Cornelius a Lapide

Matthaeus XXI


Index


Synopsis Capitis

Primo, Christus in Dominica palmarum, quasi rex Messias asina vectus, cum triumpho Jerusalem ingreditur. Secundo, vers. 12, ejicit vendentes et ementes e templo. Tertio, vers. 19, ficulneam infrugiferam maledicendo desiccat et necat. Quarto, vers. 23, respondet Scribis expostulantibus, se haec facere ex Dei potestate et imperio, ideoque, vers. 28, dat eis parabolam duorum filiorum: unius patri obedientis, alterius inobedientis, ac, vers. 33, parabolam agricolarum conducentium vineam, et occidentium heri filium, ac consequenter vineae haeredem. Utraque haec parabola significat Ecclesiam Dei, a Judaeis Christum occisuris ad Gentes transferendam.


Textus Vulgatae: Matthaeus 21:1-46

1. Et cum appropinquassent Hierosolymis, et venissent Bethphage, ad montem Oliveti, tunc Jesus misit duos discipulos, 2. dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi; 3. et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. 4. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: 5. Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis. 6. Euntes autem discipuli, fecerunt sicut praecepit illis Jesus. 7. Et adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 8. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via; 9. turbae autem, quae praecedebant et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: Hosanna in altissimis! 10. Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? 11. Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae. 12. Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo; et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit, 13. et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum. 14. Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. 15. Videntes autem principes sacerdotum et Scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David, indignati sunt, 16. et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique, nunquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? 17. Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit. 18. Mane autem revertens in civitatem, esuriit. 19. Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. 20. Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? 21. Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. 22. Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. 23. Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? 24. Respondens Jesus, dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. 25. Baptismus Joannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: 26. Si dixerimus: E caelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus: Ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. 27. Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio. 28. Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie operare in vinea mea. 29. Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit. 30. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit. 31. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. 32. Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei; vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. 33. Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 34. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. 35. Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37. Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. 38. Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. 39. Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. 40. Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? 41. Aiunt illi: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 42. Dicit illis Jesus: Nunquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? 43. Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. 44. Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum. 45. Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. 46. Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.


Versus 1: Et Cum Appropinquassent Hierosolymis, et Venissent Bethphage, ad Montem Oliveti, Tunc Jesus Misit Duos Discipulos

1. ET CUM APPROPINQUASSENT HIEROSOLYMIS, ET VENISSENT BETHPHAGE, AD MONTEM OLIVETI, TUNC JESUS MISIT DUOS DISCIPULOS. — Marcus, XI, 1, habet: «Et cum appropinquarent Hierosolymae et Bethaniae, ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis.» Lucas, cap. xix, 29: «Cum appropinquasset ad Bethphage, et Bethaniam, etc., misit duos discipulos.» Sed Marcus et Lucas loquuntur in genere et in confuso, quia Bethphage, Jerusalem et Bethania sibi mutuo vicinae erant. Nam alioqui particulatim ex S. Joanne, cap. xii, vers. 1 et 12, liquet Christum praecedenti sabbato coenasse et pernoctasse in Bethania, ac sequenti die (quae erat Dominica Palmarum) vicinius accessisse ad Jerusalem, scilicet ad Bethphage, et inde misisse discipulos ad adducendam asinam cum pullo: Bethphage enim erat vicinior Jerusalem. Unde ex Bethania, per Bethphage montem Oliveti et vallem Josaphat ibatur Jerusalem; nam urbi Jerusalem immediate adjacet vallis Josaphat, quam interluit torrens Cedron; post vallem sequitur mons Oliveti, post montem vicus Bethphage, et inde Bethania.

BETHPHAGE. — Hebr. idem est quod domus oris, seu in ore vallis (Beth enim est domus; pha, os; ge, vallis), ait Franciscus Lucas et Pagninus in Nomin. Hebr., quia vicus hic Bethphage situs est in valle ad radices montis Oliveti in quadam montis cavitate, et quasi ore. Rursum hic vicus situs erat quasi in ore vallis Josaphat, quod os efficit via brevis et stricta, per quam ex Bethphage per montem Oliveti ibatur in vallem Josaphat, indeque per portam Auream in templum. Unde verisimile est quod ait Jansenius et Adrichomius, Bethphage fuisse vicum sacerdotum, in eoque agnos, capras et boves pro sacrificiis templi ali solitos: quare ex Bethphage sacerdotes solebant educere agnos paschales aliasque victimas in templo (cui adjacebat Bethphage) offerendas. Eaque de causa Christus ex Bethphage cum triumpho deduci voluit per portam Auream in Jerusalem et templum, ut ostenderet se esse agnum qui tollit peccata mundi, quem agni paschales figurabant.

Rursum triumphans voluit transire vallem Josaphat, ut innueret in eadem valle se in die judicii peracturum illud tremendum omnium omnino hominum judicium; ac sibi fideles et obedientes caelo, infideles vero et inobedientes inferno adjudicaturum, uti ostendi Joelis cap. iii, 2. Jam ergo cum triumpho quasi Messias per hanc vallem obequitans Hierosolymam, velut ejus rex et dominus, regni sui quasi possessionem capit, quod deinde gloriose perficiet in die judicii, q. d. Agnoscite, o Judaei, me ut vestrum Messiam, mihique credite et obedite; ut in die judicii, quod in hac valle Josaphat peragam, vos caelo adjudicem: si enim persistatis in vestra infidelitate, vos inferno tunc addicam. Hac de causa venio ex Bethania, ubi ante paucos dies a morte suscitavi Lazarum, uti omnes vidistis et obstupuistis, ut ex hoc miraculo (quod vobis per hoc iter meum tacite refrico, et in memoriam revoco) ceterisque similibus a me patratis, cognoscatis me esse vestrum Messiam, mundi salvatorem et redemptorem.

ET STATIM INVENIETIS ASINAM ALLIGATAM, ET PULLUM CUM EA: SOLVITE, ET ADDUCITE MIHI. — Christus hic res absentes, puta asinam et pullum alligatos, intuebatur ut praesentes: quare certo eas Apostolis revelabat per donum prophetiae, quod humanitati suae contulerat ejusdem divinitas. Quare hic divinitatis suae dedit argumentum, ejusdem enim virtutis, scilicet divinae, est praedicere futura et revelare arcana, qualia sunt absentia. Eadem virtute Christus vidit et revelavit ea quae Nathanael secreto egerat sub ficu, Joan. i, 48.

Audi singula haec tropologice adaptantem conversioni peccatoris B. Petrum Damianum, homil. in Dominica Palmarum: «Bethphage interpretatur domus buccae, et est intellectus sacerdotum, per quam designatur confessio. Ad hanc Dominus venit, quia ad confitendum corda accendit. Castellum quod est contra Dominum et ejus discipulos, est animus obstinatus propriae deditus voluntati. Duo discipuli ad illud missi, sunt spes et timor. Asina et pullus alligati, humilitas et simplicitas. Hujusmodi enim animus aliquando novit quid sit humilitas, quid simplicitas, et quod simpliciter et humiliter sit vivendum; sed quasi eas alligat et reponit dum non vult eas opere exercere. Terret hunc timor ubi a malo resipuerit, minans eis tormenta. Confortat eum spes, si poenituerit, praemia pollicendo. Compungitur his duobus animus. Solvitur asina et pullus, cum obviam Domino eundo Bethphage confitetur se peccasse, et promittit se deinceps humiliter et simpliciter victurum. Et sic qui erat prius castellum diaboli, efficitur urbs fortitudinis nostrae Sion. Salvator ponitur in ea murus et antemurale. Murus humilitas est, antemurale patientia. Egrediamur igitur, charissimi, obviam Domino Bethphage, compuncti timore poenae, et spe caelestis vitae firmati, confitendo peccata humiliter et simpliciter, ambulando substratis vestibus nostrae carnalitatis, ut in nobis dignetur sedere Dominus, et nos secum in caelestem Jerusalem introducere.»

TUNC JESUS MISIT DUOS DISCIPULOS. — S. Hilarius, Auctor Imperfecti, Beda et Glossa putant hos duos fuisse Petrum et Philippum. Origenes vero et Theophylactus censent fuisse Petrum et Paulum, scilicet typice, hoc est hos duos a Christo missos significasse et repraesentasse Petrum, qui futurus erat Apostolus Judaeorum, et Paulum, qui futurus erat Apostolus Gentium: necdum enim Paulus conversus erat ad Christum, sed post ascensum Christi in caelum conversus est, Actor. IX. Verisimilius Jansenius opinatur hos duos fuisse Petrum et Joannem, quia paulo post hos praemisit Christus ad parandum agnum Paschalem: nil tamen certi hic definiri potest.


Versus 2: Ite in Castellum Quod Contra Vos Est, et Statim Invenietis Asinam Alligatam, et Pullum cum Ea: Solvite, et Adducite Mihi

2. DICENS EIS: ITE IN CASTELLUM, QUOD CONTRA VOS EST. — Graece εἰς κώμην κατέναντι ὑμῶν, id est in vicum qui ex opposito vel e regione vestri est: unde patet non significari hic Jerusalem, ut vult Lyranus; sed vel Bethphage, ut vult Jansenius, vel certe vicum aliquem oppositum Bethphage, ut vult Adrichomius; nam Christus jam venerat Bethphage, ut dixi vers. 1, nisi το «cum venisset» ibidem exponas, q. d. Cum appropinquasset Bethphage.


Versus 3: Et Si Quis Vobis Aliquid Dixerit, Dicite Quia Dominus His Opus Habet, et Confestim Dimittet Eos

3. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: QUIA DOMINUS (scilicet ego qui sum Messias, Deus et Dominus omnium) his opus habet (ad solemnem ingressum in Jerusalem, ut quasi rex ejusdem ibidem inauguretur); ET CONFESTIM DIMITTET (Arabicus, mittet) EOS. — Noluit Christus invitis auferri asinam cum pullo, quod jure suo summo facere poterat, quia ejus providentia operatur uti fortiter, sic et suaviter: quare eadem virtute divinitatis suae eorum inflexit animum, ut solventibus Apostolis asinam cum pullo assentirentur, imo cooperarentur.

Voluit Christus, qui hucusque per tres annos continuo pedes incesserat et totam Judaeam circumeundo perambularat, ostendere se regem esse Judaeae, puta Messiam, Davidis filium et haeredem, ideoque regali pompa Jerusalem, quae Judaeae erat metropolis, ingreditur: at non vehitur equo phalerato, vel curru aurato cum nobilium adequitantium turba, tubis clangentibus, purpura fulgens, uti faciunt reges terrae: sed vehitur asina, ut ostendat suum regnum esse alterius ordinis, scilicet spirituale et caeleste, ideoque mite et humile, situm in contemptu pompae, quanquam in Judaea asini sint nostris meliores et valentiores instar mulorum. Unde filii principum asinis inequitabant, ut patet Judic. xii, 14, ubi 70 filii et nepotes Abdon principis Israel dicuntur totidem asinis vecti. Sedet Christus, ait Auctor Imperfecti, «super asinam tranquillitatis et pacis, oneris patientissimam ac laboris. Non autem vides in circuitu ejus splendentes gladios, aut cetera ornamenta terribilium armorum. Sed quid? Ramos frondentes, testimonia pietatis. Venit ergo mansuetus, non ut propter potentiam timeretur, sed ut propter mansuetudinem amaretur.»


