Cornelius a Lapide

Matthaeus XX


Index


Synopsis Capitis

Primo, proponit Christus parabolam operariorum conductorum ad colendam vineam, e quibus novissimi vocati fiunt primi in mercede et praemio. Secundo, vers. 16, praedicit suam passionem. Tertio, vers. 20, Jacobo et Joanni ambientibus primas sedes in regno Christi proponit calicem passionis, docetque majorem esse eum qui cupit esse minor. Quarto, vers. 30, duos caecos illuminat.


Textus Vulgatae: Matthaeus 20:1-34

1. Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. 2. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3. Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, 4. et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit, dabo vobis. 5. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter. 6. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? 7. Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. 8. Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. 9. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. 10. Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. 11. Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, 12. dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus. 13. At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? 14. Tolle quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15. Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? 16. Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi: multi enim sunt vocati, pauci vero electi. 17. Et ascendens Jesus Hierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: 18. Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et condemnabunt eum morte, 19. et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. 20. Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. 21. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. 22. Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. 23. Ait illis: Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam, vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. 24. Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. 25. Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum; et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. 26. Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister; 27. et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. 28. Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. 29. Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa. 30. Et ecce duo caeci sedentes secus viam, audierunt quia Jesus transiret; et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. 31. Turba autem increpabat eos, ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. 32. Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? 33. Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. 34. Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.


Versus 1: Simile Est Regnum Caelorum Homini Patrifamilias, Qui Exiit Primo Mane Conducere Operarios in Vineam Suam

1. SIMILE EST REGNUM CAELORUM HOMINI PATRIFAMILIAS, QUI EXIIT PRIMO MANE CONDUCERE OPERARIOS IN VINEAM SUAM. — «Simile est,» similiter agitur in regno caelorum, perinde ac si herus conduceret operarios in vineam suam; nam alioqui praecise et proprie regnum caelorum non ipsi patrifamilias, sed ejus domui et familiae simile est. Vide Canonem 28. Ut totam hanc parabolam paucis genuine et clare explicem:

Notandum est scopum illius esse ut per eam probet Christus ultimam propositionem capitis praecedentis: «Multi erunt novissimi primi, et primi novissimi;» Christus enim hanc propositionem immediate praemittit parabolae, quasi proparabolam, sive titulum parabolae; ac rursum eamdem ipsi subjungit quasi postparabolam hic, vers. 16. Unde quidam codices Latini sic habent: «Simile est enim.» Scopus ergo Christi hic est ostendere ex Dei gratia, et sine ulla injustitia, vel cujuspiam injuria fore, ut qui hic primas tenere visi sunt, in die novissimo postremas teneant, et qui hic postremas, ibi primas; hoc est ut Apostoli et abjecti fideles sequaces Christi in regno caelorum Scribis et Pharisaeis praeferantur, ac Gentiles credentes in Christum praeponantur Judaeis, qui primo tempore Abrahae, Jacob et Mosis vocati fuerunt a Domino ut primas in regno Dei, id est in Ecclesia tam militante in terris, quam triumphante in caelis, obtinerent; sive filios novi Testamenti, praesertim Apostolos in duodecim sedibus sessuros in die judicii anteferendos esse filiis veteris Testamenti, qui sub umbris legalium sacrificiorum, caeremoniarum et figurarum laboriosissime serviebant; quia scilicet hi legi et operibus praefisi, falso ex illis hoc Dei regnum sibi arrogabant, ideoque Christum Christique fidem repellebant, unde merito a regno hoc exciderunt; illi vero Christo ejusque fidei et gratiae, quam longe Judaeis posterius acceperunt, humillime se subdiderunt, et avide ferventerque illi cooperati sunt, ideoque Judaeis praelati, et prae illis electi sunt ad gratiam, aeque ac ad gloriam.

Hunc esse scopum patet. Primo, ex proparabola, ex ipsa parabola, ejusque clausula, sive postparabola, vers. 16: «Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.» Secundo, idipsum patet ex Luca, qui, cap. XIII, vers. 29 et 30, primos fore novissimos, et novissimos fore primos sic explicat, quod Gentiles caelum ingredientur, Judaei vero ab eo excludentur, eo quod illi Christum receperint, hi eum repulerint. Tertio, quia alioqui non potest explicari murmur primorum, vers. 11; in caelis enim inter Beatos nullum est murmur, sed illud est in inferno inter damnatos; nec etiam dura ibi Domini increpatio, vers. 15: «An oculus tuus nequam,» id est invidus «est» et parcus, «quia ego bonus,» id est beneficus et liberalis, «sum?» Ita censent Jansenius, Barradius, Hesselius et Franciscus Lucas hic, ac Ludovicus Molina et Gabriel Vasquez, I part., Quaest. XII, art. 6. Igitur quaecumque in parabola hac ad scopum jam dictum pertinent, annotanda et explicanda sunt; quae vero ad eum non pertinent, in explicatione parabolae omittenda sunt, adduntur enim duntaxat ut emblemata ipsius parabolae, juxta Canon. 29.

Per vineam ergo significatur Ecclesia, per forum mundus; per primo, hora prima, tertia et sexta vocatos, significantur Judaei jam in avis suis Abraham, Jacob et Mose vocati ad Dei fidem et cultum, ut eum, in Ecclesia Dei bene operando, augeant et propugnent; per novissime vero, hora undecima vocatos, significantur Gentiles ultimo per Christum et Apostolos vocati ad Christum et Ecclesiam; per vesperam, significatur dies extremi judicii, in quo singulis assignabitur et adjudicabitur sua merces, vel jam in hac vita eis data (uti data est Judaeis), vel tum danda, uti danda est Gentilibus in caelo; per denarium, significatur integra merces diurna, sive merces laboris, qua quis per totum diem in vinea laboravit. Denarius enim, teste Plinio, Budaeo et aliis, appendebat drachmam Atticam, id est regalem Hispanicum, sive julium Italicum: unde denarius illo aevo erat statum diurni laboris pretium. Dictus denarius, quod appenderet decem baiocos Romanos.

Porro, denarius omnibus tam primo, quam ultimo vocatis datur idem in genere, seu in confuso, id est datur omnibus et singulis integra diurni laboris merces, in genere par et eadem, sed in specie et in particulari valde dispar et diversa. Denarius enim erat nummus communis, qui multas sub se continebat nummorum species et formas. Denarius enim alius erat aereus, alius argenteus, alius aureus. Rursum alius erat simplex, alius duplex, alius triplex, alius quadruplex; perinde ac jam sunt regales Hispanici. Disparem enim hic datam fuisse operariis mercedem liquet ex eo quod novissimi, qui hora undecima venerunt, praelati sunt ceteris, qui hora prima, tertia, sexta venerunt; quia, licet hi diutius laboraverint, illi tamen majori gratia et diligentia ferventiorique laborarunt: quare uti primos in fervore potius quam in labore, sic et in mercede superarunt.

Dices: Ergo hic majori labori minor datur merces. Respondeo: Verum id est, sed non majori merito; huic enim semper major debetur daturque merces. Majus autem meritum facit major non labor, sed gratia, et gratiae cooperatio. Majorem autem gratiam habuere Apostoli quam Scribae, Christiani quam Judaei, ac magis quam illi gratiae cooperati sunt; ideoque major denarius, id est major merces eis promissa est. Nam Judaeis, per tot mundi aetates, diu, operose et moleste laborantibus in Dei cultu et Ecclesia, denarius a Deo promissus erat merces temporalis, scilicet abundantia rerum temporalium, frumenti, olei et vini; Gentilibus vero Christianis unica et ultima mundi aetate laborantibus, promissus est a Christo denarius, id est merces spiritualis longe nobilior et omnem laborem superans, scilicet vita aeterna: Judaei ergo acceperunt denarium, id est drachmam aeris vel argenti; Christiani vero auri; alioqui enim, si denarius eamdem omnino significaret mercedem, repugnaret proparabolae et postparabolae, in quibus asseritur quod «erunt novissimi primi, et primi novissimi.» Hoc enim significat Christianos et Apostolos praeferendos Judaeis in praemio caelesti; imo quod ipsi judicabunt et condemnabunt Judaeos. Respicit enim Christus ad id quod dixit cap. praeced., vers. 28: «Sedebitis vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.» Unde Judaei, qui in hac vita erant primi et ditissimi, in die judicii apparebunt novissimi et a caelo remotissimi; Gentiles vero Christiani in hac vita abjecti et pauperes, in die judicii erunt primi in regno caelorum; ideoque Judaei contra Gentiles Christianos murmurabunt, quod eos olim viles idololatras, tunc sibi in fide, gratia et gloria praelatos videbunt: sicut et in hac vita Scribae assidue murmurabant contra Christum et Apostolos, quod ipsi in Evangelio, id est in praedicatione, fide, gratia et promissione regni caelestis, Judaeis, id est populo a Deo olim electo, praeferrent Gentiles olim ob idola et scelera infames.

Ut ergo verbo dicam, tota parabola non significatur aliud, quam Gentiles credentes in Christum praeferendos esse Judaeis Mosi et legi pertinaciter adhaerentibus, ideoque Christum spernentibus: praeferendos, inquam, tam in gratia et Ecclesia militante, quam in gloria et Ecclesia triumphante; ideoque Judaeos contra Christum et Christianos murmuraturos, quod cum vocatione, labore, synagoga et dignitate populi fidelis essent potiores et antiquiores, jam tamen in his et ceteris Gentilibus postponantur. Et hoc est quod docet passim Paulus, praesertim tota Epistola ad Romanos, ac Christus ipse: «Publicani, inquit, et meretrices praecedent vos in regno Dei,» Matth. XXI, 31. Et: «Cum videritis Abraham et Isaac et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.» Et: «Venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro (ex quatuor plagis orbis et Gentium), et recumbent in regno Dei»; ac statim subjungit id quo tota haec parabola refertur: Et ecce sunt novissimi (puta Gentiles), qui erunt primi (in caelo); et sunt primi (puta Judaei in hac vita), qui in die judicii erunt novissimi. Reliqua, quae in hac parabola adduntur, emblemata sunt addita ad elegantiam parabolae, juxta Canonem 29.

Juxta hunc sensum primi sunt salvandi, novissimi sunt damnandi. Alio vero sensu, quem nunc subjungam, primi futuri novissimi sunt illi, qui primo vocati sunt, sed ultimi ad praemium perveniunt; novissimi vero futuri primi sunt illi, qui ultimo vocati, primi fiunt in praemio. Unde de his vulgo a Patribus et Doctoribus Scholasticis haec parabola aliter tractatur et explicatur, quasi Christus dicere velit, tam primos, id est primo vocatos, quam novissimos, id est ultimo vocatos ad fidem et gratiam, puta tam Judaeos, quam Christianos Deo servientes, eamdem vitam aeternam accepturos (dicuntur enim, vel potius subintelliguntur ex anteced. et sequent., tam novissimi quam primi fore in ipsa vita aeterna, sive in caelo), nec obfore cuipiam, quod in fine mundi vel aetatis suae sit vocatus, aut venerit ad vineam Ecclesiae vel animae suae excolendam; imo eum ceteris, qui diu ante vocati sunt aut venerunt, fore praeferendum in gloria caelesti, si gratiae majori sibi a Deo datae majori labore, studio et fervore cooperetur. Ita explicat S. Hieronymus, Chrysostomus, S. Augustinus, S. Thomas, Maldonatus, Gregorius de Valentia, I part., Q. XII, art. 6; Bellarminus, lib. III De Justificat., cap. XVI; Suarez fuse, I part., lib. II De Attrib. Dei negat., cap. XX. Estque haec applicatio valde probabilis, illique valde favet primo, quod sic melius explicatur quomodo idem denarius detur omnibus operariis. Passim enim Patres per denarium accipiunt vitam aeternam. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus, Anselmus hic, et S. Augustinus, serm. 59 De Verbis Domini; Tertullianus, De Monogam., cap. XIII; Nazianzenus, orat. 40; Gregorius, hom. 16 in Ezech.; Valentia, Bellarminus et Suarez jam citati.

Dices: Quomodo in denario hoc pares sunt primi et novissimi, cum primi majores sint in felicitate et gloria vitae aeternae, quam novissimi? Respondetur eumdem denarium notare eamdem beatitudinem genericam et objectivam, scilicet eamdem divinam essentiam, quae est objectum beatitudinis et gloriae Beatorum; haec enim una et eadem est, quae omnes Beatos sui ostensione beat; sed tamen visio et fruitio ejus est dispar pro disparitate meritorum; qui enim majori gratia et labore Deo serviverunt, uti fecerunt novissime vocati, hi clarius et perfectius Deum videbunt, ideoque magis ejus amore ceterisque dotibus fruentur, eruntque magis beati, quam illi qui minori gratia et labore Deo serviverunt. Ita S. Gregorius, lib. IV Moral., cap. XXXI, aut juxta aliam editionem, XLIII; S. Augustinus, De S. Virgin., cap. XXVI; S. Hieronymus hic; S. Thomas, I part., Quaest. XII, art. 6; Valentia et alii. «Omnibus,» ait S. Augustinus, «datur vita aeterna, sed eorum mansiones multae sunt, honoratur enim alius alio clarius.» Huc accedit Bellarminus loco jam citato; nam denarius ille significat, inquit, «aequalitatem aeternitatis, non gloriae et excellentiae.» Pulchre S. Augustinus, lib. VII in Lucam, exponens caput decimum quintum: «Aequalem,» inquit, «dignaris solvere mercedem vitae, non gloriae. Itaque datur omnibus idem denarius, quoniam Sancti omnes sine fine regnabunt, quamvis non omnes eadem eminentia regnabunt. Quemadmodum commune stellis omnibus est perpetuo fulgere in caelo, tametsi aliae aliis clarius micent.» Et Glossa Interlinearis eumdem denarium interpretatur, eamdem aeternitatem beatam, quae omnibus Beatis eadem datur: omnes enim in aeternum erunt beati, de eoque certi sunt.

