Cornelius a Lapide

Matthaeus XXV


Index


Synopsis Capitis

Pergit Christus fideles monere et stimulare ad assiduam vigilantiam et bonorum operum studium, ut semper sint parati ad incertum ejus adventum diemque judicii, ut patet ex vers. 13, et ex cap. praeced., vers. 42. Quocirca primo, inducit parabolam decem virginum, quinque fatuarum et quinque prudentium, quarum illae carentes oleo exclusae sunt a nuptiis sponsi, hae vero admissae, quia oleum habebant in lampadibus. Secundo, vers. 14, inducit parabolam talentorum, quae herus famulis suis distribuens ad negotiationem et lucrum, rediens deinde ab eis exegit, ac negotiosos praemiis, pigros et otiosos suppliciis affecit. Denique, vers. 31, rem ipsam aperit, totamque judicii extremi ideam, ac sententiam tam in impios, quam in pios ferendam, oculis subjicit.

Ultimo haec fuere Christi monita, ideoque praegnantia et efficacia: nam post biduum captus et occisus est, ut patet cap. XXVI, vers. 2. Dixit ergo haec Christus feria tertia, sive die martis, cum sequenti feria quinta Eucharistiam instituit, et feria sexta crucifixus est. Vide Chronotaxin.


Textus Vulgatae: Matthaeus 25:1-46

1. Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. 2. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes; 3. sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum; 4. prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. 5. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 6. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. 7. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. 8. Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. 9. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. 10. Dum autem irent emere, venit sponsus; et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. 11. Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. 12. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. 13. Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. 14. Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. 15. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. 16. Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. 17. Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. 18. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. 19. Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. 20. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. 21. Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. 22. Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. 23. Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. 24. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti; 25. et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. 26. Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: 27. oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. 28. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. 29. Omni enim habenti dabitur et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. 30. Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium. 31. Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae; 32. et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis; 33. et statuet oves quidem a dextris suis, hoedos autem a sinistris. 34. Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: 35. esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; 36. nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me. 37. Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te; sitientem, et dedimus tibi potum? 38. quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te? 39. aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? 40. Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. 41. Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. 42. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; 43. hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non cooperuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me. 44. Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? 45. Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. 46. Et ibunt hi in supplicium aeternum: justi autem in vitam aeternam.


Versus 1: Tunc Simile Erit Regnum Caelorum Decem Virginibus

To «sponsae» non habent Graeca, nec S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius; legendum tamen est cum Romanis, Syro, Origene, Hilario et S. Augustino, epist. 120.

«Tunc.» — Cum scilicet inopinate redibo ad judicium, ut omnes pro meritis dijudicem, praemiem vel puniam.

«Regnum caelorum.» — Id est Ecclesia militans, quae tunc futura est triumphans; q. d. Tunc similiter agetur cum fidelibus Ecclesiae, perinde ac si decem virgines pararent se ad festum nuptiale, etc. Licet enim reprobi, utpote jam damnati in gehenna, non amplius sint membra Ecclesiae, tamen quia in hac vita fuerunt ejus membra, ideo ut talia hic inducuntur ut judicentur, sed ita ut per sententiam judicis ab Ecclesia excludantur et in tartarum relegentur. Infidelium hic non fit mentio: «Quia qui non credit, jam judicatus est,» Joan. iii, 18.

Nota: olim uti et nunc sponso honoris causa addebantur comites juvenes egregii et ornati, sponsae vero virgines eaeque saepe decem numero. Porro, nuptias celebrabant noctu: quocirca sponsus vespere adibat domum sponsae, ubi honorifice et laute a parentibus sponsae exceptus, inde sponsam in aedes suas, aut, si illae angustae forent, in amplam convivii nuptialis domum deducebat, ibique nuptias celebrabat et consummabat; juvenes autem et virgines utrique adventanti honoris causa obviam prodibant, proferentes taedas pronubas, praesertim ex spina alba, easque quinque, teste Plutarcho in Problem. Vide Alexandrum ab Alexandro, lib. II Genial., cap. v, et ibi Tiraquellum ac Salmeronem hic, tomo VII, cap. xxxviii. Judaei autem non videntur olim habuisse usum cerae ad lumina, cerearumque taedarum, sed olei. Unde in Scriptura crebro est mentio lampadarum et lucernarum, nulla candelarum, imo in candelabro templi erant lucernae cum oleo, non candelae ex cera vel sebo.

Jam ut parabolam particulatim applicem et explicem, sponsus est Christus, sponsa est Ecclesia, cujus in hac vita aguntur sponsalia, sed in futura resurrectionis gloria erunt aeternae nuptiae. Virgines sunt omnes fideles, sive Christiani, quia fide sinceri et integri, juxta illud Pauli: «Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo,» II Cor. xi, 2, ubi plura hac de re dixi.

Porro S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, S. Augustinus et S. Gregorius, per virgines accipiunt solas et omnes quae vere et proprie virgines sunt; sed hoc arctius est prae scopo et mente Christi, qui per virgines intelligit omnes fideles, ut dixi. Recte tamen Ecclesia in Officio divino haec adaptat virginibus, quia illae hic grammatice nominantur, et ad litteram prae caeteris significantur. Ita Jansenius, Maldonatus et alii. Hinc B. Anatolia, desponsata Aureliano, vidit angelum sibi inclamantem: «O virginitas, quae morte non vinceris. O virginitas, quae non in operibus tenebrarum, sed semper in lumine versaris, etc. Virginitas purpura regalis est, quam qui induit, reliquis fit eminentior. Virginitas gemma est pretiosa. Virginitas thesaurus est regis immensus. Huic fures insidias tendunt. Hanc tu evigilans custodi sollicite; quantumque te plus habere cognoscis, instantius custodi, ne perdas.» Quibus verbis ipsa incitata generosum pro virginitate obiit agonem. Ita Ado in Martyrol., ad diem 29 decembris.

Decem numerantur, quia denarius multitudinis et universitatis est symbolum, ac familiaris est S. Scripturae ob decalogum legis divinae, ut patet Gen., cap. xxxi, vers. 7; Levit., cap. xxvi, vers. 26; Num., cap. xxii, vers. 14. Ita Origenes, S. Hieronymus et alii.

Arithmetica et symbolica ratio liquet ex Platone, lib. V De Legibus, ubi docet solere quinque amicos et quinque amicas convocari ad convivium nuptiale, eo quod quinarius sit numerus compositus ex primo pari, puta ex binario, et ex primo impari, puta ternario (nam duo et tria faciunt quinque), ideoque apposite significat conjunctionem maris et feminae, quae fit in nuptiis sponsi et sponsae.

Quae accipientes (Graece λαβοῦσαι, id est cum accepissent) lampades suas — nuptiales, «accensas, inquit Origenes, sed ad tantum iter obviam eunti sponso oleum non acceperunt, ut eas perpetim accensas conservarent.» «Nam quae lampades suas queruntur extingui, ostendunt eas ex parte lucere,» ait S. Hieronymus.

Porro, in Scriptura lappidim (לפידים), id est lampades, vocantur faces et taedae. Hae enim in nuptiis noctu praeferuntur sponso et sponsae, quia hae resistunt aeri et ventis, cum lampades, id est lucernae, statim iis extinguantur. Hic tamen fuere lampades proprie dictae, quia olei fit mentio. Unde Virgilius, Ecloga IV: «Mopse, novas incide faces, tibi ducitur uxor.» Idem, lib. IV Aeneid.: «Si non pertaesum thalami taedaeque fuisset.» Martialis, lib. XII: «Praeluxere faces, velarunt flammea vultus.» Catullus, in Epithalamio Manlii et Juliae, ubi ait: «Pelle humum pedibus, manu spineam quate taedam. Tollite, o pueri, faces.» Plinius, lib. XVI, cap. xviii, sic ait: «In eosdem ritus comitatur et spina, nuptiarum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores qui rapuerunt Sabinas, ut auctor est Massurius: nunc facibus carpinus et corylus familiarissimae.» Plura vide, si libet, apud Alexandrum ab Alexandro, Tiraquellum, Ciacconum, ac fuse docteque apud Brissonium, lib. De Ritu nuptiarum.


Versus 2: Quinque Autem ex Eis Erant Fatuae, et Quinque Prudentes

«Fatuae,» quia imprudenter et stulte egerunt: nam cum obviam irent sponso cum accensis lampadibus, neglexerunt oleum necessarium ad fovendum lumen lampadarum; unde lampades earum extinctae fuere, et ipsae confusae sine lumine in tenebris occurrerunt sponso: prudentes vero acceperunt oleum; unde accensas semper tenuere lampades, cum eisque sponso obviavere: prudenter ergo se gesserunt. Hinc sequitur:


Versus 3: Sed Quinque Fatuae, Acceptis Lampadibus, Non Sumpserunt Oleum Secum

Primo, S. Hieronymus et Hilarius per «virgines» accipiunt omnes homines; per «fatuas,» Judaeos et haereticos; per «prudentes,» Christianos.

Secundo, ex adverso S. Chrysostomus et alii jam citati solas proprie dictas virgines accipiunt: ex quibus prudentes sunt, quae cum virginitate habent oleum charitatis, exercendo opera misericordiae; fatuae, quae hoc oleo carent.

Tertio, Lyranus: «Virgines prudentes, inquit, sunt contemplativi et religiosi, qui habent oleum charitatis et rectae intentionis, qua uni Deo placere student; fatuae vero sunt qui oleo hoc carent, ac vanam hominum laudem et gloriam aucupantur.»

Quarto et genuine, «virgines» sunt quilibet fideles; «prudentes,» illi qui habent fidem cum operibus misericordiae, charitatis aliarumque virtutum; «fatuae,» qui solum fidem habent sine bonis operibus. Ita Origenes, S. Hilarius, Auctor Imperfecti. Unde harum lampades extinguuntur, imo ut Syrus vertit, extinctae sunt, juxta illud Jacobi, cap. II: «Fides sine operibus mortua est.» Lampas ergo est mens fidelis, sive ipsa fides, ut volunt S. Hieronymus, Hilarius, Origenes; oleum sunt bona opera, sine quibus fides est mortua et quasi extincta, cum iis vero viva et accensa; lux sive ardor lucernarum est charitas, haec enim alitur studio bonorum operum, sicut flamma lampadarum alitur oleo; vas est conscientia vel anima fidelis: atque hac de causa moribundis candelam ardentem in manus damus, significantes vel optantes ut habeant fidem cum operibus, ut quasi sponsae cum lampade accensa Christo Domino, quasi sponso, decenter digneque occurrant.

Symbolice et physice, nuper Philosophus quidam Genuae scripsit librum de hac Christi parabola, in quo illam sic explicat: «Beatitudo, ait, consistit in hoc, quod sponsus copuletur sponsae, id est intellectus agens patienti, post intellectionem omnium rerum materialium, admissis quinque prudentibus virginibus, id est quinque sensibus internis habentibus lampades, id est sensoria organa in cerebro, et oleum, id est objecta rerum sensibilium, exclusis quinque fatuis, id est quinque sensibus externis non illustratis, propter objectarum rerum absentiam.»

Verum haec sunt acumina philosophica, quae longe absunt a mente Christi, ac ex Gnosticorum somniis manarunt, teste Tertulliano, lib. De Anima, cap. xxviii, ubi sic ait: «Hinc enim arripiunt (Gnostici ex ideis Platonis) differentiam corporalium sensuum et intellectualium virium, quam etiam parabolae decem virginum attemperant, ut quinque stultae sensus corporales figuraverint, stultos videlicet, quia deceptui faciles; sapientes autem intellectualium virium notam expresserint, sapientium scilicet, quia contingentium veritatem illam arcanam et supernam, et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum sacramenta: hoc enim sunt et αἰῶνες, et genealogiae illorum.»


