Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Pharisaei quaerunt a Christo, an liceat quacumque ex causa dimittere uxorem? Respondet Christus negative, ac revocat libellum repudii permissum a Moyse, atque matrimonium ad primam sui institutionem et insolubilitatem reducit. Secundo, vers. 11, commendat caelibatum, eumque praefert matrimonio. Tertio, vers. 13, parvulis applaudit et benedicit, promittitque regnum caelorum. Quarto, vers. 15, cuidam inquirenti viam in caelum, assignat observationem mandatorum, eidemque perfectiora postulanti suggerit, ut suas opes det pauperibus. Ille hoc audiens abiit tristis: unde elicit Christus aegre divites salvari. Denique, vers. 27, Christus Apostolis pauperibus se pauperem sequentibus promittit thronos duodecim ad judicandum duodecim tribus Israel; ceteris vero sua et suos amore Christi relinquentibus, promittit centuplum et vitam aeternam.
Textus Vulgatae: Matthaeus 19:1-30
1. Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem; 2. et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. 3. Et accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? 4. Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? 5. Et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 6. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 7. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? 8. Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiem cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic. 9. Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur. 10. Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. 11. Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat. 13. Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. 14. Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum. 15. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. 16. Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? 17. Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. 18. Dixit illi: Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices: 19. Honora patrem tuum, et matrem tuam; et diliges proximum tuum sicut teipsum. 20. Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a juventute mea; quid adhuc mihi deest? 21. Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me. 22. Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. 23. Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum. 24. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. 25. Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? 26. Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est; apud Deum autem omnia possibilia sunt. 27. Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? 28. Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. 29. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. 30. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Versus 1: Et Factum Est, cum Consummasset Jesus Sermones Istos, Migravit a Galilaea
1. ET FACTUM EST, CUM CONSUMMASSET JESUS SERMONES ISTOS, MIGRAVIT A GALILAEA, ET VENIT IN FINES JUDAEAE TRANS JORDANEM. — Eadem est haec historia cum ea quam narrat Marcus, X, 1, et Lucas, IX, 51, et, ut videtur, cum ea quam narrat Joannes, VII, 1. Ita Jansenius, Franciscus Lucas et alii, licet de illa Joannis neget Maldonatus, cujus argumenta ex ipsa contextus explicatione solventur. Ex Joanne liquet haec contigisse sub festum Scenopegiae sive Tabernaculorum, quod celebrabatur in septembri; ad illud enim tendebat Christus, ut sensim pararet se ad mortem; sequenti enim martio Hierosolymae fuit crucifixus. Vide Chronotaxin. Addit Lucas Christum per Samariam iter fecisse: unde sequitur Christum ex Samaria, relicta via recta ducente Hierosolymam et in fines Judaeae ab Aquilone, profectum Jordanem versus, eoque trajecto, petivisse per Peraeam fines Judaeae ab ortu, ubi cum haesisset minimum, turba populi sanata ac dimissa, profectum Hierosolymam ad mediam jam Scenopegiam, quod habet Joannes, VII, 14. Ita Franciscus Lucas. Hinc intelliges quid sit τὸ «trans Jordanem.»
TRANS JORDANEM. — Tam Judaea, quam Galilaea, non trans, sed citra Jordanem erat, sed dicta est «trans Jordanem» a primo ejus trajectu, quo Israelitae profecti ex Aegypto transierunt Jordanem, veneruntque in Judaeam et Galilaeam, vel certe trans, id est cis Jordanem: vide dicta cap. IV, 15; ita Maldonatus; aut potius, quia Christus, relicta recta Hierosolymae via, perrexit ad Jordanem, eumque trajecit et venit in Peraeam sive transamnanam regionem, uti jam dixi: τὸ enim «trans Jordanem» referendum est ad τὸ «venit,» non autem ad fines Judaeae, ut patet ex Marco. Christus enim circa fines Judaeae trajecit Jordanem, ut longius abesset ab oculis et auribus Pharisaeorum, cum turbas doceret et sanaret. Peraea enim erat trans Jordanem, unde a Guilielmo Tyrio, Adrichomio et aliis passim, Peraea vocatur regio trans Jordanem, vel regio transamnana.
Versus 2: Et Secutae Sunt Eum Turbae Multae, et Curavit Eos Ibi
2. ET SECUTAE SUNT EUM TURBAE MULTAE, ET CURAVIT EOS IBI. — «Secutae sunt,» non tam ex Galilaea, ibi voluit enim iter suum latere, ut ait Marcus et Joannes, quam ex aliis regionibus quas pertransibat, vel quae vicinae erant; secutae sunt autem excitae fama Christi, ut eum praedicantem audirent et ab eo a morbis suis sanarentur. «Ibi,» scilicet in finibus Judaeae, ibique eos domum remisit: noluit enim cum tanta populi turba Hierosolymam ingredi, ne Pharisaeorum animos jam sibi necem machinantes magis irritaret, neve eis occasionem daret accusandi se de commotione et seditione populi excitata; hoc enim illi coram Pilato objecerunt.
Versus 3: Et Accesserunt ad Eum Pharisaei, Tentantes Eum
3. ET ACCESSERUNT AD EUM PHARISAEI, TENTANTES EUM, ET DICENTES: SI LICET HOMINI DIMITTERE UXOREM SUAM QUACUMQUE EX CAUSA? — Nam aliqua gravi de causa id licere non dubitabant ex Deuteron. XXIV, 1. Ita Origenes, S. Hieronymus et Beda. «Accesserunt,» non tunc cum Jesus ex finibus Judaeae perrexit Hierosolymam ad celebrandum festum Tabernaculorum, ut ait Joannes, VII, 1, sed cum, celebrato ibi festo, rediit ad fines Judaeae, et Jordanem rursum trajecit, uti patet Joan. X, 40. Matthaeus enim silet tam abitum Christi in Jerusalem, quam inde reditum. Porro, Joannes sic habet: «Et abiit iterum trans Jordanem in eum locum, ubi erat Joannes baptizans primum,» scilicet in Aennon juxta Salim, Joan. III, 23, ut nimirum ex hoc loco refricaret turbis memoriam testimonii, quod Joannes ibidem Christo perhibuerat, scilicet ipsum esse Messiam verumque Dei Filium. Videtur haec quaestio de dimissione uxoris tempore Christi, uti et jam, valde fuisse controversa, ac cornuta et captiosa, ideoque eam Christo proposuerunt Pharisaei, ut eum tentarent, caperent et carperent. Si enim Christus diceret non licere uxorem dimittere, in multorum divitum et carnalium, qui contrarium faciebant, invidiam incurrebat; si vero diceret id licere, suggillassent doctrinam ejus velut imperfectam et carnalem: ejus, inquam, qui perfectionis et spiritus volebat esse magister, quasi doctor e caelo missus. Sic etiamnum Aethiopes sive Abyssini crebro dimittunt uxores aliasque ducunt, imo eas habent subinde annuas vel menstruas duntaxat. Vide Damianum Goes in Ethiop.
Versus 4: Qui Respondens, Ait Eis: Non Legistis, Quia Qui Fecit Hominem ab Initio, Masculum et Feminam Fecit Eos?
4. QUI RESPONDENS, AIT EIS: NON LEGISTIS, QUIA QUI FECIT HOMINEM, AB INITIO MASCULUM ET FEMINAM FECIT EOS? — Nonnulli ex hoc loco putant Adamum a Deo creatum esse hermaphroditum, ac utrumque habuisse sexum, ut simul esset masculus et femina: sed apage has nugas. Sensus ergo est, q. d. Cum sancta Scriptura, Gen. I, 27, in aliis animalibus non dicat Deum fecisse masculum et feminam, sed in solo homine, hoc ipso significat conjugium solius hominis a Deo esse institutum, idque inter unum masculum tantum et unam feminam, puta inter Adamum et Evam, ut ille hanc dimittere et aliam ducere non posset. Ita S. Chrysostomus, Hieronymus, Theophylactus, Euthymius. Rursum ex eo quod ex uno Adamo facti sunt duo, scilicet Adam et Eva, atque ex eo quod Eva ex Adamo sit formata, ostenditur eadem monogamia, scilicet uxorem non debere separari a viro, cum ejus sit quasi pars et membrum; quia, ut ait Plato, Dial. De amore, ex viro uno et muliere una, quasi ex duabus imperfectis partibus unus perfectus fit homo. Ita S. Augustinus, lib. XIV De Civit., cap. XXII. Sicut ergo membrum, v. g. caput, non potest separari ab homine origine et formatione, matrimonium unius viri et unius feminae debet esse perpetuum et insolubile, ita ut solvi nequeat nisi per mortem, sicut in homine anima vel caput a corpore solvi nequit nisi per mortem. Unde explicans, subdit: «Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae.» Addit Plato, et ex eo S. Basilius, lib. De Virginit., post initium, hac de causa virum adeo appetere mulierem, tanquam partem a se praecisam, ut sicut magnes ad se trahit ferrum, sic femina attrahat virum.
Versus 5: Et Dixit: Propter Hoc Dimittet Homo Patrem et Matrem, et Adhaerebit Uxori Suae
5. ET DIXIT: PROPTER HOC DIMITTET HOMO PATREM ET MATREM, ET ADHAEREBIT UXORI SUAE. ET ERUNT DUO IN CARNE UNA. — «Et dixit» scilicet Deus, per os Adae, quasi prophetae, instituens matrimonium in Adamo et Eva, ejusque stabilitatem sanciens, Genes. II, 24. Vide ibi dicta. «Propter hoc,» quod scilicet mulier formata ex viro, puta Eva ex Adamo, sit caro de carne ejus, et os de ossibus ejus, uti in Genesi praecessit; «dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit,» Graece προσκολληθήσεται, id est agglutinabitur, id est intime, indivulse adhaerebit uxori suae, quasi arctissimo matrimonii glutino cum ea copulatus, ut relicta societate et saepe domo patris et matris, cohabitet uxori suae. Quare impertinens, imo ineptus est sensus Hugonis, qui sic explicat, q. d. «Dimittet homo patrem et matrem,» id est, excepto patre et matre, cum reliquis omnibus poterit quis matrimonium inire. Talis quoque est aliorum, qui sic exponunt, q. d. Plus diliget homo uxorem, quam patrem et matrem, uti dicitur Esdrae IV, 25. Hoc enim, licet subinde verum sit, huic tamen loco non convenit.
ET ERUNT DUO IN CARNE UNA. — Graece sic εἰς σάρκα μίαν, id est in unam carnem, ut scilicet sint una caro, ut explicat Christus vers. sequenti: vulgo per corporum commixtionem hoc fieri censent; purius et simpliciori Hebraismo vir et uxor sunt una caro, ut vertit Syrus, id est sunt unus homo et una persona civilis, caro enim per synecdochen notat totum hominem, q. d. Sicut ergo pars corporis, v. g. cor, vel venter, non debet separari a corpore, ita nec vir ab uxore. Hinc moraliter sequitur, quod vir et uxor se mutuo amare debeant, sicut cor et anima amat suum corpus, et corpus suum cor et animam, Ephes. V, 28. Rursum hinc sequitur una et communis utriusque corporis potestas, quod scilicet vir habeat jus in corpus uxoris quasi suum, et vice versa, uti docet Apostolus, 1 Cor. VII, 4. Plura de hoc loco dixi Genes. II, 24. Symbolice et metonymice S. Hieronymus, Beda et S. Thomas: Vir et uxor, inquiunt, sunt una caro, quia generant eumdem filium, qui una utriusque parentis communis est caro.
Versus 6: Itaque Jam Non Sunt Duo, Sed Una Caro. Quod Ergo Deus Conjunxit, Homo Non Separet
6. ITAQUE JAM NON SUNT DUO, SED UNA CARO (id est unus homo, una persona civilis, uti jam dixi): QUOD ERGO DEUS CONJUNXIT, HOMO NON SEPARET. — Pro «conjunxit,» Graece est συνέζευξε, id est conjugavit, sive in unum jugum conjunxit: unde σύζυγοι dicuntur conjuges, quia sicut duo equi ad unum jugum copulantur in curru, ut eum protrahant, sic duo conjuges copulantur ad idem jugum matrimonii, ut illud sustineant ex eoque proles procreent et educent. Duplex est hic ratio, qua Christus probat viro non licere dimittere uxorem. Prior, q. d. Dimissio uxoris et ab ea viri divortium est contra naturam, sicut contra naturam est, ut una caro et unus homo dividatur in duos; ergo id fieri non debet. Posterior, divortium hoc est contra Dei institutionem; ergo si fiat, impie fit: distrahitur enim id quod Deus conjunxit. Quis audeat temerare quod Deus sanxit? Quis audeat dividere quod Deus sociavit et conjunxit? Quis audeat opus Dei creatoris, puta unum hominem, discerpere, aut carne et membro suo truncare et mutilare? Perperam ergo Erasmus, in I Corinth. VII: Hoc, inquit, Deus conjunxit, quod recte conjungitur; hoc Deus dirimit, quod recte dirimitur: quasi possint separari conjugia male et inconsulte inita, suasore, non Deo, sed diabolo. Christus enim loquitur de natura, ac naturali et primaria matrimonii institutione, secundum quam matrimonium semel initum, quomodocumque vel cujuscumque suasu initum, est indissolubile. Hoc enim exigit natura, ut proles alia post aliam continuo ex matrimonio subnascens, commode ab utroque parente educari possit; quae educatio in homine difficilis est et lenta, duratque ad annum aetatis vigesimum et ultra: secus est in bestiis, quae statim intra paucos menses, imo hebdomadas, plane adolescunt et perficiuntur, ut educatione patris et matris amplius non indigeant, quare tunc solvitur eorum conjugium. Ratio ergo a priori, cur matrimonii insolubilitas sit juris naturae, et cur contra naturam sit fornicatio, pollutio, divortium et polygamia, est haec, quod Deus, qui est Dominus naturae, ac matrimonii et corporum nostrorum, ita primitus in Genesi et prima mundi rerumque omnium productione instituit, limitavit et sanxit, ac nobis ad copulam tantum conjugalem jus et usum corporum dedit; et si aliter iis utamur, contra voluntatem Dei, qui est summus Dominus, et contra jus ab eo datum, iis abutimur. Id ita esse liquet ex eo quod olim in lege naturae et Mosaica, Deo in jure hoc primitus a se sancito dispensante, et novum jus dante, licita fuerit polygamia et libellus repudii. Sic Osee, cap. I, jussu Dei uxorem duxit fornicariam. Sic et nunc Deus posset dare alicui uxorem tantum ad unum vel alterum actum copulae; ac consequenter facere, ut actus qui alias esset fornicatio, jam non sit fornicatio, sed usus conjugii. Vide dicta Osee, I.
Porro finis et causa, cur Deus primitus sanxerit tantam matrimonii insolubilitatem, prima fuit, ut esset major unio et amor conjugum inter se. Secunda, quia natura in homine ordinarie hoc quasi exigit, ut proles commode ab utroque parente possint educari. Haec enim educatio in homine est ardua et longa, cum interim aliae et aliae proles subnascantur, quae similiter ab utroque educandae sunt. Tertia causa fuit allegorica, ut scilicet matrimonium insolubile esset typus et figura insolubilis conjugii et unionis Verbi divini cum carne nostra, et per eam cum Ecclesia, uti docet Apostolus, Ephes. V, 32: «Sacramentum hoc magnum est, inquit, ego autem dico in Christo et Ecclesia.» Vide ibi dicta.
Versus 7: Dicunt Illi: Quid Ergo Moyses Mandavit Dare Libellum Repudii, et Dimittere?
