Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Christus primo jubet Judaeis, ut Scribarum et Pharisaeorum doctrinam sequantur, sed non vitam et mores, utpote improbos, inhumanos, jactabundos et arrogantes. Secundo, vers. 13, vae maledictionis eis intentat, ob eorum hypocrisin, avaritiam, superstitionem aliaque scelera quae recenset. Tertio, vers. 32, praedicit ab eis occidendos suos fideles et Apostolos; ideoque Hierosolymae et Judaeae extremum per Romanos excidium intentat.
Videtur hoc esse ultimum et cygnaeum Christi oraculum, quo crucem et mortem sibi instantem praesagit, imo parat et ambit. Hac enim acri et libera vitiorum castigatione, adeo offendit Scribas et Pharisaeos, ut non jam verba, sed verbera ei pararent: unde post tres dies (haec omnia enim acta et dicta sunt a Christo die Martis post Dominicam Palmarum, ut dixi in Chronotaxi) eum ceperunt et crucifixerunt. Praevidebat hoc Christus, sed eorum malitiae parcere noluit, nec debuit, sed eam acriter reprehendit, utpote legislator et morum censor a Deo in mundum missus, etiamsi sciret se propterea ab eis occidendum, quia mortem hanc pro salute hominum Deo Patri offerre desiderabat, ut hac ratione mira Dei providentia, qua decreverat homines per Christi crucem salvare, in ipso et per ipsum impleretur. Christi libertatem imitatus est S. Stephanus, qui acri sua reprehensione viam sibi stravit ad martyrium adeo exoptatum, Actor. VII.
Textus Vulgatae: Matthaeus 23:1-39
1. Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos, 2. dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. 3. Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite: secundum opera vero eorum nolite facere; dicunt enim, et non faciunt. 4. Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem nolunt ea movere. 5. Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus; dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. 6. Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, 7. et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. 8. Vos autem nolite vocari Rabbi; unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis. 9. Et patrem nolite vocare vobis super terram; unus est enim Pater vester, qui in caelis est. 10. Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est, Christus. 11. Qui major est vestrum, erit minister vester. 12. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur. 13. Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines; vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. 14. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes: propter hoc amplius accipietis judicium. 15. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum; et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. 16. Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est; qui autem juraverit in auro templi, debet. 17. Stulti et caeci: quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? 18. Et quicumque juraverit in altari, nihil est; quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. 19. Caeci: quid enim majus est, donum, an altare quod sanctificat donum? 20. Qui ergo jurat in altari, jurat in eo et in omnibus quae super illud sunt. 21. Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo et in eo qui habitat in ipso; 22. et qui jurat in caelo, jurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum. 23. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem: haec oportuit facere, et illa non omittere. 24. Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. 25. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. 26. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. 27. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. 28. Sic et vos aforis quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. 29. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum. 30. Et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum. 31. Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt. 32. Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 33. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? 34. Ideo ecce ego mitto ad vos Prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: 35. ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram; a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. 36. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. 37. Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? 38. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. 39. Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Versus 1: Tunc Jesus Locutus Est ad Turbas et ad Discipulos Suos
1. Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos. — «Tunc,» scilicet, cum suis sapientissimis responsionibus, quaestionibus et rationibus jam saepius confutasset Scribarum et Pharisaeorum errores et ignorantiam, eisque multis probasset se esse Messiam, Dei Filium, etiam per miracula, ac cerneret Scribas iis adeo non moveri ad fidem in ipsum, ut potius irritarentur magis ad eum perdendum; «tunc,» inquam, effrontem eorum pervicaciam hac efficaci et pathetica oratione contundit, qua externam et fictam sanctitatis eorum larvam, ne populus eam imitetur, detegit, ac latentem sub ea improbitatem ostendit, ut eam plebs devitet.
Versus 2: Super Cathedram Moysi Sederunt Scribae et Pharisaei
2. Dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. — Per «cathedram,» metonymice intelligit honorem, gradum, dignitatem, et auctoritatem docendi et jubendi, quam apud Judaeos habuit Moyses, quam Scribae post Moysen acceperant. Est catachresis. Nam non tantum sedendo, sed stando Scribas docuisse satis colligitur ex Luc. IV, 16, et Act. XIII, 16. Sic cathedra S. Petri vocatur ipsa potestas et auctoritas Pontificia docendi et regendi omnes fideles totius orbis, in qua S. Petro succedunt Romani Pontifices: nam alioqui in lignea ista cathedra, in qua sedit S. Petrus, nullus Pontificum amplius sedet, sed illa religionis ergo asservatur, et populo quotannis in festo Cathedrae S. Petri in ejus basilica veneranda ostenditur. Hinc S. Hieronymus, ad Damasum: «Ego, ait, Beatitudini Tuae, id est Cathedrae Petri, communione consocior.» Pontifex enim, licet ut privatus homo errare possit, tamen cum ex cathedra, id est ex auctoritate Pontificia, aliquid definit, errare nequit ob assistentiam Spiritus Sancti.
Nota: Scribae erant legis doctores et interpretes, qui legem populo proponebant et explanabant; Pharisaei vero regebant populum, et in magistratum allegebantur, rejectis Sadducaeis, ut satis insinuat Josephus, lib. XVIII Antiq., cap. II, quocirca Sadducaei hic non nominantur. Porro, multi ex Scribis et Pharisaeis erant sacerdotes vel Levitae: horum enim erat docere populum, Malach. II, 7. Sed Christus eos noluit nominare sacerdotes, ob honorem sacerdotii, ne illi derogaret.
Versus 3: Omnia Ergo Quaecumque Dixerint Vobis, Servate et Facite
3. Omnia ergo quaecumque dixerint vobis (ex lege facienda), servate et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. — «Omnia,» scilicet Mosi et legi non contraria. Contrarium enim legi dicenti: «Honora patrem et matrem,» erat dogma Scribarum, docentium parentibus dicere «corban;» uti docuit Christus, cap. XV, 4. Sic contrarium legi dicenti: «Non pejerabis,» erat dogma eorundem docentium, si quis per templum vel altare juraret, non obligari juramento, quod taxat hic Christus, vers. 16. Contrarium pariter legi et Mosi erat docere, Jesum non esse Messiam sive Christum, quod docebant Scribae: Jesus enim illa signa et miracula edebat, quae a Mose et Prophetis praedicta erant edenda fore a Messia; et quicumque illa ederet, acceptandum esse tanquam Messiam. Unde, cap. XVI, 12, jussit Christus: «Cavete, inquit, a fermento Pharisaeorum,» puta ab eorum doctrina, propria scilicet et privata, ac Moysi legique contraria. In his ergo populus sequi non poterat doctrinam Scribarum, nec illis obedire; in caeteris vero, quae passim Moysi et legi consona docebant, obedire eis poterat, et saepe tenebatur. Monet ergo hic eos Christus, ut omnia alia Scribarum dogmata legi non repugnantia, etiamsi vana et futilia, ac proinde non obligantia (lex enim ut obliget, debet praecipere rem honestam et utilem, non futilem, uti docent Jurisperiti et Theologi, tract. De Legibus, ac D. Thomas, I-II part., Quaest. XCV, art. 3), uti erant crebrae manuum corporisque ablutiones et purificationes, illa tamen servent ad obedientiae caecae et simplicis meritum, ac ordinis sacerdotalis et doctoralis reverentiam. Ita Jansenius, Franciscus Lucas et alii, licet Maldonatus «omnia» ad sola illa quae a Moyse in lege sunt praecepta, restringat; quae certe Christus hic maxime intelligit. Unde Syrus vertit: Quaecumque dixerint vobis ut servetis, servate et peragite.
Dicunt (praecipiunt) enim, et non faciunt. — q. d. Bene docent et jubent, sed male vivunt, tum quia legem violant, tum quia suo exemplo subditos scandalizant, et ad violandam pariter legem impellunt. Nam, ut ait ille, «Regis (et doctoris) ad exemplum totus componitur orbis.» Plus enim credunt homines factis quam dictis. Hoc Christi praeceptum et monitum servent Christiani, cum vident subinde aliquos Episcopos, Pastores et magistratus non vivere juxta legem Christi, ad quam ipsi subditos cogunt.
Versus 4: Alligant Enim Onera Gravia et Importabilia
4. Alligant (Syrus, ligant) enim onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum (Arabicus: imponunt ea portanda super colla hominum): digito autem suo nolunt ea movere. — «Alligant,» Graece δεσμεύουσι, id est ligant, colligant, ac velut in cumulos coacervant, q. d. Tam multitudine quam magnitudine et gravitate praeceptorum et tributorum populum onerant, deprimunt et paene opprimunt.
Importabilia. — Graece δυσβάστακτα, id est difficilia ad portandum: si enim fuissent omnino impossibilia ad portandum, non obligassent subditos; nemo enim tenetur ad impossibile, sive ad id quod facere non potest. Talia erant rigidae legis interpretationes, ac insuper plurima alia quae praeter legem ipsi praecipiebant populo, praesertim circa oblationes, decimas, primitias, etc., quae ipsi rigidissime a populo exigebant. Considera vel solam rigidam sabbati observationem ab eis praescriptam, ut nec Christum aegros sabbato curare permitterent, nec discipulos ejus famelicos spicas vellere et comedere, Matth. XII, 2 et seqq.