Rursum huic sententiae favent illa quae dixit Christus cap. XIX, vers. 21 et seq., quorum occasione et intuitu hanc parabolam subtexuit: ibi enim juveni diviti dicenti se praecepta Dei servasse, addit, consulitque paupertatem Evangelicam, dicens: «Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo»; quam, cum juvenis tristis abnueret, intercessit Petrus, dicens: «Ecce nos reliquimus omnia, etc.: quid ergo erit nobis?» Cui Christus: «Sedebitis vos super thronos duodecim judicantes duodecim tribus Israel,» q.d. Vos, o Apostoli, praeferemini illi adolescenti, et similibus, qui tantum servant praecepta Dei, quia vos insuper servatis consilia Evangelica, et secuti estis Me in evangelizando: quare, licet illi in hoc saeculo videantur esse primi, tamen in caelo erunt novissimi; vos vero, qui in hoc saeculo videmini novissimi, in caelo eritis primi. Multi enim e Judaeis ante Christum quavis aetate timuerunt Deum ejusque praecepta servarunt, et ideo salvati sunt.

Jam, ut juxta hunc sensum singula applicemus, per diem accipe mundi cursum et tempus; per horas varias, accipe diversas mundi aetates, ut prima hora sit prima aetas mundi, ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe ad Abraham, tertia ab Abraham ad Mosen, sexta a Mose ad Christum, undecima hora sit a Christo usque ad finem mundi. Ita S. Hilarius, S. Gregorius et Theophylactus. Aut dies est aetas vitae cujusque hominis, cujus hora prima est infantia; tertia est pubertas; sexta, aetas virilis; nona, senilis; undecima, decrepita. Ita S. Hieronymus, S. Basilius in Reg. brevior., interrog. 224, et S. Fulgentius, epist. 7. Porro, non tantum tota vita cujusque, sed totum hoc saeculum praesens, quod per tot millia annorum ad finem decurrit, unus duntaxat dies dicitur: «Magnus quidem quantum ad nos, modicus autem quantum ad Dei vitam,» ait Origenes, ejusque aeternitatem. Per murmur, cum Theophylacto, Salmerone, Suarez, Vasquez et aliis, accipe admirationem Sanctorum, cum scilicet illi qui minores erunt in gloria, et tamen plus hic laborarunt, uti fuere Judaei, mirabuntur alios, qui hic minus laboraverunt, sed majori excelluerunt gratia et spiritu, sibi in gloria anteponi: ut hic Christus injiciat aculeum diligentiae, et ei qui cito venit, ne torpore suo aliis postponatur, et ei qui tarde venit, ut fervore tarditatem compenset, ac primos aequet vel superet, studendo perfectioni et consiliis Evangelicis, ut suasit Christus cap. praecedent., vers. 21. Denique plenus et adaequatus erit sensus, si secundum hunc sensum conjungas cum primo, et utrumque confles in unum: nam, ut dixi in fine cap. praeced., «novissimi» hic utroque modo accipi possunt, scilicet, ut significent novissimos tam extra caelum, ideoque damnandos, quam in ipso caelo, ideoque salvandos; prioribus competit primus sensus, in iisque plane explicat eorum murmur; posterioribus competit secundus sensus, in iisque plane explicat denarium, quomodo scilicet idem denarius, nimirum eadem vita aeterna omnibus detur, tam novissimis quam primis; quare secundus sensus supplet primum, et vicissim primus supplet id quod deest secundo: junge ergo utrumque, et omnia adaequabis.

Tropologice: vinea est anima cuique excolenda; moraliter ergo hinc disce nos vocatos, ut simus operarii in vinea, id est anima et Ecclesia Dei. S. Bernardus quotidie se interrogabat: «Bernarde, dic quare hic?» Vocatus es non ad otium, sed ad laborem, ut excolas vineam, id est animam tuam virtutibus, et Ecclesiam sanctis exemplis. Et S. Petrus, II Epist., 1, 10: «Magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis.» Porro, cultores hujus vineae non aestimantur tempore et antiquitate laboris, sed diligentia, fervore et spiritu. Hi enim primis praeferuntur. Quocirca S. Hieronymus, epist. 13 ad Paulinum: «Noli,» ait, «fidem pensare temporibus, nec me idcirco meliorem putes, quod prior in exercitu Christi coeperim militare; Paulus Apostolus de persecutore mutatus, novissimus in ordine, primus in meritis est; quia extremus licet, plus omnibus laboravit: subitus calor longum vincit teporem.» Idem, epist. 34 ad Julianum: «Felix,» ait, «et omni dignus beatitudine, quem senectus Christo occupat servientem, quem extrema dies Salvatori invenerit militantem, qui non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.» Vere Sapiens, cap. IV: «Consummatus,» ait, «in brevi, explevit tempora multa.» Ita S. Xaverius undecim annis quanta fecit in India! Quisque ergo operarius est vineae (id est animae) suae et vineae proximi. Hinc sponsa ait, Cant. I: «Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi.» Essentia animae est vinea, plantata in terra hujus corporis, cujus facultates ordinatae sunt vites, cujus vinum sunt opera charitatis; vites alligandae sunt palo crucis, cujus pedi foveam facimus, dum mortem instare, et foveam sepulturae cognoscimus. Servanda est haec vinea ab apro exterminatore de sylva, Psal. LXXIX, id est de vitio obscaenae voluptatis, quae omnia bona exterminat; et a singulari fero, id est a vitio superbiae, quae singularem hominem facit; a vulpe astutae adulationis, a lupo voracitatis, a cane detractionis. Rogandus Dominus, ut huic vineae suae mittat pluviam doctrinae suae et calorem charitatis suae, et stercora, id est memoriam mortis Filii sui et SS. Martyrum. Revirescit anima tanquam vinea per flores et folia, id est per sancta desideria et sermonem aedificantem; producit lacrymas compunctionis, emittit odorem virtutis, juxta illud Cant. II: «Vineae florentes dederunt odorem suum»; edit maturas uvas bonorum operum. Ita Salmeron. Rursus quae facit vinitor in vinea, haec faciat fidelis in anima. Ille putat, sarrit, aggerat, plantat, ablaqueat, defrondat, etc. Idem faciat mystice fidelis in anima sua. Porro, «Sicut mercenarius,» ait S. Chrysostomus, «totum diem domini opus impendit, unam autem horam circa suum cibum; sic et nos omne tempus vitae nostrae debemus impendere circa gloriam Dei, modicam autem partem circa usus nostros terrenos. Et sicut mercenarius ea die, qua opus non fecerit, erubescit intrare in domum et petere panem; quomodo tu non confunderis intrare in Ecclesiam, et stare ante conspectum Dei, quando nihil boni in conspectu Dei gessisti?» Jam sigillatim versus singulos breviter percurramus.


Versus 2: Conventione Autem Facta cum Operariis ex Denario Diurno, Misit Eos in Vineam Suam

2. CONVENTIONE AUTEM FACTA CUM OPERARIIS EX DENARIO DIURNO, MISIT EOS IN VINEAM SUAM. — Denarius argenteus erat julius Romanus, sive regalis Hispanicus, qui Romae valet decem baiocos, in Belgio quinque stuferos.

Objiciebat olim Jovinianus, et nuper Calvinus, justos omnes esse pares in praemio, id est in denario vitae aeternae; ergo et pares esse in merito: ergo omnia opera bona esse paria. Verum jam respondi omnes in vita aeterna generice et abstracte esse pares, quia omnes sunt beati, certique de sua beatitudine ejusque aeternitate, quod scilicet vivent in omni felicitate vitam aeternam: sed in hoc ipso erunt gradus intensionis et remissionis, ut alii magis, alii minus videant Deum; ideoque illi magis, hi minus sint beati et gloriosi; quocirca illi in caelo vocantur et revera erunt primi, hi novissimi.


Versus 3: Et Egressus Circa Horam Tertiam, Vidit Alios Stantes in Foro Otiosos

3. ET EGRESSUS CIRCA HORAM TERTIAM, VIDIT ALIOS STANTES IN FORO OTIOSOS. — Romani, ait Rhodiginus, lib. XII, cap. IX, indeque Judaei jam Romanis per Pompeium subjecti, dividebant uti noctem, sic et diem, in duodecim horas, per quatuor partes quas noctu in castris vigilias (eo quod initio earum vigiles mutarent) vocabant. Prima hora, sive vigilia, incipiebat ab ortu solis; tertia, tribus horis ab ortu; sexta, sex horis ab eodem, puta in meridie; nona, tribus horis post meridiem; duodecima, in vespera et solis occasu. Porro, in hieme hae horae erant breviores per diem, longiores per noctem, quia in hieme dies sunt breviores, noctes vero longiores: vice versa, in aestate hae horae erant longiores per diem, breviores vero per noctem, quia tunc dies longiores, noctes vero breviores.


Versus 4: Et Dixit Illis: Ite et Vos in Vineam Meam, et Quod Justum Fuerit, Dabo Vobis

4. ET DIXIT ILLIS: ITE ET VOS IN VINEAM MEAM, ET QUOD JUSTUM FUERIT, DABO VOBIS: ILLI AUTEM ABIERUNT. — His promittit non denarium, sed «quod justum fuerit,» q.d. Denarius erat merces diurni laboris, dabaturque laborantibus ab hora prima, id est a solis ortu usque ad occasum. Hi autem hora tertia vocati tribus horis serius venerunt ad laborandum in vinea: quare non totum denarium, sed tres quartas duntaxat denarii, puta septem baiocos cum medio, sive tres stuferos Belgicos, cum tribus quadrantibus, merebantur; sed liberalior fuit herus, qui eis vespere integrum denarium persolvit.

Nota τὸ «justum» significat meritum bonorum operum, quod quasi ex justitia meretur mercedem, quam Deus cuique operi ex justitia distributiva promittit, rependit et distribuit.


Versus 5: Iterum Autem Exiit Circa Sextam et Nonam Horam, et Fecit Similiter

5. ITERUM AUTEM EXIIT CIRCA SEXTAM ET NONAM HORAM, ET FECIT SIMILITER. — Notatur sollicitudo heri quaerentis operarios ad excolendam vineam, quae notat sollicitudinem Dei, volentis ut homines omnes et singuli sint operarii in vinea suae animae et Ecclesiae, ut utraque omni fructuum genere resplendeat.


Versus 6: Circa Undecimam Vero Exiit, et Invenit Alios Stantes

6. CIRCA UNDECIMAM VERO EXIIT, ET INVENIT ALIOS STANTES (Graeca et Syrus addunt, otiosos), ET DICIT ILLIS: QUID HIC STATIS TOTA DIE OTIOSI? — Nota τὸ «tota,» quia undecima hora est ultima hora diei; dies enim finitur hora duodecima, ut dixi vers. 3. Quare hac hora vocati per unam horam duntaxat laborarunt in vinea. Porro, vocati hora prima, tertia, sexta, nona, notant Judaeos et ceteros priores; vocati vero undecima, notant Christianos, uti dixi. Unde Origenes hora prima ait vocatum Adamum; hora undecima, Paulum.


Versus 7: Dicunt Ei: Quia Nemo Nos Conduxit. Dicit Illis: Ite et Vos in Vineam Meam

7. DICUNT EI: QUIA NEMO NOS CONDUXIT. — S. Chrysostomus ait hanc esse futilem pigrorum excusationem: quia, inquit, Deus omnes vocat a pueritia ad virtutem, puta ad sui et Ecclesiae suae obsequium. Hinc, vers. 1, «exiit primo mane.» Sic et S. Gregorius, et Glossa Interlinearis. Porro conductio, ait Chrysostomus, est promissio vitae aeternae; Gentes vero nec Deum, nec Dei promissa sciebant: unde dicunt se non fuisse conductos, id est vocatos per praedicatores, licet per legem et lumen naturae essent vocati.

DICIT ILLIS: ITE ET VOS IN VINEAM MEAM. — His ex rigore temporis et laboris duodecima tantum denarii pars debebatur, utpote una, id est duodecima hora diei in vinea duntaxat laborantibus: sed Deus liberalis integrum, imo praestantissimum vitae aeternae denarium eis retribuit.


Versus 8: Cum Sero Autem Factum Esset, Dicit Dominus Vineae Procuratori Suo: Voca Operarios, et Redde Illis Mercedem, Incipiens a Novissimis Usque ad Primos

8. CUM SERO AUTEM FACTUM ESSET, DICIT DOMINUS VINEAE PROCURATORI SUO: VOCA OPERARIOS, ET REDDE ILLIS MERCEDEM, INCIPIENS A NOVISSIMIS USQUE AD PRIMOS. — Τὸ «sero» notat finem mundi et diem judicii, quo Christus judex singulis pro merito mercedem retribuet, idque per se: unde τὸ «procuratori» est emblema parabolae. Christus enim non eget procuratore.

