Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Christus, primo, dat parabolam invitatorum ad nuptias, et non habentis in eis vestem nuptialem. Secundo, vers. 15, Pharisaeis quaerentibus an liceat censum dare Caesari, respondet: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Tertio, vers. 23, Sadducaeis negantibus resurrectionem, eamdem probat. Quarto, vers. 34, Legisperito roganti quod sit magnum legis mandatum, respondet esse hoc: Diliges Deum ex toto corde tuo. Quinto, vers. 42, quaerens a Pharisaeis quomodo David Christum Filium suum vocet Dominum, eorum ex silentio ignorantiam coarguit eisque os obturat.
Textus Vulgatae: Matthaeus 22:1-46
1. Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: 2. Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. 3. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4. Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. 5. Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; 6. reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. 7. Rex autem, cum audisset, iratus est; et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. 8. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt; sed qui invitati erant, non fuerunt digni. 9. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. 10. Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium. 11. Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. 12. Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. 13. Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 14. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. 15. Tunc abeuntes Pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. 16. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominum; 17. dic ergo nobis quid tibi videtur: licet censum dare Caesari, an non? 18. Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae? 19. ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. 20. Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec et superscriptio? 21. Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. 22. Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. 23. In illo die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem; et interrogaverunt eum, 24. dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. 25. Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est; et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. 26. Similiter secundus et tertius usque ad septimum. 27. Novissime autem omnium et mulier defuncta est. 28. In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. 29. Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. 30. In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in coelo. 31. De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: 32. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. 33. Et audientes turbae, mirabantur in doctrina ejus. 34. Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum; 35. et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: 36. Magister, quod est mandatum magnum in lege? 37. Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. 38. Hoc est maximum et primum mandatum. 39. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 40. In his duobus mandatis universa lex pendet, et Prophetae. 41. Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus, 42. dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. 43. Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: 44. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 45. Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? 46. Et nemo poterat ei respondere verbum; neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Versus 1: Et Respondens Jesus, Dixit Iterum in Parabolis Eis, Dicens
1. Et respondens (pergens respondere Scribis, eorumque incredulitatem confutare) Jesus, dixit iterum in parabolis (per parabolas, parabolice) eis, dicens:
Versus 2: Simile Factum Est Regnum Coelorum Homini Regi, Qui Fecit Nuptias Filio Suo
2. Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. — q. d. Similiter agitur in regno coelorum, id est in Ecclesia militante in terris et tendente in coelum, perinde ac si rex faceret nuptias filio suo, etc. Nam alioqui regnum coelorum directe et praecise non est simile homini regi, sed humano regno. Vide Canonem 28. Fuse hanc parabolam pertractat S. Gregorius, hom. 38 in Evang.
Similis est haec parabola illi quam recenset Lucas, cap. XIV, 16. Unde Maldonatus censet hanc esse eamdem cum illa; Matthaeum enim hic non servasse ordinem historiae. Verius S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. LXXI; S. Gregorius, S. Thomas, Jansenius et alii censent aliam esse hanc parabolam ab illa Lucae; vel certe eamdem, sed bis aliterque repetitam; conferenti enim utramque patet plura in iis esse diversa. Nam, ut alia taceam, Lucas asserit illam a Christo dictam in domo Pharisaei, Matthaeus vero hic publice in templo, ut patet ex cap. XXI, 23. Rursum Lucas nuptias has coenam vocat, Matthaeus vero prandium; nisi respondeas cum S. Gregorio, hom. 38 jam citata, ipsum prandium coenam vocari, quod apud antiquos hora nona, quae ad vesperam et coenam vergit, prandium fieret.
Versus 3-4: Et Misit Servos Suos Vocare Invitatos ad Nuptias
3. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4. Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
Versus 5-7: Illi Autem Neglexerunt; Rex Misit Exercitus Suos, et Perdidit Homicidas Illos
5. Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam. 6. Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. 7. Rex autem, cum audisset, iratus est; et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos. — Pro nuptias, Syrus vertit semper, convivium, scilicet nuptiale, nimirum prandium, ut explicat vers. 4. Pro negotiationem, Syrus vertit, mercaturam; pro iratus est, exeanduit; pro veste nuptiali, vertit, vestem convivialem.
Tota parabola sic est explicanda et applicanda. Primo, homo rex est Deus Pater; filius regis sponsus est Filius Dei incarnatus, puta Jesus Christus, cujus sponsa est Ecclesia; utriusque nuptiae inchoatae sunt in Christi incarnatione: in ea enim Christus humanam naturam sibi hypostatice, et per eam Ecclesiam, id est ceteros homines fideles, quasi sponsam mystice sibi despondit per gratiam; sed in coelo hae nuptiae consummabuntur per gloriam. Ita Origenes, S. Hilarius, S. Hieronymus, S. Gregorius et alii. Unde tropologice Origenes: «Nuptias, ait, intellige conjunctionem Christi cum anima; partum vero et proles, bona opera.»
Secundo, Deus Pater Christo fecit nuptias, id est nuptiale convivium, cum in Judaea totoque mundo per Christum proposuit mensam Evangelicae doctrinae et Sacramentorum, praesertim Eucharistiae. Ita Origenes, Euthymius, Auctor Imperfecti.
Tertio, ad has nuptias a Deo primo per Mosen et Prophetas, quasi Dei servos invitati fuere Judaei, tum ante, tum post incarnationem Christi, ut eam futuram vel jam factam crederent, itaque in Christum sperantes, poenitentes et supplicantes ab eo gratiam, justitiam et salutem consequerentur. Ita S. Hieronymus, Gregorius, Origenes, Theophylactus.
Quarto, tauri et altilia in genere tantum significant convivium opipare esse apparatum, quae dogmatum Evangelii magnitudinem significant, ait S. Hieronymus, aeque ac Sacramentorum, ac praesertim Eucharistiae.
Porro, altilia non sunt alites, id est volucres et aves, sed tauri, vituli caeteraque animalia quae saginantur ut pinguescant, dicta sunt altilia ab alendo, quasi alitilia vel alita, ait S. Gregorius. Graece enim est σιτιστά, id est altilia, saginata, uti vituli, oves et boves lacte et rapis saginantur, ut impinguentur: σιτίζω enim est alo, nutrio, pasco; et σιτεύω est sagino et frugibus pinguefacio. Unde Arabicus vertit: Et vituli mei saginati jam occisi sunt; Graece τεθυμένα, id est immolati sunt. Olim enim (uti etiamnum) nuptias a sacrificio auspicabantur, ac nuptialia convivia epulis victimisque in sacrificio mactatis et immolatis agebantur. Sic et nuptiale Christi convivium, quod hic parabolice describitur, a sacrificio crucis sumpsit initium.
Symbolice: S. Gregorius per tauros accipit Patres veteris Testamenti, qui ex permissione legis inimicos suos virtutis corporeae cornu feriebant, q. d. Patrum mores aspicite, et remedia vitae vestrae cogitate. Altilia vero sunt, inquit, Patres novi Testamenti, a terrenis ad sublimia contemplatione sublevati. Chrysostomus autem: «Altilia, ait, sunt Prophetae; tauri, qui Prophetae fuerunt et sacerdotes: ut enim tauri gregis duces, ita sacerdotes principes populi.» S. Hilarius insuper: «Tauri, ait, sunt Martyres, qui tanquam hostiae immolati; altilia, homines spiritales tanquam coelesti pane saginati.» Denique Origenes: «Prandium, ait, est Dei eloquium; quae fortia sunt, tauri; quae suaviora, saginata vocantur.»
Quinto, ager et villa, in quem abiere invitati, negligentes invitationem, significant bona temporalia, quae Judaeos a fide et lege Christi bonisque coelestibus ab eo promissis avocarunt, ideoque ipsi Dei servos, id est Apostolos primosque fideles, imo ipsum Christum occiderunt. Quocirca Deus misit Titum et Vespasianum, qui Judaeos quasi homicidas perdidit et occidit, ac civitatem, id est metropolim eorum, puta Jerusalem cum templo Salomonis, quod erat orbis miraculum, succendit. Ita S. Chrysostomus, S. Hieronymus, Euthymius et alii.
Alludit Christus in hac convivii sui parabola ad Isaiae cap. XXV, vers. 6: «Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc, convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae;» et ad cap. XXX, 23: «Et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis: pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose; et tauri et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent.» Vide utrobique dicta. Hinc disce Christum in Ecclesia jugiter nobis apponere opiparum spirituale convivium sacrae doctrinae et gratiae, multipliciter conditum sacris lectionibus, concionibus, exhortationibus, ac innumeris Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum in omni virtutum genere exemplis, crebra oratione, meditatione et Sacramentorum, praesertim Eucharistiae (quae «frumentum est electorum, et vinum germinans virgines,» ut ait Zacharias, 9, 17) sumptione frequenti; S. Missae sacrificii, cum tanto SS. ministrorum, altarium, templorum ornatu, ac musicorum et organorum coelesti quasi harmonia, celebratione, et aliis plurimis quae mentem fidelium spiritalibus deliciis pascunt, oblectant, inebriant, ut Christianismus piis non aliud sit quam juge festum et epulum) juxta illud Isaiae, LXVI, 23: «Et erit mensis ex mense (festum neomeniae continuum), et sabbatum ex sabbato.»
Denique Christus ipse jam incarnatus, perenne est fidelium pabulum et gaudium: ipse enim per incarnationem non tantum omnia gratiae suae dona, sed et totum seipsum quantus quantus est, adeoque suam deitatem realiter illis communicat, imo gustandam, comedendam fruendamque exhibet, juxta illud, Joan. VI, 51: «Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.» Hac de causa Isaias, delicias et felicitatem Ecclesiae novae ex Christo incarnato obventuram praenuntians, passim exultat et jubilat, omnesque Christianos ad jugiter exultandum et jubilandum invitat, ut patet cap. II, VII, XXX, XXXV, LX, LXI, LXII et seq. Videat ergo Christianus, praesertim Sacerdos et Religiosus, ut hisce epulis mentem pascat et satiet, ac in sanctitate et justitia serviens Christo, perpetim cum eo dissuavians vitam agat jucundam, laetam, beatam, ac felicitatem perennem hic incheet et praelibet, quam mox perficiet et consummabit in coelo. Hinc pariter discat, quam insipientes sint illi qui hisce epulis coelestibus praeferunt terrenos agros et villas, hoc est porcorum siliquas, regum deliciis.
