Cornelius a Lapide

Matthaeus XXVI


Index


Synopsis Capitis

Primo, describit unctionem Magdalenae, qua ipsa unxit Christum in Bethania paulo ante mortem, cujus pretium ambiens Judas vendidit Christum. Secundo, vers. 17, enarrat ultimam Christi coenam et institutionem Eucharistiae. Tertio, vers. 30, ejusdem passionem, scilicet orationem in horto, captivitatem, accusationem, condemnationem, colaphizationem, trinam Petri negationem, et mox paenitentiam.


Textus Vulgatae: Matthaeus 26:1-75

1. Et factum est, cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: 2. Scitis quia post biduum pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. 3. Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas; 4. et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. 5. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. 6. Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis Leprosi, 7. accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. 8. Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec? 9. Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. 10. Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. 11. Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis. 12. Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. 13. Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. 14. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum, 15. et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16. Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. 17. Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? 18. At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. 19. Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. 20. Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. 21. Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. 22. Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum, Domine? 23. At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur: bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. 25. Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. 26. Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. 27. Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. 28. Hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 29. Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. 30. Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. 31. Tunc dixit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte; scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. 32. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. 33. Respondens autem Petrus, ait illi: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. 34. Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. 35. Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. 36. Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic, donec vadam illuc, et orem. 37. Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. 38. Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum. 39. Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste, verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. 40. Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41. Vigilate et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. 42. Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. 43. Et venit iterum, et invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum gravati. 44. Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. 45. Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 46. Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. 47. Adhuc eo loquente, ecce Judas, unus de duodecim, venit, et cum eo turba multa, cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. 48. Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum. 49. Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum. 50. Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. 51. Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. 52. Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum; omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. 53. An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? 54. Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? 55. In illa hora dixit Jesus turbis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. 56. Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. 57. At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham, principem sacerdotum, ubi Scribae et seniores convenerant. 58. Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. 59. Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent; 60. et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, 61. et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. 62. Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? 63. Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. 64. Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli. 65. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: 66. quid vobis videtur? At illi respondentes, dixerunt: Reus est mortis. 67. Tunc expuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ejus dederunt, 68. dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? 69. Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras. 70. At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. 71. Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. 72. Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem. 73. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit. 74. Tunc coepit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. 75. Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.


Versus 1: Et Factum Est Cum Consummasset Jesus Sermones Hos Omnes

Graece τὸ ἐτέλεσεν, id est cum finivisset, complesset « sermones omnes » jam recensitos de excidio urbis Hierosolymae et totius orbis, de die judicii, de vigilia et studio bonorum operum, tunc accinxit se ad instantem suam passionem eamque praedixit, ne, qui longe futura prophetarat, sibi mox eventura videretur ignorare; ac ne discipuli morte ejus scandalizarentur putarentque illa Christo nescio et invito accidere, sed scirent illam ab eo praevisam, praeordinatam et electam ad hominum salutem. Sensus ergo est, q. d., ait S. Thomas: Cum Christus officium explesset doctoris, coepit se comparare ad officium redemptoris et salvatoris.


Versus 2: Scitis Quia Post Biduum Pascha Fiet, et Filius Hominis Tradetur

2. SCITIS QUIA POST BIDUUM PASCHA FIET, ET FILIUS HOMINIS TRADETUR (prodetur a Juda Judaeis, ab eisque tradetur Pilato) UT CRUCIFIGATUR. — « Post biduum; » dixit ergo haec, uti et proxime praecedentia cap. xxv, Christus feria tertia, sive die martis, ad vesperam, quando jam more legali incipiebat feria quarta, sive dies Mercurii, dies, inquam, legalis, puta quoad festa: nam, ut ait

Pererius, in Genes. I, 5, ad ista: « Factumque est dies apud vespere et mane dies unus. Prope certum est apud Judaeos fuisse olim in usu triplex genus dierum, diem scilicet legalem a vespera in vesperam, diem naturalem ab ortu solis ad ortum, diem usualem a media nocte ad mediam noctem. » Quare vere ait Christus: « Post biduum pascha fiet, » quia post duos dies, scilicet Mercurii et Jovis, ad vesperam diei Jovis, cum jam inciperet feria sexta, sive dies Veneris, factum est pascha (1).

PASCHA — Hebraice idem est quod transitus vel transultus, scilicet angeli percutientis primogenita Aegyptiorum. Hic enim angelus transiliebat domos Hebraeorum, et insiliebat in domos Aegyptiorum, eorumque primogenita occidebat, qua strage coegit Pharaonem et Aegyptios, liberos ex Aegypto dimittere Moysen et Hebraeos: nam pasach enim est transire. Syri vero pascha scribunt, non per ס samech, ut Hebraei, sed per צ tsade, et tunc pascha significat gaudium et hilaritatem, festum enim Paschae erat, et etiamnum est, summae hilaritatis et laetissimum. Nazianzenus vero πάσχα derivat a Graeco πάσχειν, id est pati, quod in Paschate passus sit Christus: agnus enim paschalis, qui immolabatur in Paschate, repraesentabat Christum in eodem immolandum pro redemptione hominum. Vide dicta Exod. XII, toto cap.


Versus 3: Tunc Congregati Sunt Principes Sacerdotum et Seniores Populi

« Tunc, » scilicet cum haec dixisset Jesus suamque passionem praedixisset, ut illico praedictionis ipsius veritas ac ordinationis, et decreti ejus infallibilitas et efficacia, quo decreverat in Paschate pro salute hominum pati, ostenderetur. Rursum « tunc, » scilicet in Paschate, quo agnus paschalis, per quem ex Aegypto redempti fuerant Hebraei, mactabatur. Eodem enim mactatus est Christus quasi victima mundi, ut figura et typus veritati suoque antitypo congrueret.

« Tunc » ergo, id est mane feriae quartae, sive diei Mercurii, cum pridie ad vesperam idipsum praedixisset Christus, « congregati sunt principes sacerdotum et seniores (Lucas, XXII, 4, habet στρατηγοὺς, id est duces exercitus; sed Lucas sic vocare solet magistratus, ut Noster ibidem vertit, sive praefectos et praetores, uti ostendi Actor. IV, 1) populi, » ut de Christo palam jam praedicante, et principum vitia acriter carpente (ut patet ex toto cap. XXIII Matth.), capiendo et occidendo tractarent. Quare Judas id resciens, eodem mane ipsos adiit, Christumque eis vendidit, pacto triginta denariorum pretio, uti habet communis Ecclesiae sensus, idque ex narratione Matthaei satis colligitur. Unde ob hoc Judaeorum concilium, et Judae venditionem Christi hoc die factam, veteres Christiani solebant eadem feria quarta, sive die Mercurii, jejunare, uti testatur S. Augustinus, epist. 86, sub finem; Theophylactus et Victor Antiochenus, scribentes in cap. XIV Marc., vers. 1 et 2. Quin et Graeci, Poloni, Hollandi permulti eadem de causa die Mercurii etiamnum esu carnium abstinent, eo quod illa die vendita sit caro Christi.

Nota: ex narratione Matthaei colligitur Christum hoc biduo, scilicet die Mercurii et Jovis, non venisse Hierosolymam, uti venerat die Dominica, lunae et martis, ad docendum in templo, sed hoc biduo mansisse in Bethania, atque sub vesperam diei Jovis inde regressum in Jerusalem ibi pascha celebrasse, ac mox ad passionem se comparasse. Ita Jansenius, Maldonatus et alii (1).


Versus 4: Et Consilium Fecerunt Ut Jesum Dolo Tenerent et Occiderent

4. ET CONSILIUM FECERUNT (Graece συνεβουλεύσαντο, id est simul consultarunt, inter se unanimiter consilia inierunt) UT JESUM DOLO TENERENT, ET OCCIDERENT. — « Dolo, » quia timebant ne Christus, si eum capere vellent, e manibus eorum elaberetur, uti alias fecerat. Dolum ergo quaerunt quo eum capiant, ut elabi nequeat. Rursum dolum quaerunt, ut sine tumultu populi eum comprehendant. Verebantur enim ne populus ab ore Christi velut novi summique Prophetae pendens, et tot sanitates recipiens, pro eo pugnaret, nec sineret eum capi sicque eripi. Unde sequitur:


Versus 5: Non in Die Festo, Ne Forte Tumultus Fieret in Populo

Non ergo ob religionem festi, sed ob metum populi noluerunt Jesum capere in die festo Paschae instantis: hoc enim festo infinita turba Judaeorum confluebat Jerusalem ad celebrandum Pascha, inter quos multi erant qui a Christo salutem corporis vel animae acceperant, ideoque eum ut Prophetam colebant: quos pro ipso staturos et pugnaturos Judaei metuebant. Quare « non student devotioni, sed facinori, » ait S. Hieronymus. Dicunt ergo: « Non in die festo, » q. d. Non in Paschate, ne fiat tumultus populi, et ne Pascha festum laetissimum atroci Jesu caede funestemus, sed post Pascha, quando festum tam sacrum transierit, et populus ad sua redierit, Jesum capiamus et occidamus. Ita S. Chrysostomus. Sic Herodes Agrippa, non nisi transacto Paschate, voluit plectere S. Petrum, Act. XII. Pascha enim Judaeis erat festum libertatis et gaudii, utpote quo recolebant et celebrabant beneficium liberationis e servitute Aegyptiaca. Unde eodem solebant reos dimittere liberos, uti dimisere Barabbam. Principes ergo decreverant Christum capere et occidere post Pascha; sed ex proditione Judae mutarunt consilium. Nam cum Judas in Paschate eum ipsis in manus daret, ipsi eodem die ipsum ceperunt et crucifixerunt. Dei enim consilium et decretum erat, ut Christus moreretur in Paschate, hoc fine ut ostenderet antitypum respondere suo typo. Immolatio enim agni, quae fiebat in Paschate, typus erat Christi eodem festo immolandi. Hac ergo festi circumstantia significabat Deus, Christum esse verum agnum paschalem, qui pro redemptione mundi in cruce assabatur.


Versus 6: Cum Autem Jesus Esset in Bethania, in Domo Simonis Leprosi

Altius repetit hic Matthaeus quae jam ante contigerant, ut enarret occasionem et modum comprehensionis et passionis Christi. Judas enim occasione hujus unguenti, motus fuit ad prodendum Christum Judaeis, ut ejus proditione pretium unguenti recuperaret, et quasi fur in loculos suos reconderet. Nam hoc convivium Christi in domo Simonis contigit pridie Dominicae Palmarum, scilicet sabbato, cum postridie, nimirum ipsa die Dominica, cum palmis quasi ovans ingressus fuit Jerusalem, ut patet Joan. XII, 1, ubi dicitur: Jesus « ante sex dies Paschae, » id est sex diebus ante Pascha, puta die Veneris, « venit Bethaniam. » Additque: « Et fecerunt, » scilicet Simon cum suis, « ei coenam, » scilicet sequenti sabbato, ac postridie, scilicet Dominica Palmarum, Jesus vectus asello solemni pompa, quasi rex et Messias ingressus est Jerusalem.

IN DOMO. — Assidens mensae; utpote a Simone invitatus ad convivium.

SIMONIS LEPROSI. — Patres opinantur Leprosum dici, quod talis fuerit, sed a Christo curatus sit a lepra. Alii putant τὸ « leprosi, » esse commune agnomen familiae Simonis, sive quod a leproso descenderit, sive ob alium cum leproso quopiam respectum. Sic enim Romae erat familia Claudiorum, Caecorum, Balborum, etiamsi multi ex iis non essent claudi, caeci, balbi.


Versus 7: Accessit ad Eum Mulier Habens Alabastrum Unguenti Pretiosi

Idem hoc est convivium cum eo quod narrat Joannes, XII, 1, ut patet Matthaeum cum Joanne conferenti. Per recapitulationem ergo illud hic recenset Matthaeus, ut occasionem exponat, quae movit Judam ad Christum Judaeis prodendum, ut dixi.

Objicies: Joannes ait: « Fecerunt ei coenam, et Martha ministrabat. » Ergo hoc convivium factum fuit in domo Marthae, non Simonis. Respondeo negando consequentiam; non enim dicit Joannes: Fecerunt ei Martha et Magdalena (licet ita explicent S. Chrysostomus et Euthymius) convivium in domo sua, sed simpliciter, « fecerunt ei coenam, » scilicet cives Bethaniae, amici Jesu, inter quos primarius erat hic Simon Leprosus, quem multi cum Jansenio putant antea a lepra per Christum fuisse curatum, ideoque ei obstrictum. Martha autem in coena hac ministrabat, sive quia vicina, sive quia cognata aut familiaris erat Simoni.

MULIER. — Maria Magdalena, uti exprimit Joannes, XII, 3, quae uti ante biennium cum primo poenituit lacrymisque lavit pedes Jesu, eosdem unxit unguento, ita hic sex diebus ante Pascha et mortem Christi idem fecit, partim ex devotione, partim ex Dei instinctu, quasi praesagiens

instantem Christi necem et sepulturam, ut patebit vers. 12.

ALABASTRUM. — Vas erat unguentarium factum ex alabastrite, sive onyche lapide marmorei generis, quem ad vasa unguentaria cavari docet Plinius, lib. XXXVI, cap. VIII, quod optime unguenta incorrupta servet. Unde non mirum cavum hoc vas, tenue et subtile instar vitri, facile a Magdalena impacto clavo vel malleolo frangi potuisse, ut unguentum totum in Christi caput effunderet: nisi malis dici, alabastrum vocari vas tersum et sine ansa, pharmacopolarum, qui talibus vasis apothecas suas replent, in iisque aromata, unguenta et pharmaca sua recondunt.

Aliter S. Epiphanius, lib. De Mensuris: « Alabastrum, ait, unguenti vasculum est vitreum, capiens libram olei, mensura vero est sextarii dimidii: alabastrum vero dictum propter fragilitatem. » Haec ille.

UNGUENTI. — Unguentis odoratis usos fuisse Judaeos ex more Arabum, Persarum, Syrorum ceterorumque Orientalium in conviviis ad laetitiam et refrigerium, et ad impediendam ebrietatem, ostendi Eccles. IX, 8. Porro, unguenta haec saepe non erant spissa, qualibus chirurgi ungunt plagas et vulnera, sed liquida, scilicet erant liquores ex herbis odoriferis confecti et commixti, quibus cerebrum totumque corpus irrigabant, reficiebant et recreabant, deliciarum causa inventi: unguentum ergo hoc erat liquor nardi, ut patet ex Joan. XII, 3. Nardus odorata est, et in Syria abundat. Unde Tibullus:

Jam dudum Tyrio (vel potius Syrio) madefactus tempora nardo.

De nardi praestantia et significatione dixi Cant. IV, 13. Certum est ex nardo oleo delibuta, fieri unguentum pretiosissimum, quo prisci capita ungebant, teste Plinio, lib. XIII, cap. I et II, et lib. XII, cap. XII; ac Dioscorides, lib. I, cap. VI.

PRETIOSI. — Graece βαρυτίμου, id est gravis pretii. Olim enim aurum et argentum non signabatur in pecunia, ut jam fit, sed ad certum pondus, v. g. ad drachmam, unciam, libram, appendebatur. Unde quod gravius erat et ponderosius, hoc majoris erat pretii. Syrus addit, suavissimi; Marcus addit, « spicati; » Joannes, « pistici: » quae duo quid significent, dicam Joan. XII, 3.

ET EFFUDIT SUPER CAPUT IPSIUS RECUMBENTIS. — Dices: Joannes, XII, 3, habet: « Unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis. » Respondeo Magdalenam unxisse pedes Jesu, deinde totum vas effudisse super caput Jesu: vas enim angusti oris fregit, ut habet Marcus, ut totum unguentum magno devotionis affectu in caput Jesu effunderet. Ita S. Augustinus, lib. II De Consensu Evangelistarum, cap. LXXIX. Addit Joannes: « Extersit pedes ejus, » scilicet antequam eos ungeret, utpote ex pulvere sordidos: nudis enim superne pedibus incedebat Christus, ut dixi cap. X, 10): prius ergo pulverem pedum abstersit capillis, deinde pedes ejus nardo unxit. Ita Toletus. Si quis tamen post unctionem pedes Christi, utpote liquore madidos, abstersos velit, non repugno.

Addit Joannes, ut unguenti praestantiam et fructum explicet: « Et domus impleta est ex odore unguenti. » In Magdalena ergo impletum fuit illud Cant. I: « Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum, » ut ibi dixi; et in Christo illud: « Oleum effusum nomen tuum, » ibidem. Unde Hilarius hic, cap. XXIX: « Mulier haec, inquit, omnem curam corporis sui (quod solebat ungere) et totum pretiosae mentis affectum in honorem Dei laudemque transfudit. »

Tropologice Origenes: Primo, oleum sive unguentum est opus virtutis, praesertim misericordiae, quod si fiat ex naturali compassione, non propter Deum, ut fit ab infidelibus, ipsum quidem Deus acceptat, sed non ad vitam aeternam; si autem ex Dei amore fiat, est oleum excellens boni odoris. Rursum si opus bonum fiat ad sublevandam inopiam pauperum, unctio est pedum Domini: sicut enim pedes in corpore sunt infimi, sic pauperes in Ecclesia sunt imi. Si autem ad Dei gloriam fiat, ut dum studetur castitati, jejuniis et orationibus, unctio est capitis Domini, et unguentum pretiosum, cujus odore tota Ecclesia repletur, et hoc proprium opus perfectorum.

Secundo, Glossa: « Mulier haec, inquit, ungens caput et pedes Christi, significat Ecclesiae fidem, quae dum Christi deitatem praedicat et invocat, caput ungit; dum vero humanitatem, pedes. » Caput enim, ait Alcuinus, est divinitatis sublimitas; pedes humilitas incarnationis; vel caput est ipse Christus; pedes sunt pauperes, qui sunt membra ejus.

Tertio, denique, ungit pedes, qui in vita activa proximis servit; caput vero, qui per contemplationem Deo adhaeret unusque cum eo fit spiritus. Sic fere Origenes. Rursum caput ungit, qui alta de Christo praedicat; pedes, qui infima veneratur. Ita Glossa ex Origene.


Versus 8: Videntes Autem Discipuli Indignati Sunt: Ut Quid Perditio Haec?

Scilicet, haec inanis profusio unguenti tam pretiosi. Dices, S. Joannes, cap. XII, ait, solum Judam murmurasse. Respondent aliqui, cum Maldonato, esse numeri enallagen et syllepsin: « discipuli, » id est discipulus, puta Judas. Planius S. Augustinus, lib. II De Consensu Evangelistarum, cap. LXIX, respondet Judam fuisse choragum et incentorem hujus murmuris, qui alios Apostolos specie miserationis pauperum, ad indignationem ex vero misericordiae affectu manantem excitarit, cum ipse fictus ex avaritia indignaretur, quod pretium hujus unguenti non in loculos suos, sed in Christi caput fuisset effusum.


Versus 9: Potuit Enim Istud Venundari Multo, et Dari Pauperibus

9. POTUIT ENIM ISTUD VENUNDARI MULTO (« plus quam trecentis denariis, » id est juliis, sive regalibus, ut habet Marcus), ET DARI PAUPERIBUS. — Q. d. Unguentum hoc, non ad delicias et luxuriam in caput Christi, sed ad necessitatem in sinum multorum pauperum effundendum fuit. Idem fuit sensus Calvini, qui, ne quis exemplum Magdalenae trahat ad probandum honorem funerum factum per lumina, suffitus aliosque ornatus, ait, hoc Magdalenae factum non esse probandum, nec imitandum, sed tantum excusari eo nomine, quod peculiari Spiritus Sancti instinctu peractum sit; alioqui praestitisse hoc pretium dari pauperibus. Verum quis non videt hic eumdem esse spiritum Judae et Calvini, adeoque Satanam loqui per Calvinum, idem quod locutus est per Judam, quem proinde hic confutat Christus.


Versus 10: Sciens Autem Jesus Ait Illis: Quid Molesti Estis Huic Mulieri?

10. SCIENS AUTEM JESUS (vi divina et spiritu prophetico praevidens secretum eorum murmur, directe quidem contra mulierem ungentem, indirecte vero contra se ungi permittentem, excitatum), AIT ILLIS : QUID MOLESTI ESTIS HUIC MULIERI (Arabicus, quid reprehenditis mulierem)? OPUS ENIM BONUM OPERATA EST IN ME. — « BONUM, » Graece καλόν, id est pulchrum, egregium, eximium et insigni laude dignum. Quid enim pulchrius, dignius, excellentius, quam ungere pedes Dei? Christus enim tam Deus erat, quam homo: quis non beatum se diceret, si pedes Christi tangere et osculari illi licuisset?


Versus 11: Nam Semper Pauperes Habetis Vobiscum; Me Autem Non Semper Habetis

Q. d. Pauperibus semper abundat mundus, iis ergo semper benefacere potestis: at ego post sex dies morior et abeo in coelum, nec unquam ullum officium mihi praestare, imo nec me videre, audire et tangere poteritis. Obsequium ergo hoc erga me mulieri permittite, frustra illud post sex dies optaturi.


Versus 12: Mittens Enim Haec Unguentum Hoc in Corpus Meum, ad Sepeliendum Me Fecit

Poterat Christus excusare Magdalenam per excellentiam personae suae divinae, quae ab ea ungebatur, ob quam melius erat et majoris meriti illi impendere pretium hujus unguenti, quam illo pauperes plurimos alere, ut docet Theophylactus: quod etiamnum locum habet in ornatu templorum, altarium, calicum, vestium sacerdotalium, etc. Hic enim fit in honorem personae Christi, ad provocandam aliorum erga eum devotionem et reverentiam, cum singularis aliqua pauperum necessitas non occurrit. Poterat quoque eam excusare et laudare ejus affectum Christus, quod ex gratitudine, pietate, humilitate, reverentia, devotione, hanc unctionem perageret. Verum, modestiae causa, noluit his titulis uti, sed tantum excusat eam « quod ad sepeliendum me fecit, » ut mortem sibi instare significaret, seque non inscium et invitum, sed conscium et volentem mori, imo ad mortem suam hanc unctionem

Sancto ad indicandam et honestandam ejus mortem et sepulturam: quare ad illam servari et dirigi videbatur a Spiritu Sancto, perinde ac si in ipsa sepultura unctus fuisset Christus.


Versus 13: Amen Dico Vobis, Ubicumque Praedicatum Fuerit Hoc Evangelium in Memoriam Eius

13. AMEN DICO VOBIS, UBICUMQUE PRAEDICATUM FUERIT HOC EVANGELIUM (Evangelica haec meae vitae historia) IN TOTO MUNDO, DICETUR (Arabicus, memorabitur) ET QUOD HAEC FECIT IN MEMORIAM EJUS, — scilicet Magdalenae, non Christi, ut patet ex Graeco αὐτῆς, quod est femininum; q. d. Celebrabitur haec unctio et hoc pietatis obsequium, ad publicam per totum orbem et perennem Magdalenae laudem, ac Judae eam vituperantis infamiam et contumeliam. Ita Beda; q. d., ait Victor Antiochenus in cap. xiv Marci, vers. 9: « Tantum abest ut ego illam condemnem quasi male fecerit, aut reprehendam quasi minus recte fecerit, ut factum hoc nullo unquam tempore latere permissurus sim. Etenim quod domi et in occulto ab illa factum est, hoc universus terrarum orbis cogniturus est, quoniam mente pia et ferventi fide atque animo contrito factum est; non enim tam propter impensas gratum fuit, quam propter fidem, quam una cum unguento obtulit. Haec enim fragrantissimi odoramenti instar mihi fuit. »


Versus 14: Tunc Abiit Unus de Duodecim, Qui Dicebatur Judas Iscariotes

« Tunc, » refer hoc partim ad proxime praecedentia, partim ad consilium principum de capiendo Christo, vers. 16, q. d. Sabbato ante Dominicam Palmarum, cum Judas murmuris auctor a Christo se perstringi audiret, non resipuit uti caeteri Apostoli a Juda in murmur adducti; sed « tunc » frontem perfricuit, impudentiam induit, atque avaritia et scelere furens destinavit Christum Judaeis prodere et vendere: quare feria quarta, sive die Mercurii proxime sequenti, cum principes consilium agitarent de modo capiendi Christum, eos adiit, modum suggessit, ac se eum in manus illorum daturum pacto 30 argenteorum pretio spopondit.

UNUS DE DUODECIM — Apostolis, q. d. Unus hic non erat ex 70 Christi discipulis, quod tolerabilius erat; sed erat unus ex duodecim Apostolis Christi familiarissimis et intimis, quos Christus ad summum Apostolatus gradum evexerat: quare fuit haec insignis Judae ingratitudo et impietas, quae Christi cor pupugit, ut diceret: « Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, etc. Tu vero, homo unanimis, dux meus et notus meus; qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu, » Psal. liv, 13. Quocirca S. Augustinus, tract. 61 in Joan.; et S. Hieronymus (vel quisquis est auctor, stylus enim plane abhorret a S. Hieronymo), in cap. xiv Marci: « Unus, inquiunt, vocatione, non praedestinatione; numero, non merito; corpore, non animo; specie, non virtute. »

ABIIT. — « Intrante in eum Satana; » ut habet Marcus, non quod Satanas illapsus sit animae Judae, ejusque intellectum et voluntatem inclinarit ad prodendum Christum: solus enim Deus illabi potest animae, ut recte docet Didymus, tract. 3 De Spiritu Sancto. Non etiam quod Satanas corporaliter Judam possederit, uti possidet energumenos, sed quod rationes ejus imaginationi congruentes objecerit, quibus illi persuasit proditionem Christi, ut explicat S. Joannes, cap. xiii, 2. Idem tamen Joannes ibidem, vers. 27, post coenam, cum Judas a Christo accepisset buccellam, in eum intrasse Satanam scribit, ut scilicet meditatam animoque jam ante destinatam Christi proditionem reipsa exequeretur et opere perficeret: Judas enim sicut die Mercurii ad machinandum hoc scelus, sic die Jovis sequenti, noctu ad idem consummandum, suadente diabolo, perrexit. Significat autem haec phrasis sceleris atrocitatem et immanitatem, quasi homo ad illud patrandum non sufficeret, sed opus fuerit ope et instigatione diaboli. Tantum enim fuit hoc facinus ut non hominis, sed Luciferi fuisse videatur.


Versus 15: Quid Vultis Mihi Dare, et Ego Vobis Eum Tradam?

Arabicus. Quid dabitis mihi, ut ego eum vobis tradam? « Infelix Judas, ait S. Hieronymus, damnum quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare. Nec certam tamen postulat summam, ut saltem lucrosa videretur proditio; sed quasi vile tradens mancipium, in potestate ementium posuit quantum vellent dare. » Haec S. Hieronymus, qui putat Judam non exegisse certum pretium, nec licitatum esse de eo cum principibus, sed eorum arbitrio illud permisisse, q. d. Date mihi quod vultis. Verius alii autumant hic licitari Judam cum principibus, q. d. Ego vobis vendam Christum, sed pro tanto viro tamque vobis exoso, condignum exigo pretium. Quantum ergo pro eo mihi vultis dare?

AT ILLI CONSTITUERUNT EI TRIGINTA ARGENTEOS, — Pacti sunt cum eo pretio 30 argenteorum. Vide hic indignam Judae vilitatem, tam vili aestimantem et vendentem Christum mundi salvatorem, magistrum et dominum, quae vilitas Christum pupugit et magno dolore affecit. Unde S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. xviii: « O Juda proditor! inquit, unguentum passionis ejus trecentis denariis aestimas, et passionem ejus triginta denariis vendis: dives in aestimatione, vilis in scelere! »

Quaeres, quanti ponderis et pretii fuerint hi argentei? Primo, S. Ambrosius verbis jam citatis censet fuisse unius drachmae: denarius enim est regalis Hispanicus, sive julius Romanus, qui pendit drachmam. Quare 30 argenteos fuisse 30 julios, qui faciunt tres aureos Romanos, sive 7 florenos Brabanticos cum dimidio. Verum hoc valde exile est pretium, quo ager figuli emi non potuisset (1).

Secundo, Baronius, anno Christi 34, p. 175, ex Helia in Tisbi, R. David et aliis recentioribus Rabbinis (qui proinde minoris sunt fidei et de fabulis suspecti), opinatur argenteum apud Zachariam et Prophetas, ac consequenter hic apud S. Matthaeum (hic enim respicit ad Zachariam, ut patebit cap. xxvii, 9), sumi pro argenti libra. Ergo cum una uncia argenti sit unus philippicus dalerus, qui valet 10 regales sive julios, si libram accipias communem, quae 12 uncias, sive 12 philippicos, hoc est 30 florenos Brabanticos continet, 30 argentei facient 900 florenos Brabanticos; sin libram accipias majorem 16 unciarum, facient 1200 florenos, quibus facile emi potuit ager figuli. Verum quis credat Judaeos avaros, vili Judae operam suam eis ultro offerenti, non ad venditionem, sed ad proditionem et indicium duntaxat hominis quotidie obvii, tantum pretium consignasse, praesertim cum Patres et Zacharias, cap. xi, vers. 12, hoc pretium quasi parvum, vile et indignum mirentur?

Tertio, probabilius Maldonatus, Pererius, Franciscus Lucas, Salmeron et alii, per argenteos intelligunt siclos. Christus ergo a Juda venditus videtur 30 siclis, hoc est 30 florenis Brabanticis, quo pretio servi cujusvis vita aestimabatur et redimenda erat ab occisore, juxta legem, Exodi xxi. Servo ergo ejusque vitae Christus ejusque vita aequiparatur hic a Juda et Judaeis.

Quarto vero, quia Jeremias, cap. xxxii, 9, staterem, id est siclum, ut habent Hebraea, distinguit ab argenteis: ait enim: « Appende ei argentum septem stateres et decem argenteos; » et quia Budaeus, lib. V De Asse, quem sequitur Suarez, Ribera et alii, asserit se Parisiis vidisse nummum quo venditus est Christus, eumque appendisse tantum duas drachmas Atticas, sive duos julios aut duos regales Hispanicos; hinc verisimilius videtur argenteum fuisse dimidium sicli, et duplum denarii. Argenteus ergo sunt duo julii, vel duo regales, puta dimidius florenus Brabanticus. Quocirca Christus venditus 30 argenteis, venditus fuit 15 florenis Brabanticis, sive sex scutis, hoc est, sex aureis Romanis. In hac sententia magis confirmatus sum Romae, ubi in templo S. Crucis in Jerusalem, cum parte sanctae crucis, clavo et spinis a S. Helena eo delatis, vidi nummum unum ex hisce 30 argenteis quibus venditus est Christus. Hic enim est instar duorum regalium, imo minor regali duplici decem assium, sive stuferorum, sed paulo crassior. Hinc quoque Zacharias hoc pretium per ironiam vocat « decorum, » id est indecorum et vilissimum.

Quaeres iterum: Quomodo 15 florenis Brabanticis emi potuit ager figuli? Respondeo: Hebr. שדה sade, et Syrum קלא chakel, id est ager, significare campum sive terram quamvis, licet sabulosam, petrosam, myricosam et sterilem, uti sunt arenaria; qualis videtur hic fuisse, scilicet ad arandum et alios usus inepta, illaque exigua; tantum enim servivit sepulturae peregrinorum, quae exigui solet esse pretii, uti sunt cemeteria Judaeorum extra urbes in Germania; forte etiam reliquum pretii quod 30 argenteis deerat, suppleverunt et addiderunt principes ex corbona.

Nota primo: Typus venditionis Christi fuit venditio Joseph, facta a fratribus; sed Joseph venditus fuit 20 argenteis, Christus vero 30, quia non decebat servum aequari domino. Non enim par erat, ait S. Hieronymus, tanti servum, quanti dominum venire.