7. DICUNT ILLI: QUID ERGO MOYSES MANDAVIT DARE LIBELLUM REPUDII, ET DIMITTERE? — Pharisaei «dicunt» et objiciunt «illi,» scilicet Christo: «Quid ergo Moyses mandavit?» Ut fortior sit objectio dicunt, «mandavit;» cum tamen, ut recte invertit Christus, vers. sequenti, Moyses hunc libellum repudii tantum permiserit. Erat tamen hic aliquod mandatum, non absolutum, sed conditionatum. Mandarat enim Moyses, ut si Judaei vellent dimittere uxores, id non facerent nisi dato libello repudii. De hoc libello, quis et qualis fuerit, ac quibus casibus et caeremoniis fuerit licitus, quisque fuerit finis et effectus, fuse dixi Deuter. XXIV, 1 et sequenti. Supple hic ex Marco, cap. X, vers. 2, Christum Pharisaeis rogantibus, an liceret uxorem dimittere, primo respondisse et dixisse: «Quid vobis hac de re praecepit Moyses? Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.» Mox Christus, ut ait hic Matthaeus, vers. 14, primam matrimonii institutionem et insolubilitatem a Deo institutam explicuit. Replicarunt Pharisaei: «Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?» Respondit Jesus, Moysen id permisisse ob duritiem cordis eorum; ab initio autem non fuisse sic. Sic ergo praeponendo verba quae habet Marcus, ac subtexendo verba quae habet Matthaeus, eumdem cum Marco conciliat.
Versus 8: Ait Illis: Quoniam Moyses ad Duritiem Cordis Vestri Permisit Vobis Dimittere Uxores Vestras
8. AIT ILLIS: QUONIAM MOYSES AD DURITIEM CORDIS VESTRI PERMISIT (ecce hic invertit τὸ «mandavit» in «permisit») VOBIS DIMITTERE UXORES VESTRAS; AB INITIO AUTEM NON FUIT SIC. — q. d. Moyses permisit dimittere uxores vobis exosas, ne eas occideretis, si eas non possetis dimittere: haec enim fuit duritia et carnalitas cordis vestri, ut malletis illas necare, quam carere voluptate novi et exoptati conjugii.
AB INITIO AUTEM NON FUIT SIC. — Quia Deus ab initio mundi inter Adamum et Evam instituit sanxitque inviolabile et insolubile conjugium. Ab initio ergo naturae recte a Deo institutae sic fuit; vitiata vero hominis natura per peccatum, hanc Dei institutionem mutavit et corrupit, ac libellum repudii et polygamiam induxit.
Versus 9: Dico Autem Vobis, Quia Quicumque Dimiserit Uxorem Suam, Nisi ob Fornicationem, et Aliam Duxerit, Moechatur
9. DICO AUTEM VOBIS, QUIA QUICUMQUE DIMISERIT UXOREM SUAM, NISI OB FORNICATIONEM, ET ALIAM DUXERIT, MOECHATUR; ET QUI DIMISSAM DUXERIT, MOECHATUR. — «Dico:» bis hoc dixit Christus: Primo, publice hoc loco Judaeis et Pharisaeis: unde hic novam hanc legem promulgavit, per quam sustulit libellum repudii, ac matrimonium ad primaevam suam institutionem et insolubilitatem revocavit. Secundo, paulo post privatim idipsum dixit et repetiit coram discipulis, Marci cap. X, 10.
«Dico,» — ergo, id est edico, et quasi novus novae legis legislator veterisque reformator sancio, ac matrimonium ad originalem suam rectitudinem et firmitatem reduco statuoque, ut qui uxorem suam dimiserit et aliam duxerit, habeatur et reipsa sit adulter.
NISI OB FORNICATIONEM, — id est nisi ob adulterium: quae enim in solutis est fornicatio, in conjugatis est adulterium, quod solvit matrimonium quoad thorum, non quoad vinculum. Adulter enim non servat fidem, quam dedit conjugi: unde a conjuge potest dimitti, juxta illud:
Frangenti fidem fides frangatur eidem.
Ex hac exceptione Graeci, teste Guidone Carmelita, tract. De Haeresibus, ac moderni haeretici colligunt et concludunt: «Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur;» ergo a contrario, qui dimiserit uxorem suam ob fornicationem, et aliam duxerit, non moechatur. Unde censent ipsi per adulterium solvi matrimonium, non tantum quoad thorum, sed etiam quoad vinculum, ita ut aliam uxorem ducere, et aliud matrimonium contrahere liceat. Ita Lutherus, Calvinus, Erasmus ac passim Lutherani, Calvinistae, Anabaptistae, atque e Catholicis, Catharinus et Cajetanus; itaque in praxi faciunt haeretici et Graeci. Verum hic est error damnatus a continua traditione Ecclesiae et a S. Paulo, Rom. VII, 1, et 1 Cor. VII, 10 et 11, ac diserte a Concilio Tridentino, sess. 24, can. 6 et 7. Ad argumentum ergo a contrario petitum, respondet Paulus Burgensis hic, Additione II ad Lyranum (quem sequitur noster Ribera in Malachia II, num. 36), admittendo sequelam; sed addit Christum loqui duntaxat de lege veteri, in qua, ob fornicationem, licitum erat dare libellum repudii, per quem matrimonium solvebatur, ut liceret aliam uxorem ducere: sed huic responsioni obstat quod Christus hic aeque ac Matthaei V, diserte sua dicta, id est legem Evangelicam opponit Moysi et legi veteri, imo libellum repudii quem Moyses praemiserat, aufert, vers. 8 et 9: «Moyses, inquit, ad duritiem cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras, etc. Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur.» Ecce hic clare Christus Moysis permissioni in libello repudii opponit suum dictum suamque sanctionem, qua libellum hunc revocat, illoque utentem damnat adulterii.
Dico ergo primo: Melius S. Augustinus, lib. I De Adult. conjug., cap. IX, primo, τὸ «nisi» accepit negative, ut τὸ «nisi ob fornicationem» idem sit, quod extra causam fornicationis. Favent Graeca et Syrus, quae habent: Non adulteram; quasi Christus tantum velit affirmare uxorem fidam et castam non posse dimitti; de infida vero, id est incesta et adultera, nil velit dicere, ad vitandam invidiam Pharisaeorum et populi, cui illo tempore licita et usitata erant adulterorum repudia et novae cum aliis nuptiae.
Secundo, τὸ «nisi» accipi potest proprie exceptive, sed tunc non ad id quod sequitur, «et aliam duxerit,» sed tantum ad id quod praecessit. «Quicumque dimiserit uxorem suam,» referendum est, ut ab illo duntaxat excipiat casum fornicationis, q. d. Quicumque dimiserit uxorem, quod non licet, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, hic moechatur. Favet Aethiopic., qui vertit: Quicumque aliam ob causam, quam ob fornicationem, dimiserit uxorem et aliam duxerit, moechus est. Et Persicus: Omnis, qui dimittit uxorem suam, et non propter adulterium, et aliam ducit, moechus est.
Tertio, planissime et aptissime cum Theophylacto et S. Augustino, lib. Contra Adimantum, cap. III, hanc exceptionem ad utrumque referas, tam ad id quod sequitur, quam ad id quod praecessit, q. d. Quicumque dimiserit uxorem, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur; moechatur, inquam, tum dimittendo uxorem, tum aliam ducendo, hoc est, bis moechatur: Christus enim utrumque respondet, quia utrumque quaesierant Pharisaei, et utrumque est verum. Nam etiamsi vir solum dimittat uxorem castam et innoxiam, nec aliam ducat, moechatur, tum quia violat jus matrimonii et uxoris suae, quod est quoddam moechari, moechia enim significat vitium directe repugnans matrimonio, quale est dimissio uxoris insontis; tum quia «moechatur,» id est facit eam moechari, uti explicat Christus, Matthaei cap. V, 32. Verba enim Hebraea conjugationis Qal saepe per Hiphil, id est activa simpliciter per duplicem actionem exponenda sunt, uti norunt Hebraice periti. Unde tantum a contrario sic inferas: «Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur;» ergo qui dimittit uxorem ob fornicationem, et aliam ducit, non moechatur quidem dimittendo fornicariam, moechatur tamen aliam ducendo. Simile est, si dicas: qui jejunium violat sine dispensatione, et se inebriat, hic peccat. Ergo qui non jejunat cum dispensatione non peccat, sed inebriando se peccat. Similis phrasis est Matthaei cap. V, 19, ut ibi dixi.
Dico secundo: Christus concedit hic viro divortium, quoad thorum, ob fornicationem uxoris, non autem matrimonii solutionem, ita ut ei liceat aliam ducere; patet id primo, quia Marcus et Lucas generalem omnino habent sententiam (illaque vera esse debet), et hanc exceptionem omittunt: sic enim habet Lucas, cap. XVI, 18: «Omnis, qui dimittit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam;» facit enim ei gravem injuriam, quia fidem ei datam violat.
Dices: Cur ergo hanc exceptionem addit Matthaeus? Respondeo: Quia Pharisaei duas quaestiones tacite proposuerant Christo: Prima erat, an quacumque ex causa liceret uxorem dimittere? Secunda, an dimissa uxore, per libellum repudii solutum esset matrimonium, et posset aliud iniri? ideo enim dimittebant suam, ut ducerent aliam. Christus ergo utrique quaestioni respondit, idque, ut videtur, duabus propositionibus. Prima: Quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, moechatur. Secunda: Quicumque aliam duxerit, moechatur: sustulit enim cum libello repudii etiam polygamiam, sive pluralitatem uxorum olim licitam. Itaque hic repetendum est τὸ «quicumque,» hoc modo: Quicumque dimiserit uxorem, nisi ob fornicationem, et quicumque aliam duxerit, moechatur; Matthaeus ergo hic, ut et alibi, brevitati studens, subintelligit τὸ «quicumque,» et utramque Christi responsionem in unam sententiam conflat; voluit enim utramque presse et concise una propositione complecti; unde hic verum est illud: Dum brevis esse laboro, obscurus fio. Simile ostendi, cap. IX, 18.
Probatur idipsum secundo, ex praecedentibus, ubi Christus absolute ex natura et prima institutione matrimonii, quam non tollit fornicatio, probavit matrimonium plane esse insolubile. Tertio, quia in sequenti casu haec exceptio intelligi nequit, ut dicatur: «Et qui dimissam, nisi ob fornicationem, duxerit, moechatur.» Sic enim melioris conditionis esset dimissa ob fornicationem, utpote libera et potens aliud matrimonium inire, quam dimissa citra culpam suam; cum haec non possit alium maritum ducere. Quarto, quia ita explicat Paulus, I Cor. VII, 10 et 11, ac Patres passim: S. Hieronymus, Chrysostomus, Beda hic, S. Augustinus, libris duobus De Adulterinis Conjugiis, quos hac de causa scripsit; Innocentius I, epist. ad Exuper.; Concilium Milevitan., can. 17; Foro Juliense, can. 10; Nannetense, can. 10; Florentinum in Instruc. Armen., et Tridentinum, sess. 14, can. 6. Imo Origenes hic, tract. 7, acriter perstringit nonnullos sui aevi episcopos, tanquam indoctos, quod cum Tertulliano, lib. IV Contra Marc., et Ambrosiastro, in I Corint., concedebant uxoribus secundas nuptias ob virorum adulteria, dicentes conjugi insonti licere conjugem sontem et adulteratam dimittere, ac alteri copulari. Idem habetur in Concilio Eliberitano, sess. 31, Quaest. 1, cap. Si qua mulier, et in Concilio Aureliano I, X. Sed haec Conciliorum decreta aut apocrypha sunt, aut mutile et imperfecte citantur a Gratiano. Aliter respondet Maldonatus, scilicet Concilia haec permittere conjugi insonti secundas nuptias post mortem uxoris adulterae; uxori vero in poenam adulterii non permittere secundas nuptias post mortem viri. Verum cap. Si qua mulier expresse agit de uxore adhuc vivente. Vide Thomam Sanchez, lib. X De Divortio, disp. II et sequent. Reliqua huc pertinentia audivimus cap. V, 32, ubi ea explicui.
Versus 10: Dicunt Ei Discipuli: Si Ita Est Causa Hominis cum Uxore, Non Expedit Nubere
10. DICUNT EI DISCIPULI: SI ITA EST CAUSA HOMINIS (viri) CUM UXORE, NON EXPEDIT NUBERE. — «Causa,» id est res et negotium, ut vertit Syrus, q. d. Si ita se res habet conjugum, si tanta est conjugii insolubilitas, si tam arcte vir alligatus est uxori, ut nulla nisi fornicationis causa possit eam dimittere, sed cum ea, licet odiosa, rixosa, deformi, spurca, etc., debeat vivere et assidue conversari usque ad mortem, «non expedit nubere,» id est uxorem ducere, ut vertit Syrus. Graecum enim γαμῆσαι, tam viris, quam mulieribus competit. Forte Noster vertens nubere allusit ad servitutem et subjectionem, qua vir astringitur mulieri, ac non raro, si velit habere pacem, debet ei quasi se subdere, atque patienter ferre ejus ineptias, querelas, jurgia, rixas, etc. Unde Comicus ait:
Uxori nubere nolo meae.
Causam dat S. Chrysostomus: «Levius enim est, inquit, contra concupiscentiam praeliari, et contra seipsum, quam contra mulierem malam.» Viderunt idipsum Gentiles. Unde Cato: «Mulier, ait, est malum necessarium,» et vere infidelibus malum hoc fuit necessarium; fidelibus vero est liberum et voluntarium, quia hi per Christi gratiam possunt colere virginitatem et caelibatum, qui infidelibus, Christi fide et gratia destitutis, datum his qui petunt ut oportet.» Theophylactus: «Hoc loco, ait, datum est, valet, quibus cooperatur Deus. Illis autem datum est, qui petunt: petite enim, inquit,» etc. Auctor Operis Imperfecti: «Quod autem dicit: Quibus datum est, non hoc significat, quoniam quibusdam datur, quibusdam non datur; sed illud ostendit, quia nisi auxilium gratiae acceperimus, nihil ex nobis valemus. Quoniam autem volentibus gratia non denegatur, in Evangelio Dominus dicit: Petite,» etc. S. Chrysostomus: «Sed si electionis opus est id, inquies, quomodo incipiens statim dixit: Non omnes capiunt, sed quibus datum est? Ut singulare id esse certamen perdiscas, non ut sorte datam necessitatem suspiceris. His enim datum est, qui sponte id eligunt: quod ideo dixit, ut ostenderet superiori nobis auxilio esse opus (quod quidem omnibus illud expetentibus paratum est), si volumus in hac lucta superiores evadere.» Addit S. Chrysostomus, licet aliqui a continentia excidant, non debemus in proposito castitatis fieri pigriores: sicut milites, qui in pugna cadunt, non exanimant ceteros, sed potius ad fortius pugnandum acuunt et accendunt. Denique idem Chrysostomus considerationem suggerit, per quam caelibatus cuique non tantum possibilis, sed et facilis ostenditur: «Cogita tecum, inquit, si aut a natura eunuchus esses, aut injuria hominum effectus, quid faceres, cum et hujusmodi voluptate careres et nullam carendo mercedem consequereris? Gratias igitur Deo agas, quia magna praemia rutilantesque coronas accipies, si ita vives, quemadmodum sine aliquo illi praemio: imo vero multo facilius, tutius atque jucundius, tum quia spe retributionis roboraris, tum quia conscientia virtutis gaudes et ad haec non ita ingentibus cupiditatis fluctibus jactaris. Non enim sic amputatio membri, quemadmodum rationis frenum, imo vero sola ratio hujusmodi fluctus comprimit. Non enim a cerebro, aut a lumbis illum inquietissimum aestum proficisci dixerim, sed a lascivia mentis et cogitationis neglectu.» Porro, Auctor lib. De Castitate, qui falso S. Sixto Pontifici inscribitur (fuit enim Auctor hic Pelagianus), τὸ «datum» refert non ad castitatem, sed ad verbum, q. d. Non omnes capiunt verba mea, sed ii quibus datum est audire me ea explicantem; nam castitas, inquit, non est donum Dei, sed virtus proprii arbitrii et voluntatis. Si enim esset donum Dei, fatalis esset castitas iis quibus hoc donum Deus dat, aliis vero impossibilis. Rursum quomodo castitate meremur regnum caelorum, si esset donum Dei, et non electio liberi arbitrii? Ita hic Pelagianus, sed imperite. «Verbum» hoc non est aliud quam consilium castitatis, ut patet intuenti. Castitatem esse donum Dei, patet I Corinth. VII, 7, et Sapient. VIII, 21. Vide S. Augustinum, lib. VI Confess., cap. XI, cujus celebre est illud: «Domine, da quod jubes, et jube quod vis. Jubes continentiam, da continentiam.»