Versus 4: Hoc Autem Totum Factum Est, Ut Adimpleretur Quod Dictum Est per Prophetam

4. HOC AUTEM TOTUM FACTUM EST, UT ADIMPLERETUR, QUOD DICTUM EST PER PROPHETAM (Zachariam, cap. ix, 9) dicentem:


Versus 5: Dicite Filiae Sion: Ecce Rex Tuus Venit Tibi Mansuetus, Sedens super Asinam, et Pullum Filium Subjugalis

5. DICITE FILIAE SION. — Putant aliqui haec verba petita esse ex Isaiae cap. lxii, 11, quasi Matthaeus hoc testimonium conflet ex Isaia et Zacharia. Simplicius Franciscus Lucas et alii censent Christum citare solum Zachariam, sed non tam ejus verba, quam sensum proferre. «Dicite ergo filiae Sion,» idem est quod «exulta satis (Hebr. מאד meod, id est valde), filia Sion, jubila, filia Jerusalem,» ut habet Zacharias, cap. ix, 9, quia rex tuus Messias te ingreditur, ut te salvet, uti sequitur. Zacharias enim hortatur cives Jerusalem, ut Jesum asina vectum velut suum Messiam et Salvatorem avide excipiant.

Nota: Jerusalem vocatur filia Sion, vel per synecdochen, qua a Sion parte urbis excelsiore et montana urbs tota dicitur Sion; vel per metaphoram, qua urbs Jerusalem subjecta monti Sion, ab eoque protecta, et in ejus sinu quasi filia requiescens, filia Sionis dicitur. Porro, per Jerusalem intelligit cives et incolas Jerusalem metonymice: hos enim ad exultandum et jubilandum in Christi adventu invitat. Mystice haec vera sunt in Ecclesia Christiana, quae ut Jerusalem et filia Sion est visio pacis, ideoque cum Christo suo jugiter exultat.

ECCE REX (Messias) TUUS VENIT TIBI MANSUETUS; SEDENS SUPER ASINAM, ET PULLUM FILIUM SUBJUGALIS. — Zacharias habet «filium asinae:» haec enim est subjugalis, quia jugum viri, vel principis in ea sedentis et equitantis, sive asinantis, sustinet. Reliqua quae ad hanc prophetiam pertinent explicui Zachariae ix, 9, unde petita sunt.


Versus 6: Euntes Autem Discipuli Fecerunt Sicut Praecepit Illis Jesus

6. EUNTES AUTEM DISCIPULI FECERUNT SICUT PRAECEPIT ILLIS JESUS. — Prompta discipulorum obedientia notatur, quae meruit promptum heri obsequium, ut is sineret ab eis suam asinam cum pullo abduci, ut Christus praedixerat, non dubitans eos sibi remittendos fore. Unde Marcus, cap. xi, 4, et Lucas, cap. xix, 33, idipsum satis exprimunt.


Versus 7: Et Adduxerunt Asinam et Pullum, et Imposuerunt super Eos Vestimenta Sua, et Eum Desuper Sedere Fecerunt

7. ET ADDUXERUNT ASINAM ET PULLUM; ET IMPOSUERUNT SUPER EOS VESTIMENTA (Graece ἱμάτια, id est pallia, sive extimas vestes, quasi stragula ad ornatum et pompam) SUA, ET EUM DESUPER SEDERE FECERUNT. — Legit interpres τὰ ἱμάτια, jam multi cum Syro legunt ἐκάθισεν, id est sedit; Syrus habet, sedit super illum, scilicet pullum. Verius est Christum tam asinae, quam pullo insedisse non simul, sed successive, ut dixi Zachar. ix, 9. Prius asina usus est Jesus, ait Franciscus Lucas, deinde pullo: pullus forte par non fuisset ferendo sessori in montis ascensu descensuque, asina minus decuisset ingressum in urbem; itaque foris asina sequente pullo, pullo in civitatem sequente asina vectus est. Praecipue vero mysterii causa his duobus jumentis voluit uti, ut significaret non solis iis quibus promissus fuerat, scilicet Judaeis, sed toti se mundo, id est duobus populis, quibus constat mundus, regnaturum, Judaeis Mosaicae legis jugo assuetis; quos asina; et Gentibus, sine Dei lege viventibus hactenus, quos pullus figuraret. Nam «sicut peccatores equi sunt diaboli, ait Auctor Imperfecti, ita et Sancti equi dicuntur Christi;» quanquam mites asinos potius amet Christus, quam feroces ac superbos equos.

Discipuli hi aeque ac turba populi instincta et acta a Spiritu Sancto, sive ab ipsa deitate Christi, totam hanc regalem pompam adornavit, asinamque suis palliis quasi stragulis regalibus instravit, iisque Christum insidere fecit; ut ipsi quasi Messiae obsequeretur, eumque velut regem Judaeae Hierosolymae inauguraret: tota enim haec pompa facta est agente, instigante et dirigente Christo, qui voluit hic praeter morem equitare, uti regni sui aliquod specimen daret, conjunctum tamen paupertati et humilitati, ideoque asina vectus est vili et abjecta.

Ubi nota: Christus regalem hanc sibique insolitam pompam et ingressum in Jerusalem adornare voluit variis de causis. Prima fuit, ut daret regiae suae potentiae et magnificentiae indicium quoddam et specimen, quia cum ea Messiam suum quasi alterum Salomonem venturum Judaei putabant, et etiamnum putant. Hac ergo specie et pompa objecit se eis Christus, ne eum ut pauperem adversarentur et despicerent, uti fecerunt; ita tamen ut humilitatis et mansuetudinis mistis argumentis ostenderet regnum Messiae magis esse spirituale, quam temporale: ideoque a Zacharia haec omnia voluit praedici, ne Judaei hunc regem sine fastu regio venientem aspernarentur. Ita S. Chrysostomus et Auctor Imperfecti, et Eusebius, lib. viii Demonstr., cap. iv.

Secunda et comitans causa fuit, ut Christus objiceret Pharisaeis et Scribis in hoc regali ingressu seipsum, quem agnoscere hoc facto possent et deberent, esse Messiam, utpote a Zacharia hoc loco promissum et praedictum: sciebat tamen ipsos inde magis exacerbandos et necem crucis ipsi machinaturos, quod ipse permittere statuit, ut sic mortis adeo expetitae compos fieret, per eamque nos redimeret: ita Auctor Imperfecti.

Tertia fuit: ut responderet typo agni paschalis. Hic enim decimo die mensis primi solemni pompa inducebatur in urbem, immolandus die decimo quarto. Ita Christus quasi agnus Dei, qui tollit peccata mundi, die decimo, puta in die Palmarum, ingressus est Jerusalem immolandus die decimo quarto: ingressus est autem cum pompa et faustis turbae acclamationibus, ut quia certus erat de victoria mortis, peccati, inferni et daemonum, triumphum duello praeciperet, et triumphans duellum iniret.

Quarta causa fuit tropologica, ut scilicet hoc facto rideret, et ridendam proponeret mundi gloriam, utpote cum sciret se quinto post die ab iisdem, a quibus in ingressu ita honorabatur, crucifigendum, eosdemque qui jam clamabant: «Hosanna filio David,» q. d. Vivat rex noster Messias, Davidis filius et haeres, post quatuor dies in tribunali Pilati clamaturos: «Crucifige, crucifige eum;» ideoque urbem a Tito et Romanis funditus evertendam: qua de causa in hoc, laeto licet, ingressu suo, videns eam, ejusque cladem praevidens flevit, ut habet Lucas, cap. xix, 41. Rursum ut doceret suum suique sequacium regnum et gloriam in hac vita consistere in passione et cruce, ideoque eam non aversandam, sed ambiendam esse; ac laeto animo et solemni cum pompa adeundam. Quocirca Martyres, Christi asseclae, ad martyria quasi ad epulas; imo regnum et triumphum ibant gaudentes, albati et stipati fidelium choro, uti ibat S. Agatha, S. Caecilia, S. Agnes, S. Laurentius, S. Vincentius, etc.


Versus 8: Plurima Autem Turba Straverunt Vestimenta Sua in Via; Alii Autem Caedebant Ramos de Arboribus, et Sternebant in Via

8. PLURIMA AUTEM TURBA STRAVERUNT VESTIMENTA (pallia) SUA IN VIA (ut illaeso pede incederet); ALII AUTEM CAEDEBANT RAMOS DE ARBORIBUS (palmarum, olearum aliisque fructiferis, quibus mons Oliveti plenus est, ait S. Hieronymus), ET STERNEBANT IN VIA, — ut regi inaugurando plateae solent insterni tapetibus, ramis, frondibus, ad eum honorandum; sed turba haec, cum non haberet tapetes, pallia sua Christo stravit, iis se spolians et nudans, quod magnum fuit observantiae et reverentiae erga Christum indicium. Contigere haec die 20 martii, cum in Palaestina, utpote regione calida arbores ramis et frondibus virent et decorantur; nam die 25 martii passus et crucifixus est Christus, puta die Veneris, qui sequitur Dominicam Palmarum.

Tropologice: Remigius et ex eo S. Thomas in Catena: «Dominus, ait, super asellum sedens, Hierosolymam tendit, quia praesidens sanctae Ecclesiae vel animae fideli, et eam in hoc saeculo regit, et post hanc vitam ad visionem caelestis patriae introducit. Apostoli autem et ceteri doctores vestimenta posuerunt super asinam, quia gloriam quam acceperunt a Christo, Gentibus dederunt: turba autem vestimenta sternebat in via, quia credentes ex circumcisione, gloriam quam habebant ex lege, contemnebant; ramos autem de arboribus praecidebant, quia ex Prophetis acceperunt exempla de Christo quasi de arbore virentibus. Vel turba quae vestimenta stravit in via, significat Martyres, qui vestimenta sua, id est corpora, quae tegumenta sunt animarum, pro Christo ad martyrium tradiderunt, vel significantur illi qui corpora sua per abstinentiam domant; illi autem ramos arborum praescindunt, qui dicta et exempla sanctorum Patrum quaerunt ad suam vel filiorum salutem.»


Versus 9: Turbae Autem, Quae Praecedebant et Sequebantur, Clamabant, Dicentes: Hosanna Filio David

9. TURBAE AUTEM, QUAE PRAECEDEBANT ET SEQUEBANTUR, CLAMABANT, DICENTES: HOSANNA FILIO DAVID! — S. Joannes, cap. xii, 12, ait: «In crastinum (id est postridie sabbati, quo Jesus venerat Bethaniam, puta in Dominica Palmarum) turba multa, quae convenerat ad diem festum (Paschae instantis), cum audissent, quia venit Jesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel,» id est Messias, quem velut regem divinum, per tot millia annorum hucusque avide expectamus. Unde turba procedit ei obviam, cum ramis palmarum, tanquam victori et triumphatori; palma enim olim victores in agone donabantur. Ita explicat Ecclesia, dum in benedictione palmarum ita canit: «Palmarum igitur rami de mortis principe triumphos expectant; surculi vero olivarum spiritalem unctionem advenisse quodammodo clamant: intellexit enim jam tunc illa hominum beata multitudo praefigurari, quia Redemptor humanis condolens miseriis, pro totius mundi vita cum mortis principe esset pugnaturus, ac moriendo triumphaturus. Et ideo talia obsequens administravit, quae in illo et triumphos victoriae et misericordiae pinguedinem declararent.» Erat enim Christus post quatuor dies in Parasceve, in cruce de peccato, morte, diabolo et inferno triumphaturus, quod, licet turba nesciret, sciebat tamen Christus, ideoque palmis hunc suum triumphum a turba praesignari voluit, idque palam et solemni pompa, nimirum quinto die ante festum Paschae, quo turba plurima, quae undique Hierosolymam ad illud celebrandum convenerat, magno agmine prodibat in Bethphage, ut inde agnos paschales in Paschate (quod illo anno in vesperam diei Jovis incidebat) immolandos et comedendos Hierosolymam educeret: quare inauguratio haec Christi in regem Judaeae magno populi comitatu, studio et devotione gloriose celebrata est. Inducebant enim Christum quasi agnum qui tollit peccata mundi, die Veneris proximo in cruce immolandum pro salute mundi, cujus agni paschales erant figurae et typi, et si ipsi mysterium hoc tunc ignorarent, sed Deus omnium praescius haec dirigebat et ordinabat ad Christi gloriam et nostram salutem, utque Judaei mentem reflecterent ad hanc Christi pompam, ex eaque ipsum esse Messiam agnoscerent; nam hac pompa Messiam ingressurum Jerusalem praedixerat Zacharias, cap. ix, vers. 9, et David Ps. cxvii, 25; ideoque utrumque hic citat Matthaeus, ut Judaei nolentes Christo credere, sint inexcusabiles. Omnia haec facta sunt juxta legem, Exodi cap. xii, vers. 3 et 6, ubi jubetur agnus paschalis seligi die decimo mensis primi et apparari, ut die decimo quarto immoletur. Decima enim dies Nisan, sive mensis primi, illo anno erat Dominica Palmarum, quae nostro computu erat dies 20 martii: nos enim utimur mensibus solaribus, Judaei vero lunaribus.