Versus 8: Tunc Ait Servis Suis: Nuptiae Quidem Paratae Sunt, Sed Qui Invitati Erant, Non Fuerunt Digni
Vers. 8. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni. — Est haec altera et posterior pars parabolae invitatorum. «Tunc,» scilicet cum invitati, puta Judaei, nollent venire ad mensam nuptialem Evangelicae doctrinae Christi, eo quod illa «non fuerunt digni,» quia scilicet illam contemnendo, eadem se fecerunt omnino indignos: «ait» rex, scilicet Deus, «servis suis,» puta Apostolis.
Versus 9: Ite Ergo ad Exitus Viarum, et Quoscumque Inveneritis, Vocate ad Nuptias
Vers. 9. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. — Pro «exitus viarum,» Arabicus strata viarum vertit. Graece est διεξόδους ὁδῶν, id est decursus, digressus, transitus, exitus, permeationes viarum, q. d. Perambulate et percurrite omnes vias omnesque viarum flexus, angulos, fines et terminos; nullus sit angulus, nullus finis viarum, quem non permeetis, hoc est, omnes mundi vias, o Apostoli, perambulate, totum orbem, omnesque Gentium regiones obite, ut iis evangelizetis Christi fidem et gratiam, ad eamque omnes omnino gentes et homines vocetis. Jubet enim Apostolis, ut ab invitatis, id est Judaeis, Evangelium transferant ad omnes Gentes; unde subdit:
Versus 10: Et Egressi Servi Ejus in Vias, Congregaverunt Omnes Quos Invenerunt, Malos et Bonos
Vers. 10. Et egressi servi (Apostoli) ejus in vias. — Idem ergo sunt «exitus viarum» quod «viae,» sive ductus et flexus viarum. Sic Aristoteles, lib. De Mundo, διεξόδους πλανητῶν vocat cursus lunae caeterarumque stellarum errantium permeationes, errores, gyros et flexus. Jubet ergo Christus Apostolis, ut omnes gentes et regiones, adeoque ultimos terrae fines adeant, iisque Christum evangelizent; juxta illud: «In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum,» Psalm. XVIII. Mystice: servi sunt angeli praepositi Gentium conversioni, ait Origenes.
Symbolice: «Viae» primo, sunt errores varii et contrarii, sectaeque Gentium, quos dispulerunt Apostoli. Ita Remigius. Secundo, S. Chrysostomus: «Viae, inquit, sunt variae professiones hominum in mundo, ut Philosophiae, militiae, etc. Jubet ergo cujuscumque conditionis homines invitari ad fidem.» Tertio: «Via, ait S. Hilarius, est tempus saeculi; jubentur ergo ire ad exitus, quia omnibus retroactis donantur.» Quarto, S. Gregorius: «Viae, ait, sunt actiones; exitus, defectus: plerumque enim facile conveniuntur, quibus prospere non succedit.»
Congregaverunt omnes quos invenerunt, bonos et malos. — Hoc est emblema parabolae, tantumque significat universim omnes homines, sine discrimine, vocatos esse ad fidem Christi.
Et impletae sunt nuptiae discumbentium. — Impleta est Ecclesia omnium gentium et fidelium numero et copia.
Versus 11: Intravit Autem Rex Ut Videret Discumbentes, et Vidit Ibi Hominem Non Vestitum Veste Nuptiali
Vers. 11. Intravit autem rex ut videret discumbentes, — eosque lustraret et examinaret. Hoc fiet, cum Deus veniet ad judicium universale in fine mundi, ut omnes examinet, judicet, praemiet vel puniat, beet vel condemnet. Ita Origenes, S. Chrysostomus et alii.
Et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. — Arabicus, veste nuptiarum; Syrus, veste conviviali. Vestis nuptialis, id est munda, pretiosa et splendida, non est fides, ut volunt haeretici; omnes enim in hoc Ecclesiae convivio habebant fidem, imo non nisi per fidem in illud ingredi poterant; ergo vestis haec est charitas morumque probitas et sanctitas: vita enim pura et sancta est instar vestis mundae et cycladis splendidae, ex virtutibus et bonis operibus contextae, quae mire hominem exornat. Ita S. Hieronymus, Hilarius, Chrysostomus, Tertullianus et alii. Unde S. Gregorius non habentem vestem nuptialem explicat fidem habentem, non opera charitatis, per quam Dominus ad sociandae sibi Ecclesiae nuptias venit. S. Augustinus vero, lib. II Contra Faust. cap. XIX, explicat suam, non Domini gloriam quaerentem. S. Hilarius autem: «Vestis nuptialis, ait, est gratia Spiritus Sancti, et candor habitus coelestis, qui bona interrogatione confessionis susceptus, usque in coelestem coetum immaculatus est reservandus.» S. Hieronymus denique ait: «Opera quae complentur ex lege et Evangelio, novi hominis efficiunt vestimentum.»
Porro, plures in die judicii a Christo reperientur fideles, carentes hac veste charitatis et sanctitatis; unus tamen duntaxat nominatur, tum quia obiter hoc tantum et quasi παρέργως additur. Scopus enim Christi proprius et directus est, hac parabola uti et praecedentibus tantum significare, reprobatis Judaeis incredulis vocandas ad Christum esse Gentes, tum quia hic unus omnes illi similes significat, hic enim unus est instar omnium, sive exemplar et speculum cunctorum impiorum; tum denique ut significet, ne unum quidem impium in die judicii latere posse, vel impune abiturum.
Versus 12: Et Ait Illi: Amice, Quomodo Huc Intrasti, Non Habens Vestem Nuptialem? At Ille Obmutuit
Vers. 12. Et ait illi: Amice (Syrus, socie mi), quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? — Vox «amice» significat Deum haec impiis dicturum, non ex odio et studio condemnationis, sed amice ex zelo justitiae. Addit S. Hieronymus: Amicum vocat, quia invitatus fuit ad nuptias, ideoque eum impudentiae arguit, quod amice invitatus ad nuptias, rustice venerit sine veste nuptiali. Unde S. Gregorius, hom. 38: «Mirandum est, inquit, quod hunc et amicum vocat et reprobat, ac si apertius dicat: Amice, et non amice, amice per fidem, sed non amice per operationem.»
At ille obmutuit. — Quia ibi locus negandi non est, ait S. Hieronymus: nam Deus ibi «illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium;» juxta illud: «Scrutabor Jerusalem in lucernis,» Sophon. I, 12. Unde S. Gregorius, hom. 38 in Evang.: «Obmutuit, inquit, quia in illa districtione ultimae increpationis omne argumentum cessat excusationis, quippe quia ille foris increpat, qui testis conscientiae intus animam accusat.»
Versus 13: Tunc Dixit Rex Ministris: Ligatis Manibus et Pedibus Ejus, Mittite Eum in Tenebras Exteriores
Vers. 13. Tunc dixit rex ministris, — Angelis suis, ut patet Matth. XIII, 39; unde Daniel de iis, cap. VII, ait: «Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.»
Ligatis manibus et pedibus ejus. — Est emblema significans damnatos non posse resistere Dei sententiae et ultioni, nec quidquam boni deinceps posse facere, perinde ac si manus et pedes, imo os et mentem, judicium et voluntatem, haberent colligata. Nam, ut ait S. Augustinus, lib. XI De Trinit., «pravarum voluntatum implicatio est vinculum.» Et S. Gregorius, homil. 38: «Tunc, ait, ligat poena quos modo a bonis operibus ligavit culpa, etc.; qui ergo nunc sponte ligantur in vitio, tunc in supplicio ligantur invite.» Glossa vero: «Singula, ait, membra poenis subjicientur, quae hic singulis servitiis servierunt.»
Mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium, — qui (dentes) de edacitate gavisi sunt, ait Glossa Interlinearis ex S. Gregorio. De his dixi cap. VIII, 12. Apposite S. Gregorius: «Interiores tenebrae, ait, sunt caecitas cordis; exteriores tenebrae, aeternae damnationis nox.»
Versus 14: Multi Enim Sunt Vocati, Pauci Vero Electi
Vers. 14. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. — Quia rejecti sunt omnes primi qui invitati venire noluerunt, puta omnes Judaei Christo increduli, quo proprie spectat haec parabola, uti et praecedentes cap. XX et XXI. Ad haec rejectus est unus ille ex iis qui vocati venerunt, sed intravit non habens vestem nuptialem, qui omnes fideles impios repraesentat. Quia enim Christus proprie hic illos significare non intendebat, hinc suffecit ei per unum hunc obiter indicare, non omnes qui venerunt, sive qui Christo crediderunt, fore salvandos, sed eos duntaxat qui fidem veste nuptiali, id est charitate sanctisque operibus ornarint, caeteros vero rejiciendos. Ita Glossa, Maldonatus et alii. Haec Christi sententia magnum cuique injicere debet timorem; nemo enim scit an electus sit an reprobus. Satagere ergo quisque debet, ut per bona opera certam suam electionem et vocationem faciat, uti monet S. Petrus.
Exemplum dat S. Gregorius hic, hom. 38, tres amitas suas, quarum prima, scilicet Tharsilla, cum in sancta virginitate egisset, a S. Felice Pontifice avo suo jam beato in coelum evocata est, cum ei diceret: «Veni, quia in hac te lucis mansione suscipio.» Unde illa sursum respiciens, Jesumque videns, clamansque: «Recedite, recedite, Jesus venit,» spiritum ei tradidit aeterna vita beandum. Secunda vero Aemiliana, a sorore sua Tharsilla in coelum ad festum Epiphaniae evocata, cum illa de tertia sorore Gordiana sollicita replicaret: «Et si sola venio, Gordianam cui dimitto?» ab ea tristi vultu audivit: «Veni, Gordiana enim inter laicas deputata est:» quae proinde mox oblita virginalis suae consecrationis, honoris et pudoris, villicum suum accepit in maritum. Addit alterum exemplum monachi, qui irreligiose vixerat, ac moriens draconi ad devorandum traditus fuit; sed precibus fratrum liberatus, conversus dignam egit poenitentiam, ideoque inter electos recenseri meruit.