Versus 12: Sunt Enim Eunuchi, Qui de Matris Utero Sic Nati Sunt; et Sunt Eunuchi, Qui Seipsos Castraverunt Propter Regnum Caelorum
12. SUNT ENIM EUNUCHI, QUI DE MATRIS UTERO SIC NATI SUNT; ET SUNT EUNUCHI, QUI FACTI SUNT AB HOMINIBUS; ET SUNT EUNUCHI, QUI SEIPSOS CASTRAVERUNT PROPTER REGNUM COELORUM. QUI POTEST CAPERE, CAPIAT. — Qui cum possint esse viri, propter Christum fiunt eunuchi, ait S. Hieronymus. Triplices hic eunuchos, id est castratos et impotentes ad generandum, assignat Christus, scilicet primo, qui a natura sunt tales; secundo, qui ab arte, qui scilicet sunt exsecti, ut custodiant reginas et matronas nobiles a stupro; tertio, qui «seipsos castraverunt propter regnum caelorum.» Alludit Christus ad Isai. LVI, 3, ubi eunuchos hos sub Christo futuros praedicit, eisque promittit nomen melius a filiis et filiabus, nomen, inquam, sempiternum. Vide ibi dicta.
CASTRAVERUNT. — Haec vox duo significat: Primo, nostri arbitrii esse cum Dei gratia nos castrare, id est castos et caelibes efficere, idque perpetuo voto firmare et servare. Hoc enim significat vox «eunuchi,» et vox «castraverunt,» scilicet impotentiam moralem ad generandum, alioqui enim dixisset: Sunt qui se castrant, vel castrare nituntur; jam dicit, «castraverunt,» id est potentiam sibi abstulerunt, seque quasi exsecuerunt et inhabiles ad generandum effecerunt, scilicet per votum continentiae. Ita S. Epiphanius, haeresi 58; S. Fulgentius, lib. De fide ad Petrum, cap. III; S. Augustinus, lib. De Sancta Virgin., cap. XXX. Secundo, τὸ «castraverunt» significat continentiam hanc in continente non fieri sine ingenti carnis lucta et dolore, perinde ac si ei genitalia exsecarentur. Ita Nazianzenus, orat. 31. Porro, Origenes hoc ad litteram accepit. Unde reipsa castitatis amore ipse seipsum castravit et membrum exsecuit, sed perperam; tum quia non licet se castrando mutilare; tum quia libido castratione non restinguitur, sed acuitur. Audi Chrysostomum: «Cum autem dicit, qui se castraverunt, non membrorum dicit abscissionem, sed malarum cogitationum interemptionem; maledictioni enim obnoxius est, qui membrum abscindit, etc., neque concupiscentia mansuetior ita fit, sed molestior.» Eunuchi enim peccant cogitatione et desiderio libidinis, dolentque se illam non posse experiri et explere. Vide dicta Eccli. XX, 2, et XXXIX, 21.
PROPTER REGNUM COELORUM, — per virtutem continentiae promerendum. Ita Origenes, Hilarius, Chrysostomus, Euthymius hic et S. Augustinus, De S. Virgin., cap. XXIII. Perperam ergo haeretici sic exponunt, «propter regnum caelorum,» scilicet praedicandum, q. d. Sunt eunuchi, qui se castrant, id est continent ab uxore, ut expeditiores sint ad praedicandum Evangelium, aut ut careant molestiis quas parit res uxoria: non enim solum hisce de causis laudanda et optanda est continentia, sed etiam praecise in se, quia ipsa ingens est virtus, suique victoria, qua homo vincit libidinem, mentemque attollit ad caelestia meditanda et prosequenda: quare ipsa ex hominibus facit Angelos. Vide S. Augustinum, S. Basilium, S. Chrysostomum et alios, qui de Virginitate scripserunt, ubi miris eam encomiis celebrant.
QUI POTEST CAPERE, CAPIAT. — Arabicus: Qui potest portare, portet. Nota hic consilium Evangelicum caelibatus a Christo promulgatum et omnibus propositum, imo consultum, sed non praeceptum. Haec enim verba: «qui potest capere, capiat,» sunt hortantis et animantis ad caelibatum, ait S. Hieronymus et Chrysostomus, ac proinde significant illum a Christo consuli, ideoque eumdem esse in nostro arbitrio et potestate, si gratiam Dei invocare illique strenue cooperari velimus. Nec obstat quod dicit, «qui potest;» hoc enim significat duntaxat caelibatum esse rem arduam, q. d. Qui vult sibi vim inferre, qui vult libidini generose resistere, qui vult ad arduum continentiae culmen conscendere, ille eamdem amplectatur, «capiat» et capessat. Sic adolescens, nolens ducere quamdam sibi displicentem, apud Comicum ait: «Non possum, mater,» id est nolo eam ducere, hoc enim mihi valde difficile est, ideoque quasi impossibile: omnes ergo fideles habent potentiam non proximam, sed remotam ad continendum. Ita Patres citati vers. 11. Audi unum ex omnibus et pro omnibus S. Chrysostomum: «Ideo non omnes capere possunt, quia non omnes volunt; palma proposita est: qui concupiscit gloriam, non cogitat de labore. Nemo vinceret, si omnes timerent periculum.» Audi et S. Hieronymum, lib. I Contra Jovin.: «Proponit agonotheta praemium, invitat ad cursum, tenet in manu virginitatis bravium, ostendit purissimum fontem et clamat: Qui sitit, veniat ad me et bibat; qui potest capere, capiat.» Hinc liquet, quam carnalis et bruta sit Calvini expositio, quae talis est, q. d. Vos, o Apostoli, censetis bonum esse sine uxore vivere, sed ego prohibeo, ne quis ita facere conetur, nisi certus sit se id facere posse, id est sine uxore vivere. Christus enim non prohibet, sed hortatur ad caelibatum; nec quis de eo certus esse potest, nisi aut revelationem a Deo habeat, quod est paucissimorum, vel suam constantiam continendo experiatur et probet: prius ergo continentiam experiri quis debet, antequam de ea certus sit; quomodo ergo prius de ea certus esse debet, antequam eam experiatur? ut vult Calvinus. Pejus Lutherus docuit tam impossibile esse homini carere uxore, quam cibo et potu; nimirum ipsis et haereticis, hoc est impossibile, at non orthodoxis, Christi fide et gratia roboratis.
Versus 13: Tunc Oblati Sunt Ei Parvuli, ut Manus Eis Imponeret, et Oraret
13. TUNC OBLATI SUNT EI PARVULI, UT MANUS EIS IMPONERET, ET ORARET. DISCIPULI AUTEM INCREPABANT EOS; — quod Christum rebus majoribus, puta viris docendis adeo occupatum, ad parvulos, rationis usu carentes, avocarent, quasi vile et indignum Christo tanto Propheta esset cum pueris agere. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Jansenius, Maldonatus et alii. «Parvuli,» Graece παιδία, id est pueruli. Lucas, XVIII, 15, habet βρέφη, id est infantes; infantia autem durat usque ad septennium.
Moraliter: discant hic principes a Christo, qui est «Rex regum et Dominus dominantium,» omnibus etiam pauperibus, feminis, pueris ad se facilem dare aditum, eorumque preces et vota benigne audire et exaudire. Hoc fecere prae aliis e Romanis Imperatoribus, licet Gentilibus: Primo, Adrianus, de quo Spartianus: «In colloquiis, inquit, etiam humillimorum civilissimus fuit, detestans eos qui hanc voluptatem humanitatis, quasi servantes fastigium principis, sibi inviderent.» Secundo, Titus Vespasianus cujus, teste Suetonio, haec erat vox: «Non oportere quemquam a sermone Principis tristem discedere;» et quo die nulli benefecerat, gemens aiebat: «Diem perdidi.» Tertio, Trajanus, de quo Plinius in Panegyr.: «Non tu, inquit, civium amplexus ad pedes tuos deprimis, nec osculum manu reddis: haeret lateri tuo quisquis accessit, finemque sermoni suus cuique pudor, non tua superbia facit.» Et paulo inferius: «Nulla in audiendo difficultas, nulla in respondendo mora; audiuntur statim, dimittuntur statim.» Et de eodem Eutropius: «Culpantibus, ait, amicis quod nimis circa omnes comis esset, respondit: Talem debere Imperatorem esse privatis, quales esse sibi Imperatores privatus optasset.» Quarto, Alexander Severus, de quo Lampridius: «Moderationis, inquit, tantae fuit, ut nemo unquam ab ejus latere submoveretur: ita se omnibus blandum affabilemque praebebat, ut amicos non solum primi et secundi loci, sed etiam inferioris aegrotantes inviseret.» Denique, e Christianis Theodosius Senior Imperator: «Creber egressu, ait Pacatus in ejus Panegyr., expectantibus populis te fateris, nec videri modo patiens, sed facilis adiri: e proximo accipis vota omnia tuorum.»
UT MANUS EIS IMPONERET. — Ut manuum impositione eis benediceret, ac benedicendo divinam gratiam eis imprecaretur et imploraret; itaque pro eis oraret, ut in viros sapientes et sanctos adolescerent. Hanc priscam Hebraeorum fuisse consuetudinem, colligitur ex Gen. XLVIII, 14, ubi Jacob, cancellatis in formam crucis manibus, benedixit Ephraim et Manasse, parvulis Josephi filiis. Et ex Eccli. III, 11, ubi ait: «Benedictio patris firmat domos filiorum, maledictio autem matris eradicat fundamenta.» Vide ibi dicta. A Christo mos hic derivatus est ad Christianos, ut laici, maxime pueri, a senioribus et sacerdotibus petant et obtineant benedictionem etiam extra Ecclesiam, uti fit in Belgio, ubi pueri certatim ad sacerdotes et viros religiosos transeuntes accurrunt, ab eisque petunt cruce se signari et benedici: itaque facere docentur a Catechistis, aeque ac a parentibus; quam consuetudinem laudat hic Auctor Imperfecti. Addit Remigius hanc consuetudinem apud Judaeos fuisse ante Christum. Magnus ille Thomas Morus, Angliae decus et martyr, existens regni Cancellarius, publice a patre sene postulavit benedictionem, teste Stapletonio in ejus Vita. Porro, hanc caeremoniam impositionis manuum, exemplo Christi usurpat Ecclesia in Baptismo, Ordine, Poenitentia, et quandocumque haeretici in Ecclesiam recipiuntur: est enim ipsa quasi imprecatio et collatio Spiritus Sancti.
Versus 14: Jesus Vero Ait Eis: Sinite Parvulos, et Nolite Eos Prohibere ad Me Venire; Talium Est Enim Regnum Caelorum
14. JESUS VERO AIT EIS: SINITE PARVULOS, ET NOLITE EOS PROHIBERE AD ME VENIRE: TALIUM EST ENIM REGNUM COELORUM. — Causam cur Christus adeo amet parvulos, quinque naturales eorum dotes assignat hic Victor Antiochenus, scribens in cap. X Marci, 13: «Est enim parvuli, ait, anima candida, et ab omnibus vitiosis affectibus libera: quandoquidem puerulus tristia passus, aut injuria a quopiam affectus, neque injuriarum reminiscitur, neque vindictam meditatur: verum quasi nihil incommodi tulerit, ad eum qui laeserat tanquam ad amicum ultro accedit. Pari modo, licet graviter a matre caedatur, accurrit nihilosecius prae ceteris ad ipsam, unamque illam aliis omnibus mulieribus potiorem ducit. Et si reginam diademate redimitam ostenderis, non anteponit eam matri quantumlibet vilibus pannis indutae, avetque magis illam videre pannis obsitam, quam reginam splendido corporis cultu ornatam. Ad haec nihil prorsus plus exigit, quam naturae necessitas deposcit. Quare ut primum mammarum succu sese explevit, statim materna ubera deserit. Praeterea de earum rerum jactura, quas nos maximi facere consuevimus, ut sunt pecuniae, gemmae aliaque ejusmodi, nihil prorsus movetur aut contristatur. Denique non stupet, nec rapitur ob corporum venustatem, ut ceteri mortalium solent. Propter haec ergo Dominus dixit: Talium est regnum caelorum: nempe per hoc nos admonens, ut studio certaque voluntatis electione talia faciamus, talemque affectum induamus, qualem ipsi ex naturae suae qualitate induti sunt.»
Sic Christus S. Edmundum, Cantuarensem postea episcopum; S. Nicolaum, S. Catharinam Senensem et alios eminentes sanctos a puero sibi selegit, et benedixit. Gelasius, puer Placentinus, cum S. Opilium fraterculum suum in cubiculo orantem invenisset, Angelorum multitudinem cum eo colloquentem propriis oculis vidit, vocemque audivit: «Sinite parvulos venire ad me: talium enim est regnum caelorum.» Cum autem aetate cresceret, vitae quoque sanctitate crescebat, ac tanquam oliva fructifera in domo Domini, uberes bonorum operum fructus proferebat: sicque tenera adhuc aetate migravit ad Christum. Ita habet officium Ecclesiae Placentinae Romae approbatum, et ex eo Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiae, ad diem 4 februarii.
S. Babylas, Patriarcha Antiochenus et martyr illustris sub Numeriano Imperatore, ab eo ad mortem damnatus, tres pueros, quos in fide et pietate educarat, voluit ante se capite plecti, ne a quopiam seducerentur, sed eos Christo offerens velut innocentes victimas, aiebat: «Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum et portentum,» uti habetur in Vita sancti Artemii apud Surium. Vide dicta Isaiae VIII, 18, et Hebr. II, 14. Plura exempla amoris et curae Christi ac B. Virginis erga parvulos, censet noster Philippus Berlemontius in Paradiso puerorum.
Moraliter: disce hic quanta cura pueri educandi sint, docendi et catechizandi, ut puri permaneant. Nam
Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
Testa diu.
Fecit hoc studiose Joannes Gerson, existens Cancellarius Parisiensis, qui et librum hac de re conscripsit, ex quo nonnulla navi, Galat. VI. Vide Petrum Ribadeneiram in Vita S. Ignatii, lib. III, cap. XXIV, ubi multas et graves affert causas et utilitates, ob quas Societas Jesu complexa sit scholas et instructionem puerorum. Imo S. Basilius idipsum faciendum esse ex hisce Christi verbis probat. Nam in Regulis brevior. disp., interrog. 292, quaerit: «An conveniat, ut inter fratres magister sit puerorum secularium?» ac respondet affirmative: «Servetur, inquit, quod praeceptum est a Domino, qui dixit: Sinite parvulos venire ad me: talium est enim regnum caelorum.» Parvuli enim in viros et cives evadunt, et quod didicerunt pueri, hoc retinent grandaevi. Parvuli ergo sunt seminarium Ecclesiae et reipublicae.