Nota secundo: Judas, juxta S. Ambrosium, accepit decimam partem pretii unguenti quo unctus est Christus; hoc enim aestimabatur trecentis denariis, Judas vero Christum vendidit 30 denariis, qui sunt decima pars trecentorum. Multiplica enim 30 denarios per decem, et habebis trecentos: sed verius est Judam non decimam, sed quintam partem accepisse. Nam argenteus non est denarius, sed duplum denarii: quare 30 argentei faciunt 60 denarios, qui sunt quinta pars 300: « Tam vili auctione vult aestimari se Christus, ut ab omnibus ematur, ne quis pauper deterreatur, » ait S. Ambrosius in cap. vii Lucae, sub finem.

Tertio, quia tam vili pretio venditus fuit Christus, hinc meruit ipse fieri pretium redemptionis totius mundi, aeque ac peccatorum omnium. Peccatum enim et peccator rem vilem cum Deo, imo prae Deo appretiat et aestimat. Sic tropologice vili vendunt Christum, qui Sacramenta, beneficia, justitiam, castitatem suam parvo pretio vendunt; Christus enim est sanctitas, veritas, justitia, castitas, etc., quae omne terrae pretium superat.

Quarto, propter hos 30 argenteos, quibus emerunt Christum Judas et Judaei, triginta maledictionibus a Deo feriuntur, Ps. cviii, quarum prima est: « Constitue super eum peccatorem; » secunda: « Diabolus stet a dextris ejus; » tertia: « Cum judicatur, exeat condemnatus; » quarta: « Oratio ejus fiat in peccatum; » quinta: « Fiant dies ejus pauci; » sexta: « Episcopatum ejus accipiat alter, » etc. Hinc denique, ait Hegesippus, Judaei capti a Tito, triginta venditi sunt uno denario, hoc est uno regali, sive julio.


Versus 16: Et Exinde Quaerebat Opportunitatem ut Eum Traderet

Illamque invenit postero die Jovis, qui fuit primus azymorum, ut sequitur. Audi Origenem: « Qualem autem opportunitatem quaerebat, Lucas manifestius explanavit dicens: Et quaerebat opportunitatem tradendi eum eis sine turba, id est quando populus non erat circa eum, sed secretus erat cum discipulis suis, quod et fecit, eum tradens nocte post coenam, cum secretus esset in praedio Gethsemani. »


Versus 17: Prima Autem Die Azymorum Accesserunt Discipuli ad Jesum

Id est agnum paschalem, qui pro transitu in festo Paschatis Deo immolabatur, et immolatus assatusque a singulis comedebatur: pascha enim proprie transitum, inde metonymice agnum pro transitu immolatum, ac rursum diem et festum quo agnus immolabatur, significat. Porro, quia agnus hic comedi debebat cum panibus azymis, id est puris et non fermentatis, ex lege, Exod. xii, idque per septem dies, qui proinde dies azymorum dicebantur, hinc prima dies azymorum eadem erat cum die festo Paschatis: cum Paschate enim incipiebat usus et esus azymorum, ut dixi Exodi cap. xii. Pascha autem celebrabatur die 14 mensis primi ad vesperam, puta in plenilunio mensis primi Nisan dicti, qui erat is in quem cadebat plenilunium incidens in aequinoctium vernum, vel illud proxime sequens: quare Nisan respondet partim nostro martio, partim aprili.

Haec ergo est chronotaxis ultimorum octo dierum vitae Christi. Christus feria sexta, sive die Veneris, quae fuit octava dies mensis Nisan, ex Ephrem venit in Bethaniam. Postero die sabbati coenavit in domo Simonis Leprosi, ubi unxit eum Magdalena, murmurante Juda, quod unguenti hujus pretium non accepisset, ideoque de Christo prodendo cogitante. Sequenti die Dominica, quae fuit dies decima mensis Nisan, Christus solemni pompa cum ramis ingressus est Jerusalem. Undecima die Nisan, sive postera die lunae, sterili ficui maledixit, et in templo docuit. Duodecima die Nisan, sive die martis, docens in templo, disputavit cum Scribis et Pharisaeis, ac eis multoties « vae » interminatus est, Matth. xxiii, atque de tempore excidii orbis et urbis Hierosolymae vaticinatus est, ac utriusque signa praevia praedixit, ideoque variis parabolis omnes ad vigilantiam et studium bonorum operum est adhortatus, Matth. xxiv et xxv. Decima tertia die Nisan, sive die Mercurii, principes consilium inierunt de Christo capiendo: in quo Judas illum eis vendidit triginta argenteis. Decima quarta Nisan, sive die Jovis ad vesperam, fuit festum Paschae, in qua Christus agnum paschalem cum suis comedit, Eucharistiam instituit, ac mox orans in Gethsemani a Juda proditus et a Judaeis comprehensus est. Decima quinta die Nisan, sive die Veneris, crucifixus et occisus est. Decima sexta die Nisan, sive sabbato, requievit in sepulcro. Decima septima die Nisan, sive die Dominica, e sepulcro gloriosus resurrexit.

PRIMA AUTEM DIE AZYMORUM, — id est quarta decima luna, sive plenilunio, sive die 14 primi mensis Nisan, Christus ante vel sub meridiem misit ex Bethania duos discipulos Jerusalem, ad parandum et assandum agnum paschalem, ut vespere eum cum suis comederet. Ubi nota, primum diem azymorum aliquando vocari diem 14 mensis Nisan, aliquando vero diem 15. Nam vespera illa qua Judaei celebrabant phase, cum quo incipiebant dies et esus azymorum, secundum computum dierum naturalem, pertinebat ad diem praecedentem, puta ad diem 14 Nisan, eadem vero secundum computum sacrum, qui servabatur in festis, pertinebat ad diem sequentem, qui erat dies 15 Nisan. Festa enim Hebraeorum incipiebant a vespera et finiebantur in vespera sequenti. Ita S. Augustinus, epist. 86 ad Casulanum.

Quaeres, qua die praecise Christus celebravit Pascha et instituit Eucharistiam, an eodem die quo Judaei celebrarunt Pascha, an alio? Suppono Christum passum et crucifixum feria sexta, sive die Veneris, ut patet ex Luca et Joanne, et ex totius Ecclesiae sensu et consensu: pridie ergo, id est die Jovis ad vesperam, coenavit agnum et Eucharistiam instituit (1). Jam:

Primo, Euthymius et Graeci autumant Christum celebrasse Pascha luna 13, sive 13 mensis Nisan: ipsum enim praevenisse tempus Paschae a lege statutum ob suam passionem, quae postero die quo Judaei celebrabant Pascha futura erat. Et quia postero die cum Paschate incipiebat usus azymorum, censent Christum ante azyma instituisse Eucharistiam in pane non azymo, sed fermentato, ideoque ipsi celebrant in fermentato dicuntque hoc esse praeceptum. Unde Latinos celebrantes in azymo damnant vocantque haereticos et azymitas, et eorum altaria abluunt, quasi pane azymo polluta, antequam in eis celebrent. Probant ex S. Joanne, qui, cap. xiii, vers. 1 et 2, ait: « Ante diem festum Paschae; » id est ante 14 lunam, cum incipiebatur azyma, Christum fecisse coenam, scilicet agni paschalis et Eucharistiae.

Secundo, Rupertus, Joannes Lucidus, Gagneius, Jansenius, Maldonatus et fuse Salmeron, tract. 9, tom. IV, censent Christum juxta legem celebrasse Pascha lunatione 14, sive die 14 Nisan, Judaeos vero illud distulisse in diem 15 Nisan (quibus favere videtur S. Joannes): traditio enim erat, ait Burgensis ex Seder Olam, ut, si Pascha incideret in feriam sextam, sive in Parasceven, transferretur in sabbatum, ne duo festa solemnia, scilicet Paschae et sabbati, concurrerent. Verum haec traditio et consuetudo recentior est coepitque post Christum, ut ex Thalmud et Aben Esra, ac

ex S. Epiphanio et Asianis probat Bellarminus, lib. De Eucharistia, cap. viii, ac Toletus, Suarez, D. Thomas, Abulensis et alii.

Tertio, cum quibus dico Christum et Judaeos eadem die a lege praescripta celebrasse Pascha, scilicet die 14 mensis Nisan ad vesperam. Id ita esse patet ex Matthaeo, Marco et Luca, qui aiunt Christum celebrasse Pascha primo die azymorum, quo « necesse erat (ex lege) occidi pascha, » et quo die « immolabant pascha, » scilicet Judaei. Alioqui enim Judaei Christum, quasi legis et Judaismi transgressorem et apostatam arguissent et damnassent.

Objicies primo, si Christus celebravit Pascha die 14 Nisan, quomodo ergo Matthaeus, Marcus et Lucas aiunt ipsum illud celebrasse prima die azymorum; haec enim incidebat in diem 15 Nisan.

Respondeo: Jam dixi primum diem azymorum partim esse et dici diem 14 Nisan, partim 15. Nam vespera illa qua Judaei celebrabant phase, cum quo incipiebant dies et usus azymorum, secundum computum naturalem dierum, pertinebat ad diem quae vesperam praecedebat, scilicet ad diem 14 Nisan: eadem vero, secundum computum sacrum festorum, pertinebat ad diem sequentem, quae erat 15 Nisan, quia Judaei festa celebrabant a vespera in vesperam. Et hoc sensu ait Joannes Christum coenasse agnum « ante diem festum Paschae, » hoc est die 14 Nisan ad vesperam, quae praecedit diem Paschae, id est diem 15 Nisan, quae est prima azymorum, juxta computum sacrum.

Objicies secundo, Joannes, xviii, 28, dicit Judaeos non ingressos fuisse praetorium, ne contaminarentur, sed ut puri purum comederent pascha. Respondeo: Pascha ibi non significat agnum paschalem, hic enim jam erat immolatus et comestus vespera praecedente, sed significat alias victimas paschales, quae per septem consequentes dies, ac praesertim primo die azymorum, id est mane diei 15 lunae, ex lege immolari solebant.

Objicies tertio, Joannes, cap. xix, 21, diem decimum quintum Nisan, quo Christus celebravit cenam agni, vocat Parascevan Paschae. Respondeo: « Paschae, » id est sabbati paschalis, seu sabbati quod intra hebdomadam Paschae occurrebat, ideoque caeteris sabbatis erat sanctius et celebrius. Unde Joannes ibidem explicans, subdit: « Erat enim magnus dies ille sabbati. » Patet id ex Marco, qui, cap. xv, 32, Parasceven hanc vocat prosabbatum: « Erat, inquit, Parasceve, quod est ante sabbatum. » In Parasceve enim, puta die Veneris, parandi erant cibi et caetera necessaria pro sabbato postridie futuro. Sabbato enim, utpote sanctissimo, cessandum erat ab omni opere, ut nec cibos coquere liceret, quod tamen aliis festis licebat.

Objicies quarto, principes dicunt, Matth. xxvi, 5: « Non in die festo » capiamus et occidamus Christum. Respondeo, eos postea per proditionem Judae mutasse consilium, ac Christum ipso festo Paschae cepisse et occidisse.

Objicies quinto, Pentecoste illo anno quo mortuus est Christus, incidit in diem Dominicam: in Dominica enim descendit Spiritus Sanctus in Apostolos: ergo si ab hac Dominica retro dies 50 computes, Pascha incidit in diem sabbati. Ad hoc argumentum fuse respondi Act. ii, 1.

ACCESSERUNT DISCIPULI (duo, ait Marcus, scilicet « Joannes et Petrus, » ait Lucas) AD JESUM, DICENTES: UBI VIS PAREMUS TIBI COMEDERE PASCHA? — « Ubi, » non quaerunt de oppido vel urbe, sed de domo vel hospitio. Certi enim erant ex lege, Deut. xvi, vers. 5, 6 et 7, pascha non posse immolari nisi in Jerusalem, utpote urbe electa a Deo ad sui cultum et templum. Unde Titus, Dei vindicta, obsidens Jerusalem in Paschate, omnes Judaeos, qui ex tota Judaea eo ad celebrandum Pascha confluxerant, constrinxit et cepit, vel occidit: quanquam agnus paschalis non in templo a sacerdotibus, sed domi immolabatur a quolibet patrefamilias, qui ad hoc retinebat jus priscum sacerdotii, olim datum primogenitis familiarum. Id diserte docet Philo, lib. De Decalogo, sub finem: « Pascha, inquit, populariter singuli sacrificant non exspectatis sacerdotibus, ipsi permissu legis hic fungentes sacerdotio. »

Nam sacrificium agni paschalis magis in ejus comestione (unde aiunt discipuli, « comedere pascha ») quam immolatione consistebat. Hinc et mactari, immolari, excoriari et assari poterat, non quidem a publicis et profanis lanionibus, sed vel a sacerdote, vel a quopiam e familia, quem paterfamilias designasset, uti Petrus et Joannes hic missi a Christo agnum mactarunt, immolarunt, assarunt, pararuntque panes azymos et lactucas agrestes, cum quibus comedendus erat agnus.

Porro, agnus solebat mactari hora nona, hoc est tertia pomeridiana, teste Josepho, lib. VII De Bello, cap. xvii, ut juxta legem, Exod. xii, vespere comedi posset.


Versus 18: Ite in Civitatem ad Quemdam: Tempus Meum Prope Est

18. AT JESUS DIXIT: ITE IN CIVITATEM (Jerusalem: hinc patet Christum haec dixisse in Bethania) AD QUENDAM, ET DICITE EI: MAGISTER DIXIT: TEMPUS MEUM PROPE EST, APUD TE FACIO PASCHA CUM DISCIPULIS MEIS. — « Ad quemdam; » Syrus, levath pelon, id est ad talem; Hebraei dicunt, peloni almoni (unde Hispani suum fulano acceperunt), cum aliquem designant quem non nominant. Porro, quibus notis eum designarit, significat Marcus dicens: « Occurret vobis homo lagenam aquae bajulans: sequimini eum, et quocumque introierit, dicite domino domus: Quia magister dicit: Ubi est refectio (locus refectionis) mea, ubi pascha cum discipulis manducem? Et ipse ostendet vobis coenaculum grande stratum, et illic parate nobis. Et abierunt discipuli, et venerunt in civitatem, et invenerunt sicut dixerat

illis, et paraverunt pascha. » Idem habet Lucas, xxii, 10 (1).

Ubi nota hunc lagenae bajulum et domus indicem, alium fuisse ab hero vel domino domus, ut patet ex verbis Marci. Hic enim herus videtur fuisse vir honestus et dives, habens amplas aedes, et, ut videtur, amicus et discipulus Christi. Traditio est hanc domum fuisse Joannis, qui cognominatus est Marcus, fuitque socius Pauli et Barnabae in profectione et praedicatione Evangelii. Unde in hac eadem domo latuere Apostoli post necem Christi, ibique Christus post resurrectionem ipso die Paschatis vespere eis apparuit, ibi quoque orantes receperunt Spiritum Sanctum in Pentecoste. Unde Petrus e carcere Herodiano liberatus ab angelo, ad fideles in hac domo congregatos sese recepit, teste Luca, Act. xii, 12. Quocirca haec domus versa est in ecclesiam.

In ea enim aedificata est Sion, omnium ecclesiarum maxima et sanctissima. Quae omnia docet Alexander in Vita S. Barnabae Apostoli, quem sequuntur Baronius, Jansenius, Adrichomius et noster Canisius, lib. V Marialis, cap. 1. Pro « ubi est refectio mea, » ut vertit Interpres in Marco, Graece est κατάλυμα, id est diversorium, ut vertit Interpres in Luca et Syrus, idque clarius est. Pro coenaculum, Graece est ἀνώγαιον, q. d. tabulatum vel solarium, supra solum sursum elevatum, qualia videmus Romae ab honestioribus habitari. Unde hoc fuit typus Ecclesiae, quae a terra in coelum tendit ac mente in coelis versatur.

TEMPUS MEUM PROPE EST. — « Tempus, » scilicet moriendi et legationem meam consummandi, ut per mortem et resurrectionem ad Patrem, qui e coelis in carnem et terram me misit, redeam.

APUD TE FACIO PASCHA. — Id est facere decrevi, facere cupio.


Versus 19: Et Fecerunt Discipuli Sicut Constituit Illis Jesus, et Paraverunt Pascha

19. ET FECERUNT DISCIPULI (Petrus et Joannes) SICUT CONSTITUIT (Graece, συνέταξεν, id est ordinaverat, praeceperat) ILLIS JESUS, ET PARAVERUNT PASCHA, — id est agnum paschalem mactarunt, excoriarunt, assarunt. Porro, agnus assandus referebat ideam Christi crucifixi. Nam, ut docet S. Justinus, Contra Tryphonem, perfodiebatur corpus agni veru, pedes vero tam posteriores qui pedum, quam priores qui manuum sunt loco, distendebantur divaricabanturque bacillis infixis in volas; tanquam si veru, stipitem crucis, bacilli vero transversum lignum praesignassent, una cum clavis in divini Agni manus pedesque infixis: nam ignis afflictionis hic non minor fuit, quam illic flammeus. Nescio autem quid vulnerum perpetuo gerant agni in mediis pedum volis, non

absimili modo, quo Salvator noster ex cruce reservat in manibus et pedibus fixuras clavorum, ait Franciscus Lucas. Quocirca Christus veniens domum vidensque agnum assari, in eo quasi in viva sui imagine intuebatur suam crucifixionem, in qua ipse simili modo distendendus, clavis affigendus, et igne tum doloris, tum magis amoris, postero die assandus erat in cruce. Quare agnum hunc quasi sui typum, et magis seipsum magno intimi ardoris sensu Deo Patri offerebat in holocaustum, et quasi victimam pro peccatis totius mundi. Idem intellexerunt Apostoli postquam viderunt Christum crucifigi.


Versus 20: Vespere Autem Facto, Discumbebat cum Duodecim Discipulis Suis

Vespere enim, juxta legem, comedendus erat agnus, idque a stantibus, ut significarent Hebraei se paratos ad iter, ac ex Aegypto proficisci in terram promissam, scilicet in Chanaan. Vide dicta Exod. xii. Dicitur tamen Jesus cum suis hic discubuisse, quia veteres coenaturi in toris, id est lectulis mensalibus, discumbebant, id est prono deorsum corpore jacebant, sursum vero innixi cubitis quasi sedebant juxta mensam. Ex quo ritu etiamnum mansit phrasis, qua dicimur accumbere mensae, id est accubare mensae, cum illi more nostro assedimus. Marcus, cap. xiv, 17, habet: « Vespere autem facto venit cum duodecim, » id est cum toto collegio Apostolorum; ex quo tamen duos jam ante ad omnia praeparandum praemiserat: ergo praecise venit cum decem reliquis duntaxat: dicitur tamen venisse cum duodecim, quia duo illi paulo ante, eo mittente, jam venerant.

Quaeres, an Judas proditor interfuerit celebrationi Paschae et Eucharistiae, illamque sumpserit? Negant S. Hilarius et Theophylactus hic, ac Clemens Romanus, lib. V Constit., cap. xvi, et ibi Turrianus ac Innocentius III Pontifex, lib. IV De Mysterio Eucharistiae, cap. xiii; Rupertus, lib. X in Matth., in fine. Favere videtur S. Dionysius, De Eccles. Hierarch., cap. iii initio, et ita eum ibidem explicant S. Maximus et Pachymerus; sed idem S. Dionysius pro contraria sententia facile explicari potest, pro qua eum citat S. Thomas, Dionysius Carthusianus et alii; Theophylactum quoque pro utraque sententia exponere licet. Ratio eorum est, quia proditor indignus erat tantis mysteriis et a sacra synaxi arcendus.

Verum Judam interfuisse Paschae et Eucharistiae, ac cum caeteris Apostolis communicasse, communis est caeterorum Patrum et Doctorum sententia, scilicet Origenis, Cyrilli, Chrysostomi, S. Ambrosii, S. Leonis, S. Cypriani, S. Augustini, Rabani, Bedae, S. Thomae et aliorum, quos citat et sequitur Suarez, III part., Quaest. lxxiii, art. v, disp. 41, sect. 3, ubi ostendit etiam S. Dionysium idem sentire. Ait enim sic Dionysius: « Et ipse auctor symbolorum (Christus) justissime separat eum qui non sicut ipse, nec pari modo simplicitate sacra concoenaverat, » q. d.

Christus separat Judam a suo Apostolorum consortio, dicens: «Quod facis fac citius,» eo quod indigne sacram Eucharistiam secum sumpsisset et coenasset: mox enim post indignam communicationem intravit in eum Satanas, eumque ad proditionem Christi perficiendam impulit, uti docet S. Chrysostomus, hom. 4 et 2 De Proditione Judae; S. Augustinus, in Psal. X, et Cyrillus, Catechesi 13.

Probatur haec sententia: Primo, quia Matthaeus hic ait Christum discubuisse ad coenam agni et Eucharistiae cum 12 Apostolis; ergo etiam cum Juda: nam hic erat unus e duodecim. Unde, vers. 21, sequitur: «Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.» Secundo, quia Marcus, XIV, 23, de calice Eucharistiae ait: «Et biberunt ex illo omnes,» scilicet 12 Apostoli, quos ad coenam hanc cum Christo venisse paulo ante dixerat, vers. 17. Tertio, quia Lucas, XXII, 21, ait Christum post consecrationem calicis Eucharistiae illico subjecisse: «Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;» ergo aderat Judas. Quarto, quia Joannes, XIII, 4, Christum ante Eucharistiam lavisse pedes Apostolorum significat, vers. 10 et seq., etiam lavisse pedes Judae, dicendo: «Vos mundi estis, sed non omnes. Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum.» Si Christus Judae lavit pedes, ergo eidem dedit Eucharistiam, quae mox ab eo instituta est; ad hanc enim dirigebatur haec lotio. Quinto, quia Christus post coenam Eucharistiae dixit unum ex mensae secum accumbentibus, puta Judam, esse suum proditorem, ut patet Joan. XIII, 12, 18 et seq.; cumque Joannes a Christo peteret, quisnam esset proditor? respondit Christus ibidem, vers. 26: «Ille est cui intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae.» Ac subdit, vers. 30: «Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo» ad prodendum Judaeis Christum.

Ratio a priori est, quia, etsi Christus licite posset peccatum et proditionem Judae Apostolis occultam detegere, ad divinitatis et charitatis suae manifestationem, tum quia ipse erat dominus famae Judae; tum quod proditio Judae alibi, puta apud principes et seniores, esset publica, ac apud Apostolos paulo post ipso facto et proditionis executione foret evulganda; noluit tamen id facere Christus, ut perfectae charitatis daret exemplum, utque per eam Judam ad poenitentiam alliceret. Denique ut doceret occultos peccatores non esse prodendos, publice traducendos et infamandos, ideoque nec a sacra synaxi arcendos. Quare cum Christus instituendo Eucharistiam, Apostolos crearit sacerdotes et Episcopos, cum dixit: «Hoc facite in meam commemorationem,» sequitur eum Judam quoque, qui praesens erat, creasse sacerdotem et Episcopum. Unde de eo dicitur, Psal. CVIII: «Et episcopatum ejus accipiat alter.» Hoc enim de Juda interpretatur S. Petrus, Actor. I, licet enim ibi pro «episcopatum» Hebr. sit פקדתו [pequddatho], id est praefecturam ejus, scilicet apostolatum ejus, tamen «episcopatum» proprie dictum accipi nil vetat, uti accipit Suarez, III part., Quaest. LXXIII, art. V, disp. XII, sect. 3. Denique non alios quam 12 Apostolos interfuisse huic coenae et Eucharistiae, hinc liquet; hic enim 12 duntaxat nominantur et censentur: quod nota contra Euthymium, qui alios quoque interfuisse arbitratur.


Versus 21: Amen Dico Vobis, Quia Unus Vestrum Me Traditurus Est

Graece παραδώσει, id est prodet me Judaeis meis hostibus. Sic et Syrus. Matthaeus id Christum dixisse narrat ante institutionem Eucharistiae; Lucas vero, cap. XXII, 21, post eam, idque verius est. Noluit enim Christus animos discipulorum ante Eucharistiam tam funesto nuntio turbare, sed totos ad considerationem tanti Sacramenti intentos devotosque colligere et erigere. Quare Matthaeus usus est prolepsi et anticipatione, licet Euthymius et S. Augustinus, lib. III De Consensu Evang., cap. 1, bis id a Christo dictum putent, scilicet tam ante quam post Eucharistiam. «Traditurus est,» proditurus post paucas horas. Praedixit id Christus, tum ut se proditionis conscium ostenderet, ac se non ignoranter, nec invitum, sed ultro pati significaret, unde non fugit, sed proditori sese obtulit; tum ut Judae conscientiam pungeret et ad poenitendum stimularet. Ita S. Hieronymus: «Mittit, ait, crimen in numero, ut conscius agat poenitentiam.» Judam non nominavit Christus tribus de causis: primo, ut ejus famae consuleret nosque idem facere doceret; secundo, ne Petrus et Apostoli in Judam insurgerent eumque discerperent; tertio, ut Judam hac lenitate et charitate ad poenitentiam provocaret. Unde S. Leo, serm. 7 De Passione, ait: «Notam sibi esse proditoris conscientiam demonstravit, non aspera nec aperta impium increpatione confundens, sed leni ac tacita admonitione convincens, ut facilius corrigeret poenitendo quem nulla deformasset objectio.» Et mox: «Redi in integrum, et deposito furore resipisce. Clementia invitat, salus pulsat, ad vitam vita revocat.»


Versus 22: Et Contristati Valde, Coeperunt Singuli Dicere: Numquid Ego Sum, Domine?

22. ET CONTRISTATI VALDE (Syrus, et aegre fuit eis vehementer), COEPERUNT SINGULI DICERE: NUMQUID EGO SUM, DOMINE? — Syrus, mori, id est Domine mi, scilicet dulcissime et desideratissime. Summe enim dolebant Christum Dominum, patrem et magistrum suum, a quo toti pendebant, sibi eripi et mori, idque per proditionem, eamque faciendam per unum e suo Apostolorum collegio, quae summa erat injuria, indignitas et collegii totius infamia. Unde haec Christi verba instar gladii dolore transfixerunt eorum corda, ut «semimortui fierent,» ait S. Chrysostomus.

SINGULI. — Ergo et Judas, ne si solus taceret,

se caeteris Apostolis silentio suo proderet, aut sceleris suspectum redderet. Nam, ut ait Origenes, «Existimo quia in primis putavit latere quasi hominem, qui postquam vidit conscientiam suam notam Christo, amplexus est occultationem positam in verbis ipsius: quorum primum infidelitatis erat, secundum autem impudentiae.» Caeteri vero Apostoli dixerunt pariter: «Numquid ego sum, Domine?» quia, licet eos conscientia tanti criminis non argueret, tamen, ut ait S. Chrysostomus (qui id accepit a S. Basilio in Regul. brevior., reg. 301), magis verbis Christi quam conscientiae suae fidebant, praesertim quia, ut alibi ait S. Augustinus, «Non est peccatum quod fecit homo, quod non faciat alter homo, si desit rector a quo factus est homo.»


Versus 23: Qui Intingit Mecum Manum in Paropside, Hic Me Tradet

23. AT IPSE RESPONDENS AIT: QUI INTINGIT MECUM MANUM IN PAROPSIDE (in patina, ita Syrus), HIC ME TRADET. — Syrus, proditurus est; Graece ὁ ἐμβάψας, in aoristo, qui intinxit, qui intingere solet. Videtur Judas, ut proditionem dissimularet, et Christo se magis amicum ostenderet, saepius cum ipso in patinam alicujus jusculi, aceti, vel salsamenti panem vel carnem intinxisse: sed quia idem faciebant subinde alii Apostoli, hinc ex hisce verbis Christi Judam proditorem ab eo designari, certo cognoscere nequiverunt. Unde aliis interrogationibus id a Christo explicari satagerunt.

Ubi nota, ad concordiam Evangelistarum, qui diversimode designationem Judae proditoris narrant, hunc fuisse ordinem historiae, qui omnes Evangelistas inter se conciliat. Primo, Christus ante Eucharistiam, ut patet ex Matthaeo et Marco, praedixit se prodendum ab aliquo Apostolorum; sed generatim et indefinite, proditorem non nominando, nec designando. Deinde singulis Apostolorum interrogantibus: «Numquid ego sum, Domine?» Christus respondit eum esse proditorem, qui intingeret secum manum in paropside; quia veteres sicut terni vel quaterni in lectulis mensae accumbebant, uti dixi Esther 1, 6, ita et terni vel quaterni communem habebant paropsidem, imo et eamdem habere poterant qui accumbebant in lectulis oppositis vel lateralibus. Igitur, quia plures Apostoli eamdem habebant paropsidem, hinc hisce verbis non definite indicavit Christus quis esset proditor. Christus deinde instituit Eucharistiam: quo facto rursus ait proditorem secum esse in mensa, ut diserte narrat Lucas, de quo plura Joan. XIII, 21. Quocirca Petrus innuit Joanni recumbenti in sinu Christi, ut roget eum quis definite et nominatim sit proditor. Joanni roganti respondet Christus, eum esse cui daturus sit buccellam, ac mox eam dat Judae: ille, ea accepta, ex conscientia sceleris et hoc indicio Christi, sentiens se notari, impudenter et obstinate rogat: «Numquid ego sum, Rabbi?» Christus respondet: «Tu dixisti,» id est «in es;» quare ipse omnino detectum et

infamatum se videns, quasi amens et furens egreditur ad proditionem Christi perficiendam, abitque in domum Caiphae, ut ab eo lictores et satellites postulet, qui Christum comprehendant.


Versus 24: Filius Quidem Hominis Vadit, Sicut Scriptum Est de Illo

Quia «multo melius est non subsistere, quam male subsistere. Poena praedicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia,» ait S. Hieronymus. Minatur enim ei vae damnationis et gehennae: longe enim satius est non esse, quam esse ad hoc tantum, ut semper miserrimus sit et perpetim ardeat in gehenna, uti ostendi Eccles. IV, vers. 2 et 3. Sapienter S. Hieronymus, epist. ad Furiam: «Non quaeruntur, ait, in Christianis initia, sed finis. Paulus male coepit, sed bene finivit; Judae laudantur exordia, sed finis proditione damnatur.»

VADIT. — «Hisce verbis,» ait Victor Antiochenus in cap. XIV Marci, vers. 21, «Christus mortem suam transitioni aut discessui cuipiam similiorem ostendit, quam verae morti. Significat per eamdem vocem quoque sponte se ad mortem abire.» Porro, proditio Judae fuit immane sacrilegium, in ipsam Christi et Dei personam directe admissum: quare fuit vere christicidium et deicidium. Quocirca Judam profundissime juxta Luciferum in gehenna degere, ibique acerbissime torqueri, valde est verisimile. Et hoc innuit τὸ «vae» quod hic ei Christus prae aliis reprobis intentat. Hinc B. Franciscus Borgia in meditatione summe se humilians, collocabat se ad pedes Judae, id est profundissime in inferno, dictitans se alibi locum sibi congruum suisque peccatis debitum, nec in coelo, nec in terra, nec sub terra invenire. Ita habet ejus Vita.


Versus 25: Respondens Autem Judas Dixit: Numquid Ego Sum, Rabbi? Ait Illi: Tu Dixisti

25. RESPONDENS AUTEM JUDAS, QUI TRADIDIT EUM (Arabicus, Judas traditor ipsius; Syrus, Judas proditor), DIXIT: NUMQUID EGO SUM, RABBI (O Magister)? AIT ILLI (Christus): TU DIXISTI. — Franciscus Lucas probabiliter putat Judam id rogasse, postquam Christus, buccella panis ei porrecta, eum proditorem Joanni designasset, Joan. XIII, 26, uti dixi vers. 23.

Porro, rogat id Judas ex fastu et impudentia, ut scelus tegeret, et «audacia bonam conscientiam mentiretur,» ait S. Hieronymus; putabat enim Christum ex modestia et lenitate auctorem sceleris non nominaturum; q. d. «Numquid ego sum» tuus, o Christe, proditor, qui tibi fideliter tot annis servivi, familiam tuam alui omniaque negotia procuravi? Nam, ut ait S. Leo, serm. 7 De Passione, «corpore tantum cum coenantibus recumbebat, mente autem sacerdotum invidiam, testium falsitatem et furorem imperitae plebis armabat.»