Digito autem suo nolunt ea movere. — Syrus, tangere. «Dicebant enim, ait Arias Montanus, se scire quid sibi facto opus sit.» Quocirca S. Chrysostomus: «Duplicem, ait, nequitiam eorum ostendit, tum quia sine venia exquisitissime multitudinem vivere volunt, tum quia nimium sibi ipsis indulgentes, magnam assumunt licentiam: quorum opposita in optimo principe requiruntur, ut scilicet adversus seipsum nulla utatur venia, sed severum sui se judicem exhibeat, erga subjectos autem mitior, et ad dandam pronior veniam sit.»
Versus 5: Omnia Vero Opera Sua Faciunt Ut Videantur ab Hominibus
5. Omnia vero opera sua faciunt ut videantur (Graece φαίνωνται, id est spectentur; ita Syrus) ab hominibus. — Notat vanam eorum sanctimoniae ostentationem, qua orabant in publicis plateis, quaque facturi eleemosynam canebant tuba, et jejunantes exterminabant facies suas, ut dixit Christus, cap. VI. Tangit Christus radicem incredulitatis Scribarum, cur non credant in Christum, — quia scilicet quaerebant vanam gloriam, ostentationem et plausum populi. «Impossibile enim est, ait S. Chrysostomus, ut credat Christo coelestia praedicanti, qui gloriam hominum concupiscit terrenam.»
Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. — Syrus: Producunt fimbrias palliorum suorum. Nota Judaeos, nimis ad litteram interpretantes verba Deut. VI, 8: «Ligabis ea (praecepta Dei) quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur ante oculos tuos,» membranas quasdam gestasse circum brachia et frontem (unde brachialia et frontalia dicebantur), ut jugiter oculos et frontem verberarent, et verberando mentem admonerent legis divinae cogitandae et servandae, quibus inscribebant verba illa Deut. VI, 4: «Audi, Israel, Dominus Deus noster, Deus unus est. Diliges Dominum Deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.» Has vocabant phylacteria, q. d. conservatoria (a φυλάττω, id est custodio, conservo), quia ad legis observationem eos perpetuo commonebant. Vide dicta Deut. VI, 8, et Exodi XIII, 9 et 16.
Eadem de causa jussit Dominus, Num. XV, 38, et Deut. XXII, 12, ut Judaei fimbrias sive fila quaedam ex infima ora vestis dependentia gestarent, easque hyacinthinis, sive coelestis coloris, quasi qui coelestem vitam in legis custodia profiterentur et agerent. Addit S. Hieronymus Judaeos pientiores hisce fimbriis inseruisse spinas acutissimas, ut ambulantes earum punctura legis divinae semper admonerentur. Haec omnia majora et latiora prae caeteris gestabant Pharisaei, ut viderentur omnibus religiosiores et exactiores legis custodes, cum tamen in animo suo ea nimium parvi facerent, nec observarent, «Non intelligentes, ait S. Hieronymus, quod haec in corde portanda sint, non in corpore, alioquin et armaria et arcae habent libros, et notitiam Dei non habent.» Porro, S. Chrysostomus per «phylacteria» accipit amuleta sanitatis: talia enim censebant Scribae esse membranas legis jam dictas. Sicut Christiani nonnulli Evangelium S. Joannis collo appendunt, quasi amuletum et conservatorium salutis.
Versus 6: Amant Autem Primos Recubitus in Coenis
6. Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis. — q. d. Ambiunt ubique primas, ideoque dilatant phylacteria, suasque orationes et eleemosynas ostentant, ut omnes eis quasi viris sanctis et sapientibus primas deferant.
Versus 7: Et Salutationes in Foro, et Vocari ab Hominibus Rabbi
7. Et salutationes in foro. — Graece ἐν ταῖς ἀγοραῖς, id est in foris et plateis, q. d. Ambiunt ut omnes ipsos quasi sanctos profunda reverentia, aperto capite et flexis poplitibus salutent. Unde Chrysostomus: «Primas, inquit, salutationes amant, non solum in tempore, ut eos primum salutemus; sed etiam in voce, ut clamantes dicamus: Ave, Rabbi; et in corpore, ut flexis capitibus eis incurvemur; et in loco, ut in publico salutentur; unde dicit: Et salutationes in foro.» Sapienter R. Matthias in Pirke Aboth, cap. IV: «Esto primus, ait, in salutando, ut prior quemlibet salutes. Esto cauda leonum, et non caput vulpium,» hoc est, esto infimus inter bonos et generosos, non summus inter fraudulentos, superbos et impios.
Et vocari ab hominibus Rabbi. — רב Rab (unde rabbi) idem est quod multus, id est magnus, eo quod vir magnus sit instar multorum, qualis est Rabbinus, sive legis doctor, utpote eruditione, auctoritate et virtute caeteris antecellens: «Vocari volunt Rabbi, ait Chrysostomus, et non esse; nomen appetunt, et officium negligunt.» Prudenter R. Ben Zoma in eodem Pirkei Aboth, cap. IV: «Quis, ait, est sapiens? qui libenter ab omnibus discit, juxta illud: Super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi, Ps. CXVIII. Quis potens? qui dominatur irae et animo suo, juxta illud: Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium, Prov. XVI, 32. Quis dives? qui suis est contentus, juxta illud: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit, Ps. CXXVII. Quis honoratus? qui alios honorat juxta illud: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles,» I Reg. II, 30.
Versus 8: Vos Autem Nolite Vocari Rabbi; Unus Est Enim Magister Vester
8. Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis. — Vetat ambitionem et arrogantiam, qua Scribae et Pharisaei captantes auram popularem cupiebant caeteris eminere, honorari et vocari Rabbi prae Christo, imo excluso Christo; alioqui gradum doctoratus appetere licet, velut testimonium scientiae, ut illo auctoritatem docendi praedicandique apud populum quis sibi conciliet, itaque majorem in eo fructum docendo et praedicando efficiat. Unde Concilium Tridentinum, sess. 24, cap. XII, praecipit, «ut dignitates omnes, et saltem dimidia pars canonicatuum in Cathedralibus Ecclesiis et Collegiatis insignibus, conferantur tantum Magistris et Doctoribus; aut etiam Licentiatis in Theologia, vel Jure Canonico.» Quocirca Christus non ait: Nolite esse, sed: «Nolite vocari Rabbi.»
Gradum doctoratus ergo non vetat Christus, sed superbum nominis ambitum, fastum et arrogantiam, qua quis nomine Doctoris sibi placet, se magnifice circumspicit prae caeteris, vane se extollit, imo caeteros despicit, quasi scientiam et doctrinam habeat a se, non a Christo, uti faciebant Scribae. Unde causam subdit: «Unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis,» q. d. Unus summus omnium Rabbi, id est Magister, est Christus, cujus caeteri omnes sunt discipuli, inter se pares quasi fratres: nemo ergo eorum se superbe prae caeteris extollat, arroganterque velit vocari Rabbi, quasi ex se sit doctor et magister aliorum: hoc enim est injurium Christo, qui solus ex se habet omnem scientiam, solusque summus omnium doctor, ipsos etiam doctores constituens et docens; si enim natura atque gratia estis fratres, ideoque pares, ergo non estis magistri alii in alios, superbe aliis imperantes et dominantes, uti faciunt Scribae. Alioqui enim Paulus ipse, ait S. Hieronymus, modeste vocat se doctorem Gentium, Ephes. III.
Versus 9: Et Patrem Nolite Vocare Vobis Super Terram
9. Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus enim est Pater vester, qui est in coelis. — Transit a magistro ad patrem, quia vers. praeced. dixit omnes nos esse fratres, scilicet filios ejusdem Dei Patris. Ait ergo: Nolite vocare vobis super terram «Patrem,» scilicet quasi praecipuum vitae auctorem, alimentorum et haereditatis curatorem, ita ut ab eo toti pendeatis, vel certe tam ab eo quam a Deo; uti faciunt Gentiles et athei aliique, non Deo, sed hominibus fidentes. Hunc esse sensum patet ex ratione quam subjicit: «Unus est enim Pater vester, qui est in coelis,» «a quo omnis paternitas nominatur in coelo et in terra,» Ephes. III, 15. Vide ibi dicta. Deus ergo solus vere et plene est pater omnium, utpote qui solus animam et vitam singulis aspirat, creat, conservat, auget, cujus comparatione patres terreni abusive, ait S. Hieronymus, et umbratice duntaxat sunt patres, ideoque filiis insolenter imperare non debent, sed se cum filiis humiliter Deo summo, omnium Patri, summittere: «Non enim, ait S. Chrysostomus, initium vitae habemus ex parentibus, sed transitum vitae per eos accipimus.»
Versus 10: Nec Vocemini Magistri, Quia Magister Vester Unus Est, Christus
10. Nec vocemini (ne ambiatis vocari) magistri (Graece καθηγηταί, id est institutores, magistri, gubernatores, moderatores; Syrus, rectores; Arabicus, gubernatores), quia magister (Graece καθηγητὴς, id est viae et vitae institutor, dux et gubernator; Syrus, rector; Arabicus, gubernator) vester unus est, Christus. — Ipse enim, primo, per se nos docet, praeit et ducit per viam virtutis ad coelum, felicitatem et gloriam: caeteri vero docent prius ab ipso edocti. Secundo, caeteri docendo tantum verba et voces exterius auribus insonant, velut cymbalum tinniens; sed Christus eorum sensa interius mentibus pandit, easque luce doctrinae suae illuminat: «Non enim homo intellectum homini praestat docendo, ait S. Chrysostomus, sed a Deo praestitum per admonitionem exercet.» Tertio, caeteri tantum ostendunt quid lex jubeat, quidque Deus a nobis exigat; at Christus gratiam voluntati inserit, ut illa quae agenda sunt audientes, reipsa fortiter et constanter opere adimpleamus.