TALIUM (Syrus, eorum qui sunt sicut isti) ENIM EST REGNUM COELORUM. — «Talium,» scilicet qui parvulis humilitate, simplicitate, candore, innocentia sunt similes, uti jam dixi ex Victore Antiocheno. Unde Lucas addit: «Quicumque non acceperit regnum Dei ut puer, non potest intrare in illud.» Ita Origenes, S. Hieronymus, Theophylactus et Euthymius. Sensus est, q. d. Christus: mea dignitate non est indignum pueris benedicere, quia per benedictionem meam apti fiunt regno caelorum, cum vos, o Judaei adulti, qui toties me docentem audistis, ob superbiam aliaque vitia in quibus occalluistis, ad illud adhuc sitis inepti. Quare ut apti fiatis, parvulos hosce vobis imitandos statuo. Omnis enim animi volentis se praeparare ad regnum caelorum Christi gratia obtinendum, exemplum et idea est puerilis simplicitas. Audi S. Ambrosium, lib. VIII in cap. XVIII Luc.: «Aetas haec, inquit, infirma est viribus, invalida ingenio, immatura consilio. Non igitur pueritia, sed aemula puerilis simplicitatis bonitas designatur.» Et mox symbolice: «Quis ergo puer imitandus est Apostolis Christi? Ille de quo Isaias dicit: Puer natus est nobis, filius datus est nobis. Ipse enim tibi puer dicit: Tolle crucem tuam, et sequere me. Et ut agnoscas puerum: cum malediceretur, non maledixit; cum percuteretur, non repercussit: haec est enim perfecta virtus. Itaque et in pueritia est venerabilis morum senectus, et in senectute innocens pueritia.» Hinc patet perperam Anabaptistas arcere parvulos a baptismo, ac consequenter a Christo et regno caelorum, eo quod parvuli non utantur ratione, nec possint credere: licet enim actu non credant, habitu tamen credunt, quia in baptismo infunditur eis habitus fidei, gratiae et charitatis; credunt quoque actu in fide Ecclesiae, id est parentum et fidelium Ecclesiae qui crebro actus fidei eliciunt pro se et suis omnibus.
Versus 15: Et cum Imposuisset Eis Manus, Abiit Inde
15. ET CUM IMPOSUISSET EIS MANUS, ABIIT INDE. — Manus Christi erant vivificae et salvificae. Unde Lucas, cap. IV, 40, ait: «At ille singulis (infirmis et aegris) manus imponens, curabat eos.» Ratio est, quia manus est organum organorum: quare divinitas Christi per manus divinam suam vim et gratiam exerebat in eos quos tangebat, salutem eis corporis animique dans, vel in circumcisione aliasve datam adaugens, ac occulta sua virtute eos sanctificans, Deoque offerens et quasi consecrans. Unde non est dubium, hos parvulos a Christo benedictos evasisse in viros sapientes et sanctos, qui deinde Ecclesias erexerunt et fidem Christi propagarunt. Ita Franciscus Lucas.
Versus 16: Et Ecce Unus Accedens, Ait Illi: Magister Bone, Quid Boni Faciam, ut Habeam Vitam Aeternam?
16. ET ECCE UNUS ACCEDENS, AIT ILLI: MAGISTER BONE, QUID BONI FACIAM, UT HABEAM VITAM AETERNAM? — «Unus;» S. Hieronymus putat fuisse legisperitum de quo Lucas, X, 25; ideoque tentandi animo ad Christum accessisse. Melius S. Chrysostomus censet hunc alium esse ab illo Lucae, qui candido corde, ut pueris se similem redderet, juxta Christi praeceptum, ab eo animo sincero petiit, qua ratione vitam aeternam parvulis eorumque similibus paulo ante a Christo promissam, consequi posset; unde hic est ille cujus meminit Lucas, XVIII, 18. Id ita esse patet utrumque conferenti. Idipsum magis patebit ex sequentibus, praesertim ex vers. 22, ubi dicitur quod audita Christi doctrina de perfectione: «Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus,» abierit tristis, eo quod esset dives; quod signum est eum sincero salutis suae animo et studio haec postulavisse a Christo.
MAGISTER BONE. — Est haec simplex salutandi et compellandi phrasis Hebraeorum, qua benevolentiam doctoris et prophetae captant, q. d. Rabbi, scio te esse bonum, tum virum, tum doctorem, tum prophetam, qui me et alios optime doceas ea, quae vere bona sunt et ad beatitudinem ducunt. Dic ergo mihi quid boni prae ceteris faciam, ut summum bonum in caelo consequar? Ludit enim in voce «bonum.»
Versus 17: Qui Dixit Ei: Quid Me Interrogas de Bono? Unus Est Bonus, Deus. Si Autem Vis ad Vitam Ingredi, Serva Mandata
17. QUI DIXIT EI: QUID ME INTERROGAS DE BONO? — Legit Interpres: Τί με ἐρωτᾷς περὶ ἀγαθοῦ, sic quoque legunt S. Augustinus et S. Hieronymus in Comment.; jam vero legunt: Τί με λέγεις ἀγαθόν, id est quid me dicis, vel vocas bonum? Utramque lectionem ponit Origenes. Causam subdit, dicens:
UNUS EST BONUS, DEUS, — scilicet natura sua et per essentiam. Retorquet Christus humiliter laudem et bonitatem suam in Deum, ut nos idem doceat facere: quia hic interrogans non habebat plenam de Christo fidem, nec credebat eum esse Deum. Ad hanc ergo fidem eum quasi objurgando attollere et exstimulare voluit Christus, q. d. Si me vocas bonum, crede me esse Deum; nemo enim per se bonus, nisi Deus. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Euthymius.
Porro, Deus solus per essentiam est bonus, quia sicut ipse solus verum, solidum et plenum habet esse (unde ipse ait, Exodi III: «Ego sum qui sum,» q. d. Vos ergo, o angeli et homines, non estis, si mecum comparemini, quia meum esse tantum et tam plenum est, vestrum vero tam exile et diminutum, ut mei respectu potius non esse quam esse videamini), ita pariter solus Deus est bonus, sapiens, potens, justus; quia ab eo omnes angeli et homines participant guttam, vel potius umbram quamdam bonitatis, sapientiae, potentiae, justitiae. Vide dicta Amos VI, 13, et Exodi III, 14.
Porro, bonum idem est quod perfectum, et bonitas ejus rei est perfectio. Deum autem perfectum esse pluribus probat S. Dionysius, De Divin. Nomin., cap. XIII. In Deo enim est immensa perfectio tam naturae quam sapientiae, potentiae, sanctitatis et virtutis. Est ergo in eo summa bonitas, tum naturalis, tum moralis, tum supernaturalis. Quocirca ipse est fons omnis bonitatis, in qua omnia creaturarum bona sunt collecta, et infinities meliora quam sint in creaturis. Quare in Deo eminenter est auri decor, gemmarum splendor, deliciarum sapor, musicae harmonia, hortorum amoenitas, et quidquid in creaturis est pulchrum, amabile, jucundum, deliciosum. Hinc a Deo mel haurit suam dulcedinem, sol suos radios, stellae suum lumen, caeli suum decus, angeli suam scientiam, homines suam virtutem, animalia suum sensum, plantae suam vitam, cetera omnia quidquid habent boni, imo totum suum esse a Dei bonitate et essentia, velut guttam e pelago emendicant. In Deo igitur est omne bonum, idque in perfectissimo et immenso gradu; in Deo est omnis amoris illicium, omnis desiderii consummatio, omnis appetitus satietas: cur ergo, o miser homo, per exilia haec bona creata vagaris, ideoque non satiaris? Quaere bonum in quo omne bonum, ama et ambi Deum; hic solus tuam sitim et appetitum plane et plene exsatiabit, tum in hac vita per gratiam, tum magis in futura per gloriam, imo per seipsum; in caelo enim Deus seipsum quasi summum bonum Beatis videndum, gustandum et fruendum exhibet.
SI AUTEM VIS AD VITAM INGREDI, SERVA MANDATA. — Calvinus stolide aeque ac impie censet Christum hic per ironiam irridere adolescentem, suis legalibus operibus confisum: nec enim viam in caelum esse observationem mandatorum, utpote homini impossibilem, sed fidem. Quot hic sunt verba, totidem errores sunt et haereses, imo blasphemiae, quae Christi sensui et sententiae ex diametro adversantur, eamque funditus subvertunt. Unde liquet Calvinum agi spiritu non Christi, sed Antichristi. Vide nostros Maldonatum et Adamum Contzen, qui ex professo in Evangelia commentantur ut Calvinum et Novantes confutent: nos ad alia Orthodoxis utiliora pergamus. Docet ergo hic Christus, non solam fidem justificare et salvare, sed et opera bona requiri, quibus legem implendo, mereamur bravium aeternae vitae et gloriae, legem implentibus a Deo promissum. Instat Calvinus: Saltem Christus per mandata Dei hic excludit praecepta et traditiones Ecclesiae, puta Pontificum et Praelatorum. Respondeo ea contineri quarto Dei mandato: «Honora patrem et matrem,» scilicet tam spiritalem, uti sunt Pontifices et Praelati, quam carnalem.
Versus 18: Dixit Illi: Quae? Jesus Autem Dixit: Non Homicidium Facies; Non Adulterabis
18. DICIT ILLI: QUAE? JESUS AUTEM DIXIT: NON HOMICIDIUM FACIES, NON ADULTERABIS, NON FALSUM TESTIMONIUM DICES: 19. HONORA PATREM TUUM ET MATREM TUAM, ET DILIGES PROXIMUM TUUM SICUT TE IPSUM. — Syrus, sicut animam tuam. Haec mandata exposui Deuteron. cap. V, vers. 6 et seq. Porro, Christus proponit hic duntaxat praecepta secundae tabulae proximum spectantia, quia in illis includuntur praecepta primae tabulae Deum concernentia. Nam amor Dei producit amorem proximi, hunc enim amamus propter Deum: quare amor proximi manat ex amore Dei. Rursum difficilius est amare proximum quam Deum. Quis enim non amet Deum praesertim religiosus, qualis erat hic juvenis?
Versus 20: Dicit Illi Adolescens: Omnia Haec Custodivi a Juventute Mea; Quid Adhuc Mihi Deest?
20. DICIT ILLI ADOLESCENS: OMNIA HAEC CUSTODIVI A JUVENTUTE MEA (Syrus et Arabicus, a pueritia mea; q. d. A puero in lege Dei educatus et gratia Dei praeventus, servavi studiose omnia praecepta Dei; rarum hoc est juventutis exemplum): QUID ADHUC MIHI DEEST? — (Syrus, in quo defectuosus sum) boni et bonitatis? ut in ea perficiar et «habeam vitam aeternam,» (uti petiit vers. 16) non quomodocumque, uti habent omnes qui servant praecepta, sed secure et certo ac in magno, imo in primo perfectoque felicitatis et gloriae gradu. Tu enim, o Christe, quasi caelestis virtutis magister, videris illius altiorem prae nostris Scribis tradere semitam et doctrinam: dic ergo mihi quaenam illa sit; ego enim salutis et perfectionis avidus, cupio illam capessere. Porro, S. Hieronymus censet juvenem adolescentem hic esse mentitum: Si enim, inquit, dilexisset proximum suum sicut seipsum, omnia sua vendidisset et dedisset pauperibus. Verum haec ratio non plane convincit; quia diligere proximum sicut seipsum, est praecepti; sed dare omnia sua pauperibus, est consilii. Unde Christus, ait Marcus, intuitus eum dilexit, et consilium hoc de dando sua pauperibus, ut eum ad perfectionem subveheret, suggessit.
Versus 21: Ait Illi Jesus: Si Vis Perfectus Esse, Vade, Vende Quae Habes, et Da Pauperibus, et Habebis Thesaurum in Caelo; et Veni, Sequere Me
21. AIT ILLI JESUS: SI VIS PERFECTUS ESSE, VADE, VENDE QUAE HABES, ET DA PAUPERIBUS, ET HABEBIS THESAURUM IN COELO, ET VENI, SEQUERE ME. — Est hoc Evangelicum non praeceptum, sed consilium. Unde ait, «si vis,» q. d. Non jubeo, sed consulo et ad summum perfectionis culmen te exstimulo. Ita S. Hieronymus, Augustinus, Hilarius, Chrysostomus et alii passim. Vide S. Augustinum, serm. 61 De Tempore, et cap. XIV De Sancta Virgin., ubi pulchre contra haereticos consilia a praeceptis distinguit. Marcus, cap. X, 21, addit: «Jesus autem intuitus dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus.» Hanc Christi vocem in missa legi audiens S. Antonius, reliquit omnia, Christumque nudus secutus est, ait S. Athanasius. Idem plane fecit S. Prosper, Regiensis postea episcopus, tempore S. Leonis, ut habet ejus Vita apud Surium die 23 junii. Sic et S. Franciscus. Audi S. Bonaventuram in Vita ejus, cap. III: «Primus, inquit, qui se socium S. Francisci adjunxit fuit Bernardus. Hic enim servi Christi paupertate comperta, ipsius exemplo disponens perfecte contemnere mundum, ab eodem, qualiter id perficeret, requisivit consilium. Quo audito, Dei famulus pro propriae prolis conceptu Sancti Spiritus consolatione repletus: A Deo est, inquit, hoc consilium requirendum. Intraverunt proinde ecclesiam S. Nicolai mane jam dicto; et oratione praemissa, cultor Trinitatis Franciscus ter Evangeliorum librum aperuit, trino a Deo exposcens testimonio sanctum Bernardi propositum confirmari. In prima libri apertione illud occurrit: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus. In secunda: Nihil tuleritis in via. In tertia vero: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Haec est, ait vir sanctus, vita et regula nostra, omniumque qui nostrae voluerint Societati conjungi. Vade igitur, si vis perfectus esse, et perfice quae audisti.»
Merito ergo S. Bernardus in Declamat., sub initium: «Haec sunt verba, ait, quae contemptum mundi in universo mundo et voluntariam hominibus persuasere paupertatem. Prae sunt, quae monachis claustra replent, deserta anachoretis. Haec, inquam, sunt verba, quae Aegyptum spoliant, et optima quaeque ejus vasa diripiunt. Hic sermo vivus et efficax convertens animas, felici aemulatione sanctitatis et veritatis promissione fideli. Dixit enim Simon Petrus ad Jesum: Ecce nos reliquimus omnia.» Quocirca S. Hieronymus hac Christi voce quasi tuba suos passim, et nos omnes ad studium paupertatis exstimulat. Unde, epist. 150 ad Hedibiam: «Vis, inquit, esse perfecta, et in primo stare fastigio dignitatis? fac quod fecerunt Apostoli. Vende quae habes, et da pauperibus, et sequere Salvatorem, et nudam solamque crucem virtute nuda sequaris.» Idem S. Hieronymus, in epist. 8 ad Demetriadem: «Apostolici fastigii est, ait, perfectaeque virtutis, vendere omnia et pauperibus distribuere, et sic levem atque expeditum cum Christo ad caelestia subvolare.» Luculentius idem, epist. 24 ad Julian.: «Et hoc hortor, ait, si vis esse perfectus, si Apostolicae dignitatis culmen cupis, si sublata cruce Christum sequi, si apprehenso aratro non respicere post tergum, si in sublimi tecto positus pristina vestimenta contemnis, et ut evadas Aegyptiam dominam, saeculi pallium derelinquis. Unde et Elias ad caelorum regna festinans, non potest ire cum pallio, sed mundo immunda vestimenta dimittit. Sed hoc, ais, Apostolicae dignitatis est, et ejus qui velit esse perfectus. Cur autem et tu nolis esse perfectus? cur qui in saeculo primus es, non in Christi familia primus sis?» Idemque paulo post: «Quod si teipsum, inquit, Domino dederis, et Apostolica virtute perfectus sequi coeperis Salvatorem, tunc intelliges ubi fueris, et in exercitu Christi quam extremum tenueris locum.»