TU DIXISTI. — Est modesta Hebraeorum responsio, qua confirmant id quod rogatur, q. d. Non est quod ego dicam et te proditorem nominem:

tu enim talem te dicis et nominas, ac verum dicis, quia vere es proditor. Unde S. Chrysostomus extollit mansuetudinem Christi, qui ex justa ira non ait: Tu sceleste, tu sacrilege, tu ingrate proditor, necem mihi machinaris; sed leniter: «Tu dixisti: ita terminos nobis ac regulas tolerantiae et oblivionis fixit injuriarum,» ait S. Chrysostomus et ex eo Titus. Unde hac lenitate, lenique et submissa voce, ac magis interna gratia Christus fraenavit Joannem et Petrum, et si qui alii id audiverunt, ne insurgerent in Judam eumque laniarent, praesertim quia Christus non clare dixit: «Tu es,» sed obscure: «Tu dixisti.»


Versus 26: Accepit Jesus Panem, et Benedixit, ac Fregit: Hoc Est Corpus Meum

Sic et Syrus, Arabicus, Persicus: Aethiopicus vero significantius vertit: «Haec ipsa caro mea.» Aegyptius addit «enim»: «Hoc enim corpus meum.» Caeteri ergo τὸ «enim» subaudiunt: hoc enim supplendum esse hic, satis liquet ex consecratione vini, versiculo 28: «Hic est enim sanguis meus.» Vox «enim» dat causam cur manducare et bibere debeant, quia scilicet corpus et sanguis Christi eis ab illo manducanda et bibenda offeruntur. Quis enim cibum et potum tam pretiosum et divinum avidissime non accipiat?

COENANTIBUS. — Id est post coenam, ut habet Lucas et Paulus, agni paschalis scilicet, sed dum adhuc mensae epulis stratae accumberent, ideoque Matthaeus ait «coenantibus.» Ubi nota triplicem coenam hic fuisse Christi: primam sacram agni paschalis, quam juxta legem, Exodi XII, Christus et Apostoli peregerunt stantes; secundam communem aliorum ciborum post agnum, quam coenarunt discumbentes in lectulis more communi gentis suae: nec enim ex solo agno saturari poterant omnes personae familiae, praesertim si illa ampla erat et numerosa; quare post coenam agni, addebatur coena communis sive usualis aliorum ciborum; Christus vero tertiam addidit sacerrimam, imo divinam, scilicet institutionem Eucharistiae. Nam, Christus ante Eucharistiam coenavit agnum et coenam usualem, quia decebat ut typus agni praeiret veritatem Eucharistiae, utque ultimum memoriale moriturus, velut summum amoris pignus, esset Eucharistia; hoc est quod aiunt Lucas et Paulus: «Post coenam.» Ita Jansenius, Maldonatus, Franciscus Lucas et alii, licet Suarez loco mox citando censeat coenam Eucharistiae fuisse mediam inter coenam agni et usualem. Jam vero ob reverentiam tanti Sacramenti, Apostolica traditio habet, ait S. Augustinus, epist. 128, ut Eucharistia non nisi a jejunis sumatur. Quare perperam et dolose haeretici Eucharistiam vocant coenam, esto primi Christiani aliquandiu in coena exemplo Christi Eucharistiam celebrarint, ut colligitur ex Paulo, I Corinth. XI, 25. Porro, in locum et memoriam secundae coenae usualis et communis, quam Paulus Dominicam vocat, successit apud Christianos olim Agape, id est epulum omnibus commune in signum et fomentum charitatis, sed post sumptam Eucharistiam.

Denique Christus post coenam agni, et communem sive usualem, ante institutionem Eucharistiae lavit pedes discipulorum, etiam Judae, ut significaret qua puritate ad tanta mysteria accedendum sit, ut patet Joan. XIII, 4. Lotione peracta panem et vinum, quae adhuc in mensa erant, consecravit, ac in Eucharistiam, id est in suum corpus et sanguinem convertit. Unde colligitur quod Christus instituit Eucharistiam sub horam noctis primam vel secundam. Nam agnus qui vespere comedendus erat, una hora comedi poterat, imo citius, et altera hora pedes Apostolorum a Christo facile lavari poterant, ita ut sub horam noctis secundam Eucharistiam instituerit. Initio enim noctis id factum patet ex iis quae deinde nocte illa gesta sunt. Nam post Eucharistiae sumptionem Judas exiit, ut ministros principum accerseret, qui Christum comprehenderent. Christus interim prolixum habuit sermonem, quem Joannes recenset cap. XIV, XV, XVI et XVII. Quo finito, exiit in montem Olivarum, ibique prolixe oravit, ac deinde a Juda proditus, et a Judaeis captus, et ex Gethsemani retractus Jerusalem, ductus est ad Annam, deinde ad Caipham, demum magna parte noctis reliquae, a ministris sacerdotum alapis caesus, consputus et illusus fuit: a ministris, inquam, qui lucem et diem exspectabant, ut Christum Pilato damnandum sisterent. Ergo videtur Christus Eucharistiam instituisse sub initium noctis diei Jovis. Ita Suarez, III part., Quaest. LXXIII, art. V, disp. 41, sect. 4.

Denique audi Concilium Tridentinum, sess. 22, cap. 1: «Christus, celebrato veteri Paschate, quod in memoriam exitus de Aegypto multitudo filiorum Israel immolabat, novum instituit pascha, seipsum ab Ecclesia per sacerdotes sub signis visibilibus immolandum, in memoriam transitus sui ex hoc mundo ad Patrem, quando per sui sanguinis effusionem nos redemit, eripuitque de potestate tenebrarum, et in regnum suum transtulit.»

ACCEPIT JESUS PANEM. — Nota primo hic quinque actiones Christi. Primo, Christus accepit panem; secundo, gratias egit Patri; tertio, panem benedixit, ut habet S. Matthaeus, cap. XXVI, 26; quarto, panem fregit; quinto, porrexit et inter porrigendum dixit: «Accipite et manducate, hoc est corpus meum.» Haec enim verba tam porrigentis sunt quam consecrantis. Hinc ruit argumentum Calvini: Omnia, inquit, verba haec, scilicet accepit, benedixit, fregit, dedit, respiciunt et referunt panem: ergo panem acceperunt et comederunt Apostoli, non corpus Christi. Respondeo ad antecedens: Haec verba referent panem, non qui delatus manebat panis, sed qui inter dandum vi verborum et consecrationis Christi, convertebatur in

corpus Christi. Sic dicere potuisset Christus in Cana Galilaeae: Accipite et bibite, hoc est enim vinum, si per haec verba mutare voluisset aquam in vinum. Sic vulgo dicimus: Herodes S. Joannem incarceravit, occidit, sepelivit vel sepeliri permisit, cum tamen non incarceravit eumdem quem sepelivit; quia hominem incarceravit, cadaver vero occisi sepelivit. Talis ergo et consequenter aeque vulgaris est haec Evangelistarum et Pauli de Eucharistia locutio.

Nota secundo, ex eo quod Christus ait: «Accipite, hoc est enim,» etc., hinc videri Christum unum panem accepisse cumque inter consecrandum fregisse in duodecim partes, simulque singulis Apostolis unam distribuisse, quam quisque videtur manu accepisse. Unde et diu in Ecclesia Christianis fidelibus Eucharistia in manus data fuit, ut patet ex Tertulliano, lib. De Spectaculis; ex Cyrillo Hierosolymitano, Catechesi 5, Mystag.; ex S. Augustino, serm. 244. Postea tamen periculi et reverentiae causa, in os data est Eucharistia.

Denique Apostoli ad tam insolitam Christi actionem, tamque novum et mirum Sacramentum mirati et turbati non sunt, duplici de causa. Prima, quia jam ante fuerant instructi et praemoniti, Joan. VI, ut Chrysostomus docet, homil. 83 in Matth. Altera, quia idem Christus qui mysteria tradebat, mentem eorum fide illustrabat, ut simpliciter crederent. Nam multa alia mirabiliora sine turbatione audierant et crediderant; quale erat in primis, hominem illum quem videbant comedere, bibere, dormire, fatigari, esse verum Deum; etiam tunc esse in coelo cum loqueretur in terris diceretque, Joan. III: «Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo.»

BENEDIXIT. — Nota Christum, ante consecrationem Eucharistiae, primo, gratias egisse Deo Patri, uti habent Lucas et Paulus, idque oculis de more suo in coelum elevatis, uti habetur in Canone nostro et Liturgia S. Jacobi. Unde hoc Sacramentum dictum est Eucharistia, id est gratiarum actio, quia ipsum maxima est gratia ac consequenter cum maxima gratiarum actione sumendum.

Secundo, Christum benedixisse non Patrem, ut volunt haeretici, sed panem et vinum, ut expresse habet hic Paulus dicens: «Calix benedictionis, cui benedicimus,» etc., I Corinth. Benedixit autem Christus panem et calicem, hoc est, Dei benedictionem et omnipotentiam super panem et vinum invocavit, ut praesto esset etiam et in futuris omnibus consecrationibus, ad panem convertendum in corpus, et vinum calicis in sanguinem Christi, quando legitime pronuntiantur verba consecrationis. Similis fuit benedictio panum, Lucae IX, 16. Non ergo benedictio haec fuit consecratio, licet id velit D. Thomas, III part., Quaest. LXXVIII, art. 1, ad 1, sed praevia oratio. Ita Concilium Tridentinum, sess. 13, cap. 1; unde in Liturgia S. Jacobi,

Basilii et nostra, Christi exemplo petimus, ut Deus benedicat haec dona, ut divina virtus in panem et calicem descendat, ad perficiendam consecrationem; et hinc dicitur «calix benedictionis,» id est a Christo benedictus. Unde Paulus, I Corinth. X, 16: «Calix benedictionis, inquit, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est?»

Denique videtur Christus, signum crucis formando super panem, eum benedixisse, et benedicendo invocasse Dei opem, ad futuram consecrationem et transsubstantiationem. Nam, ex usu Ecclesiae, sacerdotes in consecratione panem et vinum signo crucis benedicunt, idque faciunt exemplo Christi.

HOC EST CORPUS MEUM. — Hinc patet in Eucharistia non esse figuram corporis Christi, uti pervertunt Novantes, sed verum et proprium corpus Christi, quod ex B. Virgine natum et in monte Calvariae crucifixum est, uti omnibus saeculis credidit Ecclesia, et in plurimis Conciliis definivit, sicuti multis ostendi, I Corinth. XI, 24, ubi Paulus iisdem verbis institutionem Eucharistiae a Christo factam repetit et enarrat. Quibus adde, nonnullos a fide hac avelli, eo quod comprehendere nequeant quomodo corpus Christi tam altum et magnum possit contineri totum sub parvula hostia: sed hi cogitare debent Deum esse omnipotentem, qui ut naturam instituit, ita contra eam supernaturaliter, cum vult, saepe operatur, ut naturae rerumque omnium se Dominum et Deum ostendat. Quare quidquid est in natura proprietatis, hoc a Deo inverti et everti potest, ac consequenter facere potest Deus, ut quantitas magna parvo loco, imo puncto contineatur. Haec est ratio Theologica. Verum, ut infirmis nonnullorum mentibus plene satisfaciam, duo evidentia hujus mysterii, quod possibile sit, argumenta subjungam, quae vim habent ex simili analogia.

Accipe ergo hujus rei analogicam quasi demonstrationem, primo physicam, secundo mathematicam. Physica est in speculo et in oculo. Tam enim speculum quam oculus exiguus in se recipiunt integram quantitatem maximorum non tantum hominum, sed et domorum, templorum, arborum, montium, etc., eamque integram clare referunt et repraesentant. Quidni ergo parva hostia, Deo agente, totum exhibeat Christum? Dices, hoc in oculo et speculo fieri spiritaliter per species intentionales opticas sive visivas. Respondeo: Pari modo Christi corpus in Eucharistia accipit spiritalem modum existendi, ut quasi spiritus spiritualiter sit in puncto hostiae. Adde ipsas species intentionales, non ita esse spirituales, quin revera sint entitates naturales et physicae, imo corporeae: inhaerent enim corpori, scilicet aeri; harum tamen plurimas et quasi infinitas videmus simul in speculo et oculo recipi et comprehendi. Si hoc quotidie fit naturaliter in speciebus oculo receptis, multo magis idem facere po-

test omnipotentia Dei supernaturaliter in corpore Christi per miraculum in Eucharistia.

Accipe nunc ejusdem rei analogicam quasi demonstrationem mathematicam, ut videas quomodo magna quantitas in parva, imo in quolibet ejus puncto, tota excipi possit. Accipe, inquam, duplicem hanc figuram, trianguli solius, et trianguli cum circulo; prius triangulum solum, deinde eum cum circulo inspiciamus: hostia enim in Eucharistia est circularis, imo circulus.

In hoc triangulo A F X in angulo X concurrunt omnes lineae ductae a latere A, F, scilicet linea A, linea B, linea C, linea D, linea E, linea F, itaque angulus X ejusque conus sive punctum, respondet et excipit omnes hasce lineas, eodemque modo excipiet mille, imo infinitas alias, quae a costa A, F, in quolibet ejus puncto educi possunt usque ad X: nam a quolibet puncto ad quodlibet punctum potest duci linea recta, ut habet principium Euclidis et omnium Mathematicorum. Vides ergo unum punctum X excipere omnes hasce lineas, itaque quasi commensurari et adaequari singulis lineis et consequenter toti lineae A, F, ac consequenter idem punctum X quasi adaequari toti superficiei quae in triangulo hoc includitur; haec enim superficies constat et conflatur ex lineis plurimis et continuis, quae omnes recipiuntur in hoc puncto X. Ponamus nunc hanc longitudinem A, F, esse longitudinem corporis Christi, X vero esse punctum hostiae consecratae; dico pari modo, tota longitudo corporis Christi est in hoc puncto hostiae sicut tota longitudo A, F, per lineas ex illa derivatas est in puncto X. Quod si Novantes,

imo Physici et Mathematici comprehendere nequeunt, quomodo una tanta linea recipiatur in puncto indivisibili, ac consequenter quomodo tota superficies, quae ab ejus extremitate utrimque per triangulum ad idem punctum ducitur, eidem puncto per lineas ad illud ductas commensuretur, et quasi adaequetur, quod tamen naturale est; quid mirum si non comprehendant, quomodo quantitas corporis Christi possit recipi in puncto hostiae per supernaturalem Dei actionem et omnipotentiam, quae naturam et ingenium omne transcendit?

Jam circuli hic depicti formam inspiciamus, eamque cum triangulo comparemus: longitudo lateris trianguli D, E, F, G, H, I, integra recipitur per suas lineas in circulo hostiae, ejusque puncto A; eadem tota per alias suas lineas recipitur in puncto C; eadem tota pari modo per alias lineas recipietur in quolibet alio puncto circuli designati. Sicut ergo in hac figura tota longitudo D, I, in quolibet puncto circuli, sive hostiae, per suas lineas eo ductas in eoque simul concurrentes recipi potest; ita tota longitudo corporis Christi recipi potest, et de facto recipitur in quolibet puncto hostiae consecratae. Si enim in naturalibus videmus lineam D, I, commensurari puncto C in circulo A, B, C; item puncto A, et puncto B, et cuivis alteri: cur non

in supernaturalibus Eucharistiae mysteriis Deus idem facere posset? ut scilicet tota quantitas corporis Christi sit in hoc puncto hostiae, et tota sit in illo, et tota sit in quolibet alio hostiae puncto. Ut id clarius videas, concipe animo circulum hostiae rotari et volvi per puncta A, B, C, tunc ecce singula puncta hujus circuli successive tangent conum, imo ipsa erunt conus sive punctum tam A quam B et C: ergo tunc ipsa puncta A, B, C, excipient omnes lineas a costa D, I, ad se ductas: quod id fieret successive, hoc simul et semel fit in hostia Eucharistiae omnibusque ejus punctis respectu corporis Christi, quod totum singula hostiae puncta excipiunt. Circulus enim hostiam, triangulus vero corpus Christi repraesentat.

Adde hic tertiam demonstrationem ex condensatione et rarefactione, quam recensui I Corinth. XI, 23. Aqua enim in olla per frigus densata dimidium tantum ollae occupat, per ignem vero calefacta rarescens et ebulliens totam ollam implet, cum tamen eadem sit aqua quoad materiam, molem et, ut multi magnique philosophi volunt, quoad quantitatem intrinsecam: nihil enim aquae per rarefactionem additur, nisi extensio ad majorem locum: si hoc naturaliter fit, cur supernaturaliter idem facere nequeat Deus omnipotens in corpore Christi, ut illud in se intrinsece extensum ad sex pedes, extrinsece tamen commensuretur parvae hostiae, ad ejusque locum et quantitatem contrahatur? Sicut aqua per calorem ignis rarefacta, occupansque totam ollam, per frigus deinde densata contrahitur ad dimidium ollae: nam aquae nihil quantitatis accedere per rarefactionem, nec decedere per condensationem, sed eamdem quantitatem quae prius erat, sese magis duntaxat explicare et ad majorem locum extendere censent S. Thomas, Gregorius, Aegidius, Capreolus, Soncinas, quos citant et sequuntur nostri Conimbricenses, lib. I De Generat., cap. V, Quaest. XVII, art. 3.

Addit Lucas, cap. XXII, 19: «Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur,» id est mox dabitur in crucem et mortem. Paulus, I Cor. XI: «Quod pro vobis tradetur,» Graece κλώμενον, id est quod frangitur. Vide ibi dicta.

Addit rursum Lucas Christum dixisse: «Hoc facite in meam commemorationem.» His verbis Christus dedit Apostolis et sacerdotibus ab eis ordinandis potestatem (aeque ac praeceptum) consecrandi et transsubstantiandi panem in corpus et vinum in sanguinem suum. Quare his verbis Christus Apostolos constituit et ordinavit sacerdotes, uti docet Concilium Tridentinum, sess. 22, cap. 1, aeque ac episcopos. His enim verbis jussit Apostolis, quasi Episcopis, ordinare sacerdotes, qui continuo et jugiter per omnia saecula celebrarent tam sacramentum quam sacrificium Eucharistiae, quod hic instituit, tum ad perennem laudem et cultum Dei, tum ad fidelium refectionem spiritualem, tum ut per illud omnem a Deo gratiam postularent et Ecclesiae impetrarent, ut habet dogma et fides totius Ecclesiae. «Hoc facite» ergo, scilicet quod ego facio, q. d. Consecrate, sacrificate, panem et vinum transsubstantiate, comedite, sicut ego eadem consecravi, sacrificavi, transsubstantiavi, comedi. Insuper sacerdotes ordinate et Episcopos, qui jugiter continua successione idem faciant usque ad finem mundi, sicut ego nunc vos hac de causa sacerdotes et episcopos instituo et ordino.

IN MEAM COMMEMORATIONEM. — Ut scilicet in consecratione et sumptione Eucharistiae commemoretis, et, ut ait Paulus, I Corinth. XI, 26, annuntietis mortem meam. Vide ibi dicta. Nec enim sacerdotes consecrantes jubentur hic meminisse duntaxat mortis Christi, sed et eamdem populo Christiano in memoriam revocare, ut tanti beneficii tantaeque Christi dignationis et redemptionis jugiter sint memores et grati, ac per eam omnem a Deo gratiam postulent et obtineant.


Versus 27: Et Accipiens Calicem Gratias Egit: Bibite ex Hoc Omnes

Bellarminus, lib. IV De Eucharistia, cap. XXVII, ad 2, et Joannes Hessels, tract. De Commun. sub utraque specie, opinantur Christum non statim post consecratum panem consecrasse calicem, sed plura intercessisse, plures scilicet actiones et locutiones; probant id ex eo quod de pane dicat Matthaeus: «Coenantibus autem illis;» de calice vero dicat Lucas et Paulus: «Similiter et calicem, postquam coenavit.»

Verum longe verius est Christum immediate consecrationi panis subjecisse consecrationem calicis, tum quia ita narrant Matthaeus, Marcus et Lucas; tum quia id exigebat ratio sacramenti et sacrificii Eucharistiae, ut illud non divideretur, nec interrumperetur, sed totum simul perficeretur. Ad rationem enim sacrificii pertinet consecratio tam vini quam panis. Christus enim hoc sacrificium instituit per modum refectionis et convivii, ad quod requiritur tam vinum ad potum, quam panis ad cibum. Sic et in veteri Testamento, sacrificio «mincha,» id est farris et panum, aeque ac victimarum animalium, v. g. boum, agnorum, haedorum, addebatur libamen, sive effusio vini et olei. Sacrificium enim Deo offertur, ut sit refectio Dei; ad refectionem autem tam requiritur potus quam cibus, puta tam vinum quam panis, uti ostendi in Levit. cap. 1 et seq. Idem fuit ritus Gentilium, qui a Moyse et Hebraeis hoc et multa alia mutuati sunt.

GRATIAS EGIT. — Ritum Hebraeorum in gratiis Deo agendis post refectionem, recensui Eccli. XXXII, 17.

BIBITE EX HOC OMNES. — Dixit hoc Christus ante consecrationem calicis. Quare in Marco, cap. XIV, 23, est hysterologia, dum ait: «Et biberunt ex

Notat S. Cyprianus (vel quisquis est auctor), tract. De Coena Domini, olim sanguinis animalium esum potumque vetitum fuisse Judaeis, ut patet Hebr. ix, 22; Levit. iv, 6 et seq.: Christi vero sanguinem a sacerdotibus jam libari: primo, quia Christi sanguis vivificus est; secundo, quia illo redempti sumus; tertio, quia illo spirituales effecti, animalis vitae peccata quasi impurum sanguinem horremus.


Versus 28: Hic Est Enim Sanguis Meus Novi Testamenti, Qui Pro Multis Effundetur

28. HIC EST ENIM SANGUIS MEUS NOVI TESTAMENTI (Syrus, novi foederis), QUI PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM. — Sic et Arabicus, Persicus, Aegyptius; Aethiopicus vero nervosius: Hic ipse sanguis meus, etc. q. d. In hoc calice, per hanc consecrationem meam, vinum vertitur in sanguinem meum: quare in fine hujus consecrationis jam in eo non est vinum, sed sanguis meus, quo sancitur et confirmatur novum Testamentum et foedus, mediante me inter Deum et homines initum: Christus enim hoc sanguine suo in morte mox effundendo meruit et confirmavit nobis jus et spem ad aeternam haereditatem in coelis, quae fuit summa et ultima Christi testatoris voluntas; atque hoc jus nobis applicant Sacramenta, praesertim Eucharistia, sicut testamentum haeredi in eo scripto dat jus ad testatoris bona.

Nota: Christus panem consecratum in tredecim partes divisit, quarum unam primus ipse sumpsit, caeteras deinde duodecim singulis Apostolis singulas sumendas divisit et dedit. In calice vero utpote liquido, id fieri non poterat. Quocirca Christus prior ex eo jam consecrato bibit, deinde eum ad bibendum dedit suo vicino, v. g. S. Joanni, vel Petro, jubens ut ille suo vicino eumdem resignaret, et ita consequenter, ut calix iret in orbem omnesque Apostoli ex eo biberent. Quare hinc non sequitur quod Hussitae et Lutherus volunt, laicis quoque dandum esse calicem eosque communicare debere sub utraque specie, quia sub utraque communicavit Christus et Apostoli, idque esse praeceptum Christi: hoc enim praeceptum bibendi, cum ait: «Bibite ex hoc omnes» (uti omni tempore intellexit Ecclesia), tantum pertinebat ad Apostolos, qui soli tum praesentes erant, quia Christus eos tunc consecrabat sacerdotes eisque jussit consecrare sacramentum et sacrificium Eucharistiae sub utraque specie, et utramque speciem sumere, ut perfectum sacrificium conficiant (1). Id ergo non jussit laicis, quibus, cum non sacrificent, sed tantum sumant Eucharistiam ut sacramentum, sufficit ut illud sumant sub una specie, quia sub ea integrum Sacramenti effectum fructumque percipiunt; praesertim quia in tanto numero laicorum communicantium facile calix effunderetur, et sanguis Christi eo contentus in terram difflueret, quod magnae foret irreverentiae. Simili modo praeceptum Christi dicentis: «Hoc facite in meam commemorationem,» qua parte consecrationem respicit, ad solos pertinet sacerdotes; ad laicos vero tantum spectat quoad panis consecrati sumptionem, ut patet. Praeceptorum enim, cum plura miscentur, varietas limitanda est et distribuenda juxta conditionem personarum et mentem legislatoris, qui hic est Christus, cujus interpres est Ecclesia.

Nota primo: Matthaeus et Marcus habent: «Hic est enim sanguis meus novi testamenti;» Lucas vero et Paulus, I Cor. xi, 25: «Hic calix novum testamentum est in meo sanguine;» sed idem utriusque phrasis est sensus. Christus tamen potius videtur dixisse eo modo, ut narrant Matthaeus et Marcus, quia illa phrasis clarior est. Vide dicta I Cor. xi, 25. Christus in ultima coena potius quam in cruce, instituendo Eucharistiam, condidit et sanxit suum testamentum et foedus cum Ecclesia. Erant enim hic praesentes omnes Apostoli, qui Ecclesiae personam gerebant et repraesentabant; erat Christus liber, proximus tamen morti; erat victima et sanguis, quo sanciri solent foedera.

Nota secundo: In forma consecrationis calicis, qua jam utimur in sacrificio Missae, adduntur haec verba, «aeterni testamenti, mysterium fidei,» quae traditione esse accepta a S. Petro, qui nostrae liturgiae est auctor, docet Innocentius III, lib. IV, cap. ix, et S. Thomas, III part., Quaest. LXXVIII, art. 2, ad 4. Licet enim non spectent ad essentiam formae (etsi id dicere videatur S. Thomas in I Cor. xi), unde in liturgia S. Jacobi, S. Chrysostomi, S. Clementis et S. Basilii illa omittuntur; tamen pertinent ad plenam ejus integritatem, estque hic sensus communis totius Ecclesiae Latinae, quae in Missa et forma consecrationis calicis, haec verba quasi a Christo dicta et ab Apostolis praecepta, eodem tenore et modo quo caetera, scribit et pronuntiat.

Ubi nota: «mysterium fidei» significat primo, sanguinem Christi sub speciebus vini latentem, esse rem arcanam, quae sola fide cognoscatur et credatur. Secundo, ipsum sanguinem Christi,

quatenus in passione effusus est, esse objectum fidei, qua justificamur: credimus enim nos justificari et a peccatis purgari per meritum sanguinis et mortis Christi.

QUI PRO MULTIS, — id est pro omnibus hominibus; hi enim omnes sunt valde multi; Lucas habet «pro vobis.»

EFFUNDETUR. — Graece tam apud Matthaeum, quam apud Marcum et Lucam est ἐκχυνόμενον in praesenti, id est effunditur, id est offertur et libatur, scilicet in sacrificio hoc Eucharistiae sub specie vini, et paulo post in sua specie et forma naturali et sanguinis effundetur in cruce. Solebat enim sanguis victimarum in ipso sacrificio effundi, itaque Deo libari. Unde ipsa effusio vocatur libatio vel libamen: quocirca calix hic sanguinis Christi velut libamen sacrificii Christi, effusus fuit in ora Christi et Apostolorum ejus. Atque hac de causa sumptio et consumptio specierum tam panis quam vini, pertinet ad rationem et perfectionem sacrificii.

Hinc ergo liquet Eucharistiam non tantum esse sacramentum, sed et sacrificium, idque unicum novae legis, quod veteribus omnibus successit, illaque omnia eminenter in se continet, ideoque Christus dicitur «Sacerdos secundum ordinem Melchisedech,» non Aaron, quia Aaron oves et haedos, Melchisedech vero panem et vinum obtulit, aeque ac Christus transsubstantiando illa in corpus et sanguinem suum, Psalm. cix, 4; Hebr. v, 6 et 7. Eucharistia ergo, primo, est holocaustum; secundo, victima pro peccato; tertio, victima pacifica; quarto, est «mincha» sive sacrificium farreum, Levit. ii et seq.

Id ita esse patet: Primo, quia Christus non ait de sanguine suo, qui infunditur multis, ut Sacramentum; sed qui effunditur pro multis, ut libamen et sacrificium.

Secundo, quia Graece est ἐκχυνόμενον, in praesenti, apud omnes tres Evangelistas, id est effunditur, scilicet nunc in hac coena et consecratione Eucharistiae: ergo loquitur de praesenti sacrificio Eucharistiae, non tantum de futuro in cruce, et ita legit et intelligit S. Ambrosius in Ps. xxxviii, 1. Noster tamen vertit «effundetur,» quia respicit ad sacrificium crucis paulo post futurum, in quo clarissime et perfectissime fusus fuit sanguis Christi pro peccatorum salute, cujus typus et figura erat haec sacramentalis sanguinis Christi effusio in Eucharistia, adeoque haec cum illa una et eadem fuit typice.

Tertio, quia Lucas, et ex eo Paulus, in consecratione panis, «Hoc est corpus meum,» addunt: «quod pro vobis datur,» id est offertur in sacrificium; Paulus: «quod pro vobis frangitur,» scilicet tum sub speciebus panis in Eucharistia, tum proprie in seipso mox flagris et clavis ac lancea frangetur in cruce. Unde Paulus Eucharistiam vocat «panem quem frangimus,» scilicet in Sacramento, nimirum species panis frangentes et comedentes ac in sacrificium Deo offerentes, sumendo illas et consumendo, quorum nihil factum est in cruce. Ergo frangere panem significat sacrificium, non crucis, sed Eucharisticum.

Quarto, quia Lucas diserte habet τοῦτο τὸ ποτήριον ἡ καινὴ διαθήκη ἐν τῷ αἵματί μου, τὸ ὑπὲρ ὑμῶν ἐκχυνόμενον, id est, «hoc poculum est novum testamentum in meo sanguine, quod» scilicet poculum, «pro vobis effundetur.» Τὸ enim ἐκχυνόμενον ad ποτήριον referri debet, non ad αἵματι, cum αἵματι sit dativi casus, τὸ vero nominativi. Ergo poculum, sive calix sanguinis Christi pro nobis effusus est; atqui calix sanguinis effusus est in Eucharistia, non in cruce (ibi enim nullus fuit calix): ergo effusio sanguinis est libamen et sacrificium.

Hinc liquet haec magis proprie spectare ad sacrificium Eucharisticum quam crucis, illudque contra Novatores evincere.

Sacrificium Eucharistiae ergo est holocaustum, quia totum Christum in consecratione et manducatione offerimus Deo. Eadem est victima pacifica, quia per illam, pacem, id est omnia bona a Deo poscimus et impetramus. Eadem est victima pro peccato, quia offertur et impetrat a Deo remissionem peccatorum venialium et poenarum temporalium, quae peccatori restant luendae pro lethalibus ejus culpis remissis: ipsarum autem culparum lethalium remissionem impetrat mediate, quia impetrat a Deo gratiam praevenientem et contritionem, qua illae delentur. Vide Concilium Tridentinum, sess. 22, cap. ii. Vide et D. Thomam et Scholasticos, tract. De Eucharistiae sacrificio.

Denique, sanguini Christi potius quam corpori tribuitur remissio peccatorum, licet utrique competat: tum quia in veteri Testamento sanguini tribuitur expiatio, et in victima pro peccato sanguis ejus effundebatur; tum quia sanguinis effusione significatur mors Christi, quae fuit condignum pretium, expiatio et satisfactio pro morte praesenti et aeterna peccatis nostris debita.