Versus 15: Tunc Abeuntes Pharisaei, Consilium Inierunt Ut Caperent Eum in Sermone
Vers. 15. Tunc abeuntes Pharisaei, consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. — Pro «caperent,» Graece est παγιδεύσωσιν, id est illaquearent; παγίδες enim sunt laquei; Syrus vertit, aucuparentur. Sicut enim aucupes capiunt aves laqueo, sic vafri capiunt simplices captiosa quaestione, q. d. Quaesierunt Pharisaei captiosas quaestiones, quas proponerent Christo, ut quidquid responderet reprehensionem incurreret, itaque sua responsione se quasi illaquearet, eaque capi et redargui posset, ac reus laesae majestatis vel humanae vel divinae perageretur: «Bicipiti complexione insidiantes,» ait S. Augustinus, lib. I Contra Crescon., cap. XVII, «ut quodlibet eligens caperetur. Si licere responderet, tanquam reus esset adversus populum Dei; si autem diceret non licere, tanquam Caesaris adversarius perimeretur.»
Versus 16: Et Mittunt Ei Discipulos Suos cum Herodianis, Dicentes: Magister, Scimus Quia Verax Es
Vers. 16. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum.
Cum Herodianis. — Syrus, cum iis qui erant de domo Herodis, id est qui erant Herodis fautores, familiares, domestici.
Secta haec erat Judaeorum, Romano Caesari ejusque tributo faventium, ita dicta a primo Herode Ascalonita infanticida, qui totus erat Caesarianus, utpote rex Judaeae a Romano senatu et Caesare Augusto creatus, quique, ut ait Josephus, tributis Caesaris in Judaea praeerat. Ita S. Hieronymus, Origenes et alii. Addunt S. Epiphanius, lib. I, haeresi 20; Tertullianus, lib. De Praescript.; S. Hieronymus, Dialogo contra Luciferianos, et ex iis Baronius in Apparatu Annalium, Herodianos fuisse sectarios sive haereticos Judaeorum, qui Herodem Ascalonitam censebant esse Messiam, sive Christum a Prophetis promissum, eo quod viderent in ipso defecisse sceptrum de Juda, juxta oraculum Jacobi, Genes. XLIX, 10. Avide hos adulatores adjuvit fovitque Herodes; ideoque occidit infantes in Bethleem, ut interficeret Christum, ne alius quam ipse haberetur Christus; atque ea de causa magnificentissimum Judaeis exaedificavit templum, veteri destructo, quod cum templo Salomonis certare videbatur, ut docet Josephus, lib. XV Antiquit., cap. XIV. Audi S. Hieronymum sectas Judaeorum breviter enarrantem, Dialog. contra Luciferianos: «Taceo de Judaismi haereticis, qui ante adventum Christi legem traditam dissiparunt; quod Dositheus, Samaritanorum princeps, Prophetas repudiavit; quod Sadducaei ex illius radice nascentes, etiam resurrectionem carnis negaverunt; quod Pharisaei a Judaeis divisi propter quasdam observationes superfluas, nomen quoque a dissidio susceperunt; quod Herodiani Herodem regem suscepere pro Christo.» Idem censent Theophylactus et Euthymius hic, ac Philastrius, lib. De Haeresibus; nisi quod hi pro Herode Ascalonita substituant ejus filium Herodem Antipam, qui patri mortuo succedens, jam tum regnabat, et Joannem Baptistam occidit, ac Christum veste alba indutum illusit. Verum quod Antipas a Judaeis habitus sit Messias, nec Josephus, nec Hegesippus, nec quis alius veterum meminit, imo diserte negat hic S. Hieronymus.
Herodianos ergo hosce Pharisaei (qui in contrariam partem, scilicet Herodem non esse Messiam, nec Caesari Romano dandum esse tributum, quasi vindices legis Mosaicae et libertatis Judaicae, propendebant, ut patet ex Josepho, lib. XVIII Antiquitatum, cap. I) subornant, ut cum discipulis suis eant ad Jesum, quasi novum Judaeae Prophetam et doctorem; eique quaestionem hanc de tributo Caesari dando, illo tempore, inter se controversam proponant, ut ille litem dirimat; sed hac fraude et astuto consilio, ut, si Christus asserat dandum esse Caesari tributum, plebis Judaicae invidiam incurrat; si neget, in Caesaris et Romanorum iram et crimen incurrat.
Magister. — Hebr. rabbi. Rabbi autem significat non solum legis doctorem, quales sunt Rabbini, sed etiam virum primarium auctoritate praeditum, potentem et principem. Ficte adulantur Christo: nam eum vocant magistrum, cujus nolunt esse discipuli, quem magisterio, fama et vita privare moliuntur.
Scimus quia verax es, et viam (id est legem) Dei in veritate doces. — Lex enim est via qua tendimus ad Deum, ejusque gratiam et gloriam; lex enim docet quid Deo placeat, quid velit a nobis fieri, ut illi grati simus, ab eoque justificemur et beemur.
Et non est tibi cura de aliquo. — Non metuis iras Herodis, nec potentiam Caesaris, ut hoc metu impediaris ne verum respondeas, et pro Judaeis tuis sententiam feras, etiamsi per hoc scias te offensam Herodis et Caesaris incursurum, uti Herodis adulterium castigans Baptista, ejus offensam incurrere non detrectavit. Putabant enim ipsi omnino quod Christus pro Judaeis, utpote fidelibus, contra Caesarem, utpote infidelem, sententiam ferret. Ita S. Chrysostomus: «Adulatione, inquit, putant eum ita inflare et audacem reddere, ut contra institutas leges et praesentem rerum statum quidpiam dicat, etc.,» ut scilicet «Caesarem offendat affectatae rebellionis suspicione.»
Non enim respicis personam (Syrus, faciem) hominum, — ut videas an facies vel persona sit divitis et principis, an pauperis et plebeii, ac principi adulando pro eo respondeas plebemque condemnes; sed clausis quasi oculis sententiam pro veritate et justitia pronunties, dicasque: «Amicus Caesar, sed magis amica veritas.» Unde Arabicus vertit: Non respicis in faciem hominis. Graecum enim πρόσωπον et personam et faciem significat, quia ex facie persona quaelibet dignoscitur.
Versus 17: Dic Ergo Nobis Quid Tibi Videtur: Licet Censum Dare Caesari, an Non?
Vers. 17. Dic ergo nobis quid tibi videtur: licet censum (Syrus, pecuniam capitatim; censum enim solvebant singula capita) dare Caesari, an non? — Judaei, utpote populus fidelis Deoque devotus, abhorrebant a Gentilibus quasi idololatris, ideoque multi eorum censebant non licere Judaeis Caesarem agnoscere pro domino, eique tributum pendere, eo quod solus Deus esset eorum Dominus, cui decimas et annuum censum solvebant: Caesarem intellige, non Augustum, utpote jam vita functum, sed Tiberium, Augusti ex Livia uxore privignum et successorem, jam tum regnantem ab annis octodecim, ut patet Luca III, 1.
Porro, occasio hujus quaestionis proponendae Christo fuit, quod sub id tempus Judas quidam Galilaeus docuerit, non licere Judaeis subesse et dare tributum Romanis utpote Gentilibus; Christus autem et Apostoli erant Galilaei (Christus enim conceptus et educatus est in Nazareth: unde Nazarenus et Galilaeus est cognominatus), ideoque dogmatis et erroris Judae Galilaei, quasi civis sui, a Judaeis fuere insimulati, atque hac de causa ipsi errorem hunc saepe a se amoliti sunt et confutarunt, uti dixi Actor. V, 37. Audi S. Hieronymum in cap. III ad Titum, vers. 1: «Hoc praeceptum, inquit, propterea puto ab Apostolo editum, quia Judae Galilaei per illud tempus dogma adhuc vigebat, et habebat plurimos sectatores, qui inter cetera hoc quasi probabile proferebat, ex lege nullum debere dominum, nisi solum Deum, vocari, et eos qui ad templum decimas deferrent, Caesari tributa non reddere. Quae haeresis in tantum creverat, ut etiam Pharisaeorum et multam partem populi conturbaret, ita ut ad Dominum quoque nostrum referretur haec quaestio: Licet Caesari dare tributum, an non? Quibus Dominus prudenter cauteque respondens, ait: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Cui responsioni S. Paulus congruens docet, principibus et potestatibus credentes debere esse subjectos.»
Versus 18: Cognita Autem Jesus Nequitia Eorum, Ait: Quid Me Tentatis, Hypocritae?
Vers. 18. Cognita autem Jesus nequitia (Graece πονηρία, id est malitia, qua fraudulenta simulatione volebant eum Romanis necandum objicere) eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae? — Simulatis enim vos amicos et religionis ac bonae conscientiae studiosos, ut sciatis quid recte et juste ex lege Dei in hoc casu agere debeatis, cum sitis inimici mei aeque ac Dei, et meum sanguinem sitiatis eumque fraudulenter et dolose mihi extorquere satagatis. «Prima, ait S. Hieronymus, virtus respondentis est cognoscere interrogantis mentem,» illique responsionem accommodare. Hi enim Pharisaei et Herodiani quasi hypocritae, «blandiuntur, ait Auctor Imperfecti, ut perdant;» Christus vero eos increpat, ut salvet: «Utilior enim est Deus iratus, quam homo propitius.»