Versus 5: Moram Autem Faciente Sponso, Dormitaverunt Omnes et Dormierunt

Graece χρονίζοντος, id est moram faciente. Mora Christi sponsi est tempus paenitentiae et bonorum operum, quod singulis in hac vita concedit, ideoque differt mortem diemque judicii; dormitare est mori, dormire est mortuum esse; q. d. Dum differt Christus diem judicii, interim fideles sensim mori coeperunt, ac tandem omnes mortui sunt. Ita S. Hilarius: «Mora sponsi, ait, paenitentiae tempus est, exspectantium somnus, credentium quies est, et in paenitentiae tempore mors temporaria universorum.»


Versus 6: Media Autem Nocte Clamor Factus Est: Ecce Sponsus Venit

Arabicus: «dimidiata est nox, et vox clamavit,» data a comitibus qui sponsum praeibant, dum ipse, sponsam e domo patris producens, ad suam domum propinquabat.

Clamor hic significat tubam Archangeli suscitantis mortuos e sepulcris, de quo cap. praeced., vers. 31. Ita Origenes, S. Chrysostomus, Hieronymus et alii.

Huc alludens S. Laurentius Justinianus, primus Patriarcharum Venetorum, jam moriturus: «Hactenus, inquit, filii, per jocum res acta est, jam serio agitur. Prope est sponsus, eundum ei obviam.» Et sublatis in caelum oculis: «Venio, ait, ad te, bone Jesu, etc. Hunc diem semper ante oculos habui: tu scis, Domine.» Ac mox hilari mente et vultu purum Deo spiritum reddidit, obviam iturum Christo in caelum. Ita habet Bernardus Justinianus ejus cognatus, testis oculatus, in Vita ejus, cap. x et sequent., quae apud Surium extat tom. I.

Porro, ex eo quod clamor hic dicitur factus «media nocte,» S. Chrysostomus, S. Hieronymus et Euthymius probabiliter opinantur secundum Christi adventum ad judicium fore media nocte, ut homines inopinatos et dormientes obruat, ideoque, cap. praeced., monuisse nos ut jugiter vigilemus, adeoque S. Hieronymus asserit hanc esse traditionem Apostolicam, atque ea de causa in Paschate olim, populum ante mediam noctem ex Ecclesia dimittere non licuisse, quia Christus sicut olim tempore mediae noctis in Aegyptum ad caedem primogenitorum ac liberationem Hebraeorum venit, Exod. xi, 4, et Sapient. xviii, 14, ita pariter eadem ad judicium universale venturus crederetur.

Verum haec res incerta est; unde alii aeque vel magis probabiliter censent Christum mane venturum ad judicium; ipse enim est pater lucis, ac judicium palam in luce spectante toto mundo peraget, ne quis in tenebris fuco, illusioni, fugae, aut latibulo sit locus. Ita Franciscus Suarez, III part., tom. II, disput. L, sect. 10. Quod ergo ait «media nocte,» per catachresin idem est quod inopinate, inexspectate, hominibus non cogitantibus et quasi dormientibus, veniet Christus judex. Ita Origenes, S. Hieronymus et Chrysostomus. Rursum nocte vel sub auroram insonabit tuba Archangeli, fietque resurrectio, ac mox Christus ipso mane descendet ad judicium.


Versus 7: Tunc Surrexerunt Omnes Virgines Illae, et Ornaverunt Lampades Suas

q. d. Ad clamorem et tubam Archangeli, omnes fideles resurgent et solliciti erunt qua mente et conscientia pergant ad judicem Christum, scilicet, ut ait Auctor Imperfecti: «Aspicient et discutient fidem suam, considerabunt opera sua, interrogabunt conscientias suas;» quia, ut dicit S. Augustinus, serm. 23 De Verbis Domini: «Nihil aliud est, coeperunt aptare lampades suas, quam parare Deo operum suorum reddere rationem.» S. Hilarius vero, cap. xxvii in Matth.: «Lampadum assumptio, ait, animarum est reditus in corpora, earumque lux, conscientia boni operis elucens, quasi vasculis corporum continetur.»

Hoc lucernarum per visionem symbolo martyrii omen a Deo accepere S. Montanus ejusque zelosa socii martyres, discipuli S. Cypriani, ut habent eorum acta apud Surium ad diem 24 februarii: quidam enim ex eis, cui nomen Reno, «in somno vidit produci singulos, quibus prodeuntibus lucernae singulae praeferebantur; cujus autem lucerna non praecesserat, nec ipse sequebatur. Et cum processimus nos cum lucernis nostris, expergefactus est; et ut nobis retulit, laetati sumus, fidentes nos cum Christo ambulare, qui est lucerna pedibus nostris, et sermo Dei, et continuo rapti sumus ad procuratorem, etc.» Haec ibi ad verbum.


Versus 8: Fatuae Autem Sapientibus Dixerunt: Date Nobis de Oleo Vestro

Pertinet hoc et sequentia ad emblema parabolae; nam quoad rem per eam significatam, reprobi in die judicii non petent oleum bonorum operum ab electis, utpote scientes eos id sibi tunc non daturos, nec dare posse; tunc enim quisque judicabitur ab operibus quae gessit in hac vita ante mortem. Inducitur ergo hoc emblema, ut per illud notetur et culpetur sera reproborum paenitentia, qui post mortem videntes terribile sibi Dei judicium et damnationem imminere, sero dolebunt se in hac vita fuisse negligentes in studio virtutum, ac tum optarent se fuisse diligentes, sed frustra, quia nec opera, nec opem electorum sibi poterunt comparare. Tunc enim nec tempus erit operandi, nec auxilium, aut subventio, vel oratio Sanctorum eis prodesse poterit, imo, ut ait Auctor Imperfecti, in tam horrendo judicio nemo erit qui sibi satis confidat, satisque bonorum operum habere videatur.

Quia lampades nostrae exstinguuntur. — Jam revera erant extinctae, quia mortui erant ipsi in statu peccati mortalis, ideoque non caelo, sed tartaro a Christo adjudicandi. Dicunt tamen, «extinguuntur,» quia in hac vita mentes eorum hominibus exterius per communem verae fidei professionem, et communionem Sacramentorum speciemque honestae vitae ardere videbantur; sed tunc, in morte scilicet et judicio, iis omnibus evanescentibus, videbunt illas extingui, ac omnem speciem et spem virtutis et salutis deperire. Ita S. Augustinus, serm. 23 De Verbis Domini: «Antequam, inquit, dormirent virgines illae, non est dictum quia extinguebantur lampades earum: quare tunc ardebant? quia non deerant laudes hominum; at coram sponso, id est judice Christo, extinguentur, quia Christus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo,» I Cor. iv, 5, non ab hominibus; pigris vero et reprobis summa erit confusio. Unde addit S. Augustinus: «Quorum facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt,» hoc est «extinguuntur.»

Vox «extinguuntur,» significat charitatem, quae est flamma lampadarum, id est mentium, ali bonis operibus velut oleo; unde, iis subductis, extingui, tum quia multa opera virtutum sunt a Deo praecepta, uti sunt omnia quae continentur in Decalogo: si quis autem non impleat id quod praeceptum est a Deo, sed illud violet, perdit Dei gratiam et charitatem; tum quia charitas sine exercitio bonorum operum marcet et languet, fitque torpida, pigra et aegra: unde facile, tentatione aliqua pulsante, homo labitur in peccatum mortale, quo charitas deperditur. Vis ergo assecurare tibi Dei gratiam, imo augere Dei amicitiam et charitatem? Incumbe assidue bonis virtutum operibus; hisce enim continuo nutritur, roboratur, crescit, augescit charitas.


Versus 9: Responderunt Prudentes: Ne Forte Non Sufficiat Nobis et Vobis

Emblema est, ut dixi, pertinens ad elegantiam parabolae, significans electos in die judicii non flectendos miseria reproborum, nec eos ullo modo adjuturos, imo nec adjuvare posse, quin potius tacite eis exprobraturos, quod tempus praesentis vitae datum a Deo ad bene operandum neglexerint. Unde S. Augustinus, serm. 23 De Verbis Domini: «Non consulentium, inquit, sed irridentium est ista responsio; non enim sapientes de suo erant, sed illa in illis erat sapientia, de qua scriptum est, Prov. i, 24: Quia vocavi, et renuisti, etc.; ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis id quod timebatis, advenerit.» Et S. Hieronymus hic: «Non possunt, inquit, in die judicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare.» Addit Glossa Interlinearis: «Non avaritia hoc dicunt, sed timore, quia in illo die testimonium cujusque vix sufficiet sibi, nedum sibi et proximo.» Rursum, q. d. «Modo videamus quid vos adjuvent, qui vobis humanas laudes vendere consueverant.» Haec Interlinearis ex S. Gregorio, hom. 12 in Evang., qui addit: «Venditores quippe olei adulatores sunt. Qui enim accepta qualibet gratia, vanis suis laudibus nitorem gloriae offerunt, quasi oleum vendunt. De quo profecto oleo Psalmista dicit: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.»


Versus 10: Dum Autem Irent Emere, Venit Sponsus; et Clausa Est Janua

Emblema hoc quoque est, significans in hac vita bene agendi, paenitendi et merendi esse tempus; hoc vero claudi in morte (tunc enim «in ictu oculi clauduntur omnia») et clausum fore in die judicii: «Non enim post judicium patet precum aut meritorum locus,» ait S. Augustinus. Et S. Hieronymus: «Excesserat, ait, emendi tempus, nec adveniente die judicii locus erit paenitentiae.» Et Origenes: «Qui, inquit, quando debuerant utilia discere, neglexerunt, in exitu vitae dum discere volunt, comprehenduntur: emptio est acceptio; pretium, perseverantia, amor discendi et diligentia.» Porro, quia apud homines nuptiale gaudium est summum, hinc illi comparatur caelestis electorum felicitas. Unde S. Hilarius: «Nuptiae, ait, immortalitatis assumptio est,» ubi, ait Interlinearis, anima Verbo Dei copulatur quasi Sponso.

Audi quid de S. Opportuna abbatissa narret S. Adelinus episcopus, in ejus Vita, apud Surium, die 22 aprilis: «Cum S. Opportuna graviter aegrotaret, ad eam venerunt SS. Caecilia et Lucia, ad quas illa blando sermone: Avete, sorores Caecilia et Lucia, quid praecipit ancillae suae omnium regina virgo Maria? Expectat, inquiunt illae, adventum tuum in caelo, ut filio ejus conjungaris. Itaque ornata corona gloriae et accensa lampade, debes obviare sponso et sponsae. Igitur ipsa hilaris cum videret adventantem B. Virginem, quasi eam amplexans, in ejus manus tradidit spiritum aeterna gloria beandum.»


Versus 11: Novissime Veniunt et Reliquae Virgines: Domine, Domine, Aperi Nobis

«Dolore repulsionis compulsae appellationem ingeminant dominationis,» ait S. Gregorius. Sed «quid prodest, ait S. Hieronymus, voce invocare quem operibus neges?» Significat ergo reprobos tum summe fore anxios et perculsos, ut in omnem partem se versent, nunc summis precibus implorando misericordiam judicis, nunc deplorando negligentiam vitae praeteritae, nunc desperando spem salutis. Ita Auctor Imperfecti: «Nihil eis proderit, ait, anxietas illa tunc incipientibus bene agere, cum tempus bene agendi concluditur. Nihil proderit ex necessitate repetita confessio ejus qui ex voluntate nec semel confessus est.» Lege patheticas reproborum voces et complorationes quas graphice depingit Sapiens, v, 1 et seq.