Causa ergo prima, quae movit Christum ad instituendam Eucharistiam, fuit, ut praestantissimum, imo divinum in lege nova institueret Sacramentum quo fideles cibo divino pasceret, imo quo Ecclesia Deum summe et condigne coleret, ac jugiter honoraret, et latria adoraret; condigne, inquam, id est tantum quantum coli et honorari meretur Deus. Victima enim quae in Eucharistiae sacrificio Deo offertur, est immensi pretii, estque ipsi Deo commensa et aequalis. Victima enim est ipse Christus, qui tam Deus est quam homo; Deo ergo Deus ipse offertur. Quare cum omnis alius noster, utpote creaturarum, cultus sit exilis et vilis, hinc Christus seipsum victimam fecit in Eucharistia, ut per illam, utpote Deo aequalem, aequalem Deo cultum impenderemus, ac tantam ei latriam et cultum exhiberemus, quanto ipse dignus est, et quantum ipse jure suo poscit. Porro, sacrificium hoc maxime consistit

in consecratione: per illam enim Christus mystice occiditur, dum corpus ejus et sanguis seorsim sub speciebus panis et vini collocantur, uti ex S. Gregorio, Irenaeo, Nysseno et aliis docet Suarez et Lessius, lib. XII De Perfect. divinis, cap. XIII, num. 94 et seq. «Seorsim,» intellige, quantum est ex vi consecrationis: nam, per concomitantiam, ubi est corpus Christi, ibi est et sanguis, ac vice versa.

Secunda causa fuit, ut jugiter nobis ideam vitae et passionis suae testamento relinqueret, quae vita singulis jugem tantae redemptionis et dignationis memoriam refricaret: in Eucharistia enim seorsim consecratur sanguis, et seorsim corpus Christi, ut significetur passio ejusdem, in qua sanguis Christi fuit effusus et separatus a corpore; species ergo vini sanguinem Christi effusum, species vero panis exanime Christi corpus repraesentant. Hoc est quod ait Christus: «Hoc facite in meam commemorationem;» et Paulus, I Cor. xi, 26: «Quotiescumque, ait, manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat.»

Tertia causa fuit, magnitudo amoris Christi erga suos fideles, qua sicut carnem nostram in incarnatione hypostatice deitati suae univit, ita eamdem cum deitate sacramentaliter in Eucharistia cuique fideli communicanti unit et quasi incorporat, ut ipse fiat divinus et quasi alter quidam Christus ac Deus. Hoc est quod de ipso Eucharistiam instituturo, ante lotionem pedum ait Joannes, xiii, 1: «Sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos.» «In finem,» tum vitae, tum amoris, id est extremo summoque amore dilexit eos, dum seipsum eis in Eucharistia reliquit, ut eum semper praesentem habeant cum quo versentur, cum quo colloquantur, quem consulant, cui omnes suas difficultates, tentationes ac tribulationes aperiant, opem poscant et impetrent. Nam, ut ipse ait Prov. viii, 31: «Deliciae meae esse cum filiis hominum.» Hinc, ut canit Ecclesia ex S. Thoma:

Se nascens dedit socium, Convescens in edulium, Se moriens in pretium, Se regnans dat in praemium:

ut summo hoc amore nos ad se vicissim ardenter redamandum alliceret, imo cogeret. Magnes enim amoris est amor. Illi ergo totos nos demus, qui prior, cum esset Deus, totum se nobis donavit et in dies donat. Quocirca S. Cyprianus, lib. IV, epist. 6 ad Thibar. de exhortatione martyrii: «Gravior, ait, nunc et ferocior pugna imminet, ad quam virtute incorrupta, et fide robusta parare se debent milites Christi, considerantes idcirco se quotidie calicem sanguinis Christi bibere, ut possint et ipsi propter Christum sanguinem fundere.» Hic fuit stimulus acer, S. Laurentio ad ignes, S. Vincentio ad equuleos, S. Sebastiano ad sagittas, S. Ignatio ad leones, caeterisque Martyribus ad quaelibet tormenta et dolores fortiter tolerandos et superandos, ut amorem amori, vitam vitae, mortem morti Christi redderent: hac de causa ambiebant martyria, in eisque exultabant et triumphabant. Atque hic fuit effectus Eucharistiae. Haec enim ipsis robur et gaudium suggerebat in omnibus tentationibus et suppliciis. Quocirca olim tempore persecutionum Christiani omnes quotidie communicabant, ut se roborarent ad martyrium, imo Eucharistiam domum deferebant illamque mane suis manibus sumebant (uti fecit nuper Maria Stuarta, Scotiae regina, dum in Anglia captiva detineretur, nec sacerdotem secum habere posset). Hac de causa Christus ante passionem Eucharistiam instituit, ut per eam Apostolos ad tentationes in illa obventuras armaret.

Quarta causa fuit, ut Christus in Eucharistia daret nobis exercitium cujuslibet virtutis: in ea enim exercetur fides nostra, dum credimus totum verum Deum et hominem sub parva hostia invisibiliter, sed realiter et vere latere et contineri; spes exercetur, quia dum credimus Christum seipsum nobis dare, speramus eum et caetera, quae longe minora sunt, daturum. Charitas exercetur, quia Eucharistia est fornax amoris, quem Christus exhalat nobisque afflat ut eum redamemus. Religio exercetur, quia eum latria adoramus et invocamus, illique sacrificamus ipsummet Christum. Humilitas exercetur, quia oculos et sensus nostros ac judicium naturale, quae suggerunt nobis in Eucharistia non nisi esse panem et vinum, abdicamus ac humiliter subjicimus Christo dicenti: «Hoc est corpus meum: Hic est sanguis meus.» Gratitudo exercetur, quia per illam summas Deo pro omnibus beneficiis gratias agimus, ideoque ipsa dicta est Eucharistia, id est gratiarum actio. Abstinentia, quia non nisi jejunis communicare fas est. Patientia et mortificatio, quia vivum utriusque speculum et calcar est Christus passus et crucifixus. Et ita de caeteris.

Tropologica causa fuit, ut carne sua divina nos pascendo et oblectando, avocaret a carne terrena ejusque deliciis et concupiscentiis, ut vitam non carnalem, sed spiritalem et divinam agamus dicamusque cum Paulo: «Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus,» Galat. ii, 20. Ita ergo vivere, loqui, operari debet Christianus, perinde ac si non ipse, sed in eo vivat, loquatur et operetur Christus. Vivat ergo angelice: nam «panem angelorum manducavit homo,» Psalm. lxxvii. Hinc S. Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 4 Mystag., ait, in sacra synaxi nos fieri concorporeos et consanguineos Christi; nam, ut Christus ait: «Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo,» Joan. vi.

Porro S. Chrysostomus, hom. 36 in I ad Corinth.: «Ubi, ait, est Christus in Eucharistia, ibi etiam non deest angelorum frequentia; ubi autem est talis rex et talis princeps, ibi est coeleste palatium, imo ipsum coelum.» Quocirca in Vitis Patrum legimus de S. Ammone, quod eo celebrante angelus visus sit astare altari, et communicantes signare eorumque nomina in libro describere. S. Chrysostomus vero, lib. III et VI De Sacerdotio, narrat angelorum choros circa altare visos, qui inclinato capite profundam regi suo Christo exhiberent reverentiam, ac horrendos ederent clamores. Cum ergo communicamus, aut Missam celebramus vel audimus, cogitemus nos Christo in ultima coena assidere, cum eoque coenare, imo cogitemus Christum per os sacerdotis loqui, celebrare, transsubstantiare panem et vinum in corpus suum et sanguinem, illoque nos pascere et saginare: Christus enim hic est principalis agens et thaumaturgus, uti docet Concilium Tridentinum, sess. 22. Unde S. Ambrosius, lib. VIII in Lucam: «Est corpus, ait, de quo dictum est: Caro mea vere est cibus: circa hoc corpus sunt verae aquilae, quae alis circumvolant spiritualibus.» Et lib. IV De Sacrament., cap. ii: «Bene aquilae sunt circa altare, ubi corpus est.» Quocirca S. Franciscus, epist. ad Sacerdotes, quae extat in Biblioth. SS. Patrum: «Magna miseria, ait, et miseranda infirmitas, quando ipsum sic praesentem habetis, et aliquid aliud in mundo curatis.»

Et noster Thomas Theodidactos, lib. IV De Imitatione Christi, cap. ii: «Ita magnum, ait, novum et jucundum tibi videri debet, cum celebras, aut Missam audis, ac si eodem die Christus primum in uterum Virginis descendens homo fieret, aut in cruce pendens pro salute hominum pateretur et moreretur.» Unde, cap. v, colligit: «Quando sacerdos devote celebrat, Deum honorat, angelos laetificat, Ecclesiam aedificat, vivos adjuvat, defunctis requiem praestat et sese omnium bonorum participem efficit. Quid enim bonum ejus est, quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines?» Zachar. ix, vers. ult. Vide ibi dicta.

Anagogica causa fuit, ut Christus in Eucharistia daret nobis pignus, imo praelibationem et praegustum coelestis haereditatis, felicitatis et gloriae. Unde Ecclesia, ex S. Thoma, in Officio venerabilis Sacramenti canit: «O sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis ejus, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur!»

Porro, effectus Eucharistiae paucis complectitur S. Cyrillus Alexandrinus, lib. IV in Joan., cap. xvii: «Morbos, inquit, omnes depellit. Sedat enim, cum in nobis maneat Christus, saevientem membrorum nostrorum legem, pietatem corroborat, perturbationes animi extinguit, aegrotos curat, collisos redintegrat; et sicut pastor bonus, qui animam suam pro ovibus posuit, ab omni nos erigit casu.» Nam, ut ait S. Thomas: «In Eucharistia spiritualis dulcedo in suo fonte degustatur.» Hanc sentire solebat in sacra synaxi S. Franciscus, S. Monica, S. Catharina Senensis, S. Maria Oigniacensis aliique plurimi, qui voluptate coelesti ebrii jubilabant, exultabant et in extasin rapiebantur, dicentes cum Psalte: «Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum; Jesus meus, amor meus, Deus meus et omnia.»

Rursum Eucharistia est alimentum immortalitatis, quia ejus virtute corpora nostra resurgunt ad vitam immortalem, juxta illud Christi: «Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum,» Joan. vi. Imprimit ergo Eucharistia corporibus nostris vim quamdam, non physicam, sed moralem, quae est semen immortalitatis, ut ejus vi resurgamus.

Ex quibus recte concludit S. Chrysostomus, hic, hom. 83, dicens: «Quo non oportet igitur esse puriorem tali fruentem sacrificio? quo solari radio non splendidiorem manum, carnem hanc dividentem? os, quod igni spiritali repletur? linguam, quae tremendo nimis sanguine rubescit? Cogita quali sis insignitus honore, quali mensa fruaris. Quod angeli videntes horrescunt, neque libere audent intueri propter emicantem inde splendorem, hoc nos pascimur, huic nos unimur, et facti sumus unum Christi corpus et una caro. Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus?»


Versus 29: Non Bibam Amodo de Hoc Genimine Vitis

29. DICO AUTEM VOBIS: NON BIBAM AMODO (id est ab hoc tempore: ita Syrus, q. d. Deinceps) DE HOC GENIMINE VITIS (Arabicus, de succo hujus vitis), USQUE IN DIEM ILLUM, CUM ILLUD BIBAM VOBISCUM NOVUM IN REGNO PATRIS MEI. — S. Augustinus, lib. III De Consensu Evang., cap. i, et ex eo Jansenius aliique nonnulli, censent Christum id dixisse post coenam Eucharistiae, ut insinuat hic Matthaeus.

Objicies: Genimen vitis est vinum ex vite genitum ejusque uvis expressum; ergo in calice Eucharistiae non est sanguis Christi, sed vinum duntaxat ex vite genitum. Respondeo primo, pronomen «hoc,» cum ait: «de hoc genimine vitis,» non praecise signare id quod fuerat in calice consecrato, sed in genere vinum, quod erat in mensa, ex quo calix iste repletus fuerat, tum in coena agni, tum in consecratione Eucharistiae. Secundo, sanguis Christi potest vocari vinum, sicut corpus Christi a Paulo vocatur panis, nimirum ratione substantiae panis et vini, quae prius ante consecrationem fuit, et ratione specierum panis et vini, quae post consecrationem remanent; imo ipsae species sive accidentia vini, quia nata et orta sunt ex vite, recte «genimen vitis» nuncupantur. Tertio, sicut quaevis esca in Scriptura et a vulgo saepe vocatur

panis, quia hic est communis omnium cibus, ita et quivis potus vocatur vinum, praesertim apud Italos, Syros et similes, qui zytho sive cerevisia non utuntur, sed communis omnium potus est vinum.

Verum longe probabilius est Christum haec dixisse ante institutionem Eucharistiae, de coena et calice agni paschalis: in agni enim coena circumferebatur calix vini, quem paterfamilias primus libabat, deinde mittebat in orbem ad omnes ex agno comedentes, ut tradunt Hebraei. Id ita esse probatur, quia id diserte asserit Lucas, qui utramque Christi coenam, id est tam agni quam Eucharistiae (quas Matthaeus hic brevitati studens convolvit, et in unum redigit) distincte enarrat, ac ante Eucharistiam in coena agni, de ejus calice haec a Christo dicta esse asseverat. Accedit quod idem plane de coena agni prius dixerit Christus, ut patet ex Luc. cap. xxii, 15: «Desiderio, ait, desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.» Et mox immediate de calice agni subjungit: «Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. Dico enim vobis, quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat.»

Denique statim subjicit institutionem Eucharistiae ejusque calicem a Christo consecratum, dicens: «Et accepto pane gratias egit, etc. Similiter et calicem postquam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis tradetur.» Ubi nullam deinde geniminis vitis, nec vini novi bibendi in regno Dei facit mentionem.

Lucas ergo distincte haec enarrans, distincte pariter indicat in qua coena haec dixerit Christus, scilicet in coena agni; Matthaeus vero has duas coenas in unam redigit, dicens: «Coenantibus autem illis,» etc.; quare ordo Lucae hic potius sequendus est quam Matthaei. Voluit ergo Christus hisce verbis significare duntaxat, se deinceps cum Apostolis more solito non coenaturum, nec communem coenam sumpturum in hac vita, non comesturum ad vires reficiendas et reparandas; sed ultimam hanc suam esse coenam, post quam capiendus sit et occidendus. Quare hic Apostolis ultimum vale dicit, quasi iturus ad mortem. Itaque haec non pertinent ad calicem Eucharistiae, in quo non erat jam genimen vitis, id est vinum, sed sanguis Christi, in quem per consecrationem Christi transmutatum erat vinum. Ita censent S. Hieronymus hic, Beda et Theophylactus in cap. xxii Lucae, Franciscus Lucas, Maldonatus et alii.

CUM ILLUD BIBAM VOBISCUM NOVUM IN REGNO PATRIS MEI. — «Novum,» id est novi et alterius generis. In coelo enim Beati bibunt vinum non terrestre, sed coeleste, nimirum vinum et nectar laetitiae et gloriae sempiternae, juxta illud: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos,» Psalm. xxxv, 9. Ita Origenes hic et Nazianzenus, orat. De Pascha. Scriptura enim solet gaudia Beatorum spiritualia per corporalia, scilicet escam et potum, exprimere per catachresin, quia homines carnales voluptates spirituales non capiunt, sed corporales, ut patet Matth. viii, 11; Lucae xiv, 15; Apocal. xix, 9, et alibi.

Dices: Christus post resurrectionem suam, ut eam Apostolis probaret, cum eis comedit, ac, ut videtur, etiam bibit vinum. Quomodo ergo hic ait se amplius cum eis illum non bibiturum? Respondeo: Christus comedit quidem et bibit tunc cum Apostolis, sed obiter solum, et tantum ad probandum se resurrexisse, non autem ut naturae et fami satisfaceret, sicut fecerat ante mortem. Unde, loquens humano more, illam comestionem post resurrectionem non computat comestionem. Simile est Lucae xxiv, 44. Vult enim significare duntaxat mortem suam instare, ac deinceps se cum illis communi hominum more non esuriturum, non conversaturum, ut hactenus fecerat. Itaque hic illis valedicit, sicut solent amici morientes, vel discedentes in remotas regiones, e quibus non revertentur, dicere amicis: Vale, o amice, amplius tecum non bibam nec comedam, ultimum ergo hunc cyathum tibi propino; ut hac phrasi aculeum amoris amico infigant. Hoc est quod Lucas, xxii, 29, Christum mox Apostolis dixisse asserit: «Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.» «Vobis,» uno excepto Juda, qui non in coelo calicem vini, sed in tartaro calicem sulphuris bibet.


Versus 30: Et Hymno Dicto, Exierunt in Montem Oliveti

30. Et hymno dicto (id est decantato; hymnus enim canitur, ait S. Augustinus initio Psal. lxxii), EXIERUNT IN MONTEM OLIVETI. — Graece ὑμνήσαντες, id est cum hymnum dixissent, vel cecinissent, in gratiarum actionem et laudem Dei; Arabicus: Et laudem dederunt, et exierunt in montem Oliveti. Putant nonnulli, ex libris Ritualibus Hebraeorum, usitatum hunc Judaeis in Paschate fuisse hymnum in gratiarum actione post coenam agni; nimirum, ut notat Paulus Burgensis, et ex eo Franciscus Lucas, Baronius et alii, hymnum hunc fuisse septem Psalmos ex alleluia conflatos, qui incipiunt a psalmo cxiii: In exitu Israel de Aegypto, etc. et finiuntur psalmo cxviii: Beati immaculati in via. Unde colligit S. Chrysostomus neminem e Missa ante gratiarum actionem, quae fit in Collectis post communionem, debere discedere. Idem colligas de communi prandio et coena, scilicet ab eo non abeundum nisi actis prius Deo gratiis. Hinc et Concilium Toletanum IV, cap. xii, asserit nos, ex hoc Christi hymno, habere exemplum canendi hymnos. Hinc et usus canendi in Missa est antiquissimus, ut patet ex priscis Liturgiis.

Hic ergo hymnizandi ritus in coena agni, fuit priscorum Hebraeorum, quem postea secuti sunt Christiani, ut post Eucharistiam et agapem, id est convivium charitatis omnibus fidelibus commune, Deo in gratiarum actionem psallerent. Colligitur id ex Paulo, Ephes. v, 19, idque diserte docet Tertullianus, Apolog., cap. xxxix, et S. Cyprianus, epist. ad Donatum. Sic et Gentiles post epulas libabant Baccho aut alteri cuipiam deo, et in illorum honorem communi voce paeana, sive hymnum aliquem canebant, et deinde quisque, accepto myrti aut lauri ramo, propriam cantionem canere, atque etiam lyram, quae per convivas circumferebatur, pulsare cogebatur, teste Plutarcho, lib. I Sympos., Problem. 1, et Clemente Alexandrino, lib. II Paedag., cap. iv. Denique S. Augustinus, epist. 253, refert hymnum hunc Christi suo tempore circumferri solitum, sed ipse eum imposturae arguit, et a Priscillianistis confictum significat.

Porro hic, juxta rectum historiae et rei gestae ordinem, subnectendus est prolixus Christi sermo isque ardens et igneus, quem recenset Joannes, cap. xiii usque ad cap. xviii. Hunc enim Christus habuit in coenaculo statim a coena.

EXIERUNT IN MONTEM OLIVETI. — Solebat Christus, praesertim ultimis hisce diebus vitae, quotidie adire Jerusalem et docere in templo, sed sub vesperam redire Bethaniam, ibique coenare, mox a coena redire in montem Oliveti, ibique in oratione pernoctare, ut indicat Lucas, cap. xxi, 37. Nunc autem non adiit Bethaniam, utpote qui jam coenasset in Jerusalem, sed inde ivit in montem Oliveti, quasi ad stadium luctae, ut ibi se Judae et Judaeis comprehendendum offerret. Ita Victor Antiochenus, in cap. xiv Marci: «Cur, ait, in montem exiit? quo spretis latibulis in commodo loco se exponat manifestumque faciat iis qui illum comprehensuri erant. Maturabat enim illum locum occupare, ubi antea orare solitus erat, et quem proditor optime compertum habebat,» ut ait Joannes, cap. xviii, 2.


Versus 31: Omnes Vos Scandalum Patiemini in Me in Ista Nocte

«Scandalum,» id est offensam et ruinam in peccatum: Primo, pusillanimitatis et timiditatis, qua timidi me, qui sum Christus magister et Dominus vester, in passione deseretis et fugietis. «Patiemini;» Syrus, offendemini in me. Ita S. Leo, serm. 9 De Passione: «Fuerit tunc, inquit, discipulorum excusabilis pavor, nec diffidentiae culpam apostolicus maeror inciderit.» Et inferius agens de negatione Petri: «Vidit, inquit, in te Dominus non fidem fictam, non dilectionem aversam, sed constantiam fuisse turbatam.» Sic enim S. Marcellinus multique alii in persecutione rogati a tyrannis an essent Christiani, metu tormentorum negantes se esse, directe peccarunt, non contra fidem, sed contra fidei professionem, quia fidem quam mente tenebant, non sunt ausi profiteri, ne occiderentur.

Secundo, scandalum in fide passi videntur Apostoli, ut, cum viderent Christum a Juda et Judaeis capi, vinciri, trahi, nec se defendere, sed ab iis vinci et opprimi, putarent ipsum invitum vel coactum pati, ac proinde eum non posse se et suos eripere, ac consequenter non esse Deum, nec Dei Filium, ideoque in morte periturum, nec resurrecturum, nec quidquam opis ulterius sibi ab eo esse sperandum. Quare omnium Christi promissorum et praedictionum immemores, vel obliti, nil eorum crediderunt. Unde Ecclesia sentire videtur fidem Christi tunc in sola B. Virgine permansisse, dum in Parasceves officio omnes candelas successive extinguit unica duntaxat ardente relicta; sed hoc verius alii arctant ad fidem resurrectionis, quod scilicet sola B. Virgo Christum a morte resurrecturum ad lumen vitae crediderit. Idem patet ex Apostolis, qui Christo apparenti eis post resurrectionem, dicentique se resurrexisse difficillime crediderunt. Unde Christus exprobravit incredulitatem eorum, Marci cap. xvi, vers. 14. Ita S. Hilarius: «Scandalum patiemini, inquit, id est metu et infidelitate turbabimini.» Et Euthymius: «Excutietur, inquit, a vobis fides quam in me habetis, sive fugietis,» quia credetis me vos amplius non posse juvare, vel defendere: imo Christus ipse, Joan. xvi, 31 et 32, Apostolis dicentibus: «Nunc credimus quia a Deo existi,» respondet: «Modo creditis: ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis;» q. d. Nunc in me creditis, sed paulo post, cum videritis me capi et pati, non credetis. Unde ibidem S. Augustinus, tract. 103, clare sic explicat: «Non enim, inquit, quando comprehensus est, tantummodo carne sua ejus carnem, verum etiam mente reliquerunt fidem. Ad hoc pertinet, quod ait: Modo creditis, etc., tanquam diceret, tunc ita perturbabimini, ut etiam quod modo creditis, relinquatis. Venerunt enim ad tantam desperationem, et suae pristinae fidei, ut ita dixerim, mortem, quanta apparuit in illo Cleopha, qui post ejus resurrectionem, cum illo se loqui nesciens, et quid ei contigerit narrans: Nos, inquit, sperabamus, quod ipse fuerat redempturus Israel. Ecce quomodo eum reliquerant deserendo etiam ipsam fidem, qua in eum ante crediderant.» Hucusque Augustinus. Quocirca S. Augustinum secuti, Jansenius, Franciscus Lucas, Emmanuel Sa et alii censent Apostolos in Christi captivitate defecisse a fide.

Huc accedit S. Ambrosius, serm. 48, dicens Petrum fidem perdidisse, et Turrecremata, lib. I De Ecclesia, cap. xxx, et lib. III, cap. lxi. Verum Petrum non amisisse fidem, sed tantum peccasse contra fidei professionem, Theologi magni et multi jam docent. Ratio est, quia hoc tantum dicunt Evangelistae: cur ergo majus crimen fin-

...gamus et impingamus Petro Apostolorum principi? Accedit S. Augustinus, tract. 113, ubi ait Petrum tantum ex metu negasse se esse Christianum, hoc est Christi discipulum, sicut jam in Japone multi fideles metu mortis idipsum negant, qui tamen in corde retinent fidem. Et clarius S. Cyrillus, lib. XI in Joan., cap. XLI, ubi asserit Petrum non ex timore, sed ex amore Christi eum negasse, quia scilicet optabat videre Christum, et cum eo manere, quod ei non licuisset, si ejus se discipulum confessus fuisset. Et S. Ambrosius, in cap. XXII Lucae, qui ait Petrum non negasse Deum, sed hominem, q.d. « Nescio hominem, quia scio Deum; » quare cum idem Ambrosius, serm. 47, ait Petrum perdidisse fidem, per fidem intelligit fidei professionem. Idem fere ait S. Hilarius, can. 32 in Matth., et S. Leo, serm. 9 De Passione, loquens de Petro: « Vidit, inquit, in te Dominus non fidem fictam, non dilectionem aversam, sed constantiam fuisse turbatam. Abundavit fletus, ubi non defecit affectus, et fons charitatis lavit verba formidinis. »

Peccavit ergo Petrus mortaliter contra professionem fidei, negando se esse Christi discipulum, ideoque charitatem amisit, sed non fidem. Ita diserte docent Maldonatus hic, Toletus in cap. XVIII S. Joan., annot. 11, ubi ait hanc sententiam ab omnibus esse receptam. Item Bellarminus, lib. III De Ecclesia, cap. XVII, qui id probat ex illo Lucae XXII: « Rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua. » Sic et Suarez, tract. De Fide, disput. IX, sect. 3, ubi asserit Petrum non perdidisse fidem, nec Jacobum, nec Joannem: hic enim paulo post constanter astitit Christo crucifixo, et ab eo Virgini matri quasi filius commendatus est; idemque probabiliter opinatur de caeteris Apostolis: hi enim non negarunt Christum, sed tantum metuentes comprehendi, diffugerunt.

Permisit id Deus variis de causis. Prima fuit, ut Christo plus patiendi materiam suggereret, eumque per omnia poenarum genera exerceret et ab omnibus affligi sineret. Magna enim Christi poena et afflictio fuit defectio et fuga Apostolorum, tum quia dolebat de eorum defectione et peccato, tum quia videbat in eis omnem fructum praedicationis suae intercipi et perire.

Secunda, ut Apostolis suam infirmitatem ostenderet, itaque eos humiliaret et ad infirmis lapsisque compatiendum instrueret. Viderunt enim ipsi omnem suam animositatem et constantiam, quam Christo sese ad mortem adhaesuros spoponderant, visa ejus captivitate illico instar cerae liquescere et evanescere, seque non nisi de fuga cogitare. Hic verum fuit illud: « Ante praelium leones, in praelio cervi. »

Tertia, ut declararet quanta esset vis persecutionis aeque ac pavoris. Pavor enim Apostolis fidem, memoriam et mentem eripuit, eosque ex leonibus fecit lepores, cervos et hinnulos fugacissimos. Quare pavorem hunc nec ratione, nec naturali vi posse superari, sed sola Dei gratia, ideoque hanc illis continuo esse implorandam. Pavor enim ita eos consternavit, ut plane de Christo actum putarent, nec sibi quippiam ab eo exspectandum existimarent; quare eum non nisi per Dei gratiam superare potuerunt. « Magnum profecto dogma hinc discimus, inquit Chrysostomus, quia videlicet nullo modo hominis voluntas sufficit, nisi auxilio superiore roboretur. » Et Victor Antiochenus, in Marcum: « Offertur hic nobis singulare quoddam documentum, nempe ad depellendas graviores tentationes, nullam hominis promptitudinem sat esse, si coeleste subsidium desit, sicut scriptum est, » Zachar. XIII, 7.

Percutiam. — Septuaginta πάταξον, id est percute, et ita habent Hebraei, Zachar. cap. XIII. Unde putat Maldonatus Matthaeum, qui sequi solet Septuaginta, scripsisse πάταξον, id est percute. Verum omnia exemplaria constanter habent πατάξω, id est percutiam. Sic et Syrus et Arabicus. Sed eodem redit sensus. Solent enim Prophetae imperativum usurpare pro futuro, maxime per apostrophen poeticam, quae eis est elegans. « Percute » ergo, scilicet, o framea, ut praecessit, id est o gladie, hoc est, ego Deus percutiam, id est percuti sinam Christum gladiis, id est armis, flagellis, fustibus, clavis et tormentis Judaeorum, illisque eum exponam pro hominum salute. Simile est Isaiae VI, 10: « Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, » quod Paulus, Actor. XXVIII, 26, vertit per futurum: « Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non perspicietis. »

PASTOREM. — Christum, qui est pastor pastorum et episcopus animarum nostrarum, I Petri II, 25.

ET DISPERGENTUR OVES, — scilicet Apostoli, visis Judaeorum gladiis fugientes eo singuli, quo cuique sors et occasio fugiendi dabatur. Paulo post tamen rursum eos collegit et adunavit Deus, ut in Paschate Christus resurgens eos adunatos inveniret, simulque omnibus fidem animumque restitueret. Cum enim Christus et Apostoli in Jerusalem non haberent domos et amicos, Apostoli fugientes nescierunt alium fugae terminum, quam ut se reciperent in coenaculum, ubi paulo ante pascha cum Christo celebraverant, eo quod herus illius domus Christi et Apostolorum esset amicus et hospes: quare eo se receperunt, ibique post resurrectionem Christus in Paschate eis apparuit et fidem restituit. Fuit haec peculiaris gratia Christi, quam statim maxime ostendit in Petro, cum post trinam ejus negationem ipsum respiciens et compungens ad poenitentiam excitavit, fecitque ut fleret amare; atque in Joanne, quem impulit ut a fuga rediens, cum matre sua cruci astaret: unde eumdem matri quasi filium commendavit et tradidit. Quare tunc utrumque in gratiam Christi rediisse et sanctificatum fuisse, non est dubium.

Praedicit haec Apostolis Christus, ut eis se Deum esse ostendat, ideoque se non coacte, sed voluntario pati ad redimendos homines, utque « cum haec passi fuerint, non desperent salutem, ait S. Hieronymus, sed agentes paenitentiam liberentur. »


Versus 32: Postquam Autem Resurrexero, Praecedam Vos in Galilaeam

32. POSTQUAM AUTEM RESURREXERO, PRAeCEDAM (id est «praeveniam,» ait Euthymius, «ibi vos excepturus») VOS IN GALILAeAM. — « Galilaeam dixit, ait S. Chrysostomus, ut a timore Judaeorum liberati, facilius verbis illius attenderent et crederent. » Ne ergo post lapsum desperent Apostoli, Christus hic se illos mox curaturum, imo in Galilaea praeventurum promittit.


Versus 33: Etsi Omnes Scandalizati Fuerint in Te, Ego Nunquam Scandalizabor

Ad haec dicendum amor vehemens Christi Petrum impulit. « Fides enim est, ait S. Hieronymus, et ardens affectus erga Dominum, qui sic eum loqui cogit. » « Putat enim, ut ait S. Augustinus, lib. De Gratia et lib. Arb., cap. XVII, se posse, quod se velle sentit. » Peccat hic tamen tripliciter: primo, quod audacius Christo asserenti refragatur et obstrepit, ut ejus praedictionem in se cassam fore ostendat; secundo, quod arrogantius caeteris se praefert; tertio, quod nimium praesumit, et viribus suis confidit. Conscius enim infirmitatis humanae, debuisset orare et dicere: Credo id fieri posse, imo id futurum ex mea fragilitate; sed tu, Domine, eam tua gratia corrobora, meque ne in peccatum labar, fulci et sustenta. Moraliter idem experimur in nobis. Putamus enim saepe nos fortes in fide, in castitate, in patientia; at ubi tentatio ingruerit, titubamus, trepidamus et subinde ruimus. Remedium ergo tentationis est propriae infirmitatis agnitio et divinae virtutis imploratio.