Versus 19: Ostendite Mihi Numisma Census. At Illi Obtulerunt Ei Denarium
Vers. 19. Ostendite mihi numisma census (q. d. Ostendite mihi nummum, quem pro censu et tributo Caesar a singulis capitibus exigit. Unde Syrus pro censu vertit, argenti capitis; Arabicus, ostendite mihi figuram denarii). At illi obtulerunt ei denarium. — Dices: Ex cap. XVII, 17, liquet Judaeos pro censu solvisse didrachmum, sive dimidium sicli: denarius autem Romanus, unius duntaxat erat drachmae, eratque id quod nunc est julius Romanus, vel regalis Hispanicus, qui Romae decem baiocos, Antuerpiae quinque stuferos valet; quare denarius erat dimidia pars didrachmi, et quarta pars sicli: siclus enim valebat quatuor julios. Respondeo didrachmum commoditatis causa fuisse divisum in duos denarios, ac singulos pro censu solvisse duos denarios, hoc est didrachmum: ita Jansenius, Maldonatus et alii; nisi malis denarium hunc fuisse duplicem, ideoque fuisse didrachmum, sicut duplicem regalem 10 stuferorum vocamus etiam regalem...
Denique videtur Tiberius, uti et ceteri Imperatores, ejus pretii denarium cudi jussisse, quem vellet sibi a Judaeis in censum dari, quia, ut ex Lampridio docet Baronius, solebant Romani cudere numismata eo pretio et pondere, quo illi sibi volebant in tributum pendi, quod pro ratione temporum et necessitatum mutabatur, et aliquando erat majus, aliquando minus.
Versus 20: Et Ait Illis Jesus: Cujus Est Imago Haec et Superscriptio?
20. Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec et superscriptio? — Graece ἐπιγραφή, quod Interpres in Marco vertit, «inscriptio.» Solent enim nummi insigniri tam nomine quam imagine vel effigie principis, qui eos cudit. Unde Arabicus vertit: Cujus est figura haec et inscriptio?
Versus 21: Reddite Ergo Quae Sunt Caesaris, Caesari; et Quae Sunt Dei, Deo
21. Dicunt ei, Caesaris. — Tiberii, qui tunc imperabat. Sciebat jam ante id Christus, sed interrogat, ut ex ore eorum eliciat responsum, quod in eos intorqueat illosque convincat. Caesaris cognomen primo datum est Julio Caesari, a quo ad sequentes Imperatores transiit. Audi S. Isidorum, lib. IX Etymol., cap. III: «Caesarum nomen a Julio coepit, qui bello civili commoto, primus Romanorum singularem obtinuit principatum. Caesar autem dictus, quod caeso matris suae mortuae utero, prolatus eductusque fuerit; vel quod cum caesarie natus sit, a quo et Imperatores sequentes Caesares dicti, eo quod comati essent.» Servius vero et Spartianus, et ex iis Carolus Sigonius, lib. De Nomin. Rom.: «Caesar, inquit, dictus ab elephanto primum caeso: nam lingua punica Caesar elephas dicebatur; quare in quibusdam argenteis nummis apud me videre est, ab altera parte elephantem cum hac inscriptione: CAESAR, ab altera autem instrumenta quibus elephantos Romani perimebant.»
Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. — q. d. Quandoquidem vos, o Judaei, jam Caesari subjecti sitis, ideoque ejus moneta passim utamini, alioqui ea non usuri, cum a Gentium ritibus et symbolis prorsus abhorreatis, cumque Caesar non nisi temporalia, scilicet denarium sua effigie et nomine inscriptum, quasi suum a vobis sibi deposcat; non tam «date», quam «reddite» ei denarium suum pro censu; spiritualia vero, scilicet cultum et pietatem, date Deo, haec enim jure suo Deus sibi exigit: ita fiet, ut nec Deum, nec Caesarem offendatis.
Nota Christum nolle hic disputare, an Judaei juste Romanis sint subditi factique vectigales et tributarii, an vero injuste et tyrannice. Anceps enim haec erat quaestio. Prima enim facie negativa pars, scilicet quod non juste, videtur verior. Pompeius enim, qui primo Judaeam Romanis subjecit fecitque vectigalem, vocatus fuit duntaxat ab Hyrcano et Aristobulo fratribus (nepotibus Simonis pontificis, qui fuit frater Judae Machabaei) de principatu et pontificatu Judaeae inter se contendentibus, ut litem inter eos dirimeret: quo jure ergo, iis exclusis, principatum Judaeae ab eis ad Romanos transtulit? Hoc enim est jus Turcicum, nam Turca vocatus in auxilium a Christianis principibus inter se dissidentibus, utrumque occupat et subjugat. Penitius tamen rem gestam inspicienti, affirmativa pars probabitur, scilicet Pompeium et Romanos jure justi belli occupasse Judaeam. Cum enim Pompeius litem adjudicasset Hyrcano, idque juste, utpote seniori, ideoque Judaeae principatum cum pontificatu illi assignasset; Aristobulus frater ejus junior, ut utrumque dolo et vi occuparet, Hierosolymam Judaeae metropolim insedit, suisque asseclis et militibus implevit, qui Hyrcano et Pompeio restiterunt. Quare Pompeius vi urbem expugnavit eamque Hyrcano consentiente Romanis subjecit. Hyrcanus enim solus eam tueri et retinere nequivisset, unde se suaque tradidit Pompeio. Accessit deinde consensus seniorum et potiorum Judaeorum, qui malebant Romanis subesse quam Hyrcano et Aristobulo. Videbant enim sine Romanis rempublicam Judaeorum abituram in schismata et seditiones, cum et hi fratres inter se summe dissentirent et cives ab utroque, uti narrat Josephus, lib. XIV Antiquit., cap. V et sequent. Unde S. Hieronymus: «Et erat, inquit, in populo magna seditio, dicentibus illis pro securitate et quiete, quia Romani pro omnibus militarunt, debere tributa persolvi; Pharisaeis vero, qui sibi applaudebant in justitia, e contrario nitentibus, non debere populum Dei (cui decimas solveret et primitias daret, et cetera quae in lege scripta sunt) humanis legibus subjacere.»
Denique Romanis favebat praescriptio: jam enim ipsi ab annis fere centum pacifice et bona fide, populo Judaeorum tacente taciteque consentiente, possederant Judaeam; quare praescriptione hac videbantur juste occupare dominium Judaeae. Rursum, in dubio melior est conditio possidentis: unde in dubio nemo possessione sua privandus est. Quare Pharisaeis, si Romanos hac possessione privare volebant, incumbebat onus probandi et evincendi ipsos injuste occupasse Judaeam esseque malae fidei possessores. Quod cum facere non possent, Romani suam possessionem juste retinebant: accusatore enim non probante crimen, reus absolvitur: actori enim incumbit probatio criminis; reo sufficit, si crimen neget. Actores autem hic erant Pharisaei, rei vero Romani, quos Pharisaei possessione sua depellere volebant. Christus ergo hoc dominium Romanorum in Judaeos et tributum eis impositum hic non vult examinare, an justum sit, an injustum; sed praesupponit factum in se quasi justum, utpote tot titulis jam dictis roboratum et confirmatum: quia Pharisaei in quaestione hac census Romanis dandi, suae immunitati ab hoc censu non praetendebant justitiam, sed religionem et pietatem, scilicet non licere nec decere, ut populus Dei (qualis erant soli Judaei) Caesari gentili et idololatrae subsit pendatque tributum.
Unde in sua quaestione, quam Christo proponunt, non dicunt: An obligamur dare censum Caesari? sed «licet censum dare Caesari, an non?» q. d. Nobis videtur id non licere, quia hoc videtur cedere in Dei contemptum, Judaeorum dedecus, et religionis fideique injuriam. Ita ipsi; sed Christus respondet contrarium, scilicet non esse Deo et fidei injurium, nec gentis fidelis vilipendium, si populus Dei subsit gentili Caesari, ipsosque Judaeos commode, utiliter et honeste posse tam Deo, quam gentili principi subesse et obsequi, si cuique reddant quod debent; idque prudenter facturos, ne vel Deum vel Caesarem contra se concitent, ut gentem totam quasi sibi rebellem evertat, uti paulo post ob eamdem causam fecere Titus et Vespasianus Romani imperatores; praestat enim nummum dare, quam vitam et omnia perdere.
Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. — q. d. Caesari date didrachma, quod jure suo pro censu a vobis exigit ad sustinenda reipublicae onera, ac praesertim ad alendos milites, qui vos ab incursu hostium tueantur; Deo vero date didrachma, decimas, oblationes et victimas, ait S. Hieronymus, Levitico praescriptas, quas ipse supremi dominii jure a vobis, quasi creaturis et fidelibus suis sibi deposcit. «Nec enim ex eo quod reddit quis Caesari quae Caesaris sunt, impeditur reddere Deo quae Dei sunt,» ait Origenes. Alia enim sunt jura Caesaris, alia Dei, sed sibi neutiquam adversa vel contraria: nec enim politia adversatur religioni, nec vicissim religio politiae. Quare cum Tiberius Caesar apud vos regnet, vosque illi sitis subditi, ut patet ex eo quod ipse apud vos habeat jus cudendi monetam, imo jus cudendi numisma census, puta denarium eo pretio et pondere quo ipsi visum fuerit: idcirco vos, et monetam et numisma census a Tiberio Caesare quasi principe vestro recipientes, hoc ipso profitemini vos ipsi esse subditos et vectigales, ideoque eidem debere pendere numisma census ab eo cusum et indictum. «Quod ore locutus est Christus, ait S. Bernardus, epist. 42, opere implere curavit. Conditor Caesaris non cunctatus est Caesari reddere censum,» Matth. XVII, 26. Audi Tertullianum, lib. De Idololatria, cap. XV: «Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo, id est imaginem Caesaris Caesari, quae est in nummo, et imaginem Dei Deo, quae in homine est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, Deo temetipsum.» Et S. Chrysostomus: «Tu autem cum audis reddenda esse Caesari quae sua sunt, illa solum dici non dubita, quae pietati et religioni nihil officiunt; nam quod fidei ac virtuti obest, non Caesaris, sed diaboli tributum et vectigal est.» Et S. Hilarius: «Si enim nihil quod Caesaris est, penes nos resederit, conditione reddendi ei quae sua sunt, non tenebimur. Porro autem, si rebus illius incubamus, si jure potestatis suae utimur, extra querelam injuriae est redhiberi Caesari quod Caesaris est.» q. d. Si vultis esse immunes a tributo, renuntiate omnibus quae possidetis, uti ego feci et Apostoli, ubi enim nihil est, ibi nihil juris habet Caesar: si autem vestra retinere vultis, ac inter ea numismata a Caesare cusa, et vobis quasi subditis ab eo indicta ad sustinenda reipublicae onera, tunc omni jure aequum est, ut illa quasi sua illi reddatis.