Hosanna Filio David! — Sic et Aegyptius ac Arabicus; Syrus vero, Ouschano filio David; Aethiopicus, Husanna filio David; Persicus, Husiana filio David. Quaeres, quid est «Hosanna?» Primo, S. Hilarius hic, et ex eo S. Ambrosius in cap. xix Lucae, censent «Hosanna» significare redemptionem domus David: sed hoc refellit S. Hieronymus, epist. ad Damasum, «Hosanna» enim non significat redemptionem, ejus tamen est quoddam indicium; salus enim a Christo allata fuit redemptio nostra, et hoc tantum videntur voluisse S. Hilarius et Ambrosius.

Secundo, S. Augustinus, tract. 51 in Joannem, putat «Hosanna» esse interjectionem gaudentis et obsecrantis, qualis est euge, eia.

Tertio, Euthymius ait «Hosanna» significare laudem, ut derivetur ab עז hoz, id est fortitudo, quod Noster et Septuaginta alibi vertunt laudem, et חנה channa, id est gratia. Unde et Graeci Hosanna efferunt per duas dictiones.

Quarto, verum dico cum S. Hieronymo, Theophylacto, Pagnino, Caninio, Jansenio, Francisco Luca, Barradio et aliis, «Hosanna» compositum et conflatum (quod perperam negat Abulensis, Quaest. cxxxiv) esse ex הושיעה hoschia, id est salva, na, id est quaeso; dicendum ergo esset hoscana, id est salva, quaeso, vel salva nunc; sed pro hoscana, vulgo dicitur hosanna, quia littera ע ain, quae ultima est in hoscha, versa est in γ gamma, et γ gamma in ν nu (id est in litteram n) ob sequens ν nu in voce na, uti fit apud Graecos per euphoniam. «Hosanna» ergo est acclamatio et apprecatio salutis, id est prosperitatis et felicitatis; illius enim est nota, perinde ac apud nos in victoria est io Paean, io triumphe. Unde et ipsum nomen «Hosanna,» licet sit Hebraeum, mansit tamen apud Graecos et Latinos.

Alludit, imo citat Psalm. cxvii, 25: «O Domine, salvum me (το me non habent Hebr., videtur enim esse vox, non Christi, sed populi Christo salutem apprecantis) fac: o Domine, bene prosperare, benedictus qui venit in nomine Domini.» Symmachus vertit, obsecro, Domine, salvum me fac, obsecro; Hebr. est אנא יהוה הושיעה נא אנא יהוה הצליחה נא anna Iehovah hoscia na: anna Iehovah hatslicha na, id est o Domine, salva, quaeso: o Domine, prospera, quaeso, regem nostrum Davidem, ejusque antitypum Messiam: da illi felix regni sui exordium, feliciorem progressum et felicissimum finem. «Hosanna» ergo acclamatur Messiae, quasi novo regi Israelis, in ejus inauguratione, uti nos acclamamus: Vivat rex, vivat princeps.

Hinc et Psalmo illo cxvii, vers. 24, praecedit: «Haec dies quam fecit Dominus: exultemus et laetemur in ea.» Causa praecessit vers. 21: «Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.» Ubi Chaldaeus de Davide vertit: David primo rejectus, deinde factus rex populi, quasi lapis angularis nectens sibi Judam et Jerusalem, id est tam duas, quam decem tribus. Melius S. Matthaeus de Christo haec explicat, q. d. Christus a Judaeis in vita et morte rejectus et crucifixus, factus est lapis angularis Ecclesiae post resurrectionem, utpote qui totum Ecclesiae aedificium contineat et connectat uniendo Judaeos et Gentes in eodem Ecclesiae suae sinu, ideoque illi «Hosanna» decantamus et apprecamur.

Nonnulli censent «Hosanna» sumptum esse ex festo Tabernaculorum, quo Judaei exultantes cum ramis arborum crebro ingeminabant et vociferabantur «Hosanna,» ac in precibus et Litaniis Deo plebs tota identidem responsabat: «Hosanna,» id est salva nos; sicut Christiani in Litaniis ad singula pestis, famis, belli, etc., mala et flagella responsant: «Libera nos, Domine.» Quocirca Judaei ipsos quoque ramos vocabant Hosannas, uti ex Chaldaeo, Thalmud et Elia ostendit Angelus Caninius, tract. De Nomin. Hebr., cap. IV, et ex eo Jansenius, Franciscus Lucas et alii. Verum hoc «Hosanna» Chaldaei et Thalmudicorum posterius est nostro «Hosanna» Christi: nam Thalmudici et Chaldaeus posteriores fuere Christo; quare potius istud ex hoc quam hoc ex illo desumptum est. Adde «Hosanna» festi Tabernaculorum esse «Hosanna» afflictionis et deprecationis; «Hosanna» vero Christi hic esse exultationis, jubilationis et triumphi: hoc ergo ab illo differt tantum quantum litania a triumpho.

Turba ergo haec Dei instinctu in hanc acclamationem «Hosanna», quae laetantium et triumphantium est, in Christi laudem erumpit, aeque ac infantes, vers. 15, licet occasio illius fuerit memoria magni illius miraculi, scilicet suscitationis Lazari, quae paulo ante ibidem, puta in Bethania, facta fuerat a Christo, ut patet Joan. XI, 15, et XII, 9, 17.

FILIO DAVID. — Messiae sive Christo, Davidis regis filio et haeredi: Primo, multi veteres haec ad turbam referunt, quasi ipsa salutem poscat a suo Messia, q. d. Hosanna filio David, id est salus nostra est a filio David, vel salus nobis obtingat a filio David, puta ab hoc Messia nostro. Ita Origenes, S. Hieronymus, Beda, Hilarius hic, S. Ambrosius in cap. XIX Lucae, et Irenaeus, lib. IV, cap. IV.

Secundo, alii τὸ «filio David» referunt non ad «Hosanna», sed ad «dicentes», q. d. Dicebant filio David, id est Christo, salva me, qui sum populus tuus, o fili David, id est o Messia rex noster. Τὸ enim «me» habent Latini codices, Psal. CXVII, 25. Ita S. Hieronymus, Theophylactus, Eusebius et Genebrardus in Psal. CXVII.

Verum dico populum hic directe acclamare «Hosanna», non sibi, sed Christo regi suo, illique apprecari salutem, indirecte tamen et consequenter sibi quoque eamdem flagitare; salus enim regis est salus populi.

«Hosanna» ergo «filio David» idem est quod «salva, quaeso, filium Davidis». Sic enim vertendum fuisset juxta Latinam syntaxin; sed Interpres Graecus, aeque ac Latinus, secutus est hebraismum. Hebraei enim verbum הושע hosha, id est salva, construunt aliquando cum ל lamed, qui est articulus casus dativi, ac subinde accusativi. Petit ergo turba rogatque Deum ut salvet et prosperet Messiam, ut sub eo salvi et felices vivant omnes, et novo regi populus acclamat: «Vivat rex!» Aut potius et simplicius, «Hosanna filio David», id est, solemne illud «Hosanna» Davidicum Jesu, quem promissum et hactenus expectatum Davidis filium agnoscimus, sit, confingat, acclametur unanimiter a nobis. Quae est vox acclamatioque populi Sancti Spiritus instinctu agnoscentis Jesum filium David, id est Messiam, eique congratulantis tanquam regnum Davidis patris, cujus per ipsum restauratio jam diu foret expectata, ineunti; denique salutem, prosperitatem faustaque omnia illi a Deo precantis, eademque sibi ipsi per illum laete promittentis. Ubi enim Christus filius David appellatur, illic respectus est ad regni Davidici restitutionem. Ita Franciscus Lucas.

Porro Caninius, loco jam citato, sic exponit: «Hosanna filio David», id est, manibus gestamus «hosannas», id est ramos palmarum, «filio David», ut scilicet eum velut regem Messiam honoremus, ipsumque quasi victorem et triumphantem ovantes comitemur. Vel «Hosanna filio David», id est praescindite ramos, quos quasi hosannas filio David offeratis, sicut Poeta dixit: «Manibus date lilia plenis». Verum aliud erat «hosanna» festi Tabernaculorum, scilicet instar litaniae cujusdam, aliud turbae hic per «hosanna» Christo triumphum acclamantis et gratulantis; uti paulo ante dixi.

Planius et plenius dicas, a populo hic Christo acclamari «Hosanna filio David», q. d. O Domine, non tantum salva Messiam nostrum, Davidis filium et haeredem, sed et ipsi vim salvandi fideles omnes in ipsum credentes ipsique subditos, tribue, ut salus tua divina a te in Christum tam abunde derivetur, ut ipse eamdem in nos emanet et effundat. Verba enim conjugationis Hiphil sunt summe activa, unde saepe duplicem actionem significant; hosea ergo, id est salva, significat salva Christum, simulque ac ut ipsa subditos suos salvet, ut scilicet ipse, uti vocatur, sic revera sit Jesus, id est salvator mundi.

Jesus enim derivatur a ישע iascha, id est salvavit, quod in Hiphil adaucta actione habet הושע hoshea. Hac de causa Interpres vertit «filio David» in dativo, cum alias vertendum esset «filium David» in accusativo. Dativus enim significat Christo a Deo datam salutem, id est vim salvandi omnes, quasi ipsi soli propriam. Hoc nota, quia a nullo, quod sciam, animadversum est.

Hic ergo Christus, quasi rex Israelis gloriosus, potens et triumphator, cui nemo resistere valeat, quasi inauguratur in Jerusalem, civitate regia, in qua olim gloriose regnarat David et Salomon, patres Christi, ut ipse regnum eorum collapsum restituat, imo perficiat, et ex terreno caeleste, ex humano divinum, ex temporali aeternum efficiat, cui proinde plebs per hosanna partim applaudit, partim apprecatur salutem, id est felicitatem omneque bonum. Hoc est quod ait Marcus, cap. XI, 9: «Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini: benedictum quod venit regnum patris nostri David, hosanna in excelsis.»

Porro, hoc suum Ecclesiae regnum quasi iniit Christus quinto post die, scilicet in Parasceve Paschae, dum in cruce de peccato, mundo, daemone et inferno triumphavit, omnesque gentes eorum potestate, quantum est ex parte sua, exemit et subjugavit: quocirca Ecclesia in Missa votiva de passione Christi illi accinit: «Tibi gloria, hosanna; tibi triumphus et victoria; tibi summae laudis et honoris corona, alleluia». Tunc enim «regnabit a ligno Deus». Hinc rursum Ecclesia in benedictione palmarum Deum orat, «ut portantes palmas et ramos olivarum, bonis actibus occurramus obviam Christo, et per ipsum in gaudium introeamus aeternum».