Versus 34: Antequam Gallus Cantet, Ter Me Negabis

Graece significantius ἀπαρνήσῃ, id est abnegabis, imo abjurabis, q.d. Pejus facies, Petre, quam caeteri, idque tua praesumptio prae caeteris meretur. Caeteri enim fugient duntaxat, tu vero me abjurabis. « Cantet, » scilicet sub auroram: bis enim cantat gallus: primo, post mediam noctem; secundo, magis et validius sub auroram, cum sentit solem et lucem adventare. Unde hoc tempus proprie vocatur gallicinium. Et ante hunc secundum galli cantum Petrus ter Christum negavit. Hinc Marcus ait, cap. XIV, 30: « Priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus, » q.d. O Petre, qui nunc ita ferves ad me confitendum, paulo post hac ipsa nocte eris frequentior, et ex metu ferventior, ad me negandum, quam gallus ad cantandum: sed gallus suo cantu dormientes excitat ad laudandum Deum, tu vero tua negatione excitabis alios ad me vituperandum.

« Petrus, ait S. Hieronymus, de ardore fidei promittebat, et Salvator quasi Deus futura praedicebat. » Gallicinii signum Christus dat Petro ut cum gallum cantantem audierit, meminerit praedictionis Christi sibi in signum negationis ab eo datae, ideoque et negationis et praesumptionis suae paenitens culpam agnoscat et veniam petat, uti reipsa fecit. Unde Beda in cap. XXII Lucae, vers. 34: « Ut Deus, inquit, modum, tempus, horam ac numerum negationis praedicat. »


Versus 35: Etiamsi Oportuerit Me Mori Tecum, Non Te Negabo

Ut fidem, affectum et amorem suum erga Christum testarentur, sed praesumptione peccarunt dupliciter, ut dixi vers. 33.

Dices: Apostoli credebant Christum esse Prophetam, imo Dei Filium, quomodo ergo ei suum lapsum praedicenti non crediderunt, sed obstrepuerunt? Respondeo: Quia non ad Christi praedictionem, sed ad praesens animi sui propositum praedictioni contrarium attenderunt, quod tam forte et resolutum in se experiebantur, ut impossibile putarent quod ipsi a Christo suo deficerent. Quare Christi praedictionem, non tam praedictionem, quam propositi et amoris sui erga Christum tentationem et probationem esse arbitrabantur, ideoque in hac probatione tam resolute et animose affectum suum erga Christum sibi demonstrandum esse censebant. Unde S. Hilarius: « In tantum, ait, et affectu et charitate Christi efferebatur (Petrus), ut et imbecillitatem carnis suae, et fidem verborum Domini non contueretur. »

Verum etiamsi Christi praedictioni credidissent, libere tamen negassent Christum, quia nec praedictio, nec ejus credulitas adimebant eis libertatem, imo eam ejusque usum praesupponebant. Ideo enim Christus praedixit eos a se defecturos, quia ipsi vere a se defecturi erant; non vero ideo ipsi defecerunt, quia Christus eos defecturos praedixit. Objective enim prior erat eorum defectus futurus, quam ejus a Christo facta praevisio et praedictio (Christus enim praevidit duntaxat id quod ab eis libere agentibus futurum erat): nullam ergo eis se negandi necessitatem imposuit, cum negatio eorum fuerit posterior.

Instabis: Si Petrus praedictioni Christi fidem adhibens, sibi persuasisset se certo illa nocte negaturum Christum, non potuisset eum non negare, quia haec persuasio et credulitas semper mentem ejus determinasset et quasi ligasset ad negandum Christum: nemo enim potest conari efficaciter, ut faciat contrarium ejus quod certo scit eventurum, seque facturum; frustra enim conaretur: unde idipsum apprehendit et fugit quasi sibi impossibile; scit enim certo illud, non aliud eventurum quidquid conetur et agat. Respondeo: Persuasio illa inclinasset quidem, et aliqua ratione determinasset Petrum ad negandum Christum, sed in genere sive in confuso, scilicet ut aliquo noctis tempore Christum negaret; non autem eum cogebat hac hora, hoc instanti, hoc loco, hac occasione, coram his vel illis negare. Quare in particulari omnes ejus actus, quibus...

...Christum negasset, fuissent liberi. Sic scientia, qua scimus nos non posse vitare omnia peccata venialia, sed necessum esse ut aliquando in aliquod veniale ex fragilitate humana labamur, facit et quasi cogit nos, ut aliquando in aliquod tale incidamus, sed generatim et in confuso; nam in particulari quoties hic et nunc venialiter peccamus, libere peccamus. Sic Theologi et Suarez, in tract. De Spe, docent eum cui revelata esset a Deo sua damnatio, non posse efficaciter sperare salutem aeternam, utpote quam apprehendit jam sibi esse impossibilem. Nemo enim potest conari ut faciat id quod sibi putat esse impossibile: caeterum eumdem posse et debere observare omnia Dei mandata, ac quotiescumque ea transgrederetur, libere transgressurum, ideoque peccaturum, etiamsi sciat in genere se in aliquod peccatum mortale lapsurum in eoque moriturum.

Porro, lapsus hic Petri et Apostolorum eos humiliores et cautiores reddidit, ait S. Chrysostomus. Unde, Joan. XXI, 15, 21 et 22, Christo roganti tertio: « Simon Joannis, diligis me? » Petrus modeste respondet: « Domine, tu omnia nosti; tu scis quia amo te. »


Versus 36: Tunc Venit Jesus in Villam Quae Dicitur Gethsemani

36. TUNC VENIT JESUS CUM ILLIS IN VILLAM QUAe DICITUR GETHSEMANI, ET DIXIT DISCIPULIS SUIS: SEDETE HIC, DONEC VADAM ILLUC, ET OREM. — « In villam, » Graece εἰς χωρίον, id est in praedium; S. Hilarius « in agrum, » cui tamen adjuncta de more erat domus rustica. Christus enim domum non est ingressus, sed ejus agrum, sive praedium, vel pagum. « Gethsemani, » ait S. Hieronymus in Locis Hebr., et ex eo Adrichomius, villa erat ad radices montis Oliveti, olearum foecunda. Hinc « Gethsemani, » idem est quod vallis olei vel pinguedinis: גיא ghe enim est vallis, שמן scemen est oleum vel pinguedo. Aut precise « Gethsemani » idem est quod torcular olei, גת geth enim est torcular. In hac enim villa videtur fuisse torcular, ad quod olivae in monte Oliveti copiose provenientes deferebantur, ut in eo premerentur ad exprimendum oleum. Distabat haec villa a coenaculo, in quo Christus coenarat, sexcentis circiter passibus, id est medio milliari Italico, et insuper centum circiter passibus.

Porro, eo secessit Christus: Primo, orationis causa, ut doceret nos, cum oramus, quaerere locum secretum et a turbis remotum, ubi mens nulla re distrahatur, sed totam se ad Deum colligat et elevet: « Erudiens nos, ait S. Chrysostomus, quietem et tranquillitatem in orationibus diligenter appetere. »

Secundo, ut ostenderet se mortem non fugere, sed appetere, ideoque ad locum Judae proditori notum se confert, quasi offerens se Judae et Judaeis ad praedam et lanienam, velut agnus et victima Dei, aut sicut luctator ambit palaestram, cursor stadium, duellator duellum.

Tertio, ut demonstraret se ex pura misericordia et charitate pro hominum salute pati et mori. Misericordiae enim symbolum est oleum: « Gethsemani » autem idem est quod vallis olei: quare sicut ibi ex olivis exprimebatur oleum, ita ibidem ex agonia expressus est sanguis Christi, quo quasi oleo reficimur, ungimur, pascimur. Unde illud: « Oleum effusum nomen tuum, » Cant. I. Vide ibi dicta.

SEDETE HIC, DONEC VADAM ILLUC, ET OREM. — « Illuc, » scilicet in hortum, ut ait Joannes, XVIII, 1, qui a villa Gethsemani quasi jactu lapidis distabat, ut patet ex Luc. XXII, 41, et rupi cuidam concavae adhaerebat. Vide tabulas Adrichomii, in quibus cernes juxta hunc hortum fuisse tugurium sanctae Pelagiae paenitentis, et alia ex parte sepulcrum Beatae Virginis, sursum vero locum montis Oliveti, e quo Christus in coelum conscendit. Par enim fuit et congruum, ut ubi Christus summe doluit et humiliavit seipsum patiendo, ibidem summe quoque gauderet et exaltaretur scandendo in coelum. Idem in electis caeteris saepe facit Deus.

Ergo Christus praecise non oravit, nec tristatus est in villa Gethsemani, sed in horto villae vicino. Ratio est, quia Christus in horto orsus est passionem suam, qua expiavit peccatum Adae, scilicet comestionem pomi vetiti in horto paradisi commissam. Illo enim se et totam suam progeniem perdidit, ac peccato, morti et gehennae subjecit: quae omnia hic Christus expiat in horto per agoniam, quam in eo subiit, juxta illud Cant. VIII, 5: « Sub arbore malo suscitavi te: ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua, » scilicet Eva, ac per Evam Adam, et per Adam omnes posteri. In horto ergo Christus paradiso, ex quo per Adam expulsi eramus, nos restituit, ibique hortum Ecclesiae, myrrha mortificationis, croco charitatis, nardo humilitatis, liliis virginum, rosis martyrum, laureis doctorum, etc., vernantem instituit, juxta illud: « Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Emissiones tuae paradisus, » etc. Cant. IV, 12. Vide ibi dicta.


Versus 37: Et Assumpto Petro et Duobus Filiis Zebedaei, Coepit Contristari

37. ET ASSUMPTO PETRO, ET DUOBUS FILIIS ZEBEDAeI (Jacobo et Joanne), COePIT CONTRISTARI ET MOeSTUS ESSE. — Relictis in Gethsemani octo Apostolis, tres reliquos secum assumpsit in hortum, scilicet Petrum, Jacobum et Joannem, ut hi soli conscii essent ejus tristitiae et agoniae, ne caeteri eadem turbarentur et scandalizarentur; tum quia his tribus, quasi familiaribus maxime Christus confidebat; tum quia hi tres viderant paulo ante ejus gloriam in transfiguratione facta in monte Tabor: quare par erat, ut hi pariter viderent ejus agoniam et dolorem in monte Oliveti, discerentque viam ad gloriam esse passionem et agoniam, ac per montem Calvariae et crucis tendendum esse in montem et claritatem Tabor. Ita Origenes: « Caeteros, ait, sedere jussi ut infirmiores, vos ut firmiores volo collaborare mecum in vigiliis et orationibus. »

COePIT (ultro et sponte sua, voluntarie et libere,

non coacte, non invite) CONTRISTARI (Graece λυπεῖσθαι, id est tristari, affligi, molestia affici) ET MOeSTUS ESSE. — Syrus, vehementer angi; Graece est ἀδημονεῖν, id est adeo angi, ut quasi exanimetur, prae dolore deficere, supra modum aegre ferre, ut extra se quis esse videatur. Unde subdit Christus: « Tristis est anima mea usque ad mortem. » Hinc Lucas angorem Christi vocat « agoniam, » qualem scilicet subeunt moribundi, dum agunt animam, et sunt in agone mortis, cum eam Interpres in Marco ἀδημονεῖν vertit, taedere; angor enim facit ut hominem taedeat vitae, et mori malit quam adeo angi.

Marcus addit: « coepit pavere; » Graece ἐκθαμβεῖσθαι, id est obstupescere aut pavere usque ad stuporem. Pavor enim vehemens inducit stuporem, facitque stupidos et attonitos, ut ne loco quidem se movere queant: sicut leo rugitu suo ita consternat et obstupefacit caetera animalia, ut fugere nequeant, sed immobilia consistant; quare ipse ea capit, laniat et devorat, teste Aeliano et Aldrovando in Leone. Ratio a priori est, quod in metu et pavore spiritus vitales et animales fugiant ad cor, ut illud pavidum, et ex pavore deficiens, confortent, quo fit, ut caput, manus, pedes spiritibus hisce, qui motui et sensationi subserviunt, destituti, frigeant, rigeant, stupeant fiantque immobiles. Hinc

Nota hic primo, in Christo fuisse veram tristitiam; licet enim ipse ab initio conceptionis suae frueretur visione Dei, hypostatice sibi uniti, essetque beatus et in summo gaudio; tamen summe quoque tristatus est, sed respectu diversorum objectorum, saltem formalium, nimirum Deo supernaturaliter capacitatem animae ejus extendente et dilatante, per concursum specialem, quo concurrebat cum anima Christi, ut simul summum gaudium ob visum Deum, et summam tristitiam ob instantem sibi mortem suscipere et elicere posset. Ita communiter docent Theologi, qui refellunt Melchiorem Canum dicentem, lib. XII De Locis, cap. XIV, in Christo suspensum fuisse gaudium, quod naturaliter ex visione Dei sequitur, eo tempore quo fuit viator, ut dolere et tristari posset. Vide D. Thomam, III part., Quaest. XLVI, art. 8, et Suarez, III part., Quaest. XVIII, disp. XXXVIII, sect. 8. Christus ergo simul fuit viator et comprehensor — ut viator, tristatus et passus est; ut comprehensor, beatus extitit et gaudio plenus. Porro, Christus non tantum qua comprehensor, sed etiam qua viator, simul summe gaudebat et dolebat de sua passione. Dolebat enim de ea secundum partem animae inferiorem, quatenus passio haec erat noxia naturae; gaudebat de ea secundum partem superiorem, quatenus illa erat a Deo volita et ordinata ad hominum salutem.

Nota secundo, hanc tristitiam non tantum in appetitu sensitivo, sed etiam in voluntate Christi fuisse, saltem secundum partem ejus inferiorem, quae naturaliter respicit et amat bonum naturae suae, scilicet vitam et sanitatem; refugit vero, oditque mortem et dolorem, de iisque tristatur. Id ita esse patet ex verbis Christi, dum orans Patrem ait: « Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. » Voluntate ergo sua naturaliter volebat liberari a morte. Et apud Lucam: « Non mea voluntas, sed tua fiat. »

Nota tertio, tristitiae Christi primaria causa, non fuit praevisa discipulorum fuga et scandalum, ut volunt S. Hieronymus et S. Hilarius, sed viva apprehensio instantis passionis et mortis, ut patet ex eo quod ipse orans ait: « Transeat a me calix iste. » Praevidebat enim Christus omnia et singula tormenta, flagella, opprobria, alapas, irrisiones, blasphemias, mortem et crucem sibi a Judaeis infligenda, ac vivaciter dolorum singulorum magnitudinem et acerbitatem penetrabat et ponderabat, ut sibi jam illa pati videretur, quae apprehensio tantam ei tristitiam et angorem intulit, ut gemeret, tremeret, langueret, pallesceret, viribus deficeret et pene concideret, imo ut sudaret sanguinem: nimirum voluit Christus hac tristitia expiare laetitiam et delectationem, quam habuit Adam in esu pomi vetiti, et quam habent singuli dum peccant in suis deliciis, opibus, honoribus.

Porro, aliae multae fuerunt in Christo causae tristitiae, ob quas ab initio conceptionis per omnem vitam usque ad mortem continuo summe tristatus est, scilicet: prima fuit, peccata omnia et singula omnium et singulorum hominum, qui ab Adam fuerunt, sunt et erunt, usque ad finem mundi. Haec enim ipse omnia in se quasi propria luenda et expianda suscepit, ut pro iis injuriae et offensae in Deum Patrem satisfaceret. Anima enim Christi in Deo videbat omnia sacrilegia, homicidia, adulteria, libidines, furta, calumnias, blasphemias, aliaque horrenda et immania scelera, ac pro illis compunctionem et dolorem summum elicuit, perinde ac si illa commisisset. Videbat enim quanta scelerum singulorum esset gravitas, quanta Dei offensi majestas, et consequenter quanta per illa Deo fieret injuria et offensa: quare dolorem elicuit utrique quoad fieri poterat condignum et commensum. Hoc est quod ipse gemens ait, Psal. XXI, 1: « Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. »

Secunda causa tristitiae fuit praevisio dolorum omnium quos passuri erant Martyres in equuleis, ignibus, tormentis quibuslibet; Confessores in persecutionibus, mortificationibus, morbis, calumniis; virgines in tuenda castitate; conjuges in educatione filiorum, servorum, ancillarum, paupertate, laboribus, etc.; Praelati et Pastores in gubernandis fidelibus; fideles quique in tentationibus mundi, carnis et daemonis. Atque hos omnes et singulos omnium et singulorum dolo[res...]

...res Christus mentaliter in se suscepit, pro eis dolens, gemens et orans, ut singulis suo dolore et gemitu gratiam et robur ad cuncta sustinendum et superandum a Deo Patre impetraret; ipse enim fideles suos uti filios amat quasi seipsum. Unde de illorum miseriis et afflictionibus dolet, quasi de suis, ut patet Matth. XXIII, 35 et 40.

Tertia causa fuit ingratitudo hominum, praesertim quod praevideret tam paucis hosce suos dolores profuturos; paucos enim salvandos fore, plurimos vero ob suam negligentiam et ingratitudinem damnandos. Unde de eo canit Poeta:

Non dolor hicce meus, dolor, ast amor; hoc doleo unum, Quod labor hic multis noster inanis erit.

Quarta causa fuit afflictio matris suae, praesertim dum cruci astaret: dolores enim filii quasi gladii transfixerunt animam matris, et ex ea in ipsum Christum reflexi sunt: summe enim ipse dolebat matrem suam adeo affligi propter se. Verum has caeterasque omnes tristitias animo premebat et superabat Christus, sed hanc unam in horto discipulis ostendit. Unde

Nota quarto, hanc tristitiam in Christo non fuisse necessariam, aut naturalem et involuntariam, ita ut rationis et voluntatis imperium praeveniret, ut in nobis, dum aliquid nobis molestum accidit, sed fuisse omnino liberam et libere a Christo assumptam, quod Theologi dicunt in Christo non fuisse passiones, sed propassiones: omnes enim affectus motusque voluntatis, aeque ac appetitus sensitivi in Christo oriebantur ex rationis dispositione et libera voluntatis electione. Huic enim omnes inferiores vires et potentiae, tam in Adamo quam in Christo perfecte subditae erant: hoc enim exigebat justitia originalis, sive plena animae rectitudo, quae erat in Christo, sicut et in Adamo, quamdiu perstitit in sua innocentia, uti docent Theologi ex S. Augustino, lib. XIV De Civit., cap. IX. Unde Damascenus, lib. III De Fide, cap. XXIII: « Permittebat, ait, carnem pati propria, sed nihil in Christo coactum; volens enim esuriit, timuit et contristatus est. »

Nota quinto, Lucas, XXII, 42, addit Christum sudasse sanguinem, et ab Angelo fuisse confortatum, de quo in Luca dicam. Hinc Isaias, LIII, 3, Christum vocat « virum dolorum, » ob causas quas ibidem recensui.

Porro, causae finales et morales hujus tristitiae Christi fuere variae. Primam dat Chrysostomus: « Ut veram, ait, carnem se suscepisse demonstret, humana sustinet. » Sic S. Hieronymus et Origenes, et S. Leo, serm. 7 De Passione: « In nostra, ait, humilitate contemptus, in nostra maestitudine contristatus, in nostro est dolore crucifixus. »

Secundam dat S. Gregorius, lib. XXIV Moral., cap. XVII: « Appropinquante morte, ait, in se mentis nostrae certamen expressit, quia [valde timemus morte appropinquante...]

...valde timemus morte appropinquante. » Tertiam dat S. Ambrosius, in cap. XXII Lucae, vers. 44: « Nusquam magis, ait, Christi pietatem et majestatem demiror, quam hic, ubi plerique horrent; minus mihi contulerat nisi meum suscepisset affectum: suscepit tristitiam meam, ut mihi suam laetitiam largiretur: confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico: debuit dolorem suscipere ut vinceret: non habet fortitudinis laudem stupor; nos voluit erudire, ut futurae mortis maestitiam vinceremus, et forte ideo tristis est, quia post Adae lapsum nobis est necesse mori; itemque quia persecutores sciebat immanis sacrilegii poenas daturos. » Et nonnullis interjectis: « Doles ergo, Domine, non tua, sed mea vulnera; non tuam mortem, sed nostram infirmitatem. »

Eleganter et pie S. Athanasius, tract. De Passione et cruce: « Descendit Christus, ait, ut nobis ascensum pararet; expertus est nativitatem, ut nos per eam Patri innascibili reconciliaremur; infirmatus est propter nos, ut nos erigeremur robore, utque dicamus more Pauli: Omnia possum in eo qui me corroborat, Jesu Christo. Assumpsit corpus corruptibile, ut corruptibile indueret incorruptibilitatem; induit mortale, ut quod erat mortale, indueret immortalitatem; denique factus est homo, mortuus est, ut nos homines emorientes efficeremur dii, nec amplius haberemus mortem regnantem. Mors enim nobis non dominatur, » etc.

Quarta causa fuit, ut horrorem mortis, qui ex peccato Adae in poenam nobis inflictus est, mitigaret, imo in gaudium et spem melioris vitae in coelo consequendae converteret. Hinc Christus meruit, ut martyres in tantis tormentis et mortibus tam atrocibus non exhorrescerent, nec paverent, sed ultro eas ambirent, in iisque exsultarent et jubilarent, uti fecit S. Ignatius, S. Laurentius, S. Vincentius. Christus enim acerba nostra in se suscepit, ut nobis sua dulcia conferret. Suscepit tristitias nostras, ut nobis suas laetitias rependeret: « Venit Christus, ait Chrysologus, serm. 150, nostras suscipere infirmitates et suas nobis conferre virtutes. » Rursum hac tristitia et agonia sua meruit Christus, ut fideles in agonia mortis constituti eam non horrerent, sed patienter ac subinde laetanter ob spem resurrectionis eam exciperent, dicerentque cum Osee et Paulo, I Cor. XV, 55, quasi insultantes morti: « Absorpta est mors in victoria; ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? » Vide utrobique dicta.

Quinta causa fuit, ut sua tristitia, pavore et angore curaret nostram acediam, pusillanimitatem, metus, angores, scrupulos, melancholias, diffidentias, etc., juxta illud Isaiae, LIII, 4: « Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. » Quare in hisce omnibus optimum remedium est, recurrere ad Christum agonizantem, ut ipse per exemplum et meritum tristitiae et agoniae quam passus est in horto, nostram curet. Hac enim de causa illam sustinuit. Nam, ut ait S. Leo, serm. III De Passione: « Nostrae infirmitatis affectus participando curabat, et poenalis experientiae metum subeundo pellebat. In nobis ergo Dominus nostro pavore trepidabat, ut susceptionem nostrae infirmitatis indueret et nostram inconstantiam suae virtutis soliditate vestiret. »

Rursum, ut horrorem difficultatis, quae in omni virtute occurrit (virtus enim versatur circa ardua), nobis minueret vel adimeret. Hic enim horror plurimos a virtute et sanctitate remoratur. Quare, dum quae difficultas vel tentatio occurrit, armemus nos meditatione agoniae Christi: si enim ipse eam luctando et sudando sanguinem superavit, nos certe nostras generose eis resistendo vincere oportet. Unde Paulus, Hebr. XII, fideles exhortans ad luctam: « Per patientiam, inquit, curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes. »

Docuit ergo hic Christus nos, ut ratione et mente repugnemus passionibus nostris, praesertim acediae, tristitiae et anxietati, itaque illas domemus et rationi subigamus. Quare impie et imperite Calvinus et Beza hic Christum accusant, ut mollem, timidum, inconstantem, alternis votis vacillantem et Martyribus pusillanimiorem; quia hasce passiones ipse non invitus subiit, sed sponte accersiit, ut cum illis luctando animose easdem vinceret et easdem in nobis domaret. Nam, ut ait S. Augustinus, « Christus a potestate, non infirmitate turbavit seipsum. » Vide D. Thomam et Scholasticos, III part., Quaest. XV, art. 4.


Versus 38: Tristis Est Anima Mea Usque ad Mortem; Sustinete Hic et Vigilate Mecum

38. TUNC AIT ILLIS: TRISTIS EST ANIMA MEA (Syrus, aegritudo inest animae meae) USQUE AD MORTEM: SUSTINETE HIC, ET VIGILATE MECUM. — Q.d. Ex viva apprehensione instantium mihi tormentorum et mortis, adeo tristor et angor, ac si jam morerer; sustineo agoniam et dolores mortis, quales sustinent moribundi; spiritus et vires me deficiunt, videor mihi moerore et pavore quasi exanimari. Angor mihi pene vitam et spiritum eripit. Singula verba habent emphasim doloris. « Tristis, » id est tristissima, « est » non caro, non affectus, sed « anima mea, » quia tristitia intima animae meae penetrat animamque meam quasi gladius dissecat, juxta illud: « Intraverunt aquae (amaritudinum et afflictionum) usque ad animam meam, » Psal. LXVIII, 1; « usque ad mortem, » ut ad mortem quasi me adigat, ut a morte vix puncto distem, ut si vel tantillum tristitia crescat, me obruat vitamque mihi extorqueat: quia video et mente intueor atrocissima poenarum omnium genera, mox continue usque ad mortem mihi subeunda. Cogita quo doloris et amoris sensu haec Petro, Jacobo et Joanni dixerit Christus; quod ejus fuerit pathos, qui vultus, quae vox, quae facies.

SUSTINETE. — Graece μείνατε, id est manete, exspectate et intuemini me hic in mortis agonia summe dolentem et orantem, tum ut doloris mei sitis testes; tum ut a me discatis in omni tribulatione confugere ad orationem, ut notat Theophylactus; tum ut mecum vigilando, compatiendo, orando, aliquod tantae afflictionis lenimen et solatium mihi afferatis; sed frustra, nam tristitia vos obruit et in somnum adigit. Unde queritur Christus, Psal. LXVIII, 21: « Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. » Voluit Christus ex vehementia amoris puram et miram subire passionem, sine ulla consolatione vel consolatore. Voluit merum ebibere calicem fellis et amaritudinis, sine ullo melle suavitatis, tum ut copiosa esset redemptio, tum ad exemplum heroicae virtutis, ut fortitudinis apicem in hoc suo actu exprimeret. Christus enim in sua passione actus omnium virtutum heroicos et perfectissimos elicuit. Quare in ea ipse fuit portentum humilitatis, quia « cum in forma Dei esset, exinanivit se, etc., humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, » Philipp. II, 8. Ipse in ea fuit portentum patientiae, constantiae, fortitudinis, uti jam ostendi. Ipse fuit portentum charitatis, quia « majorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis; » Christus autem eam posuit pro inimicis suis, uti exaggerat Apostolus, Rom. V, 8, et ita de caeteris.


Versus 39: Pater Mi, Si Possibile Est, Transeat a Me Calix Iste

39. ET PROGRESSUS PUSILLUM, PROCIDIT IN FACIEM SUAM, ORANS ET DICENS: PATER MI, SI POSSIBILE EST, TRANSEAT A ME CALIX ISTE. VERUMTAMEN NON SICUT EGO VOLO, SED SICUT TU.

PROGRESSUS PUSILLUM, — scilicet ad paucos passus, discedens a Petro, Jacobo et Joanne, ut secreto oraret, sed ita ut ab iis notari, videri et audiri posset. « PROCIDIT, » Graece ἔπεσεν, id est cecidit in faciem suam, scilicet prono et prostrato in terram corpore, faciem terrae affigens, ut hoc gestu: primo, summam suam afflictionem ostenderet; secundo, ut insigne humilitatis exemplum daret; tertio, ut summam Deo Patri reverentiam exhiberet; quarto, ut onus immane peccatorum nostrorum, quod ipse in se susceperat, repraesentaret: hoc enim ipsum suo pondere degravavit et afflixit in terram; quinto, ut ipse quasi reus et poenitens pro nobis se sisteret Patri, eique totum se ad castigationem offerret, q.d. En ego pro hominibus reum me tibi dedo; o Pater, en totum me ad poenam eis debitam offero. En dorsum sterno ad flagella, caput ad coronam spi[narum...]

...neam, manus et pedes ad clavos, totum corpus ad crucem; me unum ergo flagella, corona, punge et crucifige, ut hominibus parcas eosque in gratiam recipias.

Christus enim, qua homo, vere et proprie orabat Deum Patrem, imo seipsum qua Deus est. Locus ille horti ad radices montis Oliveti situs, in quo oravit Christus, postea a Christianis illustratus est ecclesia ibidem extructa, teste S. Hieronymo in Locis Hebr. Addit Beda, tract. De Locis sanctis, cap. VI, in fine, et ex eo Baronius, anno Christi 34, petram ipsam in qua Christus orans flexit genua, quasi mollem ceram iis cessisse, ac in se genuum Christi vestigia impressa excepisse, ipsumque lapidem in ecclesia asservari. Adjungit Baronius, aitque: Accepimus etiam ab his qui loca sancta lustrarunt, etiam in imo vallis Josaphat, quam torrens Cedron praeterfluit, in lapidibus ipsis ejusdem Christi Domini nostri vestigia pedum impressa remansisse, hactenusque servata esse.

PATER MI, SI POSSIBILE EST, TRANSEAT A ME CALIX ISTE. — Absolute hoc erat possibile, sed impossibile erat posito Dei decreto de redimendo homine ex rigida justitia per mortem Christi. Et sciebat id Christus: quare absolute hic non vult, nec orat contrarium voluntati Patris aeque ac suae; sed tantum exponit naturale desiderium, sive voluntatem suam inefficacem et conditionatam, quae naturaliter horrebat mortem optabatque ab ea liberari: libere tamen et secundum rationem se Deo contrarium volenti, scilicet ut moreretur, plane subdebat.

TRANSEAT A ME CALIX ISTE. — Primo, Calvinus sic explicat: «Non fuit, inquit, haec meditata Christi oratio, sed vis et impetus doloris subitam ei vocem extorsit, cui statim addita fuit correctio. Eadem vehementia praesentem coelestis decreti memoriam illi abstulit, ut non reputaret in ipso momento se hac lege missum esse humani generis redemptorem: sicut gravis anxietas saepe caliginem oculis obducit, ne simul in mentem veniant omnia.» Verum impius hic blasphemat, dum Christo violentiam, oblivionem, ignorantiam, caliginem, inconstantiam, divinae voluntatis repugnantiam, ideoque peccatum reipsa adscribit. Nam, ut superius dixi, Christus non coacte, sed libera voluntate tristitiam et dolorem, indeque orationem hanc, qua illam patefaceret, suscepit; sed ita, ut illam per orationem et spiritum regerat et Dei voluntati subjiceret. Quocirca prior actus posteriori fuit substratus et subordinatus, ideoque secundum rectam rationem directus et ordinatus: nil enim in Christo potuit esse inordinatum et incompositum. Ratio enim et pars superior recte justeque volebat, ut pars inferior suam tristitiam et mortis horrorem ostenderet, ob causas superius recensitas.

Secundo, S. Hieronymus per «calicem» accipit peccatum Judaeorum, quod scilicet ipsi Christum suum occiderent, q. d. Cupio, o Pater, pati et mori, sed opto et oro ut non patiar nec occidar a Judaeis, ne illi, qui sunt gens mea et filii Abrahae, tam immane scelus committant, et ob illud gravissime damnentur et crucientur in gehenna. «Unde et signanter, ait S. Hieronymus, non dixit: Transeat a me calix, sed: Calix iste, hoc est populi Judaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest, habens legem et Prophetas, qui me quotidie vaticinantur.» Verum hic sensus arctior est.

Tertio, ergo plene et adaequate: «Transeat,» id est praetereat, ut vertit Syrus, et avertatur a me calix iste instantis mihi tam horrendae passionis et mortis, ut illum non gustem, cum tamen decreveris ut eum usque ad fundum et faeces exhauriam. Cur passio vocetur «calix,» dixi cap. XX, 22. Porro Origenes: Decretum Dei erat, ait, ut Christus biberet hanc passionem, sicque ille ab eo transiret, et pariter ab universo hominum genere transiret et abiret.