Politice: Christus hic tacite monet Caesares et principes, ut suis contenti, Dei et Ecclesiae negotiis sese non ingerant. Sapienter et pie Constantinus Magnus Imperator, teste Eusebio in ejus Vita, lib. IV, cap. XXIV, ad Ecclesiae Praesules: «Vos, ait, intra Ecclesiam Episcopi, ego extra Ecclesiam Episcopus constitutus sum a Deo.» Et Valentinianus senior: «Mihi, ait, qui unus e numero laicorum sum, non licet me ejusmodi negotiis interponere.» Ejus vero filius Valentinianus junior, cum matris Justinae arianae impulsu Ecclesiam pro Arianis posceret a S. Ambrosio (ut ipse refert, epistol. 33 ad Marcellinam sororem), ab eo audivit: «Noli te gravare, Imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, imperiale jus habere. Noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus; scriptum est: Quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari. Ad Imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem Ecclesiae: tibi moenium jus concessum est, non sacrorum.» Et Hosius Cordubensis ad Constantium Imperatorem arianum: «Ne te, inquit, immisceas ecclesiasticis, neque nobis in hoc genere praecipe, sed potius ea a nobis disce. Tibi Deus imperium commisit, nobis quae sunt Ecclesiae concredidit.» Theodosius junior, epist. ad Concilium Ephesinum: «Nefas est, inquit, qui SS. Episcoporum catalogo adscriptus non est, eum ecclesiasticis negotiis et consultationibus se immiscere.»
Moraliter: docet nos hic Christus prudentiam, ut apud captiosos ita sapienter loquamur et sermonem temperemus, ut neutram partem offendamus; sed inter duas aquas natemus, ac inter Scyllam et Charybdim enatemus.
Tropologice S. Hilarius: «Deo etiam ea quae Dei sunt, reddere nos oportet, id est corpus et animam et voluntatem, numisma autem Caesaris in auro est, in quo est ejus imago depicta; Dei autem numisma homo est, in quo est Dei imago figurata; ideo divitias vestras date Caesari, Deo autem innocentiae vestrae conscientiam servate.» Sic et Origenes: «Deo, ait, reddenda sunt quae virtutis sunt, Caesari quae politiae et census.» Et S. Augustinus, lib. I Contra epist. Parmen., cap. VII: «Deo, ait, reddendus est christianus amor, regibus humanus timor.» S. Bernardus vel quisquis est auctor, lib. De Passione Domini, cap. III: «Reddite, ait, Caesari denarium, Caesaris habentem imaginem; reddite Deo animam, quam ad imaginem et similitudinem suam creavit, et justi fueritis.» Vide S. Bernardum, tract. De Quadruplici debito, quo Deo obstringimur.
Symbolice: Auctor serm. ad Fratres in eremo, apud S. Augustinum, tomo X, serm. 7: «Tunc, ait, reddimus ea quae sunt Caesaris Caesari, cum Sanctis impendimus duliam eis debitam, et quae sunt Dei Deo, cum Deo tribuimus latriam illi soli propriam.»
Denique S. Augustinus in Sententiis, sentent. 15, hac recte applicat votis et voventibus: «Quisquis, ait, bene cogitat quae voveat Deo, et quae vovendo persolvat, seipsum voveat et reddat. Hoc exigitur, hoc debetur. Imago Caesaris reddatur Caesari, imago Dei reddatur Deo.» Id jubet Psaltes dicens: «Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera,» Psal. LXXV, 12.
Versus 22: Et Audientes Mirati Sunt, et Relicto Eo, Abierunt
Vers. 22. Et audientes mirati sunt, et relicto eo, abierunt. — Mirati sunt sapientiam et dexteritatem Christi, qua e laqueo hoc, qui Pharisaeis videbatur inevitabilis et inextricabilis, tam facile se extricavit, illumque in Pharisaeorum sibi insidiantium collum retorsit eoque ipsos se captantes constrinxit, juxta illud Psal. IX, 16: «Laqueo illo quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.» Pharisaei enim et negabant censum Caesari et cultum Deo, ut patebit cap. XXIII; eos ergo tacite perstringit taxatque Christus, et utrumque eis faciendum edicit, quia «non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum,» Prov. XXI, 30.
Versus 23: In Illo Die Accesserunt ad Eum Sadducaei, Qui Dicunt Non Esse Resurrectionem
Vers. 23. In illo die accesserunt ad eum Sadducaei (de quibus dixi cap. III, vers. 7), qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum. — Hi audierant Christum docere resurrectionem, ac per eam persuadere hominibus poenitentiam et vitam sanctam. Oppugnant ergo eum hac quaestione, quae eis pariter videbatur inextricabilis, ut Christum ejusque doctrinam confutent, intricent et evertant, per absurditatem quae ex ea ipsis sequi videbatur.
Versus 24: Magister, Moyses Dixit: Si Quis Mortuus Fuerit Non Habens Filium, Ut Ducat Frater Ejus Uxorem Illius
Vers. 24. Dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. — «Semen,» id est posteritatem, filium (ita Syrus) qui scilicet nomine defuncti appelletur, ut sic defunctus in eo quasi filio superesse et aeternare videatur. Lex haec habetur Deuter. XXV, 5, ubi eam explicui.
Versus 25-27: Septem Fratres et Mulier Defuncti
Vers. 25. Erant autem apud nos septem fratres, et primus, uxore ducta, defunctus est; et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Vers. 26. Similiter secundus, et tertius, usque ad septimum.
Vers. 27. Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
Versus 28: In Resurrectione Ergo Cujus Erit de Septem Uxor? Omnes Enim Habuerunt Eam
Vers. 28. In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. — Sadducaei putabant hac quaestione Christum confundere. Si enim diceret mulierem hanc unius fore uxorem, ceteros fratres concitasset ad iram et invidiam, et ad lites perpetuas: non enim apparet ratio, cur huic potius haec uxor detur quam alteri. Primus enim ejus maritus, qui potius jus habere videbatur, illud per mortem perdidit: homine enim moriente, omnia ejus jura pariter cum eo moriuntur. Sin dixisset Christus uxorem hanc septem fratribus fore communem, cum ut doctrinae turpissimae et publici incestus auctorem accusassent, q. d. Haec absurda ex resurrectione sequentur, si ea ponatur; ergo illa non est ponenda, nec asserenda, uti tu, o Christe, eam ponis et asseris. Ita isti homunciones putant se sapere cum summe desipiunt: quare hoc eorum telum velut araneae telam verbo difflat Christus, quo eis suam ignorantiam ostendit, addendo tertium membrum ab eis omissum utpote hominibus crassis et carnalibus inopinatum, scilicet quod vidua haec in futuro saeculo nullius erit uxor.
Versus 29: Respondens Autem Jesus Ait: Erratis, Nescientes Scripturas, Neque Virtutem Dei
Vers. 29. Respondens autem Jesus ait: Erratis, nescientes Scripturas, — quae crebro et clare resurrectionem astruunt, ut Job. XIX, 23, et II Machab. VII, 9 et sequent., et cap. XII, 44; Isaiae XXVI, 19, et LXVI, 14; Ezech. XXXVII, 1 et 9; Daniel. XII, 12, et alibi.
Neque virtutes Dei. — Graece δύναμιν, id est vim, robur, potentiam, q. d. Nescitis Deum esse omnipotentem, ideoque posse corpora mortua et incinerata ad vitam resuscitare, sicut eadem primitus ex nihilo creavit; major enim virtus requiritur ad aliquid creandum ex nihilo, quam ad resuscitandum ex mortuo. Ad vitam, inquam, spiritalem, gloriosam et aeternam, ut instar angelorum vivant; Sadducaei enim negabant Deum Deique potentiam et providentiam, ac consequenter animae immortalitatem et corporum resurrectionem, ut patet Actor. XXIII, 8. Tangit Christus duplicem erroris Sadducaeorum radicem: prima est ignorantia Scripturarum, quae clare docent resurrectionem; altera, ignorantia vel inconsideratio omnipotentiae Dei, quae faciebat, ut Scripturas resurrectionem astruentes de mystica a vitio ad virtutem resurrectione interpretarentur.
Versus 30: In Resurrectione Enim Neque Nubent, Neque Nubentur, Sed Erunt Sicut Angeli Dei in Coelo
Vers. 30. In resurrectione (id est in futuro saeculo, ut explicat Lucas, XX, 35, puta in coelo et coelesti beatitudine) enim; neque nubent (scilicet viri), neque nubentur, — id est non dabuntur nuptui. Graecizat Interpres: Graece enim est, οὔτε γαμοῦσιν, οὔτε ἐκγαμίζονται, id est neque ducunt uxorem, scilicet viri, nec dantur nuptui, scilicet feminae. Unde Interpres, in cap. XX Luc., 35, vertit, «neque traduntur ad nuptias.» Feminae enim quae probae et verecundae sunt, non eligunt maritos, sed a parentibus dantur maritis, quos ipsi elegerint. Syrus: neque accipiunt mulieres, neque uxores sunt viris. Graecum enim γαμεῖν tam viris quam mulieribus tribuitur, uti et Latinum nubo apud antiquos utrisque dabatur, teste Nonio Marcello et Tertulliano, lib. De Resurrect. carnis. Proprie tamen uxori nubere dicitur, qui illi servit et ab ea quasi regitur. Hinc illud Martialis, lib. VIII, 10, ad Priscum:
Uxorem quare locupletem ducere nolim, / Quaeritis? uxori nubere nolo meae. / Inferior matrona suo sit, Prisce, marito: / Non aliter fiunt femina virque pares.