Hac de re S. Augustinus scripsit librum De Magistro, de quo ipse, lib. III Confess., cap. II: «Jam tempus, ait, scripsi librum De Magistro, in quo disputatur, quaeritur et invenitur magistrum non esse qui docet hominem scientiam, nisi Deum, secundum illud quod in Evangelio scriptum est: Unus est magister vester, Christus.» Unde, cap. XI, idipsum sic demonstrat: «De universis, ait, quae intelligimus, non loquentem qui personat foris, sed intus ipsi menti praesidentem consulimus veritatem, verbis fortasse, ut consulamus, admoniti. Ille autem qui consulitur, docet, qui in interiore homine habitare dictus est Christus, id est incommutabilis Dei virtus, atque sempiterna sapientia: quam quidem omnis rationalis anima consulit, sed tantum cuique panditur, quantum capere propter propriam, sive malam, sive bonam voluntatem potest.»
Versus 11: Qui Major Est Vestrum, Erit Minister Vester
11. Qui major est vestrum, erit minister vester. — Syrus, fiat minister in vobis. «Morbum inanis gloriae, ait S. Chrysostomus, quem fugiendum esse dixerat, docet per humilitatem esse fugiendum.» Et Origenes: «Si quis, ait, ministrat verba divina, sciens quia Christus in eo fructificat, nequaquam se magistrum, sed ministrum profitetur; unde sequitur: Qui major est vestrum, etc., quoniam et ipse Christus, cum esset vere magister, ministrum se esse professus est, dicens: Ego sum in medio vestrum quasi qui ministrat; bene autem post omnia, quibus vanae gloriae vetavit concupiscentiam, addidit dicens: Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur.»
Erit minister. — Praeveniat, ait Glossa, obsequendo, non superbe dominando: rectorem et matrem exhibeat pietas, et patrem disciplina; cavendumque ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa.
Versus 12: Qui Autem Se Exaltaverit, Humiliabitur
12. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur. — Syrus: Quicumque efferet seipsum, deprimetur; et qui seipsum depresserit, efferetur, apud Deum, ait Remigius, et etiam apud homines: hi enim humiles extollunt, superbos humiliant. «Gloria enim sequitur fugientes, sequentes fugit.» «Insolentiam, ait S. Hilarius, Deus humilem effecturus est, et humilitatem elaturus in gloriam.» Vide dicta Jacobi I, 9, et I Petri V, 5 et 6. Praxim hujus axiomatis Christi ostendit humilis Evangelii discipulus, imo doctor S. Franciscus, per omnes vitae suae actiones, uti ostendit S. Bonaventura in ejus Vita.
Porro, sicut quaelibet virtus tres habet gradus, quorum primus est: propositum, quo homo firmiter proponit virtutem capessere et opere exequi; secundus, fortitudo, ut omnes tentationes, adversitates, impedimenta, quae in executione virtutis occurrunt, fortiter superet et constanter transcendat; tertius, alacritas, ut alacriter haec faciat illaque appetat, et in iis gaudeat, exultet et triumphet: sic pariter humilitatis primus gradus est seipsum suique vilitatem agnoscere; ideoque se despicere; secundus, fortiter ferre sui contemptum undecumque veniat; tertius, in eo gaudere et exultare.
Exemplum memorabile recenset B. Petrus Damianus, Epist. 15 (in alia editione 36). Quidam, ait, clericus audax et bellicosus, suo fastu et armis magnus evasit, ideoque de praediis quibusdam litem habuit: cum alio viro potente, quem praelio decidere statuit, utrimque ergo cohortes in aciem deducuntur. Clericus ante praelium adiens templum, audiensque Missam, cum legeretur: «Qui se exaltaverit, humiliabitur,» etc., insolenter dixit, imo blasphemavit: «Haec sententia falsa est in me: si enim ego me humiliassem, nunquam tam magnus evasissem.» Mox inito praelio; cum equus ejus sitibundus ad aquam vicinam ipso invito procurreret, ipseque scutum in equum impingeret, ut illum in aciem revocaret, ecce ibi gladius hostilis os ejus blasphemum fulminis more transfixit, eumque occidit, ut superbum humiliaret et sterneret, veramque esse Christi sententiam ostenderet.
Versus 13: Vae Autem Vobis, Scribae et Pharisaei Hypocritae, Quia Clauditis Regnum Coelorum
Nota: Sicut Christus octo consignavit beatitudines, quasi totidem piorum benedictiones, octies repetens τὸ beati, dicensque: «Beati pauperes spiritu, beati mites, beati qui lugent,» etc., Matth. V; sic vice versa hic octo assignat impiorum Scribarum maledictiones, octiesque repetit τὸ vae. Imitatur Christus legislator novus Mosem legislatorem veterem, qui benedictiones plurimas servantibus legem promittit, ac totidem maledictiones eam non servantibus intentat, Deuter. XXVII, 12. Ita Origenes.
Porro, τὸ vae Christi partim est praedicentis, ut vult Origenes, grave supplicium sceleribus Scribarum imminens; partim condolentis et commiserantis. Unde Basilius, citatus in Catena, Luc. XI, 52: «Haec vox vae, ait, quae intolerabilibus profertur doloribus, eis convenit, qui paulo post detrudendi erunt in grave supplicium,» puta in mortem et excidium, tum praesens, tum futurum in gehenna. Vae ergo praesupponit culpam mortalem; illi enim intentat minas aeternae damnationis et gehennae, uti Christus explicat, vers. 33.
Quia clauditis regnum coelorum ante homines. — q. d. Ego jam aperio singulis regnum coelorum, praedico enim: «Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum;» quia hoc per Adae peccatum quatuor millibus annorum clausum, ego morte mea expians Adae peccatum, jam aperiam, ut qui in me credit, meamque vitam sequitur, illud quasi apertum ingrediatur: quare multi Judaeorum praedicatione mea excitati, illud ingredi satagunt. Vos vero, o Scribae, illos avertitis, coelumque eis clauditis, tum per vanas et perversas traditiones vestras, quibus illos imbuitis; nam, ut ait S. Chrysostomus, regnum coelorum est S. Scriptura, vel beatitudo ad quam illa ducit; janua est intellectus S. Scripturae, vel Christus; clavicularii sunt Scribae et sacerdotes; clavis est verbum scientiae; apertio est ejus interpretatio: tum quia vestris sceleribus eos scandalizatis, vestroque exemplo in eadem ipsos trahitis; tum denique quia me calumniando et persequendo, ipsos a me meaque fide, quae via est ad coelum, abstrahitis; ego enim sum ostium, quia per me solum ingressus patet in coelum, Joan. X, 9. Tropologice Origenes: «Claudunt, inquit, regnum coelorum, qui sine ratione aliquem excommunicant.»
Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. — q. d. Non sufficit vobis vestra malitia et damnatio, sed in eamdem quoque alios pertrahere satagitis. Hoc grave est scelus. Si enim doctoris (quales erant Scribae) est errantes revocare, ait S. Chrysostomus, qui ad salutem tendentes in errorem inducit, is perditus omnino atque pestifer, imo ipsa pestis est; quare doctor tot gehennas sibi accersit, quot animas corrumpit et perdit, quia non est doctor et promotor salutis, sed proditor, inquit S. Chrysostomus.
Versus 14: Vae Vobis, Quia Comeditis Domos Viduarum, Orationes Longas Orantes
14. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes: propter hoc amplius accipietis judicium. — q. d. Vae vobis, Scribae, quia comeditis, et, ut Syrus, exeditis, id est exhauritis substantiam viduarum, dum ab eis emungitis pecunias, vendendo scilicet eis cum sanctitatis simulatione longas publicasque vestras orationes; hoc est enim quod explicans subdit: «Longas orationes orantes;» Graece, προφάσει μακρὰ προσευχόμενοι, id est praetextu longa orantes, id est praetextu quod prolixe oretis. Unde Marcus habet, «obtentu longae orationis;» Arabicus, ob causam longitudinis orationum vestrarum. Ita S. Chrysostomus, Jansenius et alii.
Viduarum. — Viduae enim, ait Chrysostomus, cum careant marito quasi consiliario, facilius decipiuntur, et proniores sunt ad sua largiendum hypocritis sanctitatem praeferentibus et promittentibus.
Propter hoc amplius accipietis judicium. — hoc est, majorem condemnationem. Unde Syrus vertit, habituri estis judicium supremum; tum quia pauperes viduas expilatis; tum quia simulatis sanctitatem, cum sitis scelerati; tum quia, ut ait Chrysostomus, «avaritiam religionis colore depingitis, ut ametur iniquitas, dum pietas existimatur;» tum quia viduas vestris erroribus et sceleribus imbuitis; quocirca debetis poenam proprii peccati, et alienae ignorantiae reatum, ait S. Hilarius.