Nota: perfectio Christiana primo et primario consistit in charitate; in paupertate tamen et consiliis Evangelicis a Christo collocatur, tanquam in mediis et instrumentis appositis ad charitatem acquirendam. Vide S. Thomam, II II part., Quaest. CLXXXIV, art. 3. Hanc perfectionem sectantur omnes religiosi, qui omnia bona abdicant, ut nudum Christum nudi sequantur: non tamen omnes initio statim perfectionem hanc adipiscuntur, sed sensim eo tendunt et assidue proficiendo tandem ad eam perveniunt. Hinc sapienter Climacus, Gradu 26, tres eorum gradus constituit, scilicet incipientium, proficientium et perfectorum. Incipientibus hoc alphabetum 24 non litterarum, sed virtutum, ediscendum mentique imprimendum tradit: «Optimum, inquit, omnium elementorum alphabetum hoc est, obedientia, jejunium, cilicium, cinis, lacrymae, confessio, silentium, humilitas, vigiliae, fortitudo, frigus, labor seu fatigatio, aerumna, contemptus, contritio, injuriarum oblivio, fraterna charitas, lenitas, fides simplex et incuriosa, mundi neglectus, parentum odium minime odiosum, liber ab omnibus rebus affectus, simplicitas cum innocentia conjuncta, voluntaria vilitas.» Proficientibus deinde haec majorum virtutum dogmata assignat: «Proficientium vero sors et ratio est, de inani gloria et iracundia victoria, bona spes salutis, quies animi, discretio, firma et fixa judicii extremi memoria, misericordia, hospitalitas, modesta objurgatio, oratio omni vitioso carens affectu.» Perfectis denique hos plenae sanctitatis apices tradit: «Cor ab omni captivitate liberum, perfecta charitas, fons humilitatis, mentis e mundi vanitate emigratio, Christi immigratio, pacis et orationis divinae thesaurus a praedonibus securus, illustrationis divinae copia, mortis desiderium, odium vitae, corporis fuga.» Addit deinde virum perfectum adeo sanctum Deoque gratum esse debere, ut sit «legatus seu patronus et advocatus mundi, qui Deum quodammodo cogere possit; Angelorum collega et symmystes, profundissima scientiae altitudo, caelestium mysteriorum domicilium, custos divinorum arcanorum, sive Deo ab secretis, hominum salus, daemonum Deus, vitiorum dominus, imperator corporis.»
VADE, VENDE OMNIA. — Quaeres, cur paupertas est propria via et instrumentum perfectionis Evangelicae? Respondet S. Bonaventura in Apologia pauperum, quia radix omnium malorum est cupiditas: haec igitur est fundamentum civitatis Babylonicae, ex ea enim nascitur ambitio, gula caeteraque vitia: hanc cupiditatem Christus succidit per paupertatem; paupertas ergo primo succidit et tollit opes, honores, delicias, quae sunt materia et fomes omnium vitiorum. Deliciae enim effeminant animos, et mulieres decent, non viros. Virile ergo robur abhorret a deliciis. Secundo, paupertas parit humilitatem, quae est fundamentum sanctitatis. Unde S. Franciscus, ait S. Bonaventura, rogatus a suis quaenam virtus nos maxime Christo Domino commendaret gratosque faceret, insolito quodam affectu respondit: Paupertas; ea enim est via salutis, humilitatis fons, perfectionis radix, et ab ea multiplices fructus existunt, licet occulti et paucissimis cogniti. Tertio, pauper spiritu, cum non habeat alias curas, totus studet virtutibus congerendis, quasi apis melli suo. Ita S. Antonius ab opum cupiditate liber, insatiabile habebat desiderium virtutum, ideoque ab hoc discebat patientiam, ab illo silentium, ab alio abstinentiam, ab alio constantiam, orationem, etc. Hinc prisci religiosi pauperes vocabantur ascetae, id est exercitatores, quia toti erant in edomanda ira, gula aliisque passionibus, in exercitatione arduarum et heroicarum virtutum: unde aliqui biduo, alii triduo semel tantum sumere cibum assuescebant; alii vix dormire, ut illi qui versabantur in monasterio Acoemetarum, id est vigilantium, non dormientium. Quarto, quia perfectio consistit in charitate Dei et proximi; ad hanc autem dirigit paupertas: tollit enim meum et tuum, ex quo omnes lites et bella oriuntur inter proximos, ait Chrysostomus; eadem avellit animum ab omni cura et amore rerum terrenarum, itaque eum totum in Deo defigit; quod enim ait de conjugato Apostolus, I Corinth. VII: «Qui cum uxore est, cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat uxori, et divisus est;» hoc congruit et diviti. Hic enim divisus est, dividit enim curas et cogitationes inter Deum et mammonam, sive opes suas. Paupertas ergo facit hominem superiorem mundo et carne, quasi angelum versantem cum Angelis, suspirantem ad caelum, facitque illud Apostoli: «Quae sursum sunt sapite, non quae super terram,» ut totam mentem, amorem, cogitationem, curam transferat in Deum fiatque cum eo quasi unus spiritus. Perfectio igitur consistit in eo, ut mens plane avellatur a rebus caducis et figatur in bono aeterno, id est Deo, quod praestat paupertas.
Dices: Ad hoc sufficit relinquere omnia affectu, non reipsa et effectu, uti fecit Abraham. Respondeo cum S. Hieronymo Contra Vigilant.: Iste unus est gradus paupertatis, sed inferior; nam summus est, relinquere etiam effectu, tum quia hic dat totum, puta affectum et effectum; tum quia non potest plane affectu relinquere, nisi et effectu. Sicut enim qui cubans in lecto vel sedens in sede, si quis secreto eum sedi alliget, nescit se ligatum donec surgat: ita qui habent opes, occultum habent affectum quo eis colligantur, quem non sentiunt, nisi dum illas perdunt vel relinquunt. Ita S. Gregorius, epist. ante lib. Moral., se in saeculo deceptum esse narrat: «Aperiebatur, ait, mihi jam tunc de aeternitatis amore quod quaererem, sed inolita consuetudo me devinxerat, ne exteriorem cultum mutarem. Cumque adhuc me cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deservire, coeperunt multa contra me ex ejusdem mundi cura succrescere, ut in eo non jam specie, sed, quod est gravius, mente retinerer.» Vide Hieronymum Platum, lib. III De Bono status relig., cap. XXII. Vide ea quae annotavi Actor. IV, 32.
VADE, VENDE QUAE HABES. — Hinc Pelagiani docebant nullum divitem posse salvari, nisi sua divenderet daretque pauperibus, ac fieret pauper: contra quos scribit S. Augustinus, epist. 89 ad Hilarium, docens hoc esse consilium, non praeceptum: unde hunc suum errorem revocare coactus est Pelagius, teste S. Augustino, epist. ad Paulinum.
Exstant tres libelli nuper recusi nomine S. Sixti Pontificis. Primus est de divitiis, quo ex hoc loco probat fidelem non posse salvari, nisi eas relinquat, et fiat pauper. Secundus, de operibus fidei, in quo docet ea requiri ad salutem; sed esse opera liberi arbitrii, non gratiae Dei. Tertius, de castitate, in quo asserit castitatem esse opus liberi arbitrii, non donum Dei. Ex quibus liquet auctorem hujus libri non fuisse S. Sixtum, sed Pelagianum, quemquam, uti recte adverterunt Doctores Lovanienses, Lindanus, Baronius, Possevinus, et Parisienses in tomo V Biblioth. SS. Patrum, ubi hos libellos inseruerunt cum censura jam dicta. «Vende quae habes, et da pauperibus.» Marcus, X, 16, et Lucas, XVIII, 22, addunt: «Omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus.» Unde hic arguitur error Vigilantii et Calvini, qui docent melius et perfectius esse suas opes retinere et uti, ac pro loco et tempore dare eleemosynas, quam simul omnia relinquere, quem confutat S. Hieronymus, lib. Contra Vigilant. Nam, ut ait S. Anselmus: «Plus est dare arborem cum fructibus, quam solos fructus.» Rursum asceta, qui partem opum suarum dat pauperibus, partem vero sibi retinet, nec piscis est, nec caro, id est nec renuntians saeculo, nec saecularis, sed amphibium quid. Unde S. Basilius cuidam capessenti vitam religiosam, sed quaedam sibi reservanti dixit: «Senatorem perdidisti, et monachum non fecisti,» teste Cassiano et aliis. Ad haec talis non plene fidit Deo, sed partim Deo, partim opibus quas sibi reservat. Unde non vere et plene est pauper spiritu, nec se liberat cura, distractione et tentatione quam ingerere solent divitiae. Qua de causa S. Antonius cuidam sic saeculo renuntiare volenti, ut aliqua in tempus necessitatis sibi reservaret, jussit ut nudo corpori suo carnes a se emptas imponeret, quod cum ille fecisset, certatim canes et aves ad carnem hanc rapiendam accurrentes, totum ejus corpus lacerarunt. Tunc Antonius: «Qui non renuntiant omnibus, sic, inquit, lacerantur a daemonibus,» uti refert Ruffinus in Vitis Patrum, lib. III, num. 68. Quocirca S. Hilarion, teste S. Hieronymo in ejus Vita, opes sibi ab Orione, a quo legionem daemonum expulerat, oblatas, ut eas in pauperes distribueret, respuens: «Multis, inquit, nomen pauperum occasio avaritiae est, misericordia vero artem non habet: nemo melius erogat, quam qui sibi nihil reservat.» Nam, ut sapienter in simili re ait S. Leo, serm. 12 De Quadragesima: «Per licitos usus ad immoderatos transitur excessus, dum per curam salutis irrepit delectatio voluptatis, et non sufficit concupiscentiae, quod potest satis esse naturae.» Rationem a priori dat S. Gregorius, hom. 20 in Ezechiel., longius ante finem: «Cum enim, inquit, quis suum aliquid Deo vovet, et aliquid non vovet, sacrificium est. Cum vero omne quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti Deo voverit, holocaustum est. Nam sunt quidam, qui adhuc mente in hoc saeculo retinentur, et tamen ex possessis rebus subsidia egentibus ministrant, oppressos defendere festinant: isti in bonis quae faciunt sacrificium offerunt, quia et aliquid de actione sua Deo immolant, et aliquid sibimetipsis reservant. Et sunt quidam qui nihil sibimetipsis reservant, sed sensum, vitam, linguam atque substantiam quam perceperunt, omnipotenti Domino immolant. Quid isti nisi holocaustum offerunt? imo magis holocaustum fiunt.» Idem docent S. Augustinus, Diadochus, Cassianus et alii, quos citat noster Hieronymus Platus, lib. III De Bono status relig., cap. II, et S. Thomas II II part., Quaest. LXXXVI, art. 3.
DA PAUPERIBUS. — Non dicit Christus, da cognatis, vel amicis divitibus, ait Remigius, hic enim est actus amoris naturalis et parentelae, quo a te opes non abdicas, sed tuis quasi asservandas tradis: quare sic saeculum non relinquis, sed illi te magis immergis. Excipe, nisi cognati pro sua conditione et statu iis indigeant; tunc enim in suo gradu censentur pauperes. Sed «da pauperibus,» a quibus nil retributionis expectas, sed a solo Deo: quare hic est actus purus eleemosynae, aeque ac paupertatis et abdicationis opum. Addit Origenes: Qui pauperibus, inquit, tradidit bona sua, ipsorum orationibus adjuvatur. Quocirca S. Hieronymus, S. Paulino, postea Nolae episcopo, saeculo renuntiare volenti ita praecipit, epist. 13: «Tu considera, ne Christi substantiam imprudenter effundas, id est, ne immoderato judicio rem pauperum tribuas non pauperibus, et secundum dictum prudentissimi viri, liberalitate pereat. Noli respicere ad phaleras, et nomina vana Catonum. Quid tibi cum splendore familiae, qui saeculi pompis renuntiasti?»
ET HABEBIS THESAURUM IN COELO. — «In thesauro, ait S. Chrysostomus, copia et permanentia retributionis ostenditur.» Et S. Hilarius: «Jactura substantiae terrenae, ait, caelorum opes emuntur.» Praeclare S. Augustinus, serm. 28 De Verbis Apostoli: «Felicitas, inquit, magna Christianorum, quibus datum est, ut paupertatem faciant pretium regni caelorum. Non tibi displiceat paupertas tua: nihil ea potest ditius inveniri. Vis nosse quam locuples sit? caelum emit. Quibus thesauris conferri possit quod videmus paupertati indultum? Ut ad regnum caelorum veniret dives possessione sua obtinere non potest, nunc obtinet ut contempta perveniat.» Vende ergo caenum, et eme caelum; da obolum, et compara thesaurum.
ET VENI, SEQUERE ME, — in paupertate peregrinantem et evangelizantem regnum Dei: «Multi enim, ait S. Hieronymus, etiam divitias relinquentes Dominum non sequuntur, nec hoc ad perfectionem sufficit, nisi post contemptas divitias Salvatorem sequantur, id est, relictis malis, faciant bona. Facilius enim sacculus contemnitur, quam voluntas. Et ideo sequitur: Et veni, sequere me.» Idem S. Hieronymus ad Rusticum: «Christum nudum, inquit, nudus sequere.» Rursum «sequere me,» ut vitam activam jungas contemplativae. Triplex enim est vitae sanctae genus: primum et imum est vita activa; secundum est vita contemplativa; tertium et perfectissimum est jungere actionem contemplationi, ut quod in contemplatione a Deo hausimus, id deinde doceamus alios. Talem enim vitam egit Christus et Apostoli. Ita S. Thomas, II II p., Quaest. CLXXXVI, art. 6. Causam dat S. Ambrosius in explicatione tituli Psal. XXXVIII: «Christus, inquit, est finis omnium quae pia mente deposcimus. Sive enim sapientiam quaeras, sive virtuti studeas, sive veritati, sive viae atque justitiae, sive resurrectioni, in omnibus tibi sequendus est Christus, qui est virtus Dei atque sapientia, veritas, via, justitia, resurrectio. Ad quem igitur contendas, nisi ad perfectionem omnium summamque virtutem? Et ideo tibi dicit: Veni, sequere me, hoc est, ut ad consummationem virtutum pervenire merearis. Ergo qui sequitur Christum, ipsum pro possibilitate sua debet imitari, ut praecepta ejus secum ipse meditetur et divinorum exempla factorum.»
Nota, hoc capite Christus proponit tria praecipua consilia Evangelica, scilicet caelibatus et continentiae, vers. 12, paupertatis, vers. 21, dicens: «Vende quae habes, et da pauperibus;» obedientiae, cum ait: «Sequere me,» id est mihi meoque instituto obedi teque accommoda, ac meam obedientiam ad mortem usque imitare.
Versus 22: Cum Audisset Autem Adolescens Verbum, Abiit Tristis: Erat Enim Habens Multas Possessiones
22. CUM AUDISSET AUTEM ADOLESCENS VERBUM, ABIIT TRISTIS: ERAT ENIM HABENS MULTAS POSSESSIONES. — Sapienter S. Augustinus, epist. 43 ad Paulinum et Therasiam: «Nescio, ait, quomodo cum superflua terrena diliguntur, arctius adepta, quam concupita constringunt. Nam unde juvenis iste tristis discessit, nisi quia magnas habebat divitias? Aliud est enim nolle incorporare quae desunt, aliud jam incorporata divellere. Illa enim velut extranea repudiantur: ista velut membra praeciduntur.» Porro, in Evangelio S. Matthaei secundum Hebraeos, quod citat Origenes, plura hic adduntur: sic enim habet: «Dixit ad eum alter divitum: Magister, quid bonum faciens vivam? Dixit ei: Homo, leges et prophetas fac. Respondit ad eum: Feci. Dixit ei: Vade, vende omnia quae possides, et divide pauperibus, et veni, sequere me. Caepit autem dives scalpere caput suum, et non placuit ei. Et dixit ad eum Dominus: Quomodo dicis, legem feci et prophetas? Quoniam scriptum est in lege: Diliges proximum tuum sicut teipsum, et ecce multi fratres tui filii Abrahae amicti sunt stercore, morientes prae fame, et domus tua plena est multis bonis, et non egreditur ex ea omnino aliquid ad eos. Et conversus, dixit Simoni discipulo suo sedenti apud se: Simon, fili Jonae, facilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum caelorum.»