Symbolice tamen Origenes per procuratorem accipit SS. Angelos, ut S. Michaelem, per quem Christum particulare judicium animarum in morte cujusque exercere, vel animae intimare, nonnulli autumant, ut dixi Daniel. XII, 1. Remigius vero per procuratorem accipit Christum, qui, qua homo, procurator est Dei Patris, ejusque nomine judicabit vivos et mortuos. S. Irenaeus autem, lib. IV Contra haer., cap. XC, sub finem, per procuratorem accipit Spiritum Sanctum, quia hic dispensat uti gratias et dona, sic et gloriam et praemia. Ita et Glossa.

Mercedem. — Quia merces respondet praecise non labori, sed merito; meritum autem facit gratia, et liberum arbitrium gratia excitatum, ipsique gratiae per gratiam cooperans: qui autem undecima hora venerunt, puta Gentes per Apostolos ad Christum vocatae, plus habuerunt gratiae et charitatis, magisque gratiae cooperatae sunt, ideoque Judaeos prius vocatos, et diutius in vinea Dei laborantes in praemio antecesserunt, primique in caelo obtinent. Disce hic praxim facile augendi merita et gloriam esse, si quis crebro exerceat actus charitatis, eosque ardentes et intensos, imo si omnia opera externa faciat ex charitate et amore Dei. Sic enim plus merebitur quam rustici et milites, qui magnos subeunt labores, ac plus quam Religiosi, qui arduas subeunt poenitentias, si ex majori charitate quam ipsi, sua opera licet in se minus difficilia exerceat.

Incipiens a novissimis, — qui minori tempore, sed majori fervore et spiritu laborarunt. Vide dicta vers. 1. Quibus adde: S. Chrysostomus: «Nimia misericordia, ait, ordinem non respicit.» Auctor lib. De Spiritu et Littera apud S. Augustinum, cap. XXIV: «Velut priores,» ait, «reperiuntur hi qui minus dilati sunt.» S. Gregorius: «Plerumque ante remunerantur qui ultima aetate vocati sunt, prius enim de corpore exeunt ad regnum, quam qui in pueritia vocati.» Glossa: «A novissimis incepit, dum prius latronem quam Petrum in paradisum introduxit.»


Versus 9: Cum Venissent Ergo Qui Circa Undecimam Horam Venerant, Acceperunt Singulos Denarios

9. CUM VENISSENT ERGO QUI CIRCA UNDECIMAM HORAM VENERANT, ACCEPERUNT SINGULOS DENARIOS. — Graece ἀνὰ δηνάριον, id est secundum denarium, hoc est singuli denarium, ut vertit Syrus, Arabicus, Vatablus et alii: ἀνά enim significat aequam proportionem, sive aequalem distributionem mercedis. Porro, denarius hic in genere erat idem et par, sed in specie diversus et dispar, ut dixi vers. 1, et hoc videtur significare vox ἀνὰ δηνάριον, id est juxta denarium, scilicet sibi competentem et debitum; q.d. Hora undecima venientes, id est Apostoli et Christiani, ultima mundi aetate vocati, acceperunt denarium meliorem et pretiosiorem, suo labori et merito congruentem et debitum: quia enim ipsi majori gratia, fervore et spiritu laborarunt in Ecclesia Dei, hinc meliorem denarium, id est majorem gloriam acceperunt, caeterisque Judaeis prius vocatis et plus laborantibus praelati sunt.

Dices: Prius vocati murmurarunt, eo quod eumdem denarium cum posterius vocatis acciperent, unde aiunt: «Pares eos nobis fecisti»; ergo idem denarius plane fuit datus his et illis: si enim alius et major fuisset denarius, dixissent: «Superiores eos nobis fecisti»; ac longe magis murmurassent.

Respondeo: Vespere in tenebris solet distribui operariis post operas diurnas merces, puta denarius; itaque tum non satis dignoscere potuerunt sequentes, quis et qualis esset denarius, qui praecedentibus daretur, sed tantum in genere audierunt a procuratore singulis dici: Accipite vestrum denarium; aut si eum viderunt, non satis in tenebris discreverunt, quod ipsi acciperent denarium, id est drachmam in cupro; priores vero eamdem acciperent in auro: cuprum enim, praesertim aurichalcum, rubore et fulgore simile est auro, uti videre est Romae in medalliis aereis adeo splendidis, ut aurea videantur: unde putarunt eumdem in specie illis dari denarium, qui sibi dabatur, idque aegre tulerunt, quod scilicet qui pauciori tempore, imo una hora duntaxat, laborassent, aequarentur sibi in mercede, qui toto die laborarant.

Quae omnia parabolice significant invidiam Judaeorum erga Gentes; illi enim aegerrime tulerunt Gentes sibi aequari in Dei cultu, Ecclesia, Christianismo, gratia et gloria sui Messiae, sive Christi; putabant enim haec omnia sibi solis proprie et ex asse deberi, reliquis vero Gentibus, per quamdam gratuitam tantum dispensationem, eo quod Messias ipsis quasi solis videretur a Deo per Prophetas promissus, ac consequenter omnia ejus dona et gratiae. Unde illa lis et rixae Judaeorum contra S. Petrum praedicantem Evangelium S. Cornelio gentili, Actor. X; ac magis ardens et continua contra S. Paulum, utpote doctorem Gentium, ut patet ex Actis Apostolorum, et passim ex Epistolis S. Pauli.

Si ergo quaeras, cur Christus non dixit expresse quod hora undecima venientes, majorem denarium, id est majorem gloriam reciperent, quam venientes hora prima, sexta, nona, id est, cur majorem Apostoli et Christiani gloriam acceperint, quam Scribae et Judaei? Respondeo, quia Christus hic id non agebat, sed tantum intendebat Judaeis evellere opinionem et arrogantiam primatus in regno Dei jam dictam. Unde contra eam docet quod novissimi erunt primi, et primi novissimi, id est quod Apostoli erunt primi in coelo, Scribae vero et Judaei erunt ultimi. Vult enim confirmare suum promissum Apostolis factum, scilicet: «Sedebitis vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.» Sic enim Apostoli erunt primi in coelo, utpote futuri judices caeterorum; Judaei vero erunt ultimi, utpote ab eis judicandi. Per hoc tamen implicite satis ostendit, quod Apostoli in aeterna vita plus felicitatis et gloriae consequentur, quam Scribae et Pharisaei: qui enim sunt primores et judices in coelo, hi pariter majores sunt in felicitate et gloria. Ita Suarez et Maldonatus.

Moraliter S. Chrysostomus: «Undecima hora vocantur, ait, qui in senectute vocantur. Composita est ergo haec parabola, ut eos avidiores faceret, qui in ultima senectute convertuntur, ne existimarent se minus aliquid habituros.» Haec Chrysostomus. Scopus enim hujus parabolae est, ut per illam ostendat Christus in praemio coelesti non haberi rationem antiquitatis temporis, nec diuturnitatis laboris, sed majoris gratiae et fervoris; ideoque praeponi eos qui parvo tempore, sed fervide laborarunt, iis qui longo, sed tepide.


Versus 11-12: Et Accipientes Murmurabant Adversus Patremfamilias, Dicentes: Hi Novissimi Una Hora Fecerunt, et Pares Illos Nobis Fecisti, Qui Portavimus Pondus Diei et Aestus

11. ET ACCIPIENTES MURMURABANT ADVERSUS PATREMFAMILIAS, 12. DICENTES: HI NOVISSIMI UNA HORA FECERUNT, ET PARES ILLOS NOBIS FECISTI, QUI PORTAVIMUS PONDUS DIEI ET AESTUS. — Quid fuerit hoc murmur, explicui vers. 1. Quibus adde: «Per murmur, inquit S. Chrysostomus, significatur mercedis et gloriae magnitudo, quae tanta est in Apostolis, ut caeteri ex Judaeis electi et beati eis inviderent et murmurarent, si invidia et murmur in Beatos cadere posset.» Aliter S. Gregorius: «Quia patres, ait, ante Christum non sunt ducti ad regnum, hoc ipsum murmurasse est.» Denique S. Chrysostomus censet hoc murmur esse emblema duntaxat parabolae, ideoque non applicandum rei per illam significatae. Insuper Glossa: «Non omnes, inquit, murmurabant, sed quidam; mali scilicet, qui bonum quod inceperant, ad finem non perduxerunt, ideoque praemio privati murmurant.» Et S. Hieronymus: «Judaei, inquit, Gentilibus invident, et in Evangelii torquentur gratia.»

PORTAVIMUS PONDUS DIEI ET AESTUS. — Id est diu sub onere legis sudavimus, et longiora carnis tentamenta sustinuimus. Ad haec Scribae et Pharisaei plerique jejunabant bis in sabbato, decimas omnium dabant Deo, populum docebant, regebant, corrigebant, circuibant mare et aridam, ut facerent unum proselytum. Habuerunt ergo laborum pondus, sed saepe inutile.


Versus 13-15: At Ille Respondens Uni Eorum, Dixit: Amice, Non Facio Tibi Injuriam; Nonne ex Denario Convenisti Mecum? Tolle Quod Tuum Est, et Vade; Volo Autem et Huic Novissimo Dare Sicut et Tibi

13. AT ILLE RESPONDENS UNI EORUM, DIXIT: AMICE, NON FACIO TIBI INJURIAM: NONNE EX DENARIO CONVENISTI MECUM? 14. TOLLE QUOD TUUM EST, ET VADE: VOLO AUTEM ET HUIC NOVISSIMO DARE SICUT ET TIBI. 15. AUT NON LICET MIHI QUOD VOLO, FACERE? AN OCULUS TUUS NEQUAM EST, QUIA EGO BONUS SUM? — Praeter dicta vers. 1, adde: Graeca et Syrus nervosius habent: An non licet mihi in meis facere quod volo? «In meis,» scilicet rebus, id est «de meo,» uti interpretatur S. Augustinus, serm. 50 De Verbis Domini. Arabicus: de bonis meis. «Oculus nequam» est oculus lividus et invidus. Sensus est, q.d. Cum hora undecima venientibus feci gratiam, dando eis denarium, tibi non feci injuriam: «Tolle ergo quod tuum est, et vade.» Poterat herus respondere murmuranti: Hora undecima venientes majori gratia et fervore laborarunt, plusque una hora effecerunt, quam tu toto die, ideoque plus meriti sunt, ac primi meliorem denarium acceperunt. Sed non decuit herum ex aequo, et quasi ex justitia cum servo contendere, quin potius ejus murmur retundere per obtentum summi sui dominii, liberalitatis et gratiae.

Objicies: S. Prosper videtur hic tollere omne meritum, et totum praemium assignare Dei gratiae. Sic enim ait, lib. II De Vocatione Gentium, cap. V, vel juxta aliam editionem, cap. XVII: «Ideo in parabolis, de his qui laborant in vinea, legimus dari idem praemium eamdemque mercedem omnibus operariis, sive multum, sive parum laboraverint, ut ii, qui multo labore sudarunt, nec amplius quam novissimi acceperunt, intelligant donum se gratiae, non operum accepisse mercedem.» Respondet Bellarminus, lib. V De Justificatione, cap. VI: «Considerat S. Prosper vitam aeternam, ut est una et eadem, sive ut est aequalis in omnibus Beatis. Neque enim alius longius, alius brevius, sed omnes in aeternum vivent. Dicit autem hanc vitam aeternam donum esse gratiae, non operum mercedem, eo sensu, quo dixit Augustinus: Dona sua coronat Deus, non merita tua, videlicet non est in vita aeterna merces operum, quae sint nobis a nobis, sed quae sunt nobis a gratia Dei.» Atque ut hoc intelligeretur, ideo voluit Deus vitam aeternam tribuere iis qui multum, et iis qui parum laboraverant, ne qui multum laborant, de suis viribus extollantur. Unde Glossa Interlinearis sic explicat, q.d. Gratia et misericordia est, quod vobis, o Judaei, coaequalis et concorporalis fiat populus gentilis.

TOLLE QUOD TUUM EST (tuum denarium), ET VADE. — q.d. Tolle, o Pharisaee et Judaee, tuas opes, delicias et honores, quos tibi in hac vita dedi, et quos prae vita aeterna ambivisti; iis ergo contentus esto, et abi. Praeter dicta vers. 1, Remigius sic explicat: «Tolle quod tuum est, et vade,» id est, recipe mercedem tuam, et vade in gloriam.

VOLO AUTEM ET HUIC NOVISSIMO (id est gentili populo) dare (secundum meritum) sicut et tibi. — Origenes vero sic: «Forsitan autem Adae dicit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? tolle quod tuum est, et vade. Tuum est salus, quod est denarius: volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi.» Non incredibiliter potest quis arbitrari hunc novissimum esse Apostolum Paulum, qui una hora operatus est, et similiter omnes qui ante eum fuerunt. Alii sic explicant: «Tolle» damnationem tibi ob murmur debitam, et vade in gehennam, etiamsi aliquid consequantur.

Porro «multi,» id est omnes, «sunt vocati» ad vitam aeternam; dicit tamen «multi,» quia omnes sunt multi, et quia eos opponit paucis, qui erunt electi. «Vive ergo cum paucis, ait Cassianus, ut cum paucis eligi et inveniri merearis in coelo.» Notum est illud: «Loquendum ut multi, sapiendum (imo vivendum) ut pauci.» Denique nonnulli sic exponunt: «multi,» id est omnes, «sunt vocati» ad gratiam et ad observationem mandatorum, sed «pauci electi» ad gratiam eximiam et observationem consiliorum Evangelicorum.