Versus 15: Quia Circuitis Mare et Aridam, Ut Faciatis Unum Proselytum
15. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum; et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. — Pro «hypocritae.» Syrus hic et in seq. semper vertit, acceptores vultus. Proselytus Graece, idem est quod Latine advena, vel adventitius, qui scilicet ex gentilismo conversus ad Judaismum accedit, venitque ad Judaeos eorumque Ecclesiam et religionem; Hebr. vocantur גרים gerim. Christiani tales vocant neophytos. Scribae enim satagebant multos Gentiles efficere Judaeos, tum ambitionis, tum avaritiae causa, ut suas oblationes augerent. «Mare et aridam,» id est totum orbem, «ut faciatis unum,» quia cum essent inefficaces ad aliorum salutem, multo labore indigebant ad unius conversionem, ait S. Chrysostomus.
Facitis eum filium (id est reum, dignum, obnoxium) gehennae duplo quam vos. — Graece διπλότερον ὑμῶν, id est duplicius quam vos; quia, ut ait Euthymius, ita natura comparatum est, ut in vitiis discipuli magistros facile superent; «Quia, ut ait Chrysostomus, malo exemplo magistrorum provocati, eis pejores fiunt, praesertim cum ad ea a magistris verbo vel exemplo excitantur.» Rursum, quia multi proselyti, dum vident vestra vitia, revertuntur ad gentilismum et idololatriam. Ita S. Hieronymus. Hic enim relapsus majus et quasi duplex est peccatum.
Vere Origenes: «Sicut, ait, justus secundum numerum justitiarum suarum augetur in gloria, ita peccator secundum numerum peccatorum in poena.»
Versus 16: Vae Vobis, Duces Caeci, Qui Dicitis: Quicumque Juraverit per Templum, Nihil Est
Vers. 16. Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est (ad nihil obligatur); qui autem juraverit in auro templi, debet, — aurum quod juravit et vovit, solvere. Arabicus pro debet, vertit peccavit, videlicet si non praestiterit id quod juravit. Alii vertunt, reus est sui juramenti.
Nota, ex dictis Matth. V, 34, Scribas ex eo quod Deus jusserat, ut per se (per Deum) duntaxat jurarent, putasse juramentum factum per creaturas non esse juramentum, nec obligare; sed avaritia excaecati, excipiebant illa quae oblata Deo illorum loculos implebant, quasi haec sola sanctissima haberentur: unde jure a Christo vocantur «duces caeci.» Arguit enim eos stultitiae et fraudulentiae, ait S. Hieronymus, quia putabant magis esse aurum sanctificatum, quam templum sanctificans, ait Interlinearis.
Porro, dicebant Scribae sanctiora esse oblata ipso templo, ut homines promptiores facerent ad oblationes quam ad preces, ait Glossa. «Aurum templi» vocat aurum, quod offertur et injicitur in gazophylacium templi, ad alendos ejus ministros, puta sacerdotes, quales erant Scribae. Ita S. Hieronymus, Beda, Jansenius, Maldonatus et alii. Vere Glossa: «Qui jurat, ait, per creaturam, jurat per divinitatem praesidentem creaturae.»
Versus 17: Stulti et Caeci: Quid Enim Majus Est, Aurum, an Templum?
Vers. 17. Stulti et caeci: quid enim majus est, aurum, an templum, quod sanctificat aurum? — Ratio haec Christi clara est, et stoliditatem Scribarum convincit et confutat. Proprie sanctitas est interior virtus et gratia animam sanctificans. Templum vero dicitur sanctum metonymice, quia ad res sanctas, puta ad preces et sacrificia Deo in illo offerenda dedicatum. Haec ergo externa tantum erat sanctitas, quam templum rebus aliis in se Deo oblatis communicabat et quasi afflabat; quare sanctius erat templum ipsa oblatione templi, ac proinde sanctius magisque obligans erat juramentum factum per templum, quam per aurum in templo oblatum.
Versus 18: Et Quicumque Juraverit in Altari, Nihil Est
18. Et quicumque juraverit in altari (per altare), nihil est (nihil jurat, et ad nihil tenetur); quicumque autem juraverit in dono (per donum) quod est super illud, debet, — donum quod juravit et vovit, solvere; qui enim jurat se oblaturum in altari centum aureos, hoc ipso vovet Deo, cujus est altare, centum aureos. Eadem est ratio altaris quae templi jam dicta.
Versus 19: Caeci: Quid Enim Majus Est, Donum, an Altare?
19. Caeci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? — Syrus pro sanctificat, hic et in seq. vertit consecrat; donum enim Deo oblatum proprie non sanctificatur, ut ipsum in se fiat justum et sanctum, sed dicitur sanctificari extrinsece, quia scilicet Deo offertur et consecratur.
Versus 20: Qui Ergo Jurat in Altari, Jurat in Eo et in Omnibus Quae Super Illud Sunt
20. Qui ergo jurat in altari (per altare), jurat in eo, et in omnibus (per omnia) quae super illud sunt; — et consequenter per aurum et donum in altari oblatum; magis ergo tenetur juramento, quam is qui per solum aurum templi juravit.
Mystice: S. Augustinus, lib. I Quaest. Evang., cap. XXXIV: «Templum et altare est Christus; aurum et donum, laudes et sacrificia in eo et per eum oblata.» Origenes: «Altare, ait, est cor; dona, orare, jejunare, etc., quae sancta facit cor.»
Versus 21: Et Quicumque Juraverit in Templo, Jurat in Illo et in Eo Qui Habitat in Ipso
21. Et quicumque juraverit in templo (per templum), jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso. — q. d. Qui jurat per templum, jurat per Deum habitantem in templo. Jurat enim per templum, quasi per domum et solium Dei, hoc est, jurat per Deum, qui solium suum habet in templo, ut ibi adoretur et colatur: sacra enim majestas et sanctitas Dei ab hominibus censetur habitare in templo. Unde B. Nilus: «Ecclesiam (templum), inquit, ut coelum adito.»
Versus 22: Et Qui Jurat in Caelo, Jurat in Throno Dei et in Eo Qui Sedet Super Eum
22. Et qui jurat in coelo (per coelum: Hebraei enim ב, id est in, usurpant pro per, praesertim in juramentis), jurat in throno (per thronum) Dei, et in eo (per eum, puta Deum) qui sedet super eum. — Ex communi enim hominum usu et sensu, qui jurat, Deum, qui solus est infallibilis ipsaque increata veritas, vocat in testem sui dicti vel promissi: quare qui jurat per coelum, per Deum coeli regem et praesidem jurat, eumque in testem vocat.
Versus 23: Qui Decimatis Mentham, et Anethum, et Cyminum
23. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem: haec oportuit facere, et illa non omittere. — Decimae enim sunt in lege a Deo sancitae. Unde R. Achiva in Pirke Avoth, cap. III, dicit: «Decimae sunt murus opum (quia eas tuentur et conservant), traditio est murus legis, votum est murus abstinentiae, silentium est murus sapientiae.» Sed Pharisaei nimis minuti et exacti erant in exigendis decimis herbarum lege non expressarum, idque tacite hic taxat Christus.
Mentham. — Nota est herba boni odoris, calida et sapida, qua Tramontani carnem jurulentam condiunt.
Anethum. — Est herba odorata, de qua Plinius, lib. XVIII, cap. XX: «Anethum, ait, ructus movet, tormina sedat, alvum sistit.»
Et reliquistis quae graviora sunt legis (scilicet), judicium (id est jus et aequitatem in judicando, injustam ferentes sententiam, ut amicis vel dona offerentibus faveatis, et causam adjudicetis; erant enim ipsi judices, ut dixi cap. V, vers. 22), et misericordiam (quia rigide et crudeliter a viduis et pauperibus extorquetis decimas, oblationes et victimas), et fidem, — id est fidelitatem in dictis, pactis et conventis, vel «fidem» in Deum et Christum ab eo missum; hunc enim negatis, ideoque estis infideles carentes fide, spe et charitate, quae longe majoris sunt momenti, quaeque longe magis Deus a vobis requirit, juxta illud Michaeae VI, 8: «Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te, utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.» «Haec,» scilicet graviora, judicium, misericordiam, fidem, «oportuit facere» prae caeteris, «et illa» (decimationes herbarum) tamen «non omittere,» utpote lege praecepta vel permissa.
Versus 24: Duces Caeci, Excolantes Culicem, Camelum Autem Glutientes
Vers. 24. Duces caeci, excolantes (Graece διϋλίζοντες, id est liquantes, defaecantes, a faecibus expurgantes, sicut per colum, v. g. per linteum guttatim colatur et purgatur vinum, lac, mel, oleum a culicibus aliisque faecibus insidentibus: unde Apuleius in Floridis de Gymnosophistis: «Non illi norunt, ait, arvum colere, vel aurum colare») culicem, camelum autem glutientes. — Perperam Cajetanus pro «camelum» ponit asinum, quod insecti est genus horrisonum sonum edens, unde a Belgis vocatur horselen. Nam omnes codices Graeci, Latini, Syri et Arabici habent camelum, qui recte opponitur culici, tanquam maximum minimo; q. d. Si parvus culex in vinum vel potum vestrum inciderit, vinum excolando, et per colum stillatim transmittendo, culicem in colo retinetis et abjicitis, ne eum bibendo hauriatis; interim tamen vastum camelum, ingenti oris rictu fauciumque hiatu dilatato transglutitis. Est proverbium, q. d. Res minimas, puta decimationes herbarum, utpote vobis lucriferas, exacte curatis, ne quis vos in minimo defraudet; sed interim injustitias, rapinas, aliaque scelera instar cameli grandia et gravia, sine scrupulo committitis; et quasi potando transglutitis, juxta illud Job XV, 16: «Qui bibit quasi aquam iniquitatem.» «Irridet» ergo Christus, ait Hilarius, Scribarum in colandis culicibus diligentiam, quorum in glutiendis camelis esset incuria.» Irridet, inquam, praeposterum Scribarum studium, quod committerent maxima delicta, caventes minima, ait Origenes, quod in rebus minimis essent meticulosi, in maximis securi; in nugis scrupulosi, in solidis sceleribus liberi et audaces; in caeremoniis et lotionibus suis superstitiosi, sed vera religione et charitate vacui, utpote viduas et pauperes excoriantes. Tales etiamnum sunt inter fideles, qui scrupulose recitant rosarium, jejunant in honorem B. Virginis, etc.; interim sine scrupulo luxuriantur, rapiunt, furantur, etc.
