectetur, est veniale.» Verum hoc nimis est laxum.

Tertio, alii censent correptionem hanc solis justis praecipi, quia non congruit, ut peccatorem corripiat is qui eodem aut simili peccato est obnoxius. Favere videtur huic opinioni Abulensis. Verum dico correptionem hic a Christo sancitam non tantum consilii esse, sed et praecepti, ac omnes fideles obligare; nam, licet Christus expresse tantum dicat corripiendos eos qui in nos peccarunt, tamen a pari vult illud extendi ad quoslibet peccatores. Ita passim Interpretes et Scholastici omnes cum D. Thoma, II II p., Quaest. XXXIII, ac fuse Suarez, tom. IV De Religione, lib. X, cap. VII, num. 11. Patet ex τὸ «frater»: frater enim significat quemvis fidelem et christianum, ac potius aequalem, quam superiorem. Licet enim infideles quandoque quoque corrigendi sint, tamen Christus hic tantum agit de fidelibus, utpote suis suaeque Ecclesiae subditis: nam infideles ab Ecclesia puniri vel excommunicari nequeunt, cum ei non subsint.

Ratio a priori est, quia hoc correptionis praeceptum tam quoad substantiam, quam quoad modum et ordinem, non tam positivum est et juris divini (utpote a Christo qui Deus est hic sancitum), quam juris naturae, connaturale scilicet charitati et gratiae. Charitas enim exigit ut proximum peccantem in viam salutis corripiendo reducamus, atque ut pudori («ne, si semel pudorem atque verecundiam amiserit, permaneat in peccato,» ait S. Hieronymus) et famae ejus consulamus: primo, secreto; deinde, si id non juvet, coram uno aut altero teste eum corrigamus. Agitur enim hic de correctione non publica et judiciali, quae ad justam scelerum punitionem ac damni, per illa reipublicae illati, reparationem et satisfactionem refertur; sed de privata, quae ad proximi peccantis emendationem et salutem dirigitur et tendit. Hanc rationem dat urgetque S. Augustinus, serm. 16 De Verbis Apostoli: «Corripe, ait, inter te et ipsum solum, intendens correctioni, parcens pudori. Forte enim prae verecundia incipit defendere peccatum suum, et quem vis correctiorem, facis pejorem.» Et nonnullis interjectis: «Obliviscere injuriam tuam, non vulnus fratris tui; nec sinas eum tuo silentio perire. Si solus nosti et vis coram pluribus arguere, non es corrector, sed proditor.»

Quare ut haec correptio, quae ex se est odiosa, sit fructuosa et efficax, duo maxime requiruntur, scilicet charitas et prudentia, sive discretio. Charitas, ut is, qui peccat, sentiat correptionem proficisci non ex odio vel fastu, sed ex amore et compassione. Prudentia, ut fiat modeste, leniter, ac eo loco, tempore et modo quo putatur is, qui peccavit, eam grato animo accepturus, et se emendaturus, juxta illud Apostoli, Galat. VI, 1: «Instruite in spiritu lenitatis,» etc. Sapienter S. Gregorius Nazianzenus, orat. De Modestia in disputationis fervore servanda: «Hanc rationem, inquit, tene, ut partim illum corrigas, idque leniter et humane, non ut hostis, neque ut durus et rigidus medicus, neque ut sectionibus tantum et cauteriis adversus morbum sciens grassari; partim teipsum accuses, infirmitatisque tuae tibi conscius sis.» Et S. Leo, epist. 84 ad Anastasium, Thessalonicensem Episcopum, cap. 1: «Plus, inquit, erga corrigentem agat benevolentia, quam severitas; plus cohortatio, quam commotio; plus charitas, quam potestas.»

Porro, tanta est mutuo nos corrigendi necessitas, ut quidam S. Pater dicere solitus sit mundum nulla alia de causa magis perire, quam ob omissionem correptionis fraternae et ob violatum vitandae fornicationis praeceptum. Et S. Augustinus, lib. I De Civit. Dei, cap. IX, ob omissionem fraternae hujus correptionis testatur in hoc mundo bonos cum malis gravissimis calamitatibus affligi; S. Gregorius, lib. VII, epist. 117, et citatur distinct. 8, cap. V: «Consentire videtur erranti, inquit, qui corripienda, ut resecari debeant, non occurrit.» Unde Glossa: «Ita peccat, ait, qui videns fratrem peccare, tacet, sicut qui poenitenti non indulget.»

Causas accusantes vel excusantes a correptione dat S. Augustinus, lib. I De Civit., cap. IX: «Plerumque enim, ait, a malis docendis, admonendis, aliquando etiam objurgandis et corripiendis, male dissimulatur, vel cum laboris piget, vel cum eorum inimicitias devitamus, ne impediant et noceant in istis temporalibus rebus, sive quas adipisci adhuc nostra cupiditas appetit, sive quas adhuc amittere formidat infirmitas. Si autem propterea quisque objurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquiritur, vel eisdem ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, vel ad bonam vitam et piam erudiendos impediant alios infirmos, aut premant atque avertant a fide, non videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium charitatis. Longe autem graviorem habent causam Ecclesiarum praepositi, qui in Ecclesiis constituti sunt, ut non parcant objurgando peccata.»

Hanc correptionem docet nos ipsa elementorum natura: sic enim ignis castigat et urendo purgat aerem; aer per flabra ventorum castigat purgatque aquam; aqua, pariter terram. Accedit vocis etymon: corrigere enim est simul cum alio regere; qui enim a se solo regi nequit, necesse est ut ab alio se adjuvante et corripiente regatur. Singulares in corrigendo extitere Moyses, populum idololatram capite plectendo; Phinees, Helias, Joannes Baptista et Christus Dominus, qui de templo, flagello facto ex funiculis, bis ejecit vendentes et ementes: neque charitas Christiana in aliquo esse potest, nisi fratri peccanti medicamentum correptionis adhibeat.

Denique ordinarie correptio fraterna obligat duntaxat, cum peccatum est grave et mortale: licet enim Cajetanus, Valentia et D. Soto censeant nos obligari etiam ad corripiendum, cum peccatum est veniale, tamen id communiter non videtur verum, nec in praxi usitatum, nisi ex veniali sequatur grave damnum vel scandalum: alioqui enim ad singula venialia corripere et corripi, esset onus corripienti aeque ac correpto intolerabile, imo moraliter impossibile. Ita Abulensis, Adrianus, Paludanus, Gabriel, Sylvester, quos citat et sequitur Suarez, II II, tract. De Charitate, disput. 8, sect. 2, et Dom. Bannes, II II, Quaest. XXXIII, art. 2.

SI TE AUDIERIT, LUCRATUS ERIS FRATREM TUUM. — q. d. Pereuntem salvasti, ac lucratus es Deo et caelo eum qui erat reus gehennae et Satanae, imo lucratus es eum tibi, quia et tu et ille damnum passi eratis ex discordia, ait S. Chrysostomus; «Per salutem enim alterius nobis quoque acquiritur salus,» ait S. Hieronymus.