Versus 12: At Ille Respondens Ait: Amen Dico Vobis, Nescio Vos

Id est, vos pro meis non cognosco, respuo, reprobo, damno; quia vos in die vestra noluistis agnoscere me ut vestrum Deum et Dominum, nec ego vos in hac die mea agnosco ut meos fideles, servos et filios; servistis diabolo, non Deo, in voluptate; nunc servite illi in gehenna. Ita S. Hieronymus: «Novit, ait, Dominus qui sunt ejus; et qui ignorat, ignorabitur.» Et Interlinearis: «Ideo, ait, vos desero, quia per vitae meritum non recognosco.» Et S. Chrysostomus: «Cum dixerit: Nescio vos, nihil aliud quam gehenna et intolerabilis cruciatus relinquitur: imo vero etiam gehenna istud verbum gravius est;» quia quem nescit Deus hunc nescit caelum, nesciunt Angeli, nesciunt Beati, sed scit diabolus, scit mors, scit gehenna, ad eum jugiter cruciandum. Adde: Christus adeo indignabundum et terribilem vultum in die judicii ostendet reprobis, ut dicant a montibus: Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni; quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare?» Apoc. VI, 16. Vide ibi dicta. Vox ergo Christi judicis erit quasi tonitru et fulmen, detonans aeternam maledictionem in improbos, eosque detrudens in tartara.


Versus 13: Vigilate Itaque, Quia Nescitis Diem, Neque Horam

Arabicus et Syrus: Quia non scitis illam diem, neque illam horam, scilicet extremam illam et «ultimum momentum ex quo pendet aeternitas vestra, vel beatissima, vel miserrima.» Haec est epiparabola sive affabulatio, ostendens scopum, finem et fructum parabolae, scilicet illam eo induci et dirigi, ut omnes fideles stimulet ad vigilantiam et studium bonorum operum, quibus se comparent ad diem mortis et judicii, utpote instantem, sed incertum; q.d., ait S. Hieronymus: «Quia ignoratis diem judicii, lumen bonorum operum praeparate.» «Nam qui paenitenti veniam spopondit, peccanti diem crastinam non promisit,» ait S. Gregorius, hom. 12 in Evang. «Nescitis diem, neque horam, non modo ultimi illius temporis, ait S. Augustinus, serm. 22 De Verbis Domini, quo venturus est sponsus, sed et suae quisque dormitionis diem et horam nescit. Quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est usque ad mortem, quae omnibus debetur, paratus invenietur etiam cum illa vox media nocte sonuerit, qua omnes evigilaturi sumus.» Vide dicta cap. XXIV, 42.

Sapienter R. Achabia in Pirke Avoth., cap. III: «Considera tria, inquit, ut non pecces: primum, unde venisti; secundum, quo vadis; tertium, cui redditurus es vitae rationem. Unde venisti? ex materia fetida. Quo vadis? ad locum cineris et vermium. Cui reddes rationem? Regi regum, sancto et benedicto.» Sapientius S. Augustinus, hom. 13, inter. 50: «Promisit, inquit, tibi Deus, quoniam quo die conversus fueris, obliviscitur mala tua praeterita, sed nunquam vitam crastini diei promisit tibi.» Et mox: «Deus diem mortis incertum salubriter constituit: diem ultimum suum quisque salubriter cogitet. Misericordia Dei est, quia nescit homo quando moriatur. Latet ultimus dies, ut observentur omnes dies.» Nota ultimam hanc S. Augustini gnomen.


Versus 14: Sicut Enim Homo Peregre Proficiscens, Vocavit Servos Suos

14. Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua, — scilicet opes suas et facultates, ut eas custodirent et negotiando augerent; supple ex praecedent.: Sic erit adventus Filii hominis ad judicium. To «enim» significat scopum parabolae, scilicet Christum velle per eam probare id quod dixit vers. praeced.: «Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.»

Scopus ergo parabolae hujus est ostendere, quam exactam donorum suorum rationem exacturus sit Christus in die judicii ab otiosis, et quod quantumque praemium daturus sit negotiosis, qui donis suis strenue ad Dei gloriam usi sunt. Similis est haec parabola illi quam recenset Lucas, cap. XIX, 11, sed in nonnullis discrepat; alio enim tempore, fine et modo dicta est a Christo. Illa enim Lucae dicta est ante Dominicam Palmarum, haec vero post eam, scilicet feria tertia, quae praeivit feriam sextam, in qua Christus fuit crucifixus. Unde S. Chrysostomus, Euthymius, Jansenius et alii censent diversas esse has Lucae et Matthaei parabolas, vel potius unam diversimode repetitam: nam pro talentis Lucas habet minas, additque nonnulla, vers. 14 et 27, uti mox patebit.

Porro, homo hic est Christus. Christus enim profectus est peregre, cum in caelum ascendit, quasi longo tempore a terra et Ecclesia abfuturus. Ita Origenes, S. Hieronymus, Beda. Alii Christum peregre profectum interpretantur, quando a Judaeis transtulit praedicationem Evangelii per Apostolos ad Gentes, ac apud eos regnum Ecclesiae suae constituit. Nec male, praesertim apud Lucam, cap. XIX, ubi haec parabola inducitur propter Zachaeum publicanum et quasi Gentilem, in cujus domum ingressus Christus, salutem ei attulit, relictis Judaeis. Verum tunc tota parabola haec servorum et talentorum ad solos Judaeos arctanda est; talenta enim servis suis herus hic distribuisse dicitur antequam peregre (ad Gentes) proficisceretur. Quocirca prior explicatio uti amplior, ita et germanior est; servi enim hic omnes fideles intelliguntur, sive ex Judaeis, sive ex Gentibus oriundi sint. Bona sunt talenta, de quibus vers. seq., sive quod herus hic, instar mercatorum et campsorum, omnes suas facultates habuerit in pecuniis, puta in talentis auri et argenti; sive quod talenta vocentur census et praedia, quae aestimabantur partim uno, partim duobus, partim quinque talentis; sicut a Latinis pecunia vocatur quidquid pecunia aestimatur et comparatur. Unde et Graeci vocantur χρήματα (chrēmata), id est opes, pecuniae, quasi χρήσιμα (chrēsima), id est utilia. Sed prius est aptius; nam, vers. 27, haec talenta vocantur pecunia.


Versus 15: Uni Dedit Quinque Talenta, Alii Duo, Alii Vero Unum

15. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum: unicuique secundum propriam virtutem (Arabicus, juxta posse virtutis suae; Syrus, juxta facultatem suam), et profectus est statim. — Pro «talentis,» Lucas habet «mnas,» id est minas: mna autem Hebraice, מָנֶה (maneh) est quod numeratum, sive definitum, scilicet pretium, vel pondus auri vel argenti; radix enim מנה mana, idem est quod numeravit. Unde «mane, thecel, phares,» Daniel. V, 25. Mina Attica et Romana continebat drachmas centum, Hebraea vero drachmas 240, sive uncias 30, hoc est duas libras cum media. Drachma auri est coronatus Francicus; drachma argenti est julius Romanus, sive regalis Hispanus. Quare mina Hebraea auri continebat 240 coronatos Francicos: mina vero argenti 240 julios sive regales. Talentum Atticum continebat sex millia drachmarum, id est minas 60. Talentum vero Hebraeum duplo erat majus: continebat enim duo millia drachmarum, hoc est minas Hebraeas 60, Atticas vero 120, romanas libras 23. Libra auri continet uncias auri 12, id est drachmas, sive coronatos Francicos 96. Talentum auri ergo apud Hebraeos continebat duodecim millia coronatorum Francicorum; talentum vero argenti duodecim millia juliorum, sive regalium. Quare quinque talenta auri continebant sexaginta millia coronatorum Francicorum, argenti vero sexaginta millia juliorum, quae faciunt sex millia aureorum Romanorum. Aureus enim Romanus continet decem julios: duo vero talenta auri apud Hebraeos continebant 24 millia coronatorum Francicorum, argenti vero 24 millia juliorum, id est duo millia aureorum Romanorum. Vide ea quae tractavi de mensuris, in fine Pentateuchi.

Per talenta intellige quaelibet Dei dona, sine quibus nihil operari possumus. Dona, inquam: Primo, gratiae, tum gratum facientis, uti sunt fides, spes, charitas, virginitas caeteraeque virtutes; tum gratis datae, uti sunt potestas faciendi miracula, apostolatus, episcopatus, sacerdotium, donum linguarum, discretio spirituum, prophetia, etc. Secundo, dona naturae, uti sunt subtile ingenium, acre judicium, firma sanitas, robur, prudentia, industria, scientia, eloquentia. Tertio, dona et bona externa, uti sunt opes, honores, status, v. g. magistratus, principatus, regnum, etc. Ita S. Chrysostomus. Haec omnia enim Deus, uni quinque, alteri duo, tertio unum, id est impariter et inaequaliter, pro libito distribuit, hoc fine, ut quisque iis utatur ad Dei gloriam et suam aliorumque salutem: sic enim illa adaugebit, tum in se (omnis enim habitus per actuum exercitium crescit), tum in merito et praemio. Addentur enim illi coronae et aureolae caelestes, v. g. virginitatis, doctoratus, martyrii. Porro, nullus est homo qui non unum aliquod, imo plura ex his Dei dona acceperit, sed alius plura, alius pauciora. Nam, ut ait S. Gregorius, homil. 9 in Evang., «Nullus est qui veraciter dicat: Talentum minime accepi, non est unde rationes ponere cogar. Talenti enim nomine cuilibet pauperi etiam hoc ipsum reputabitur, quod vel minimum accepit.» Multis enim majus Dei donum, et ad salutem utilius est paupertas quam opulentia, infirmitas quam sanitas, humilis status quam sublimis.

Exemplum sit in S. Paulo, S. Timotheo et S. Onesimo. S. Paulus enim quasi quinque talenta, id est dona, a Deo accepit, scilicet donum linguarum, potestatem miraculorum, apostolatum, zelum animarum, efficaciam praedicandi; Timotheus vero quasi accepit duo, scilicet scientiam Scripturarum et episcopatum Ephesinum; Onesimus vero unum, scilicet studium ministrandi S. Paulo Romae incarcerato, per quod meruit plura alia, scilicet episcopatum Colossensem, et multorum conversionem et martyrium, uti dixi in epist. ad Philemon.

Quaeres, quomodo haec talenta, sive dona sua «secundum propriam cujusque virtutem?» Graece δύναμιν (dynamin), id est potestatem, robur et vires. Respondeo: Primo, hoc partim est emblema, pertinens duntaxat ad elegantiam parabolae. Sic enim apud homines solent prudentes heri bona sua dividere et credere suis servis, ut plura credant ei, qui majori pollet prudentia et industria; pauciora illi, qui minori. Nam certum est contra Pelagianos gratiam primam non dari secundum naturales vires et merita, imo nullam esse in natura dispositionem ad gratiam.

Secundo vero partim hoc pertinet ad propositum, quia gratias gratis datas et status, ut magistratum, Episcopatum, Apostolatum, Sacerdotium, etc., saepe Deus viribus naturae contemperat, nec aliquem ad statum aliquem aut gradum eligit, nisi ei ferendo par sit et natura idoneus, aut quem ipse idoneum faciat. Idem hominibus, faciendum esse cum quem in Pastorem, Episcopum vel Praelatum eligunt, docet D. Thomas, II II part., Quaest. LXIII, art. 2 et alibi. Imo cum Deus quodvis donum permanens cuipiam elargiri decernit, prius ei donat capacitatem, seu dispositionem proportionatam naturalem, vel supernaturalem, aut meritum quo ad hoc donum fiat idoneus, vel ad illud idonee se comparet. Sic Moysi dedit zelum suae gentis, ut eo se disponeret ad illius praefecturam et ex Aegypto liberationem. Sic Paulo dedit zelum legis Mosaicae, ut eo deinde purgato et castigato uteretur ad propagationem legis Christianae, uti docet S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. LXX. Sic Magdalenae et S. Petro ingentem indidit de peccatis contritionem, ut per illam ad ingentem sanctitatem eos disponeret. Sic quos Deus eligit et destinat ad virginitatem, religiosam vitam, martyrium, missionem Indicam, etc., prius vehemens illius desiderium eis ingerit, quo se ad illam aptent et praeparent.