Similia adagia idem fere significantia sunt: Fonti aquam detrahis, ut mare impleas; Nudum spolias, ut vestitum ornes; Candelae lumen adimis, ut soli addas; Leone venaris canem, bove leporem.
Mystice: S. Gregorius per «culicem» accipit Barabbam, per «camelum» vero Christum; sic enim ait, lib. I Moral., cap. VI: «Liquantes culicem, camelum autem glutientes: culex enim susurrando vulnerat, camelus autem sponte se ad suscipienda onera inclinat. Liquaverunt ergo Judaei culicem, quia seditiosum dimitti latronem petierunt; camelum vero glutierunt, quia eum qui ad suscipienda nostrae mortalitatis onera sponte descenderat, extinguere clamando conati sunt.»
Versus 25: Quia Mundatis Quod Deforis Est Calicis et Paropsidis
Vers. 25. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia. — «Paropsides» sunt disci et patinae, quibus cibus in mensa apponitur. Est parabola in qua Christus hominem vocat calicem et paropsidem; corpus et bona externa vocat id «quod deforis est calicis et paropsidis;» animam et conscientiam vocat id quod intus est, sive interiorem calicis et paropsidis partem. q. d. Vos, o Pharisaei, studiose lavatis et mundatis vestras manus, corpora, lances, scyphos, e quibus comeditis et bibitis; at conscientiam vestram repletis rapina omniumque scelerum immunditia, cum tamen conscientiae puritas maxime sit curanda, utpote quae sola nos coram Deo mundos efficit, et a qua omnis operum rerumque omnium mundities dimanat: a conscientia enim profluit omnis omnium actionum bonitas vel malitia; quare conscientia mundata cetera mundantur, omniaque illi munda sunt. Sic Apostolus saepe distinguit hominem interiorem ab exteriore, uti dixi Rom. VII, 22.
Posset secundo, breviter et simpliciter sic exponi, q. d. Studiosi estis ut paropsides et calices externos, e quibus editis et bibitis, mundetis; calices vero internos conscientiae sceleribus foetidos et putidos eluere, et per poenitentiam mundare negligitis; cupitis habere lances mundas et mentem immundam. Hic sensus in idem cum priore recidit, esto calicem et paropsidem proprie accipiat. Verum illa improprie et parabolice hic accipi patet ex vers. 26.
Pleni estis rapina. — «Hoc ipsum, ait S. Chrysostomus, et Prophetae saepius praedicaverunt, quod principes eorum rapaces essent, socii furum, in judicando nullam justitiae rationem, sed munera et retributiones sequerentur.» Lege Isai. I, 23 et 24.
Et immunditia. — Legit Interpres in Graeco ἀκαθαρσίας, jam legunt ἀδικίας, id est injustitia, vel ἀκρασίας, id est intemperantia, q. d. Putatis vos pollui si bibatis ex calice immundo; at non censetis vos pollui intemperantia dum vos inebriatis, cum tamen intemperantia mentem polluat, non autem calix immundus.
Versus 26: Pharisaee Caece, Munda Prius Quod Intus Est Calicis et Paropsidis
Vers. 26. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id quod deforis est, mundum. — q. d. O Pharisaee, qui alios doces, et in te ipso caecutis, munda prius tuam mentem et conscientiam internam; tunc enim omnia externa tibi fient munda: ex puritate enim mentis, suam puritatem et bonitatem moralem hauriunt omnes actiones et res externae; sed res externae, puta calices mundi, non possunt mundare internam mentem ebrietate, rapina aliove scelere maculatam et immundam. Vide dicta vers. 25.
Versus 27: Quia Similes Estis Sepulcris Dealbatis
Vers. 27. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa; intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia.
Versus 28: Sic et Vos Aforis Quidem Paretis Hominibus Justi
28. Sic et vos aforis quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. — Graece ἀνομίᾳ, id est legis praevaricatione, q. d. Exterius simulatis legis studium, cum interius eam spernatis et praevaricemini. Apposite Auctor Imperfecti apud Chrysostomum: «Dicito mihi, ait, o hypocrita, si bonum est esse bonum, ut quid non vis esse quod vis apparere? Nam quod turpe est apparere, turpius est esse; quod autem formosum est apparere, formosum est esse.»
Porro, «plurimi hodie similes sunt Pharisaeis,» ait S. Chrysostomus, et ex eo Titus Bostrenus, in Luc. XI, 44, «qui munditiei et ornatus exterioris maximam curam gerunt, animae vero decoris nullam; quinimo vermibus ac sanie, indicibilique graveolentia, cupiditatibus, inquam, absurdis atque improbis animam replent.»
Versus 29: Qui Aedificatis Sepulcra Prophetarum, et Ornatis Monumenta Justorum
Vers. 29. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui (Graece ὅτι, id est quia) aedificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum. — Licet enim hoc in se sanctum sit et religiosum, tamen in Scribis erat vitiosum et impium. Triplicem causam dat S. Chrysostomus: Primo, non accusat, inquit, opus, sed intentionem; ad pompam enim faciebant, sed quid prodest eis ad pompam laudari ubi non sunt, et ubi sunt (in gehenna) torqueri? Secundo, quia sine causa justos honorat qui justitiam spernit, nec possunt Sancti amici esse iis quibus Deus est inimicus. Tertio, quia non gaudent Martyres ex iis pecuniis honorari, in quibus pauperes plorant; quia scilicet Scribae eas exigebant a pauperibus quos affligebant, et ob inopiam plorare cogebant, ut iis magnifica sepulcra Prophetis, et magis sibi gloriae monumenta extruerent.
Adde, quarto et maxime, taxat hic Christus Scribas aedificantes sepulcra Prophetis, eo quod dum hoc facerent, simul alios majores Prophetas occidebant, aut occidere cogitabant, uti Christum ejusque asseclas, atque hac ratione videbantur ipsi homicidia, imo sacrilegia patrum suorum imitari eisque tacite consentire, dum cum simili occidendi Christum affectu, sepeliebant Prophetas a patribus suis occisos, q. d. Sepelitis Prophetas a patribus vestris occisos, similem affectum me occidendi meque sepeliendi habetis: quare apposite sepelitis Prophetas, quos patres vestri occiderunt; sicut latronum filii sepeliunt homines a parentibus occisos, ut latrocinium lateat. Simili enim modo vos consentitis sceleri et propheticidio parentum vestrorum, dum me, qui Prophetarum sum princeps, occidere et sepelire destinatis: idem enim facitis quod patres vestri fecerunt. Ita Origenes, S. Hieronymus, Euthymius et alii, et patet ex sequentibus, praesertim vers. 32, ubi explicans, ait: «Et vos implete mensuram patrum vestrorum.»
Adde, «hypocritae» innuit quod non per veram, sed per fictam pietatem et hypocrisim aedificarint sepulcra Prophetis, scilicet ut per eam tegerent sua scelera, et viderentur esse justi et religiosi legis tutores, ideoque et zelo justitiae Christum persequi ad necem, quasi legis violatorem et hostem, quae major, imo duplex erat iniquitas: scilicet prima, machinationis necis Christi; secunda, hypocrisis, quod eam se pie inferre Christo simularent, ut legem et Prophetas a Christi injuria et contemptu (ut ipsi dicebant et mentiebantur) vindicarent. Ita Toletus in Luc. XI, 48, ubi hunc sensum innuit Lucas, dicens: «Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulcra,» hoc fine, ut videamini religiosi, ideoque pie me persequi et occidere.
Sic Antoninus Caracalla, Imperator, cum fratrem suum Getam in sinu matris occidisset, suasum est ei a domesticis, ut ad parricidium hoc velandum et honestandum, Getam inter deos referret; quibus ille: «Sit divus, ait, modo non sit vivus,» teste Spartiano. Ita Scribae nolebant Christum et Prophetas esse vivos, ne ab eis scelera eorum carperentur: maluerunt ergo eos occidere, et ad scelus tegendum occisos magnifice sepelire, et inter divos referre. Unde Auctor Imperfecti: «Semper, ait, Judaei praeteritorum Sanctorum cultores fuerunt, et praesentium contemptores, imo magis persecutores.» Tales etiamnum sunt inter Christianos, qui Sanctos vita functos venerantur, vivos aversantur, utpote qui verbis et exemplis improbos eorum mores sugillant. Hinc illud:
Pascitur in vivis livor, post fata quiescit. [Ovid, Amores I.15.39]
Versus 30: Si Fuissemus in Diebus Patrum Nostrorum, Non Essemus Socii Eorum
30. Et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus (Graece, οὐκ ἂν ἦμεν, id est non fuissemus) socii eorum in sanguine Prophetarum. — Id est, non occidissemus Prophetas, nec consensissemus, aut cooperati fuissemus patribus nostris eos occidentibus. Falluntur et mentiuntur: sic enim Christum, Prophetarum principem, occiderunt, eo quod eorum vitia taxaret, utique et Prophetas occidissent, qui eadem taxare solebant.