Versus 16: Si Autem Te Non Audierit, Adhibe Tecum Adhuc Unum, vel Duos

16. SI AUTEM TE NON AUDIERIT, ADHIBE TECUM ADHUC UNUM, VEL DUOS (vel seorsim et vicissim nunc unum, nunc alterum, ut ait S. Hieronymus, vel potius utrumque simul), UT IN ORE DUORUM VEL TRIUM TESTIUM STET (Syrus, constet) OMNE VERBUM. — Jubet Christus, ut si correptus secretam monitionem respuat, corripiatur coram uno aut duobus, duabus de causis. Prima est, ut qui coram uno non erubuit, erubescat coram pluribus, utque plures testes eum de peccato facilius et efficacius convincant, ac emendationem persuadeant. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus et S. Augustinus, serm. 16 De Verbis Domini. Secunda, ut si nec coram eis velit audire seseque corrigere, illi sint testes, qui idipsum Ecclesiae attestentur.

UT IN ORE DUORUM, etc. — Citat Deuter. cap. XIX, vers. 15. Vide ibi dicta. Requisivit duos testes; cum ergo hic ait «trium,» annumerat ipsum correptorem.


Versus 17: Quod Si Non Audierit Eos, Dic Ecclesiae

17. QUOD SI NON AUDIERIT EOS, DIC ECCLESIAE. — Hic est tertius gradus in ordine correptionis servandus, ut scilicet qui noluit audire monentem, nec testes, deferatur ad Ecclesiam, id est ad pastorem et superiorem, sive praelatum, tanquam ad patrem spiritualem, aeque ac judicem, ut tanquam paterne, sed majori auctoritate et pondere peccatum corripiat et feriat, itaque emendet: sin ille nolit corrigi, eum a coetu fidelium ut judex excludat et abscindat. Quinque actus, ait Suarez, notandi sunt in hoc ordine ex Matth. XVIII: Primus, est admonitio secreta: «Corripe eum inter te et ipsum solum.» Secundus, correptio: «Coram uno vel duobus adhibitis.» Tertius, denuntiatio: «Dic Ecclesiae.» Quartus, correptio Praelati: «Si Ecclesiam non audierit.» Quintus, coactio per excommunicationem: «Sit tibi tanquam ethnicus.» Qui omnes actus per se singuli cadunt sine dubio in praeceptum, quia eodem tenore omnes proponuntur, et omnes fundantur in charitate et misericordia.

Porro, varias ob causas hic ordo omitti vel inverti potest, ac subinde debet, ut is qui peccavit, statim deferatur ad superiorem, uti ostendit Salmeron hic, et Gregorius de Valentia, II II, Quaest. XXXIII. Prima causa et casus est, cum peccatum est publicum, ut famae ejus qui peccavit per secretam monitionem consuli nequeat, multo minus scandalo publico quod peccans peccando dedit. Secunda, cum peccatum est noxium tertiae personae, vel reipublicae, uti est haeresis quae ut cancer serpit, ideoque statim summa vi per pastorem et episcopum inhibenda et recidenda est. Tertia, si constet monitionem secretam, vel coram testibus non profuturam; nam, ut ait Adrianus: «Frustra niti, et nihil aliud laborando quam odium quaerere, extremae dementiae est.» Quarta, si correptus cedat juri suo suaeque famae, ac contentus sit ut peccatum suum illico deferatur ad superiorem, uti in Societate Jesu: qui eam ingrediuntur expresse rogantur hac de re in examine, ac rogati respondent se contentos esse, ut id fiat. In Societate ergo et aliis religionibus similibus, recte et perfecte per omnia ordinatis, alius corrigendi ordo praescribitur, scilicet ut statim res deferatur ad superiorem, quia religiosis proponitur haec regula in ingressu; unde ipsi cedunt juri famae suae: non ergo illis fit injuria. Ratio est prima, quia ad bonum publicum expedit, ne peccatum inficiat alios, ut a superiore statim ei obvietur: defectus enim noxius religioni vix potest efficaciter corrigi sine superiore, imo vix est spes emendationis perfectae sine superiore. Secunda, quia religio est schola humilitatis, mortificationis, contemptus honoris et famae. Tertia, quia religiosi sunt fratres: qui autem corripit, videtur agere superiorem alterius, eum enim docet, corrigit, instruit. Unde hae correptiones aequalium in religione saepe sunt odiosae et laedunt charitatem. Hinc regula nostra jubet, ne quis alium reprehendat. Quarta, quia in Societate nostra singuli tenentur reddere rationem conscientiae, suosque exponere defectus superiori: ergo et pati ut alii, si viderint illos, eidem aperiant. Quinta, quia directio religionis est spiritualis et paterna: ut ergo superior singulos et omnes dirigere possit in spiritu et pace, expedit eum omnes singulorum defectus nosse. Ita docet S. Bonaventura, in cap. XVII Lucae, et in Regulis S. Francisci, qui fuit magister generalis ordinis Minorum: imo sub eo celebratum fuit capitulum generale, in quo jubetur incarcerari, qui aliter docuerit. Et S. Augustinus, epist. 109, in Regula monacharum sancit, ut si monacha alterius petulantem oculi jactum viderit, secreto moneat; si iteret petulantiam, imo ex veniali forte fiat mortalis, deferat ad superiorem. Similia habet S. Basilius in Regulis fusius explic., Reg. XLVI. Temere ergo hoc statutum religionum carpserunt nonnulli, statuta enim haec probata sunt a Sede Apostolica. Idem diserte decernunt statuta ordinis Praedicatorum, dist. I, cap. XVIII. Ita S. Thomas, Richardus, Angelus, Salmeron, Suarez et alii. Vide Suarez, tom. IV De Relig., cap. VII, ubi addit in Societate et caeteris religionibus servari quoque hunc ordinem Christi, ut si spes certa sit, secretam monitionem emendaturam proximi defectum, non deferatur ad superiorem. Porro, in visitationibus Episcoporum et Abbatum alius quoque servatur ordo. Ipsi enim sub censuris jubent peccata sibi denuntiari. Verum hi procedunt non per modum correptionis fraternae, sed judiciariae inquisitionis, vel accusationis, de quo hic non agit Christus. Vide Lessium De Justitia et Jure.

Denique hic notandi sunt tres canones, qui, si serventur, non peccabitur in ordine correptionis fraternae. Primus est, bonum publicum, v. g. reipublicae vel communitatis, praeponderat, ideoque praeponendum est bono privato. Secundus, bonum animae et salutis proximi praeponderat, et praeponendum est bonae famae ejusdem. Tertius, famae proximi etiam consulendum est, quantum salvo bono communi et animae proximi fieri potest.

DIC ECCLESIAE, — proprie, id est pastori proprio, qui Ecclesiae tuae praeest. Ut hoc plenius intelligatur, quaeritur quid hic significet Ecclesia? S. Hieronymus et S. Anselmus hic, ac S. Gregorius, lib. IV, epist. 38, intelligunt fidelium coetum et multitudinem; quasi Christus hic velit, ut coram ea talis arguatur, ut pudefiat, itaque emendetur. Hoc avide Zuinglius et Novantes sequuntur, ut democraticum et populare Ecclesiae regimen sanciant, itaque populo adulentur. Unde Castalion pro «dic Ecclesiae,» profane vertit dic reipublicae. Alii, dic communitati.