Versus 23: Jesus Autem Dixit Discipulis Suis: Amen Dico Vobis, Quia Dives Difficile Intrabit in Regnum Caelorum
23. JESUS AUTEM (occasione accepta ex tristitia adolescentis divitis) DIXIT DISCIPULIS SUIS: AMEN DICO VOBIS: QUIA DIVES DIFFICILE INTRABIT IN REGNUM COELORUM; — tum quia cupido divitiarum facit eas coacervari per fas et nefas; tum quia eadem ita mentem auro alligat, ut nequeat cogitare de caelo; tum quia divitiae sunt materia et stimulus ad superbiam, gulam, luxuriam omniaque scelera, juxta illud:
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.
Audi S. Augustinum, serm. 28 De Verbis Apostoli: «Aurum, quod Pruina perquirit, quod avaritia cupit, quod sollicitudo custodit; aurum materia laborum, periculosa res possidentium; aurum enervatio virtutum, aurum malus dominus, proditor servus, etc.; aurum, quod in perniciem domini fulget; aurum, cujus inquisitio damnatos habet, cujus amor Judam facit,» etc. Denique avaritia est idolorum servitus, Coloss. cap. III. Paupertas ergo opumque contemptus pandit caelum, quod opulentia et cupiditas occludunt.
Versus 24: Et Iterum Dico Vobis: Facilius Est Camelum per Foramen Acus Transire, Quam Divitem Intrare in Regnum Caelorum
24. ET ITERUM DICO VOBIS, FACILIUS EST CAMELUM PER FORAMEN ACUS (Arabicus: Ingressio cameli in foramen acus facilior est) TRANSIRE, QUAM DIVITEM INTRARE IN REGNUM COELORUM. — «Et iterum,» Graece πάλιν δὲ, id est iterum autem. Christus enim adaugendo quasi corrigit id quod dixit, q. d. Dixi, difficile esse divitem salvari, nunc addo, quod amplius est, facilius esse camelum per foramen acus transire, quam divitem in caelum intrare. Per «divitem» Remigius accipit confidentem in divitiis, qui in iis omnem spem suam collocat, quod multi divites faciunt. Simplicius tamen quemlibet divitem accipias.
Quaeres quis sit hic camelus, et quomodo possit per foramen acus transire? Aliqui apud Theophylactum in graeco per camelum intelligunt funem nauticum, qui graece dicitur κάμιλος, id est camelus. Alii cum Glossa intelligunt portam Hierosolymitanam, quae, quia erat valde humilis et demissa, dicta sit camelus, eo quod ingredienti per eam opus fuerit sese demittere et curvare instar cameli.
Verum dico intelligi hoc animal gibbosum et altum, quod vulgo camelus dicitur. Ita Syrus, Arabicus, Origenes, S. Hilarius, Hieronymus, Chrysostomus et alii passim. Ubi nota apud Judaeos hoc fuisse proverbium, ut volentes significare rem esse impossibilem, dicerent: Facilius transibit camelus per foramen acus, quam ista res fiat. Unde hoc proverbio utuntur etiamnum Thalmudistae, teste Caninio in Nom. Hebr. novi Testamenti. Similia proverbia significantia rem esse impossibilem sunt haec: facilius testudo leporem praeverterit: prius lupus ovem ducat uxorem: citius locusta bovem pariet: aquilam testudo vincet: terra volat: sursum flumina: citius elephantem sub ala celes: prius sine pennis volabis: scarabeus citius faciet mel: prius caelum ruat: mare facilius vitem tulerit, salsedo enim frugibus adversa est, sed vitibus inimicissima: citius mulieri verba deerunt: facilius ventos pasces.
Porro hic est hyperbole; impossibile enim dicitur id quod est valde difficile: unde divitem salvari, quod hic Christus ait esse impossibile, versu praecedenti dixit esse difficile. Ita S. Hieronymus: «Non, inquit, impossibilitas praetenditur, sed raritas demonstratur.» Ita quoque Jansenius, Maldonatus et alii. Sic, vers. 12, dixit: «Qui potest capere, capiat,» significans nonnullos non posse capere, id est difficulter capere consilium caelibatus. Et Jeremias, XIII, 23, ait: «Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas; et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum,» et tamen hoc fieri potest, sed aegre et difficulter. Sic impossibile, id est difficile est divitem salvari, aeque ac camelum per foramen acus transire: absolute tamen id fieri potest, si, v. g., camelus in minutissimas partes et quasi atomos concidatur, quorum singuli per foramen acus sensim, sed lente et operose traducantur; aut si acus quaepiam fiat tam magna et crassa, ut sit instar turris et pyramidis; tunc enim foramen in ea tantum fieri potest, ut per illud transeat integer camelus. Denique Emmanuel Sa foramen acus exponit, quod habet acus, aut quod facit acus; potest enim ipsa sensim facere ingens et magnum foramen.
Rursum impossibile hic proprie capias; nam divitem salvari impossibile est apud homines, Deo autem est possibile, ut ait Christus, vers. 26, quia scilicet id viribus naturae est impossibile, sed viribus gratiae a Deo datis est possibile, aeque ac camelum per foramen acus transire; hoc enim Deo esse possibile patet ex simili, scilicet ex quantitate corporis Christi, quae in Eucharistia est tota in parva hostia, imo in quolibet ejus puncto: si enim Deus potest corpus Christi totum ponere in puncto hostiae consecratae; ergo potest camelum per foramen acus traducere. Illustratur id exemplo circuli; nam a quolibet circuli puncto possunt lineae rectae et diametrales duci ad centrum, sive medium circuli punctum. Centrum igitur continet in se, et terminando excipit omnes hasce lineas: ergo ipsum solum respondet, et quasi aequatur omnibus circuli punctis, a quibus lineae ducuntur ad centrum; et consequenter respondet, et quasi adaequatur ipsi toti circulo ejusque peripheriae: simili enim modo punctum hostiae in Eucharistia capit omnes lineas corporis Christi, omnemque ejus quantitatem et peripheriam.
Apposite vero et eleganter, ait Franciscus Lucas, dives turgens ac tumens opibus, cujus dorso longae lataeque divitiarum sarcinae incumbunt, quae frequenter oneri sunt ipsi magis quam usui, ut quas bajulet aliis potius quam sibi, camelo comparatur; et angusta porta, qua intratur ad vitam, foramini acus, ut intelligas eos quibus divitiae affluunt, superbia fastuque magis turgere, quam ut se ad angustias, in quibus Deus continet suos, redigi sinant. Plures cameli et divitis analogias recensui Eccli. XIII, 11.
Hac ergo cameli et acus similitudine significat Christus, opes diviti non tam commodo esse, quam oneri et impedimento ad virtutem et ad regnum caelorum; quare sapienter se adolescenti consilium dedisse, ut eas daret pauperibus, et se pauperem pauper sequeretur. Hinc,
Mystice: camelos, id est divites hosce opibus tumidos et superbos, per gratiam Christi deposito superbiae gibbo, ingressuros in Ecclesiam quasi per foramen acus, id est per angustias humilitatis et legis Evangelicae, praedixit Isaias, LX, 6, dicens: «Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha.» Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Procopius ibidem. Audi S. Hieronymum: «Talis fuit sanctae memoriae mater tua, Paula, fraterque Pammachius, qui per foramen acus, id est arctam angustamque viam, quae ducit ad vitam, transierunt, latamque viam cum sarcinis relinquentes, quae ducit ad tartarum, quidquid habebant, in Domini dona portarunt, implentes illud: Redemptio viri propriae divitiae; quae enim apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt.»
Allegorice: S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., cap. XLVII, et S. Gregorius, lib. XXXV Moral., cap. XVI, per camelum accipiunt Christum; per acum, passionem, q. d. Facilius est Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Audi S. Gregorium: «Camelus per foramen acus transit, cum Redemptor noster usque ad susceptionem mortis per angustias passionis intravit, quae passio velut acus extitit, quia dolore corpus pupugit: facilius autem camelus foramen acus, quam dives regnum caelorum ingreditur, quia nisi ipse prius per passionem suam formam nobis humilitatis ostenderet, nequaquam se ad humilitatem superba nostra rigiditas inclinaret.»
Symbolice et anagogice: Auctor Imperfecti apud S. Chrysostomum, homil. 33: «Gentium animae, inquit, assimilatae sunt tortuosis camelis, in quibus erat gibbus idololatriae: quia cognitio Dei erectio est animarum. Acus autem est Filius Dei, cujus prima pars subtilis est secundum divinitatem, alia vero crassior secundum incarnationem ejus. Tota autem recta est, et nullam habet deflexionem, per cujus vulnus passionis Gentes ingressae sunt in vitam aeternam. Hac acu consuta est immortalitatis tunica; ipsa est acus, quae spiritui consuit carnem. Haec acus Judaicum populum junxit et Gentium; haec acus amicitiam Angelorum et hominum copulavit. Facilius est ergo Gentiles transire per foramen acus, quam divites Judaeos intrare in regnum caelorum.»
Versus 25: Auditis Autem His, Discipuli Mirabantur Valde, Dicentes: Quis Ergo Poterit Salvus Esse?
25. AUDITIS AUTEM HIS, DISCIPULI MIRABANTUR VALDE, DICENTES: QUIS ERGO POTERIT SALVUS ESSE? — Quia pauci, et vix ulli tunc erant, qui non cuperent esse divites: omnes enim inhiabant lucro, uti et nunc multi inhiant. Nam, ut ait S. Augustinus in Quaest. Evang. hic: «Omnes qui divitias cupiunt, in divitum numero habentur.»
Versus 26: Aspiciens Autem Jesus, Dixit Illis: Apud Homines Hoc Impossibile Est; Apud Deum Autem Omnia Possibilia Sunt
26. ASPICIENS AUTEM JESUS, DIXIT ILLIS: APUD HOMINES HOC IMPOSSIBILE EST, APUD DEUM AUTEM OMNIA POSSIBILIA SUNT, — imo facilia. Graece ἐπιβλέψας, id est intuitus; addit Syrus eos, scilicet discipulos, q. d. Jesus benigno suo intuitu aspiciens Apostolos, timidam et anxiam discipulorum mentem mitigavit et pacavit: ita Chrysostomus. «Apud homines,» q. d. Humanis naturae viribus impossibile est diviti, opibus suis intricato, salutem consequi, eo quod salus haec sit beatitudo supernaturalis, quam proinde sine similibus supernaturalibus gratiae viribus consequi non possumus. Deo autem omnia possibilia sunt, quia Deus est auctor et fons uti naturae, sic et gratiae ac gloriae, facitque ut per gratiam omnes naturae difficultates et remoras generose et facile superemus, et, quod ad rem praesentem pertinet, facit ut divites divitiis suis non afficiantur, iisque recte utantur, imo ut non pauci iis relictis ambiant et sequantur Evangelicam Christi paupertatem: hoc enim fecere primi omnes Christiani, quia omnia habebant communia, ut patet Actor. IV, 32.
Versus 27: Tunc Respondens Petrus Dixit Ei: Ecce Nos Reliquimus Omnia, et Secuti Sumus Te: Quid Ergo Erit Nobis?
27. TUNC RESPONDENS PETRUS, DIXIT EI: ECCE NOS RELIQUIMUS OMNIA, ET SECUTI SUMUS TE: QUID ERGO ERIT NOBIS? — Arabicus: Quid ergo prope erit ut sit nobis? «Quid,» scilicet praemii in caelo, et gloriae in vita aeterna. Petrus sequens consilium paupertatis Christi, quod adolescens spreverat, animosior factus animat Apostolos, quod ipsi fere soli secuti sint consilium paupertatis datum a Christo; ac, ut magis eos exhilaret, rogat, quae et quanta eum ceterosque Apostolos Christum pauperem sequentes in evangelizando regno caelorum, merces et gloria in eo maneat, ut in proposito sancto se et socios confirmet, promoveat et accendat.
RELIQUIMUS OMNIA, — quae habebamus, scilicet navim et retia, quibus piscando victum quaerebamus, quae, licet in se pauca et parva forent, tamen, ut ait S. Gregorius, homil. 5 in Evang., et ex eo S. Bernardus, tract. in haec Christi verba: «Multum deseruit, qui voluntatem habendi derelinquit: a sequentibus Christum tanta relicta sunt, quanta a non sequentibus desiderari potuerunt.» Pauper enim spiritu, licet censu sit inops, tamen sensu est dives, quia amore Christi omnia quae habere, sperare et consequi posset per omnem vitam in mundo, imo totum mundum et omnia quae in eo sunt, reliquit, ut totum se tradat Deo, qui est actus heroicus paupertatis aeque ac charitatis et religionis, qua homo se totum Deo in holocaustum offert, imo fit ipse animatum et juge Dei holocaustum.
Audi S. Augustinum in Psal. CIII, conc. 3: «Petrus non solum dimisit quidquid habebat, sed etiam quidquid habere cupiebat. Quis autem pauper non turgescit in spe saeculi hujus? quis non quotidie cupit augere quod habet? Ista cupiditas praecisa est. Ibat in immensum, accepit modum; et nihil dimissum est? Prorsus totum mundum dimisit Petrus, et totum mundum Petrus accepit. Quasi nihil habentes, et omnia possidentes.»
Versus 28: Amen Dico Vobis, Quod Vos, Qui Secuti Estis Me, in Regeneratione, Sedebitis et Vos Super Sedes Duodecim, Judicantes Duodecim Tribus Israel
28. JESUS AUTEM DIXIT ILLIS: AMEN DICO VOBIS, QUOD VOS QUI SECUTI ESTIS ME, IN REGENERATIONE, CUM SEDERIT FILIUS HOMINIS IN SEDE MAJESTATIS SUAE, SEDEBITIS ET VOS SUPER SEDES DUODECIM, JUDICANTES DUODECIM TRIBUS ISRAEL. — «In regeneratione,» id est in baptismo: hic enim est regeneratio spiritualis, qua morientes peccatis, nascimur vitae spirituali, caelesti et divinae. Ita S. Hilarius, q. d. Vos, qui secuti estis me per regenerationem baptismi, sedebitis mecum quasi judices duodecim tribuum Israel. Verum omnes alii passim per regenerationem accipiunt resurrectionem communem futuram in die judicii: hanc enim, quia corporis totiusque hominis, aeque ac mundi erit renovatio, et quasi secunda ad gloriam generatio, hinc recte hic et alibi regeneratio vocatur. Unde Syrus vertit, in saeculo novo; Arabicus, in generatione ventura; tunc enim erit novum caelum et nova terra, Isaiae LXV, 17; Apocal. XXI, 1, et II Petri III, 13.
CUM SEDERIT FILIUS HOMINIS IN SEDE MAJESTATIS SUAE. — Arabicus, gloriae suae. S. Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius per sessionem censent significari potestatem judiciariam. Judicum enim est sedere, ut sedate et tranquille, sine perturbatione et praecipitatione judicent. Hoc verum est, sed insuper «sederit» et «sedebitis,» significat proprie Christum in judicio sessurum, et cum eo Apostolos eorumque similes, idque in thronis nubium aereis et splendidissimis, sed quemque juxta suum meritum et dignitatem. Unde sacra Scriptura passim Christo judicaturo sedem et sessionem tribuit; sessio enim est communis apud omnes gentes, et quasi naturalis judicum situs. Ita Maldonatus, licet id neget Jansenius et nonnulli, qui censent corporis gloriosi, quale habet Christus, proprium situm esse stare potius quam sedere. Verum uterque hic glorioso competit, scilicet stare ad pugnandum, et sedere ad judicandum.