Quarto, S. Catharina Senensis, teste Ambrosio Catharino in ejus Vita Italica, lib. II, cap. XXVIII et XXIX, duas alias afferebat expositiones, easque dicebat sibi a Christo revelatas. Prior est, quod Christus sitiebat calicem passionis avidissime, ut amorem erga Patrem ostenderet nosque redimeret, ideoque optabat accelerari et absolvere hoc opus; ait ergo: Illico fac, o Pater, ut patiar moriarque; ardor enim meus patiendi non patitur moras, ne horae quidem vel instantis unius: itaque per me transeat, ac deinde a me transeat calix iste, ut abolita morte illico revertar ad te. Hoc enim Christus optabat secundum spiritum, licet secundum carnem horreret mortem et optaret transire, id est averti a se. Et sic hi duo sensus se compatiuntur: poterat enim Christus unum orare secundum carnem, alterum secundum spiritum. Si poterat, cur non fecit? nam constat eum sitiisse hanc passionem, cum diceret: «Baptismo habeo baptizari, et quomodo coartor donec perficiatur?» et paulo ante passionem: «Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum.» Voluit ergo dare exemplum S. Ignatio et aliis generosis Martyribus desiderandi cruces.

Posterior: videbat Christus multos ingratos fore suae passioni, mansuros in peccatis, ac damnandos; hic erat ei summus dolor, huncque vocat hic calicem, q. d. Transeat a me calix iste, id est amove a me hunc dolorem et numerum damnandorum, fac ut omnes salventur. Et si hoc Christus efficaciter orasset, impetrasset, quia Pater nil negat Filio; sed maluit Christus se conformare Patris voluntati et justitiae, ideoque dixit: «Non mea voluntas, sed tua fiat.» Haec S. Catharina, non tam ad litteram, quam ad exprimendos pios et ardentes Christi sensus et affectus.

Symbolice S. Hilarius: «Passuris discipulis,...

Symbolice S. Hilarius: «Passuris discipulis, ait, Christus omnem in se corporis nostri infirmitatem assumpsit, crucique secum universa, quibus infirmamur, affixit, et ideo transire ab eo calix non potest, nisi illum bibat, quia pati nisi ex ejus passione non possumus,» q. d. Christus: Transeat, o Pater, calix iste passionis et patientiae meae in meos fideles, ut, cum meas passiones subibunt, meam quoque patientiam, meumque robur ad tolerandum, te dante, experiantur.

Pie et sapienter S. Bernardus, serm. 20 in Cantic.: «Super omnia, inquit, reddit amabilem te mihi, Jesu bone, calix quem bibisti, opus nostrae redemptionis. Hoc omnino amorem nostrum facile vendicat totum sibi: hoc, inquam, est, quod nostram devotionem et blandius allicit, et justius exigit, et arctius stringit, et afficit vehementius. Multum quippe laboravit in eo Salvator, nec in omni mundi fabrica tantum fatigationis auctor assumpsit. Illa denique dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt. At vero hic et in dictis sustinuit contradictores, et in factis observatores, et in tormentis illusores, et in morte exprobratores. Ecce quomodo dilexit.» Et nonnullis interjectis: «Dilexit autem fortiter, dulciter, sapienter. Dulce nempe dixerim, quod carnem induit; cautum, quod culpam cavit; forte, quod mortem sustinuit.» Unde concludit: Disce, o Christiane, a Christo quemadmodum diligas Christum. Disce amare dulciter, amare prudenter, amare fortiter. Dulciter, ne illecti; prudenter, ne decepti; fortiter, ne oppressi ab amore Domini avertamur. Nec mundi gloria seu voluptatibus abducaris; dulcescat tibi prae his sapientia Christus. Ne seducaris spiritu mendacii et erroris, lucescat tibi veritas Christus. Ne adversitatibus fatigeris, confortet te virtus Dei Christus. Zelum tuum inflammet charitas, informet scientia, firmet constantia. Sit fervidus, sit circumspectus, sit invictus.»

VERUMTAMEN NON SICUT EGO VOLO, SED SICUT TU. — Arabicus: Verumtamen non secundum voluntatem meam, sed secundum voluntatem tuam; supple: fiat. Lucas: «Non mea voluntas, sed tua fiat.» Hinc patet contra Monothelitas non unam, sed duas in Christo fuisse voluntates, scilicet unam humanam, alteram divinam: hic enim humanam subjicit divinae; ergo non fuit in Christo solum divina, quae suppleret humanam, ut voluere Monothelitae; hanc enim habuit solum ut Deus: sed et humana; hanc enim habuit ut homo, et per hanc meritus est nostram redemptionem. Hinc Synodus VI, act. IV et X, probat duas in Christo fuisse voluntates, humanam et divinam, et humanam divinae per obedientiam fuisse subjectam, atque asserit hanc esse expositionem S. Athanasii, S. Augustini, S. Ambrosii, S. Leonis, recitatis eorum verbis.

Imo humana Christi voluntas, licet in se una, virtute tamen et operatione fuit quasi duplex, scilicet una naturalis, qua fugiebat mortem; altera rationis et libera, qua subdens se voluntati Dei mortem appetebat, ac juxta hanc dicebat: «Verumtamen non sicut ego volo,» voluntate naturali, «sed sicut tu vis,» q. d. Voluntate rationali subjicio voluntatem meam naturalem tuae voluntati, o Pater, nec aliud volo quam quod tu vis. Quare voluntas Christi naturalis erat conditionata et inefficax, quia sub conditione tantum, si scilicet placeret Deo, cupiebat evadere mortem. Verum, quia haec conditio non ponebatur, hinc voluntas haec erat cassa et inefficax. Rationalis vero ejus voluntas erat absoluta et efficax, quia per eam absolute et efficaciter subjiciebat se voluntati divinae, in objecto tam materiali quam formali, quia amplectebatur mortem ob eamdem rationem, ob quam eam volebat Deus, scilicet ob redemptionem hominum. Naturalis vero Christi voluntas, in objecto materiali videbatur contraria voluntati divinae, quia nolebat mortem, quam illa volebat, sed in regula et subordinatione eidem erat conformis, quia sinebat se regi et corrigi a voluntate rationali, per eamque subjici voluntati divinae; ac vicissim Dei, aeque ac Christi hominis rationalis voluntas, ex deliberata justaque ratione volebat, ut naturalis ejus voluntas, hunc actum horroris fugae mortis inefficacem exprimeret, ob causas jam dictas: omni ergo modo Christi voluntas volebat id quod Deus volebat eam optare et velle, itaque per omnia voluntati divinae erat conformis. Volebat enim Deus, ut Christus fieret mundi piaculum, ideoque scelerum omnium piaculum se fecit Christus, uti docet Eusebius, lib. I De Demonstr. Evang., cap. X.

Moraliter: docet hic Christus unicum afflictionis remedium, esse orationem et resignationem in voluntatem divinam. Quare in omni tentatione et tribulatione confugiendum esse ad auxilium non hominum, sed Dei, qui solus nos ab ea liberare vel in ea corroborare ad vincendum potest, imo cupit, si invocetur, et si ejus voluntati nos humiliter, reverenter et amanter, uti filios decet, subjiciamus. Unde S. Leo, serm. 7 De Pass., sic ait: «Haec vox (fiat voluntas tua) capitis, salus est totius corporis, haec vox omnes fideles instruxit, omnes confessores accendit, omnes martyres coronavit. Nam quis mundi odia, quis tentationum turbines, quis posset persecutorum superare terrores, nisi Christus in omnibus et pro omnibus patiens Patri diceret: Fiat voluntas tua?»


Versus 40: Et Venit ad Discipulos Suos, et Invenit Eos Dormientes

40. ET VENIT AD DISCIPULOS SUOS, ET INVENIT EOS DORMIENTES, ET DICIT PETRO: SIC (siccine, itane) NON POTUISTIS UNA HORA VIGILARE MECUM? — «Venit ad discipulos,» tum ut aliquod moeroris sui solatium, ex eorum affectu et alloquio captaret, etsi sciret exiguum et quasi nullum illud fore; tum ut suorum curam gereret doceretque Pastores et Episcopos etiam in afflictione gravissima suorum curam gerere, imo interrupta quoque oratione visitare.

«Dormientes,» ex moerore et tristitia, ut habet Lucas, praesertim quia jam erat...

...nox, quae somnum conciliat. «Petro,» quia hic exterorum caput, exteris audacius fidelitatem suam opemque Christo, usque ad mortem, spoponderat.

SIC NON POTUISTIS? — Adverte hic quam leniter et modeste Christus suos corripiat et ad vigiliam excitet. Non exprobrat; nec ait: Vos infidi, vos torpidi, vos inertes, quid dormitis in extremo hoc meo discrimine? Ubi sunt splendida vestra promissa? ubi fides? ubi constantia? Sed: «Sic non potuistis,» q. d. Voluistis quidem vigilare, sed somnus ex moerore obortus vos oppressit; quare non voluntati, sed impotentiae et infirmitati vestrae somnum hunc ascribo: sed agite, animos suscitate, infirmitatem superate, somnum excutite.

Mystice S. Irenaeus, lib. IV, cap. XXXIX: «Veniens, inquit, Christus excitavit eos et erexit, significans quoniam passio ejus expergefactio est dormientium.» Quis enim, licet sceleratus, non excitetur ad dolorem, videns Christum dolentem pro se tam acerba pati?


Versus 41: Vigilate et Orate, ut Non Intretis in Tentationem

qua injecto a Judaeis metu me negetis, deseratis et fugiatis, q. d. Si mea pericula vos non movent, vestra vos moveant. Ecce enim ingruit vobis gravissima mei negandi tentatio. Vigilate ergo et orate, ut eam superetis, «quia, ut ait Origenes, qui spiritalior est, sollicitior debet esse, ne magnum bonum ipsius gravem habeat lapsum.» Ecce hoc est remedium omnis tentationis, quod Christus me [nobis] assignat; scilicet vigilia ad praevidendas et discutiendas diaboli et hominum nos tentantium artes et fraudes, atque ad eas superandas oratio et divinae opis imploratio. «Ut non intretis in tentationem,» id est, ut tentatione instante non illaqueemini et capiamini, sicut aves capiuntur laqueo et pisces hamo, quem propter escam intrant et subeunt. Non ait: Ut non tentemini; hoc enim saepe nec est in nostra potestate, nec in Dei voluntate. Deus enim vult nos tentari, ut probet nostram fidem, et virtutem luctando augeat meritaque et coronas nobis accersat; sed, «ut non intretis in tentationem,» ita scilicet ut illa vos occupet, possideat, dominetur. Intrat in tentationem, ait Theophylactus, «qui absorbetur a tentatione, et in ejus potestate fit.» Et S. Hieronymus: «Ut non intretis in tentationem, hoc est, inquit, ne tentatio vos superet, et vincat, et peccato irretitos intra casses suos teneat.»

SPIRITUS QUIDEM PROMPTUS EST, CARO AUTEM INFIRMA. — Loquitur de spiritu et carne non sua, sed Petri et Apostolorum. Ita S. Hilarius, q. d. Scio quidem vos spiritu et mente esse promptos et paratos ad mihi adhaerendum, etiamsi Judaei vobis mortem minentur; sed scitote carnem vestram esse infirmam. «Carnem» vocat, tum carnem proprie dictam; unde Syrus vertit, corpus vero infirmum; tum appetitum sensitivum et naturalem carnis affectum, qui fugit persecutionem, passionem et mortem, ad illaque superandum infirma est et imbecillis, cum ad suas opes, honores, delicias, quas appetit, sit valde robusta et valida. Orate ergo ne caro infirma vestrum infirmet spiritum, et ad me negandum compellat, sed ut Deus sua gratia tam spiritum, quam carnem vestram ita confortet, ut non tantum prompti, sed et validi sint ad omnia adversa superandum, ut mei causa etiam mortem alacres optetis et fortiter obeatis. «Itaque, ait S. Hieronymus, quantum de ardore mentis confidimus, tantum de fragilitate carnis timeamus.» Quare, alienius quidam, per «spiritum» accipit daemonem, per «carnem» hominem, q. d. Tentator diabolus fortis est ad tentandum, homo vero debilis ad tentationi ejus resistendum. Porro Origenes: «Omnium, ait, caro infirma est, non autem et omnium hominum spiritus promptus est, sed tantum Sanctorum, qui spiritu prompto opera carnis mortificant.» Addit Marcus: «Et ignorabant (Apostoli) quid responderent ei,» quia perplexi et perculsi hinc moerore, inde somno premebantur erantque inopes mentis et consilii.


Versus 42: Pater Mi, Si Non Potest Hic Calix Transire Nisi Bibam Illum, Fiat Voluntas Tua

Christus in hac secunda oratione idem oravit quod in prima, ut patet ex Marco. Dixit ergo: «Pater mi, si fieri potest, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.» Verum Matthaeus priorem orationis partem, utpote inefficacem et cassam, omisit, ut posteriorem, in qua tota orationis Christi vis et efficacia consistit, stabiliret eamque nobis imitandam proponeret. Absolute enim Christus optabat et orabat bibere calicem passionis, Dei voluntate sibi decretum et destinatum. Plane enim et omnino petiit, ut Dei voluntas in se in omnibus et per omnia impleretur.


Versus 43: Et Venit Iterum, et Invenit Eos Dormientes

moerore, quasi aeque ac vigilia et fatigatione, inde somno. «Erat enim nox, et ea intempesta,» ait Chrysostomus, qui et addit Christum eos hic non redarguisse, «magnam eorum infirmitatem esse significantem.»


Versus 44: Et Relictis Illis, Iterum Abiit, et Oravit Tertio

«Tertio:» Primo, ut ostenderet vehementiam suae tristitiae, qua, imminente jam Juda ad eum tradendum, angebatur, adeo ut agoniam mortis subiens ex ea sudarit sanguinem, ideoque angelus confortarit eum, ut docet Lucas, XXII, 41 et 42, de quo ibidem plura; haec enim omnia contigerunt in tertia Christi oratione duntaxat, non autem in prima quoque et secunda, ut vult Jansenius.

Secundo, ut doceret in afflictione subinde Deum in prima oratione nos non exaudire, ut saepius et ferventius oremus: quare orationem tunc esse...

...duplicandam et triplicandam, donec a Deo exaudiamur et impetremus quod poscimus. Perseverantia ergo coronat opus, praesertim orationis. Si Christus Dominus in prima et secunda oratione non est exauditus a Patre, quid mirum si nos homuli in oratione statim non exaudiamur? Perseveremus ergo in oratione, et sic fructum orationis, quem sensit Christus, experiemur, nimirum confortationem Dei per angelos, tristitiae sedationem, magnanimitatem ad adversa ultro aggrediendum et superandum. Modum ergo, perseverantiam et fructum orationis, nos docet hic Christus.

Symbolice primo, Remigius: «Ter, inquit, orat Christus pro Apostolis, et maxime pro Petro, qui ter eum erat negaturus.» Secundo, Rabanus: «Ideo, ait, tribus vicibus Dominus oravit, ut nos a peccatis praeteritis veniam, et praesentibus malis tutelam, et futuris periculis cautelam oremus; et ut omnem orationem ad Patrem, et ad Filium, et ad Spiritum Sanctum dirigamus; et ut integer spiritus noster, et anima, et corpus servetur.» Tertio, S. Augustinus, in Quaest. Evang., in hunc locum: «Non absurde intelligitur, inquit, propter trinam tentationem passionis, ter Dominum orasse. Sicut enim tentatio cupiditatis trina est, ita et tentatio timoris trina est. Cupiditati quae in curiositate est, opponitur timor mortis: sicut enim in illa cognoscendarum rerum est aviditas, ita et in ista metus amittendae talis notitiae. Cupiditati vero honoris vel laudis, opponitur timor ignominiae et contumeliarum; cupiditati autem voluptatis, opponitur timor doloris.»


Versus 45: Dormite Jam, et Requiescite: Ecce Appropinquavit Hora

45. TUNC VENIT AD DISCIPULOS SUOS, ET DICIT ILLIS: DORMITE JAM, ET REQUIESCITE; ECCE APPROPINQUAVIT HORA, ET FILIUS HOMINIS TRADETUR IN MANUS PECCATORUM.

TUNC VENIT. — Christus in tertia oratione confortatus ab angelo, dimisit tristitiam, agonem et sudorem sanguineum, quem sponte assumpserat, animumque ac spiritum pristinum resumpsit, atque generose totum se ad passionem composuit, ultroque Judae et Judaeis obviam prodiens se tradidit, ut dicam Lucae XXII, 41 et 42.

DORMITE JAM ET REQUIESCITE. — S. Chrysostomus ejusque asseclae, Theophylactus et Euthymius, putant hoc ironice dictum a Christo, q. d. In hoc extremo periculo et agone tam vestro, quam meo, non est dormiendi tempus, sed vigilandi, si unquam: quare somnum excutite, evigilate, en adest Judas cum satellitibus, ad me comprehendendum: videtur enim Christus haec dixisse accedente et fere praesente Juda, unde sequitur: «Ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur.»

Ex adverso simplicius ex Marco S. Augustinus, lib. III De Consensu Evang., cap. IV, et ex eo Beda, id serio dictum putant a Christo, quod scilicet compatiens infirmitati Apostolorum aliquantulum somni eis indulserit, donec, appropinquante Juda, dixit: «sufficit,» ut addit Marcus; et, ut subdit Matthaeus: «surgite, eamus.» Unde Graece est καθεύδετε τὸ λοιπόν, id est dormite quod reliquum est, id est dormite modico tempore quod restat, usque ad adventum Judae; Syrus, dormite adhuc, id est pergite dormire, quasi Christus haec dixerit, Juda adhuc longius a se distante, et tempus somni Apostolis concedente.

ECCE APPROPINQUAVIT HORA (ab aeterno a Deo Patre fixa, et meae passioni martyrioque decreta), ET (id est qua) FILIUS HOMINIS TRADETUR (Graece παραδίδοται, id est traditur, id est jam jam tradetur) IN MANUS PECCATORUM — κατ' ἐξοχήν, et antonomastice, qui scilicet sunt summi peccatores hominesque scelestissimi, quales erant Judas et Judaei furentes in Christum Deum et Dominum, ut eum torquerent et necarent. Nunquam enim fuit scelestior gens, quam illa Judaica, tempore Christi; ideoque illo tempore nasci et mori decreverat Christus, ut plura et atrociora a tam scelestis pateretur. Summa enim ejus bonitas voluit certare et quasi duellum inire cum summa Judaeorum malitia, ut in ea quasi in capite malitiam omnem debellaret sibique subjiceret, imo curaret et in bonitatem converteret. Quare in eo mire resplenduit divina Christi clementia, aeque ac potentia, quod mox Judaeos hosce tam scelestos sibique infestos, per S. Petrum et Apostolos ad se converterit, et Sanctos eosque eximios effecerit, Act. II, 41 et seq.


Versus 46: Surgite, Eamus: Ecce Appropinquavit Qui Me Tradet

Sedebant Apostoli, aut innixi cubitis commodius dormirent. Jubet ergo eos surgere Christus, ut secum non fugiant, sed obvient Judae. Hinc patet Christum in tertia oratione exauditum et confortatum a Deo per angelum, tristitiam et agoniam excussisse, ac magno generosoque animo obviam ivisse Judae, morti et cruci. Nam, ut ait Origenes: «Vidit in spiritu appropinquantem Judam traditorem, qui nondum videbatur a discipulis ejus.» «Ita undique discipulos erudit,» inquit Chrysostomus, «non necessitatis, nec infirmitatis hanc rem fuisse, sed dispensationis cujusdam inaestimabilis; praesciebat enim eos venturos, nec solum non fugit, sed etiam obviam ivit.»

Igitur Christus hic eundo obviam hostibus suis, aeque ac in tota reliqua passione sua, tria nobis maxime notanda et advertenda reliquit, scilicet: primo, innocentiam suam: innocens enim non fugit criminis inquisitores, utpote bene sibi conscius, ideoque animosus et audax iis obviam prodit; nocens vero fugit, quia conscientia eum arguit pavidumque efficit. Secundo, majestatem, providentiam et potestatem suam, qua quasi Dominus ordinat et praedicit hostium adventum, sed ita ut eorum furorem moderetur et dirigat, ut non amplius, nec aliud efficere possint, quam ab ipso permissum, praedictum et praeordinatum fuit. Tertio, voluntatem qua ultro se Judae offert,...

...ne putaretur ex infirmitate aut invitus, sed summa dignatione, humiliatione et amore liberali pro nobis pati et mori. «Surgite» ergo, non ut fugiamus, sed ut «eamus» obviam Judae, et, ut ait S. Hieronymus, «ultro pergamus ad mortem.»

Moraliter: docet hic Christus in persecutione et tribulatione excitandos esse animos, ac animose illi obviam procedendum. Hic enim est heroicus fortitudinis actus, qui mali imminentis atrocitatem sua animositate valde infringit, illamque ultro amplexando domat et subigit, ac ad magna hominem disponit et praeparat: longe enim facilius majoreque merito gravia tolerantur et superantur a magno animo, quam levia a parvo; sicut gigas aut vir magnis viribus pollens facilius portat pondus 40 librarum, quam puer parvarum virium portet onus trium librarum. Unde Poeta:

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito;

uti leo, clausis oculis, invadit hostes, strictosque eorum gladios. Unde Plinius, lib. VIII, cap. XVI: «Cum pro catulis foeta (leaena, inquit) dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat.» Crux ergo fugientem sequitur, sequentem fugit, quod vulgo de honore dicitur, sed alio respectu.


Versus 47: Adhuc Eo Loquente, Ecce Judas, Unus de Duodecim, Venit cum Turba Multa

Clarius id explicat S. Joannes, XVIII, 2, dicens: «Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. Judas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.»

ADHUC EO LOQUENTE. — Ut veritas praedictionis et praedestinationis ipsius de sua proditione et passione impleretur. Ipse enim haec omnia ita contexuit, ut malitiam Judae et Judaeorum ita apte telae suae passionis intertexeret, ut ab eo ipsa tota partim permissive, partim positive, contexta et pertexta videatur.

ECCE JUDAS, UNUS DE DUODECIM. — «Ecce,» nota est rei novae, admirandae et inauditae, q. d. Ecce portentum omnibus saeculis inauditum. Ecce flagitium Judae stupendum. Judas enim, unus Apostolorum, factus est, non tantum fur et latro, sed Christi quoque proditor et princeps latronum qui Christum occiderunt. Unde Lucas addit: «Antecedebat eos,» quasi dux et antesignanus scelestorum.

TURBA MULTA. — Puta cohors militum Romanorum cum famulis pontificum et Pharisaeorum, ut patet ex Joanne, cujus verba recitavi.

ET FUSTIBUS. — Graece ξύλων, id est lignis, tam ferratis, uti sunt hastae, lanceae, tela, quam non ferratis, uti sunt fustes; talia enim erant priscorum arma.

Vide hic stultitiam et vesaniam Judae et Judaeorum. Sciebat Judas Christum esse summum Prophetam, imo Filium Dei, qui nullis armis vinci posset, idque principes Judaeorum saepe experti erant; tamen avaritia et furore caeci, adducunt milites armatos, ut Christo Deo vim inferant eumque violenter capiant et ligent. Vis, o Juda, Deum ipsum vincere et vincire? Visne Omnipotentem ligare, capere et rapere? Vultis, o homuli, contra Creatorem vestrum dimicare eumque armis cogere ut se vobis in manus dedat? «Avaritia enim, inquit S. Chrysostomus, illi (Judae) furorem immisit; avaritia omnes qui ipsi serviunt crudeles efficit atque atroces. Nam, si propriam avarus salutem negligit, quid faciet de aliena?»


Versus 48: Quemcumque Osculatus Fuero, Ipse Est

48. QUI AUTEM TRADIDIT EUM, DEDIT ILLIS SIGNUM, DICENS: QUEMCUMQUE OSCULATUS FUERO, IPSE EST (Jesus, quem quaeritis, ut capiatis, quem me vobis traditurum spopondi), TENETE EUM. — Syrus: ipsum prehendite; Graece κρατήσατε, id est apprehendite, occupate, capite, retinete, ne e manibus vestris, uti alias fecit, elabatur. Unde addit Marcus: «Et ducite caute;» verebatur enim Judas, ne Christus se transformando, ait ex Origene S. Hieronymus, occultaret vel effugeret, itaque triginta argenteis a principibus sibi addictis privaretur: illi enim ab eis Judae nedum erant traditi, sed tantum promissi, ut satis colligitur ex vers. 15, ubi dicitur, «constituerunt,» id est addixerunt et promiserunt, «ei triginta argenteos.»

DEDIT ILLIS SIGNUM, — ut milites Romani qui nunquam viderant, vel certe non noverant Christum, eum ex hoc signo agnoscerent, ait Theophylactus, erat enim nox; forte etiam ob vultus Christi similitudinem cum vultu alicujus Apostoli, scilicet Jacobi Minoris, qui dictus est frater Domini. Ita nonnulli recentiores, qui tamen antiquum aliquem hujus similitudinis non proferunt testem vel auctorem.

OSCULATUS FUERO. — Origenes ait traditionem esse, quod Christus duas habuerit facies, unam naturalem et usitatam, alteram propriam et secretam, quam pro libito assumebat, qualis fuit illa quam exhibuit in sua transfiguratione. Quare censet Judam hoc signo osculi designasse Christum, quia verebatur ne Christus faciem suam transformaret, ut a Judaeis agnosci non posset. Verum hoc gratis dicitur, et impertinens est, tum quia Judas non interfuit transfigurationi Christi, unde alteram illam Christi faciem non vidit; tum quia, etiamsi illi interfuisset, merito timere potuisset, ne Christus mutando faciem se quoque falleret, ut eum agnoscere non posset, aut certe se occultaret et faceret invisibilem, ut sciebat eum alias fecisse. Causae ergo osculi fuere illae quas anterius dedi.


Versus 49: Et Confestim Accedens ad Jesum, Dixit: Ave, Rabbi

49. ET CONFESTIM ACCEDENS AD JESUM, DIXIT: AVE (Graece χαῖρε, id est salve), RABBI (Arabicus: ave magister), ET OSCULATUS EST EUM. — Sciebat Judas ex verbis Christi in coena, se suamque proditionem...

...ditionem notam esse Christo; ut tamen exterius illam coram Apostolis caeteris tegat quoad potest, fingit se Christo solitum amicitiae et reverentiae dare osculum. Osculum enim fuit olim salutatio, sive mos salutandi, apud Hebraeos, Romanos, sive alias gentes, ut patet ex Scriptoribus. Unde verisimile est hoc osculi symbolo Apostolos salutasse Christum, cum aliunde ad ipsum redirent. Quocirca, exemplo Christi, primi Christiani salutabant se invicem osculo casto et sancto, uti docet Tertullianus, lib. De Oratione, imo Paulus, I Cor. XVI, 20. Vide ibi dicta. Sed Judas hoc symbolo amicitiae ad perfidiam et proditionem suam scelestissime abusus est, persuasus ex lenitate Christi, ait Chrysostomus, se ab ejus osculo non repellendum; quod si repelleretur, nihilominus hoc signo osculi oblati et a Christo repulsi, eum Judaeis indicaret, et ut incivilem ac inhumanum capiendum traderet. Unde Victor Antiochenus, in Marci cap. XIV, vers. 45: «Cui lethales, ait, insidias struebat, illi infelix salutem cum osculo offerebat.» Et S. Hieronymus (vel quisquis est auctor; non enim est Hieronymus Stridonensis) ibidem: «Dans, ait, signum osculi cum veneno doli.»

Porro Christus, licet vehementer sentiret doleretque se a Juda discipulo suo tradi prodique ficto benevolentiae osculo, tamen ille osculantem non respuit, nec osculum renuit, sed fraudulentum hostileque offerenti, sincerum amicumque reddidit: Primo, «ne refugere proditionem videretur,» ait S. Ambrosius, in cap. XXII Lucae, vers. 47, sed ultro ex desiderio plura et indigniora pro nobis patiendi, illam amplecti. Secundo, ut cor Judae leniret et compungeret: «Ut plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret,» ait ibidem Ambrosius. Tertio, «ut doceremur inimicos omnes, eosque quos scimus desaevituros in nos esse, diligere, osculum ejus Dominus non respuit,» ait S. Hilarius. Christus enim Judam, licet proditorem, non habuit odio, sed dilexit magisque doluit de ejus scelere et perditione, quam de sua proditione, ideoque sategit eum hisce verbis ad poenitentiam inflectere. Sicut enim ex chalybe, si eum silice ferias, latens elicitur ignis; sic ex Christo percusso et patiente latens emicat amor, et mirus erga inimicos charitatis affectus. Unde in tota ejus passione, prae omnibus virtutibus divinis resplenduit amor, cujus signum fuit immensus dolor. Unde illud:

Cernis ut in toto corpore sculptus amor?


Versus 50: Dixitque Illi Jesus: Amice, Ad Quid Venisti?

q. d. Si venisti ad me Judaeis prodendum, uti te venisse scio, quorsum mihi adeo inimicus tam amicum das osculum? Sin vero venisti ad me amice de more salutandum, quorsum amicus tot contra me adducis inimicos? Unde S. Augustinus, serm. 1 De Passione: «Oscularis, ait, et insidiaris; amicum fingis cum proditor sis.» Hinc Lucas addit Christum subdidisse: «Juda, osculo Filium hominis tradis?» Quae verba majestatis aeque ac charitatis plena, findere debuissent cor saxeum Judae, nisi ille ipsum instar adamantis scelere obstinasset et indurasset. Porro, Syrus vertit, ob id venisti, socie mi? Scilicet ut me magistrum, Dominum et Deum tuum Judaeis tradas et prodas? Arabicus: Heus! ad quid venisti?

Mirum fuit hoc Christi mansuetudinis et patientiae exemplum, quo Judam furem et proditorem tribus annis toleravit, nec apostolatu aut procuratione privavit, nec ulli ejus scelus utpote occultum patefecit. Hoc facto docuit nos idem facere, ut injuriam nobis illatam non vindicemus, sed amore vincamus.

Christum imitati sunt Sancti, ac nominatim S. Martinus, qui mira mansuetudine omnes sibi injurios tolerabat et superabat. Unde cum Britius ejus clericus ipsum assidue calumniaretur et persequeretur, tanta lenitate ipsum sustinuit, ut caeteri ejus famuli mirarentur, clericum tam impium ab Episcopo suo non castigari, nec officio privari. Quibus ille: «Christus Dominus, ait, sustinuit Judam proditorem; ego non sustinebo Britium calumniatorem!» Hac sua lenitate Britium convertit, et apud Deum meruit, ut Britius, mores corrigens, fieret vir sanctus sibique in Episcopatu succederet, uti eidem ipse praedixit. Ita Sulpitius, in Vita S. Martini.

Hic recto historiae ordine intexenda sunt quae supplet Joannes de Judaeis a Christo prostratis in terram. Sic enim ait, cap. XVIII, vers. 4: «Jesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quaeritis? Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum ergo interrogavit eos: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. Respondit Jesus: Dixi vobis quia ego sum; si ergo me quaeritis, sinite hos abire: ut impleretur sermo quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.»