Verum S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et alii passim, per Ecclesiam accipiunt Ecclesiae Pastores et Praelatos, qui Ecclesiam sive seorsim, sive in Synodo et Concilio repraesentant; sicut magistratus repraesentat rempublicam, et rex regnum. Et probatur primo, quia Christus jubet hic Ecclesiam audiri, id est, Ecclesiae obediri a reo, alioqui hoc ipso habendum pro excommunicato, imo pro Ethnico. Haec autem obedientia Praelatis tantum Ecclesiae defertur, ut patet, imo haec ratio persuasit Calvino id quod dicimus. Secundo, quia Christus Ecclesiam explicans, subdit: «Quaecumque alligaveritis,» vos, scilicet o Apostoli, Ecclesiae principes, et qui vobis succedent, Episcopi et Pastores. Tertio, quia perpetua Ecclesiae praxis ita habet, ut ad Pastores, Episcopos, Pontificem, aut Concilium generale Episcoporum talis deferatur, non autem ad populum. Quarto, quia contrarium facere esset contra jus naturae, essetque gravis injuria in proximum: esset enim eum infamare, si ejus crimen sit occultum. Calvinistae ergo illi qui suos adulteros, eorumque adulteria, aliaque crimina publice in Ecclesia promulgant et traducunt, quasi Christus idipsum hic praeceperit, graviter errant, peccantque contra charitatem ac subinde contra justitiam, cum scelus est occultum; quia famam fidelibus adimunt eosque publico probro et contumelia afficiunt.

Sensus ergo est, q. d. Si frater correptus noluerit corripienti secreto, vel etiam coram duobus testibus auscultare, deferatur ad Ecclesiae Praesulem, qui quasi rector Ecclesiam repraesentat, ut qui privatos despexit, Praelatum saltem revereatur eique corripienti obediat; quod si facere nolit, Praelatus, qui non tantum privati corripiendi, sed et totius Ecclesiae curam gerit, ut illi provideat, ne correpti contumacia et scelus in fideles Ecclesiae proserpat, deposita persona patris assumat personam judicis, eumque ab Ecclesia, velut ovem contagiosam a grege, separet, excommunicet et expellat. Hinc patet contra eosdem Novantes Ecclesiam esse visibilem, utpote quae adiri debeat a corripiente, ac videri et audiri a correpto.

Dices: Ergo, si ipsi Praelati peccent, ac praesertim ipse Papa, debebit pariter deferri ad Ecclesiam, id est ad Concilium generale: ergo illi Papa est subjectus, ac consequenter Ecclesiae regimen est aristocraticum, non monarchicum. Ita Abulensis hic, Quaest. CVIII, Panormitanus, Gerson, Almainus et alii, qui ex hac sententia, in Concilio Basileensi de Papatu deposuerunt Eugenium IV Pontificem. Verum hoc temerarium eorum factum paulo post reprobavit et retractavit Concilium Florentinum. Respondeo ergo negando consequentiam, quoad Papam (Episcopi enim, si peccent, deferendi sunt ad Papam ab eoque corripiendi). Haec enim non pertinent ad Papam, sed ad alios omnes qui habent superiores; nec enim Papa in terra habet superiorem, ne Ecclesiam quidem, aut Concilium generale, cum ipse totius Ecclesiae sit caput, ut cum Concilio Laterano sub Leone X, sess. 11, perpetuus habet Ecclesiae usus et sensus. Unde illud olim a Concilio 180 Episcoporum Sinuessae S. Marcellino Pontifici post lapsum poenitenti acclamatum est: «Tuo te ore, non nostro judicio, judicas, nam prima sedes a nemine judicatur,» teste S. Damasceno et Platina in ejus Vita, et habetur distinct. 21, can. 7 Nunc autem. Papa enim in Ecclesia plus est quam rex in regno: hic enim a republica suam accipit potestatem, Papa vero suam potestatem non accipit ab Ecclesia, sed immediate a Christo: quare nullo casu ab Ecclesia deponi potest, sed tantum declarari excidisse Pontificatu, si, v. g. incideret (quod absit) in publicam haeresim, ideoque ipso facto desineret esse pontifex, imo fidelis et Christianus.

QUOD SI ECCLESIAM NON AUDIERIT, SIT TIBI SICUT ETHNICUS ET PUBLICANUS. — Qui enim Ecclesiae Praesulem monentem contemnit, totam Ecclesiam, quam ille repraesentat et regit, contemnit; ac proinde hoc ipso ostendit se nolle Ecclesiae esse filium et civem: quare non fidelis et Christianus, sed Ethnicus et publicanus, id est publicus peccator habendus est. Publicani enim apud Judaeos ob rapinas, perjuria, ait S. Hieronymus, et pauperum oppressiones, habebantur infames et scelesti; ab Ethnicorum vero, velut idololatrarum, consortio plane abstinebant Judaei.

Rursum, «sit tibi sicut Ethnicus,» id est ab Ecclesia per ejus Praesulem ejiciatur, excommunicetur et separetur, ne suum scelus et contumaciam fidelibus contagione sua affricet, sed habeatur tanquam Ethnicus, id est infidelis et paganus, Dei fide, cognitione, religione et lege destitutus, donec ad poenitentiam et confessionem inducatur, itaque ab eo a peccato absolvatur, ut sic emendetur et justificetur; quod si facere nolit, impoenitens et contumax ab eodem excommunicetur. Ita S. Chrysostomus, Hilarius, Augustinus, Glossa et alii passim. Unde recte Theologi ex hoc loco excommunicandi potestatem, ac etiam Sacramentum poenitentiae per modum judicii et absolutionis colligunt et evincunt. Vide Bellarminum et Suarez, tract. De poenitentia Sacramento.

Hinc hoc intellexit Theodosius Imperator, qui ob caedem Thessalonicensem a S. Ambrosio templo expulsus, ingemuit: «Servis, inquit, et mendicis ad templum patet accessus, mihi praeclusus est. Scio enim Dominum dixisse: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelo.» Quare supplex S. Ambrosio factus petiit absolutionem, quam et obtinuit, ac poenitentiam ab eo injunctam explevit. Ita habet Vita S. Ambrosii conscripta a Cardinale Baronio.

Jam Concilium Basileense in orat. Henrici adversus 3 art. Bohemorum, ad illud Matth. XVIII: «Quaecumque alligaveritis,» etc., notat ex S. Thoma tres a Catholicis agnosci ligandi et solvendi potestates: prima est auctoritatis, quae soli Deo competit; secunda excellentiae, quae Christo est propria; tertia ministerii, quae solis sacerdotibus a Christo concessa est.

Porro, potestas ligandi et solvendi amplissima est, multaque complectitur, uti ostendi cap. XVI, 19. Ex generali enim hac potestate quam Apostolis confert Christus, colligit specialem, scilicet excommunicandi, atque a peccatis aeque ac excommunicatione absolvendi. Analogice enim similis est utraque potestas, atque utraque ex una et eadem radice generica oritur. Peccatum enim ligat animam, aeque ac eam ligat excommunicatio, quae infertur ob peccatum: utraque enim privat hominem usu Eucharistiae et Sacramentorum. Quare ligare peccatum, nec absolvere, reipsa est idem quod peccatorem quasi excommunicare, id est communione Sacramentorum privare; ac vicissim absolvere a peccatis idem est, quod absolvere quasi ab excommunicatione, et peccatorem communioni Sacramentorum restituere. Interna ergo et sacramentalis in Sacramento poenitentiae peccatorum alligatio et solutio, analogice similis est externae excommunicationi, et ab ea absolutioni, ideoque utramque hic sub metaphora alligandi et solvendi intelligit Christus. Ita Maldonatus.