BENEDICTUS (supple, sit) QUI VENIT (Graece, ὁ ἐρχόμενος, id est ille veniens, qui venturus scilicet erat, vel expectabatur) IN NOMINE DOMINI. — Q. d. Deus benedicat, secundet, prosperet et gloriosum efficiat regnum Messiae regis nostri, ipse enim venit ad nos «in nomine Domini», id est auctoratus, missus et donatus a Domino. Sic Jerem. cap. XXVI, 16, dicitur: «Locutus es ad nos in nomine Domini», id est jussu, auctoritate et vice Dei; et cap. III, 17: «Congregabuntur ad eam (Jerusalem) omnes gentes in nomine Domini». Alludit ad Psal. XLIV, 4, ubi David de Christo vaticinans, ait: «Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, etc.; intende, prospere procede, et regna». Christus enim est rex Israel, ait S. Augustinus in cap. XII Joan., 23, eo quod mentes regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum caelorum credentes, sperantes amantesque deducat.

Tropologice Remigius: «Christus, ait, venit in nomine Domini, quia in omnibus bonis operibus non suam, sed Patris gloriam quaesivit».

HOSANNA IN ALTISSIMIS! — Jansenius explicat, q. d. Salva Messiam, tu Domine, qui es et habitas in caelis altissimis. Melius Franciscus Lucas, Maldonatus et alii praepositionem ἐν, id est in, pro מן min, id est de, more Hebraeo accipiunt, q. d. Tu, o Domine, de caelo, imo de altissimo caelorum culmine, salva et fortuna regem Messiam. Apprecantur enim Messiae salutem, non ab homine terrenam et caducam, sed a Deo divinam, caelestem et aeternam, ut scilicet Deus divinitus eum salvet eique vim salvandi alios tribuat: ut nimirum Christus per gratiam suam, omnes suos fideles et sanctos ad aeternam salutem, felicitatem, regnum et gloriam perducat.

Hinc Origenes «Hosanna» explicat restitutionem in vitam aeternam; hoc enim innuit τὸ «in altissimis», vel, ut ipse legit, in excelsis, scilicet salutem hanc quaeri non in terra, sed in caelis. Rursus S. Hieronymus: «Ostenditur, ait, adventus Christi totius mundi salus esse, terrena jungens caelestibus». Addit Glossa: «in excelsis», quia Christus etiam angelorum est salus, quorum numerum implet. Unde Emmanuel Sa addit etiam angelos, qui in excelsis sunt, hic invitari ad triumphum et laudem Messiae. Quocirca Lucas, cap. XIX, 38, pro «Hosanna» habet «pax in caelo», id est salus, prosperitas omneque bonum (hoc enim Hebraeis notat pax) de caelo in Messiam et per eum in nos a Deo dimanet et depluat; «et gloria in excelsis», supple, sit Deo Messiae datori. Aut potius «gloria», scilicet regni, firma, magna et continua, hoc est gloriosum regnum; «in», id est de excelsis, puta de caelo divinitus detur Messiae nostro. Ita Franciscus Lucas. Rursum sublimius: «Pax (sit) in caelo», ut scilicet Deus hucusque hominibus offensus, Christo, et per Christum nobis sit propitius, atque angelos hominibus, caelum terrae, Deum Synagogae reconciliet. «Hinc nonnulli, ait S. Chrysostomus, Hosanna interpretantur gloriam, alii resurrectionem; nam et gloria illi debetur, et redemptio illi competit, qui omnes redemit», q. d. Gloria et laus sit Deo universorum, qui est in excelsis. Idem cecinerunt angeli in nativitate Christi. Verum «Hosanna» proprie non gloriam, sed salutem significat: sed salus nostra per Christum fuit gloria Dei.

Alio sensu, in praefatione sacrificii Missae, Trisagio, Sanctus, Sanctus, Sanctus, additur: «Hosanna in excelsis: benedictus qui venit in nomine Domini», ut scilicet non Christo, sed nobis per Christum salutem precemur, postulando ut et ipse ab omnibus benedicatur, colatur, laudetur, ac vicissim benedictiones et gratias suas copiose in nos effundat. Addit Lucas, cap. XIX, 41: «Et ut appropinquavit videns civitatem, flevit super eam, dicens: Quia si cognovisses et tu», etc., quia praevidit et praedixit horrendum ejus supplicium, et excidium per Titum et Vespasianum.


Versus 10: Et Cum Intrasset Hierosolymam, Commota Est Universa Civitas, Dicens: Quis Est Hic?

10. ET CUM INTRASSET HIEROSOLYMAM, COMMOTA EST UNIVERSA CIVITAS, DICENS: QUIS EST HIC? — Qui cum tanto honore, plausu, congratulatione, quasi rex Israelis Hierosolymam ingreditur, idque spectantibus Scribis et Pharisaeis, imo Romanis Tiberii Caesaris militibus, qui non ferebant alium Judaeae regem dici quam Caesarem. Quare Christus hic se ut regem gerens certum adiisset capitis periculum, nisi ipse vi suae divinitatis omnes tam Judaeos quam Romanos obstupefecisset, eosque quasi attonitos reddidisset, ut nemo in eum manus injicere auderet, imo nec de injiciendo cogitaret. Ita Abulensis et alii.


Versus 11: Populi Autem Dicebant: Hic Est Jesus Propheta a Nazareth Galilaeae

11. POPULI AUTEM DICEBANT: HIC EST JESUS PROPHETA A NAZARETH GALILAEAE. — Graece, ὁ προφήτης, id est ille Propheta, scilicet per excellentiam, qui omnes Prophetas praedicatione, sanctitate, potentia et miraculis longe superat et transcendit, ideoque est Messias rex Israelis. «A Nazareth»: licet enim Jesus esset natus in Bethlehem, tamen in Nazareth erat educatus. Christus hac sua gloria dedit occasionem suae necis; Scribae enim per illam ad ejus invidiam et odium concitati, post quatuor dies eum crucifixerunt. Nimirum Deus omnium praescius, haec omnia partim positive, partim permissive ordinabat, ut ex iis eliceret majus bonum, scilicet redemptionem mundi per Christi mortem faciendam. Malitia ergo Scribarum implevit Dei consilium et decretum de morte Christi et redemptione mundi, uti docet S. Petrus, Actor. II.


Versus 12: Et Intravit Jesus in Templum Dei, et Ejiciebat Omnes Vendentes et Ementes in Templo

12. ET INTRAVIT JESUS IN TEMPLUM DEI, ET EJICIEBAT OMNES VENDENTES. — Jesus ingrediens Jerusalem, non arcem Sionis, quasi alter David, sed templum adiit, ut ostenderet se esse Filium Dei Patris, qui in templo colebatur, illique honorem hic sibi a populo attributum, omnemque gloriam suam acceptam referret, quem non alio fine susceperat, quam hoc, ut homines ad Deum adduceret. Quocirca non est dubium Christum in templo Deo Patri gratias egisse, quod se velut Messiam toti urbi patefecisset, imo totius populi applausu glorificasset. Rursum prima Jesu, utpote Pontificis et Messiae, cura erat templi. Unde ingrediens urbem, illud primo adiit, ut nos idem facere doceret. Hac de causa iter suum adornavit per Bethaniam (ubi suscitarat Lazarum) et Bethphage, quae erant ex opposito templi, ut per illas statim pergeret ad templum. Nam, ut dixi vers. 1, Christus ex Bethphage transiens montem Oliveti, inde per vallem Josaphat directe perrexit ad portam Auream (quae tam templi erat, quam urbis), juxta quam erat aquila aurea erecta ab Herode: quare per portam hanc illico ingressus est in templum. Vide Adrichomium in descriptione Jerusalem, iter hoc Christi graphice delineantem, qui et addit tradi a nonnullis Auream hanc portam solere esse clausam, sed ad adventum Christi quasi per miraculum fuisse reseratam.

Nota: per templum hic intelligi non Sanctum, nec Sanctum Sanctorum (in hoc enim soli Pontifici, in illud solis sacerdotibus fas erat ingredi), sed atrium templi, in illud enim intrabant laici oraturi et spectaturi sacrificia quae fiebant in atrio sacerdotum ante Sanctum: hoc enim atrium erat quasi populi templum. Christus enim non erat sacerdos Leviticus, quia non erat prognatus ex Levi et Aaron: quare Sanctum ingredi non poterat, nec atrium sacerdotum, sed tantum atrium populi.

Quare quae de genealogia Christi, quasi oriundi ex tribu Levi ejusque sacerdotio Levitico, confinxit Faustus Manichaeus apud S. Augustinum, lib. XXIII Contra eumdem Faustum, item Theodosius, Judaeorum princeps tempore Justiniani Imperatoris, quae recitat Suidas verbo Jesus Christus, a Suida et nonnullis nimis temere credita, ut somnia et errores fabulosissimos nemo doctus non jam ridet; imo Villalpando, tom. II, lib. III, cap. IX, censet hoc atrium fuisse Gentium. Quis enim credat hos negotiatores intima penetrasse, cum in extimis commode ea vendere possent? Praesertim quia Christus eodem die et loco egit cum Gentibus, ut patet Joan. XII, 20. Gentiles autem non poterant ingredi atrium Judaeorum, sed Gentium, quod erat ante atrium Judaeorum. Hoc atrium ergo erat porticus Salomonis, puta pars orientalis porticus Salomonis in atrio Gentium, in quo vendebantur columbae, oves et agni immolandi in templo, quos Christus ex eo ejecit. Atrium enim Gentium erat quasi templum Gentilium, in quo proinde non decebat emi et vendi.

ET EJICIEBAT OMNES VENDENTES ET EMENTES IN TEMPLO, — non in ipso die Palmarum, sed postero die: nam Marcus, cap. XI, vers. 11, qui exacte et sigillatim haec Christi a Dominica Palmarum, usque ad diem Veneris, quo passus et crucifixus est, acta per dies singulos consignat, dicit postero die a Dominica Palmarum quo hic solemnis Christi ingressus in urbem contigit, hoc est, feria secunda, sive die lunae haec a Christo in templo esse peracta. Christus ergo Dominica Palmarum solemni pompa ingressus est urbem et templum, in eoque oravit et Deo gratias egit; deinde sub vesperam ex urbe egressus est Bethaniam cum duodecim Apostolis; ac postero die lunae in urbem et templum regressus, ex eo ejecit ementes et vendentes, uti narrat Marcus, XI, vers. 11, 12 et 15. Quare hic in Matthaeo est hyperbaton, sive inversus historiae ordo; voluit enim ipse cum ingressu Christi in templum jungere ejectionem ementium e templo, brevitatis studio, ne rursum ingressum Christi in templum postridie factum narrare cogeretur.

Porro, eos ejecit Christus e templo, id est atrio templi, duabus de causis. Prior est, quod non deceret res illas vendi in templo, sed in foro. Templum enim est domus orationis, non negotiationis, ut ait Christus. Posterior, erat avaritia et usura sacerdotum. Hi enim per suos vel famulos vel institores oves, haedos, columbas vendebant care iis qui illa offerre volebant in templo, praesertim peregre venientibus et pauperibus, a quibus ob dilationem solutionis lucrum per usuram extorquebant. Unde a Christo vocantur latrones. Ita S. Chrysostomus et alii. Denique bis ejecit Christus ementes e templo: primo, initio praedicationis suae, Joan. II, 14; secundo, sub finem ejusdem, quatuor diebus ante mortem suam, ut patet ex hoc loco. Ita S. Chrysostomus, Augustinus, Euthymius, Theophylactus, Jansenius, Maldonatus, Toletus et alii.

ET MENSAS NUMMULARIORUM (Syrus, trapezitarum) ET CATHEDRAS VENDENTIUM COLUMBAS EVERTIT. — «Nummulariorum», Graece, κολλυβιστῶν; Collyba autem, ut ait S. Hieronymus, dicuntur, quae nos appellamus «tragemata», vel vilia munuscula: verbi gratia, frixi ciceris uvarumque passarum, et poma diversi generis; igitur quia usuras accipere non poterant collybistae qui pecuniam foenerati erant, pro usuris accipiebant varias species, ut, quod in nummo non licebat, in his rebus exigerent, quae nummis coemuntur; quasi non hoc ipsum Ezechiel praedicaverit, dicens: «Usuram et superabundantiam non accipietis», Ezech. XXII.