Ut ergo Joannem cum Matthaeo caeterisque concilies, hic fuit rei gestae ordo: Judas ne videretur esse proditor Christi, aliquot passibus turbas, quae secum venerant ad capiendum Christum, antecessit, ut ipse videretur non esse ex eis, sed quasi aliunde redire et fortuito cum adventu turbarum concurrere: unde quasi peregre rediens osculatus est Christum. Christus osculum praebuit, sed ut eum compungeret, ait: «Amice, ad quid venisti?» Utique in meam necem, sed magis ad tuam perditionem jugemque gehennam, atque ut eum confunderet, addidit: «Juda, osculo Filium hominis tradis?» Deinde Judas post osculum retrocessit ad turbas a se adductas, ita ut Jesu animose obviam turbis hostilibus prodeunte, Judas...

ordo jam cum illis staret, ut ait Joannes. Mox Jesus libere et intrepide illos interrogat quem quaerant. Respondent illi: « Jesum Nazarenum. » Jesus ait: « Ego sum: » quo dicto quasi fulmine icti, tam Judas, quam omnes turbae et asseclae ejus prostrati sunt in terram, idque aversi et retrorsum, ut scilicet caderent non in faciem, sed in dorsum resupini, ut clare omnibus pateret eos quasi hostes Christi, vi et potentia ejus repulsos in terram fuisse stratos et afflictos. Permisit deinde Christus illos recipere vires et surgere, rogavitque denuo quem quaererent; illis iterantibus se Jesum quaerere, subjecit ipse: « Dixi vobis, quia ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire, » ut magis se suorum quam sui ipsius curam gerere ostenderet. Quo dicto, milites et famuli accesserunt ad Jesum, in eumque manus et vincula injecerunt. Id videns Petrus stringit gladium, Malchoque aurem amputat; sed corripit eum Christus, Malchoque aurem restituit, uti mox fusius dicam, vers. 51.

Ubi nota cum S. Chrysostomo et Cyrillo, in cap. xviii Joannis (licet secus sentiat S. Augustinus et Ammonius), cohortis et ministrorum oculos divinitus ita acrasia fuisse detentos, ut Christum jam osculo a Juda indicatum et obviam prodeuntem, ac a multis antea saepe visum cognitumque agnoscere non possent, multo minus comprehendere. Id colligitur ex eo quod ipsi interrogati a Jesu: « Quem quaeritis? » Non respondent: Te quaerimus, sed: « Jesum Nazarenum, » quasi non cognitum et non visum; imo nec Judam ipsum tunc Christum agnovisse censent S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, in cap. xviii Joan.; item Leontius et Theodoretus, in Catena Graecorum, qui id colligunt ex eo quod ait Joannes, cap. xviii, 5: « Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. » Judas enim osculo dato Jesu retrocessit ad cohortem, ut ei tardanti et immote ex acrasia consistenti innueret accedere, involare in Jesum jam a se osculo ostensum, ut triginta denarios sibi in pretium proditionis Christi promissos acciperet, qua in re suam impudentiam et proditionem aperte demonstravit. Magis autem retrocessit ex pavore et horrore illi a Christo, aeque ac a sceleris conscientia incusso. Repulit enim Christus illum a se et suo Apostolorum coetu, ut illum confunderet, q. d. Vade, o proditor, ad tuos satellites, indignus enim es me, meorumque consortio: unde et mox Judam cum cohorte in terram prostravit. Hoc ergo fuit primum Christi miraculum, quo ipse in comprehensione sua majestatem suam et omnipotentiam divinam ostendit, ut scirent Judas et Judaei se frustra venisse cum cohorte et armis, dum Christus vi capi non posset, nisi ipse ultro et dignanter se in manus eorum daret. Simili acrasia Deus percussit Sodomitas, Gen. xix, 11. « Vides vim insuperabilem, inquit Chrysostomus, quomodo in medio eorum existens Christi enituit, qui quamvis se quaerentibus offerret, minime tamen cognoscebatur. »

Symbolice S. Augustinus, in cap. xviii Joan.: « Sempiternus dies, ait, ita in tenebris occultabatur humanis, ut cum laternis et facibus quaereretur, occidendus a tenebris. »

Secundum Christi miraculum, ait S. Chrysostomus, fuit, quod solo verbo: « Ego sum, » Judam cum omnibus satellitibus prostraverit in terram resupinos in dorsum, eosque, ut innuit S. Leo, serm. 1 De Passione, privarit virtute sentiente et movente, ut se erigere, sustinere et regere non valerent, uti fit in paralyticis. Audi S. Leonem, serm. 1: « Ego sum, inquit: quod verbum illam manum ita ex ferocissimis congregatam, quasi quodam fulmineo ictu stravit atque perculit, ut omnes illi atroces, minaces atque terribiles retroacti corruerent. Ubi fuit saevitiae conspiratio? ubi ardor irarum? ubi instructus armorum? Dominus dicit: Ego sum, et ad vocem ejus turba prosternitur impiorum. Quid jam poterit majestas ejus judicatura, cujus hoc potuit humilitas judicanda? »

Unde, licet τὸ « Ego sum, » significet, q. d. Ego sum Jesus, quem vos quaeritis, tamen Rupertus sic exponit: « Ego sum qui sum, » scilicet semper ab aeterno, ideoque Deus omnipotens, Exodi III. Porro S. Hieronymus, epist. 140 ad Principiam, censet Christum coelesti quodam vultus splendore hos satellites perculisse et prostrasse: « Nisi, ait, habuisset in vultu oculisque quidquam sidereum, nunquam eum statim secuti fuissent Apostoli, nec qui ad comprehendendum eum venerant, corruissent. »

Allegorice: haec Judae cum suis prostratio significabat irreparabilem casum Judaeorum, quod ex odio Christi in perfidia sua forent obstinati, et salutis pene incapaces. Unde Cyrillus, in cap. xviii Joan.: « Imago, ait, casus ille fuit omnium qui Christo adversantur, quibus omnino terribilis casus imminet. » Et S. Augustinus ibid.: « Ubi, ait, nunc militum cohors, ubi terror et munimen armorum? una vox turbam odiis ferocem, armis terribilem sine telo ullo percussit, repulit, stravit: Deus enim latebat in carne: quid judicaturus faciet, qui judicandus hoc fecit? »

Tropologice: repraesentatur hic casus reproborum; hi enim in dorsum cadunt, ut resurgere non valeant; electi vero, si peccant, labuntur in faciem, quia mox tacti a Deo poenitentes resurgunt. Ita S. Gregorius, hom. 8 in Ezech.: « In faciem nostram cadimus, ait, quia ex malis erubescimus, quae nos meminimus perpetrasse. Ibi enim cadit homo ubi confunditur. » Idem, lib. XIII Moral., cap. x: « In faciem cadere, ait, est in hac vita suas unumquemque culpas agnoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero, quod non videtur cadere, est ex hac vita repente decedere, et ad quae supplicia ducatur, ignorare. » Rursum in faciem corruunt justi, qui ea quae

ante sunt, puta futura et novissima, respiciunt; retrorsum vero peccatores, qui ea quae retro sunt et praetereunt, statimque fiunt praeterita, puta bona caduca, ambiunt. Ita S. Gregorius, lib. XXXIII Moral., cap. xxiii: « Retro est, ait, omne quod transit, ante vero est omne quod veniens permanet. »

Tertium Christi miraculum fuit, ut notat S. Chrysostomus, S. Augustinus, tract. 112 in Joan., quod ipse potenti sua providentia verbique efficacia, « sinite hos abire, » effecerit, ut Judaei neminem discipulorum; ne Petrum quidem, gladium vibrantem auremque secantem, comprehenderent. Ipse enim solum se morti offerens, liberos voluit esse discipulos, tanquam bonus pastor animam suam solus daturus pro ovibus. Unde S. Chrysostomus: « Quis, ait, continuit Judaeos ne discipulos comprehenderent? Nemo alius, quam qui eos retrorsum projecerat potentia. »

Quartum fuit subita auris Malchi restitutio et sanatio, de qua mox. Ubi adverte quanta fuerit caecitas et malitia Judaeorum, quae visis tot miraculis Christi, ausa fuit illico in eum manus injicere.

Est hysteron proteron, vel certe haec verba in actu non perfecto, sed inchoato accipienda sunt, q. d. Tunc accesserunt ad Jesum, coeperuntque se parare, ut ei manus injicerent eumque tenerent et caperent. Nam antequam eum reipsa caperent, Petrus, ut ejus captivitatem impediret, aurem Malcho amputavit; sed repressit eum Jesus, et Malcho aurem restituit; ac tunc demum se Judaeis capiendum ligandumque obtulit, cum eis exprobrando dixisset: « Tanquam ad latronem existis, » uti ostendam, vers. 55, et patet ex Luc. xxii, 53 et 54.

Unus, — scilicet Petrus caeteris ferventior et animosior, ut patet ex Joanne, cap. xviii. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus et alii. Lucas addit Petrum prius licentiam petiisse a Christo, dicendo: « Domine, si percutimus in gladio? » id est si placeat, gladio te defendemus; sed non exspectato Christi responso, ob imminens Christo captivitatis periculum, ex ardore gladium strinxisse.

Exemit. — Syrus, distrinxit gladium.

Quaeres, quis et qualis fuit hic gladius? Hunc S. Petri gladium fuisse cultrum, quo in mactatione vel comestione agni usi fuerunt Apostoli, censet Toletus in Joannis xviii, 10. Favent S. Chrysostomus, Theophylactus, Joannes Major, Jansenius in Matth. xxvi; cultro enim secantur carnes et amputantur auriculae. Dubitat Dionysius Carthusianus; et Venetiis ostenditur hic gladius, habens speciem magni cultri; Senis quoque similis asservatur.

Verum gladium hunc ensem fuisse diserte asserit Franciscus Lucas in Matth. xxvi. Favent S. Cyrillus, S. Augustinus, Tertullianus, Hilarius, Hieronymus, Beda, Baronius, S. Ambrosius; et ita ostenditur hic gladius S. Petri Parisiis habens speciem ensis.

Tertulliani, lib. De Idololatria, cap. xix, verba sunt: « Quomodo bellabit, imo quomodo etiam in pace militabit sine gladio, quem Dominus abstulit? etc. Omnem militem Dominus in Petro exarmando discinxit. » Petri ergo gladius erat militaris et bellicus, ergo ensis; hoc enim bellant milites, non cultro. S. Augustini, lib. XXII Contra Faustum, verba sunt: « Jusserat, ut discipuli ejus ferrum ferrent; sed non jusserat ut ferirent. » Ferrum, scilicet ensem: hic enim ferit hostem in conflictu; nam culter potius scindit vel pungit, quam ferit. S. Hieronymi verba sunt: « Illo gladio (usus est Petrus) qui igneus vertitur ante paradisum, et gladio spiritus qui in Dei describitur armatura, » Ephes. vi, 16. Uterque autem est militaris et ensis, ut patet. Eadem ex S. Hieronymo verba habet Zacharias, episcopus Chrysop., in Concord. Evangel. S. Hilarii verba sunt: « Recondi gladium praecipit, quia eos non humano, sed oris sui gladio esset perempturus: » gladius autem oris Christi est ensis, ut patet Apoc. i, 16, et xix, 15. S. Ambrosii, dum mystice hos duos gladios explicat, verba sunt: « Unum novi, alterum veteris intelligamus Testamenti, quibus adversus diaboli armamur insidias; » armamur autem contra hostem ense non cultro, et utrumque Testamentum non parvo cultro, sed ingenti gladio comparatur.

Allegorice: passim Interpretes per duos gladios accipiunt duplicem Ecclesiae potestatem, spiritualem et temporalem. Idem habetur Extravag. Unam sanctam, De Majoritate et obedientia. Idem tradit Joannes Major, in Matth. xxvi. Unde et S. Paulus magistratui obediendum docens: « Non enim, inquit, sine causa gladium portat; vindex est enim Dei in iram, » Rom. xiii; portat autem ensem, non cultrum.

Rursum hoc gladio denotatur excommunicatio, quae hominem ab Ecclesia detruncat: hoc autem fit ense, non cultro.

Multi censent Petrum fervidum voluisse Malcho caput amputare, vel findere, sed Dei ductu ictum in aurem cecidisse; finditur autem caput ense, non cultro. Ita censet Paulus a Palatio, Jansenius et Joannes Major, in Matth. xxvi; Didacus Stella, in Luc. xxii. Hinc etiam Malcho declinanti ictum, Petrus dexteram ejus auriculam amputavit, cum alioqui sinistram ejus, utpote dexterae adversam et obversam, amputare debuisset.

Tropologice: S. Ambrosius per hunc gladium accipit martyrium: « Est, inquit, etiam gladius passionis, ut exuas corpus, et immolatae carnis exuviis ematur tibi sacra corona martyrii. » At-

qui martyres ense truncantur capite, non cultro.

Accedunt rationes. Prima: gladius hic Graece vocatur ab omnibus Evangelistis ubique μάχαιρα: haec autem ensem notat.

Secunda: jubet Christus vendi tunicam, ut ematur gladius: ad cultrum autem emendum, non opus est vendere tunicam, sed ad ensem, hujus enim pretium tunicae aequiparatur.

Tertia: « Qui acceperit gladium, gladio peribit, » ait Christus: solent autem homicidae capite plecti ense carnificis, non cultro.

Quarta: jusserat Christus duos gladios afferri ad defensionem publicam contra totam Judaeorum et militum Romanorum turbam; ergo enses erant; quid enim duo cultri profuissent contra tantam turbam ensibus armatam? quomodo Petrus solo cultro armatus eam invadere ausus fuisset?

Quinta: gladius apud Latinos ensem significat, non cultrum; diciturque a clade, quam turbae infert, uti aiunt etymologici.

Denique gladius S. Petri, ait S. Chrysostomus in Encomio vinculorum S. Petri, apud Surium die 1 augusti, cum catenis ejus in regali palatio, ubi Apostolo Petro templum erectum est, velut sacratus quidam et coelestis thesaurus in intimo loco repositus servatur, qui imperatoribus et fidelium virorum multitudini ad sanctitatem proponi solet. Coelestem enim gratiam confert, curationum copiam suppeditat, animas ipsorum elevans.

Servum, — cui nomen Malchus, ait Joannes, xviii. In eum potius quam in alios insiliit Petrus, quia eum audaciorem et insolentiorem proximius in Christum insurgere vidit, quare « aurem viri ferocius instantis abscidit, » ait S. Leo, serm. 1 De Passione.

AMPUTAVIT AURICULAM EJUS — dexteram, ut habet Joannes et Lucas: ut significaret, ait Origenes, Judaeos in legendo et audiendo sanctam Scripturam perdidisse dexteram aurem, id est veram intelligentiam coelestium, et retinuisse sinistram, ut sinistre ad carnales sensus eam detorqueant.

Porro S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. lxx: Moyses, ait, post percussum Aegyptium, factus est princeps Synagogiae; Petrus, post mutilatum Malchum, factus est Pastor Ecclesiae: excessit uterque regulam, non detestabili immanitate, sed emendabili animositate. Peccavit enim Petrus temeritate, quia inscio, imo invito Christo strinxit gladium, quo solus non poterat Christum defendere contra tot armatos milites et ministros; quare amputando aurem Malcho, magis irritavit eos ad saeviendum in Christum, et in ipsum Petrum nisi Christus impedivisset. Verum ostendit ipse suum pro Christo ardorem et zelum, licet vitiosum, sed castigato hoc excessus vitio in Pentecoste, per eum meruit fieri Pastor et Princeps Ecclesiae.

Denique Christus reprehendens inhibensque Petrum, ne ulterius pugnando progrederetur, aurem restituit Malcho, ut habet Lucas, ubi mirum dedit tam potentiae quam clementiae suae exemplum, praesertim quia, ut addit hic Paulus a Palatio: « Theologicum dogma est, quem Dominus sanat, perfecte sanat. Si Christus Malchum et aure et mente sanavit, quod potuit majoris esse charitatis indicium? quod magis imperturbati animi argumentum? » Sane plures alios ex hisce Christi persecutoribus, praedicante Petro, paenituisse et ad Christi fidem conversos esse, liquet Act. ii, 37. Quid mirum si et Malchus, qui ex aure sibi a Christo reddita ejus in se bonitatem, aeque ac potentiam tam evidenter expertus erat? fecit hoc Christus, tum ne criminationi foret locus, ipsum restitisse publicis lictoribus et justitiae ministris; tum ad heroicum patientiae et mansuetudinis exemplum, quale pariter dedit cum ex Saulo fecit Paulum.

Mystice Glossa: Auris Malchi amputata et sanata, ait, est auditus ablata vetustate innovatus, quod est regnaturorum cum Christo: unde et Malchus (Hebr. מלך melech) idem est quod rex; servitus enim est vetustas, sanitas est libertas.

Castigat hic Christus Petri temeritatem, quod praeter, imo contra voluntatem suam gladium stringeret. Erat ergo hic geminum Petri peccatum: primum, quod percuteret contra voluntatem Christi; secundum, quod percussio haec non tam erat defensio quam vindicta, qua Christum tantae turbae militum eripere non poterat, sed potius illam acrius in Christum concitabat, seque evidenti mortis periculo temere exponebat; licet Petrus zelo et fervore Christi tuendi abreptus, ait S. Chrysostomus, haec vel horum aliqua non considerarit, sed potius memor fuerit quod Christus paulo ante duos gladios sumi jusserat: unde inferebat id eum jussisse ad se defendendum. Quare, percutiendo servum Christum invadentem, ex mente Christi agere se putavit. « Cesset vindicta, ait Interlinearis, exhibeatur patientia, ut patientiam nostros doceamus, non vindictam. »

« Acceperint, » in actu perfecto, scilicet ita ut alios feriant, vulnerent, occidant: nam alioqui accipere gladium duntaxat non est malum, quia nulli injurium. Rursum accipere gladium publica auctoritate ad puniendum sontes, uti faciunt magistratus in tribunali, et principes militesque in bello justo, licitum est et honestum. Per « gladium » quaelibet arma et caedis instrumenta accipe. Ita Euthymius.

GLADIO PERIBUNT. — Id est, digni sunt qui gladio pereant, rei sunt mortis, lege talionis gladio plectendi sunt, quae lex est communis omnibus gentibus, et quasi lex naturae lata a Deo statim a diluvio, Gen. ix, 6: « Quicumque effuderit hu-

manum sanguinem, fundetur sanguis illius. » Ita Theophylactus hic, et S. Augustinus in Quaest. veteris et novi Testamenti, cap. civ. Christus ergo legem antiquissimam de homicida morte plectendo hic renovat, et de novo sancit: loquitur enim quasi novus novae legis legislator.

Rursum « gladio peribunt, » quia saepe gladiatores et homicidae reipsa justo Dei judicio et vindicta, gladio Dei judicis vel hostium in bello aut duello, vel ictibus serpentum aut ferarum, etc., pereunt, uti quotidiana docet experientia, multisque exemplis id confirmat Plutarchus, lib. De sera numinis vindicta. Fuit enim hic communis gentium etiam barbararum sensus; unde Melitenses, videntes Paulum a vipera invadi, dicebant: « Utique homicida est homo hic, » quia cum evaserit de mari, Act. xxviii, 4, « ultio non sinit eum vivere. »

Porro, Christus hic « insinuat, ait Theophylactus, quod Judaei contra se gladium accipientes, Romanorum gladio essent perituri. » Pro « peribunt » noster Interpres in Graeco legit ἀπολοῦνται, alii legunt ἀποθανοῦνται, id est morientur; sed idem est sensus.

Addit Lucas, cap. xxii, Christum dixisse: « Sinite usque huc, » id est desinite ulterius stringere gladios: satis, o Apostoli, percussum, satis dimicatum est; sic enim solemus duobus duellantibus, aut pluribus rixantibus et dimicantibus inclamare: Sinite, satis est, ne ad ulteriores rixas aut pugnas procedant.

Aliter Cajetanus, q. d. « Sinite, » id est permittite, o Apostoli, Judam et Judaeos saevire in me « usque huc, » id est usque ad hanc horam eorum, hoc est quamdiu durat haec eorum hora et potestas tenebrarum. Hinc Maldonatus et alii colligunt exteros Apostolos videntes Petrum tam animose depugnantem pro Christo, ipsos quoque pro eodem voluisse certare, sed prohibitos a Christo, cum dixit: « Sinite usque huc. » « Noluit enim, » ait S. Ambrosius, in cap. xxii Luc., « persecutorum vulnere defendi qui voluit suo vulnere omnes sanare. » Unde emblema: « Ex vulnere salus; » quod proprie Christo competit, « cujus livore sanati sumus, » ut ait S. Petrus.

Est secunda ratio, qua Christus inhibet praetensam a Petro defensionem, q. d. Non egeo te defensore, qui ad manum habeo omnes angelorum exercitus, quorum unus omnes illos sternere sufficit: sicut unus ex eis cecidit 185 millia Assyriorum, IV Reg. xix, 35: « Etenim, ait Chrysostomus, si unus angelus centum octoginta quinque armatorum millia interfecit, quid facerent duodecim legiones angelorum in mille viros? Ita ad imbecillitatem atque timorem eorum, qui metu jam semimortui erant, sermonem accommodavit. » Nam ipse Christus, utpote Deus, angelorum ope non egebat, quia, ut recte advertit Origenes, « magis angeli opus habent auxilio unigeniti Filii Dei, quam ipse eorum. » Unde illud, Daniel. vii, 10: « Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. »

Porro, « legio » nomen est militiae Romanorum, qui tempore Christi dominabantur Judaeae et Judaeis: continebat autem sex millia militum, ait S. Hieronymus hic, et Vegetius, lib. II De Re militari, cap. ii; sic duodecim legiones facerent 72 millia angelorum. Alii censent legionem continuisse 12 millia et quingentos. Legio enim, inquiunt, continebat decem cohortes, cohors 50 manipulos, manipulus 25 milites; hoc computu 12 legiones facerent centum et quinquaginta millia angelorum.

Parce et modeste loquitur Christus. Vere enim dicere poterat: Si velim, Pater meus illico dabit mihi centum vel mille milliones, imo centum millia millionum angelorum: nam decies millies centena millia assistunt ei, ut ait Daniel. Angeli enim sunt innumeri, adeoque superant numerum omnium creaturarum, etiam hominum qui unquam fuerunt, sunt et erunt, ut docet S. Dionysius, De Caelest. hierarch., cap. ix; D. Thomas et Scholastici, I part., Quaest. l, art. 3.

Docet nos hic Christus in omni periculo, tentatione et afflictione invocare sanctos angelos, praesertim custodes nostros: hi enim sapientissimi sunt, potentissimi et nostri amantissimi, quia sciunt hoc Deo gratum esse, imo sibi imperatum, juxta illud Psal. xc: « Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. » Et Psal. xxxiii: « Immittet (Hebr. חונה chone, id est castra metabitur) angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos, » uti angelorum castra eripuere Jacob e manu Esau, Gen. xxxii, 1, et cap. xxviii, 12, et Eliseum e manu Syrorum, IV Reg. vi, 17.

ut scilicet ego Christus capiar, patiar et moriar ad redimendos homines: « Nam si Scripturae quoque ita videtur, ait Chrysostomus, quid vos repugnatis? » Est tertia ratio, qua Christus se armis defendi vetat, quod Scripturas de passione sua prophetantes oporteat impleri, qualis est pulcherrima illa Isaiae, toto cap. liii, et Davidis, Psal. xxi, et Danielis, ix, 26 et seq. « Cum ergo, ait Origenes, posset accipere legiones, nolebat accipere, ut per patientiam ejus implerentur Scripturae prophetantes de ipso, quoniam ita eum pati conveniebat. » Hanc enim reverentiam debemus S. Scripturae quasi verbo Dei, ut illi non repugnemus, sed consentiamus, illamque in nobis adimpleamus. Dices: Ergo Judaei non peccarunt occidendo Christum, quia adimpleverunt Scripturas praedicentes ejus caedem. Respondet S. Athanasius, tract. De Passione et Cruce, negando conseq.: « Neque enim, inquit, inser-

vientes propheticis verbis ista contra Christum ausi sunt, sed suo ipsimet studio sponte volentesque illa perpetraverunt, ut non Propheta istarum rerum auctor sit aut causa, sed ipsorum voluntas; quin potius ipsi causa fuerunt, ut talia de ipsis Prophetae praedivinarint. » Judaei ergo hoc sacrilegium, christicidium et deicidium ex suo scelere, malitia et odio in Christum perpetrarunt, idque futurum praevidentes Prophetae praedixerunt duntaxat, non autem probarunt, aut Judaeis ut id facerent imperarunt. Deus autem jussit Christo, ut hoc Judaeorum odium et caedem patiendo in se exciperet, itaque pro hominum peccatis satisfaceret. Unde illud:

Actio displicuit, passio grata fuit.

« Actio (Judaeorum) displicuit, passio (Christi) grata fuit. » Hinc S. Leo, serm. 1 De Pass.: « Nihil, ait, vobis gratiae, o Judaei, nihil tibi, Juda, debemus. Salvationi quidem nostrae, non hoc vobis volentibus, impietas vestra servivit, et per vos factum est, quidquid manus consilium decreverunt fieri; mors igitur nos liberat, vos accusat: merito soli non habetis, quod omnibus perire voluistis. » Vide dicta Actor. ii, 23.

Quartam Christi rationem addit S. Joannes, cap. xviii, 11, dicens: « Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum? » q. d. Deus hunc passionis calicem ab aeterno decrevit, et nunc hoc tempore mihi propinat; cur ergo non avide illum de manu Dei mei excipiam, laetusque exhauriam? Nota: Passionem et mortem suam quam paulo ante, vers. 39, ut calicem felleum et amarissimum deprecatus est Christus, hic cognita Patris voluntate amplectitur ut calicem melleum et suavissimum. Quid enim suavius quam Deo parere, Deo se in holocaustum offerre, Deo se victimam pro salute hominum efficere? « Quam dulciter, ait S. Bernardus, serm. 2 in Pentecoste, Domine Jesu, cum hominibus conversatus es, quam abundanter multa et magna bona hominibus largitus es, quam fortiter tam indigna, quam aspera pro hominibus passus es, ita ut liceat sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo! Duro ad verba, duriore ad verbera, durissimo ad crucis horrenda; quia in omnibus his sicut agnus coram tondente se obmutuit, et non aperuit os suum. »

Postquam Christus castigavit Petrum et Apostolos gladios stringentes, nunc pariter et magis castigat Judam et Judaeos, volentes se comprehendere. Ubi miram animi celsitudinem, libertatem et tranquillitatem ostendit. Dixit enim haec cum adhuc esset liber, antequam caperetur, atque his verbis iis se vinciendum liberrime obtulit. Hic enim fuit rei gestae ordo: Christus prostratis in terram Juda et Judaeis, cum ab eis jam surgere permissis iterato rogasset, quem quaererent? illique dicerent: « Jesum; » ipse ait: « Ego sum, » ac se eis capiendum obtulit. Accesserunt illi, ut eum caperent. Id videns Petrus gladium strinxit Malchoque aurem amputavit. Mox Christus eum repressit et pugnam diremit, statimque Malcho aurem restituit. Deinde conversus ad Judaeos, ait: « Tanquam ad latronem, » etc. q. d. Pudere vos deberet, quod ad me ut latronem capiendum noctu cum facibus et lictoribus veniatis; ego enim non sum furtivus latro, sed publicus Judaeorum doctor, qui publice in templo quotidie docui: cur ibi me non cepistis? Scio enim quod ob doctrinam meam, qua pontificum et Pharisaeorum vitam vitiaque redargui, ipsi vos miserunt ad me capiendum. Sed nimirum scio pariter ipsos non ausos fuisse me capere in templo metu populi, qui ab ore meo quasi magni Prophetae pendebat. Agite ergo quandoquidem ita vobis lubet, me ut latronem furtivum furtim hic comprehendite, en me vobis ultro offero, et libere me in manus vestras dedo, corpus meum vobis in praedam do, illud vincite, trahite, rapite, verberate, lacerate, ut lubet. Qua potestate a Christo accepta, accesserunt satellites Christumque ligarunt et comprehenderunt, ut subdit Lucas: qui et addit Christum dixisse: « Sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum, » id est daemonum et impiorum, quales vos estis, q. d. Congrue noctu in tenebris venitis ad me capiendum, quia ego sum lux mundi, et lucem veritatis in luce diei publice docui: vos vero, o Judaei impii, quia estis tenebriones, et lucem hanc fugitis tenebrasque errorum et vitiorum amatis, idcirco in tenebris me capitis. « Ideo, ait Beda, in tenebris adversus me congregamini, quia potestas vestra, qua contra lucem mundi armamini, in tenebris est. » Et Theophylactus: « Revera, ait, noctis attentatis opera, et potestas vestra tenebrarum est; atque ideirco hanc horam observatis, quae convenit vobis et operi quo me invaditis. » Nam, ut ait Christus, Joan. iii, 19: « Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. » Quocirca S. Leo, serm. 8 De Passione: « Irruerunt, ait, in lumen verum, filii tenebrarum, et utentes facibus atque laternis, non evaserunt infidelitatis suae noctem, quia non intellexerunt lucis auctorem. Occupant paratum teneri, et trahunt volentem trahi: qui si vellet obniti, nihil quidem in injuriam ejus impiae manus possent; sed mundi redemptio differretur, et nullum salvaret illaesus, qui pro omnium salute erat moriturus. »

Porro, non ante, sed post haec verba Christi, Judaeos manum injecisse in Christum, eumque cepisse et tenuisse, patet ex Luca, qui post haec verba statim subjicit: « Comprehendentes autem eum, » etc. Quod ergo Matthaeus, vers. 50, ante Petri percussionem et amputationem auris Malchi,

statim post osculum Judae ait: « Tunc accesserunt, et manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum, » ordine partim recto, partim inverso et convoluto dictum est. Recto dicitur τὸ « tunc accesserunt: » involuto τὸ « manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. » Hoc enim posterius contigit, scilicet post amputationem et sanationem auris Malchi: si enim tunc manibus ligatus fuisset Christus, non potuisset iisdem aurem capiti Malchi applicare et restituere. Nimirum Matthaeus, more suo, voluit una sententia narrare comprehensionem Christi, ne secundo cogeretur eam recensere: quare simul narrat id quod prius contigit, scilicet quod accesserunt ad capiendum Jesum, et id quod posterius accidit, scilicet quod in eum reipsa manus injecerint eumque tenuerint.

Denique quam atrox, indigna et acerba Christo fuerit haec ejus comprehensio, aestimari potest ex multis.

Primo, quod captus sit tanquam latro ipse qui erat innocentissimus et summe in omnes beneficus, imo Sanctus Sanctorum, adeoque qua Deus, ipsa immensa et increata puritas et sanctitas.

Secundo, quod captus sit ab hominibus vilissimis, pessimis sibique inimicissimis, quales erant Scribae et Judaei. Unde conjici potest quam atrociter instar jumenti, imo latronis, ab iis fuerit ligatus, protrusus, protractus, illusus, caesus, blasphematus.

Tertio, quod Apostoli caeterique omnes eum deseruerint, ut solus quasi agnus innocens, Judaeis se in praedam daret.

Quarto, quod hisce suis vinculis ex aequo voluerit expiare et dissolvere vincula peccatorum nostrorum, quae gravissima et durissima sunt. Unde Jeremias eum miserans gemendo et suspirando ait: « Spiritus oris nostri Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, qui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus, » Thren. iv, 20.

Quinto, quod hisce suis catenis voluerit animare, roburque impetrare Christianis, praesertim Martyribus, ut carceres et catenas animose sustinerent in iisque exultarent et gloriarentur, uti gloriatur Paulus, Ephes. iii, 1. Ubi vide S. Chrysostomum. Multorum autem Martyrum atroces fuere catenae, sed longe atrociores Christi, ut atrocitatem Martyrum superando leniret.

Porro, turbam hanc fuisse mille militum, et insuper plurium satellitum et ministrorum pontificum, liquet ex Joan., cap. xviii, 12, ubi ait: « Cohors et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. » Cohors enim continebat mille milites. Unde pro « tribunus, » Graece est χιλίαρχος, id est praefectus mille militum.

Haec verba non sunt Christi, ut vult Chrysostomus, sed Matthaei verba Christi, vers. 54, repetentis et confirmantis, ad historiae illustrationem et Christi commendationem, q. d. Haec indigna Christi comprehensio cae

teraque quae passus est Christus, non violentia militum, non etiam casu et fortuito illi acciderunt; sed ex destinata praeordinatione, consilio et decreto Dei, qui praevisa Judaeorum malitia ab aeterno decrevit singula Christi tormenta, voluitque ut Christus ea in se susciperet et pateretur pro salute hominum, ideoque voluit ut Prophetae ex ore Dei illa praedicerent et prophetarent.