Nota hic pulchrum ordinem discursus Christi. Ipse enim Apostolis de majoratu et primatu contendentibus initio capitis, quasi fraenum objicit humilitatem parvulorum, eosque monet, ne sua ambitione populum simplicem et in fide Christi adhuc parvulum offendant, caveantque a scandalo; inde, vers. 15, remedium scandali dat, correptionem fraternam; atque haec omnia dixit Apostolis, quatenus ipsi repraesentabant personam omnium fidelium. Verum quia in correptione ultimum ejus gradum statuit, ut dicatur Ecclesiae, id est Praelato Ecclesiae, subjungit ad conciliandam ei auctoritatem: «Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo,» etc.: ubi Apostolos alloquitur, quatenus sunt Praesules Ecclesiae, ideoque quatenus Praelatos, non vero fideles subditos repraesentabant; Praelatorum enim est ligare et solvere, non vero caeterorum fidelium.


Versus 19: Iterum Dico Vobis, Quia Si Duo ex Vobis Consenserint Super Terram

19. ITERUM DICO VOBIS, QUIA SI DUO EX VOBIS CONSENSERINT SUPER TERRAM, DE OMNI RE QUAMCUMQUE PETIERINT, FIET ILLIS A PATRE MEO, QUI IN CAELIS EST. — Difficilis est horum verborum cum praecedentibus nexus; ideoque varie a variis assignatur. Primo, aliqui putant haec pertinere ad duos testes quos, vers. 16, jussit Christus adhibere ad corripiendum peccantem. Unde Glossa exponit, q. d. Si duo ex vobis consenserint super terram, vel poenitentem recipiendo, vel superbum abjiciendo, vel de alia re quam petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. Secundo, Jansenius sic nectit, q. d. Si quidquid duo petierint a Deo, id Deus eis concederet, quanto magis idem ipse Ecclesiae ligantis vel solventis judicium ratum habebit! Rursum Maldonatus sic, q. d. Ut in judicio ligandi et solvendi non erretis, praemittite orationem; quia si meo nomine judicetis, quidquid a Patre meo nomine petieritis, impetrabitis, juxta illud: «Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis,» Joan. XIV, 13, et XVI, 23. Tertio, Franciscus Lucas sic, q. d. Vobis, o Apostoli, do non tantum potestatem ligandi et solvendi, sed et aliud donum ingens, scilicet ut si duo ex vobis consentiant, petantque aliquid a Deo, idipsum sint impetraturi. Quarto, plane et genuine S. Hieronymus, Hilarius, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, haec referunt ad bonum concordiae, cujus meminit vers. 15, ubi ob hoc instituit praeceptum correptionis fraternae, q. d. Ideo sanxi, ut si quis in te peccaverit, eum non odio prosequaris, sed benevole corripias et cum eo in gratiam redeas, quia bonum concordiae tantum est, adeoque Deo curae et cordi, ut si duo (praesertim antea dissentientes et discordes) consentiant et concordent, ac concorditer aliquid petant a Deo, illud sint impetraturi. Audi S. Hieronymum: «Omnis superior sermo ad concordiam nos provocaverat: igitur et praemium pollicetur, ut sollicitius festinemus ad pacem, cum se dicat inter duos vel tres medium fore.» Sic Christus stetit se in medio duorum discipulorum euntium in Emmaus, cum de se loquerentur, Luc. XXIV, et in medio discipulorum ipsa die resurrectionis, Joan. XX. Sic Apostoli unanimiter perseverantes in oratione, impetrarunt Spiritum Sanctum in Pentecoste, Act. I, 14.

SI DUO. — S. Chrysostomus et Euthymius id arctant ad solos Apostolos. Anastasius Nicaenus, Quaest. LXXIV, ad correptionem et correptum. Origenes, ad virum et uxorem, q. d. Si vir et uxor consenserint abstinere usu conjugii, ut vacent orationi, quidquid oraverint, impetrabunt. Verum dico haec ad quosvis fideles et Christianos pertinere: horum enim personam sustinent hic Apostoli, qui soli tunc Christo aderant.

CONSENSERINT IN NOMINE MEO (de quo vers. sequenti) SUPER TERRAM. — q. d. Adeo potens grataque Deo est concordia, et concors concordium oratio, ut si quid petant ipsi degentes in terra, ubi longissime distant a caelo, Deus tamen in caelo auditurus sit eorum postulata, eaque completurus; Deus enim, licet sit in caelo, tamen oculum auremque suam admovet concordibus in terra orantibus.

DE OMNI RE — honesta, sive ea parva sit vel magna, sive facilis vel difficilis: intellige, dummodo illa fide, spe, humilitate, perseverantia petant, qua par est, et si illa res eis expediat: si enim eis non expediat, Deus non id quod petunt, sed quid melius et salubrius eis est daturus.


Versus 20: Ubi Enim Sunt Duo vel Tres Consentientes in Nomine Meo, Ibi Sum in Medio Eorum

20. UBI ENIM SUNT DUO VEL TRES CONSENTIENTES IN NOMINE MEO, IBI SUM IN MEDIO EORUM. — «IN NOMINE MEO,» id est propter Me, Mei respectu, Mei intuitu, Mei causa, Mei amore, nil nisi Me et Meam gloriam quaerentes. Ita S. Chrysostomus et Euthymius.

IBI SUM IN MEDIO EORUM. — q. d. Ibi assisto, cooperor et dirigo eorum desideria et vota, illaque adimpleo: sum ergo in medio eorum, sicut Spiritus Sanctus est in medio Patris et Filii, quasi utriusque amor et nexus. Causam dat S. Hilarius: «Ipse enim, inquit, qui pax et charitas est, sedem atque habitationem in bonis atque pacificis voluntatibus collocabit.» Et Origenes dicens nos saepe non exaudiri a Deo, quia inter nos sumus discordes, causam subdit: «Sicut enim in musicis, nisi fuerit harmonia et convenientia vocum, non delectat audientem; sic Ecclesia, nisi consensum habuerit, non delectatur Deus in ea, nec audit voces eorum.» Alludit Christus ad illud Eccli. XXV, 1: «In tribus placitum est spiritui meo, quae probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.» Vide ibi dicta.

Ex hoc loco nonnulli a majori ad minus non male probant Conciliorum auctoritatem. Est enim haec sententia generalis, ac proportionaliter magis in iis, quam in aliis, locum habet. Si enim est Christus in medio duorum, ergo multo magis est in medio totius Ecclesiae suo nomine congregatae, quam Concilium Praelatorum et Episcoporum repraesentat. Concilia enim proprie congregantur in nomine Christi, id est auctoritate et virtute Christi, ut Christi nomen, fidem et gloriam ubique augeant, propagent, illustrent: quare quod in nomine Christi petunt, ut in fide non errent, ut mores fidelium reforment, ut Spiritum Sanctum habeant assistentem, id sane impetrant. Hoc maxime verum est in Conciliis Oecumenicis; derivatur tamen idipsum quoque ad concilia provincialia, cum legitime fiunt et a Pontifice approbantur.