Verisimilius Jansenius et alii ex Hesychio et Polluce censent hos collybistas non mutasse pecuniam, sed commutasse duntaxat monetam, ut pro aurea darent argenteam, pro majore minorem, pro peregrina domesticam: idque cum auctario et lucro; collybistae ergo erant campsores, ita dicti a κόλλυβος, id est exigua moneta, aut nummus quem dabant pro concinnanda pecunia.

Tropologice: nummularii sunt simoniaci, imo quivis peccatores, qui animam suam, quae templum est Dei, suis luxuriis et sceleribus profanant, juxta illud: «An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti?» I Cor. VI, 19; et: «Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus», I Corinth. III, 17. Ita S. Hieronymus, Origenes et Auctor Imperfecti.

Et Cathedras. — Id est sedes, ut vertit Syrus, in quibus sedebant venditores et venditrices columbarum: hae enim a feminis vendi solent, quae, quia debiles sunt, ut diu stare nequeant, hinc sedes sibi procurant, juxta illud Martialis: «Inter femineas tota quae luce cathedras desidet».

Mirum est uni homini pauperi, qualis est Christus, omnia sacerdotum lucra in templo subvertenti, neminem eorum restitisse. Unde S. Hieronymus censet hoc maximum fuisse Christi miraculum, quod solus ipse potuerit «ad unius flagelli verbera tantam ejicere multitudinem, mensasque subvertere et cathedras confringere, et alia facere, quae infinitus non fecisset exercitus. Igneum enim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis ejus, et divinitatis majestas lucebat in facie». Hucusque S. Hieronymus. Christus ergo hic ingentem religionis et templi ostendit zelum, implevitque illud Psalmi LXVIII, 10: «Zelus domus tuae comedit me», ut ait Joannes, II, 17.

Mystice: vendunt columbas, qui pecunia vendunt gratiam Spiritus Sancti, puta ordinationem, sacerdotia et beneficia: columba enim est symbolum Spiritus Sancti. Ita Origenes.


Versus 13: Scriptum Est: Domus Mea, Domus Orationis Vocabitur: Vos Autem Fecistis Illam Speluncam Latronum

13. ET DICIT EIS: SCRIPTUM EST (Isaiae LVI, 7): DOMUS MEA, DOMUS ORATIONIS VOCABITUR: VOS AUTEM FECISTIS ILLAM SPELUNCAM LATRONUM. — Arabicus, speluncam latronibus. «Latro enim est», ait S. Hieronymus, «et templum in latronum convertit speciem, qui lucra de religione sectatur, cultusque ejus non tam cultus Dei, quam negotiationis occasio est»; quia scilicet sacerdotes hi, toti lucro intenti, honesta templi specie, quasi in spelunca latitantes, cara venditione, usuris aliisque fraudulentis modis et artibus peregrinos et pauperes exspoliabant, imo expilabant, uti faciunt latrones.

«Latro enim», ait S. Isidorus, lib. X Etymol., littera L, «incessor est viarum a latendo dictus: melius autem latro est quasi latero, quia a latere insidiatur viae». Et Varro, lib. VI De Lingua Latina: «Latrones, ait, dicti a latus, quod circa latera haberent ferrum». Et Sextus Pompeius, De Verb. Signif., littera L: «Latrones, ait, eos antiqui dicebant, qui conducti militabant, obsessores dicuntur latrones, quod a latere adoriantur, vel quod latenter insidientur».

Alludit ad Jeremiae VII, 11, ubi ait Deus: «Numquid ergo spelunca latronum facta est domus mea, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum: ego vidi, ait Dominus». Putabant enim hi semiathei se suaque scelera abscondere, ne a Deo viderentur, sicut latrones abscondunt se latentque in speluncis.

Nota: Templum dicitur domus Dei, non quasi in eo, velut in domo, Deus corporaliter inhabitet (hoc enim negat S. Paulus, Actor. XVII, 24), sed quia templum est locus deputatus ad colendum et orandum Deum, in quo Deus preces orantium exaudit: templum vero Christianorum specialiter dicitur domus Dei, quia in eo corporaliter habitat in S. Eucharistiae sacramento Christus Dominus, ait S. Thomas.

Tropologice: templum est domus, non confabulationis, non speculationis, non potationis, non comessationis, sed orationis. Videant ergo quam a Christo flagellandi sint, qui illud garriendo, circumspiciendo, lasciviendo, potando profanant. Nam, ut ait Beda in cap. II Joan.: «Videbantur licite vendi in templo, quae ad hoc emebantur, ut in eodem templo offerrentur Domino: sed nolens ipse Dominus aliquid in domo sua terrenae negotiationis, ne ejus quidem quae honesta putaretur, exhiberi, dispulit negotiatores injustos, et foras omnes simul cum iis quae negotiabantur, ejecit. Quid ergo, fratres mei, quid putamus faceret Dominus, si rixis dissidentes, si fabulis vacantes, si risu dissolutos, vel alio quolibet scelere reperiret irretitos, qui hostias, quae sibi immolarentur, ementes in templo vidit et eliminare festinavit?» Praesertim quia hi ementes et vendentes non degebant in ipso templo proprie, sed in atrio templi duntaxat, imo in atrio omnibus gentibus communi, et tamen inde a Christo ejecti sunt; quid ergo faciet Christianis, in templo ipso coram SS. Sacramento haec ipsa et indigniora patrantibus?

Hinc disce quanta reverentia debeatur templo, scilicet quae debetur domui Dei; de eo enim dicit Christus: «Domus mea»; quare sicut herus injuriam domui suae factam, ut sibi factam persequitur et ulciscitur: sic et Christus injuriam templo illatam, sibi illatam aestimat, ac ut talem punit et vindicat. Quare apposite monet S. Augustinus in Regula: «Nemo», inquit, «in oratorio aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen habet». Vide dicta Isaiae LVI, 7, et Levit. XIX, in fine capitis.


Versus 14: Et Accesserunt ad Eum Caeci et Claudi in Templo, et Curavit Eos

14. ET ACCESSERUNT AD EUM CAECI ET CLAUDI IN TEMPLO: ET CURAVIT EOS, — ut per haec miracula ostenderet se esse Messiam, imo Deum, ideoque merito hac populi acclamatione et pompa fuisse decoratum. Haec enim miracula patraturum Messiam praedixit Isaias, cap. XXXV, 5; atque haec digna erant Christo, aeque ac templo: quae proinde pro avaris pecorum venditionibus et nundinationibus Christus substituit.


Versus 15: Videntes Autem Principes Sacerdotum et Scribae Mirabilia Quae Fecit, et Pueros Clamantes in Templo, Indignati Sunt

15. VIDENTES AUTEM PRINCIPES SACERDOTUM ET SCRIBAE MIRABILIA QUAE FECIT, ET PUEROS CLAMANTES IN TEMPLO, ET DICENTES: HOSANNA FILIO DAVID, INDIGNATI SUNT, — tum quia invidebant Christo hanc gloriam, tum quia aegre ferebant suas nundinationes et lucra e templo fuisse ejecta.


Versus 16: Nunquam Legistis, Quia ex Ore Infantium et Lactentium Perfecisti Laudem?

16. ET DIXERUNT EI: AUDIS QUID ISTI DICUNT? JESUS AUTEM DIXIT EIS: UTIQUE; NUNQUAM LEGISTIS, QUIA EX ORE INFANTIUM ET LACTENTIUM PERFECISTI LAUDEM? — Ps. VIII, 3. Hebr. est יסדת עז iissadta oz, id est «fundasti fortitudinem»; Aquila, «fundamenta jecisti potentium»; Sexta editio, «constituisti robur»; Tertullianus, lib. De Anima, cap. XIX: «expedivisti laudem»; Syrus, «direxisti laudem»; Arabicus, «parasti laudem», hoc est, probasti, confirmasti, perfecte laudabilem fecisti potentiam tuam, dum ex ore infantium elinguium et nondum fari loquique potentium, laudem et gloriam tuam exprimis. Fecisti enim ut in die Palmarum infantes cum populo acclamarint Christo: «Hosanna filio David».

S. Hilarius et Auctor Imperfecti per infantes accipiunt pueros jam fari loquique potentes. Verius S. Chrysostomus, Euthymius et Theophylactus censent hos vere fuisse infantes fari nescios, uti hic expresse dicitur. Unde Syrus vertit: «Ex ore puerulorum et infantium direxisti laudem»; ideoque addit Lucas, cap. XIX, 40, Christum dixisse: «Si hi tacuerint, lapides clamabunt»: quo significatur divino instinctu et miraculo actos et impulsos infantes, aeque ac pueros Christo acclamasse «Hosanna», quod non intelligebant, imo quod infantes naturaliter effari necdum poterant. Causa fuit, quam subdit Psaltes, Psal. VIII: «Ut destruas inimicum et ultorem», ut scilicet per ora infantium confundas Scribas et Pharisaeos Christi inimicos, doceasque ipsos esse amentes et insipientiores infantibus, qui Jesum ut Christum agnoscunt, laudant, glorificant. Sed haec ultima Psalmi verba studio subticuit Christus, ne Scribas nimium exasperaret.

Simul innuit hic Christus infantes praeveniendos esse, ut, cum loqui incipiunt, doceantur pia proloqui, ac prima eorum vox sit: «Hosanna, Jesus, Maria», etc. Hic S. Hieronymus scribit ad Blaesillam, ut Paulam filiolam (S. Paulae quasi aviae neptem), primum ut fari incipit, «alleluia» effari et pronuntiare doceat; uti noster B. Franciscus Borgia, prima, cum infans esset, verba sonare «Jesus, Maria», edoctus est, teste Ribadeneira in ejus Vita. Sic trisagion, puta, «Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth», revelatum fuit puero rapto in aera, cum Constantinopoli grassaretur terrae motus, qui cessavit mox, ut populus a puero edoctus trisagion conclamavit, anno Christi 446, sub Theodosio Imperatore, teste Damasceno, tract. De Trisagio.

Gaudet enim Deus puris puerorum laudibus: pueri enim dicuntur a puritate, ait Varro, quod impuberes sint, et puri quasi angeli terrestres.

Arias Montanus, in Psal. II, advertit infantes in quacumque gente vocem in iah sonare, quod est nomen Dei, et abbreviatum Jehova, sicque nominis sui admirabilis initia et fundamenta, vel ab ipso infantium ore firmiter jacta, Deum sibi vindicare. Ibidem Arnobius negat quemquam esse hominem, qui non cum Dei notione diem primae nativitatis intraverit, imo bruta, arbores et saxa, si loqui possent, clamatura cunctorum Dominum Deum. Sic Plato, lib. X De Republ., et Cicero, lib. I De Natura deorum, docent nos cum lacte matris sugere Dei cognitionem et laudem.

Lyranus distinguit triplicem puerorum Deum laudantium ordinem. Primi sunt qui laudant Deum morte, non ore, uti fuere innocentes pro Christo ab Herode caesi. Secundi, qui ore, non morte, uti fuere hi canentes Christo «Hosanna». Tertii, qui ore simul et morte laudarunt Deum, uti fuere S. Agnes 12 annorum, S. Pancratius 12, S. Vitus, Celsus et alii. Vide nostrum Philippum Barlaymont in Paradiso puerorum, cap. XIII et XIV, ubi Dei elogia et oracula ore infantium edita recenset.