Huc accedunt Scholastici illi, qui ponunt duos ordines praedestinatorum et electorum: unum communem eorum, qui ex praevisione meritorum electi sunt ad gloriam; alterum eorum, qui ad gloriam electi sunt ante praevisa merita, quos proinde vocant eximie praedestinatos, illosque censent hic notari, cum dicitur: «Pauci vero electi.» Tales enim pauci sunt, scilicet B. Virgo, Apostoli et pauci alii; priores vero longe plures sunt, ideoque de illis dici «multi sunt vocati.» Ita Gabriel in I, distinct. 41, Quaest. 1, art. 2; Ockam, ibidem, art. 1; Catharinus, lib. I De Praedest., cap. ult., et lib. III, cap. I et II, et alii nonnulli. Catharinum acriter impugnant D. Soto in cap. IX ad Rom.; Antonius Cordubensis, lib. XI, Quaest. LVI, et Camerarius in Dial. Cathol., cap. X; sed aequo acrius Catharinum perstringunt, uti ostendit Gabriel Vasquez, I part., disp. XC, cap. III. Peccat tamen Catharinus primo, quod taxet S. Augustinum; secundo quod illos solos, qui ante merita ex mera Dei gratia eximie electi sunt, vocet praedestinatos, et ad eos arctet illud Pauli ad Rom. VIII: «Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui»; tertio, quod iisdem eximie electis imponat necessitatem perseverandi in gratia, ita ut ab ea libere excidere non possint. Nam S. Paulus, qui ex iis fuit, si quis alius, de se dicit: «Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar,» I Cor. IX; poterat ergo ipse a gratia excidere et reprobari.

Denique Arabicus vertit: quam multi sunt vocati, et pauci electi; quae verba sunt Christi quasi exclamantis, admirantis et miserentis multitudinem vocatorum et paucitatem electorum, ac consequenter multitudinem reproborum et damnandorum.


Versus 16: Sic Erunt Novissimi Primi, et Primi Novissimi: Multi Enim Sunt Vocati, Pauci Vero Electi

16. SIC ERUNT NOVISSIMI PRIMI, ET PRIMI NOVISSIMI: MULTI ENIM SUNT VOCATI, PAUCI VERO ELECTI. — Juxta primum parabolae sensum, quem assignavi vers. 1, novissimi futuri in coelo primi, sunt electi; primi vero futuri in coelo novissimi, sunt vocati duntaxat, qui vocationem suam non sunt secuti, vel eam deseruerunt, ideoque sunt damnati. Hi multi sunt, si cum electis et salvandis, qui pauci sunt, conferantur, Matthaei VII, 14: pauci enim gratiae et vocationi Dei cooperantur, in eaque usque ad mortem perseverant. Juxta secundum vero sensum, quem dedi vers. 1, posterior gnome: «Multi enim sunt vocati, pauci vero electi,» diversa est a prima: «Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi»; ac difficile est eas inter se connectere. Maldonatus sic connectit: «Ex speciali sententia, inquit, qua dixit primos fore novissimos, et novissimos primos, nunc generalius concludit non omnes, qui vocati sunt, mercedem accepturos, quia plerique vocati venire nolunt»; sicut, cap. praecedenti, vers. 23, ex occasione unius adolescentis, qui divitiis suis inhaerens, consilium paupertatis sequi noluerit, generalem intulit sententiam de omnibus divitibus, et non jam de consiliorum, sed de praeceptorum observatione conclusit, difficile esse divitem in regnum coelorum intrare. Pressius et nervosius Suarez censet esse argumentum non ab aequivalenti, sed a fortiori, q.d. Non miremini primos fore novissimos, et novissimos primos, cum multi sint vocati, pauci vero electi, ideoque caeteri omnes damnandi, quod magis mirandum et horrendum est: nam si multi sint vocati, qui non salvantur, quid mirum quod multi sint vocati, qui non sint in praemio primi?

Hic finiuntur acta anni tertii praedicationis Christi; nam paulo post hanc parabolam operariorum, Christus a morte suscitavit Lazarum, quae suscitatio facta est in martio, post quam eodem mense et anno (qui fuit Christi 34 et ultimus) Christus crucifixus est et mortuus. Igitur sequentia omnia quae narrat Matthaeus usque ad finem Evangelii, contigerunt hoc martio, paulo ante passionem Christi, vel paulo post eam, uti contigit Christi resurrectio et ascensio in coelum. Ita Jansenius, Franciscus Lucas et alii. Vide Chronotaxin.


Versus 17: Et Ascendens Jesus Hierosolymam, Assumpsit Duodecim Discipulos Secreto, et Ait Illis

17. ET ASCENDENS JESUS HIEROSOLYMAM, ASSUMPSIT DUODECIM DISCIPULOS SECRETO, ET AIT ILLIS. — Hic fuit ultimus Christi ascensus, id est ultima profectio Hierosolymam, quam narrant Matthaeus hic, ac Lucas, cap. XVIII, 31; Marcus, cap. X, 32; et Joannes, XI, 54 et seq. Ex Joanne liquet, quod Christus, suscitato Lazaro, fugiens invidiam et odia Pharisaeorum, secesserit in civitatem Ephrem, ex qua imminente jam Paschate, quo occisus est a Judaeis, juxta legem ascendit Hierosolymam. Fuit ergo hic Christi ascensus paulo ante mortem ejus, imo ascendit ut crucem et mortem sibi in Jerusalem destinatam et paratam, pro redemptione mundi ex decreto Patris capesseret, et ultro quasi invaderet. Vide Chronotaxin.

DUODECIM DISCIPULOS. — Ergo etiam Judam, ait Origenes, et forte hinc Judas accepit occasionem prodendi Christum, ex eo quod Christus praediceret sibi moriendum esse in Jerusalem. Certus enim erat Christum verum dicere, ac proinde proditionem ejus ex animo sibi successuram sperabat, nec quidquam post mortem Christi ab eo sibi timendum, avaritia excaecatus existimabat.


Versus 18: Ecce Ascendimus Hierosolymam, et Filius Hominis Tradetur Principibus Sacerdotum, et Condemnabunt Eum Morte

18. ECCE ASCENDIMUS HIEROSOLYMAM, ET FILIUS HOMINIS TRADETUR PRINCIPIBUS SACERDOTUM, ET CONDEMNABUNT EUM MORTE. — ASCENDIMUS. — Id est proficiscimur et revera ascendimus, quia Jerusalem, ac praesertim ejus arx et templum erat in monte Sion. Rursum «ascendimus» ad crucem Hierosolymae subeundam, juxta illud: «Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum,» Joan. XII, 32. Rursum dicit: «Ecce ascendimus,» quia hic est sermo constantiae, q.d. ait S. Chrysostomus: «Videte quia voluntarie vado ad mortem. Cum ergo videritis me in cruce pendentem, ne aestimetis Me hominem esse tantum: nam etsi posse mori hominis est, velle tamen mori hominis non est.» Denique «ascendimus,» quasi triumphaturi in Capitolio Solymae et Calvariae: in cruce enim Christus triumphavit de morte, peccato, diabolo et inferno, uti docet Apostolus, Coloss. II, 15.

FILIUS HOMINIS TRADETUR PRINCIPIBUS SACERDOTUM. — «Tradidit enim, ait Rabanus, Judas Dominum Judaeis, et ipsi tradiderunt eum Gentibus, id est Pilato, et potestati Romanorum. Ideo autem Dominus in mundo noluit prosperari, sed gravia pati, ut ostenderet nobis, qui per delectationem cecidimus, cum qua amaritudine redire debeamus. Unde sequitur: ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum.»

ET CONDEMNABUNT EUM MORTE. — «Omnis salus hominum, ait Chrysostomus, in Christi morte posita est; nec est aliquid propter quod magis Deo gratias agere debeamus, quam propter mortem ipsius. Ideo duodecim Apostolis in secreto mortis suae annuntiavit mysterium, quia semper pretiosior thesaurus in melioribus vasis includitur.» Et rursum: «Tribulatio enim cum supervenerit expectantibus nobis, levior invenitur quam esset futura, si repentina venisset.»


Versus 19: Et Tradent Eum Gentibus ad Illudendum, et Flagellandum, et Crucifigendum, et Tertia Die Resurget

19. ET TRADENT EUM GENTIBUS AD ILLUDENDUM, ET FLAGELLANDUM, ET CRUCIFIGENDUM, ET TERTIA DIE RESURGET. — Saepius jam ante Christus praedixerat Apostolis suam crucem et mortem, ne ex ea turbarentur, putarentque ipsum non esse Messiam orbis redemptorem: nunc vero morte instante eamdem praedixit, ut Apostolos in fide sua suaeque passionis et resurrectionis firmaret. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus et alii.

AD ILLUDENDUM, ET FLAGELLANDUM, ET CRUCIFIGENDUM. — Tres enim hae fuere primariae passionis Christi partes: passus enim est illusiones ignominiosissimas, flagella atrocissima et crucem acerbissimam.

ET TERTIA DIE RESURGET. — Hoc est mel resurrectionis, quo conditur fel passionis. Unde S. Augustinus, lib. XVIII De Civitate, quem citat S. Thomas in Catena: «Passione, ait, ostendit (Christus) quid sustinere pro veritate; resurrectione, quid sperare in Trinitate debeamus: unde dicit: Et tertia die resurget.» Et S. Chrysostomus: «Dictum est quidem et ad multos, ut cum tristitiam viderint, resurrectionem expectarent.» Unde subdit: «Et tertia die resurget.» Causam dat S. Augustinus, loco jam citato, dicens: «Una enim mors, scilicet Salvatoris, secundum corpus, duabus mortibus nostris saluti fuit, scilicet animae et corporis, et una ejus resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit.» Haec ex Chrysostomo et Augustino citat S. Thomas in Catena.

Moraliter: Christus suis suam passionem saepe refricat, ut suum amorem, quem in ea summum eis exhibuit, commendet, ut eum vicissim redament, ac amorem amori, sanguinem sanguini, mortem morti rependant. Crux enim Christi est fornax et incendium amoris. Quocirca S. Bernardus, serm. De Quadruplici debito: «Primo, inquit, Christo Jesu debes omnem vitam tuam, quia ipse vitam suam posuit pro tua, et cruciatus amaros sustinuit, ne tu perpetuos sustineres.» Addit deinde multa in hanc sententiam, quae sic ad extremum concludit omnia: «Cum ergo ei donavero quidquid sum, quidquid possum, nonne istud est sicut est stella ad solem, gutta ad fluvium, lapis ad montem, granum ad acervum?» Idem S. Bernardus, tract. De Diligendo Deo: «Si totum, ait, me debeo pro me facto, quid addam jam pro refecto, et refecto hoc modo? nec enim tam facile refectus quam factus; nam qui semel et tantum dicendo fecit, id reficiendo profecto et dixit multa, et gessit mira, et pertulit dura, nec tantum dura, sed et indigna. In primo opere me mihi dedit, in secundo se; et ubi se dedit, me mihi reddidit. Datus ergo et redditus, me pro me debeo, et bis debeo. Quid Deo retribuam pro se? nam etiamsi millies me rependere possem, quid sum ego ad Deum?»

Pro Christo ergo probra, calumnias, tormenta, cruces et ignes sustinere non recusemus, sed amemus et ambiamus, ut illusiones illusionibus, flagella flagellis, crucem cruci rependamus, imo reddamus. Ipsius enim est vita nostra, et omne quod sumus; ipse enim emit et redemit nos, non auro, sed divino sanguinis sui pretio.

Eleganter et pie, sed vere S. Leo, serm. 8 De Passione: «Crux tua (o Christe), ait, omnium fons benedictionum, omnium est causa gratiarum, per quam credentibus datur virtus de infirmitate, gloria de opprobrio, vita de morte.»


Versus 20: Tunc Accessit ad Eum Mater Filiorum Zebedaei cum Filiis Suis, Adorans et Petens Aliquid ab Eo

20. TUNC ACCESSIT AD EUM MATER FILIORUM ZEBEDAEI CUM FILIIS SUIS, ADORANS ET PETENS ALIQUID AB EO. — «Tunc,» scilicet cum audissent a Christo instare ipsi mortem, et post mortem resurrectionem, post quam expectabant regnum Christi gloriosum: unde praeoccupant, petuntque ut ipsi prae caeteris Apostolis in eo primas obtineant. Ita S. Hieronymus, Beda, Euthymius.

MATER FILIORUM ZEBEDAEI. — Nomine Salome. Ita enim nominat Marcus, cap. XV, 40, illam quam Matthaeus, cap. XXVII, 56, vocat matrem filiorum Zebedaei. Haec enim uxor Zebedaei ex eo genuit Jacobum et Joannem, quos Christus sibi adscivit et Apostolos creavit. «Adorans,» hoc est, inclinando se reverentiam ei exhibens.