Denique S. Thomas, I part., Quaest. LXII, art. 6, docet Deum angelis distribuisse dona gratiae et gloriae secundum dona naturae: quare eos qui sublimiores sunt natura, sublimiores quoque esse in gratia et gloria. Additque idem subinde facere in hominibus. Ait enim: «Hoc autem etiam in hominibus contingit, quia secundum intentionem conversionis in Deum, datur major gratia et gloria.» Saepe tamen Deus facit contrarium, ut idiotis, rudibus, vilibus et abjectis, majora det dona gratiae, quam litteratis, ingeniosis, honoratis, opulentis, uti dedit S. Francisco, S. Catharinae Senensi, S. Simeoni Stylitae et pluribus similibus. Simili modo subinde Deus distribuit dona gratiae gratis datae, ob arcana sua consilia et judicia. Multi enim praesunt, ait Franciscus Lucas, qui minime digni aut idonei sunt: multi sunt sacerdotio inepti, etc. In nullis tamen natura ejusque dotes sunt meritum, vel dispositio ad gratiam.

Ergo ex hoc Christi dicto non sequitur a singulis conferri Dei dona secundum meriti sui modum,» quod Calvinus Catholicis hic per calumniam affingit: aliud enim est natura capacem esse donorum Dei, aliud mereri dona Dei; aliud posse habere charitatem, aliud habere charitatem, quemadmodum docet Prosper, lib. II De Vocatione Gentium, cap. 11, ubi illud «secundum propriam virtutem,» interpretatur, «secundum propriam et naturalem possibilitatem;» sic ut aliud est esse habilem aptumque ad accipienda Dei dona, aliud ea mereri.

Et profectus est statim. — q. d. Christus a Judaeis abiit ad Gentes, aut potius in caelum, ut dixi. Addit Lucas, cap. XIX, 13, Christum, antequam abiret, partitis in servos suos mnis, vel talentis, dixisse: «Negotiamini dum venio,» ut scilicet talenta haec mea strenue per totam vitam laborando adaugeatis, et eorum lucrum mihi efferatis cum ego ad judicium redibo; ac mox subjicit: «Cives autem ejus oderant eum, et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.» Cives Christi sunt Judaei qui noluerunt hunc, scilicet Christum, agnoscere pro suo rege et Messia, cum coram Pilato clamarunt: «Non habemus regem nisi Caesarem,» ideoque Christum ad crucem postularunt. Rursum cum post mortem et resurrectionem Christi, ejus Apostolos et Christianos regnum Christi praedicantes et propagantes, et plagis et litteris contra eos scriptis, quas per totum orbem sparserunt, persecuti sunt. Unde de justa eorum castigatione subdit Lucas, vers. 27, Christum dixisse: «Verumtamen inimicos meos, qui noluerunt me regnare, adducite huc, et interficite ante me.» Fecit hoc Christus, cum Judaeam vastavit, et Judaeos occidit per Titum Imperatorem, magisque id faciet in die judicii, cum eos in gehenna aeterna morte mulctabit.


Versus 16: Abiit Qui Quinque Talenta Acceperat, et Lucratus Est Alia Quinque

16. Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis (per ea), et lucratus est alia quinque. — Lucrari talenta, est dona gratiae augere per eorumdem usum et exercitium, maxime autem est per bona opera et auxilium proximorum, gratiam Dei in se et aliis adaugere et accumulare. Innuit haec parabola quemque gratiae Dei ex aequo et totis viribus cooperari et collaborare debere, ut, v. g., qui habet quinque gradus charitatis, eliciat actum ejusdem intensum ut quinque; sic enim lucrabitur alios quinque gradus, accipietque a Deo habitum charitatis intensum ut decem; cui si iterum ex aequo cooperetur, eliciatque actum charitatis ut decem, lucrabitur alios decem charitatis gradus, accipietque habitum charitatis intensum ut viginti; cui rursum si ex aequo collaboret eliciatque actum charitatis ut viginti, merebitur et accipiet habitum charitatis intensum ut quadraginta, et ita consequenter assidue duplicando mire multiplicabit lucrum talentorum suorum, puta graduum charitatis. Esto ergo ipse paucos aut nullos sua charitate ad Christum praedicando converteret, habebit tamen idem meritum et praemium praedicationis et charitatis suae, perinde ac si multos convertisset; conversio enim aliorum saepe non est in nostra potestate, meritum autem semper est.

Nota ex cap. XIX Luc., vers. 16 et 18: eadem mna, id est idem gradus gratiae, in uno operatur et lucratur decem mnas, in alio vero quinque duntaxat, quia scilicet ille majori fervore, studio et conatu voluntatis, gratiae cooperatus est, quam ille.

Porro, ex hoc versu et seq., colligunt Theologi Deum ex merito actionum nostrarum, habitus earum supernaturales statim augere et intendere, etiamsi actiones habitum a quo manant non superent: nam qui quinque talenta acceperat, operando lucratus est alia quinque.

Moraliter: S. Gregorius, homil. 9 in Evangel.: «Lectio Evangelii, inquit, sollicite considerare nos admonet, ne nos, qui plus caeteris in hoc mundo accepisse aliquid cernimur, ab auctore mundi gravius inde judicemur. Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo esse humilior, atque ad serviendum promptior quisque debet ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione.»


Versus 17: Similiter et Qui Duo Acceperat, Lucratus Est Alia Duo

17. Similiter et qui duo talenta acceperat, lucratus est alia duo. — q. d. Hic quoque studiose et ex aequo talento, id est gratiae suae cooperando, illam duplicavit.


Versus 18: Qui Autem Unum Acceperat, Abiens Fodit in Terram

18. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. — Arabicus, sepelivit argentum domini sui. Defodere talentum, est ex negligentia et desidia gratia sibi a Deo collata non uti, non operari. Ubi nota defossionem hanc talenti tribui illi qui unum tantum accepit, non quod alii qui plura acceperunt, saepe idem non faciant, sed ut intelligatur ex eo quod tam acriter a Domino exceptus et castigatus est is, qui uno tantum talento abusus est, longe acriorem fore Domini censuram et castigationem in eos, qui pluribus abutuntur et majoribus.

Quocirca Paulus: «Exhortamur, inquit, vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis,» II Corinth. VI, 1. Et: «Gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi,» I Corinth. XV, 10. Et: «Vae mihi est, si non evangelizavero,» ibidem, cap. IX, 16.

Notent hoc, qui ingenio, doctrina, prudentia aliisque dotibus sibi a Deo datis non utuntur ad suam aliorumque salutem, ob desidiam vel metum peccandi, aliave simili de causa; ab his enim eorum rationem exactam reposcet Christus in die judicii. Adde eos qui pauca talenta acceperunt, saepe per socordiam illa otiosa relinquere et quasi defodere: nam qui plura acceperunt, iis stimulantur, ut iis utantur; quare vel iis recte utuntur ad meritum, vel abutuntur ad vanitatem, itaque puniuntur, non ob talentorum usum, sed abusum vanitatis. Ita fere vident dotes qui pollent magno ingenio, si eo ad honesta non utantur, ad inhonesta abuti.


Versus 19: Post Multum Vero Temporis Venit Dominus Servorum Illorum

19. Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. — Hanc rationem et computum cum quolibet privatim init Christus in morte et judicio particulari cujusque animae, publice vero inibit in die judicii universalis.


Versus 20: Accedens Qui Quinque Talenta Acceperat, Obtulit Alia Quinque

20. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. — Audi S. Gregorium, homil. 47 in Evangel., pathetice haec depingentem: «In illo tanto examine electorum omnium et reproborum multitudo deducetur, et unusquisque quid sit operatus, ostendetur. Ibi Petrus cum Judaea conversa, quam post se traxit, apparebit. Ibi Paulus conversum, ut ita dixerim, mundum ducens. Ibi Andreas post se Achaiam, ibi Joannes Asiam, Thomas Indiam in conspectum sui judicis conversam ducet. Ibi omnes Dominici gregis arietes cum animarum lucris apparebunt, qui sanctis suis praedicationibus Deo post se subditum gregem trahunt. Cum igitur tot pastores cum gregibus suis ante aeterni Pastoris oculos venerint, nos miseri quid dicturi sumus, qui ad Dominum nostrum post negotium vacui redimus, qui pastorum nomen habuimus, et oves quas ex nutrimento nostro debebamus ostendere, non habemus? Hic pastores vocati sumus, et ibi gregem non ducimus.»


Versus 21: Euge, Serve Bone et Fidelis; Intra in Gaudium Domini Tui

21. Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. — Lucas, cap. XIX, vers. 19, habet: «Et tu esto super quinque civitates.» Est parabola sumpta a rege, qui solet servos fideles remunerare gubernaculis plurium civitatum. Significat autem per catachresin Sanctos, qui strenue usi sunt gratia sibi a Deo data, fore consortes gloriae, regni et gaudii Dei, sed majoris vel minoris pro labore et meritis cujusque.

Noster Salmeron opinatur hic innui taciteque promitti, quod Sancti certis locis, quibus in vita laborarunt, in caelo a Deo praeficiantur, ut ibi plus boni operentur, v. g., ut morbis medeantur, aliaque miracula patrent, quia hoc labore suo meruerunt. Sic S. Jacobus miracula patrat Compostellae et in Hispania, S. Dionysius Parisiis et in Gallia, S. Ambrosius Mediolani et in Italia, S. Bonifacius in Frisia et Germania.


Versus 22: Accessit et Qui Duo Talenta Acceperat

22. Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.


Versus 23: Euge, Serve Bone et Fidelis, Super Multa Te Constituam

23. Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. — Arabicus vertit, et haec sunt quinque talenta quae lucratus sum, quasi servus hero ostenderit et obtulerit. Patent haec ex dictis vers. 20 et 21. Idem enim dicitur, nisi quod ibi quinque sint talenta, hic duo; quia, ut ait S. Hieronymus, «non tam considerat Dominus lucri magnitudinem, quam studii voluntatem.» Ac fieri potest ut is qui duo accepit, strenue et continue cum iis negotiando plus mereatur et accipiat, quam is qui quinque nactus est, si tepide et raro iis utatur.

Sic S. Nicolaus Tolentinas, qui sanctam in jugi oratione et austeritate egerat vitam, adeoque feria secunda, quarta, sexta et sabbato in honorem B. Virginis jejunabat, solo pane et aqua contentus, ac ferrea catena corpus castigabat, sex mensibus ante mortem quotidie ad vesperam melodiam audivit angelicam; qua ad nuptias Agni caelestis invitabatur. Demum sub mortem miro perfusus gaudio, et causam rogatus, dixit: «Dominus meus Jesus Christus, suae matri et nostro patri Augustino innixus, dicit mihi: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui.» Ac mox junctis sursum manibus, oculisque ad crucem sublatis: «In manus tuas, Domine, inquit, commendo spiritum meum.» Itaque jucundo et hilari vultu animam Deo resignavit anno Domini 1306, ut habet ejus Vita apud Surium, die 10 septembris.


Versus 24: Scio Quia Homo Durus Es, Metis Ubi Non Seminasti

24. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: — Emblema est spectans ad ornatum parabolae. Sic enim servi pigri suam desidiam domini severitate excusant, ait Franciscus Lucas, q. d. Tu non vis perdere, sed solum lucrari; et, si lucrum non adfertur, tollis tibi res servorum tuorum pauperum quavis ratione, jure vel injuria. «Qui simpliciter inertiam debuit confiteri, inquit S. Hieronymus, et orare patremfamilias veniam, e contrario calumniatur, et considerata rapacis Domini avaritia, prudenti consilio se ab omni negotiatione abstinuisse praefatur.»