Nota: Psalmus octavus, licet ad litteram loqui videatur de magnificentia Dei, quam ostendit in creatione totius universi, in qua hominem fecit rerum omnium dominum, tamen magis proprie et profunde ad litteram loquitur de magnificentia Dei, quam ostendit in recreatione et redemptione mundi, in qua effecit Christum peccati et mortis victorem, ac mundi redemptorem et universorum Dominum, qui proinde primus est homo, et omnium hominum nobilissimus. Id patet primo, ex eo quod Christus hic ita eum explicet, aeque ac Paulus, Hebr. II, 7; secundo, quia magnificentia tanta, quam ibi celebrat Psaltes, hominis miseriae, qui post lapsum in peccatum jam perdidit dominatum in bestias, non ita competit ut Christo; tertio, quia hic versiculus: «Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem», multo clarius et verius competit Christo quam aliis. Simile est Deuter. XVIII, 18, ut ibi dixi. Quod enim Maldonatus id de Davide explicat, quasi is respectu Goliath, qui caput amputavit, se infantem appellet, certum est eum tum vere infantem non fuisse, sed juvenem animosum et bellicosum. Unde Nicephorus in Psal. VIII: «Magnificentia Dei, inquit, est incarnatio Verbi».


Versus 17: Et Relictis Illis, Abiit Foras Extra Civitatem in Bethaniam, Ibique Mansit

17. ET RELICTIS ILLIS, ABIIT FORAS EXTRA CIVITATEM IN BETHANIAM, IBIQUE MANSIT. — Syrus et Arabicus: pernoctavit in Bethania. Vide hic ingratitudinem et mutabilitatem populi: qui enim eodem mane acclamarat Christo «Hosanna», jam vespere ejusdem diei ob metum Scribarum Christum deserit, ita ut nemo inventus sit, qui eum ad hospitium invitaret; ideoque Christus urbe egredi coactus est, ad Martham et Magdalenam hospites suos in Bethaniam.


Versus 18: Mane Autem Revertens in Civitatem, Esuriit

18. MANE AUTEM REVERTENS IN CIVITATEM, ESURIIT. — Contigit ergo hoc postridie Dominicae Palmarum, feria secunda, sive die lunae: hoc est, die 11 mensis primi Nisan, quae nostro computu est 21 martii; nam post tres dies, puta die Veneris in Paschate, quae tunc incidebat in diem 25 martii, crucifixus et immolatus est Christus.

ESURIIT, — non esurie naturali, sed sponte excitata in se fame, ait S. Chrysostomus et Abulensis, Quaest. CIII; erat enim mane, et pridie vespere Christus apud Martham coenaverat, ut tam cito esurire non posset. Excitavit ergo hanc in se esuriem, ut per eam haberet occasionem maledicendi ficui infrugiferae; unde et ficus in ea quaesivit, licet sciret tum tempus ficorum non esse, ut habet Marcus, cap. XI, 14, erat enim die 21 martii, ut dixi, cum nondum ficus apparent.

Nota, hanc esuriem Christi, et arefactionem ficus, contigit antequam ejiceret ementes et vendentes e templo; hoc enim eodem die lunae, sed post ficus arefactionem, effecit, ut patet ex Marco, cap. XI, 14 et sequent., ubi particulatim per singulos dies acta Christi consignat.


Versus 19: Et Videns Fici Arborem Unam Secus Viam, Venit ad Eam, et Nihil Invenit in Ea Nisi Folia Tantum, et Ait Illi: Nunquam ex Te Fructus Nascatur in Sempiternum

19. ET VIDENS FICI ARBOREM UNAM SECUS VIAM, VENIT AD EAM, ET NIHIL INVENIT IN EA NISI FOLIA TANTUM, ET AIT ILLI: NUNQUAM EX TE FRUCTUS NASCATUR IN SEMPITERNUM. ET AREFACTA EST CONTINUO FICULNEA. — Christus maledixit ficui, eamque arefecit, ut ostenderet potestatem suam, qua posset similiter proterere et arefacere Scribas et Judaeos hostes suos, si vellet: quare se ab eis mox crucem et necem passurum non invitum, sed volentem. Nota hanc Christi maledictionem non fuisse propriam, sed per catachresin abusivam; maledictio enim haec tantum significat Christum ficui precatum fuisse malum, scilicet arefactionem, quod rebus inanimis justa de causa precari licet, praesertim Christo, cujus sunt omnes omnium hominum arbores et praedia. Vide dicta Jeremiae XX, 14, et Job III, 1.

Simili modo S. Franciscus maledixit junipero arbori plantatae a B. Junipero, uno e primis sociis suis, in poenam ejus inobedientiae, quae proinde nec latum quidem unguem crevit a die quo terrae infixa est, quae etiamnum visitur Carinulae, sive Caleni, Campaniae felicis civitate, juxta Mondragonium, in monasterio Minorum; dum enim B. Juniperus plantandae huic junipero intenderet, vocatusque a S. Francisco, quousque caeptum perfecisset opus, parere detrectasset, maledixit S. Franciscus arbori, quod inobedientiae occasio et objectum extitisset; eique praecepit, ne in posterum cresceret, idque protinus factum est, ut arbor obediens Sancto, suo malo homines doceret obedientiam. Ita Waddingus in Annal. Minorum, anno Christi 1222, num. 11.

Mystice: esuriit Christus, ut ostenderet famem spiritualem quam habebat salutis Judaeorum, imo peccatorum: sed quia ipsi huic fami et voto Christi non satisfaciebant, idcirco ipsos subtracto gratiae humore, siccandos fore et maledicendos a Deo. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus, Hilarius, Beda et Abulensis, Quaest. CXVII.


Versus 20: Et Videntes Discipuli, Mirati Sunt, Dicentes: Quomodo Continuo Aruit?

20. ET VIDENTES DISCIPULI, MIRATI SUNT, DICENTES: QUOMODO CONTINUO ARUIT — haec ficus? uti addunt Graeca et Syrus. Contigit hoc postero die: Christus enim die lunae, ex Bethania regrediens in Jerusalem, maledixit ficui; inde e templo ejiciens ementes, ibidem docuit: vespere ex urbe regressus est Bethaniam; postero mane diei martis ex Bethania cum eo regredientes discipuli Hierosolymam, viderunt ficum arefactam, tumque mirantes dixerunt: «Quomodo continuo aruit?» Haec hoc ordine contigisse patet ex Marco, XI, 19 et 20.

Symbolice: Christus maledixit ficui, quia ficus fuit arbor a Deo vetita, ex qua Adam comedens se suosque posteros perdidit, uti viri docti probabiliter opinantur, quos citavi Genes. II, 9.

Allegorice: ficus arefacta notat Judaeos, qui, veniente Christo, increduli humorem fidei et gratiae perdiderunt, ideoque nullos bonorum operum fructus proferunt. Ita Origenes.

Tropologice: ficus foliata, sed carens ficubus, notat fideles qui habent folia professionis fidei, sed carent solidis virtutum fructibus, ideoque a Christo maledicentur. Ita Origenes.


Versus 21: Amen Dico Vobis, Si Habueritis Fidem et Non Haesitaveritis, Non Solum de Ficulnea Facietis, Sed et Si Monti Huic Dixeritis: Tolle, et Jacta Te in Mare, Fiet

21. RESPONDENS AUTEM JESUS, AIT EIS: AMEN DICO VOBIS, SI HABUERITIS FIDEM (illam excellentem et efficacem instar grani sinapis de qua cap. XVII, 19) ET NON HAESITAVERITIS, NON SOLUM DE FICULNEA FACIETIS (quod jam a me factum videtis, patet ex Graeco), SED ET SI MONTI HUIC DIXERITIS: TOLLE (scilicet te, ut sequitur; Graece ἄρθητι, id est, ut Syrus, tollitor, evellitor e terra) ET JACTA TE (Graece βλήθητι, id est projicitor; Syrus, cade) IN MARE, FIET. — «Et non haesitaveritis»; Graece μὴ διακριθῆτε, id est non disceptaveritis quasi dubii et haesitantes: non discreveritis an quod petitis sit factu facile, an difficile. Multi enim, quia putant id quod petunt esse arduum et difficile, hinc diffidunt se a Deo id impetraturos, ideoque non impetrant: qui vero non discernunt inter facile et difficile, cogitantes id quod sibi est difficile, Deo esse facile, ideoque confidunt divinae omnipotentiae, bonitati et promissioni, qua promisit se omnia quae certa fide et fiducia ab eo petimus, nos impetraturos, quare suam mentem et spem erigunt supra suam infirmitatem, eamque collocant in Deo, certo ab eo expectantes orationis suae finem et fructum, hi impetrant quaecumque et quantumcumque ab eo postulant.

«Monti huic» Oliveti; juxta eum enim pergens in Jerusalem dixit haec Christus. Ita Abulensis, Quaest. CXXXIV, Franciscus Lucas et alii. Cetera, quae huc spectant, dixi cap. XVII, 19.

Sic ob infidelitatem Turcarum, qui Terrae sanctae dominantur, Angeli ex Galilaea et Nazareth anno Domini 1291 transtulerunt domum B. Virginis, in qua ipsa, angelo nuntiante, concepit Filium Dei, in Dalmatiam; et inde anno Domini 1294 in Italiam (Lauretum), ubi sedes et caput est fidei ac fidelium; ideoque ob fidem illam innumera ibidem patrat miracula, quae recenset noster Horatius Tursellinus in Historia Lauretana.


Versus 22: Et Omnia Quaecumque Petieritis in Oratione Credentes, Accipietis

Vers. 22. Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. — «Credentes,» id est si credideritis et confisi fueritis vos illa a Deo impetraturos, juxta illud Jacobi I, 6: «Postulet in fide nihil haesitans.» Vide ibi dicta.

Praeclare S. Bernardus, serm. 45 in Psal. Qui habitat, tropologice explicans illud Dei ad Josue, cap. I: Quemcumque locum calcaverit pes vester, vester erit: «Pes vester, ait, utique spes vestra est; et quantumcumque ista processerit, obtinebit, si tamen in Deum tota figatur, ut firma sit et non titubet.» Ratio a priori est Dei liberalitas et munificentia, quae non patitur se spe nostra vinci, sed eam longe superat et transcendit.


Versus 23: Et Cum Venisset in Templum, Accesserunt ad Eum Docentem Principes Sacerdotum, et Seniores Populi Dicentes: In Qua Potestate Haec Facis? Et Quis Tibi Dedit Hanc Potestatem?

23. Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi dicentes: In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?

In qua potestate. — Graece ἐξουσίᾳ, id est auctoritate, q. d. Quis dedit tibi jus et auctoritatem docendi in templo, ex eoque ejiciendi ementes et vendentes, ac populum convocandi, ut tibi quasi doctori et Messiae acclamet Hosanna?


Versus 24: Interrogabo Vos et Ego Unum Sermonem; Quem Si Dixeritis Mihi, et Ego Vobis Dicam in Qua Potestate Haec Facio

24. Respondens Jesus, dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem; quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. —

Vulgo dicitur: Non litem solvit, qui litem lite resolvit. Sic enim malae fidei causidici, cum causae suae diffidunt, aliam causam litemque intexunt, ut tergiversentur et condemnationem suffugiant. Sic et haeretici cum argumentis Catholicorum respondere nequeunt, alia argumenta eis objiciunt, ut haeresis et ignorantiae suae effugium quaerant. At Christus non ita hic agit, sed interrogationem aliam interserit, ex qua pendebat quaestionis a Scribis propositae solutio, q. d. Mihi non creditis, dicenti me ex Deo potestatem accepisse: credite ergo Joanni Baptistae, qui mihi testimonium perhibuit, me a Deo ad haec peragenda esse missum.


Versus 25: Baptismus Joannis Unde Erat? E Caelo, an ex Hominibus?