Versus 31: Itaque Testimonio Estis Vobismetipsis, Quia Filii Estis Eorum Qui Prophetas Occiderunt
31. Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia (quod) filii estis eorum qui Prophetas occiderunt. — q. d. Vos ipsi de vobis et contra vos testificamini, quod sitis filii homicidarum, imo propheticidarum; ac consequenter quod eumdem cum patribus vestris habetis genium, eamdem indolem, eamdem inclinationem et propensionem, occidendi scilicet Prophetas vestrorum vitiorum castigatores: nam «patrem sequitur sua proles,» pater enim in filium suas inclinationes, dotes et vitia cum semine transfundere solet. Hinc filii patrissant. Adde institutionem et exempla parentum, quibus filios ad eadem facienda provocant et impellunt. Quare solent filii actus parentum imitari, ut perficiant id quod parentes inchoarunt. Unde subdit Christus:
Versus 32: Et Vos Implete Mensuram Patrum Vestrorum
32. Et vos implete (Arabicus, impletis) mensuram patrum vestrorum, — me scilicet et Apostolos occidendo, sicut patres vestri occiderunt Prophetas, ut mensuram scelerum et cadis Prophetarum ab iis coeptam impleatis. Haec Christi vox non est imperantis, sed permittentis et praedicentis. q. d. Non impero, sed permitto certoque praedico, quod vos, o Scribae et Judaei, me meosque occidendo implebitis mensuram scelerum propheticidiorum, quae commiserunt patres vestri; quare mensura hac impleta, Deus omnia tam patrum, quam vestra scelera, semel et simul castigabit per extremum excidium quod per Titum et Vespasianum Hierosolymae et Judaeae infliget. Ita S. Chrysostomus: «Occulte, ait, insinuat malitiae similitudinem.»
Ex hoc versu, et ex vers. 35 et 36, Theologi docent Deum regnis, rebus publicis, civitatibus et privatis hominibus, certam statuisse et decrevisse peccatorum mensuram, antequam ea plene et perfecte puniat; sed mox, ubi illa completa fuerit, tunc omnia simul plenissime punire. Sic hic Christus expectavit caedem suam suorumque Apostolorum, antequam everteret Jerusalem. Sic, Genes. XV, 16, Deus ait Abrahae: «Necdum completae sunt iniquitates Amorrhaeorum,» sed post 400 annos complebuntur, tumque per Mosen et Josue illos delebo, ac in eorum regionem Hebraeos introducam: «Omnis enim gens vel civitas, ait Auctor Imperfecti, non cum peccaverint, statim punit eas Deus, sed expectat per multas generationes, et modo mandat, modo minatur, interdum ex parte castigat, ut quanto diutius eos expectaverit, tanto et Dei judicium justius sit, et illorum dignior poena. Quando autem placuerit Deo perdere civitatem illam aut gentem, videtur omnium generationum praecedentium peccata reddere illis: quoniam quae illae omnes generationes merebantur, haec sola passa est.»
Sic Deus jussit Sauli delere posteros Amalec, ob scelera parentum et hostilitatem perpetuam contra Judaeos, I Reg. XV, 16. Causa est, quod filii et posteri aestimatione civili censeantur esse unum quid cum suis parentibus; hinc merita vel demerita parentum in filios redundant, cum scilicet filii parentum scelera et mores imitantur: tunc enim impleta scelerum mensura a Deo praefinita, ipsi luunt tam sua, quam patrum suorum peccata. Ita interpretes, ac nominatim Abulensis, Quaest. CCLIII et CCLIX.
Ubi tamen adverte tunc filios non puniri gravius quam propria eorum peccata mercantur; sed quia ipsi parentum suorum impiorum peccata imitantur, itaque cumulum peccatorum a Deo definitum et designatum implent, hinc fit ut Dei ira in eos deseviat, quae alioquin in eos tam graviter non saeviisset, nisi parentum peccata ad hunc cumulum conficiendum et integrandum praecessissent. Atque hoc sensu, et hac de causa tunc dicuntur filii luere peccata parentum, quia Deus ad utrosque, et ad utrorumque demerita in puniendo respicit, juxta illud Deut. V, 9: «Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios, in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me.» Vide ibi dicta.
Versus 33: Serpentes, Genimina Viperarum, Quomodo Fugietis a Judicio Gehennae?
33. Serpentes, genimina viperarum (proles geniti a viperis), quomodo fugietis a judicio gehennae? — Quo in die judicii ego vos quasi christicidas et deicidas judicabo et condemnabo ad gehennam. Scribas vocat «serpentes» et «viperas,» ob serpentinam et vipeream eorum indolem, astutiam, malitiam nocendi; et se suosque Apostolos occidendi studium. Nam «sicut de viperis nascuntur viperae, sic de homicidis patribus vos nati estis homicidae,» ait S. Hieronymus. Vide dicta cap. III, 7.
Versus 34: Ideo Ecce Ego Mitto ad Vos Prophetas, et Sapientes, et Scribas
34. Ideo ecce ego mitto ad vos Prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem. — Nota τὸ «ideo,» quod ex versu praecedenti, quasi effectus ex causa elicitur, q. d. Quia vos quasi serpentes et viperae me Messiam vestrum occidetis, ob quod scelus excidemini et ad gehennam condemnabimini, ego misertus vestri, ut hoc excidium et condemnationem a vobis avertam, post mortem meam mittam ad vos meos discipulos et Apostolos, ut vos ad poenitentiam et fidem in me excitent, sed praevideo quod et hos occidetis, ac hac ratione implebitis mensuram patrum vestrorum, ut ego praedixi vers. 32; quo facto Deus vos exscindet per Titum, et condemnabit ad gehennam, uti jam comminatus sum, et futurum praedixi. Patet ex sequentibus.
Ego mitto. — Lucas, cap. XI, 49, ait: «Sapientia Dei dixit: Mittam ad illos.» «Sapientia Dei,» scilicet ego ipse Christus, qui sum Dei sapientia, utpote Verbum Patris.
Prophetas, et sapientes, et scribas. — Lucas: «Prophetas et Apostolos.» Ita vocat Christus suos discipulos. «Notat, ait S. Hieronymus, varia dona discipulorum Christi: Prophetae, qui ventura praedicunt; sapientes, qui norunt quando debent proferre sermonem; scribae, in lege docti.» Et Hilarius: «Apostoli, ait, revelatione futurorum Prophetae, Christi agnitione sapientes, legis intelligentia scribae.»
Et ex illis occidetis, — uti S. Stephanum lapidando, Jacobum Majorem gladio truncando, Actor. XII; Jacobum vero Minorem ex pinna templi praecipitando, teste Eusebio, lib. II, cap. XXIII.
Et crucifigetis, — uti S. Simeonem, Hierosolymorum episcopum, successorem S. Jacobi, teste Eusebio, lib. II Histor., cap. XXXII.
Et ex eis flagellabitis, — uti Petrum et Apostolos, Act. IV et V.
Et persequemini de civitate in civitatem, — uti Saulum et Barnabam, Act. cap. XIII et XIV.
Tropologice: Origenes, hom. 23 in Num.: «Et ego, inquit, hodie si Prophetae non audiam verba, si monita ejus spernam, lapido Prophetam, et quantum in me est, occido, cujus tanquam mortui verba non audio.»
Versus 35: Ut Veniat Super Vos Omnis Sanguis Justus, a Sanguine Abel Usque ad Sanguinem Zachariae
35. Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. — q. d. Ita per vestram malitiam et obstinationem fiet, ut in vestrum caput redundet poena et vindicta.
Omnis sanguis justus, — id est justorum, ut vertit Syrus, qui scilicet caeteros homines ad juste sancteque vivendum, tam verbis quam exemplis cohortati sunt. Unde Lucas habet «sanguis Prophetarum;» Propheta enim saepe in Scriptura idem est quod vir justus et sanctus, praesertim qui alios quoque justos et sanctos efficere satagit, uti faciebant Prophetae. Causam dat S. Augustinus, tract. I in Psalm. CXVIII: «Nam malorum imitatio facit, ut non solum sua, sed etiam eorum quos imitati sunt, merita sortiantur.» Porro S. Chrysostomus: «Sicut, inquit, illa quae meruerunt singulae generationes praecedentes, illis donata sunt, qui receperunt Christum; ita quae pati meruerunt praecedentes iniqui, super novissimos Judaeos venerunt.»
Qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae. — Quia licet Cain, qui fratrem Abel occidit, non fuerit Judaeus gente et genere, fuit tamen Judaeus malitia et malae vitae exemplo: occidendo enim justum Abel, dedit exemplum Judaeis ad hoc sequendum propensissimis, ut simili modo occiderent justos Prophetas. Sic ergo Cain fratricida, non naturalis, sed moralis et symbolicus fuit pater Judaeorum, suos fratres, scilicet Christum et Prophetas occidentium. Simili analogia diabolus dicitur pater omnium superborum et impiorum.