ET PETENS. — Dices: Marcus, cap. X, 35, ait non matrem, sed filios ipsos, id petiisse a Christo. Respondeo: Matris petitio ex filiorum petitione processit. Cum enim ipsi verecundarentur primas petere a Christo, subornarunt patrem ut ipsa id peteret. Quare filii sunt locuti per os matris, et forte ejus petitioni suam quoque adjunxerunt. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, S. Gregorius, hom. 27 in Evangel., et S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. LXIV. Aliter Maldonatus, qui censet matrem suo instinctu et motu proprio id petiisse a Christo; dici tamen a Marco filios id ipsum postulasse, quia mater non pro se, sed pro filiis id postulabat. Favet S. Hilarius et S. Ambrosius, de quo mox.

ALIQUID. — in genere et in confuso, scilicet dicentes, ut habet Marcus: «Magister, volumus ut quodcumque petierimus facias nobis.» Timebant enim, ne si suam primatus ambitionem exprimerent, Christus eam abnueret illico et refutaret. Volunt ergo prius universali petitione concedendi ea quae petierint, ligare Christum, ut deinde cum particulatim illam exprimant, Christus eam negare non possit. Hic est mos feminarum dum suos femineos appetitus, quos ardenter concupiscunt, hac arte impetrare satagunt. Sic Bethsabee, III Reg. II, 20, petitura a Salomone filio suo Abisag dari uxorem Adoniae, praemisit dicens: «Petitionem unam parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam.» Annuit Salomon; sed mox ut ipsa illam expressit, abnuit, dicens: «Postula ei et regnum.» Astute enim Adonias postulabat Abisag, quae uxor fuerat Davidis, dari sibi uxorem, ut per eam quasi reginam invaderet regnum, seque regem faceret excluso Salomone.


Versus 21: Qui Dixit Ei: Quid Vis?

21. QUI DIXIT EI: QUID VIS? — Prudenter Christus generalem petitionem abnuit, et vult ut particulatim eam exprimat, ne ineptum vel se indignum quid petat, quod eam facturam praesciebat, ut nos idem facere doceat. Memorabile est quod de S. Pulcheria scribit Nicephorus, et ex eo Baronius, anno Christi 446, sub finem; scilicet illam, ut periculosam Theodosii Imperatoris fratris sui oscitantiam, qua passim libellis supplicibus etiam non lectis subscribebat, falso joco castigaret, porrexisse Theodosio libellum supplicem, in quo asserebat Eudoxiam, uxorem Theodosii, a se emptam, dummodo ipse emptionem probaret; subscripsit libello non lecto, more suo, Theodosius: mox illa Eudoxiam ad se vocavit, et diutius detinuit. Revocante uxorem Theodosio, respondit Pulcheria illam a se emptam, ipsumque emptionem probasse, ac simul ei submisit libellum hac de re ab eo subscriptum: quem legens Theodosius erubuit, et suam nimiam subscribendi facilitatem damnavit.

AIT ILLI: DIC (praecipe, statue, ordina, decerne) UT SEDEANT HI DUO FILII MEI, UNUS AD DEXTERAM TUAM, ET UNUS AD SINISTRAM, IN REGNO TUO. — Occasionem hujus petitionis sagaciter hanc dat S. Chrysostomus: «Volebant, inquit, ut ego conjicio, quoniam super duodecim sedes sessuros discipulos audierunt, primatum hujus consessus impetrare, et praeponi quidem se caeteris praeterquam Petro sciebant, Petrum vero sibi praeferri formidantes, dicere ausi sunt: Dic ut unus a dextris, alter a sinistris sedeat,» ita urgebant dicentes: «Dic,» ut quasi primores regni tui utrumque tuum latus, utramque tuam aurem, adeoque te totum occupent, nec quis ad te nisi per eos accedere, aut aliquid a te petere possit, uti nonnulli hodie (et omni aevo) aures et animos regum principumque occupant, ut nil nisi per eos ab illis obtineri possit. Hi regum sunt reges, imo paedagogi. Tritum est illud Caroli Martelli, avi Caroli Magni, qui oblato sibi Franciae regno respondit: «Nolle se regem esse, sed velle regibus imperare.»

Disce hic quam audax, caeca et insatiabilis sit ambitio, et ambitiosa petitio; ad quam duos hosce Apostolos incitavit, quod ipsi se caeteris Apostolis a Christo antepositos vidissent in transfiguratione, quae erat quasi inchoatio regni Christi, Matth. XVII, 1, aeque ac in suscitatione filiae Jairi, Lucae VIII, 51.

Sed excusanda est mater, quod jure cognationis a Christo cognato suo, id postulet pro filiis, quos ut se, imo plusquam se diligebat. Ita S. Hieronymus: «Postulat, inquit, mater errore muliebri et pietatis affectu, nesciens quid peteret.» Et plenius S. Ambrosius, lib. V De Fide, cap. II: «Considerabat (Christus), inquit, matris dilectionem, quae filiorum mercede grandaevam solabatur senectam, et desideriis licet fessa maternis, charissimorum pignorum tolerabat absentiam. Considerate etiam feminam, hoc est sexum fragiliorem, quem Dominus propria nondum confirmaverat passione. Considerate, inquam, Evae illius primae mulieris haeredem transfusa in omnes immoderatae cupiditatis successione labentem, quam Dominus adhuc proprio sanguine non redemerat, nedum inolitam affectibus omnium, immodici contra fas honoris appetentiam, suo Christus cruore diluerat. Hareditario igitur mulier delinquebat errore.»

Simili ratione filios ejus excusat S. Chrysostomus: «Non turbetur, ait, quisquam, si adeo imperfectos dicimus Apostolos fuisse: nondum enim mysterium crucis erat consummatum, nondum gratia Spiritus in corda ipsorum infusa. Quare si studia virtutis ipsorum discere cupis, quales post datam gratiam Spiritus fuerint considera, et videbis omnem ab illis turbationem animi fuisse superatam. Hac enim de causa eorum modo imperfectio revelatur, ut aperte percipere possis, quales subito per gratiam effecti fuerint.»


Versus 22: Respondens Autem Jesus, Dixit: Nescitis Quid Petatis

22. RESPONDENS AUTEM JESUS, DIXIT: NESCITIS QUID PETATIS. — Graece aiteite, id est petitis. Ecce hic Christus respondet, non matri, sed filiis, quia sciebat filios in matre et per matrem locutos. «Nescitis quid petatis,» quia scilicet nescitis primo, quale sit regnum meum, scilicet spirituale et coeleste, non carnale et terrenum, in quo sit pompa regalis throni, assessorum, principum, famulorum, etc., uti vos putatis; secundo, quia petitis triumphum ante victoriam: «Regnum enim coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud,» Matth. XI; ita Auctor Imperfecti; tertio, quia vos existimatis, regnum hoc petentibus jure sanguinis dari, cum non detur nisi merentibus et certantibus. Hoc pariter exemplo Christi respondeant Episcopi et principes suis amicis, servis, filiis et feminis importunis, dum ab eis petunt praebendas, dignitates et officia, ad quae minus sunt apti: «Nescitis quid petatis.» Praebendae et officia mea, non sunt mea, ut scilicet ex libidine ea dare possim cognatis, vel servis, quia sic volo: dispensator eorum sum, non dominus; Deus rigidam dispensationis a me rationem reposcet, an dignis ea contulerim. Gravis enim est injuria Christi, Ecclesiae, reipublicae et dignorum, ac multorum malorum causa, si officia et beneficia ob consanguinitatem vel amicitiam dentur indignis, vel minus dignis.

Agrippina, mater Neronis, ait Cornelius Tacitus, ambiens imperium Neroni, consuluit hac de re Chaldaeos, sive astrologos; responderunt illi: «Imperabit Nero, sed matrem occidet»; tum illa: «Occidat, ait, dum imperet.» Quam vesana ambitio! salluit eam mater; nam a Nerone occisa est. Sic ambitiosi indigni ambientes beneficia, sibi ambiunt veneficia, quia illa eis causa sunt damnationis et gehennae.

Et quid, quaeso, est cognatio, nisi externa relatio, quod filii vel nepotis caro decisa sit ex tua? Quid ad me quod tunica mea ex eodem panno decisa sit, ex quo tua?

Romae, teste Livio, templum erat honori positum, sed post templum Virtutis, ut in illud honoris non pateret ingressus nisi per templum Virtutis, ut docerent nemini patere aditum ad honores nisi per virtutes, quas solas prisci Romani spectabant; ideoque imperium tam amplum, dives et magnificum obtinuerant, donec per posticum, aedificato ibidem profano ambitionis et largitionis fano, multi per illud ad honores evaserunt; itaque seditionibus rempublicam, aeque ac seipsos, perdiderunt.

NESCITIS QUID PETATIS. — Arabicus: quid vultis, quid petitis? q.d. Nescitis quid velitis et petatis ad litteram, quia putent regnum esse terrenum et pomposum, quale fuit Davidis et Salomonis, cujus ego sum filius et haeres, cum illud sit spirituale et coeleste. Ita S. Chrysostomus: «Hoc dicit, ait, ostendens quod nihil spirituale petebant.» Et Theophylactus: «Non est, inquit, hoc quod creditis, quod sim temporaliter in Jerusalem regnaturus, sed omnia haec quae ad regnum pertinent, supra intellectum sunt.» Sic et Abulensis, Quaest. LXXI.

Secundo, alii: Quia, inquiunt, petebant id quod eis datum jam et promissum erat, scilicet assidere Christo, et cum eo judicare duodecim tribus Israel. Ita S. Hilarius: «Nesciunt, ait, quid petant, quia nihil de gloria Apostolorum ambigendum erat: judicaturos enim eos superior sermo exposuit.» Sed inter duodecim hosce thronos, ipsi videntur petiisse primos et Christo vicinos, qui necdum eis speciatim a Christo promissi erant.

Tertio, quia petebant id quod superabat eorum dotes et merita: «Nam sedere ad dextram tam magnum est, ut superexcedat superiores virtutes,» ait ex Chrysostomo et Theophylacto Beda, «nesciunt, ait, quid petant, qui sedem gloriae a Domino, quam nondum merebantur, inquirunt»; primae enim in coelo debentur iis qui majoris, imo maximi sunt meriti.

Quarto, quia incongruo tempore id petebant, imminente scilicet passione Christi, quando lugendum erat. Ita Chrysostomus: «Vos, inquit, de honore loquimini, ego vero de agonibus et sudoribus disputo; non est enim hoc praemiorum tempus, sed occisionis, praeliorum et periculorum.»

Quinto, quia petunt id quod contrarium erat eorum vocationi et professioni. Vocati enim erant a Christo ad sequendam ejus paupertatem, humilitatem et crucem, non ad ambiendos honores.

Sexto, quia prius petere debebant crucis labores, per quos mererentur honores. Unde Christus id eis ostendens, subdit: «Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?»

Septimo, quia petunt sedere ad sinistram, aeque ac ad dexteram. Sinistra autem in malam partem accipitur. Nam ad sinistram Christi stabunt in judicio damnati, q.d. ait Chrysostomus: «Ego vos vocavi ad partem dexteram, et vos vestro consilio de dextra curritis ad sinistram»; sed hoc mysticum est et symbolicum. Ex his germaniores sensus sunt, primus, tertius et sextus: nesciebant enim hoc regnum spirituale esse, non carnale; nec carni et sanguini dari, sed virtuti; nec precibus, sed meritis illud obtineri.

POTESTIS BIBERE CALICEM, QUEM EGO BIBITURUS SUM? — q.d. Per passionem et crucem mihi tendendum est ad regnum; ergo et vobis illud ambientibus eadem calcanda est via. Audi S. Bernardum, serm. 11 ex parvis: «Ipse, inquit, (Christus), tanquam pius et laudabilis medicus, prius bibit potionem quam parabat suis, id est passionem et mortem sustinuit, et sic sanitatem immortalitatis accepit et impassibilitatis, docens suos ut confidenter biberent potionem quae generat sanitatem et vitam.»

Per catachresim Christus passionem suam vocat calicem: causam hanc dat S. Chrysostomus, Euthymius et Theophylactus, quod Christus tam libenter et avide passionem subierit, ac si sitiens vini calicem epotasset. Verum quia Christus ait, «potestis bibere,» non autem, desideratis bibere, hinc melius haec generatim accipias. Pro quo nota, calicem passim in Scriptura, aeque ac apud profanos, significare cujusque hominis sortem, sive bonam, sive malam, quae ei a Deo decernitur et immittitur; ac quasi propinatur. Ducta est haec metaphora a veteri convivantium ritu, quo symposiarcha sive convivii praefectus vinum pro suo arbitrio et prudentia temperabat, ac cuique suam portionem, quam exhaurire deberet, statuebat; ut ostenditur Eccli. XXXII, vers. 1. Forte etiam, ait Maldonatus, alludit ad calicem veneni, qui nonnullis ad mortem damnatis dabatur, uti datus est Socrati ab Atheniensibus, eo quod unum Deum colendum diceret, pluribus diis exclusis.

Praeclare S. Cyprianus, lib. IV, epist. 6 ad Tiburtinos, per calicem accipiens martyrium: «Gravior, ait, et ferocior pugna nunc imminet (quia S. Cyprianus ex Dei revelatione didicerat instare persecutionem Valeriani et Gallieni Imperatorum; in qua ipse martyrii lauream obtinuit), ad quam acute robusta parare se debent milites Christi, considerantes idcirco se quotidie calicem (quia tunc communicabant quotidie; idque sub utraque specie panis et vini) sanguinis Christi bibere, ut possint et ipsi propter Christum sanguinem fundere.» Quocirca S. Chrysostomus solerter notat: «Respice, inquit, qualiter ipso interrogationis modo et hortatur et allicit. Non enim dixit: Potestisne vestrum effundere sanguinem? Sed: Quonam pacto potestis bibere calicem? Deinde alliciens inquit: Quem ego bibiturus sum, ut communicatione laborum cum ipso promptiores redderentur.»