Mystice S. Hieronymus: «Possumus, ait, hoc spiritualiter intelligere, quod ubi spiritus et anima, corpusque consenserint, et non intra se bellum habuerint voluntatum, de omni re quam petierint, impetrent a Patre: nulli enim dubium est, quin bonarum rerum postulatio sit, ubi corpus vult habere ea, quae spiritus.»

QUI IN CAELIS EST. — Glossa: «Per hoc, inquit, Deum super omnia esse ostendit, et per hoc complere eum posse, quod petitur.» Vel «in caelis est,» id est in sanctis: quod valet ad probandum, quod fiet illis quidquid petierint quod dignum sit, quia illum apud se habent a quo petunt.


Versus 21: Tunc Accedens Petrus ad Eum, Dixit: Domine, Quoties Peccabit in Me Frater Meus, et Dimittam Ei? Usque Septies?

21. TUNC ACCEDENS PETRUS AD EUM, DIXIT: DOMINE, QUOTIES PECCABIT IN ME FRATER MEUS, ET DIMITTAM EI? USQUE SEPTIES? — Quaerit hoc Petrus occasione ejus, quod a Christo audivit, vers. 15: «Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum,» ut habet Matthaeus; aut potius occasione ejus, quod Christum addidisse tunc exprimit Lucas, XVII, 4, dicens: «Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te dicens: Poenitet me, dimitte illi;» ubi «septies» idem est, quod pluries et semper, q. d. Toties dimitte, quoties peccans dicit: Poenitet me. Petrus ergo audiens «septies,» non satis intellexit, an «septies» definite et praecise, an indefinite pro toties quoties accipiendum foret. Instat ergo et rogat Christum, ut «septies» explicet, dicatque quoties praecise offensa fratri sit remittenda. Aut certe admirans hoc rogat, q. d. Itane, Domine, septies uno die peccanti, et septies poenitenti, septies dimittam? Videtur enim toties peccans tam multiplici venia indignus, adeoque facilis haec venia videtur novae culpae illecebra, eamque provocare. Nimirum pectus Petri adhuc angustum et in carne arctum et carneum, non capiebat immensam divinae in Christo naturae clementiae abyssum. Unde illud dilatans, subjicit Christus:


Versus 22: Dixit Illi Jesus: Non Dico Tibi Usque Septies, Sed Usque Septuagies Septies

22. DIXIT ILLI JESUS: NON DICO TIBI USQUE SEPTIES, SED USQUE SEPTUAGIES SEPTIES, — id est innumerabiliter, et innumerabilibus vicibus offensam fratri, qui peccavit, si poeniteat, dimitte. Hoc enim intellexi, cum dixi, Luc. XVII, 4: «Septies, etc., dimitte illi,» scilicet per «septies» intellexi «septuagies septies,» id est semper et innumeris vicibus. Cum enim septenarius sit symbolum universitatis, septuagenarius vero numerus ita septenarium excedat, ut eum contineat decies (nam decies septem faciunt septuaginta), hinc significat multo amplius, et quasi infinitum et innumerabile. Ita S. Chrysostomus et S. Augustinus, serm. 15 De Verbis Domini secundum Matthaeum, quem audi: «Audeo dicere: Etsi septuagies octies peccaverit, ignoscas, et si centies, et omnino quoties peccaverit, ignosce. Si enim Christus millia peccatorum invenit, et tamen omnia donavit, noli subducere misericordiam. Ait enim Apostolus: Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut Deus in Christo donavit vobis.»

Symbolice: S. Augustinus, serm. 15 De Verbis Domini secundum Matthaeum, et S. Gregorius, lib. XXXII Moral., cap. XII, docent «undecim» esse symbolum peccati, quia hic numerus unitate transgreditur denarium decalogi, sive legis divinae. Septenarius vero est symbolum totius; quia septem primis mundi diebus Deus creavit et ornavit totum hoc universum, rursum septem diebus assidue volvitur totum et omne tempus: jam septies undecim faciunt 77, ergo 77 omnia omnino peccata esse remittenda significat. Hic ergo numerus symbolum est plenae et totalis remissionis peccatorum omnium, toties quoties peccatorem poenitet.

Alludit Christus, ait S. Hilarius, ad Lamech, qui homicidium suum confitens, ait: «Septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies,» Genes. IV, 24. Vide ibi dicta. Nempe sicut in 77 generationibus (Lamech enim habuisse 77 filios, qui omnes diluvio perierunt, docet Josephus) punitus est Lamech, ita Christus salvator noster, per quem omne peccatum abolitum est, in 77 generatione natus est: nam in genealogia Christi, quam texit Lucas, cap. III, vers. 23, a Deo et Adam usque ad Christum inclusive numerantur 77 generationes. Ita S. Augustinus, serm. 13 De Verbis Domini secundum Matthaeum, et Julianus Pomerius, lib. III Contra Judaeos, post initium.

Moraliter: disce hic latitudinem cordis et abyssum charitatis Christi, qua vult nos 77, id est innumeris vicibus, adeoque toties quoties fratri peccanti et poenitenti ignoscere. Si enim nos homulos tantae vult esse charitatis et liberalitatis, quantam ejusdem in ipso abyssum contineri existimabimus! Apposite S. Augustinus, serm. 43 jam citato: «Peccat semel, ignovi; peccat secundo et tertio, ignovi; quarto, vapulet. Corripiamus verbis, et si opus est, et verberibus; sed delictum dimittamus, culpam de corde abjiciamus, ut si per charitatem imponatur disciplina, de corde lenitas non recedat.»

Porro, longe major erit hic numerus, si cum Origene praecise ipsos numeros urgeamus; non enim ait Christus «septuagies et septies,» sed «septuagies septies,» et Graece clarius ἑβδομηκοντάκις ἑπτά, id est septuagies septem, hoc est 490 vicibus: multiplica enim 70 per septem, fient 490. Toties ergo Christus vult poenitenti offensam dimitti. Sic erit allusio ad 70 hebdomades Danielis: nam hae faciunt annos 490, quot fluxerunt a decreto reaedificandae Jerusalem usque ad Christum, per quem fit plena peccatorum omnium remissio. Vide dicta Danielis IX, 24.


Versus 23: Ideo Assimilatum Est Regnum Caelorum Homini Regi, Qui Voluit Rationem Ponere cum Servis Suis

23. IDEO ASSIMILATUM EST REGNUM CAELORUM HOMINI REGI, QUI VOLUIT RATIONEM PONERE CUM SERVIS SUIS. — q. d. Similiter agitur in caelis, perinde ac si rex computum iniret cum suis servis sibi debitoribus. Comparatur enim tota parabola toti rei significatae, non autem partes partibus: nam alioqui regnum non recte comparatur regi, sed rex terrae Regi caeli. Vide dicta cap. XI, vers. 16, et Canonem 28.