Sed erunt sicut angeli (Syrus, instar angelorum) Dei in coelo. — q. d. Beati post resurrectionem in coelo erunt similes angelis, non quoad naturam; sed, primo, quoad puritatem; secundo, quoad vitam spiritualem: vivunt enim cibo non corporali, sed spirituali; tertio, quoad incorruptionem et immortalitatem; quarto, quoad felicitatem et gloriam, in qua perennabunt in omnem aeternitatem aeque ac angeli. Quocirca ibi non erit opus nuptiis et generatione, utpote quae ad perpetuandam speciem et individuum non in se, sed per filium a natura adinventae et institutae sunt. Quia enim pater moritur, hinc generat filium, ut post mortem in filio quasi vivat et superstes sit. In coelo autem nemo morietur, sed quisque vivet et beabitur in aeternum; frustra ergo ibi forent nuptiae et procreatio filiorum. Unde Lucas, cap. XX, 36, subdit: «Neque enim ultra mori poterunt.» Apposite S. Augustinus in Quaest. Evang., ad hunc locum Lucae: «Connubia, ait, sunt propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem: ibi ergo mors non est, neque connubia.» Addit Beda: «Etiam peccatores sine nuptiis erunt in saeculo illo, sed Dominus ut ad resurrectionis gloriam inquirendam animos excitaret, de electis tantum voluit facere sermonem.» Igitur sicut electi similes erunt angelis, sic reprobi similes erunt daemonibus, qui cum sint spiritus, immortales erunt, sed in poena et gehenna, sicut angeli in gloria.
Subjicit Lucas: «Et sunt filii Dei, cum sint filii resurrectionis,» q. d. Beati resurgentes tam corpore quam animo similes erunt Deo, puta spirituales, gloriosi, immortales et aeterni sicut est Deus, tanquam filii ex resurrectione orti, et rursum nati procreatione ad vitam beatam et perpetuam; quare procreatione filiorum nec egebant, nec delectabuntur: de quo plura Luca XX, 35.
Ex hoc loco Auctor Imperfecti hic docet nullam virtutem esse tam angelicam quam castitatem; de hac enim hic ait Christus: «Erunt sicut angeli Dei:» hi enim nesciunt per experientiam quid sit libido. Et Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 12: «Virginitatem vocat angelorum conversationem, et incorporeae naturae puritatem.» Unde S. Basilius, De Virginit., cap. LXXIX, docet virginitatem esse semen futurae incorruptionis, imo virgines futuram illam in coelo cum angelis similitudinem hic praevenire et inchoare; ejusque perfectionem in coelis donandam, assidua hic cum carne lucta et victoria promereri. Addit S. Basilius castitatem nos non tantum angelis, sed et ipsi Deo assimilare, juxta id quod addit Lucas: «Et sunt filii Dei.»
«Magnum quid, ait Basilius, et praeclarum est virginitas, quae hominem incorruptibili Deo simillimum facit, ut similitudinem Dei in se velut in speculo mundissimo ab ipso Deo cum gratiis suis, in morem suavissimi radii influentem suscipiat.» Audi S. Basilium ulterius: «Et hi profecto, qui continentiam servant, angeli sunt, qui viventes in carne corruptibili mortalium vitam illustrando tuentur. Sunt autem angeli non ex infimo quovis ordine, sed certe illustrissimi et nobilissimi. Illi enim carneis nexibus liberi integritatem suam in coelis servant, et loco et natura inviolabiles, et apud summum regem omnium Deum constituti. At vero illi in terra carnis illecebris et voluptatibus diu reluctantes, ac diaboli tentamenta perpetua exercitatione vincentes, incorruptionem angelicae puritati parem, virtute praecipua ante Creatoris oculos custodierunt.»
Eleganter et pie S. Bernardus, epist. 42: «Quid, ait, castitate decorius, quae mundum de immundo conceptum semine, de hoste domesticum, angelum denique de homine facit? Differt quidem inter se homo pudicus et angelus, sed felicitate, non virtute. Sed et si illius castitas felicior, hujus tamen fortior esse cognoscitur. Sola est castitas, quae in hoc mortalitatis loco et tempore statum quemdam immortalis gloriae repraesentat. Sola inter nuptiarum solemnia morem beatae illius vindicat regionis, in qua neque nubent, neque nubentur, praebens quodammodo in terris coelestis jam illius conversationis experientiam.» Idem, serm. 2, in illud: «Haec est generatio quaerentium Dominum»: «Quis, inquit, caelibem istam vitam, coelestem et angelicam dicere vereatur? Aut quod in resurrectione futuri sunt omnes electi, quomodo non jam nunc estis sicut angeli Dei in coelo, a nuptiis penitus abstinentes? Amplectimini, fratres, pretiosissimam margaritam, amplectimini sanctimoniam vitae, quae vos efficit Sanctorum similes, et domesticos Dei, dicente Scriptura: 'Incorruptio facit esse proximum Deo,' Sapient. VI, 20.» Vide ibi dicta.
Denique ex hoc loco S. Hilarius hic, et S. Athanasius, serm. 3 Contra Arian.; S. Basilius in Psalm. CXIV; S. Hieronymus, in cap. IV ad Ephes., vers. 13, ex illo quod ibi dicitur: «Donec occurramus omnes,» etc., «in virum perfectum,» videntur asserere post resurrectionem in coelo non fore sexum femineum, sicut non est angelis; quare omnes feminas commutandas fore in viros, et resurrecturas in sexu virili. Idem sua aetate multos sensisse testatur S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. XVII.
Verum contrarium ibidem docet ipse S. Augustinus, aeque ac S. Chrysostomus hic, et Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis; S. Hieronymus, epist. 61 ad Pammach., contra errores Joannis Hierosolymitani, et passim Scholastici in IV, distinct. 44. Ratio a priori est, quia sexus femineus non est vitium, sed natura et naturalis conditio; unde erat etiam in statu innocentiae, puta in paradiso. Eva enim mater viventium a Deo creata est femina, sicut Adam vir. In resurrectione autem eadem omnino natura in quolibet homine resurget, eadem, inquam, numero, sive in individuo: ad hoc autem multum facit sexus diversitas et proprietas; ergo illa tunc remanebit, ne aliud individuum, et alius homo ab eo qui in hac vita fuit, resurgere videatur. Idem liquet ex eo quod ait hic Christus: «Non nubent, neque nubentur:» non nubent, scilicet viri; non nubentur, scilicet feminae; igitur tunc erunt feminae aeque ac viri sexu inter se discreti. Christus ergo non negat tum fore feminas, sed potius eas fore praesupponit, ita tamen ut sexu suo ad usum nuptiarum et generationem non utantur, ut recte advertit Beda. «Nemo enim dicit de rebus quae non habent membra genitalia: 'Non nubent, neque nubentur,'» ait S. Hieronymus; et hoc tantum voluere Patres initio citati, qui contrarium dicere videntur. Tantum enim significare volunt, in coelo non fore sexuum diversitatem quoad usum, sed quoad substantiam eam non negant, imo fore praesupponunt. Plura hac de re dixi Ephes. IV, 13.
Versus 31: De Resurrectione Autem Mortuorum Non Legistis Quod Dictum Est a Deo Dicente Vobis
Vers. 31. De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: — Exodi III, 5. Vide ibi dicta.
Versus 32: Ego Sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non Est Deus Mortuorum, Sed Viventium
Vers. 32. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. — Christus non contentus solvisse Sadducaeorum objectionem contra resurrectionem, insuper eamdem illis probat ex dicto Dei ad Moysen: «Ego sum Deus Abraham,» etc. Licet enim potuisset clariora resurrectionis petere testimonia ex Job, Machabaeis, Isaia, Ezechiele, Daniele, quae citavi, vers. 29, maluit tamen hoc petere a Moyse et Pentateucho, quia hoc solum recipiebant Sadducaei, Prophetas vero respuebant. Ita Origenes, S. Hieronymus, Beda et alii. Unde Josephus, lib. XVIII, cap. II De Sadducaeis, ait: «Nec quidquam praeter legem servandum existimant;» licet ibi Josephus proprie videatur legem opponere traditionibus, non vero Prophetis, sed eos sub lege comprehendere; alioqui enim ipsi manifesti fuissent haeretici, et a Judaeis omnibus explosi, ut notat Franciscus Lucas. Quare potior causa citationis videtur esse haec, quod apud Judaeos major et antiquior esset auctoritas Moysis quam Prophetarum; summa item veneratio Abrahae, Isaac et Jacob Patriarcharum et patrum suorum, quos proinde non esse mortuos, sed apud Deum vivere, curamque posterorum suorum Hebraeorum agere existimabant; unde nemo eos plane interiisse ausus fuisset dicere.
Ego sum Deus Abraham, etc. — Primo, q. d. Ego sum Deus qui glorior de Abraham, Isaac et Jacob quasi de sanctis Prophetis, fidelibus meis, amicis et cultoribus, quique foedus cum eis inivi de danda eis (id est eorum posteris) terra Chanaan, pro quo ipsi in limbo Patrum degentes me assidue sollicitant, egoque illis fidem quam dedi, reipsa mox per Moysen et Josue praestabo: ita autem de eis non gloriarer nisi ipsi viverent, maxime ego qui sum Deus vivus et vivificans. Vivunt ergo ipsi secundum animam, ac consequenter secundum corpus in resurrectione vivent, idque brevi et cito, scilicet post paucos dies cum ego a morte resurgam, tunc enim et ipsos a morte suscitabo, et mecum cum triumpho in coelos traducam, Matth. cap. XXVII, 52.
Ubi nota Sadducaeos et philosophos Epicureos negasse resurrectionem, eo quod negarent animae immortalitatem; sunt enim haec duo inter se connexa. Si enim anima est immortalis, cum illa naturaliter propendeat ad corpus, cujus est forma, utique illud resurgat oportet: alioqui anima perpetuo existeret in statu violento, ac dimidiatam quasi existentiam, vitam et subsistentiam duntaxat obtineret. Hac de causa Christus hic; aeque ac S. Paulus I Corint., cap. XV, et Auctor lib. II Machab., cap. XLIII, ex animarum immortalitate probant corporum resurrectionem.
Secundo, S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et Irenaeus, lib. IV, cap. XI: Abraham, inquiunt, Isaac et Jacob, non significant solas eorum animas, sed totos homines. Hi ergo, licet hominibus sint mortui, Deo tamen vivunt, et quasi dormiunt, quia brevi eos Deus a morte quasi a somno, excitabit ad vitam beatam et aeternam. Unde Lucas, cap. XX, 38, explicans, addit: «Omnes enim vivunt ei,» scilicet Deo.