25. Baptismus Joannis unde erat? E caelo, an ex hominibus? — Christus per baptismum Joannis, ejus de se testimonium, doctrinam omnemque praedicationem intelligit. Est synecdoche. Est hoc Christi argumentum appositum ad Scribas, et irrefragabile, q. d. Vos quaeritis a quo potestatem habeam, a Deo, an ab hominibus? Ego vicissim quaero a vobis, a quo praedicandi et baptizandi potestatem habuit Joannes Baptista, a Deo, an ab hominibus? Si ille istam a Deo habuit, uti omnes confitentur, ergo et ego eamdem a Deo habeo; hoc enim de me testificatus est Joannes, docens se esse servum, me autem Messiam Filium Dei, idque cum vos hac de re legatos ad eum ex professo misissetis sciscitatum ab eo an ipse esset Messias? Joan. I, 20 et 26.

E Caelo, — a Deo profectus. Ubi nota: Hebraei Deum, per metonymiam, qua continens pro contento ponitur, Deum vocant שמים scamain, id est caelum. Hoc secuti Graeci poetae Saturni Patrem Οὐρανόν vocarunt, uti Latini Caelum. Ita Caninius, De Nominib. Hebraic., cap. II. Hinc Judaei caelum et astra pro Deo coluerunt: unde Christiani a Christianismo ad Judaismum olim apostatantes dicti sunt Caelicolae; contra quos extant rescripta Theodosii et Honorii Imperatorum, lib. XVIII De Judaeis et Caelicolis. Vide Baronium anno Domini 408. Hinc et de Judaeis canit Poeta: «Qui puras nubes et caeli numen adorant.»

Caelum enim sua vastitate, pulchritudine, motu, ornatu, inflexu, omnes rapit in sui admirationem: unde caelum dicitur quasi caelatum stellis et sideribus, ait Sipontinus, licet Varro, lib. IV De Lingua Latina, caelum a κοῖλον, id est cavo, derivet, quod sua cavitate omnes res creatas complectatur. Hinc Deus est quasi Atlas caeli et mundi, de quo Virgilius, lib. VI Aeneid.: «Ubi caelifer Atlas / Caelum humeris torquet, stellis ardentibus aptum.»

Quocirca multae gentes caelum ut Deum coluerunt. Unde Cicero, lib. II De Divinat.: «Ego, ait, Deum genus esse semper dixi et dicam, Caelitum.» Idem in Somnio Scipionis: «Et grates tibi ago, summe sol, vobisque reliqui Caelites.» Et Plinius, lib. VI, cap. XXXIII: «Divinitas, ait, et quaedam Caelitum societas nobilissima ex feminis in Sibylla fuit.» Audi et S. Augustinum, lib. X De Civit., cap. 1: «Et ipsos deos non ob aliud appellant Caelicolas, nisi quod caelum colant, non utique venerando, sed inhabitando tanquam caeli quosdam colonos.» Denique caelum est thronus Dei, ac sedes majestatis et gloriae ejusdem, aeque ac SS. Angelorum et hominum beatorum.

Hinc disce caelum ambire, caelum suspirare, terram et terrena despicere, ac dicere cum nostro S. Ignatio: «Quomodo sordet mihi terra, cum caelum aspicio!» Qui enim caelum ambit, paradisum ambit, felicitatem ambit, beatam aeternitatem ambit, Deum Caelitum ambit: «O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus!» Baruch III, 24. Vide ibi dicta.

At illi cogitabant inter se, dicentes. — Graece διελογίζοντο, id est cogitabant et conferebant inter se, deliberantes quid Christo responderent, quasi anxii et perplexi.


Versus 26: Si Dixerimus, E Caelo: Dicet Nobis: Quare Ergo Non Credidistis Illi? Si Autem Dixerimus: Ex Hominibus, Timemus Turbam

26. Si dixerimus, e caelo: dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus: Ex hominibus, timemus turbam; omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.

Quare ergo non credidistis illi — asserenti me esse Messiam, suadentique ut per poenitentiam vos praeparetis ad meam gratiam et salutem?

«Timemus turbam,» scilicet «ne lapidet nos,» ut addit Lucas, cap. XX, vers. 5. «Sicut Prophetam:» τὸ sicut est nota veritatis, non similitudinis, q. d. Omnes habebant Joannem ut verum magnumque Prophetam, ideoque a Deo missum: Propheta enim, legatus, vates et interpres est Dei. Sic, Joannis I, de Christo dicitur: «Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre:» ubi τὸ quasi veritatem notat, non similitudinem, q. d. Vidimus gloriam ejus, ut vere unigeniti Filii Dei, sive ejus qui verus et unigenitus erat Dei.


Versus 27: Et Respondentes Jesu, Dixerunt: Nescimus. Ait Illis et Ipse: Nec Ego Dico Vobis in Qua Potestate Haec Facio

27. Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. — Mentiuntur, quia viderant vitam Joannis, seque ac praedicationem sanctissimam et divinam, morte pro castitate obita, et martyrio jam obsignatam; sed improbitas mavult mentiri, quam falsitatis argui et improbitatis convinci.

Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio. — q. d. Non vultis ad meam quaestionem respondere, quare nec ego respondebo ad vestram; quia ex mea pendet vestra solutio. Sed vos dicitis illam vos nescire, et mentimini. Ego dico me scire nolleque dicere, ac veritatem dico, ut vestram proterviam confundam et contundam. Hoc enim responso Christus Scribis os obturavit, ut quasi mures silerent, nec ultra hiscere auderent. Unde S. Hieronymus: «Ostendit, ait, illos scire, sed respondere nolle; et se nosse, sed non dicere, quia quod sciunt, tacent.»


Versus 28: Quid Autem Vobis Videtur? Homo Quidam Habebat Duos Filios, et Accedens ad Primum, Dixit: Fili, Vade Hodie Operare in Vinea Mea

28. Quid autem vobis videtur? — Christus per sequentem parabolam Scribas et Pharisaeos dicentes se nescire, an baptismus Joannis esset e caelo, an ex hominibus, coarguit summae improbitatis et pervicaciae; quod, cum vellent haberi filii Dei, tamen Joannem a Deo missum recipere noluerint, nec ejus praedicationi crediderint et poenitentiam egerint. Porro Christus hic, ait Chrysostomus, «reos ipsos judices facit, magna fiducia justitiae, ubi adversario causa committitur; utitur autem parabola ut non intelligant quomodo contra se sententiam dicant.»

Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie operare in vinea mea. 29. Ille autem respondens, ait: Nolo; postea autem, poenitentia motus, abiit. 30. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, Domine; et non ivit. 31. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. 32. Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei; vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

Parabola haec explicatione vix indiget, quia eam Christus applicat et explicat. Nimirum primus filius initio nolens obedire patri, sed mox facti poenitens, obediens et vadens operatum in vinea, notat publicanos et meretrices, qui primo suis sceleribus voluntatem et legem Dei repulerunt, sed postea ad Joannis praedicationem resipuerunt, et poenitentiam egerunt ac caste justeque juxta legem Dei vixerunt. Secundus filius dicens patri se iturum in vineam, sed fallens, nec vadens, notat Scribas et Pharisaeos, qui legem Dei semper in ore habebant, quasi ejus studiosissimi et religiosissimi observatores; cum tamen reipsa eam non implerent, sed contra eam libidines, rapinas, usuras, etc., committerent. Quare gravem in se Dei offensam et iram provocaverunt, tum per ipsa scelera, tum per suam hypocrisim et ementitam legis simulationem. Videri enim volebant esse zelotae legis, cum essent ejus praevaricatores. Haec enim hypocrisis et duplicitas animi valde Deum irritat.

Praecedent. — Graece προάγουσιν, in praesenti, id est praecedunt, q. d. Publicani et meretrices, vos, o Scribae, praecedunt, id est ante vos eunt in via Dei et virtutis, tenduntque ad caelum per fidei, poenitentiae et mutationis vitae exemplum, ideoque reipsa praecedent, et ante vos introibunt in regnum caelorum, quod nunquam vos scelerati introibitis: introire tamen possetis, si velletis poenitere et mores mutare. Sic, cap. V, 20, «minimi in regno caelorum,» vocantur impii et reprobi ab eo excludendi.

In via justitiae. — Syrus, in via rectitudinis incedens; hoc est agens vitam perfecte justam, rectam, sanctam et irreprehensibilem.

Nec poenitentiam habuistis, — id est egistis; Graece οὐ μετεμελήθητε, id est non poenituistis, non resipuistis.

Mystice: publicani et meretrices denotant Gentes, quae primo idolis et vitiis servierunt; deinde, per Apostolorum praedicationem conversae, Deum et virtutes coluerunt. Pharisaei et Scribae notant Judaeos, qui videbantur Deum colere, sed revera eum spreverunt, dum Christum ab eo missum aspernati sunt, et in hac perfidia mentem obstinarunt. Unde de his parabolam hanc interpretantur S. Hieronymus, Chrysostomus, Origenes, S. Athanasius, Beda, Euthymius, Maldonatus, Jansenius et alii passim.

Tropologice: ostendit Christus, ait S. Chrysostomus, meliores esse populares et plebeios, qui aliquando convertuntur, quam sacerdotes, qui nunquam.

Tropologice: Primo filio similes sunt Christiani communes et laici, qui sanctitatis desiderio impulsi servant consilia Evangelica, etsi ex voto et professione ad ea non obligentur. Secundo filio similes sunt sacerdotes, monachi et religiosi, qui vota paupertatis, castitatis et obedientiae Deo nuncuparunt, sed ea deinde violant.


Versus 33-41: Parabola Colonorum Vineae Improborum

Vers. 33. 33. Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 34. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. 35. Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium caeciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37. Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. 38. Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. 39. Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. 40. Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis?

Christus hanc parabolam contra Scribas et Pharisaeos adversarios suos intorquens, mutuatur eam ex Isaiae cap. V, 1, ut illi pondus addat, quod ipsos premat et convincat. Isaias enim ibidem illa usus est, et eadem Christum usurum praedicit, uti hic Christus ea utitur. Sic enim, cap. V, incipit Isaias: «Cantabo dilecto meo (Christo incarnando) canticum patruelis mei vineae suae: vinea facta est dilecto meo in cornu filii olei,» id est in cornu oleato, hoc est in Judaea, quae robusta et alta est ut cornu, ac fertilis et pinguis est instar olei. Fuse haec explicui Isaiae V, quare ibi dicta hic summatim repetam, et paucis totam parabolam perstringam.

Primo, homo plantans vineam, est Deus fundans Ecclesiam, sive Synagogam, juxta illud Psal. LXXIX, 9: «Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes (ex Chananaea, ibique), plantasti vineam,» id est Synagogam, sive populum Judaeorum.

Secundo, sepes, torcular et turris erecta in vinea significant Deum Ecclesiae suae abunde de omnibus rebus necessariis providisse; distincte tamen, per sepem grammatice murum Hierosolymae, cum S. Hieronymo; item fortes principes, uti fuere David et Machabaei, ait Interlinearis; theologice, angelorum custodiam, cum Origene, S. Ambrosio et Hieronymo; vel legem, cum Auctore Imperfecti et S. Irenaeo, lib. IV, cap. LXX, accipe. Unde pro «sepem circumdedit ei,» Syrus vertit, undequaque obvallavit eam maceria.

Torcular est altare quo victimarum sanguis exprimebatur. Ita Origenes, S. Hieronymus, Beda, Theophylactus, Euthymius. Dicitur autem fodisse torcular, quia olim exscindere aut fodere solebant lacunas; vel, ut ait Marcus, cap. XII, vers. 1, «lacum», quo vinum novum ex uvis in torculari expressum excipiebant, uti patet Isaiae cap. V, 2.