Notat reprobos in die judicii, cum videbunt Sanctos a Christo adeo praemiari, se vero damnari ad gehennam, idque in aeternum, ex desperatione, odio et rabie in Christum judicem insurrecturos, illique severitatem nimiam impudenter exprobraturos, indeque suae damnationis culpam impie et blaspheme in eum conjecturos. Sic enim ipsi in gehenna ex tormentorum acerbitate et aeternitate in furorem acti, assidue blasphemant Deum, Christum et Sanctos omnes, utpote a quibus torquentur, vel effective, vel objective.


Versus 25: Et Timens Abii, et Abscondi Talentum Tuum in Terra

25. Et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra; ecce habes quod tuum est. — Vide dicta in versu praecedenti.


Versus 26: Serve Male et Piger, Sciebas Quia Meto Ubi Non Semino

26. Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi.


Versus 27: Oportuit Ergo Te Committere Pecuniam Meam Nummulariis

27. Oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. — Hoc pariter emblema est, tantum significans omni modo et opera, saltem faciliori et qui fere caret periculo, gratiam Dei cuilibet augendam esse. Ubi nota nummularios vocari eos, qui ex cambio vel mutuo lucrum faciunt, uti sunt campsores et usurarii. Hoc lucrum in cambio licitum est, in mutuo illicitum et peccatum usurae. Estque hic lucrandi modus certus, obvius et facillimus. Unde Dominus hic non tam ex rei in se justitia loquitur, quam parabolice, partim ex gentium consuetudine et usu: apud multas enim gentes usurae habitae sunt licitae, ac praesertim apud Judaeos, qui sibi illas apud Gentes permissas a Deo putant, Deuter. XXIII, 19; partim ex consequentia verborum servi desidis, qui duram avaritiam extorquendi lucrum per fas et nefas, tam a se quam ab aliis domino suo impingebat. Potest tamen hoc rei per parabolam significatae adaptari sic, quod Deus gratiae et donorum suorum lucra, quasi usuras, sed aequissimo jure debitas a nobis exigat, longe majores gloriae usuras redditurus in caelo, unde illud: «Si vis foenerari, foenerare Deo.» Nam, ut dicitur Prov. XIX, 17: «Foeneratur Deo, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.» Vide ibi dicta.


Versus 28: Tollite ab Eo Talentum, et Date Ei Qui Habet Decem Talenta

28. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. — Ex dono enim meo primus habuit quinque talenta, deinde ex iis lucratus est alia quinque: ergo universim habet jam decem. Emblema hoc quoque est. Retundit Dominus criminationem servi pigri, accusantis se de avaritia, q. d. Ecce ut videas, o serve piger, me haec lucra non mihi avare, sed servis ipsis liberaliter quaerere, ipsum talentum tibi datum ad me revocans, illud non mihi in arcam recondo, sed erogo ei qui quinque suis bene usus, lucratus est alia quinque. Hic enim hoc tuum, imo meum talentum quasi auctarium sui laboris et lucri meretur.

Hoc quoque partim emblema est parabolae, partim applicandum rei per parabolam significatae. Nam in die judicii revera Deus tollet gratias suas a reprobis, qui ipsis vel non usi, vel ad malum abusi sunt. Idem saepe facit in hac vita, imo semper gratiam gratum facientem tollit ab eo qui peccat mortaliter, v. g., dum per desidiam negligit implere aliquod Dei praeceptum obligans sub peccato mortali. Emblema vero est quod addit: «Et date ei qui habet decem talenta.» Quo tamen tacite innuit primo, Sanctos qui diligenter gratia Dei utuntur, dignos esse majori et illa quam indigni et otiosi habent, idque non raro fieri in hac vita, ut ipsa ea his in illos transferatur, juxta illud Apocal. III, 11: «Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.» Vide ibi dicta. Secundo, innuit Sanctos in caelo gavisuros et de suis talentis et de reproborum, quatenus suis se melius usos quam reprobos, aut se reproborum coronas accipere gaudebunt.

Tertio, quod Deus in caelo omnia dona, omnesque dotes et gratias, etiam illas quas reprobi habuerunt in hac vita, conferet in Beatos, quia beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus, ut ait Boetius. Illas intellige easdem non numero, sed specie, id est similes illis quas reprobi habuerunt. Unde subjicit et concludit Christus:


Versus 29: Omni Habenti Dabitur, et Abundabit

29. Omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. — Arabicus: Quia ei qui habet dabitur, et addetur; et ab eo qui non habet, auferetur quod est cum eo; Syrus: Id etiam quod habet, adimetur ei.

Omni habenti, — scilicet lucrum talentorum et gratiae, per strenuam cooperationem suam partae adauctaeque, plus talentorum et gratiae ac gloriae dabitur. Deinde, S. Chrysostomus hic, et S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XLVI, «Omni habenti,» id est omni bene utenti talento suo. Ille enim vere habet talentum, qui eo recte utitur: otiosus enim qui eo non utitur, videtur illud non habere, perinde enim apud illum iners ac otiosum est, ac si illud non haberet.

Ei autem qui non habet (scilicet lucrum talentorum et gratiae a se partum; vel «qui non habet,» id est qui non utitur talento suo, uti jam dixi), et quod videtur habere (id est talentum suum quod quidem «habet,» ut dictum est cap. XIII, 12, sed quia otiosum illi erat, potius non habere quam habere videbatur), auferetur ab eo. — Juxta sensum quem paulo ante dixi.

Simili phrasi ait Comicus: «Avaro tam deest quod habet, quam quod non habet,» quia eo non utitur, sed in arca recondit et sepelit, quare arca illud habet, non ipse. Avarus enim non tam habet et possidet aurum, quam ab auro habetur et possidetur; est enim auri servus et mancipium.

Hinc Theologi sumpsere suum illud axioma: «Facienti quod in se est, Deus non deest,» nec denegat gratiam, cui, si strenue cooperetur, majorem addet semper et majorem, usque ad donum perseverantiae et gloriae, quod quomodo accipiendum sit, vide Suarez, Vasquez, Valentiam, Bellarminum et alios, tract. De Gratia.

Iteravit hanc gnomen Christus, cap. XIII, 12, sed ad alium finem et scopum, uti ibi ostendi.


Versus 30: Inutilem Servum Ejicite in Tenebras Exteriores

30. Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium.


Versus 31: Cum Venerit Filius Hominis in Majestate Sua, Sedebit Super Sedem Majestatis Suae

31. Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae. — Syrus, super thronum gloriae suae, quasi judex omnium, sedens in splendida et gloriosa nube. Vide dicta cap. XXIV, vers. 30. Hic Christus graphice depingit ideam et formam judicii extremi, ut illud omnes suae menti imprimant, ejusque jugi recordatione ad vitae puritatem et studium bonorum operum se continuo excitent et exstimulent. Porro, Christus sedebit in aere juxta Jerusalem supra vallem Josaphat, quae adjacet monti Oliveti, ubi pati coepit in horto, et ex quo gloriose in caelum conscendit, ut docet Joel, III, 2. Vide ibi dicta.

Majestas Christi judicis elucebit: Primo, in praevio horrisonae tubae Archangeli clangore, qui tam sonorus erit, ut per totum orbem audiatur. Secundo, in praeviis fulguribus, tonitribus, grandinibus, procellis, terraemotibus, juxta illud Psal. XCVI, 3: «Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae, vidit, et commota est terra.» Tertio, quod Christus apparebit in corpore glorioso ac magis radiante, quam sol, juxta illud Isaiae, cap. XXIV: «Erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum,» in sensu mystico, nam alius illius loci est sensus litteralis, ut ibi ostendi. Quarto, quod veniet cum nubibus, ac sedebit judex in nube gloriosa. Quinto, quod e caelo descendet stipatus innumeris angelorum omnium legionibus. Sexto, quod ante eum judicandi stabunt, omnes Imperatores, Pontifices, Reges, Praelati, Principes, Philosophi, Oratores, omnesque omnino homines et gentes. Septimo, quod eos judicabit, non ut alienos subditos, uti faciunt gubernatores regum, sed ut proprios servos: omnes enim homines et angeli sunt servi Christi, non tantum qua Deus est jure creationis, sed etiam qua homo est jure unionis hypostaticae cum Verbo, ac jure meriti: hoc enim meritus est Christus sua humili obedientia usque ad mortem crucis, juxta illud Apostoli, Philipp. II: «Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.» Homines vero Christi servi sunt proprio jure redemptionis; eos enim morte et inferno redemit, et emit Christus pretioso sanguinis sui pretio.

Et omnes angeli cum eo. — Ergo in die judicii ne unus quidem angelus manebit in caelo, sed omnes omnino cum eo descendent, eumque quasi Deum, Dominum et Salvatorem suum honoris causa quasi famuli comitabuntur, ut Christum, qua homo est et judex, stipent illique ministrent. Quocirca unus ex eis Christo praeferet crucem, quasi insigne triumphi et regni, ut patet cap. XXIV, 30.

Porro, probabile est angelos tunc assumpturos corpora ex aere condensato, iisque splendidis gloriose apparituros: alioqui enim haec Christi angelis stipati gloria et potestas non posset videri ab impiis et reprobis, quorum tamen causa maxime exhibebitur, neque externam ejus majestatem (quam describere vult hic Christus) ille angelorum exercitus augeret. Ita Suarez, tom. II, disp. LVII. Cum ergo innumerabilis sit angelorum multitudo, tunc longe lateque supremas aeris regiones undique per multa millia miliarium, usque ad caelos ipsos replebunt, et transmissi exercitus speciem praebebunt. Haec erit majestas et gloria Christi ad gaudium electorum et terrorem reproborum.

Valde etiam credibile est daemones quoque in corporibus assumptis, sed tetris, horridis et terrificis apparituros, vel quia alioqui ab impiis videri non possent, vel quia pertinet ad Christi, qua homo est et judex, gloriam, et impiorum confusionem, ut videantur. Ita noster Leon. Lessius, lib. XIII De Perfect. divinis, cap. XXII. Hac ratione fiet, ait Auctor Imperfecti, «ut etiam mali ipsum confiteantur inviti, et qui contempserunt in humilitate, agnoscant in potestate.»


Versus 32: Congregabuntur Ante Eum Omnes Gentes; Separabit Oves ab Haedis

32. Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis. — Id faciet per angelos quasi administros suos, juxta illud, cap. XIII, 49: «Tunc exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum.»

Omnes gentes. — Id est omnes homines primo Adam prognati, usque ad ultimum, cujuscumque familiae et gentis sint, quantumvis ferae et barbarae, etiam parvuli et infantes, licet de infantium causa et sententia hic proprie non agatur, sed tantum de adultorum, qui suis bonis vel malis operibus caelum vel infernum promeriti sunt. Quocirca erunt tunc plurimi milliones hominum, quos omnes vallis Josaphat non capiet; quare tunc Deus montem Olivarum aliosque complanabit, ut locus sit qui capiat tot hominum myriades; reprobi enim omnes in terra consistent, Sancti vero praesertim illustres, ut Apostoli, ac viri Religiosi et Apostolici in aere attollentur, imo Christo judici assidebunt, Matth. XIX, 28.

Porro, parvulos comparituros in die judicii, licet id neget Durandus in II, disp. XXXIII, Quaest. III, valde est probabile. Primo, quia Christus omnium omnino hominum erit judex: ergo etiam parvulorum. Secundo, quia parvuli aeque ac adulti resurgent, idque «in virum perfectum,» ut ait Apostolus, Ephes. IV, 13; hoc est, in aetate et statura virili: videbunt ergo et cognoscent omnes homines secum resurgentes sisti coram tribunali Christi, ut ab eo judicentur. Tertio, quia multi ex infantibus per baptismum vel martyrium effecti sunt sancti et martyres, uti fuere innocentes occisi ab Herode. Hi ergo cum adultis audient e Christo: «Venite, benedicti Patris mei.» Quarto, quia infantes mortui in peccato originali per tot millia annorum, ubivis gentium, erunt plurimi, adeo ut Lessius, De Perfect. divin., cap. XXII, num. 143, putet numerum eorum fore mille milliones. Hi autem abscondi non poterunt, sed in terra resurgentes comparebunt, videbuntque omnes secum resurgere et judicari a Christo. Quare hi quoque segregati ab aliis, suam a Christo sententiam accipient, mediam scilicet inter adultos electos et reprobos: nam nec damnabuntur ad ignem gehennae, ut adulti reprobi; nec adjudicabuntur caelo ad videndum Deum, uti adulti electi.

Separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab haedis. — Electos comparat ovibus, ob innocentiam, humilitatem, simplicitatem, modestiam, obedientiam, patientiam; reprobos haedis, quia hoc animal fetet, est asperum, immundum, petulcum, lascivum, per praecipitia incedens, rixosum: quales sunt impii. Unde et in lege veteri, haedi quasi victimae pro peccato offerri solebant.

Hujus separationis typus praecessit in separatione benedictionum in eos qui servant legem, et maledictionum in eos qui legem violant, facta a Mose in monte Garizim, Deut., cap. XXVII.


Versus 33: Statuet Oves a Dextris Suis, Haedos Autem a Sinistris

33. Et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris: — Dextra enim symbolum est felicitatis, gloriae, regni, victoriae et triumphi; sinistra vero infelicitatis, opprobrii, servitutis, calamitatis et miseriae. Addit S. Thomas: «A dextris,» inquit, id est honoratiori et nobiliori loco, scilicet in aere consistent electi, inde mox in caelum cum Christo conscensuri, juxta illud: «Rapiemur in nubibus obviam Christo in aera,» I Thess. IV, 16. Reprobi vero erunt «a sinistris,» id est humiliori et viliori loco, in imo terrae, ut inde hiante terra absorbeantur in tartara.


Versus 34: Venite, Benedicti Patris Mei, Possidete Paratum Vobis Regnum

34. Tunc dicet Rex his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. — «Venite» de tenebris ad lucem, de servitute ad libertatem filiorum Dei, de labore ad requiem perennem, de bello ad pacem, de morte ad vitam, de malorum societate ad Angelorum consortium, de agone ad triumphum, de solo et salo tentationum ad solem gloriae et juge caelum gaudiorum aeternorum.

Pathetice hoc verbum exaggerat S. Hippolytus martyr, tract. De Consum. saeculi, in fine, descendendo ad singulos Sanctorum ordines: «Venite, ait, Prophetae, propter nomen meum expulsi; venite, Patriarchae, qui ante adventum meum obtemperastis mihi regnumque meum desiderastis; venite, Apostoli, mearum afflictionum participes, dum inter homines agerem propter Evangelium; venite, Martyres, qui confessi me coram tyrannis, tormenta multa atque supplicia pertulistis; venite, Pontifices, qui pure mihi sacrificium die nocteque obtulistis, ac pretiosum corpus et sanguinem meum immolastis quotidie; venite, Sancti, qui in montibus, in speluncis et cavernis terrae exercuistis vos, qui per continentiam, pacem et virginitatem serviistis nomini meo; venite, adolescentulae, quae thalamum meum exoptastis, nec praeter me sponsum alium dilexistis; quae per martyrium et pietatis exercitationem mihi immortali ac incorruptibili sponso copulatae estis; venite, qui dilexistis pauperes et peregrinos; venite, qui charitatem meam servastis, sicut sum ego charitas; venite, socii pacis, ego enim sum ipsa pax.»

Porro, prius Christus judicat praemiatque electos, quam puniat reprobos: «tum quia electi digniores sunt reprobis; tum quia Christi proprium est praemiare, alienum punire; tum ut reprobi acrius doleant videntes quid amiserint,» ait S. Bernardus, serm. 8 in Psal. XC.

Rex. — Christus judex habens in femore suo scriptum: «Rex regum, et Dominus dominantium,» Apoc. XIX, 16.

Benedicti Patris mei, — quos scilicet Pater meus, cui appropriatur omnipotentia, imperium et praedestinatio, «benedixit omni benedictione spirituali in caelestibus,» per sanguinis mei meritum, Ephes. I, 3, scilicet quos ab aeterno dilexit et praedestinavit, in tempore justificavit, nunc vero glorificabit; quibus dedit gratiam, bona opera, et in iis perseverantiam usque ad finem vitae, ideoque iis pro meritis nunc praemium caelestis gloriae per me attribuit. Venite ergo, benedicti, terque quaterque beati, quos Deus amavit et praedestinavit ante mundum, vocavit de mundo, mundavit et sanctificavit in mundo, nunc magnificabit post mundum, ut ait in Soliloquiis S. Augustinus.

Nota Judicium Christi extremum non peragetur in instanti, sive in momento temporis, uti peragetur generalis omnium resurrectio, I Cor. XV, 52, sed aliquanto tempore durabit. Nam primo, fiet singulorum examen et conscientiarum apertio, qua Christus cuique hominum sua et aliorum omnium facta, per illuminationem internam patefaciet et revelabit, ac sententiam cuique suam pro meritis dictabit, facietque ut omnes videant illam in singulis esse aequissimam et justissimam, nec ullum exceptioni vel tergiversationi dari locum, uti ostendi Apoc. XX, 12, ac fuse docet hic Abulensis, Quaest. CCCXXXIV et seq. «Fiet enim, ait S. Augustinus, lib. XX De Civit. Dei, cap. XIV, virtute divina, ut cuique opera sua, vel bona, vel mala, in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam.» Haec enim fient in tempore, sed perbrevi... Deinde generalem in omnes Sanctos, voce sensibili, ut videtur, proferet aeternae felicitatis sententiam, dicendo: «Venite, benedicti Patris mei,» etc.; mox in reprobos aeternae damnationis fulmen detonabit, dicens: «Ite, maledicti, in ignem aeternum,» etc.

Quocirca audita hac Christi voce, conversus, imo martyr effectus est S. Apronianus. De eo enim sic legimus in Martyrol. Rom., die 2 februarii: «Romae via Salaria passio S. Aproniani Commentariensis, qui adhuc Gentilis, cum S. Sisinium e carcere educeret, ut Laodicio praefecto praesentaret, vocemque e caelo factam audiret: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi, credens baptizatur, et postea in confessione Domini finem vitae capitali sententia accepit.» Eadem voce audita S. Mechtildis moriens evocata est ad caelum, uti habet ejus Vita.


Versus 35: Esurivi Enim, et Dedistis Mihi Manducare

35. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Syrus, quod manducarem); sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me, — in vestram domum, vel aliam hospitalem.

Nota: Christus hic unam speciem bonorum operum, quibus Sancti aeternam gloriam illis a Christo in judicio decretam meruerunt, ponit pro toto genere: tantum enim affert opera misericordiae, tum quia illa sunt quasi naturalia, et ubique sunt obvia, et ad communitatem maxime pertinent, plurimi enim ubique sunt miseri; tum quia homines plebeii et vulgares magni illa faciunt, eo quod ad orationes, jejunia et alia sublimiora minus sunt idonei; tum quia ab eis nemo facile se excusare potest; tum ut ea nobis velut utilissima ad impetrandam Dei misericordiam commendet, ait S. Augustinus, serm. 39, inter novos, S. Chrysostomus et alii. Audi S. Basilium, Conc. 4 De Eleemos.: «Esurientis, ait, est panis ille quem tu apud te detines; nudi vestis illa quam in cella tibi servas; discalceati, calceus ille qui domi tuae putredine corrumpitur; egeni, argentum quod humi defossum habes. Itaque tot injuria afficis, quot tuis rebus, dum licet, non juvas.» Idem asseverant S. Hieronymus, S. Augustinus, S. Chrysostomus, S. Ambrosius et S. Bernardus, quorum verba recitavi, Eccli. cap. IV, 1. «Jucundus homo, inquit David, qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio,» Psal. CXI, vers. 5, seu, ut legit D. Chrysostomus, «rationes suas,» q. d. Vitae suae rationem optimam reddet; suam causam apud supremum judicem egregie perorabit: «Neque enim, inquit D. Chrysostomus, fieri potest ut anima dives misericordia obruatur unquam a gravibus animi perturbationibus.» Et D. Chrysologus, serm. 40: «Sine causa, inquit, accusant peccata, quem pauper excusat. Excusari non potest, quem fames pauperis accusarit. Videbit diem malum, qui diem judicii sine advocatione paupertatis intrarit. Qui foenerat pauperi, ipsum sibi judicem praestitit debitorem.» Rursum S. Chrysostomus, homil. 5 De Poenitentia, Christus, inquit, hic tacet alia virtutum opera, «non quod memoria sint indigna, sed quod a clementia sint secunda.» Denique S. Augustinus, serm. 25 De Verbis Domini: «Via, ait, caeli est pauper; incipe erogare, si non vis errare.»

Porro, non dubium est quin multi propter alias virtutes et peccata majoris momenti sint salvandi vel damnandi: nam multi vix possunt opera misericordiae exercere, ut pauperes, pueri, Religiosi, qui tamen majora praestant, ut castitatem, obedientiam, paupertatem Evangelicam, contemplationem, conversionem animarum, etc., ob quae majora a Christo praemia consequentur, juxta illud, cap. V, vers. 1: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum,» etc. Quocirca Christus non videtur haec sensibili voce prolaturus, uti proferet ipsam sententiam salutis vel damnationis, sed spiritali instinctu cuique ea revelabit et dictabit. Ita Franciscus Lucas et noster Lessius, loco citato, num. 142.

Hinc patet electos propter bona opera a Christo eligi et adjudicari caelo: ergo bona opera merentur caelum et caelestem gloriam. Igitur gloria hic datur Sanctis a Christo quasi haereditas, tanquam filiis; et simul quasi merces, tanquam meritis et dignis: Deus enim non dat filiis regnum, sive eo digni sive indigni sint, ut saepe fit apud homines, sed dignis tantum et merentibus.

Porro, sex sunt praecipua corporalia misericordiae opera, quae Christus hic recenset; scilicet, esurientes cibare, sitientes potare, peregrinos hospitio excipere, nudos vestire, infirmos visitare, captivos solari et redimere, quibus adde septimum, scilicet sepelire mortuos, in Tobia commendatum. Totidem sunt spiritualia, quae sub corporalibus hic subintelligit Christus; illa vero tanto corporalibus praestant, quanto spiritus praestat corpore: quae sunt peccantes corrigere, ignorantes docere, dubitantibus recte consulere, pro salute proximi Deum orare, consolari maestos, ferre patienter injurias, offensam remittere, de quibus vide P. Petrum Canisium in Opere Catechistico. Excelluit in operibus misericordiae S. Gregorius, qui proinde nunc Angelum, nunc Christum ipsum forma pauperis et peregrini hospitio et mensa excipere meruit, ut refert Joannes Diaconus in ejus Vita, lib. II, cap. XXII et XXIII.


Versus 36: Nudus, et Cooperuistis Me; Infirmus, et Visitastis Me

36. Nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me. — Hoc est quod dixit Christus, cap. IX, 13: «Misericordiam volo, et non sacrificium.» Misericordia enim tegit et quasi redimit culpas et miserias misericordis. Audi S. Augustinum, serm. 33 De Diversis: «Scriptum est: Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum,» etc. «Proinde illis quos coronaturus est, solas eleemosynas imputabit, tanquam dicens: Difficile est, ut, si examinem vos et appendam vos, et scruter diligentissime facta vestra, non inveniam unde vos damnem; sed ite in regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Non ergo itis in regnum, quia non peccastis, sed quia peccata vestra eleemosynis redemistis.» Vide viginti fructus eleemosynae, quos recensui Deut. XXVI, 12.


Versus 37: Tunc Respondebunt Ei Justi: Domine, Quando Te Vidimus Esurientem

37. Tunc respondebunt ei justi, dicentes (non tam ore quam corde admirantes Christi erga se munificentiam): Domine (Syrus, Domine noster), quando te vidimus esurientem, et pavimus te; sitientem, et dedimus tibi potum?