Hinc S. Joannes pingi solet cum calice; et quia ipse calicem veneni absque damno hausit, uti testatur S. Isidorus, De Patribus novi Testamenti, cap. LXXIV, et S. Augustinus in Soliloquiis, cap. XXII: «Pro tua dulcedine gustanda, inquit, veneni poculum intrepidus Joannes potavit.» Idem testatur Aldhelmus, Occidentalium Saxonum episcopus, lib. De Laudibus virginum, cap. XI. Unde et in festo S. Joannis solebat fieri benedictio vini contra venenum, uti testatur Albertus Castellanus in Sacerdotali Romano.

Nota: Graeca hic et Marc., cap. X, 38, addunt: «Aut baptismo quo ego baptizor, baptizari?» Arabs hic: et tinctura qua tingar, tingemini? hac tinctura fuit sanguinis, qua purpuratus est Christus. Ubi Christus suam passionem quam prius vocavit calicem, alia metaphora vocat Baptismum, quia in illam totus immersus et submersus, id est, mortuus est. Hoc enim proprie est baptizari. Addunt Origenes, Chrysostomus, Theophylactus, Christum passionem suam vocasse Baptismum, eo quod nos per illam abluerit, purificarit et sanctificarit, uti fit in Baptismo.

DICUNT EI: POSSUMUS. — Videntur Joannes et Jacobus intellexisse significationem calicis, scilicet per illum intelligi passionem, et tamen uti ambitiose petierunt primatum, ita temere responderunt se calicem hunc posse bibere, cum revera id necdum possent, sed postea potuerint per gratiam Christi receptam a Spiritu Sancto in Pentecoste. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Jansenius et alii; licet Maldonatus: Possumus, ait, id est volumus, et parati sumus pro te mortem oppetere, idque satis est appositum et probabile. Sic posse subinde sumitur pro velle, praesertim ubi res est ardua, quae magno voluntatis conatu et robore indiget. Unde illud, cap. XIX, 12: «Qui potest (id est qui vult) capere, capiat» consilium caelibatus.


Versus 23: Ait Illis: Calicem Quidem Meum Bibetis; Sedere Autem ad Dexteram Meam, vel Sinistram, Non Est Meum Dare Vobis, Sed Quibus Paratum Est a Patre Meo

23. AIT ILLIS: CALICEM QUIDEM MEUM BIBETIS (Addunt Graeca: Et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini; et Arabicus: et tinctura mea tingemini), SEDERE AUTEM AD DEXTERAM MEAM, VEL SINISTRAM, NON EST MEUM DARE VOBIS, SED QUIBUS PARATUM EST A PATRE MEO. — Est hoc oraculum Christi de Jacobi et Joannis passione et martyrio. S. Jacobus enim ferventius caeteris Apostolis praedicans Christum, primus pro eo martyr occubuit, gladio percussus ab Herode, Actor. XII. Joannes item hunc calicem bibit, cum Romae ante portam Latinam a Domitiano in dolium ferventis olei immissus, vegetior inde exivit, et novo virtutis miraculo martyr in vita, non moriens, sed vivens extitit, indeque ad suscipiendam coronam Christi athleta processit, ait S. Hieronymus. Et Tertullianus, lib. De Praescript., cap. XXXVI: «Habes, inquit, Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto est. Sta felix Ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt; ubi Petrus passioni Dominicae adaequatur, ubi Paulus Joannis exitu coronatur, ubi Apostolus Joannes posteaquam in oleum igneum demersus nihil passus, in insulam relegatur.»

Rursum S. Joannem proprie bibisse calicem veneni (unde et cum calice hoc pingi solet) sibi ab impiis propinatum, sed sine noxa, docet non tantum Prochorus ejus discipulus, in Joannis Vita (cujus fides merito Baronio et viris doctis de fictione est suspecta), sed etiam S. Isidorus in lib. De Patribus novi Testamenti. Denique tota Joannis vita continua fuit passio et continuum martyrium. Vixit enim ipse diutissime, post omnes Apostolos usque ad annum Domini 101, ac 68 post mortem Christi anno vita functus est, quae sane dilatio et absentia tam longa a Christo dilecto suo, ad quem assidue suspirabat, prolixum illi aeque ac B. Virgini, cui in filium in cruce a Christo datus erat, fuit martyrium.

Porro, S. Joannes singulare martyrium obiit, dum cum B. Virgine in monte Calvariae astans Christo crucifixo, vidit vitam suam, id est Christum, quem plusquam vitam suam amabat, acerbissimos crucis dolores, per tres continuas horas pati, ibique quasi lento cruciatus igne assari. Hic enim clavi et dolores medullitus animum ejus penetrabant magisque cruciabant quam si ferro sectum fuisset ejus corpus, adeoque doloribus hisce fuisset exanimatus, nisi Christus quasi per miraculum eum in vita servasset.

SEDERE AUTEM AD DEXTERAM MEAM, VEL SINISTRAM, NON EST MEUM DARE VOBIS. — Ariani censebant hic dici hoc dare non esse Christi, sed paternae potestatis, ac proinde Christum non esse ὁμοούσιον Patri; sed errant. Christus enim hic ponit antithesin, non inter se et Patrem, sed inter Jacobum et Joannem ambitiose petentes primatum in regno Christi, et eos quibus primatus hic jure debetur. Vis enim argumenti est in τῷ «vobis,» quod licet non legant Graeci, Syrus et Arabicus, legunt tamen Romani et Latini, q. d. Non vobis petentibus, sed certantibus et merentibus hoc regnum debetur. Unde Remigius: «Non est meum, ait, dare vobis, id est superbis, quales vos estis, sed humilibus.» Et Beda: «Non est meum dare vobis, id est superbis: hoc enim adhuc erant; sed aliis paratum est. Et vos alii estote, id est humiles, et vobis paratum est.» Rursum, non est meum dare vobis, eo modo quo vos petitis, scilicet ut detur vobis tanquam cognatis meis, qua homo sum, cum Deus illud paraverit aliis, scilicet merentibus, q. d. Caelum dare non est potestatis humanae, sed divinae. Ita S. Augustinus, lib. I De Trinit., cap. 1, et Abulensis, Quaest. LXXX. Datur enim illud non personae, sed vitae, ait S. Hieronymus; non ex favore, sed ex merito.

Nota: Christus non annuit expresse quod hi duo petunt, ne caeteros Apostolos quasi excludendo irritet; nec etiam abnuit, ne hos duos contristet. Ita S. Hieronymus: «Non dixit, ait: Non sedebitis, ne duos confunderet; neque etiam dixit: Sedebitis, ne caeteros irritaret;» sed omnibus ostendendo bravium, omnes ad certandum pro eo animavit. Simile est, ait Theophylactus in cap. X Marci, si justus rex agoni a se instituto praesidens, accedentibus cognatis et amicis, dicentibusque: Da nobis bravium et coronam, jure meritoque responderet: Non est meum vobis dare bravium, sed quibus illud paratum et decretum est, scilicet in agone certantibus et vincentibus. Audi S. Ambrosium, lib. V De Fide, cap. II: «Non dixit, inquit: Non est meum dare; sed: Non est meum dare vobis: non sibi potestatem deesse asserens, sed meritum creaturis. Accipe aliter: Non est meum dare vobis, quod est, non est meum, qui veni humilitatem docere; non est meum, qui veni non ministrari, sed ministrare; non est meum, qui justitiam servo, non gratiam. Denique ad Patrem referens, addidit: Quibus paratum est, ut ostenderet Patrem quoque non petitionibus deferre solere, sed meritis, quia Deus personarum acceptor non est.»

Porro, Christi quoque esse dare hoc regnum, patet diserte Lucae XXII, 29: «Et ego dispono, inquit, vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel.» Christus tamen hic dicit id potius esse Patris, tum quia Christus, ut homo, semper se Patri subjicit et omnia in ipsum resignat, ipsique accepta refert; tum ut honesto titulo a se repellat hosce ambitiose primatum petentes, eosque ad Patrem amandet, ut sub eo se humilient et verecundentur id petere; tum denique quia sicut sapientia et opera sapientiae appropriantur Filio, et opera bonitatis Spiritui Sancto, sic opera potentiae et providentiae, cujus pars est praedestinatio ad regnum caelorum, appropriantur Patri.

SED QUIBUS PARATUM EST A PATRE MEO. — Arabicus: sed qui praeparavit eis, Patris mei caelestis. Ita habet Latinus Interpres Arabici Romae impressus, sed perperam; vertendum enim est: Sed quibus splendide praeparavit eis Pater meus caelestis. Arcta est hic expositio Euthymii, qui τὸ «quibus» exponens: Hoc est, inquit, DD. Petro et Paulo. Arctior est S. Hilarii: «Quibus,» inquit, hoc est, Moysi et Eliae: putat enim alludi ad transfigurationem, in qua Moyses et Elias viderunt gloriam regnantis Christi, ejusque fuere participes. Arctissima est S. Chrysostomi, qui τὸ «quibus» exponit nullis. Quia nemo, inquit, potest assurgere ad dexteram Christi; utpote qui solus sedet ad dexteram Dei Patris. Verum haec nimis arcta sunt: Christus enim generatim loquitur de omnibus ad regnum caeleste ejusque culmen electis. «Quibus» ergo, scilicet summe certantibus et vincentibus: his enim a Deo paratum est, et decretum ab aeterno hoc regni culmen. Quare per dextram et sinistram non situm aut positionem ad dextram et sinistram, sed praeeminentiam in regno, quam Joannes et Jacobus ratione cognationis et familiaritatis cum Christo ambiebant, intelligit, q. d. Vultis primas tenere in regno meo caelesti, primas ergo hic mecum tenete in humilitate, charitate, patientia et zelo evangelizandi: majoribus enim et heroicis virtutibus major debetur gloria et primatus in caelo: qui enim primi sunt in meritis, hi primi erunt in praemiis.

Simili modo abbas Athanasius raptus in caelum, audivit choros laudantium Deum, cumque vellet ad eos ingredi, audivit: «Nemo huc ingreditur negligens; abite, certate et contemnite vanitates saeculi.» Ita Joannes Moschus in Prato Spirit., cap. CXXX, et S. Furseus apud Bedam, lib. III Histor. Angl., cap. XIX, raptus in caelum audivit angelos et Beatos concinentes: «Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus Deorum in Sion.» Proficiamus ergo de virtute in virtutem, et scandamus de gloria ad gloriam; ab angelis ad Cherubim et Seraphim, ab imo ad primum et summum regni solium.


Versus 24: Et Audientes Decem, Indignati Sunt de Duobus Fratribus

24. ET AUDIENTES DECEM, INDIGNATI SUNT DE DUOBUS FRATRIBUS. — Arabicus, murmuraverunt contra duos fratres. Quaeres, ex quo et unde duorum fratrum petitionem audierint caeteri Apostoli? Primo, putant aliqui ipsos fuisse praesentes, et audiisse matrem petentem primas pro filiis a Christo. Secundo, Abulensis censet aliquem, qui praesens matrem petentem audiit, ejus petitionem nuntiasse Apostolis. Verum plane verisimile est matrem secreto id petiisse a Christo, ne filiis verecundiam et caeteris invidiam concitaret. Tertio, ergo verisimilius Franciscus Lucas: Privatim, inquit, loquebatur Christo mater cum filiis; sed Jesus ita respondit, ut caeteri et quid diceret audirent, et ex responso quid duo illi peterent, intelligerent. Cum enim sciret uno et eodem ambitionis morbo omnes ipsos laborare, voluit ipsis simul omnibus mederi, unumque responsum simul omnibus servire. Adde ipsos, cum eadem cupiditate laborarent, odoratos fuisse cupiditatem duorum. Quod enim quisque cupit et ambit, hoc alios cupere et ambire aestimat: ex se enim suoque affectu caeteros metitur. Et est quaedam occulta in his sympathia, qua, ut vulgo dicitur, fur furem, lupus lupum, ambitiosus ambitiosum, ex habitu, vultu et gestu agnoscit.

Indignati sunt, — non tam vitio et ambitioni Jacobi et Joannis, quam quod per eam metuerent eis postponi; ambiebant enim et ipsi primas in regno Christi: sic indignantur, rixantur et ringunt canes alias amici, dum idem os rodere satagunt, juxta illud: Dum canis os rodit, socium quem diligit, odit.