Tropologice: Torcular, ait S. Hieronymus, notat Martyres. Unde Psalmi VIII, LXXX et LXXXIII, inscribuntur in titulo: Pro torcularibus. S. Hilarius vero censet notari Prophetas, in quos ubertas Spiritus Sancti ferventius influxit. S. Chrysostomus autem per torcular accipit verbum Dei, quod premit et cruciat hominem contradicente carne.

Turris vineae, id est Synagogae, erat templum Hierosolymitanum, Deique cultus in eodem. Ita Origenes, Chaldaeus, S. Hilarius, Beda, Theophylactus, Euthymius. Mystice: turris erant Prophetae, doctores et pastores, aeque ac reges et principes populi; hi enim quasi e turri erant speculatores populi. Ita iidem. Unde S. Hilarius: Turris, ait, notat eminentiam legis, quae et in caelum proveheret, et ex qua speculari Christi adventus posset.

Tertio, coloni vineae erant principes populi: horum enim est populum regere et excolere; operari in vinea, est justitiam facere, ait S. Chrysostomus.

Quarto, peregre profectus est Deus, quia, ut ait Origenes, cum legem et pacta Judaeis dedisset, apparens eis in monte Sina, postea eis non apparuit quasi alio profectus.

Quinto, tempus fructuum, id est observationis legis et Dei cultus, erat tempore Davidis, Salomonis, Josaphat, Ezechiae, Josiae, etc., cum Judaei quiete sibi et Deo vivere poterant et debebant. Aut potius hoc tempus agebatur jugiter, quia jugiter Deo servire et bonorum operum fructus producere tenebantur. Unde Maldonatus censet hoc pertinere ad emblema et ornatum parabolae.

Sexto, servi a Deo in vineam, id est ad Synagogam missi, ut fructus ejus colligerent, fuere Isaias, Jeremias, Ezechiel caeterique Prophetae, quos Judaei ut vitiorum suorum castigatores occiderunt, ac nonnullos, ut Jeremiam, lapidarunt. Misit autem eos secundo, et plures prioribus, ut sua diligentia et charitate vinceret colonorum improbitatem. Unde S. Chrysostomus: «Per singulos, ait, gradus malitiae Dei misericordia addebatur, et per singulos gradus misericordiae Dei, Judaeorum malitia crescebat.» Quocirca Deus tandem misit ad eos Filium suum, puta Christum jam incarnatum, quem Scribae velut Synagogae haeredem pariter occiderunt et crucifixerunt extra civitatem, id est extra Jerusalem in monte Calvariae, ut ipsi Synagogae praeessent et dominarentur, ex eaque se ditarent et magnificarent. Pro «verebuntur Filium meum,» Syrus vertit: erubescent propter Filium meum.

Tropologice: vinea cuique excolenda est anima, pastori est parochia, episcopo dioecesis, regi regnum, magistratui respublica, ut fructus bonorum operum et virtutum proferat. Sepes sunt leges et statuta; custodes sunt angeli; turris est ratio, meditatio, providentia; torcular est mortificatio, tribulatio, crux. «Servus mittitur, ait Rabanus, cum lex, psalmus aut prophetia legitur; ejicitur, cum contemnitur, vel blasphematur; haeredem occidit, qui Filium Dei conculcat, et spiritui gratiae contumeliam facit; vinea alii datur, cum gratiam a superbo spretam humilis accipit.»

Porro, homo plantans vineam est Deus, qui homo dicitur, ait S. Chrysostomus, similitudine, non veritate: natura Dominus est, benevolentia pater, juxta illud Isaiae, cap. V: «Vinea Domini sabaoth domus Israel est.»

Aiunt Illi (Scribae): Malos Male Perdet. — Dices: Marcus et Lucas asserunt Christum id dixisse; quomodo ergo Matthaeus idipsum attribuit Scribis? Respondetur cum S. Chrysostomo et Euthymio, primo Scribas id dixisse, deinde Christum idipsum repetiisse et confirmasse eo modo et gestu, ut inde ac ex antecedentibus et sequentibus (ut recte advertit Abulensis, Quaest. CC) satis Scribae id de se dici intelligerent, ac tunc eos subjunxisse, «absit,» ut habet Lucas, cap. XX.

Malos male perdet. — Malos scilicet vineae, id est Ecclesiae colonos, puta Scribas cum suis asseclis, qui Prophetas et Christum occiderunt, perdet Deus per Titum et Vespasianum in hac vita, ac per daemones in gehenna.

Et vineam suam locabit aliis agricolis (Apostolis eorumque successoribus) qui reddant ei fructum temporibus suis. — Fructus hic vineae, id est Ecclesiae Dei, patet in conversione totius orbis ad Christi fidem et sanctitatem, ac praesertim in constantia tot millium Martyrum et Virginum; praedicitur enim hic reprobatio Judaeorum, et conversio Gentium, uti docet Christus, vers. 43.

Moraliter: disce hic quod sicut vinea producit bonas uvas, etiamsi mali sint ejus coloni, ita Ecclesia ejusque fideles producunt bona virtutum opera, etiamsi subinde mali sint ejus pastores et doctores, uti erant Scribae. Plura tamen et majora proferent, si pastores sint boni, uti patuit in Apostolis, quorum virtutes Apostolicas imitati primi fideles excelluere in castitate, charitate, patientia omnique virtute. Id repraesentat emblema Zeuxis, pictoris insignis. Hic enim pinxit puerum cum canistro uvarum ita scite et belle, ut aves falleret: aves enim ad illas quasi ad veras uvas advolabant, easque mordicabant ut iis vescerentur; tum Zeuxis verecunde: «Melius, ait, pinxi uvas, quam puerum, quia ad uvas advolant, et puerum astantem quasi pictum non timent aves:» ita pastores et custodes Ecclesiae subinde pravi sunt praveque expicti; at uvae, id est opera plebis melius habent, et speciosiora sunt: custodum, id est pastorum incuria accidit ut avium, id est daemonum, fiant praeda ab iisque devorentur.


Versus 42: Nunquam Legistis in Scripturis: Lapidem, Quem Reprobaverunt Aedificantes, Hic Factus Est in Caput Anguli

Vers. 42. 42. Dicit illis Jesus: Nunquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. — Citat Christus Psal. CXVII, vers. 22, ubi David de Christo loquitur et prophetat, idque sciebant Scribae; unde intellexerunt se hac sententia a Christo, aeque ac a Davide notari et taxari: sensus enim est, q. d. Scribae, sacerdotes et Pharisaei quasi architecti Synagogae, id est Ecclesiae Judaicae, Christum ut lapidem inutilem ab ea rejecerunt, imo ut illi contrarium damnarunt et occiderunt; Scribas enim, quos superius vocavit operarios et agricolas, nunc vocat aedificatores, ait S. Hieronymus. Sed hic lapis a Judaeis reprobatus, a Deo «factus est in caput anguli,» id est positus est in capite anguli, factusque est lapis capitalis et omnino fundamentalis Ecclesiae, isque angularis, ut scilicet duos parietes Gentium et Judaeorum in se velut angulo jungeret et connecteret, in eadem Ecclesiae fabrica et domo; ita S. Augustinus, S. Basilius, Euthymius, Cassiodorus, Abulensis, Jansenius, Maldonatus caeterique Patres et interpretes, vel hic, vel in Psal. CXVII, 22; imo S. Petrus, epist. I, cap. II, vers. 6 et seq., ubi fuse hunc locum explicui. Crebro enim in Scriptura fabrica Ecclesiae comparatur aedificationi domus, quae solido fundamento, v. g. petrae, inaedificatur. Sic enim Ecclesia inaedificatur et incumbit Christo; Christus ergo est prima Ecclesiae petra, qui hoc nomen cum reipsa communicavit S. Petro, ut post Christum esset petra Ecclesiae, ac deinde caeteris Apostolis, quos pariter constituit fundamenta Ecclesiae, ut patet Apocal. XXI, 19; Ephes. II, 20, et alibi.

Porro, arroganter aeque ac inepte et impie Calvinus asserit se esse hunc lapidem, utpote qui reprobatus a Papa et Ecclesia Romana, factus sit fundamentum sectae Calvinicae. Ita superbus ille thraso audet se aequiparare Christo, imo Christo suffurari suum oraculum et titulum. Verum det ipse signa, quibus se ad hoc a Deo missum esse doceat: det, inquam, miracula, prophetias, Scripturas, quae dedit Christus. At nunquam ea dedit, nec unquam dabit; ergo ipse Ecclesiae non reformator est, sed deformator.


Versus 43: Ideo Dico Vobis, Quia Auferetur a Vobis Regnum Dei, et Dabitur Genti Facienti Fructus Ejus

43. Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. — Regnum Dei in Evangelio passim vocatur Ecclesia, quia in ea regnat Deus in fidelibus per fidem et gratiam, eosque deducit ad regnum caeleste, ut in eis regnet per gloriam.

Ecce hic est quasi epimythium, sive postparabola et affabulatio, in qua Christus tres parabolas jam a se allatas, scilicet primam de duobus filiis, uno obediente, altero inobediente; secundam de vinea, cujus coloni occiderunt servos et filium heri; tertiam de lapide reprobato, qui factus est in caput anguli, clare explicat et applicat ipsis Scribis et Judaeis eorum asseclis, q. d. Vos, o Scribae, estis filii Deo Patri inobedientes, quia me Filium ejus unigenitum ab eo missum persequimini; vos pariter estis coloni vineae, qui me ejus haeredem occidetis; vos denique estis aedificantes Synagogam, qui me quasi lapidem ab ea rejicitis, sed Deus me faciet basin et fundamentum Ecclesiae suae, qui eam a vobis auferet et transferet ad Gentes, quae avide me recipient et colent, ideoque gratia et gloria a me donabuntur. Omnes enim hae Christi parabolae eo tendunt, ut significent reprobationem Judaeorum et electionem Gentium, eo quod Judaei repulerint Christum, quem Gentes acceptarunt. Hisce parabolis Christus ita pupugit Scribas, ut ei crucem pararint.


Versus 44: Et Qui Ceciderit super Lapidem Istum, Confringetur; super Quem Vero Ceciderit, Conteret Eum

Vers. 44. 44. Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum. — Syrus, dissipabit eum, q. d. Qui restiterit Christo, eumque persecutus fuerit, uti facitis vos, o Scribae, frustra id faciet, ac sibi in animo, aeque ac in corpore perniciem accerset; ita tamen, ut adhuc per poenitentiam reparari et restaurari possit.

Super quem vero ceciderit — hic lapis: id est, cui Christus totus gravi sua ultione incubuerit, v. g. damnandis in die judicii (uti vos, o Scribae, nisi poeniteatis, damnabimini), huic nulla superest spes eum reparandi et restaurandi; sicut si lapis grandis in testam decidat, eam in minutissima frusta comminuit, ut nullo modo reparari et redintegrari queat. Minatur ergo Christus hic Scribis aeternum et irreparabile excidium, puta gehennae incendium. Ita S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXX; Abulensis, Barradius, Jansenius, Maldonatus et alii. Audi S. Augustinum: «Cadunt super eum, qui modo contemnunt vel injuriis afficiunt: cadet vero super eos, cum veniet in judicium perditurus, ut sint impii tanquam pulvis, quem projicit ventus.»


Versus 45: Et Cum Audissent Principes Sacerdotum et Pharisaei Parabolas Ejus, Cognoverunt Quod de Ipsis Diceret

45. Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. 46. Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. — Cognoverunt Scribae partim ex ipsis psalmi verbis, partim ex dictis et gestibus Christi, haec ab eo contra se dici; unde frementes et frendentes in eum, volebant eum capere et torquere, sed metuentes turbam, id facere non sunt ausi. Ecce ita paulatim Christus per reprehensiones Scribarum stravit sibi viam ad crucem et mortem: hanc enim post tres dies ei intulere Scribae. Ita impletum est consilium Dei de redimendis hominibus per Christi mortem.