Quia ergo Judaei Caini fratricidium, etiam postquam divinam in eum ultionem e Scriptura cognovissent, aliorumque qui justos et Prophetas occiderunt, propheticidia plenissime et perfectissime imitati sunt, imo ea superarunt et longe transcenderunt, occidendo Christum Dei Filium ejusque Apostolos; nec tantum superarunt, sed et omnimode ea consummarunt et impleverunt. Hinc quasi filii eorum spirituales et mystici, dicuntur luituri ipsorum quasi parentum mysticarum scelera, eo modo quo dixi vers. 32, licet non tam propria, quam filii naturales dicuntur luituri carnalium parentum peccata.
Adde quod, licet Cain non fuerit pater, fuit tamen patruus Judaeorum: fuit enim frater Seth, ex quo prognatus est Abraham et Judaei. Imo Cain vere fuit avus Judaeorum per filias. Nam posteri Seth duxerunt filias Cain, Genes. VI, 2, ex quibus prognati sunt Judaei, ait Abulensis, Quaest. CCLX. Est hoc probabile, at non certum. Scriptura enim ait duntaxat ex iis prognatos esse gigantes, qui causa fuere diluvii, quo periere; non negat tamen alios quoque ex eis fuisse prognatos. Judaei ergo quia non sanctitatem Seth, sed parricidium Caini, qui fratrem suum justum Abel suam impietatem redarguentem, ut dixi Genes. IV, occidit, imitati sunt; hinc non Seth, sed Caini vocantur filii. Unde Cain fuisse typum Judaeorum, Abel vero Christianorum, docet Tertullianus, lib. Contra Judaeos, cap. V, et fuse S. Augustinus, lib. XII, Contra Faustum, cap. IX.
Denique fuere qui fratricidium Caini laudarunt, indeque dicti sunt Caiani, de quibus S. Augustinus, lib. De Haeresibus, cap. XVIII: «Caiani, ait, propterea sic appellati, quoniam Cain honorant, dicentes eum fortissimae esse virtutis: simul et Judam traditorem divinum aliquid putant esse, et scelus ejus beneficium deputant, asserentes eum praescisse quantum esset generi humano Christi passio profutura, et occidendum Judaeis propterea tradidisse: illos etiam qui schisma facientes in primo populo Dei terra dehiscente perierunt, Core, Dathan et Abiron, et Sodomitas colere perhibentur.»
Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. — Quaeres, quis hic Zacharias? Triplex est hic sententia. Prima est S. Chrysostomi, hom. De S. Joanne Baptista, Vatabli, Ariae Montani, Gasparis Sanchez, et Francisci Riberae, Praefat. in Zachariam, qui censent Zachariam hunc esse illum, qui inter duodecim Prophetas est penultimus; hic enim fuit filius Barachiae; sed quod occisus sit inter templum et altare, nusquam legimus.
Secunda et verior certiorque est, Zachariam hunc fuisse filium Joiadae pontificis, qui a Joas, rege ingrato, occisus est immani sacrilegio in loco sanctissimo, scilicet in atrio sacerdotum, quod erat inter templum, sive Sanctum, et altare holocaustorum: hoc enim altare erat in atrio sacerdotum, II Paral. XXIV, 21. Ita Abulensis, Quaest. CCXV; S. Hieronymus, Beda et passim alii cum Jansenio et Maldonato; Tertullianus, in Scorpiaco, cap. VIII, quem audi: «Zacharias inter altare et aedem trucidatur, perennes cruoris sui maculas silicibus assignans.» Licet enim alii Prophetae post hunc Zachariam a Judaeis occisi sint, tamen hic ultimus est cujus S. Scriptura meminit, sive cujus caedem commemorat. Adde: solius Abelis et Zachariae hujus sanguinis ultionem exprimit S. Scriptura: Abelis, Gen. IV, 10: «Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra;» Zachariae, II Paral. XXIV, 22: «Qui (Zacharias) cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat.» «Abelis meminit, ait Chrysostomus, ut ostendat illos ex invidia Christum et Apostolos occisuros, sicut ex invidia Cain occidit Abelem; Zachariae vero, quia Sanctus in loco sancto interfectus est.»
Dices: Zacharias hic fuit filius Joiadae, non Barachiae. Respondet S. Hieronymus Joiadam alio nomine dictum fuisse Barachiam, forte quod Barachias Hebr. significat benedictum Domini; talem autem fuisse Joiadam virum sanctissimum liquet. Unde S. Hieronymus addit: «In Evangelio quo utuntur Nazareni, pro filio Barachiae, filius Joiadae reperimus scriptum.»
Tertia est, Zachariam hunc esse patrem Joannis Baptistae, quem tradunt occisum esse a Judaeis, eo quod Christi praedicarit adventum, dicens in suo Cantico: «Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus;» quodque Joannem filium suum ab Herode infanticida quaesitum ad necem, ob mirabilia quae in ejus nativitate acciderant, neci subduxerit et absconderit. Hic enim Zacharias fuit ultimus Prophetarum: nam Joannes ejus filius magis fuit index praesentis Christi, quam Propheta futuri. Rursum hunc Zachariam, fuisse filium Barachiae testatur S. Hippolytus Martyr, citatus a Nicephoro, lib. II Histor., cap. III.
Rejicit hanc sententiam S. Hieronymus velut apocrypham; sed tamen eamdem tradunt asseruntque S. Cyrillus contra Anthropomorphitas, Petrus Alexandrinus, in Regul. Eccles., can. 3; S. Epiphanius, lib. De Vita et obitu Prophet.; Baronius, in Apparatu Annal.; S. Thomas, in Catena; Dionysius Carthusiensis et Franciscus Lucas hic, ac Christophorus a Castro, Praefat. in Zachariam. Addunt Origenes, Theophylactus, Euthymius hic, et S. Basilius, hom. De humana Christi generatione, Zachariam hunc a Judaeis occisum esse, eo quod Virginem post partum Christi, quasi virginem inter virgines in templo collocasset. Quod si verum est, Zacharias fuit victima virginitatis, quia pro virginitate B. Mariae martyr occubuit. Hoc tamen difficile est creditu ob rationes quas adducit Baronius et Abulensis hic, Quaest. CCLV.
Versus 36: Amen Dico Vobis, Venient Haec Omnia Super Generationem Istam
36. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. — q. d. Horum scelerum vindicta corripiet Judaeos hujus aetatis, qui post paucos dies me occident meosque Apostolos persequentur; ideoque post paucos annos a Tito et Romanis excidentur.
Versus 37: Jerusalem, Jerusalem, Quae Occidis Prophetas
37. Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti! — Ingeminat «Jerusalem» ad vehemens pathos compassionis, doloris et deplorationis. Duplicatio miserentis est et valde diligentis, q. d. O Jerusalem, civitas Dei, prae omnibus urbibus ab eo electa et dilecta, quam ipse tot gratiis et beneficiis ornavit, lege, templo, doctrina, sacerdotio, regno, Prophetis, miraculis dotavit, tu his omnibus ingrata semper extitisti, Prophetas ejus occidisti, et mox me Dei Filium meosque Apostolos occides. Quocirca facta est civitas scelerata, perdita, exitio et incendio Romanorum a Deo destinata. Per civitatem, cives, sive coetum civium, ac praesertim magistratuum et sacerdotum (hi enim Prophetas et Christum occiderunt) intelligit: non enim saxa, sed homines plangit, patris affectu, ait S. Hieronymus.
Quae occidis Prophetas. — Quae scilicet eos vis occidere, ait Chrysostomus, quae hoc titulo, aeque ac scelere caeteras urbes et gentes antecellis, imo gloriaris, quod Prophetas a Deo missos ad castigandum tuos mores et vitia, occidas. Unde Christus, Luc. XIII, 33, ait: «Non capit Propheta perire extra Jerusalem,» q. d. Proprium Hierosolymae opus est occidere Prophetas.
Quoties volui, et olim per Prophetas, et nunc per me et Apostolos, «congregare» in sinum meum, et ad unum Deum unamque ejus fidem et cultum reducere, «filios tuos,» id est cives tuos in varios errores dispersos et in gehennae pericula sese praecipitantes: «Nihil enim ita dispergit ut peccatum, et nihil ita ad Deum aggregat sicut virtus,» ait Theophylactus. «Quemadmodum gallina congregat pullos suos,» in diversa vagantes, «sub alis» ut eos foveat, calefaciat et a milvis defendat.
Comparat Christus se suumque amorem, providentiam et sollicitudinem salvandi Judaeos gallinae pullos sub alis foventi: Primo, quia gallinae prae ceteris avibus ferventi amore diligunt pullos suos, et eximiam circa eos habent providentiam et protectionem, ait Chrysostomus: hinc assidue gallina gemit et clocitat, ut etiamsi pullos non videas, matrem tamen ex voce et singultu agnoscas; cum passeres, hirundines, ciconias caeterasque aves non agnoscas esse matres, nisi dum pullis in nido incubant. Sic Christus summo amore dilexit nos, «factus ipsemet tandem quasi terrena et domestica avis,» ait S. Hilarius, assidue per omnem vitam pro nobis sollicitus, docens, dolens et gemens, ut nos salvaret.