SEDEBITIS ET VOS SUPER SEDES DUODECIM. — Richardus de S. Victore, tract. De Potestate judiciaria, Maldonatus et nonnulli alii putant haec a Christo solis promitti duodecim Apostolis, quia illi primi fuerunt Christi asseclae, q. d. Quisque vestrum duodecim suam sedem in judicio habebit, etiam Judas, ait Chrysostomus, si in sua vocatione persistat. Verum melius alii passim censent haec promitti etiam Apostolorum sequacibus et posteris, puta Religiosis, qui omnia relinquentes, Christum et Apostolos regnum Dei evangelizantes proxime sequentur. Ponitur ergo hic numerus definitus pro indefinito, scilicet duodecim pro omnibus; Christus enim loquitur duodecim Apostolis, sed ita ut in eis eorum asseclas alloquatur: qui enim parem suscipiunt cum Apostolis laborem, parem cum eis merentur honorem. Christus ergo sedes hasce judiciarias promittit iis qui relinquunt omnia, et ipsum evangelizantem sequuntur. Hoc autem faciunt Religiosi, praesertim qui animarum lucro se dedicant. Unde S. Bernardus, sermone De Ingrat.: «Apostolicam, ait, omnes nos vitam professi sumus.» Hinc Nazianzenus, oratione I in Julianum, ostendit monachorum esse sedere super thronos. Idem diserte docent Origenes hic, tract. 8; S. Augustinus, lib. XX Civit., cap. V; Cyrillus in cap. LX Isaiae; S. Hieronymus, epist. 28; S. Gregorius, lib. X Moral., cap. XVII; S. Anselmus, epist. 10; Abulensis hic, Quaest. CCV; S. Bernardus in illud: «Ecce nos reliquimus omnia.»
Probat id S. Augustinus, in Psal. LXXXVI: «Nam si duodecim tantum sellae ibi futurae sunt, non erit ubi sedeat tertius decimus Paulus Apostolus; et non erit quomodo judicet, qui tamen judicaturum se dixit non homines modo, sed et Angelos. Non solum ergo, inquit, illi duodecim et Apostolus Paulus, sed quotquot judicaturi sunt, propter significationem universitatis ad sedes duodecim pertinent.» Et S. Bernardus, serm. De S. Benedicto: «Justa prorsus, inquit, retributio, ut qui hic pro Christo humanae gloriae celsitudinis neglexerunt, illic a Christo judices glorificati singulariter cum eo assideant. Nemo autem putet duodecim tantum apostolos, quia pro Juda praevaricante, Matthias electus est, tunc esse judicaturos, sicut nec duodecim solae sunt tribus Israel judicandae, alioquin tribus Levi, quae tertia decima est, injudicata recedet; et Paulus, qui tertius decimus est Apostolus, judicandi sorte privabitur, cum ipse dicat: Nescitis, quia Angelos judicabimus? Sciendum namque est omnes, qui ad exemplum Apostolorum sua reliquerunt omnia, et secuti sunt Christum, judices cum eis venturos, sicut etiam omne mortalium genus esse judicandum: quia enim duodenario saepe numero solet in Scripturis universitas designari, per duodecim sedes Apostolorum omnium universitas judicantium, et per duodecim tribus Israel universitas eorum qui judicandi sunt, ostenditur.» Idem fuse demonstrat S. Thomas, tract. Contra retrahentes a Religione, cap. VI et VII, ubi docet hanc sessionem promissam esse paupertati Evangelicae, indeque evincit, quam sublimis grataque Deo sit haec paupertas, utpote quae prae aliis virtutibus hoc judiciariae potestatis culmen et thronum mereatur. Causam dat S. Gregorius, lib. XXVI Moral., XX, ubi interpretans illud Job, XXXVI: Judicium pauperibus tribuit: «Quia, inquit, quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc acceptis sedibus majore culmine potestatis excrescunt.» Dignum enim est primo, ut Religiosi, qui superiores mundo vixerunt, de mundo judicent; secundo, ut qui in mundo quasi aquilae aspectu caelestium bonorum et despectu terrestrium ceteros transcenderunt, ceterorum sint judices et principes; tertio, ut qui doctores fuerunt mundi, mundum examinent et judicent, an juxta hanc suam doctrinam vixerit; quarto, ut qui fatui judicati sunt a mundo, mundum fatuum judicent, eumque fatuitatis arguant et condemnent, Sap. V, 4.
Quocirca merito horum excellentiam admirans exclamat S. Bernardus, serm. 8 in Psal. Qui habitat: «O familiaritatis gratiam, o honoris culmen, o fiduciae privilegium, o praerogativam securitatis perfectae! Quid enim tam pavendum, quid tam plenum anxietatis et vehementissimae sollicitudinis excogitari potest, quam judicandum adstare illi tam terrifico tribunali, et incertam adhuc expectare sub tam districto judice sententiam?» Et mox: «Felix plane, quae tam securos, imo gloriosos faciat in illo singulari fragore elementorum, in illo tremendo examine meritorum, in illo tanto discrimine judiciorum.»
Porro, gloriosa haec sessio judiciaria coram toto mundo, imo de toto mundo a Christo promittitur singulis illis qui, relictis omnibus, Christum pauperem pauperes ferventi et perfecta (ita S. Augustinus et Gregorius jam citati: unde ex eis S. Antonius et Franciscus Suarez, III part., Quaest. LIX, disp. LVII, sect. 4, negant hoc praemium dandum Religiosis imperfectis, sed tantum perfectis, idque merito) imitatione secuti fuerint, ejusque Evangelium et regnum propagaverint. Cum enim, ut ait S. Bernardus in illud: Ecce nos reliquimus omnia, «in paupertate duo insint incommoda, primum humilitas, et deinde etiam multorum laborum perpessio, merito hoc esse a Domino institutum, ut pro laboribus sessio, pro contemptu celsitudo tantae potestatis redderetur.»
Vox ergo «sedebitis» significat primo, pauperum Evangelicorum securitatem; secundo, munus judicandi; tertio, dignitatem et eminentiam prae ceteris; quarto, locum Christo proximum, summamque cum eo conjunctionem; quinto, principatum gratiae, felicitatis et gloriae, utpote qui quasi principes regni caelorum jus habeant judicandi ceteros, ac dignos in illud admittendi, et indignos ab eo excludendi.
Tropologice: Auctor Imperfecti per hanc sessionem et potestatem judiciariam censet promitti iis qui relinquunt omnia, et sequuntur Christum, dominium cordium, ut scilicet dominentur cordibus mentibusque hominum, in iisque collocent thronum et regnum Christi, in quo ipsi sedeant, ut quasi reges cordibus hominum imperent, illaque per omnia faciant obsequentia Christo. Unde Apostoli et viri Apostolici, relinquentes omnia, quales fuere viri religiosi et monachi, amore Dei flagrantes, converterunt orbem, uti fuse ostendit Hieronymus Platus, lib. II De Bono status religiosi, cap. XXX: «Quicumque enim, ait Auctor Imperfecti, Christum credendo (et perfecte imitando) in se suscipiunt, sedes sunt majestatis ejus.» Et: «Quicumque susceperint verbum Petri, fit thronus Petri, et Petrus sedet in eo.»
JUDICANTES DUODECIM TRIBUS ISRAEL. — «Judicantes,» non tantum, «nolite vestri cum impiis,» uti exponit S. Hieronymus, Chrysostomus, Euthymius et eleganter Auctor Imperfecti, quomodo regina Austri et Ninivitae dicuntur in die judicii condemnaturi Judaeos, scilicet suo facto et exemplo, eo quod, praedicante Jona, poenitentiam egerunt, cum Judaei, praedicante Christo, poenitere noluerint, Matth. XII, 40 et 41. Nec etiam approbatione sententiae Christi duntaxat, quomodo omnes sancti judicabunt: approbabunt enim justam Christi in pios, aeque ac impios de caelo et inferno sententiam; sed multo honorificentius et gloriosius, quasi regni caelestis primores et principes, doctores et judices, et quasi assessores Christi judicis cum eo in suis thronis considentes, sicut Cardinales cum Papa, proprie judicabunt, et sententiam ferent eamdem quam Christus, qua probos caelo, improbos inferno, adjudicabunt, arguentes et increpantes eos qui suam doctrinam vitaeque sanctae exemplum neglexerint, et probantes laudantesque eos qui utrumque coluerint, et imitando expresserint. Illos enim decet haec judicii aureola. Ita Jansenius, Maldonatus, Suarez et alii.
DUODECIM TRIBUS ISRAEL. — Non quasi Apostoli virique Apostolici in die judicii judicaturi sint solos Judaeos, uti exponunt Theophylactus et Euthymius; sed quod, sub duodecim tribubus, omnes gentes intelligat.
Ubi nota, duodecim dici tribus Israel: licet enim tribus Joseph bipartita esset, ac divisa in Ephraim et Manasse, duos Josephi filios, utpote quos sibi in filios adoptavit, ceterisque suis filiis in successione et haereditate aequavit Jacob, communis omnium tribuum pater (ipse enim genuit duodecim filios, quorum quisque cum posteris ex se prognatis unam constituit tribum, unde omnes simul junctae sunt duodecim), Genes. XLVIII, 16, ac consequenter juxta hunc computum tribus Levi esset non duodecima, sed decima tertia; tamen ad ipsam primam tribuum originem respiciendo, scilicet ad duodecim Patriarchas, Jacobi filios, non nisi duodecim erant tribus; quia totidem erant Patriarchae, sive Jacobi filii.
Nota secundo, has duodecim tribus dici Israel, quia ab Israele, id est Jacobo patriarcha, per duodecim ejus filios sunt prognatae et propagatae. Porro, hae duodecim tribus olim erant populus fidelis et electus, puta Ecclesia Dei, etiam tempore Christi, imo hoc erat regnum Israelis Messiae promissum: unde gentes, quae Christo crediderunt, in hanc Ecclesiam et populum Judaicum, puta in duodecim tribus Israelis, quasi insertae sunt, et quasi civitate donatae, ut non jam Gentes, sed Judaei, id est confitentes credentesque; ac Israelitae, id est dominantes Deo, appellentur, uti docet Apostolus, Rom. II, 17 et seq. Hinc S. Joannes, Apoc. XXI, 12, in portis caelestis Jerusalem, ait se vidisse inscripta nomina duodecim tribuum Israel. Omnes ergo Christiani omnium gentium in duodecim tribus Israelis jam dictas divisi et distributi sunt, ut alii censeantur esse de tribu Juda, alii de tribu Joseph, alii de tribu Levi, etc., secundum diversitates animarum et virtutum: ad Juda enim pertinent magistratus, reges et principes; ex Juda enim nati sunt reges et principes Israelis, juxta oraculum Jacob, Genes. XLIX, 10. Ad Joseph pertinent virgines, casti et caelibes; talis enim fuit Joseph ante principatum Aegypti. Ad Levi pertinent sacerdotes, diaconi, religiosi; tales enim erant Levitae, et sic de ceteris.
Nota tertio: Gentes infideles proprie non pertinent ad duodecim tribus Israel, utpote fideles: quare tacite hac infidelium omissione hic significatur, ipsos in die judicii non fore judicandos; quia: «Qui non credit, jam judicatus est,» Joan. III, 18; quod intellige de judicio dubii examinis, hoc enim solo judicabuntur fideles: de his enim dubium esse potest, an sint damnandi, an salvandi, quod dubium resolvetur examine operum cujusque: nam alioqui infideles quosque in die judicii comparituros, et similiter judicandos esse, ac cuique pro demeritis majorem vel minorem in gehenna poenam decernendam esse, apud omnes in confesso est, et patet ex Joelis III, 2, et Matth. XXV, 32.
Versus 29: Et Omnis Qui Reliquerit Domum, vel Fratres, aut Sorores, aut Patrem, aut Matrem, aut Uxorem, aut Filios, aut Agros Propter Nomen Meum, Centuplum Accipiet, et Vitam Aeternam Possidebit
29. ET OMNIS, QUI RELIQUERIT DOMUM, VEL FRATRES, AUT SORORES, AUT PATREM, AUT MATREM, AUT UXOREM, AUT FILIOS, AUT AGROS, PROPTER NOMEN MEUM, CENTUPLUM ACCIPIET, ET VITAM AETERNAM POSSIDEBIT. — Nota in singulis hisce membris poni conjunctionem disjunctivam aut, quia loquitur Christus non de iis qui ipsum sequentes relinquunt omnia, sed de iis qui aliqua duntaxat abdicant propter se et Evangelium, ait Marcus, ut scilicet Evangelii doctrinam, leges et sanctiones observent: ita Origenes, S. Hieronymus, Maldonatus et alii; licet S. Chrysostomus secus sentiat, putetque hic idem a Christo promitti ceteris fidelibus, quod paulo ante promisit duodecim Apostolis, q. d. Omnes fideles, qui idem fecerunt quod duodecim Apostoli, scilicet ut, omnibus relictis, me sequantur, eumdem honorem recipient, ac sedem unam e duodecim inter Apostolos nanciscentur, ac in ea judicabunt duodecim tribus Israel. Verum prius, quod dixi, verius est, idque exigit disjunctio aut.
QUI RELIQUERIT DOMUM, — vel quia domo spoliatur, agiturque in exilium a tyranno, vel quia sponte domum relinquit ob scandala et tentationes quas in ea reperit; vel quia relicta domo, confugit ad monasterium vel templum, ut totum se Dei obsequio mancipet. Idem dico de fratribus, sororibus, patre, matre, uxore, filiis: nam et hi, cum sunt infideles et improbi, fidelem a fide vel probitate avocare satagunt: unde si uxor virum a fide et pietate avocet, suadet Christus ut vir ab ea faciat divortium, satius enim est deserere uxorem, quam Christum; sponte vero eosdem relinquet, qui perfectioris vitae studio ad religionum castra confugiunt. Et hoc significat τὸ «propter nomen meum,» id est propter me, mei amore et reverentia, ut mihi melius et plenius serviat, seseque totum mancipet.
CENTUPLUM ACCIPIET. — Graece ἑκατονταπλασίονα, id est centuplicia, scilicet singula, ut pro una domo, quam Christi causa relinquit, recipiat centum; pro uno fratre, sorore, filio, patre, matre, recipiat centum fratres, sorores, filios, patres, matres. Syrus, unum in centum, scilicet auctum, et cum centuplo foenore multiplicatum. Sic et Aegyptius, Arabicus, Aethiopicus, Persicus, qui fere inter se consentire solent, praesertim Aethiopicus cum Persico, et Aegyptius cum Arabico, ut hic ex illo traductus videatur. Aegyptii enim primitus a S. Marco, S. Petri discipulo, conversi, Evangelium acceperunt. «Centuplum» ergo, id est plura, et multis partibus majora. Unde Lucas habet «multiplicia;» ponitur enim numerus definitus pro indefinito, ut magnitudo et multitudo mercedis significetur.
Quaeres, quodnam sit hoc «centuplum» iis qui sua pro Christo relinquunt, ab ipso promissum? Primo, Chiliastae, sive Millenarii, per centuplum intelligunt mille annos, quibus hi Sancti post communem resurrectionem in terra hac deliciabuntur, omnique voluptate fruentur. Verum hic est error, quem confutavi Apoc. XX, illique repugnat Marcus, X, 31, dicens: «Accipiat centies tantum nunc in tempore hoc.» Audi S. Hieronymum: «Ex occasione hujus sententiae, quidam introducunt mille annos post resurrectionem, dicentes: Tunc nobis centuplum omnium rerum quas dimisimus, et vitam aeternam esse reddendam; non intelligentes, quod si in ceteris digna sit repromissio, in uxoribus appareat turpitudo, ut qui unam pro Domino dimiserit, centum recipiat in futuro.»
Secundo, S. Gregorius, hom. 18 in Ezech.: «Centuplum, inquit, recipiet, quia Deus faciet, ut talis multo magis gaudeat paupertate, aut rerum suarum abdicatione, utpote amore Christi facta, quam divites gaudeant omnibus suis opibus et commodis.» Idque revera ita fieri experiuntur ii qui pro Christo suis se abdicant.