Nota: scopus et significatio parabolae hujus patet ex postparabola, vers. 35, ubi dicitur: «Sic et Pater vester caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.» Huc enim refertur tota parabola, et quae huc spectant, applicanda sunt rei significatae; cetera emblemata sunt pertinentia ad decorem et ornatum parabolae, quae proinde rei significatae non conveniunt, nec eidem sunt applicanda, juxta Canonem 29. Emblemata ergo hic sunt illa quae dicuntur vers. 25 de venditione uxoris et filiorum, et vers. 31 de conservis servum crudelem accusantibus. Rursum hic scopus innuitur per «ideo,» quod respicit praecedentem versum, eumque statuit quasi proparabolam, sive titulum parabolae. Ejus ergo haec est vis, q. d. Ut sciatis quam Deo gratum, et ab Eo sancitum sit, ut fratri in nos peccanti toties condonemus, quoties ipsum peccati poenitet, ideo subjungo parabolam, qua assimilo regnum caelorum regi rationem ineunti cum servis suis.


Versus 24: Et cum Coepisset Rationem Ponere, Oblatus Est Ei Unus, Qui Debebat Ei Decem Millia Talenta

24. ET CUM COEPISSET RATIONEM PONERE, OBLATUS EST EI UNUS, QUI DEBEBAT EI DECEM MILLIA TALENTA. — Talentum Atticum, teste Budaeo, lib. De Asse, valebat sexcentos aureos, sive coronatos. Unde centum talenta valent centies sexcentos aureos, id est sexaginta millia aureorum; mille talenta valent sexcenta millia aureorum; denique decem millia talenta faciunt summam sexagies centum millium aureorum, id est sex milliones aureorum, ait Jansenius, Maldonatus et alii: quae summa est ingens et immanis, ac plebeio et pauperi insolubilis. Longe, imo vigesies major erit summa, si sequamur supputationem et valorem talenti Hebraici: hoc enim continebat tria millia siclorum, id est duodecim millia drachmarum auri, hoc est, duodecim millia aureorum, sive coronatorum Francicorum, uti ex Septuaginta evici, Exod. XXXVIII, 23; aureus enim Francicus est unius drachmae, valetque 12 julios Romanos, sive 12 regales Hispanicos. Ergo decem millia talentorum auri sunt milliones aureorum Francicorum (sive drachmarum) centum viginti. Christus enim non loquitur Graecis, sed Hebraeis: Hebraico ergo utitur talento, non Graeco. Cogita ergo Deum hic a peccatore, qui vel unum peccatum mortale commisit, plus exigere, quam si a servo paupere vel mendico herus exigeret 120 milliones aureorum, quia unum peccatum mortale, utpote contra Deum admissum Deoque injurium, imo quantum in se est, Deum spolians sua divinitate, longe major est Dei injuria, quam sit omnis injuria in omnes reges commissa; ac longe majus debitum, quam sint omnia omnium hominum debita, quae ab iis aliis hominibus debentur. Sicut enim Deus longe superat omnes, imo infinitos homines; sic injuria in Deum superat omnes injurias in homines admissas, paritque reatum et debitum poenae infinitum. Igitur haec tanta debiti summa magis pertinet ad rem significatam, puta ad peccatum mortale, quam ad ipsam servi parabolam. Quis enim servus contrahat debitum 120 millionum, nisi vel aerarium regis furetur, ut succendat, vel integrum regnum perdat, vel prodat.

Pro, si unum peccatum mortale est debitum 120 millionum, quot millionum debitum erit illius, qui centum et mille, imo multa millia peccatorum mortalium commisit! Jam vero hoc apte convenit cum «septuagies septies.» q. d. Si Deus vobis remittit tantam multitudinem et magnitudinem peccatorum, quae longe superat decem millia talentorum; ergo multo magis nos, omnes proximorum contra nos offensas eis remittere debemus, quae et pauciores sunt, et minoris longe momenti, praesertim quia Deus hac lege et conditione nobis nostras culpas maximas et plurimas dimittit, ut et nos proximis parvas et paucas dimittamus, Matth. VI, 14.

Ratio a priori est, quod sicut Deus est summum bonum, ita peccatum, quod repugnat divinae bonitati, est summum malum. Quare sicut Deus est bonum infinitum, ita quoque peccatum, immensum quoddam est malum. Crescit enim magnitudo offensionis ex magnitudine personae offensae: quo enim persona offensa dignior, eo injuria est gravior. Si ergo persona sit infinitae dignitatis, peccatum quoque malitiam quodammodo infinitam habebit. Hinc fit ut nulla pura creatura pro peccato mortifero, ex aequo satisfacere possit, imo nec omnia Sanctorum opera, vel unum peccatum valeant compensare; ideoque ad satisfaciendum ex aequo pro peccato, necesse fuit Filium Dei incarnari et pati, ut docent Patres. Denique recte peccatum comparatur talento, quia instar talenti et ponderis plumbei hominem degravat, deprimitque in tartara. Vide dicta Zach. V, 6.


Versus 25: Cum Autem Non Haberet Unde Redderet, Jussit Eum Dominus Ejus Venumdari

25. CUM AUTEM NON HABERET UNDE REDDERET, JUSSIT EUM DOMINUS EJUS VENUMDARI, ET UXOREM EJUS, ET FILIOS, ET OMNIA QUAE HABEBAT, ET REDDI. — Debitum juris et moris fuit apud nonnullas gentes, ut si debitor solvendo non esset, creditor eum venderet cum uxore et liberis, ut ex pretio debitum reciperet. Id apud Judaeos in usu fuisse patet IV Reg. IV, 1, ubi uxor Prophetae cujusdam mortui ait Elisaeo: «Ecce creditor venit, ut tollat filios meos ad serviendum sibi.»

Mystice S. Hieronymus: «Sicut uxor justi, inquit, dicitur sapientia, sic et uxor injusti et peccatoris appellatur stultitia, cujus filii sunt malae cogitationes.» Et Remigius: «Uxor stulti, ait, est stultitia et carnis voluptas, seu cupiditas.»


Versus 26: Procidens Autem Servus Ille Rogabat Eum, Dicens: Patientiam Habe in Me, et Omnia Reddam Tibi

26. PROCIDENS AUTEM (in genu vel in faciem) SERVUS ILLE ROGABAT (legit Interpres παρεκάλει, uti et nunc nonnulli codices habent: plures tamen jam legunt προσεκύνει αὐτῷ, id est adorabat eum. Sic et Syrus) EUM, DICENS: PATIENTIAM HABE IN ME, ET OMNIA REDDAM TIBI. — Syrus: Longanimis esto erga me, et omnia restituam tibi. Arabicus: Patiens esto, et ego dabo tibi, quod tuum est. Servus hic, ut servitutem et venditionem sui suorumque evadat, aureos pollicetur montes: Omnia, ait, quae tibi, o here, debeo, reddam tibi. Hoc erat ei impossibile: quomodo enim pauper servus et ad inopiam redactus, solvisset 120 milliones aureorum? Sed nimirum tempus extrahit, ut moram nactus, suis officiis et amicorum precibus flectat animum regis, quem sciebat liberalem esse et magnanimum ad debitum ei condonandum. Nec eum fefellit sententia. Unde sequitur:


Versus 27: Misertus Autem Dominus Servi Illius Dimisit Eum, et Debitum Dimisit Ei

27. MISERTUS AUTEM DOMINUS SERVI ILLIUS DIMISIT EUM, ET DEBITUM DIMISIT EI. — Haec dicuntur parabolice, ut significetur quam grata sit Deo humilitas, humilisque peccati confessio et veniae petitio: illico enim illam servus humilians se obtinuit. Rursum ut significetur quanta, et quam immensa sit Dei misericordia et clementia, quae statim immane hoc peccatorum debitum servo deprecanti dimisit, ut nos doceat et stimulet ad minores offensas proximis in nos peccantibus condonandum. Hic enim est scopus parabolae. Ratio a priori est, quod Deus per essentiam sit bonus et benignus, adeoque sit ipsa increata et immensa bonitas et benignitas, cui proprium est omnibus benefacere, indulgere, parcere, sicut ignis proprium est calefacere, et solis illuminare. Unde Ecclesia orat: «Deus, cujus proprium est misereri,» etc.