Versus 33: Et Audientes Turbae, Mirabantur in Doctrina Ejus
Vers. 33. Et audientes turbae, mirabantur in doctrina ejus, — tam clara, sancta et solida, qua summos eorum Rabbinos, Pharisaeos et Sadducaeos erroris convincebat, ut contra hiscere non auderent.
Versus 34: Pharisaei Autem Audientes Quod Silentium Imposuisset Sadducaeis, Convenerunt in Unum
Vers. 34. Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum, — ut eum de victoria a Sadducaeis relata tumidum et elatum (ut ipsi putabant) deprimerent, ac ignorantiam Scripturarum quam ipse Sadducaeis objecerat, in ipsummet retorquerent; sed stolidi homines contra stimulum calcitrant, ut semel victi a Christo, iterum turpius ab eo vincantur. Ipse enim est veritas et sapientia aeterna, qui singulis suas inscitiae tenebras revelat et ostendit.
Versus 35: Et Interrogavit Eum Unus ex Eis Legis Doctor, Tentans Eum
Vers. 35. Et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum — Hic unus obtulit se Pharisaeis quaerentibus Jesum capere in sermone, dicens se in prompto habere quaestionem difficillimam, quam Jesu proponeret, ut ex ejus responsione tentaret quam Jesus esset peritus legis et Scripturae, non tantum in speculativis, uti erat illa quaestio Sadducaeorum de resurrectione, sed etiam in practicis; τὸ ergo «tentans,» idem est quod probans et experimentum capiens: hic enim, licet fingeret coram Pharisaeis se velle Jesum irretire et capere, tamen in animo suo cupiebat experiri et audire quid Jesus ad quaestionem hanc tam difficilem, in qua ipse dubius haerebat, esset responsurus. Cupit ergo a Jesu doceri. Unde audiens Jesum respondere maximum mandatum esse dilectionis Dei et proximi, illico responsum hoc probavit et laudavit dicens: «Bene, Magister, in veritate dixisti,» etc. Unde «Jesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei,» scilicet a vera fide et gratia, quae fideles ducit ad regnum coeleste, Marc. XII, 34.
Versus 36: Magister, Quod Est Mandatum Magnum in Lege?
Vers. 36. Magister, quod est mandatum magnum in lege? — Erat haec quaestio, ait Beda in cap. XII, Marc. tempore Christi apud Judaeos valde controversa: multi enim primum mandatum legis censebant esse de sacrificiis et victimis Deo ex lege, Levitic. cap. I et sequent., offerendis; hisce enim proprie colitur Deus ut summus omnium Dominus. Unde propterea jubebant Pharisaei filiis, ut parentibus dicerent «corban,» id est, munus quo te alere destinabam, vovi Deo: illi ergo ipsum dandum est, non tibi, Matth. cap. XV, 6. Hinc et Legis doctor hic audito Christi responso de dilectione Dei et proximi, illam laudans, subjecit, «et diligere proximum tanquam seipsum, majus est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis,» Marc. XII, 33.
Versus 37: Ait Illi Jesus: Diliges Dominum Deum Tuum ex Toto Corde Tuo, et in Tota Anima Tua, et in Tota Mente Tua
Vers. 37. Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. — Moyses, Deuter. VI, 5, et ex eo Marcus et Lucas addunt: «et in tota fortitudine tua;» Syrus, «et in tota virtute tua,» id est ex toto conatu cordis et mentis tuae. Idem enim hic significant cor, anima, mens. Aethiopicus, «ex tota virtute tua, et ex tota potentia quae tibi;» Persicus, «ex tota nimietate mentis tuae:» hoc enim respondet Hebraeo מאדך (meodecha), Deuter. VI, 4, ut ibi dixi.
Nota contra Calvinum et haereticos, hoc Dei praeceptum cuivis homini servatu esse possibile: non enim praecipitur hic totus vel summus amor Dei extensive aut intensive, sed tantum comparative, finaliter et appretiative. Diliges ergo Deum «ex toto corde,» sive «ex tota anima et mente,» idem est ac si dicat: «Diliges Deum ex tota voluntate tua,» scilicet primo, comparative, ut nullam partem amoris tui des idolo, aut rei cuipiam Deo contrariae; secundo, finaliter, ut generatim velis Deum esse finem totum et ultimum omnium tuarum cogitationum, actionum et amorum, ipsumque ut summum bonum finemque ultimum rebus omnibus praeferas et anteponas; ac consequenter, tertio, appretiative, ut nihil ita aestimes tantoque loco et pretio habeas, quanto habes Deum, ac proinde ut totum cor, id est voluntatem applices, ut tota et omnia ejus praecepta impleas, eique per omnia obedias, etiamsi propterea opes, honores, famam, amicitiam vitamque ipsam perdere debeas. Unde quod hic dicitur: «ex toto corde,» alibi dicitur: «ex corde integro et perfecto.» Hinc illud toties iteratum: «Cor ejus perfectum erat cum Deo; incessit in omnibus mandatis Domini; secutus est Dominum in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu ejus,» etc., III Reg. XIV, 8. Vide dicta Deuter. VI, 4, ubi fuse hoc praeceptum explicui. Hoc est quod ait S. Bernardus, tract. De diligendo Deo: «Modus diligendi Deum, est diligere sine modo.» Immensa enim Dei bonitas immensum meretur amorem, ut sine fine, modo et mensura quasi immense diligatur. Quocirca Victor Antiochenus in Marc. XII, 32: «Homo, inquit, tanto Dei amore flagrare debet, ut nihil prorsus in ullam animae facultatem irrepere sinat, quod suam erga Deum dilectionem excludat aut diminuat, aut alio transferat; sed in omnibus illi soli magis magisque assidue placere satagat, nec alteri personae aut rei creatae nisi propter Deum.»
Versus 38: Hoc Est Maximum et Primum Mandatum
Vers. 38. Hoc est maximum et primum mandatum. — Arabicus: Hoc est mandatorum primum maximum. Maxima enim virtus, et virtutum omnium regina est charitas, I Cor. XIII. Quare charitas nobilior est religione: nobilius enim est diligere Deum ex toto corde, quam eidem offerre sacrificia. Adde: charitas quasi regina imperat sacrificia, caeterosque religionis aliarumque virtutum actus. Denique amor, nobilissimus est affectus et actus qui praecellit timore, honore caeterisque omnibus, cujus praecellentiae octo causas recensui, Deuter., cap. VI, 4.
Versus 39: Secundum Autem Simile Est Huic: Diliges Proximum Tuum Sicut Teipsum
Vers. 39. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. — Syrus: sicut animam tuam, id est sicut teipsum. «Secundum,» ordine non legislationis, multae enim aliae leges et praecepta ante hoc a Deo lata et sancita sunt, sed dignitatis et perfectionis, licet longe impar et inferius primo, quod est de diligendo Deo: Deus enim longe magis diligendus est, quam omnes angeli, homines et creaturae universae; sed post Deum, inter res creatas, prae omnibus diligendus est proximus. «Simile,» in dilectione et affectu, ejusque officiis et actibus. Sicut enim diligimus Deum, sic et proximum; imo ratio diligendi proximum est dilectio Dei; proximum enim diligimus propter Deum, quia scilicet Deus jubet nobis ut diligamus proximum tanquam sui imaginem.
Omittit hic Christus dilectionem sui ipsius, quia haec omnibus insita est, et quasi naturalis, ut, si habeas erga alios charitatem, illam primo in teipsum exerceas. «Qui enim sibi nequam, cui bonus?» Unde illam hic Christus praesupponit, imo dilectionem sui statuit ideam et quasi mensuram dilectionis proximi, dicens: «Sicut teipsum» amas et diligis. Unde S. Augustinus, lib. I De Doctrina Christiana, cap. XXVII: «Non est hic, inquit, tui dilectio praetermissa: dicitur enim ut diligas proximum sicut teipsum.»
Primo ergo loco diligendus est Deus super omnia ex toto corde; secundo, propria persona, scilicet propria anima et corpus; tertio, proximus; quare cum ait: «Diliges proximum tuum sicut teipsum,» li «sicut» non aequalitatem, sed similitudinem dilectionis significat: magis enim nos ipsos quam proximum amare debemus, sed tamen similia his quae nobis optamus, proximo optare et praestare debemus. Citat Levit. cap. XIX, vers. 18, ubi hanc legem explicui; quibus adde Hebraeum רע rea, proprie socium significare. Noster tamen vertit, «proximum,» ut magnum cuique ingerat dilectionis stimulum, quia omnis homo, qui hic intelligitur, nobis est proximus et conjunctissimus, et quasi frater, tum creatione et natura, quia ab eodem Deo Patre creatus est homo; tum recreatione, quia ab eodem Patre Christo regeneratus est in Baptismo, ejusque corpore et sanguine alitur in Eucharistia, caeterisque Sacramentis, donis et gratiis assidue, aeque ac alii, pascitur. Vide dicta Levit. XIX, 18.
Jubet ergo Deum diligi ex toto corde, proximum vero non ex toto corde, sed «sicut teipsum,» ut scilicet, primo, non te solum diligas et proximum negligas, quod suadet amor proprius ex natura peccato corrupta nobis insitus, sed amorem quo te diligis, ad proximum extendas. Secundo, ut, sicut te non ficte nec frigide, sed sincere et ardenter diligis, sic pariter diligas et proximum, atque bona corporis et animae quae tibi optas, optes et proximo. Hoc est quod dixit sanxitque Christus, cap. VII, 12: «Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis;» sive, quod Tobias moriens mandavit filio, cap. IV, 16: «Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.» «Ea enim est regula dilectionis,» ait S. Augustinus, De vera Relig., cap. XLVI, «ut quae homo vult sibi bona provenire, et proximo velit; et quae sibi accidere mala non vult, et illi nolit.» Non vis tibi eripi opes, honorem, uxorem, vitam? Nec tu illa aliis eripias. Vis eadem tibi dari et conservari? Tu quoque eadem aliis dato et conservato.