Tertio, S. Hieronymus, Beda et alii centuplum accipiunt in bonis non temporalibus, sed spiritualibus, puta in pace, gaudio, consolationibus divinis, ceterisque donis et gratiis, quibus Deus eos mulcet et cumulat, quae longe magis superant omnia terrena bona et gaudia, quam numerus centenarius superat unitatem. Verum quia Marcus particulatim explicans τὸ «centies tantum,» subdit «domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros;» hinc:
Quarto, et magis genuine, Origenes, Theophylactus, Euthymius, Cassianus et Franciscus Lucas centuplum exponunt sic, quod relinquens sua et suos propter Christum, Christo procurante, inveniat alios centum, id est plurimos, qui illi amorem, opem et curam fratrum, uxorum et matrum longe majori charitate et suavitate impendant, ita ut non res suas amisisse, vel reliquisse, sed in Christi providentia deposuisse, ibique magno foenore multiplicasse videatur. Suaviores enim sunt affectus spiritus, quam naturae; et magis amat pollens amore caelesti, quem conciliavit pietas, quam imbutus amore terreno, quem adjunxit nativitas. Quare, qui unam domum pro Christo relinquit, centum et plures piorum domos inveniet ipsi paratas et apertas; quae ipsum amanter et gaudenter excipiant. Experiuntur hoc sacerdotes, et qui e domo sua fugiunt ob persecutionem in Japone, Anglia, Scotia: hi enim omnium fidelium domos ad hospitium promptas reperiunt, ac de domo in domum crebro commigrant. Sic religiosus, qui unam patris domum pro Christo relinquit, centum invenit non domos, sed collegia et monasteria maxima et pulcherrima, quae ipsum ex affectu materno excipiant. Sic, qui unum agrum pro Christo reliquerit, centum Christi cultorum agros inveniet, e quibus alatur, idque sine suo labore et cultura, cum suum colere debuerit. Similiter, pro uno fratre relicto, plurimi erunt Christiani instar fratrum fraterno ipsum amore prosequentes, et spiritali glutino suavius adhaerentes; pro una sorore, plurimae adolescentulae caste diligent, observabuntque ut fratrem; pro uno patre, senes plurimi tanquam filium fovebunt; pro una matre, matronae plurimae affectu materno necessitatibus illius prospicient; pro una uxore, centum aliorum uxores, casto spiritu ipsi conjunctae, paratae erunt per se aliosque servire valetudini commoditatibusque illius, non secus quam si forent uxores illius; denique pro filio aut filia una, innumeri reverebuntur eum ut patrem, et ab ejus doctrina sana consiliisque pendebunt, ex quibus majorem illius animus accepturus est voluptatem, quam acciperet ex germanis liberis. Hoc est quod ex Salomone ait S. Augustinus, epist. 89, Quaest. IV: «Fideli totus mundus divitiarum est.» Audi Cassianum, Collat. ult., cap. ult.: «Centuplum fratrum, patrumque, parentumque recipiet quantitatem. Quisque patris unius, vel matris, seu filii pro Christi nomine charitate contempta, in omnium qui Christo serviunt dilectionem sincerissimam transit, pro uno scilicet tot patres, fratresque ferventiore ac praestantiore sibi affectu devinctos. Multiplicata etiam domorum atque agrorum possessione ditabitur, quisquis una domo pro Christi dilectione rejecta, innumera monasteriorum habitacula, tanquam propria possidebit in quacumque orbis parte, velut in suae domus jure succedens. Quomodo enim non centuplum, et si Domini nostri sententiae superadjici aliquid fas est, plusquam centuplum recipit, qui decem vel viginti servorum ministeria infida et coactata derelinquentes, tot ingenuorum atque nobilium spontaneo fulcitur obsequio?» Experti sunt hoc centuplum Apostoli, et primi Christiani in fervore primitivae Ecclesiae, de quibus ait Paulus: «Nihil habentes, et omnia possidentes;» et Lucas, Actor. IV, 32: «Nec quisquam, inquit, eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia;» et mox: «Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum: dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.» Id etiamnum experiuntur boni religiosi; quod si quando secus accidat, et cuiquam aliquid corpori necessarium desit, tunc Deus defectum hunc corporalium supplet, et compensat copia spiritualium donorum et gaudiorum.
Exemplum illustre est in Peregrino philosopho, qui finxit se esse Christianum, ac ut talem in persecutione obtulit se Praesidi et carceri, ut ope et opibus Christianorum ei succurrentium frueretur: nec eum fefellit opinio, ibi enim certatim Christianis illi sua offerentibus, suffarcinatus auro impostor in patriam rediit, uti fuse narrat Lucianus in Peregrino, et ex eo Baronius, anno Christi 75, cap. VII.
Denique S. Ambrosius in Psal. CXVIII, littera Cheth, sive octonario 8, per centuplum accipit ipsum Deum, ac consequenter totum mundum, qui est Dei peculium. Deus enim iis qui omnes et omnia propter se relinquunt, est pater, mater, uxor, frater, soror et omnia, Matth. XII, 49: «Quoniam, inquit Ambrosius, qui omnia reliquerit, Deum possidere incipit, et ipse merces utique perfecta virtutum, qui non centupli enumeratione, sed perfectae virtutis aestimatione censetur.» Affert etiam exemplum Leviticae tribus, quae quia Domini jussu nullam inter alias tribus terrae partem habuerat, ideo Dominus ipse ita promisit et saepius confirmavit se ejus partem et possessionem fore. Unde hac aurea gnome concludens, subjicit: «Cui portio Deus est, totius possessor est naturae. Pro agris ipse sibi satis est, habens bonum fructum, qui non possit perire. Pro domibus satis est sibi, ut sit habitatio Dei et templum Dei, qua nihil potest esse pretiosius. Quid enim pretiosius Deo? Ea est portio quam terrenae partes aequare non possunt. Quid magnificentius hospite caelesti? quid beatius possessione divina?» Et Cassianus, Collat. ult., cap. ult.: «Pro laetitia, inquit, illa, quam in unius agri ac domus possessione quis habuit, centuplo majore divitiarum gaudio perfruetur, qui in adoptionem transiens filiorum Dei, universa, quae aeterni sunt Patris, ut propria possidebit, et affectu atque virtute ad imitationem veri illius filii proclamabit: Omnia quae habet Pater, mea sunt, nec jam cum ulla poenali distensionis aut sollicitudinis cura, sed securus ac laetus velut in propriis ubique succedit, audiens quotidie ab Apostolo sibi praedicari: Omnia vestra sunt, sive mundus, sive praesentia, sive futura; et a Salomone: Fidelis viri totus mundus divitiarum est.» Haec ergo est congrua et condigna merces paupertatis, ut nihil habens, nihil ei desit, sed omnia possideat.
Id expertus S. Franciscus, suosque ad eam exhortans: «Filii, inquit, charissimi, magna et inenarrabilia sunt erga nos Dei nostri beneficia, qui adeo flectit erga humiles et inutiles servos suos corda fidelium. Ex acceptis quotidie accipienda speremus: si parva videntur concessa, adjiciet majora, dum in divinorum mandatorum observantia perstiterimus. Jactate ergo cogitatum vestrum in Domino, et ipse vos enutriet in monte hoc (Alverniae), qui Eliam in deserto, Antonium et Paulum in eremo nutrivit. Illud certissime scitote, nullum nobis relevandae necessitati securius esse refugium, quam nullum habere. Si enim veri et Evangelici fuerimus pauperes, mundus nostri miserebitur et affluenter nos pascet. Si autem a paupertate defecerimus, mundus nos fugiet et indigentias illicito modo repellentes, majores patiemur penurias.» Ita refert Waddingus in Annal. Minorum, anno Christi 1212, numer. 14. Addit Marcus, X, 30, centuplum hoc reddendum «cum persecutionibus:» quod quomodo fiat, ibidem dicam.
Tropologice: Cassianus, loco jam citato, centuplo majus gaudium conversorum esse asserit de virtute, quam fuerit antea de cupiditate et vitio: «Si, inquit, pro irae et furoris perturbatione, jugem animi lenitatem; pro sollicitudinis ac distensionis angore, securitatis quietem; pro infructuosa hujus saeculi poenalique tristitia, salutaris tristitiae fructum; pro vanitate laetitiae temporalis, gaudii spiritualis pependeris ubertatem, retributionem in horum affectuum commutatione centuplam pervidebis.»
Anagogice: S. Antonius, teste S. Athanasio in ejus Vita, per centuplum accipit regnum caelorum, in quo centuplo majora sunt bona, quam sint in terra: «Qui totius orbis dominium reliquit, inquit, centuplum de melioribus praemiis in sublimi sede recipiet.» Pro caducis enim reddentur ei stabilia, pro vilibus eximia, pro parvis magna, pro terrenis caelestia, pro humanis divina, pro momentaneis sempiterna.
ET VITAM AETERNAM POSSIDEBIT. — Syrus, haereditate possidebit; Arabicus, haeres fiet vitae aeternae; q. d. Qui suam haereditatem, aeque ac suos parentes, fratres, sorores, etc., Christi causa reliquerit, pro eis recipiet centuplum in hoc saeculo; et haereditatem vitae aeternae in futuro. Haec enim est amplissima haereditas, in qua Beati erunt haeredes Dei, ac cohaeredes Christi: ideoque non solum caelum et terram, et omnia quae in eis sunt, sed etiam Deum ipsum et omnem honorem, omnes opes, omnem gloriam, omnem suavitatem, omnes delicias, omnia gaudia, denique omnia bona in Deo possidebunt, non quasi usufructuarii, sed quasi haeredes et domini haereditate perpetua et in aeternum, quamdiu Deus erit Deus, duratura. Haec omnia significantur et involvuntur in vita aeterna. Porro, hanc vitam aeternam obtinebunt omnes qui servant Dei mandata, ut dixit Christus, vers. 17; plenius tamen et gloriosius eam obtinebunt, qui praeceptis addidere consilia: unde iis solis Christus hic illam promittit et assignat. Qua phrasi tacite innuit difficile esse vitam aeternam consequi per observationem solorum praeceptorum, sine observatione consiliorum; quia illa sine hac est difficilis: difficile est enim servare omnia Dei praecepta, nisi serventur et consilia praesertim paupertatis: nam, ut ait Christus, vers. 23, difficile et quasi impossibile est divitem salvari.
Versus 30: Multi Autem Erunt Primi Novissimi, et Novissimi Primi
30. MULTI AUTEM ERUNT PRIMI NOVISSIMI, ET NOVISSIMI PRIMI. — Nota apposite Christum hanc sententiam praecedentibus a se dictis subjungere: nam ipse hoc capite pene toto opposuit se, suamque gratiam et consilia Evangelii, Pharisaeis et legi veteri; unde consequenter hic opponit praemium illius praemio hujus, ut patebit cap. sequenti; proprie autem respicit illa, quae immediate ante dixerat de sedibus duodecim judiciariis, de centuplo, de vita aeterna dandis suis sequacibus; ac videtur occurrere tacite objectioni Apostolorum. Poterant enim ipsi intra se cogitare: Qui fieri poterit, ut nos viles, pauperes, ignorantes, ignobiles sedeamus super duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israel? in quibus sunt viri plurimi dignitate, opibus, nobilitate, scientia, fama, auctoritate eminentes, uti sunt Scribae et Pharisaei, et adolescens ille dives et splendidus, simul ac legis observator, de quo vers. 13. Occurrit Christus, asseritque illos quidem in hoc saeculo esse eminentes et primos, sed in caelo et vita aeterna fore novissimos, id est nullo loco habendos, sed ab ea rejiciendos et excludendos (simili phrasi dixit, cap. V, 19: «Qui solverit unum de mandatis istis minimis, etc., minimus, id est nullus, vocabitur in regno caelorum;» ac novissimos hic vocari a regno caelorum remotissimos, patet ex Luca, XIII, 30), eo quod Christum quasi pauperem aspernati sint; Apostolos vero aliosque similes, qui relictis omnibus secuti Christum in hoc saeculo videbantur esse pauperrimi et novissimi hominum, in vita aeterna fore primos, utpote Christo caelorum regi charissimos, et in vita ac moribus, praesertim in paupertate et zelo praedicandi simillimos. Ita S. Hieronymus, Beda, S. Thomas, Franciscus Lucas et alii, ac Victor Antiochenus in cap. X Marci. Dicit autem «multi,» non «omnes,» quia aliqui hic sunt primi, qui et in caelo erunt primi, uti sunt sancti reges, principes, doctores, Episcopi, Pontifices, qui, licet opibus abundent, tamen pauperes sunt affectu et spiritu; ac vicissim aliqui hic sunt novissimi, qui et in caelo erunt novissimi, ut sunt pauperes et mendici; qui furtis, rapinis aliisque sceleribus incumbunt, ut suam inopiam levent, fiantque divites et opulenti.
Summa hac gnome significat Christus divites et eos qui bonis terrenis inhiant, a caelo excludendos; pauperes vero, qui caelestia ambiunt, in caelo fore primos. Respicit enim ad id quod dixit adolescenti diviti, vers. 21: «Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo.» Et, vice versa, ad illud vers. 23: «Dives difficile intrabit in regnum caelorum.» Et ad illud Petri, vers. 27: «Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis?» Sic Christus in caelo est primus, quia in terra fuit novissimus, juxta illud Isaiae, LIII: «Vidimus eum, et non erat aspectus; et desideravimus eum, despectum et novissimum virorum.» Vide ibi dicta. Proxima Christo est B. Virgo, quia post Christum inter homines fuit novissima; sequuntur Apostoli, de quibus ait Paulus: «Puto quod Deus nos novissimos ostendit, tanquam morti destinatos; quia spectaculum facti sumus mundo, angelis et hominibus.» Et mox: «Tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc,» I Cor. IV, 9 et 13. Sic de S. Martino, cujus hodie festum celebramus, canit Ecclesia: «Martinus Abrahae sinu laetus excipitur, Martinus pauper et humilis caelum dives ingreditur, hymnis caelestibus honoratur.» Visa est cuidam viro sancto sedes sublimis et gloriosa in caelo, ac miranti cujusnam illa foret, audivit: «Haec sedes humili servatur Francisco.» Ita habet ejus Vita.
Denique multi Patres et Doctores Scholastici, quos citabo cap. seq., vers. 1, «novissimi et primi» praecise accipiunt in ipsa vita aeterna, q. d. Divites, qui in hac vita honestam sed commodam egere vitam, servantes duntaxat praecepta Dei (qualis fuit adolescens ille, vers. 21), in caelo erunt novissimi; pauperes vero, qui praeceptis adjunxere consilia Evangelica, ac in paupertate evangelizando secuti sunt Christum, hi in caelo erunt primi: de quo plura cap. sequenti.
Amplior et plenior, omniaque, quae in sequenti parabola dicuntur, adaequans erit sensus, si tu «novissimi» utroque modo accipias, scilicet ut significet tam excludendos a caelo, quam novissimos in caelo. Nam Apostoli, qui quasi primi judicabunt duodecim tribus Israel, quasi novissimos, multos ex iis, utpote justos, adjudicabunt caelo, plures tamen, utpote injustos, inferno.
Porro hanc gnomen: «Multi erunt primi novissimi, et novissimi primi,» Christus explicat per sequentem parabolam operariorum ad vineam excolendam conductorum, capite sequenti. Haec ergo gnome est proparabola, id est titulus et argumentum illius parabolae, cui subnectitur ista postparabola, sive scopus et applicatio parabolae, cap. XX, vers. 16: «Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi: multi enim sunt vocati, pauci vero electi.» Unde liquet postparabolam respondere ex aequo proparabolae, imo unum idemque cum illa esse; «electi» ergo vocantur primi, «vocati» vero duntaxat, nec electi, vocantur novissimi.