Versus 28: Egressus Autem Servus Ille Invenit Unum de Conservis Suis, Qui Debebat Ei Centum Denarios

28. EGRESSUS AUTEM SERVUS ILLE INVENIT UNUM DE CONSERVIS SUIS, QUI DEBEBAT EI CENTUM DENARIOS, ET TENENS SUFFOCABAT EUM, DICENS: REDDE QUOD DEBES. — Denarius est julius vel regalis Hispanicus, ita dictus, quia valebat decem asses, id est nummos minores, puta decem baiocos, hi enim faciunt julium; centum ergo denarii faciunt decem aureos Romanos, horum enim quisque continet decem julios; decies autem decem faciunt centum; quare decem aurei Romani faciunt valentque centum denarios, id est julios: sed quid sunt decem aurei ad decem millia talentorum, sive ad 120 milliones aureorum Francicorum, quos ipse suo debebat hero? Vide hic angustias et avaritiam pectoris humani, ad latitudinem et liberalitatem cordis divini; illud enim decem aureos sibi debitos rigide et crudeliter reposcit, hoc vero 120 milliones ultro condonat.


Versus 29: Et Procidens Conservus Ejus Rogabat Eum, Dicens: Patientiam Habe in Me, et Omnia Reddam Tibi

29. ET PROCIDENS CONSERVUS EJUS ROGABAT EUM, DICENS: PATIENTIAM HABE IN ME, ET OMNIA REDDAM TIBI. — Humiliat se servus coram conservo, iisdemque verbis postulat ab eo sibi dimitti centum denarios, quibus ipse a Domino postularat et impetrarat 120 millionum condonationem, ut hujus condonationis eum submoneat, illiusque imitandae tacite admoneat. Sed frustra tundit servile et crudele pectus conservi, utpote a quo nec unius denarii vel teruncii remissionem impetravit.


Versus 30: Ille Autem Noluit, Sed Abiit, et Misit Eum in Carcerem, Donec Redderet Debitum

30. ILLE AUTEM NOLUIT, SED ABIIT, ET MISIT EUM IN CARCEREM, DONEC REDDERET DEBITUM. — Jure suo servus hic avare et rigide utitur; ideoque abutitur, immemor misericordiae et clementiae sibi a domino exhibitae, ideoque ejusdem justitiae rigorem et immisericordiam in se provocavit, et reipsa sustinuit.


Versus 31: Videntes Autem Conservi Ejus Quae Fiebant, Contristati Sunt Valde

31. VIDENTES AUTEM CONSERVI EJUS QUAE FIEBANT, CONTRISTATI SUNT VALDE, ET VENERUNT, ET NARRAVERUNT DOMINO SUO OMNIA QUAE FACTA FUERANT. — Hoc spectat ad emblema et ornatum parabolae, sic enim faciunt servi in domibus herorum et aulis principum, non vero convenit rei per parabolam significatae: nec enim Sancti et Beati apud Deum deferunt et accusant hominum cruentatem et scelera, sed potius ea tegunt et excusant, pro eisque supplicant.


Versus 32: Tunc Vocavit Illum Dominus Suus, et Ait Illi: Serve Nequam, Omne Debitum Dimisi Tibi

32. TUNC VOCAVIT ILLUM DOMINUS SUUS, ET AIT ILLI: SERVE NEQUAM, OMNE DEBITUM DIMISI TIBI, QUONIAM ROGASTI ME. 33. NONNE ERGO OPORTUIT ET TE MISERERI CONSERVI TUI, SICUT ET EGO TUI MISERTUS SUM? — Arabicus: Secundum misericordiam meam erga te? q. d. Misericordia a me tibi exhibita debebat tibi esse stimulus et mensura misericordiae conservo tuo exhibendae. Mensura, inquam, non aequalis, sed proportionalis, et mea longe inferior, quia ego tibi decem millia talentorum remisi, tuum vero erat centum denarios remittere; sed hactenus aequalem exigo, ut sicut ego totum debitum tibi dimisi, sic tu totum (licet longe minus) proximo dimitteres.


Versus 34: Et Iratus Dominus Ejus Tradidit Eum Tortoribus, Quoadusque Redderet Universum Debitum

34. ET IRATUS (summa et implacabili ira, Syrus, excanduit) DOMINUS EJUS TRADIDIT EUM TORTORIBUS, QUOADUSQUE REDDERET UNIVERSUM DEBITUM. — Constat ex historiis et ex jure civili apud Romanos Gentiles, quibus Judaei tempore Christi erant subjecti, solere debitores a creditoribus tradi tortoribus in carcerem trudendos et verberibus flagellandos: nam primus Constantinus imperator ex Christiana benignitate, a plumbatarum flagellis debitores absolvit. Porro, tortores sunt daemones, ait Remigius, qui animas peccatorum mille modis gravissime torquent et cruciant in gehenna. «Quoadusque redderet,» id est in aeternum torquendum: nunquam enim tantum debitum 120 millionum exsolvere poterit. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.

Quaeritur hic, an ergo tota culpa et poena a Deo peccatori poenitenti et supplici jam remissa, ob flagrantem immisericordiam et ingratitudinem a Deo revocetur ac restituatur et iterum tortoribus quodammodo imputetur. Id enim videtur in hac parabola asseri.

Resp. Dico primo, parabola haec vera est in foro humano, in eoque juridice, uti parabolice sonat, accipienda est, praesertim quia jure civili ob ingratitudinem donatarii rescindi potest a donatore donatio et promissio jam facta. Tanti enim servi talis nequam et ingrati superbia et crudelitas apud homines aestimatur, ut omnes censeant eum mereri praecedentium etiam debitorum culpam et poenam luere, non quasi illa jam condonata reviviscant, sed quod virtute contineantur in sequenti illa crudelitate, quae adeo est impia et hominibus exosa. Debebat enim servus ille, si non alia de causa, certe ob misericordiam sibi praestitam, etiam aliorum pauperum misereri eisque debita condonare. Et sic videmus principes eos qui se offenderunt, quibusque pepercerunt, si postea ingrate et arroganter contra mos se gerant, omnium etiam praecedentium delictorum poenas ab eis deposcere: unde censentur eis quasi conditionate condonasse duntaxat, si videlicet se emendent sintque grati, et moderate se gerant.