Et illud: «Figulus figulo invidet, et faber fabro.» Vivum hujus rei exemplum est in Pompeio et Julio Caesare, qui sua imperii romani ambitione rempublicam et seipsos perdiderunt, de quibus Lucanus, lib. I Pharsal.: Nec quemquam jam ferre potest, Caesarve priorem, / Pompeiusve parem. Nimirum ambitio parit invidiam, invidia iram et indignationem in eum qui eumdem honorem ambit, ne eum sibi praeripiat. Hic verum est illud S. Job, cap. V, 2: «Parvulum occidit invidia;» ubi S. Gregorius, lib. V Moral., cap. ult.: «Cum devictum, ait, cor livoris putredo corrumpit, ipsa quoque exteriora indicant, quam graviter animum vesania instigat: color quippe pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens accenditur et membra frigescunt. Fit in cogitatione rabies et in dentibus stridor, etc. Et quamvis per omne vitium quod perpetratur, antiqui hostis virus infunditur; in hac tamen nequitia, tota sua viscera serpens concutit, et imprimendae malitiae pestem vomit.» Porro, efficax invidiae remedium suggerit S. Basilius, hom. De Invidia: «Quid ergo faciendum, ut hanc animi pestem invidiam ab initio minime patiamur, aut ab ea liberemur? Primum quidem, ut nihil rerum humanarum magnum, aut supra naturam aestimemus, non opes, non gloriam.» Et inferius: «Omnino autem, qui res humanas rationi subjecerit, et ad veram pulchritudinem laudemque se converterit, multum abfuerit ab eo, ut in rebus humanis quemquam putet esse felicem, vel aemulandum; et qui ita fuerit animatus, ut nihil usquam humanum admiretur, huic procul dubio dominari invidia nullo modo poterit.»


Versus 25: Jesus Autem Vocavit Eos ad Se, et Ait: Scitis Quia Principes Gentium Dominantur Eorum

25. JESUS AUTEM VOCAVIT EOS AD SE, ET AIT: SCITIS, QUIA PRINCIPES GENTIUM DOMINANTUR EORUM, — id est earum, vel eis, scilicet gentibus. Est antiptosis. Respexit Interpres hic uti et alias ad Graecum ἔθνος, id est gens, quod est generis neutri.

Nota: Christus hic non culpat, nec vetat auctoritatem et potestatem civilem vel ecclesiasticam, quam habent Principes et Episcopi, ut volunt Anabaptistae: haec enim in omni republica ad regimen politicum est necessaria, ideoque sancita jure naturae, divino et humano; sed tantum taxat ambitionem, et ex ea sequentem tyrannidem quam in suos exercere solebant.

PRINCIPES GENTIUM. — Unde Graece est κατακυριεύουσιν αὐτῶν, id est dominantur in eas, vel contra eas; Syrus, domini sunt earum; Arabicus, dominantur eas, id est imperiose dominantur subditis; quasi domini mancipiis; eos calcando et proterendo. Tyrannus enim, non subditorum, sed sui ipsius bono et honori in regendo consulit, adeoque subditis quasi servis abutitur; veri principes vero subditis consulunt potius quam sibi: quare magis ministri sunt reipublicae quam domini, uti docet Aristoteles in Polit. Hinc Antigonus, rex Macedonum, conspiciens filium insolentius regentem subditos: «An ignoras, ait, fili, regnum nostrum esse splendidam servitutem?» Ita Plutarchus in ejus Vita.

ET QUI MAJORES SUNT, POTESTATEM EXERCENT IN EOS, — in eas scilicet gentes: Graece, καὶ οἱ μεγάλοι κατεξουσιάζουσιν αὐτῶν, id est, et magni imperiosa potestate utuntur in eas, vel, et magni auctoritate, licenter exercent adversus illas; atque ambitiose eis imperant.


Versus 26-27: Non Ita Erit Inter Vos, Sed Quicumque Voluerit Inter Vos Major Fieri, Sit Vester Minister; et Qui Voluerit Inter Vos Primus Esse, Erit Vester Servus

26. NON ITA ERIT INTER VOS, SED QUICUMQUE VOLUERIT INTER VOS MAJOR FIERI, SIT VESTER MINISTER; 27. ET QUI VOLUERIT INTER VOS PRIMUS ESSE, ERIT VESTER SERVUS. — Arabicus, sit vobis minister et servus. Vulgatae consentiunt Syrus, Aegyptius, Persicus et Aethiopicus.

Haec non est poena ambientis primatum, quasi jubeat eum dejici et relegari ad ministerium, fierique omnium ministrum et servum; sed est sanctio, qua praecipit eum qui quasi major in Apostolatu, Episcopatu, Praelatura aliis praefertur, modeste se gerere et humiliare, ut subditis non imperiose dominetur, sed demisse obsequatur, eorumque saluti et commodis consulat, itaque se gerat ut eorum potius videatur esse minister et servus quam dominus. Rursum hisce verbis docet Christus, non tam qua via et ratione perveniendum sit ad primatum Ecclesiae, quam quomodo primus vel primas Ecclesiae in ea se gerere debeat, scilicet ut omnium minimus, ac consequenter per hanc humilitatem deterret Apostolos a contraria illi ambitione primatus. Hunc esse sensum liquet, ex eo quod hoc versu sit antithesis cum praecedentibus. Opponit enim modestum, benevolum et salutiferum suum regimen imperioso et tyrannico imperio Gentium. Vide S. Gregorium, II part. Pastor., cap. VI, ubi pulchre docet quomodo Praelatus auctoritatem cum modestia copulare, ac contra praefractos imperio, erga obedientes comitate uti debeat: «Sit, inquit, rector, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus.»

Simul tamen his verbis ostendit Christus qua via ad coelum ejusque culmen, ut ad dexteram et sinistram Christi sedeamus (quod ambiebant Joannes et Jacobus, caeterique Apostoli), tendere debeamus, nimirum via humilitatis; qui enim hic minimi sunt et humillimi, hi maximi et celsissimi erunt in coelo, uti docuit Christus cap. XVIII, 4.

Ex hac Christi sanctione, summus Pontifex hunc titulum praefert: «Servus servorum Christi.» Hoc est quod Christi vicarius S. Petrus verbis et factis docuit Ecclesiae pastores, dicens, I epist., cap. V, 2: «Pascite qui in vobis est gregem Dei, etc., neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo,» ubi plura hac de re dixi. Haec est respublica Ecclesiae, hoc regimen Christianum a Christo hic institutum, ac Gentium tyrannidi contrapositum.

Ex hoc pariter Christi instituto, S. Franciscus, inquit S. Bonaventura, cap. VI Vitae ejus, praelatos sui Ordinis voluit dici Ministros et Fratres Minores, ut et verbis uteretur Evangelii, quod observare promiserat, et ex ipso nomine discerent discipuli, quod ad discendam humilitatem ad scholas humilis Christi venissent: Christus enim, humilitatis magister, ut informaret discipulos ad humilitatem perfectam, dixit: «Quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister, et quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.»


Versus 28: Sicut Filius Hominis Non Venit Ministrari, Sed Ministrare, et Dare Animam Suam Redemptionem pro Multis

28. SICUT FILIUS HOMINIS NON VENIT MINISTRARI, SED MINISTRARE, ET DARE ANIMAM SUAM REDEMPTIONEM (Graece, λύτρον, id est lytrum sive pretium redemptionis) pro multis. — q.d. Ideam modesti regiminis ecclesiae meipsum accipite, qui sum princeps et fundator hierarchiae Ecclesiasticae: ego enim nil jubeo, quod prior ipse non fecerim. Ego quippe veniens in mundum, ita me gessi et gero, ut nolim mihi ministrari, sed velim omnibus ministrare, quasi omnium minimus et servus; imo non tantum opes et operas, sed vitam et sanguinem pro iis statuerim profundere, ut eos a morte, peccato, gehenna et diabolo redimam et liberem. Haec imitentur Pontifices, Episcopi, Pastores, etc.

Exemplum rarum hujus rei dedit, et antiquatam quasi humilitatem Christi revocavit hoc aevo S. Franciscus Xaverius, qui cum a Summo Pontifice creatus esset Legatus Apostolicus per Indias, ministrum tamen nullum habere voluit, etiamsi plures ei offerret regis Lusitaniae procurator, urgeretque ut eos acciperet; sed ipse omnibus ministravit, tam in corporalibus ministeriis quam in spiritualibus, iisque vilissimis et abjectissimis; ipse aegrorum confessiones audiebat, maestos solabatur, corporum sordes extergebat, pannos abluebat, pharmaca ministrabat, rudes et pueros catechismum docebat, quin et comitum equos curabat eisque pabulum praebebat. Cumque quidam diceret haec indigna esse Legato Apostolico, respondit: «Nihil dignius esse humilitate et charitate Christiana, quae omnibus omnia fit, ut omnes lucrifaciat, quam Christus assidue verbis et exemplis tota vita sancivit.» Quare hac arte auctoritatem non amisit, sed auxit, cum omnes eum, ut virum sanctum et quasi novum hominem, imo Angelum e coelo lapsum suspicerent. Lege ejus Vitam.

Denique Christus Rex regum, et Dominus dominantium, ne unum quidem in terris habuit servum, sed ipse se omnium fecit servum; non enim venit ministrari, sed ministrare: et tu, o Christiane, servorum greges accumulas? Praeclare S. Chrysostomus, hom. 40 in epist. I ad Cor.: «Paulum, inquit, audi: Necessitatibus meis, inquit, et eorum qui mecum sunt ministraverunt manus istae,» Act., XX, 34. «Ille orbis praeceptor, et vir coelis plane dignus, servire mortalibus innumerabilibus veritus non est. Tu, nisi multos post te servorum greges trahas, turpe putas: haud videns hoc esse, quod te vehementer deturpat. Huc manus contulit Deus, huc pedes, ne servis scilicet egeremus. Examina servorum quid sibi volunt?»

REDEMPTIONEM PRO MULTIS. — Non quasi Christus pro solis praedestinatis mortuus sit, ut voluere haeretici, olim inde dicti Praedestinatiani, ac nuper Calvinus: Christum enim pro omnibus omnino hominibus passum et mortuum esse, diserte docet S. Paulus, II Cor. V, 14, et S. Joannes, I epist., cap. II, vers. 2; sed «pro multis,» hoc est pro omnibus, ait Euthymius, quia omnes hi fuere non pauci, sed multi. Sic τὸ «multi» accipitur pro hominibus, hoc cap., vers. 16, et cap. XXVI, vers. 28, et Rom. V, 19, et alibi. Aut certe «pro multis,» quia, licet Christus pro omnibus mortuus sit, omnibusque media ad salutem sufficientia postularit, impetrarit et dederit, tamen fructus mortis ipsius et perfecta salus tantum ad justos et eos qui in justitia usque ad mortem perseverant, pervenit. Ita S. Hieronymus, Jansenius, Maldonatus et alii.

Hoc humilitatis et charitatis Christi exemplum movit S. Paulinum, Nolae episcopum, ut animam suam daret redemptionem pro multis: ut enim filium viduae e captivitate redimeret, seipsum pro eo in servum tradidit Wandalis. Unde factum est, ut omnes suos Nolanos cives ex eadem servitute redimeret, quod proinde, ut heroicum et vere Christianum tanti Praesulis opus, miris laudibus celebrant S. Gregorius, S. Augustinus et alii passim.


Versus 29: Et Egredientibus Illis ab Jericho, Secuta Est Eum Turba Multa

29. ET EGREDIENTIBUS ILLIS EX JERICHO, SECUTA EST EUM TURBA MULTA: ET ECCE DUO CAECI, etc. — Christus ex civitate Ephrem, per Jericho interjacentem, tendebat Hierosolymam, ad crucem et mortem.

Jericho ab Hierosolyma distat 150 stadiis, a Jordane vero, ubi erat Ephrem, 60 stadiis, ait Josephus, lib. V Belli, cap. IV. Porro, octo stadia faciunt unum milliare Italicum, quod constat mille passibus: stadium enim continet 125 passus, quae per octo multiplicata faciunt mille; tria autem milliaria Italica faciunt leucam, sive iter unius horae: quare 150 stadia faciunt circiter septem leucas; sexaginta vero stadia faciunt duas leucas cum dimidia. Iter a Jordane ad Jericho est planum et facile, a Jericho vero usque Hierosolymam, est montosum, acclive et declive, ideoque difficile.

Jericho hebr. dicta est vel a ירח iareach, id est luna, quod formam haberet lunae; vel a ריח reach, id est odor, quod ibi duntaxat nasceretur balsamum, cujus odor est suavissimus.

Symbolice Rabanus: «Jericho, ait, quae interpretatur luna, defectum nostrae mutabilitatis et mortalitatis significat, ideoque ibi inventi sunt hi caeci: luna enim est caeca et tenebrosa, sicut mortalitas haec suis umbris et cupiditatibus homines excaecat.» Rursum S. Gregorius, hom. 12 in Evang.: «Jericho, inquit, luna interpretatur: luna autem in sacro eloquio pro defectu carnis ponitur, quia dum menstruis momentis decrescit, defectum nostrae mortalitatis designat. Dum igitur conditor noster appropinquat Jericho, caecus ad lumen redit; quia dum divinitas defectum nostrae carnis suscipit, humanum genus lumen, quod amiserat, recepit. Unde enim Deus humana patitur, inde homo ad divina sublevatur.»

Mystice Origenes: «Per Jericho, ait, intelligitur mundus, in quem Christus descendit: qui autem sunt in Jericho, exire nesciunt de sapientia mundi, nisi viderint non solum Jesum exeuntem de Jericho, sed etiam discipulos ejus. Haec ergo videntes secutae sunt eum turbae multae, mundum et mundana omnia contemnentes, ut Christo duce ascendant in Jerusalem caelestem.»