Versus 38: Quando Autem Te Vidimus Hospitem, et Collegimus Te

38. Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te? aut nudum, et cooperuimus te?


Versus 39: Aut Quando Te Vidimus Infirmum, Aut in Carcere

39. Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? — Voce «quando,» significatur profunda humilitas, admiratio et exaltatio Sanctorum, eo quod audiant opera sua exigua et exilia tanti fieri a Christo, ut ea sibi facta aestimet Christus, quae pauperibus Christi amore fecerunt. Unde Euthymius putat hoc esse emblema parabolae, ad hoc inductum, ut ex hac eorum interrogatione cognoscatur responsio Christi; quod verum est, si de vocali Sanctorum interrogatione haec accipias, non vero si de mentali.


Versus 40: Quamdiu Fecistis Uni ex His Fratribus Meis Minimis, Mihi Fecistis

40. Et respondens Rex (Christus judex), dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. — To «his» proprie denotat Apostolos, et eis similes viros Religiosos et Apostolicos, qui Christo judici assidebunt (et in hoc mundo habiti sunt «minimi» et abjectissimi, ac sibi ex humilitate visi sunt omnium «minimi»), eo quod voluntariam paupertatem spiritus amplexi, totos se Christo Christique fidei, praedicationi et cruci manciparint. Consequenter tamen notantur omnes pauperes Christiani, qui regenerati in baptismo per gratiam effecti sunt filii Dei, ideoque fratres Christi. Ubi nota: infideles et reprobos, licet olim fratres Christi fuerint, hic Christus nec nomine dignos censet; non tamen vetat eis fieri eleemosynam. Praeclare S. Cyprianus, tract. De Eleemosyna: «Quid, inquit, potuit nobis majus Christus edicere? Quomodo potuit magis justitiae ac misericordiae nostrae operam provocare, quam quod praestari id dixit sibi, quod egenti praestatur et pauperi? Ut qui respectu fratris in Ecclesia non movetur, vel Christi contemplatione moveatur; et qui non cogitat in labore et egestate conservum, vel Dominum cogitet, in illo ipso quem despicit, constitutum.»

Hac de causa S. Ludovicus, rex Franciae, in Festis et Vigiliis sua manu cibum porrigebat ducentis pauperibus, eisque die sabbati pedes lavabat. Quotidie vero mensae suae adhibebat tres senes pauperes, ac subinde eorum reliquias ipse comedebat. Cumque nonnulli objicerent hoc dedecere majestatem regiam, respondebat: «Ego in pauperibus revereor Christum, qui dixit: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.» Addebatque: «Pauperes caelum sibi comparant per patientiam, divites vero per eleemosynam et reverentiam, qua pauperes ut membra Christi amant et venerantur.» Ita habet ejus Vita apud Surium, die 25 augusti. O regem sapientem et sanctum! Imitentur eum reges et principes.

Ex hac sententia S. Franciscus suos hortabatur ad libere petendam eleemosynam: «Ite, ait, charissimi filii, pro eleemosyna, quoniam hac novissima hora Fratres Minores commodati sunt mundo, ut electi in eis impleant, unde a supremo Judice commendentur, illud audientes suavissimum verbum: Quandiu fecistis ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.» Quocirca ipse in Festis praecipuis mendicare solebat, dicens in sanctis pauperibus illud Psalmi impleri: «Panem angelorum manducavit homo,» Psal. LXXVII, 25. Illum enim panem angelicum esse dicebat, quem pro Dei petitum amore, et beatis suggerentibus angelis, pro ipsius charitate largitum, sancta paupertas colligit ostiatim. Ita S. Bonaventura et alii in ejus Vita.


Versus 41: Discedite a Me, Maledicti, in Ignem Aeternum

41. Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. — Nota antithesin: Christus enim electis dicit: Venite ad me et meam gloriam; reprobis vero: Discedite a me ad daemonem et gehennam, quia in vita daemoni adhaesistis, non mihi. Vox ergo «discedite,» significat poenam damni, quae est privatio gloriae caelestis in aeternum; vox vero «in ignem,» significat poenam sensus, scilicet concremationem: ignis enim gehennae non tantum corpora, sed et animas impiorum jugiter adurit, et tamen numquam ea comburit et consumit. Porro, poena haec gravissima est. Ablegari enim a Deo, Christo, caelo, Sanctis omnique bono sine ulla spe redeundi, ingens est tormentum, adeo ut S. Chrysostomus, Paraenesi 1 ad Theodorum lapsum, censeat privationem visionis Dei magis torquere damnatos, quam ignem gehennae, licet alii aliter sentiant. Unde Isaias, cap. XXVI, 10: «Impius, ait, non videbit gloriam Domini.» «Maledicti,» quibus Deus quasi hostibus suis maledicet, id est malefaciet, ut omnia suppliciorum et malorum genera in eos intorqueat.

«In ignem.» Ergo in inferno verus est ignis, isque longe acrior et alterius materiae ac conditionis, quam sit noster, uti docent S. Ambrosius in cap. XIV Lucae, S. Hieronymus in cap. LXV et LXVI Isaiae, Damascenus, lib. IV, cap. ult. Porro, hic ignis alitur sulphure, quod idem numero Deus conservabit in aeternum, ut jugiter ardeat et impios urat, ut dixi Isaiae XXX et XXXIII. De hoc igne Moses Judaeis minans ait, Deut. XXXII, 22: «Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.» Vide ibi dicta. Audi S. Chrysostomum hic, hom. 44: «In ignis fluvium atque pelagus intrudentur, pelagus impertransibile atque magnitudine acerbissimum, in quo ignei fluctus instar montium eriguntur; ignei dico, non hujus ignis, sed ignis certe multo quam hic horribilioris, cujus flamma maximam conficit abyssum, ita ut undique ignis immanissimae similis ferae transcurrere videatur.» Et paulo post: «Nam si acerrimos quos iste ignis et haec flamma dolores infert, ratione assequi non possumus, quid de illo dicemus? Praesertim cum hic uno temporis momento in ignem positus homo exspiret, ibi autem crematur et dolet, sed nequaquam quod crematur, consumitur.»

Aeternum. — Errat ergo Origenes qui poenas inferni cessaturas, et impios ex iis post annum Platonicum, id est post aliquot annorum millia, liberandos censuit. Significatur enim hic aeternitas poenarum in gehenna. Ita Beda, Theophylactus et alii passim. Ingens haec erit poena, quae damnatos adiget ad desperationem, furorem, rabiem, ad blasphemandum Deum, parentes, socios et omnes creaturas; quia quandiu erit caelum, quandiu erit infernus, quandiu erit mundus, quandiu erit Deus, reprobi ardebunt in gehenna «et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum,» Apoc. XX, 10. Hoc incendium cogita, dum te libido, ambitio aut alia tentatio sollicitat, dicasque tibi: «Ego tanti poenitere non emo,» nolo modica voluptate emere ignem aeternum.

Haec Christi verba pathetice exaggerat S. Hippolytus martyr, tract. De Consumm. saeculi, sub finem, ubi Christum beneficia sua impiis, qui iis abusi sunt, ita exprobrantem inducit: «Ego vos formavi, et adhaesistis alteri. Ego terram, mare et omnia propter vos creavi, et vos iis in mei contumeliam abusi estis. Discedite a me, operarii iniquitatis, non agnosco vos; alterius domini operarii facti estis, hoc est diaboli. Possidete cum eo tenebras, atque ignem qui non extinguitur, et vermem qui non dormit, ac stridorem dentium.» Et nonnullis interjectis: «Aures vestras condidi, ut audiretis Scripturas, et vos parastis eas ad cantica daemonum, citharas et ridicula. Oculos vestros creavi, ut perspiceretis lumen praeceptorum meorum eaque exsequeremini; at vos ad stupra, impudicitias et ad reliquam immunditiam ipsos aperuistis. Os vestrum composui ad glorificandum et laudandum Deum, et psalmos cantionesque spiritales pronuntiandas, lectionisque continuam meditationem; at vos aptastis illud ad convicia, pejerationes et blasphemias, dum sedentes obtrectabatis proximis vestris. Manus vestras feci, ut ad preces et obsecrationes extenderetis eas; at vos ad rapinas, caedes et mutuas occisiones expandistis,» etc.

Post latam hanc sententiam, illico Christus eos a se per daemones propellet in tartara, imo omnia elementa cum caelis in eos insurgent. Nam, ut ait Sapiens, cap. V, 18: «Armabit creaturam ad ultionem inimicorum, etc., et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Ibunt directe emissiones fulgurum, etc.; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. Contra illos flabit spiritus virtutis, et tanquam turbo venti dividet illos.» Vide ibi dicta.

Qui paratus est diabolo (primo principi caeterorumque capiti, puta Lucifero) et Angelis (Arabicus, exercitibus) ejus, — illi Deo superbe rebellanti consentientibus. Hinc patet ignem inferni primo et per se paratum fuisse a Deo daemonibus, postea vero consequenter etiam hominibus, daemonis factum et inobedientiam imitantibus. Porro, paratus fuit hic ignis a Deo ab aeterno, post praevisum Luciferi et daemonum peccatum: tunc enim decrevit Deus illum condere ad ejus castigationem et supplicium; in tempore vero paratus, id est conditus, fuit a Deo primo die mundi, mox ut Lucifer cum suis peccavit, ante creationem hominis, quae facta est die sexto, ut dixi Gen. I, 4.

Porro, qua ratione ignis gehennae corporeus urat et cruciet daemones, qui sunt spiritus incorporei, velut instrumentum Dei ad hoc ab eo aptatum et elevatum, disputant Scholastici: varii enim varios modos assignant. Vide Scholasticos, III part., Quaest. LXIV; item in II Sent., dist. 6, et in IV, dist. 50, ac nominatim Franciscum Suarez, lib. VIII De Angelis, cap. XII, num. 2 et seq., ubi docet ex Basilio ignem gehennae non lucere, sed torquere, non per solam imaginationem et apprehensionem falsam, nec per solam actionem intentionalem, sed per realem et physicam efficientiam, qua daemonibus imprimit qualitatem spiritualem doloriferam, quae qualis sit hic concipere non possumus; nec enim potest eis imprimere calorem sensibilem, hujus enim spiritus non sunt capaces.

Syrus pro diabolo, vertit criminatori: hunc enim significat Graece διάβολος (diabolos), et talis est Lucifer cum suis, qui homines etiam sanctos accusat, omniaque eorum opera, licet justa, criminatur et calumniatur coram Deo: unde ipse est diabolus, id est criminator, per antonomasiam. Hinc in Actis S. Montani et sociorum martyrum, apud Surium, die 24 februarii, accusator et criminator martyrum vocatur diabolus; quia ejus partes agebat in tribunali judicum infidelium, reos agendo eos qui Christum colebant. Vere S. Cyprianus, lib. IV, epist. 2 ad Antonianum: «Quod, inquit, quaedam de illo (S. Cornelio Pontif.) inhonesta et maligna jactantur, nolo mireris, cum scias hoc esse opus semper diaboli, ut servos Dei mendacio laceret, et opinationibus falsis gloriosum nomen infamet, ut qui conscientiae suae luce clarescunt, alienis rumoribus sordidentur.»