Dico secundo, id similiter non esse verum in foro divino et in re per parabolam significata. Nec enim Deus peccatori, cui omnia peccata dimisit, si is postea alteri homini offensam in se commissam condonare nolit, peccata dimissa revocat, rursumque imputat et imponit. Ratio est, quia Deus pro infinita sua clementia non conditionate, sed omnino absolute et irrevocabiliter poenitenti peccata dimittit, juxta illud: «Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei,» Rom. XI, 29. Quare licet peccator, accepta jam venia et gratia, relabatur in eadem vel alia scelera, ac nolit proximo injuriam condonare, itaque Deo sit ingratus; tamen haec ingratitudinis circumstantia non adeo peccatum aggravat, ut propter eam omnia peccata jam remissa revocentur et peccatori rursus a Deo imputentur: Deus enim, cum sit summa bonitas et sanctitas, non potest peccatum abolitum revocare et restaurare; sic enim esset peccati auctor et opifex. Adde hanc ingratitudinem non esse speciale peccatum, sed circumstantiam tantum generalem et indirecte duntaxat a peccatore volitam: generalem, inquam, quia omne peccatum singulum est quaedam erga Deum ingratitudo. Quare in foro Dei optimi et clementissimi haec ingratitudo non ita aggravat peccatum, cui annectitur, sicut aggravat in foro terreno apud homines. Quamobrem in hoc non est ponenda parabolae similitudo et comparatio, sed in eo, in quo Christus illam collocat et parabolam applicat, vers. 35, scilicet Deum iis qui proximis suis offensas non remittunt, offensas in se etiam admissas jure talionis non remissurum: offensas, inquam, quas adhuc habent, vel aliunde contraxerunt, aut quas hoc ipso quo fratri poenitenti offensam nolunt condonare, sed in eum varie et atrociter saeviunt, contrahunt. Quocirca peccata semel a Deo dimissa, semper esse dimissa, nec ullo casu a Deo revocari docent Theologi cum D. Thoma, III part., Quaest. LXXXVIII, art. 1 et 3.

Dico tertio, haec vera sunt, sed non sufficiunt, nec exhauriunt fundum, vim et nervum hujus parabolae; in ea enim expresse dicitur: «Et iratus dominus tradidit eum tortoribus, donec redderet universum debitum,» scilicet decem millium talentorum jam dimissum, vers. 24 et 27, ac subdit: «Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris,» ut scilicet revocet omnia praeterita vestra peccata jam remissa, sicut dominus revocavit praeteritum servi debitum jam remissum. Dicitur ergo debitum hoc et culpa jam remissa revocari et redire per immisericordiam hanc, et ingratitudinem subsequentem: Primo, quia immisericordia haec est peccatum mortale; nolle enim remittere offensam proximo, est fovere odium, iram et vindictam contra proximum, quod liquet esse peccatum mortiferum, ac proinde per illud idem status peccati et reatus gehennae redit, qui erat prius: nolens enim remittere, fit reus irae Dei et gehennae, sicut erat ante ob alia scelera. Cum enim quis damnatur, perinde est ob quod peccatum damnetur. Hoc autem peccatum est irremissibile, quia quamdiu quis non vult proximo remittere offensam, tamdiu Deus illi non remittet culpam propriam. Hoc ipso ergo, quo simile novum immisericordiae peccatum committitur, per illud quodammodo praeteritae in Deum offensae reviviscere et revocari videntur, quia reviviscit status peccati et reatus gehennae.

Secundo, quia ingratitudo haec valde aggravat peccatum, adeoque mortaliter, si credimus D. Soto, in IV, dist. XXXII, art. 3, qui proinde illam poenitenti in confessione necessario esse exprimendam asseverat. Alii tamen mitius censent ingratitudinis circumstantiam tantum venialiter aggravare peccatum, cui annexa est: nec enim ingratitudo haec tanta est, quantum est ipsum beneficium aut quantum est peccatum, cui conjungitur. Haec enim ingratitudo cuilibet peccato annexa est; crescit tamen ejus malitia et culpa proportionaliter, ut quo majus fuit beneficium, aut peccatum illi remissum, eo major sit sequens ingratitudo, sed intra suos limites jam dictos; ingratitudo ergo acceptae remissionis praeterita peccata quodammodo revocat, hoc ipso quo sequens peccatum aggravat. Porro, Theologi docent illam maxime cerni et aestimari in quatuor peccatorum speciebus, scilicet in odio, apostasia, obstinatione et impoenitentia: haec quatuor enim directe repugnant principio remissionis peccatorum, scilicet fidei, aut charitati, aut poenitentiae.

Fratres odit, apostata fit, spernitque fateri, Poenituisse piget, pristina culpa redit.

Ita D. Thomas, III part., Quaest. LXXXVIII, art. 1 et 3.

Tertio, licet haec ingratitudo in se subinde non sit mortale peccatum, tamen saepe mortalium peccatorum est causa. Deus enim ob hanc ingratitudinem majora gratiae auxilia peccatori subtrahit, ac permittit hominem gravius a carne et daemone tentari: unde fit ut in peccata mortalia plura et gravia prolabatur, per quae redit illa prior culparum et poenarum multitudo, per decem millia talenta significata. Haec enim in illis virtute quasi continetur. Tantumdem enim ab illo repetet Deus, quantum erat prius debitum, perinde ac si illud nunquam ei remissum fuisset: ipse enim hac remissione ingratum et indignum se praebuit, dignumque effecit, qui in pristina debita, licet per alia scelera relaberetur, ut in eo impleatur illud: «Judicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam,» Jacobi II, 13. Ita Franciscus Suarez et alii cum D. Thoma, III part., Quaest. LXXXVIII, art. 1 et 3; fuse hac de re agit Ecclesiasticus, XXVIII, 1 et seq., ubi multis probat offensas in proximum esse condonandas, sicut Deus nostras nobis condonat. Vide ibi dicta.


Versus 35: Sic et Pater Meus Caelestis Faciet Vobis, Si Non Remiseritis Unusquisque Fratri Suo de Cordibus Vestris

35. SIC ET PATER MEUS CAELESTIS FACIET VOBIS, SI NON REMISERITIS UNUSQUISQUE FRATRI SUO DE CORDIBUS VESTRIS, — scilicet offensas et peccata; Syrus: errata ejus. «Sic,» nimirum sicut herus ille, qui a servo non tantum debita crudelitatem ejus sequentia, sed et antecedentia jam dimissa reposcit, uti jam ostendi. «De cordibus vestris,» q. d. Ex imo cordis fundo, multi enim ore dimittunt, sed non corde; felle ergo rancoris ex imo cordis ejecto, jubet substitui Christus mel amoris. Igitur haec parabola docet, quam grave sit Deoque invisum, servare iram, rancorem et vindictam in animo adversus proximum, qui nos offendit; ac vice versa, quam pium Deoque gratum sit illa deponere ac in amorem convertere, uti Deus peccatorem poenitentem in gratiam et charitatis suae viscera recipit, omniumque praeteritorum delictorum, perinde ac si nunquam commissa essent, obliviscitur. Porro, id non semel, sed septuagies septies, id est semper et toties quoties proximum offensae poenitet, faciendum est. Ad hoc enim probandum, Christus induxit parabolam decem millium talentorum, id est debiti plurimi et maximi. Imitemur ergo nos, qui sumus homuli et homunciones, Deum, qui quotidianas nostras contra eum offensas, illasque graves et plurimas, quotidie, adeoque quoties nos poenitet, ex animo condonat, ideoque quotidie, imo saepe per diem jubet nos orare: «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.» Vide dicta cap. VI, 12 et 14.