Versus 30: Et Ecce Duo Caeci Sedentes Secus Viam, Audierunt Quia Jesus Transiret; et Clamaverunt, Dicentes: Domine, Miserere Nostri, Fili David

30. ET ECCE DUO CAECI. — Eadem est historia haec cum illa quam narrat Marcus, cap. X, 46; utraque enim contigit egrediente Christo ex Jericho. Dices, Marcus unum duntaxat nominat caecum, eumque vocat Bartimaeum, id est filium Timaei. Respondet S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. LXV, duos hic caecos extitisse, sed unum fuisse in illa civitate famosissimum; idque ex hoc satis apparet, quod et nomen ejus et patris ejus Marcus commemoravit: «Bartimaeus enim, Timaei filius, ait S. Augustinus, ex aliqua magna felicitate dejectus, notissimae et famosissimae miseriae fuit, qui non solum caecus, verum etiam mendicus sedebat. Hinc est ergo quod ipsum solum voluit commemorare Marcus, cujus illuminatio tam claram famam huic miraculo comparavit, quam erat illius nota calamitas.» De nomine Bartimaei dicam Marci cap. X, vers. 46.

Porro, hunc caecum a Christo illuminatum, alium esse ab eo de quo agit Lucas, cap. XVIII, 35, censent S. Augustinus, Jansenius et alii, ex eo quod ille Lucae in ingressu Jerichuntis, hic vero Matthaei et Marci in egressu curatus dicatur. Verum cum cetera omnia, quae de hoc caeco narrat Lucas, consentiant cum iis quae habet hic Matthaeus et Marcus, dicendum est unum eumdemque fuisse hunc caecum, qui prius in ingressu urbis petierit illuminari a Christo, verum cum ob turbam non audiretur, et Christus se audire dissimularet, ut ejus fidem et spem acueret, postridie stitit se ad portam urbis, ibique a Christo egrediente rursum visum postulavit et impetravit. Ita S. Ambrosius in cap. XVIII Lucae, sub finem, Dionysius Carthusianus, Maldonatus, Franciscus Lucas et alii.

Allegorice: Origenes et ex eo S. Ambrosius, in cap. XVIII Lucae, sub finem: «Duos caecos, ait, possumus dicere, Judam et Israel, qui ante Christi adventum caeci fuerunt, quia non videbant verbum verum, quod erat in lege et Prophetis, tamen sedentes secus viam legis et Prophetarum, et secundum carnem tantum intelligentes, clamabant tantum ad eum qui factus est ex semine David secundum carnem.»

Rabanus vero cum S. Augustino, tract. 10 De Verbis Domini secundum Matth., per duos caecos accipit Judaeos et Gentiles: utrique enim ignorabant viam salutis. S. Chrysostomus accipit solos Gentiles, quia hi partim ex Cham, partim ex Japhet prognati sunt, sicut Judaei ex Sem: hi enim tres fuere filii Noe.

Tropologice: per duos caecos accipe duplicem caecitatem, affectus scilicet et intellectus: caecus enim affectus secum rapit intellectum eumque excaecat, ut judicet agendum ob cupiditatem quod vetitum est per charitatem.

Symbolice: S. Gregorius, homil. 2 in Evang.: «Caecum, inquit, est genus humanum, quod in parente primo a paradisi gaudiis expulsum, claritatem supernae lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur: sed tamen per redemptoris sui praesentiam illuminatur, ut internae lucis gaudia jam per desiderium videat, atque in via vitae boni operis gressus ponat.»

Idem Gregorius, I part. Pastor., cap. XI: «Caecus est, ait, qui supernae contemplationis lumen ignorat; qui praesentis vitae tenebris pressus, dum venturam lucem nequaquam diligendo conspicit, quo gressus operis porrigat, nescit.»

SEDENTES SECUS VIAM, AUDIERUNT QUIA (quod) JESUS TRANSIRET, ET CLAMAVERUNT DICENTES: DOMINE, MISERERE NOSTRI, FILI DAVID. — Id est, o Messia, quem ex David nasciturum praedixerunt Prophetae: Messiae enim est miserorum misereri, ac nominatim illuminare caecos, uti de eo vaticinatus est Isaias, cap. XXXV, 5: «Tunc, inquit, aperientur oculi caecorum.» Credimus te esse Messiam; Messiae ergo munus nobis exhibe, nosque illumina, ut ex eo caeteri omnes te esse Messiam agnoscant, credant et colant.


Versus 31: Turba Autem Increpabat Eos, ut Tacerent. At Illi Magis Clamabant

31. TURBA AUTEM INCREPABAT EOS UT TACERENT. — «Increpabat,» religiose et amanter, ne Christum homines viles obturbarent, forte jam docentem, neve ejus et tanti populi iter remorarentur. Ita Euthymius.

Mystice: S. Gregorius, homil. 2 in Evang., per turbam accipit desideriorum carnalium turbas tumultusque vitiorum, qui prius quam Jesus ad cor nostrum veniat, tentationibus suis cogitationem nostram dissipant, et voces cordis in oratione perturbant. Turbae hae clamore contentae orationis superandae sunt, uti subdit S. Gregorius.

AT ILLI MAGIS CLAMABANT DICENTES: DOMINE (Syrus, Moran, id est Domine noster), MISERERE NOSTRI, FILI DAVID. — «Magis clamabant,» tum quia turbae vetatio non sopivit, sed magis accendit eorum desiderium recipiendi visus a Christo, ideoque eumdem a Christo sua constantia et contentione impetrarunt; tum quia majore clamore opus erat, ut turbae vetantis strepitum et voces superaret, itaque audirentur a Christo. Unde S. Thomas in Catena: «Oportebat, inquit, ut tantum clamarent, donec resistentis sibi turbae strepitum vincerent, id est, tam perseverando, animum intenderent orando exque pulsando, quousque consuetudinem desideriorum carnalium, quae tanquam turba obstrepit cognitioni lucem veritatis aeternae videre conanti, vel ipsam hominum carnalium turbam studia spiritualia impedientem, fortissima intentione superarent.»

Moraliter: S. Augustinus, serm. 18 De Verbis Domini: «Bonos, inquit, Christianos volentes facere praecepta Dei, Christiani mali et tepidi prohibent: clamant tamen illi non deficientes; cum enim quisque Christianus coeperit bene vivere mundumque contemnere, in ipsa sui novitate patitur reprehensores frigidos Christianos; sed si perseveraverit, jam obsequentur qui ante prohibebant.» Volenti ergo servire Deo vincendus est pudor humanus, dicteria et irrisiones turbarum. Multos enim a pietate deterret haec pudoris larva: Si hoc egero, quid de me dicent homines? ero vulgi fabula. «Prima Christiani virtus est, contemnere et contemni,» ait S. Hieronymus. Cogita hominum voces et risus graculorum esse garritus, et sic inane hoc judiciorum mundi idolum, quod plerosque percellit, conteres, imo velut ludicrum puerorum μορμολύκειον, et phantasticum timidorum terriculamentum instar fumi difflabis. Denique S. Hilarius: «Fides, ait, quando vetatur, magis accenditur, et ideo in periculis secura est, in securitate periclitatur.»


Versus 32: Et Stetit Jesus, et Vocavit Eos, et Ait: Quid Vultis ut Faciam Vobis?

32. ET STETIT JESUS, ET VOCAVIT EOS, ET AIT: Quid vultis ut faciam vobis? — «Et stetit.» Causam litteralem dat S. Hieronymus: «Ideo, ait, stetit Jesus, quia caeci, quo pergerent ignorabant: multae foveae erant in Jericho, multae rupes et praerupta in profundum vergentia, idcirco Dominus stat, ut venire possint.»

Symbolicam dat S. Gregorius, hom. 2 in Evang.: «Transire, ait, humanitatis est, stare divinitatis. Caecum igitur clamantem Dominus transiens audivit, sed stans illuminavit; quia per humanitatem suam vocibus nostrae caecitatis compatiendo misertus est, sed lumen nobis gratiae per divinitatis potentiam infudit.»

Mystice Origenes: «Jesus, ait, non pertransit, sed stat, ut stante eo non transfluat beneficium, sed quasi de fonte stante misericordia defluat usque ad eos.»

Anagogice S. Augustinus, lib. I Quaest. Evang., cap. VIII: «Stetit Jesus: Fides enim, inquit, incarnationis temporalis, ad aeterna intelligenda nos praeparat: temporalia transeunt, aeterna stant.» Stetit ergo tanquam aeternus et dator beatae aeternitatis ac lucis aeternae, in qua omnia stant et permanent in aeternum.

ET VOCAVIT EOS. — «Vocari jubet, ait S. Hieronymus, ne turbae prohibeant, et interrogat quid velint, ut ex responsione eorum manifesta debilitas appareat, et virtus ex remedio cognoscatur.» Addit Marcus: «Et vocant caecum dicentes ei: Animaequior (bono et fidenti animo) esto, surge, vocat te. Qui projecto vestimento suo, exiliens venit ad eum.» In quae verba tropologice S. Hieronymus ibidem (vel quisquis est auctor; non enim videtur esse S. Hieronymus): «Exilire, ait, nudus veteri homine dicitur, ut hinnulus saliens super colles, Cant. II. Exiliens super montes, segnitiem deponens, Patriarchas, Prophetas et Apostolos in aliis considerans, ad superna se extendit.»

Quid vultis ut faciam vobis? — «Non ignorat, sed vult audire confessionem qui noverat intentionem,» ait Glossa Interlinearis, ut vehemens sanitatis desiderium et postulationem in eis excitet, itaque capaces et dignos tanti beneficii et miraculi efficiat.

Nota hic liberalitatem et liberalem oblationem Christi, qua se offert nobis ultro, ad praestandum ea quae volumus et ardenter petimus.


Versus 33: Dicunt Illi: Domine, ut Aperiantur Oculi Nostri

33. DICUNT ILLI: DOMINE, UT APERIANTUR OCULI NOSTRI. — Arabicus, ut aperias oculos nostros: hi enim in caecis sunt clausi. Marcus: «Domine, ut videam.» Nihil enim homini ita naturaliter est desiderabile, ac videre; ita ut videre, vita; non videre sive caecum esse, mors esse videatur et moeror assiduus, uti testatur Tobias, cap. V, vers. 12. Audi S. Ambrosium, De Noe et arca, cap. VII: «Quam deformes, inquit, sunt oculi caecorum. Et quid mirum si vultus hominis absque oculis deformis est, quando ipsum coelum sine sole, non habet suum decorem? Tristes sine sole dies ducimus, noctes sine luna non placent. Ipsi enim sunt quidam mundi oculi. Detrahe stellarum lumina, et quaedam est in coelo ipso caecitatis deformitas.»

Quocirca S. Augustinus in haec verba scribens, serm. 48 De Verbis Domini secundum Matth.: «Tota igitur vita, inquit, est sanare oculum cordis, unde videtur Deus. Ad hoc sacrosancta mysteria celebrantur, ad hoc sermo Dei praedicatur, ad hoc exhortationes Ecclesiae morales, id est pertinentes ad corrigendos mores, ad emendandas carnales concupiscentias, ad renuntiandum, non voce tantum, sed mutata vita huic saeculo, ad hoc quidquid agunt divinae sanctaeque litterae, ut purgetur illud interius ab ea re quae nos impedit ab aspectu Dei.»

Mystice S. Hieronymus, loco jam citato: «Unam, ait, petiit a Domino, hanc requirit, ut videat voluptatem Domini, et inde videns, visitet templum ejus,» Psal. XXVI.

Dicat ergo homo, peccato vel concupiscentia caecus: Da, Domine, ut videam peccati turpitudinem, concupiscentiae vilitatem, voluptatis exilitatem, gehennalis ignis atrocitatem, virtutis pulchritudinem, paradisi felicitatem, gloriae aeternitatem, ut concupiscentiam omnem desinam, virtutem vero suspiciam et ambiam.


Versus 34: Misertus Autem Eorum Jesus, Tetigit Oculos Eorum. Et Confestim Viderunt, et Secuti Sunt Eum

34. MISERTUS AUTEM EORUM JESUS, TETIGIT OCULOS EORUM, ET CONFESTIM VIDERUNT, ET SECUTI SUNT EUM. — «Considerans Jesus, ait S. Hieronymus, loco jam citato, promptam voluntatem, completione desiderii remunerat. Unde et alias dicit: Omne quodcumque petieritis in oratione credentes, accipietis,» Joan. XV.

Hi caeci curati a Christo, ordine sunt quinti. Primi enim caeci illuminati a Christo, fuere duo illi de quibus egit Matthaeus, IX, 27. Secundus fuit daemoniacus et mutus, de quo egit Matthaeus, XII, 22. Tertius fuit caecus a Christo curatus in Bethsaida, dicens: «Video homines sicut arbores ambulantes,» Marci VIII, 24. Quartus fuit caecus ille a nativitate, quem Christus curavit, Joan. IX. Quinti fuere duo hi de quibus Matthaeus hic. Sexti fuere illi qui paulo post a Christo sanati sunt in templo, Matth. XXI, 14.

ET SECUTI SUNT EUM. — «Hi caeci, ait S. Chrysostomus, sicut ante dationem fuere perseverantes, ita et post donationem non fuerunt ingrati.» Bonum enim munus obtulerunt Christo sanati, scilicet sequelam ipsius. Hoc est enim quod Deus a te requirit, «sollicitum te ambulare cum Deo tuo,» Michaeae VI, 8. Tropologice: quomodo Christum sequi debeamus per mortificationem cupiditatum et crucem, docet S. Gregorius, homil. 2 in Evang., sub finem. Addit Lucas, XVIII, 43: «Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum, et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.»