Versus 42: Esurivi Enim, et Non Dedistis Mihi Manducare

42. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; — To «enim» dat causam cur damnentur ad ignem paratum diabolo, quod scilicet, ut ait Euthymius, «imitati sint immisericordem inhumanumque diabolum.» Nam, ut ait Theophylactus, «compassionis expertes sunt diaboli, et hostiliter atque inimice erga nos affecti.» Damnantur hi ob omissa opera misericordiae: tum quia ad haec obligatur quisque, cum videt proximum in extrema vel gravi necessitate constitutum, quod saepe occurrit; tum quia neglexerunt alia peccata eleemosynis expiare, juxta illud Danielis, cap. IV, 24, ad Nabuchodonosorem: «Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum.» Unde S. Augustinus asserit nonnullos sine eleemosynis non posse salvari. Vide ibi dicta. Jam, «si tanta poena mulctabitur qui non dedisse convincitur, ait S. Gregorius, quanta poena feriendus est qui redarguetur abstulisse aliena!» qui uxorem proximi violavit, qui famam vel vitam alteri abstulit, qui Deum et Sanctos blasphemavit! etc.

Porro, singula verba habent emphasim et peculiarem ingratitudinem reprobis exprobrant. «Esurivi,» ego qui sum Deus, Dominus et redemptor vester, «et non dedistis mihi» id quod ego vobis dederam; «manducare,» non perdices et capones, quos vos manducavistis, sed panem cibarium, etc. «Singula, ait S. Chrysostomus, ad condemnationem illorum sufficiunt: petitionis scilicet facilitas et dandi potestas, panis enim petitur; petentis miseria, quia pauper atque mendicus; retributionis expetendae magnitudo, regnum enim promittitur; terror poenarum, gehenna enim incutitur; accipientis dignitas, Deus enim pauperum manibus accipit; honoris cumulus, quia tantum descendere dignatus est; jus tribuendi, summa enim justitia est de suis ei concedere. Verum ab his omnibus cupiditate habendi retracti sunt.» Caetera dixi vers. 35.


Versus 43: Hospes Eram, et Non Collegistis Me

43. Hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non cooperuistis me; infirmus, et in carcere, et non visitastis me. — Vide dicta in versu praecedenti.


Versus 44: Domine, Quando Te Vidimus Esurientem, Aut Sitientem, et Non Ministravimus Tibi

44. Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? — Dicent hoc impii cogitatione, non locutione; non enim permittet Christus eos sententiae suae obloqui, quia conscientia propria eos condemnabit. «Dicentes» arroganter, indignanter et desperabunde, quasi accusantes Christum judicem falsitatis et iniquitatis. Unde Auctor Imperfecti: «In judicio, ait, stant, et peccare non cessant.»


Versus 45: Quamdiu Non Fecistis Uni de Minoribus His, Nec Mihi Fecistis

45. Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus (Syrus, parvulis) his, nec mihi fecistis. — Vide dicta vers. 40. Disce hic quanti faciendi sint viles et pauperes, praesertim Sancti, Religiosi et Apostolici, quos suos quasi suum peculium vocat hic Christus.

Quocirca S. Franciscus quemdam e suis detrahentem cuidam mendico, dicentemque quod forte interius voluntate esset dives et mente superbus, acriter castigavit, jussitque ut nudus flexis genibus ab eo veniam peteret. Causam addidit: «Non tam in pauperem, inquit, fili mi, quam in Christum peccasti. Etenim in paupere tanquam in speculo Christus nobis objicitur. Quotiescumque ergo tibi pauperes aut infirmi occurrent, inopiam et infirmitates, quas pro nobis Christus dignanter assumpsit, pie considera et humiliter venerare.» Ita Waddingus, in Annal. Minor., anno Christi 1215, num. 18. Vide eumdem, anno 1216, num. 2, in fine.

Porro, hunc formidabilem judicii extremi diem semper suos ob oculos obversari volebat S. Eligius, Noviomensis episcopus, qui floruit anno Domini 680 usque ad 665, quo vita functus est, teste Sigeberto in Chronico, tempore Clotharii, regis Francorum, et Martini I, Pontificis Romani.

Unde Christum sic illo die impios compellaturum asserebat: «Ego te, homo, de limo terrae formavi manibus meis, et in paradisi deliciis immeritum collocavi; sed tu me et mea jussa contemnens impostorem sequi maluisti. Unde etiam juste damnatus es. Sed tamen ego misertus tui carnem assumpsi, in terris inter peccatores habitavi, contumelias et verbera propter te pertuli; ut te eriperem a poenis, colaphos et sputa toleravi; ut tibi paradisi delicias redderem, acetum felle mixtum bibi. Propter te spinis coronatus, crucifixus, lancea vulneratus sum. Propter te mortuus et in sepulcro positus, ad inferna descendi, ut te ad paradisum reducerem. Ecquid ulterius facere debui, et non feci?»

Unde Christus terribilem in eos sententiam subjungit: «Quae ergo ultro elegistis, ea nunc accipite. Contempsistis lucem, sint ergo vobis tenebrae. Amastis mortem, abite in perditionem. Secuti estis diabolum, ite cum illo in ignem aeternum. Quis tunc putamus, charissimi, maeror erit, quis luctus, quae tristitia, quae angustia, cum haec fuerit prolata adversus impios sententia?» Ita Audoenus, Rothomagensis episcopus, in ejus Vita, lib. II, cap. XVI. Extat apud Surium, die 1 decembris.


Versus 46: Ibunt Hi in Supplicium Aeternum, Justi Autem in Vitam Aeternam

46. Et ibunt (Graece ἀπελεύσονται (apeleusontai), id est abibunt, scilicet a Christo, Deo, Sanctis, caelo, in tartara) hi in supplicium (Syrus, cruciatum) aeternum; justi autem, in vitam aeternam.

«Supplicium» ignis et concremationis. Unde S. Augustinus, tract. 21 in Joannem, legit, «in ambustionem,» q. d. Amburentur in gehenna, sed non comburentur, nec consumentur ut annihilentur, quod optabunt damnati. Ibunt ergo in ignem gehennae, quasi in suam domum et habitationem perennem, ut in ea jugiter ardeant. Sic vice versa dixit Christus servo fideli, vers. 21: «Intra in gaudium Domini tui.»

Aeternum. — Quia Deum aeternum gravissime offenderunt. Peccatum enim mortale, quia Deo immenso est injurium, in se habet malitiam infinitam: meretur ergo supplicium infinitum. Verum, quia infinitum intensive dari nequit, nec ab homine sustineri, hinc dabitur reprobis poena infinita extensive, quae scilicet extendatur per omnia saeculorum saecula. Modum dat Lactantius, lib. VII, cap. XXI: «Idem, ait, divinus ignis, una eademque vi atque potentia et cremabit impios et recremabit, et quantum e corporibus absumet, tantum reponet, ac sibi ipsi aeternum pabulum subministrabit, quod Poetae in vulturem Tityi transtulerunt, ita sine ullo reviviscentium corporum detrimento aduret tantum, ac sensu doloris afficiet.»

Haec est sententia Lactantii. Facilius et verius alii censent corpora damnatorum, Deo conservante, in igne manere incorruptibilia, ita ut nullae partes consumantur, quae reparari debeant, sed omnes omnino eaedem in igne jugiter ardentes perseverent in aeternum, sicut asbestus lapis, indeque confecta tela, in igne ardet, sed nullam sui partem deperdit. Acerbitatem hujus supplicii graphice depingit Auctor libri De Spiritu et Anima, apud S. Augustinum, tom. III, cap. LVI: «Quapropter, inquit, miseris mors est sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu: quia et mors semper vivet, et finis semper incipiet, et defectus deficere nesciet; mors perimet, et non extinguet; dolor cruciabit, et pavorem non fugabit; flamma comburet, sed tenebras non discutiet. Erit enim in igne obscuritas, in obscuritate pavor, in combustione dolor. Ita reprobi ignibus inferni traditi, in suppliciis dolorem sentient; et in doloris angustia pavore ferientur, et semper tolerabunt, et semper timebunt, quia sine fine semper cruciati vivent, sine spe veniae et misericordiae, quod est miseria super miseriam. Si enim post tot millia annorum quot capillos habuerunt omnes quicumque fuerunt et erunt, poenas suas finiri sperarent, multo levius eas sustinerent; sed quia spem non habent, nec habebunt, desperatione deficient et ad tormenta non sufficient.»

Fuse de his disserit hic Abulensis, qui et addit, Quaest. DCCLXXVIII et DCCLXXIX (tot enim praecise in hoc caput quaestiones conglomeravit), animas post mortem ituras in caelum, vel Purgatorium, vel limbum Patrum, eo deduci per angelos; ituras vero in infernum vel limbum puerorum, eo deduci per daemones.

Audi S. Cyprianum, serm. De Ascensione Domini, sub finem: «Incorruptibiles flammae, inquit, nudum corpus allambent: ardebit purpuratus dives, etc. In proprio adipe frixae libidines bullient, et inter sartagines et flammas miserabilia corpora remabuntur.» Et in lib. De Laudibus martyrii, cap. v: «Paradisus, inquit, Dei testibus floret, negatores gehenna complexa, aeternus ignis inardescit.» Latius vero, cap. XII, idem exponit, dicens: «Saeviens locus, cui gehenna nomen est, magno plangentium murmure et gemitu, et eructantibus flammis per horrendam spissae caliginis noctem, saeva semper incendia camini fumantis expirat: globus ignium arctatus obstruitur, et in varios poenae exitus relaxatur. Tunc saeviendi plurima genera, tum in se ipse convolvit, quidquid ardoris emissi eadem flamma cruciarat.»

Prosper, lib. II De Vita contemplativa, cap. XII, ubi de damnatis agit: «Non videndi, ait, sensum habituri sunt, sed dolendi, quorum continuus gemitus, cruciatus aeternus, dolor summus torquent animam, non extorquent; puniunt corpora damnata, non finiunt. Quos ideo ignis inextinguibilis sibi deputatos non extinguit, ut permanente sentiendi vita, poena permaneat.»

Ex dictis meditari et imaginari licet, quam acerbum, maestum et funestum sit futurum aeternum hoc damnandorum a salvandis divortium, quo hi in caelum ad perennem felicitatem ascendent, illi in gehennam ad perenne incendium descendent, nunquam amplius Sanctos, licet amicos, fratres, parentes, visuri in aeternum: «chaos enim magnum firmatum est» inter utrosque, ut aiebat Abraham ad divitem epulonem, in inferno ardentem, Luc. xvi, 26. Qui ergo sapis, quotidie ascende in caelum, et descende in tartara, ut hic tibi sit stimulus ad fugam vitiorum et studium virtutum. Vere S. Chrysostomus, hom. 2 in epist. 11 ad Thessal.: «Nemo eorum, ait, qui gehennam ob oculos habent, in gehennam incidet; nemo gehennam contemnentium judicium effugiet.» Et quia major hominum pars gehennam parum cogitat et quasi contemnit, hinc damnatur. Nam ut cecinit, imo planxit, S. Bruno, Carthusiae fundator:

Sic vivunt homines tanquam mors nulla sequatur,
Et velut infernus fabula vana foret.

Crebro horrorem judicii et gehennae suis lectoribus objicit graphiceque depingit S. Ephrem, praesertim tract. De Compunctione, De Paenitentia, De Judicio, etc. Idem faciat doctor et praedicator. Unde idem S. Ephrem, tract. De Patientia: «Simus, ait, tanquam incudes: et si caedamur, non tamen cedamus,» dicentes cum S. Diethelmo apud V. Bedam, in Histor. Anglorum: «Asperiora vidi, deteriora in gehenna conspexi.» Sic quamlibet tentationem, persecutionem, infirmitatem, tribulationem, confusionem metu judicii et gehennae fortiter sustinebimus et superabimus. Graphice quoque horrorem diei judicii describit Joel, II, 31, et Sophonias, I, 15, ubi plura hac de re dixi.

In vitam aeternam. — Nomine vitae aeternae omnem sanitatem, omne robur, omnem honorem, omnem gloriam, omnem satiem, omnem voluptatem, omne gaudium, omnem bonorum omnium affluentiam accipe. Haec enim gustant viventes in vera vita; nam qui in fame, siti, morbo, ignominia, dolore vivunt, non tam vivunt quam moriuntur assidue.