Secundo, nec passeres, nec turdi, nec anates, nec aliae aves sic infirmantur cum pullis suis, sicut gallina, in qua «raucescit vox, ait S. Augustinus in Psal. LVIII, hispidum fit totum corpus, demittuntur alae, laxantur plumae, et vides circa pullos nescio quid aegrotum, et ea est materna charitas, quae invenitur infirmitas,» etc. Sic Christus ergo congregavit omnes gentes, tanquam gallina pullos suos, qui infirmatus est propter nos, accipiens carnem a nobis, id est a genere humano, crucifixus, contemptus, alapis caesus, flagellatus, ligno suspensus, lancea vulneratus. Ergo hoc maternae infirmitatis est, non amissae majestatis, ut ex eo quod nobiscum communicavit infirmitatem, solveret nostram iniquitatem.»
Tertio, idem S. Augustinus, in Psal. XC, ad illa: «Et sub alis ejus sperabis;» et ex S. Augustino fusius Aldrovandus, in Gallina: «Si gallina, ait, protegit pullos suos sub alis, quanto magis tu sub alis Dei tutus eris, et adversus diabolum et angelos ejus, quae aereae potestates, tanquam accipitres circumvolitant, ut infirmum pullum auferant! etc. Erit enim nobis tanquam gallina protegens pullos suos; non est enim injuriosum nomen gallinae. Nulla sic avis infirmatur cum pullis suis, quomodo gallina. Attendat charitas vestra: hirundines, passeres et ciconias videmus extra nidos suos, nec cognoscimus utrum fetus habeant: at gallinam cognoscimus in infirmitate vocis et in relaxatione plumarum, tota mutatur a fetu pullorum; quia illi infirmi sunt, infirmam sese facit. Quia ergo et nos infirmi eramus, infirmam se fecit sapientia Dei, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ut sub alis ejus speremus.»
Quarto, gallina voce fracta, quassa, lassa et languida, per omnia accommodat se parvulis suis. Sic et Christus. «Ovum ergo nostrum, id est spem nostram sub alis illius gallinae ponamus,» ait S. Augustinus, serm. 29 De Verbis Domini secundum Lucam, «Vere enim languores nostros ipse tulit, et peccata nostra ipse portavit,» Isaiae LIII.
Quinto, Graece hic est ὄρνις, quae vox, et avem in genere, et gallinam in specie significat: aptius tamen Noster vertit gallinam quam avem. Nam, ut ait S. Augustinus, «Mirus est amor omnibus fere avibus ad confovendos et protegendos pullos, sed praecipue gallinis, quae pullos colligunt sub alas, id est summo cum desiderio et sollicitudine eos fovent.»
Sexto, gallina cum ramo rutae sub alis, hieroglyphicum est securitatis, ait Pierius, et ex eo Aldrovandus; siquidem Afranius, in iis quae de re agraria Constantinus Caesar colligi mandavit, ait gallinas a fele tutas fore, si rutae sylvestris ramusculus sub ejus alam applicetur. Quin Democritus etiam tradit eo praesidio munitas, neque a vulpibus, neque ab infesto quopiam alio animali contingi. Hanc securitatem imo longe majorem suis praestat Christus.
Septimo, gallina symbolum est foecunditatis. Ipsa enim saepe quotidie ovum parit, et aliquando gemina singulis diebus, atque ex uno ovo subinde duos pullos excludit. Quid foecundius Christo? Rursum gallus et gallina sunt symbolum vigilantiae et custodiae. Quid vigilantius Christo? Haec Aldrovandus in Gallina.
Tropologice: gallina est Ecclesia ejusque sacerdotes; nam, ut ait Auctor Imperfecti, «Sicut gallina habens pullos, vocando illos non cessat, ut assidua voce vagositatem corrigat pullorum: sic et sacerdotes in doctrina cessare non debent, ut studio et assiduitate doctrinarum suarum, negligentiam populi errantis emendent. Et quemadmodum gallina habens pullos non solum suos calefacit, sed etiam cujusque volatilis filios exclusos a se diligit quasi filios suos; ita et Ecclesia, non solum Christianos suos studet vocare, sed sive Gentiles, sive Judaei, si suppositi illi fuerint, omnes fidei suae calore vivificat, et in baptismo regenerat, et in sermone nutrit, et materna diligit charitate.»
Octavo, extat emblema gallinae, cum lemmate: «Nil Christo triste recepto,» estque hoc: Bruma fremat licet atrox, pennas gallina reliquit, / Frigus ut a natis pelleret, atque obiit. / Hinc, Medea ferox, hinc, Progne, discite: nempe haec / Bis vitam pullis praebuit, ac moritur.
Nono, gallinam ejusque ova esse medica, ac valere ad sistenda menstrua, ad foetum mortuum ex utero educendum, ad ignem sacrum, ad scabiem, ad fistulas, ad dolores oculorum, ad podagram, ad ambusta aliosque morbos docet idem Aldrovandus. Sic medicus animarum et infirmitatum omnium efficacissimus est Christus.
Decimo, gallina, cum de se agitur, sibique soli a milvo, fele vel cane metuit, fugit; si vero pullis metuat, illos sub alas colligens, vindicare ab injuria omni ope nititur, et supra quam vires patiuntur, saepe alis, rostro, pedibus totoque corpore dimicat. Ita Oppianus, lib. III De Venat. Sic Christus pro nobis contra diabolum et peccatum usque ad mortem, et mortem crucis, certavit.
Et noluisti, — quia Prophetas et me internecino odio ad mortem persequeris, nec permittis cives tuos ad me et Deum suum converti. Maxime enim Scribas et magistratus alloquitur, uti dixi.
Versus 38: Ecce Relinquetur Vobis Domus Vestra Deserta
38. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. — «Domus,» id est templum, ait S. Hieronymus et Theophylactus, aut potius urbs Jerusalem, et tota regio, puta Judaea, in poenam tantae ingratitudinis et tot scelerum exscindetur et desolabitur a Deo per Titum et Romanos, ut ipsa fiat «deserta,» et ut talis relinquatur desereturque, tum a suis incolis et civibus, tum a Deo, tum a me meoque patrocinio, ait S. Chrysostomus: nam hoc ultimum innuit particula rationalis «enim,» quae sequitur vers. seq. Alludit ad illud, Jerem. XII, 7: «Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam.» Jerusalem enim derelicta a Deo, facta est synagoga Satanae, ideoque praeda aquilae Romanae, puta Titi et Vespasiani, qui Judaeos partim occiderant, partim captivos abduxerunt, partim per totum orbem disperserunt.
Versus 39: Non Me Videbitis Amodo, Donec Dicatis: Benedictus Qui Venit in Nomine Domini
39. Dico enim (Lucas: «dico autem;» in Scriptura enim saepe enim et autem inter se commutantur) vobis: non me videbitis amodo (ex hoc tempore) donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. — Τὸ «enim» probat id quod dixit, q. d. Dixi quod «relinquetur domus vestra deserta» a me, et consequenter a Deo Patre meo, quia in poenam vestrae incredulitatis, qua me docentem et miracula patrantem agnoscere noluistis quasi Messiam, ego me a vobis subducam in coelum, ut me amplius non sitis visuri in terra usque ad diem judicii, quo ego vestram incredulitatem condemnabo.
Nonnulli hunc versum accipiunt de solemni Christi ingressu in Jerusalem, cum in die Palmarum Judaei ei acclamarunt: «Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini.» Verum id dici nequit: jam enim ingressus ille praeterierat, ut patet cap. XXI, 1 et seq. Haec enim dicta sunt a Christo post Dominicam Palmarum, tribus diebus ante suam mortem et crucem, scilicet die Martis post Dominicam Palmarum, uti dixi in Chronotaxi. Ita passim Patres et interpretes.
Dico ergo, primo, loqui Christum de fine mundi et die judicii, q. d., inquit S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. LXXV: Vos, o Scribae, qui assidue mihi contradicitis et calumniamini me non esse Messiam et Dei Filium, sed in Beelzebub ejicere daemonia, «non me videbitis amodo,» id est post breve hoc tempus paucosque dies, quibus in hac carne usque ad mortem meam vobiscum versabor (quia ingrati et indigni estis mea doctrina, gratia, salute), usque ad diem judicii, quando vel inviti cogemini me Messiam Dei Filium judicemque vestrum omniumque hominum agnoscere, ac «Hosanna,» quod jam in pueris et turbis subsannastis, cap. XXI, vers. 16, si non ore, certe animo et mente inviti dicetis: tunc enim videbitis me fuisse et esse benedictum illum, qui venit in nomine Domini, scilicet qui fuit missus a Deo Patre, ad redimendum et salvandum omnes homines; tumque me ut talem colere, revereri et adorare debebitis. Tunc enim, ait Glossa, confitebuntur Dei Filium, quem nunc crucifixerunt.
Potest, secundo, hic locus accipi de Judaeis, qui in fine mundi per Eliam ad Christum convertentur, ideoque Christum paulo post ad judicium venturum agnoscent ut Messiam, a Domino benedictum, q. d. Vos, o Judaei, non vultis me agnoscere ut Messiam atque ut pseudomessiam persequimini usque ad necem et cruorem; at filii et posteri vestri me ut talem in fine mundi agnoscent et colent, ideoque illos mea gratia ac gloria donabo, vos vero ad gehennam condemnabo, quae insignis erit mea laus, decus et gloria, vestrum vero dedecus, probrum et exitium sempiternum. Hoc enim stimulo pungit dura et incredula Judaeorum corda.
Praedictum id fuit ab Osee, cap. III, 4 et seq., quo hic alludit Christus, ait enim: «Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine teraphim; et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum, et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus in novissimo dierum.» Vide ibi dicta.