Versus 40: In His Duobus Mandatis Universa Lex Pendet, et Prophetae
Vers. 40. In his duobus mandatis universa lex pendet, et Prophetae. — q. d. Omnia legis et Prophetarum praecepta his duobus dilectionis Dei et proximi praeceptis nituntur et fulciuntur, imo ex illis nascuntur et elicinatur, sicut rami multi nascuntur pendentque ex una arbore et radice; quare in his duobus summatim continentur, sicut conclusiones continentur in suis principiis et praemissis: omnia enim praecepta comprehenduntur Decalogo. Decalogus autem non continet nisi praecepta de diligendo Deo et proximo: tria enim primae tabulae praecepta spectant ad dilectionem Dei, caetera vero septem secundae tabulae spectant ad dilectionem proximi, ait S. Augustinus, lib. VIII De Trinit., cap. VII. Quamobrem Apostolus, Rom. XIII, 8: «Qui, inquit, diligit proximum, legem implevit. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.» Vide ibi dicta. Quocirca omnia misericordiae caeterarumque virtutum naturalium et supernaturalium praecepta, referuntur ad haec duo dilectionis Dei et proximi, in iisque continentur: nam praecepta fidei, spei, charitatis, religionis continentur in praecepto dilectionis Dei; praecepta vero justitiae, veritatis, fidelitatis, amicitiae, misericordiae, gratitudinis, etc., continentur in praecepto dilectionis proximi. Significat ergo Christus haec duo praecepta cuique semper in mente et ob oculos versari debere, ut ad ea omnes suas cogitationes, sermones et actiones dirigat, totamque vitam suam exigat et componat.
Versus 41: Congregatis Autem Pharisaeis, Interrogavit Eos Jesus
Vers. 41. Congregatis autem Pharisaeis (in templo, ut patet ex Marc. XII, 33), interrogavit eos Jesus. — Utitur hic Christus occasione Pharisaeorum se tentantium, ad eos instruendos de Messiae persona et dignitate, ut doceat nos malum retorquere in bonum, et tentationem convertere in instructionem, hypocrisin in doctrinam, maleficium in beneficium. Pharisaei ergo «qui ad tentandum Jesum fuerant congregati, et veritatem fraudulenta interrogatione carpere nitebantur, occasionem praebuerunt confutationis suae,» ait S. Hieronymus. Docuit ergo eos Messiam sive Christum non esse purum hominem, ut ipsi putabant, sed esse hominem Deum, sive subsistentem in persona divina Verbi. Unde non mirari debere, si ipse asserat se esse Filium Dei.
Versus 42: Dicens: Quid Vobis Videtur de Christo? Cujus Filius Est? Dicunt Ei, David
Vers. 42. Dicens: Quid vobis videtur de Christo? (Messia vobis in lege promisso) Cujus filius est? Dicunt ei, David. — Dicere debuissent, Christus qua Deus, est Dei Filius, juxta illud: «Filius meus es tu: ego hodie genui te,» Psal. II; sed qua homo, est filius Davidis. Verum prius vel ignorabant, vel non credebant Pharisaei: unde posterius tantum respondent, sed ex eo Christus prius quoque elicit et evincit. Petrus rogatus a Christo quem ipsum esse censeret, instinctus a Deo respondit: «Tu es Christus, Filius Dei vivi,» Matth. XVI. Sed hoc instinctu divino carebant Pharisaei: unde non nisi humana sapientes, credebant Christum non nisi hominem esse.
Nota: Haec paulo aliter narrant Lucas et Marcus; sed hi cum Matthaeo conciliandi sunt, ut velint dicere Christum primo interrogasse Pharisaeos, cujus filius foret Christus; illi responderunt: Scribas, id est legis doctores, dicere Christum esse filium Davidis. Tum Christus subjecit: Quomodo Scribae dicunt Christum esse filium Davidis, cum David eum vocet Dominum suum?
Versus 43: Ait Illis: Quomodo Ergo David in Spiritu Vocat Eum Dominum
Vers. 43. Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu (instinctus a Spiritu Sancto, ab eoque actus et impulsus, imo eo plenus: Spiritus Sanctus enim Psalmos dictavit Davidi, eorumque affectus et sensa viva ipsi indidit, ideoque non tam David in spiritu, quam Spiritus in Davide locutus est) vocat eum Dominum? — Filius enim minor et junior est suo patre; quare non pater filium, sed filius patrem vocare solet suum dominum, ut fit apud Italos aliasque gentes. Ex hoc loco confutantur Rabbini moderni, qui hunc psalmum CIX non de Messia et Christo, sed de Abrahamo, vel Davide, vel Ezechia interpretantur. Nam Pharisaei et Scribae tempore Christi intelligebant eum de Christo, censebantque psalmum hunc esse oraculum de Christo: alioqui enim statim respondissent Christo, ipsum male psalmum hunc de Messia citare et intelligere, quia intelligendus esset de Abrahamo, Davide aut Ezechia. Idem patet ex vers. 4 ejusdem psalmi: «Tecum principium (principatus: hoc enim est Hebr. נדבות nedabot, et Graecum ἀρχή) in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te.» Hoc enim nulli nisi Christo competit. Denique Jonathan Chaldaeus, R. Barachias, R. Levi ac veteres Rabbini, teste R. Moyse et Genebrardo in Psal. CIX, illum non nisi de Christo intelligunt.
Versus 44: Dixit Dominus Domino Meo: Sede a Dextris Meis, Donec Ponam Inimicos Tuos Scabellum Pedum Tuorum
Vers. 44. Dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. — Ex hoc versu Psal. CIX colligit evincitque Christus Messiam (qualis ipse erat) non esse purum hominem, uti credebant Pharisaei, sed esse Deum, ac proinde Davidis Dominum. Sensus ergo est, q. d. David: «Dixit Dominus» Deus «Domino meo,» puta Christo: «Sede a dextris meis,» cum scilicet post crucem, mortem et resurrectionem Christi, eum resuscitabit, et exaltabit super omnes potestates et principatus, atque proximum sibi in caelo constituet, ut regnet in summa felicitate, auctoritate, gloria et imperio in universas creaturas. Vide dicta Ephes. I, 20, et Coloss. III, 1, ubi fuse explicui, quid sit sedere Christum a dextris Dei.
Pro dixit Hebr. est נאם neum, id est dictum, pronuntiatum, effatum, oraculum, decretum Domini de Christo Domino meo, idque fixum, certum et immutabile. Neum enim per metathesin idem est quod Amen, id est certo, fideliter, constanter futurum, uti fusius dixi I Timoth. I, 15, ad illa: «Fidelis sermo;» q. d. Deus Pater ab aeterno certo, firmiter et inviolabiliter dixit, pronuntiavit, decrevit de Christo filio suo, non qua Deus est, sed qua incarnatus et factus homo (hoc enim innuit Hebr. אדני Adoni, id est «Domino meo»: nam cum Deus significatur, dicitur אדני Adonai), qui titulo tum unionis hypostaticae, tum redemptionis in cruce peractae, omnium hominum, et consequenter meus, id est Davidis, est Dominus: dixit, inquam, interius in mente sua ab aeterno; exterius vero dixit, id est dicet in tempore ascensionis Christi, quando Christo cum triumpho scandenti in caelum dicet: Veni, et sede a dextris meis, id est mihi proximus, et in summa majestatis meae gloria regna et triumpha. Ita S. Hieronymus et Theodoretus et alii ibidem.
Psalmus enim ille CIX celebrat Christi regnum summum et amplissimum, tam in caelo quam in terra, quo Christus post suam resurrectionem et ascensionem, ex Sion et Jerusalem coepit regnare in omnes gentes, easque per Apostolos suae fidei et cultui subjicere, donec omnes inimicos suos, id est omnes impios et reprobos calcet et conterat in die judicii.
Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. — q. d. Regna mecum in omni gloria, usque ad diem judicii, quando omnes inimicos, id est impios, tibi plane subjiciam, ut eis quasi mancipiis domineris, imo eos calces quasi scabellum pedum tuorum, quod signum est infimae et vilissimae servitutis. Unde Sapor, rex Persarum, Aurelianum Imperatorem a se bello captum fecit sibi scabellum: ascensuro enim in equum, Aurelianus dorsum suum, quasi scabellum per quod in equum conscenderet, Sapori praebere debebat. Idem fecit Tamberlanus, Tartarorum Imperator, Bajazeti, Imperatori Turcarum, cum eum praelio vicisset et cepisset.
Id ergo «donec» non significat finem, sed continuationem et amplificationem sessionis et regni, q. d. Regna mecum etiam, donec inimicos tuos tuis supponam pedibus, etiam tempore quod tuo regno videtur oppositum et contrarium, etiam quando illi videbuntur regnare, etiam antequam hostes tuos tuis pedibus substernam, tuoque libito subjiciam, diabolo, morte, impiis, peccatis funditus eversis et extirpatis. Nempe inter medias cruces, persecutiones, impietates, motus et turbas Satanae ac ministrorum ejus regna: nam de alio tempore non est dubium, quin regnet Christus. Ita Genebrardus. Sic sumitur «donec» Matth. I, vers. ult., et alibi.
Addit hoc Christus, ut tacite perstringat Pharisaeos suos inimicos, q. d. Vos, o Pharisaei, me persequimini, imo me occidetis et crucifigetis, sed scitote quod tertia die resurgam, et quadragesima die ascendam in caelum, indeque judex omnium hominum redibo, ac vos caeterosque infideles et impios inimicos meos condemnabo, calcabo et deprimam in tartara.
Versus 46: Et Nemo Poterat Ei Respondere Verbum
Vers. 46. Et nemo poterat ei respondere (Syrus: rationem reddere) verbum (quia, ut dixi, credebant Messiam merum fore hominem), neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. — «Conticuerunt igitur, ait S. Chrysostomus, lethali vulnere perfossi.» «Maluerunt enim,» inquit S. Augustinus in Psal. CIX, 1 et 2, «inflata taciturnitate dirumpi, quam humili confessione edoceri.»