Ecce hic adimpletur Christi de fuga hac vaticinium, editum vers. 31. « Fugerunt, » quia viderunt jam Christum quasi superatum, captum et oppressum a Judaeis, ut nulla jam evadendi aut eum juvandi superesset spes; quare timentes ne et ipsi caperentur maleque mulctarentur a Judaeis, Christo Domino suo tam infensis et infestis, fugam inierunt. Ex fuga hac tamen paulo post animum resumentes, rediere Joannes et Petrus, sequens Jesum a longe. Unde Beda, in Marc. xiv, 49: « Promptiores fuere, ait, ad fugae praesidium, quam ad fiduciam patiendi cum Christo. » Nam, ut ait Origenes, « Nondum erat eis spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus, » Joan. vii, 39.

Quaeres, an fuga haec Apostolorum fuerit licita?

Respondeo: Nonnulli putant nullam aut parvam in fuga hac fuisse culpam, eo quod Apostoli fide et mente interius adhaeserint Christo, exterius vero fugerint, quia Christo prodesse non poterant, sed obesse. Sapienter ergo fugisse, ne se in discrimen, vel Christum negandi, vel dura patiendi conjicerent; necdum enim receperant robur Spiritus Sancti: hoc enim postea receperunt in Pentecoste, quo recepto intrepide se Judaeis, carceribus, vinculis, flagellis, crucibus, gladiis, leonibus, ignibus objecerunt. Fuit ergo hic fugae actus ex timore imperfectus, et a perfectione constantiae deficiens; at non illicitus et sceleratus.

Alii vero censent eum fuisse illicitum, quia putant eum processisse ex diffidentia Christi, quod videntes eum capi et obrui a Judaeis, pristinam in eum fidem et spem amiserint, desperantes se ab eo posse juvari et defendi. Unde eo inconsulto fugerunt; quare ipso facto et fuga sua ejus potestatem ipsumque esse Christum tacite negarunt. Vide dicta vers. 31, ubi dixi prius videri verius. Apostoli ergo fugientes a Christo peccarunt venialiter, quia subito et nimio pavore (qui pavido rationem et memoriam eripere solet) consternati, ex pusillanimitate et diffidentia, sine ejus jussu vel nutu diffugerunt. Experti enim toties Christi opem in periculis, eamdem hic sibi affore confidere debebant, praesertim cum viderent Christum solo verbo: « Ego sum, » prostravisse omnes satellites, eisque jussisse: « Sinite hos abire. » Debebant ergo ab eo consilium et auxilium petere, ac dicere: Domine, adjuva nos, et quid vis ut faciamus? Christus utique eos adjuvisset et dixisset quid eis faciendum esset.

Quare probabile est eos charitatem non perdidisse, multo minus fidem. Vide dicta vers. 31. Addit Marcus, xiv, 49, adolescentem quemdam sequentem, relicta Judaeis sindone sua nudum aufugisse: quis hic fuerit, et quare id fecerit, dicam in Marco.


Versus 57: At Illi Tenentes Jesum, Duxerunt ad Caipham, Principem Sacerdotum

57. AT ILLI TENENTES (Graece κρατήσαντες, id est postquam eum comprehendissent, et in suam potestatem redegissent, illi quasi reo vinctoque dominantes) IESUM, DUXERUNT AD CAIPHAM PRINCIPEM SACERDOTUM, UBI SCRIBAe ET SENIORES CONVENERANT. — Addit Joannes, cap. xviii, 13, Jesum prius ductum fuisse ad Annam, qui erat socer Caiphae, sed obiter et quasi in transitu. Fecerunt id vel honoris causa, ut seniorem Annam venerarentur, vel quod Annas prae caeteris optaret et laboraret ut Christus caperetur. Unde S. Cyrillus et Franciscus Lucas putant in domo Annae persolutum esse Judae proditionis Christi pretium; vel, ut opinatur S. Augustinus, quod domus Annae quasi in via esset euntibus ad Caipham, qui illius anni erat pontifex, de quo plura Joan. xviii, 13; nam in domo, non Annae, ut nonnulli opinantur ex verbis Joannis, sed Caiphae, contigisse primum Christi examen alapamque ei incussam, ac Petri primam Christi negationem aeque ac duas sequentes, liquet ex Mattheo, Marco et Luca, idemque insinuat Joannes, xviii, 19, dicens: «Pontifex ergo interrogavit Jesum.» Pontifex enim anni illius erat Caiphas, non Annas, ut ipse dixit vers. 43; quare quod subdit Joannes, vers. 24: «Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem,» intellige per epanalepsin: «et misit,» hoc est, jam enim miserat Annas Christum ad Caipham pontificem, qui eum, ut paulo ante dixi, examinavit et interrogavit de doctrina et discipulis. Revocat enim Joannes id quod omiserat, ne quis ex praecedenti ejus narratione putaret Christum ab Anna, non a Caipha pontifice examinatum. Unde nonnulli verba Joannis, vers. 24, jam citata transferunt et anteponunt, statimque post vers. 13, ubi narravit Jesum ductum fuisse ad Annam, subjiciunt, uti subjicit S. Cyrillus. Ita Origenes, S. Augustinus, lib. De Consensu Evang., cap. vi, Jansenius et alii passim.

CONVENERANT. — Non dicit: Convocabantur, quia jam convocati erant, cum Judas a Caipha satellites ad Christum comprehendendum petiisset: tunc enim Caiphas convocavit Scribas et seniores, ut, adducto a Juda Jesu, statim eum judicarent et damnarent; immane enim in Christum reprehensorem suum odium conceperant, ideoque sitiebant ejus necem et ad horam necis anhelabant: qua de causa in domo Caiphae «pernoctabant vigilantes,» ait Chrysostomus.


Versus 58: Petrus Autem Sequebatur Eum a Longe, Usque in Atrium Principis Sacerdotum

Caeteris Apostolis in fuga alio dilapsis, solus Petrus ex fuga colligens animum, restitit, et partim ex curiositate, partim et magis ex amore Jesu magistri sui, secutus est eum jam a satellitibus captum, cum ab eis duceretur ad Annam et Caipham, sed «a longe,» ne a satellitibus comprehenderetur, tum quia discipulus erat Jesu, tum quia Malcho aurem amputarat. Quod ergo fugit, timoris fuit; quod rediit, amoris timorem superantis. Unde S. Ambrosius, in cap. xxii Lucae: «Petrus, ait, in hoc nobis maxima est admiratione reverendus, quod Dominum non reliquit, etiam cum timeret. Metus naturae est; cura, pietatis: alienum, quod timet; suum, quod non fugit: quod sequitur, devotionis; quod negat, obreptionis.» In Petro ergo luctabantur timor et amor: hic amor vicit timorem; sed mox in tentatione gravi timor vicit amorem, cum timens ministros negavit Christum.

USQUE IN ATRIUM PRINCIPIS SACERDOTUM, — puta Caiphae pontificis. Modum et rei gestae seriem distinctius narrat Joannes, xviii, 15, dicens: «Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit Petrum.»

Discipulum hunc fuisse S. Joannem Apostolum censet S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, S. Hieronymus in Epitaph. Marcellae ad Principiam, ac Lyranus, qui ait Joannem notum pontifici, quod ei soleret vendere pisces, aut quod aliquis ex cognatis ejus famulus esset pontificis. Nicephorus, lib. I, cap. xxviii, aliam dat causam; scilicet quod Joannes haereditatem suam vendidisset pontifici. Verius est non fuisse Joannem, nec alium Apostolorum, tum quia Apostoli erant noti et familiares Christi, non vero pontificis, assidue enim versabantur cum Christo; tum quia sicut Christus, sic et discipuli ejus exosi erant pontifici: unde a ministris pontificis in ejus domum non fuissent admissi, imo fuissent comprehensi et capti. Quocirca Syrus vertit, unus ex discipulis aliis, q. d. Unus, non ex Apostolis, qui publici erant Christi discipuli, sed ex aliis secretis Christi discipulis, qui ejus fidem occulte audiebant et sectabantur.

ET INGRESSUS INTRO (non in domum ubi Jesus examinandus erat a pontifice et concilio, sed in atrium domus Caiphae), SEDEBAT CUM MINISTRIS. — «Non appropinquabat loco ubi erat Jesus, ait S. Hieronymus, ne ministris aliqua suspicio nasceretur, sed sedebat cum eis ad ignem calefaciens se, quia frigus erat,» ut habent Joannes, Lucas et Marcus. Erat enim frigus acre, quale solet esse noctu die 25 martii. Peccavit imprudentia et te-

meritate Petrus, quod se ministris inseruerit et exposuerit periculo, vel cum ministris lacerandi famam Christi, vel, si id non faceret, subeundi vincula et verbera, uti eventus docuit. Nam mox rogatus de Christo, eum negavit. Vere Ecclesiastes, III, 27: «Qui amat periculum, ait, in illo peribit.» Quare in tentatione et persecutione debiles et timidi fugiant oportet, ut periculo lapsus se subducant.

UT VIDERET FINEM, — an scilicet Jesus a pontifice et concilio damnaretur ad mortem, an absolveretur, vel ipse Jesus se periculo liberaret. Si enim damnaretur, sibi fuga consuluisset; sin absolveretur, ad eum quasi discipulus officiose rediisset.


Versus 59: Principes Autem Sacerdotum et Omne Concilium Quaerebant Falsum Testimonium

59. PRINCIPES AUTEM SACERDOTUM, ET OMNE CONCILIUM, QUAeREBANT FALSUM TESTIMONIUM CONTRA JESUM, UT EUM MORTI TRADERENT. — Praemittenda hic sunt quae narrat Joannes, xviii, 19, dicens: «Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis et de doctrina ejus. Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in Synagoga et in templo, quo omnes Judaei conveniunt; et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?»

«Haec interrogavit Caiphas, ait Euthymius, volens Christum arguere tanquam novae rei inventorem, ac seditiosum, quasi conciliabula facientem, novaque dogmata inserentem.» Pontificis enim erat investigare de haereticis et haeresibus, ac novis sectis et erroribus. Porro, Jesus fretus conscientia et aequitate causae, licet inter medios hostes positus, posito omni eorum metu, animose aeque ac prudenter et confidenter respondet pontifici se publice docuisse, et publicos extare, imo praesentes esse, doctrinae suae auditores et testes, licet sibi inimicos et in mortem suam conspirantes: ab illis ergo peteret, quid ipse docuisset. Nullum enim certius innocentiae et sanae doctrinae testimonium, quam quod petitur ab auditoribus, iisque inimicis. Si enim ipse Christus doctrinam suam edixisset, dixissent ipsum metu damnationis et mortis alia dicere in concilio, quam publice docuisset. Unde Chrysostomus: «Non arroganter respondet, inquit, sed fretus veritate. Id enim veritatis maximum est argumentum, cum quis inimicos in eorum quae dicit, testimonium adducit.» Unde ait: «Quid me interrogas?» etc. q. d. Cur, o larvate pontifex, me insidiose et captiose interrogas, ut ex ore meo verbum aliquod elicias, ob quod me calumnieris et condemnes; jam per triennium publice docui in templo: scis, vel facile scire potes ex communi populi me audientis sensu, quid ego docuerim. Si id nescis, vanus es pontifex, qui doctrinae et doctorum publicorum per triennium curam nullam habuisti. Si tamen nunc id scire vis, interroga adstantes hic inimicos meos, qui saepe me audierunt. Proferant illi, si possunt, verbum aliquod minus vere vel sane a me dictum. Scio enim eos in veritate id facere non posse.

Porro, quod ait Joannes: «Unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu,» S. Cyrillus putat hunc sensisse se tangi verbis Christi, eo quod missus a Scribis ad Jesum audiendum et capiendum, ejus doctrinam admiratus rogatusque cur eum non cepisset, responderit: «Nunquam locutus est homo sicut hic homo,» Joan. vii, 46; voluit ergo hanc notam delere, dando alapam Jesu. «Ipsos enim astantes monstravit, ait Cyrillus, lib. XI in Joan. cap. xlv, qui et pulchritudinem doctrinae suae fuerant admirati, et Judaeorum impietatis erant ministri.»

«Dedit alapam Jesu,» Syrus, percussit maxillam, ut adularetur pontifici, quasi honoris ejus vindex. Alapam hanc armata, ut videtur, manu incussam valde atrocem aeque ac ignominiosam fuisse ex vultu sancto, quem Christus impressit Veronicae, qui Romae in basilica Petri religiose servatur, et in hebdomada paschatis populo ostenditur. Quare merito stupet et exclamat S. Chrysostomus: «Quid hoc impudentius? exhorrescat coelum, contremiscat terra de Christi patientia et servorum impudentia.» Et S. Cyrillus: «Universam, ait, creaturam perhorruisse puto, si sensum hujus rei habuerit. Dominus enim gloriae impia manu hominis caedebatur.» Mirum est manum hanc illico non exaruisse ignique contabuisse, imo quod terra dehiscens vivum hunc hominem non absorbuerit miseritque in tartara. Impedivit hoc lenitas et charitas Christi, expectans vocansque eum cum sociis ad poenitentiam et salutem, ac reipsa multos ex eis sanctificans et salvans, ut patet Actor. ii, 37. Hoc est quod de Christo gemens, vel magis admirans, praedixit Jeremias, Thren. III, 30: «Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.»

Hisce a Joanne narratis, jam subtexenda sunt quae hic narrat Matthaeus; scilicet, cum Jesus pontificem de doctrina rogantem remisisset ad suos auditores, pontificem ex praesentibus, qui Jesum audierant, quaesiisse, num quid pravi vel erronei eum docentem audissent. «Quaerebant ergo falsum testimonium,» quia verum se inventuros desperabant, ob summam Christi sapientiam, veritatem et sanctitatem toti populo notissimam.

UT EUM MORTI TRADERENT. — Hic enim erat eorum scopus et finis, ad quem falsos testes quasi medium necessarium inquirunt, cum finis et forma tribunalis et judicii sit nullum damnare, nisi qui veris testibus de crimine convictus sit;

falsos vero testes poena talionis punire. Volebant enim ut famae suae consulerent, non videri latrones, sed aequi judices Christi: quare litem judicialem illi intentant, sed ita ut judices sint ipsi ejus accusatores, et quasi jurati in necem ejus hostes, quod est contra omnem judicii formam et aequitatem. Ita Chrysostomus: «Habitum judicii, ait, et figuram insidiis praetexunt;» scilicet, ut ait Victor Antiochenus in cap. xiv Marci, «insidias suas tribunalis schemate palliantes.» Rursum volebant eum per Pilatum, praesidem Romanum, damnari ad mortem. Sciebant autem Pilatum, more Romano id non facturum, nisi Christo crimen aliquod dignum morte impingeretur idque per testes probaretur. Quaerunt ergo principes falsos testes contra Jesum, ut vitae auctorem et salvatorem mundi morti tradant, nimirum quia, ipsis insciis et invitis, Deus decreverat per mortem Christi dare nobis vitam praesentem et aeternam.


Versus 60: Et Non Invenerunt, Cum Multi Falsi Testes Accessissent

«Nullam, ait Origenes, verisimilitudinem reprehensionis invenerunt in eo, mali licet essent et multi, astuti et industrii, etc., adeo munda fuit vita Jesu, et omni irreprehensibilis;» quia quaecumque hi testes proferebant, vel falsa erant, vel sibi invicem contraria, vel impertinentia, ut propter ea Christus reus mortis peragi non posset. «Duo falsi testes:» cur dicantur falsi, dicam vers. seq.


Versus 61: Possum Destruere Templum Dei, et Post Triduum Reaedificare Illud

61. ET DIXERUNT: HIC DIXIT: POSSUM DESTRUERE TEMPLUM DEI, ET POST TRIDUUM REAeDIFICARE ILLUD. — Dixerat id Christus, Joan. ii, 19, sed hoc modo et hisce verbis: quaerebant ex eo Judaei: «Quod signum ostendis nobis quia haec facis?» q. d. Quod signum das tuae potestatis, quodque sis missus a Deo; respondit Jesus, eisque hoc dat signum: «Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.» Dicuntur tamen hi «falsi testes,» quia, licet ex parte verum dicerent, ipsam Christi sententiam citando, tamen ex parte dicebant falsum, quia tam verba, quam sensum Christi depravabant. Verba primo, quia Christus non dixerat: «Possum destruere,» sed: «Solvite,» id est si solveritis, vos scilicet, non ego. Secundo, quia Marcus ait eos addidisse «manufactum,» dicendo: «Ego dissolvam templum hoc manufactum, et per triduum aliud non manufactum aedificabo.» Hoc erat falsum, quia nil tale habet Joannes. Tertio, quia Christus non dixerat: «Post triduum reaedificabo,» sed: «excitabo illud,» hoc est, suscitabo a mortuis.

Sensum pariter depravabant, quia Christus non de templo Salomonis, sed de corpore suo loquebatur, in quo quasi in templo plenitudo divinitatis inhabitabat, Coloss. ii, 9. Unde subdit Joannes: «Ille autem dicebat de templo corporis sui.» Judaeis enim ibidem signum petentibus, Christus dat signum resurrectionis, q. d. Cum solveritis templum corporis mei, ego tertio die illud a morte suscitabo, atque ex hoc signo cognoscetis me coelestem et divinum esse hominem, e coelis a Deo missum. Ita Origenes, S. Hieronymus, Chrysostomus et alii. Poterat Christus clare dicere: Ego a mortuis resurgam, sed noluit; voluitque uti aenigmate templi, tum quia apud cavillatores, quales erant Judaei, non clare, sed tecte et symbolice loqui oportet, tum ut hoc obscuro sermone daret occasionem passionis suae; sciebat enim Judaeos ob hoc aenigma male intellectum eum accusaturos, et reum mortis peracturos. Hinc subdit Marcus: «Et non erat conveniens testimonium illorum;» vel, ut clarius habent Graeca: Neque sic erat conveniens testimonium illorum, tum ob rationes jam dictas, tum quia haec verba Christi, etiamsi prima fronte videri possent inanis esse jactantiae, quod se tam potentem diceret, ut in tribus diebus posset templum diruere et reaedificare, nemini tamen erant noxia vel injuria, ut ob ea Christus reus mortis peragi posset.


Versus 62: Nihil Respondes? Jesus Autem Tacebat

62. ET SURGENS PRINCEPS SACERDOTUM, AIT ILLI: NIHIL RESPONDES AD EA QUAe ISTI ADVERSUM TE TESTIFICANTUR? JESUS AUTEM TACEBAT. — «Surgens,» ex indignatione, quod Jesus taceret, et accusationem hanc quasi futilem contemneret et silentio confutaret. Rursum «surgens,» ut indignitatem et gravitatem criminis Christo objecti ostenderet, quasi Christus hoc suo dicto, templi magnificentiam, religionem et sanctitatem elevasset et violasset.

JESUS AUTEM TACEBAT. — Cur? Prima causa erat, quia, ut dixi, accusatio nullum crimen morte dignum continebat, sed tantum inanem jactantiam, quare refutatione non egebat.

Secunda: «tacebat,» quod «sciret, ait S. Hieronymus, quidquid tandem respondisset, torquendum ad calumniam.» Nam, ut ait S. Chrysostomus, «Figura ibi duntaxat judicii erat, re autem ipsa latronum impetus.»

Tertia: «tacebat,» quia totum se ad damnationem et mortem a Patre sibi decretam componebat: quare nolebat se excusando mortem evadere, sed tacendo damnari et opprimi.

Quarta: Auctor Comment. in Marcum, cap. xiv, apud S. Hieronymum: «Taciturnitas Christi, ait, apologiam Adae absolvit;» q. d. Tacuit Christus, ut silentio suo satisfaceret pro stultiloquio Adae, quo peccatum suum, de quo arguebatur a Deo, excusavit, dicens: «Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi;» et mulieris se excusantis dicentisque: «Serpens decepit me,» Gen. III, 12.


Versus 63: Adjuro Te per Deum Vivum, Ut Dicas Nobis Si Tu Es Christus

Videns pontifex sibi a Jesu non responderi, et ob id indignans, eum per Deum adjurat, ut per adjurationem et nominis divini reverentiam eum respondere compellat.

«Adjuro,» q. d. Ego pontifex in terris Dei sum Christus, vicarius, quare ex Dei auctoritate mihi commissa, invocato in testem Deo, tibi mando teque conjuro ut mihi respondeas, an tu sis Christus qualem te esse dixisti et docuisti. Vide dicta cap. v, 7. Hic tangit Caiphas punctum litis et causae totius. Jesus enim dicebat se esse Messiam, sive Christum a Deo ad salutem hominum cum summa potestate missum; pontifex vero et seniores a Christo saepe taxati, id pertinaciter negabant. Caiphas ergo id rogat, non ut id cognoscat, sed ut eum condemnet. Si enim diceret Jesus se esse Christum, eum ut blasphemum, reum mortis peragebat; sin diceret se non esse Christum, replicasset: Cur ergo apud populum te pro Christo Dei Filio venditasti? itaque eum ut pseudoprophetam condemnasset, quod aequalem se Deo fecisset, uti ei objecere Judaei, Joan. v, 19. Tota enim odii et invidiae pontificum et Scribarum in Christum causa erat, quod ipse vilis et plebeius, ut videbatur, homo, diceret se esse Christum Deique Filium, ideoque sine eorum licentia praedicaret, ac frivolas eorum traditiones contemneret, atque gravia eorum vitia sceleraque publice et acriter castigaret.


Versus 64: Tu Dixisti. Verumtamen Dico Vobis, Videbitis Filium Hominis Sedentem a Dextris

Id est «ego sum,» ut habet Marcus, xiv, 62. Christus adjuratus a pontifice licet perverso et insidioso, ut calumniam et necem sibi strueret, respondit tamen candide et clare se esse Christum: primo, tum ut reverentiam nomini divino, per quod adjurabatur, ac simul ipsi dignitati pontificiae, a qua adjurabatur, honorem et obedientiam alias debitam deferret; secundo, tum ut hoc responso «omnem eorum tolleret excusationem,» ait Chrysostomus, ne scilicet ipsi apud homines, et apud Deum in die judicii se excusare possent, cur in Jesum non credidissent, imo eum occidissent, eique dicerent: Interrogavimus Jesum num ipse esset Christus juridice in concilio, ipse vero tacuit vel ambigue respondit, quare non obligabamur eum ut Christum recipere et in eum credere.

VERUMTAMEN DICO VOBIS: AMODO VIDEBITIS FILIUM HOMINIS SEDENTEM A DEXTRIS VIRTUTIS DEI, ET VENIENTEM IN NUBIBUS COELI. — «Amodo,» hoc est, ex hoc tempore, post mortem meam, scilicet in die judicii; nec enim alias Christum erant visuri. «Sedentem a dextris virtutis,» Graece est δυνάμεως, id est potentiae Dei, q. d. Videbitis me, qui vobis duntaxat Filius hominis esse videor, etiam esse vere Filium Dei proprium et naturalem, cum in die judicii videbitis me considere ad dexteram Dei Patris omnipotentis, id est aequalis cum eo esse dignitatis, majestatis et gloriae. Alludit ad Psalm. cix, 1, q. d. Ego sum ille, de quo David praecinuit: «Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.» Porro, Christus non tantum qua Deus, sed etiam qua homo sedet a dextris Dei, eo modo quo explicui Coloss. III, 1.

Nota: hoc proprie et directe in die judicii non videbunt pontifices et Judaei, utpote reprobandi, ideoque non visione Dei beandi, sed aspectu diaboli damnandi; verum indirecte et quasi in effectu idipsum videbunt. Visuri enim sunt tantam Christi judicis majestatem, gloriam, splendorem et pompam angelorum omnium eum stipantium, ut non dubitent eum esse proximum Deo, imo Deum et Dei Filium, ut ipse hic asserit et praedicit: quia tunc experientur ejus virtutem et omnipotentiam in piorum glorificatione et impiorum condemnatione, qui hic eum velut abjectum, infirmum et invalidum contempserunt.

ET VENIENTEM IN NUBIBUS COELI. — Alludit ad Daniel. vii, 13: «Ecce cum nubibus coeli quasi Filius hominis veniebat,» ut ex eo pontifex cognoscat Jesum esse illum ipsum quem Daniel signavit et praedixit judicem universi esse venturum.

Vide hic et mirare magnanimitatem Jesu, qui inter medios judices, pontifices et hostes damnandus ad mortem, minatur tamen eis suum reditum ad judicium, q. d. Tu, o Caipha, et vos, o principes sacerdotum, injuste me nunc judicatis et damnatis, quasi pseudoprophetam et pseudochristum; at veniet dies ille, in quo ego, qui nunc reus vestro tribunali asto, sedebo Judex. Tunc vice versa vos quasi rei tribunali meo astabitis; tunc videbitis me vere fuisse et esse Christum. Vos me nunc damnatis ad mortem crucis; sed ego tunc in eodem hoc loco (Christus enim judex sedebit super vallem Josaphat, quae adjacet Hierosolymae, Joel. III, 2), vos damnabo ad gehennam ignis flammantis et cruciantis in aeternum, quia in me hoc immane sacrilegium commisistis, quia christicidae et deicidae fuistis; et sane ita revera fiet.


Versus 65: Tunc Princeps Sacerdotum Scidit Vestimenta Sua: Blasphemavit

«Scidit,» id est «diffibulavit,» ait Cajetanus in cap. xiv Marci, sive fibulas solvit vestemque aperuit. Verum hoc frigidum videtur; Graece enim est διέρρηξε, id est disrupit, distraxit, dilaceravit, quia vestes Judaeorum sub mento erant apertae, ut facile possent per caput humeris injici, itaque indui et exui: cum ergo eas scindere, id est disrumpere vellent, sub mento utramque fissurae oram manibus arripiebant, ac magna vi reliquum vestis lacerabant usque ad cingulum, in signum doloris et indignitatis. Inferne vero eam non lacerabant, ne nudarent partes verendas; carebant enim femoralibus. Fuit hic mos usitatus apud Gentiles, ut patet ex Homero et Virgilio, sed maxime apud Judaeos, ut in luctu vel audita blasphemia, quas prae zelo honoris Dei, vestem scinderent, id est lacerarent; ut fecit Ezechias audita blasphemia Sennacherib, IV Regum, xix, 1. Porro, illicite hic Caiphas vestem scidit, quia

ipse erat pontifex. Pontifici autem id vetitum erat, juxta illud Levit. xxi, 10: «Caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet.» Causas ibidem recensui. Scidit ergo vestem Caiphas, ut invidiam Jesu conflaret eumque quasi blasphemum omnibus execrandum damnandumque objiceret. Sed symbolice ipsa scissio significabat scindi jam per mortem Christi veterem legem cum suo sacerdotio, quare se quoque pontificatu ab eo privari. Ita S. Leo, serm. 6 De Passione: «Fecit hoc, inquit, ad exaggerandam auditi sermonis invidiam: nesciens vero quid haec significet insania, sacerdotali se honore privavit, oblitus illius praecepti: De capite cidarim non deponet, et vestimenta sua non dirumpet.» Et Origenes: «Conscidit, ait, vestimenta sua ostendens turpitudinem suam et nuditatem animae suae, et mysterium manifestans, conscindendum esse sacerdotium vetus, et scholam sacerdotii ejus, et culturae, quae secundum litteram fuerat.» Et Hieronymus: «Scidit vestimenta sua, ut ostendat Judaeos sacerdotii gloriam perdidisse et vacuam sedem habere pontifices.» Sic et Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Jansenius, Barradius et caeteri.

BLASPHEMAVIT, — dicens se esse Messiam et Dei Filium. Pontifex, ne quis verbis Christi commoveretur eisque fidem haberet, praeoccupat, ac crimen blasphemiae ei impingit, quod Judaei mire horrebant, ut nemo pro Christo loqui eumque defendere audeat, sed omnes eum ut blasphemum condemnare compellat.

QUID ADHUC EGEMUS TESTIBUS? — Syrus: Quid amplius exquirimus nobis testes? Ecce hic impius Caiphas prodit suam impietatem, quod non agat ut judex, sed ut actor et accusator Christi. Actoris enim est quaerere testes contra eum quem accusat. Ita S. Chrysostomus.


Versus 66: Quid Vobis Videtur? Reus Est Mortis

Ecce hic rursus iniquus pontifex contra ordinem juris agit personam non judicis, sed actoris, ipsosque Christi hostes et accusatores facit judices, eosque ad Christum quasi blasphemum condemnandum, pontificia sua auctoritate et praejudicata a se sententia, quasi adigit et cogit. Unde Chrysostomus: «Ipsi, ait, accusant, ipsi discutiunt, ipsi sententiam proferunt.»

AT ILLI RESPONDENTES DIXERUNT: REUS EST MORTIS. — Blasphemus ex lege, Levit. xxiv, 16, lapidari debebat, uti lapidarunt Stephanum quasi blasphemum: sed hi Christum non lapidationis, sed mortis reum clamant, quia jam apud se destinarant eum non lapidare, sed in crucem agere. Indignitatem iniquissimae hujus sententiae pathetice ostendit Origenes: «Quantum putas, ait, fuit erroris ipsam principalem vitam ream mortis pronuntiare, et tantorum resurgentium testimonio non adspicere fontem vitae, de quo in omnes viventes vita fluebat! Quoniam sicut Pater vitam habet in se, sic et Filio dedit vitam habere in semetipso.» Quid indignius quam Filium Dei, qui est fons omnis vitae angelorum, hominum et animalium, eo quod a pontifice rogatus et adjuratus verum confessus erat, scilicet se Christum Dei Filium, ut mortis reum a toto sacerdotum concilio damnari? Ille multis caecis visum, surdis auditum, mortuis vitam restituerat, ideoque a sacerdotibus aemulis et invidis morti adjudicatur. Verumtamen nescientes dicunt, sed alio respectu, quia, licet Christus in se esset innocentissimus et sanctissimus, tamen nostra peccata in se luenda susceperat. Unde propter ea reus erat mortis: Christus enim in se suscepit sententiam illam a Deo contra Adam ejusque posteros latam: «In quacumque die comederis ex eo, morte morieris,» Genes. ii, 17. Voluit enim ipse mortem nostram luere, sua morte nos revocare ad vitam gratiae et gloriae sempiternam. Quocirca ipse summa modestia, aequitate, patientia indignissimam hanc sententiam suscepit, Deoque Patri se quasi reum mortis in victimam pro peccatis nostris obtulit, ut docet Isaias cap. liii, ut nos doceret iniqua hominum judicia, opprobria, calumnias, censuras, etc., aequo animo tolerare, idque suo exemplo suique amore, ut scilicet ei vicem quam possumus reddamus, dum pro ejus obsequio rei mortis, exilii, carceris, infamiae, etc., agimur et traducimur, sicut ipse pro nobis reus mortis a toto concilio judicatus et proclamatus est.

Tropologice: Christianus qui peccat, iterum quasi Christum redemptorem suum facit reum mortis, imo quasi eum occidit et crucifigit, juxta illud Hebr. vi, 6: «Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.» Vide ibi dicta. Unde S. Brigitta, lib. I Revel., cap. xxxvii, narrat B. Virginem sibi dixisse: «Conqueror quod filius meus ab inimicis suis, qui nunc sunt in mundo, amarius crucifigitur, quam tunc Judaei crucifixerunt eum.» Causam subdit: «Quia eorum vitia, quibus spiritualiter crucifigunt filium meum, abominabiliora et graviora sunt ei, quam illorum qui crucifixerunt illum in corpore.»

Quaeritur hic, quando hoc concilium, examen et damnatio Christi contigerit? Nonnulli putant contigisse post negationem Petri, transacta nocte, mane sequentis diei. Id enim videtur dicere Lucas, xxii, 66. Idem enim hoc esse examen Matthaei cum illo Lucae apparet, si quis utrumque conferat. Quare censent hic in Matthaeo esse hysterologiam, omnia enim a vers. 59 hucusque dicta esse per anticipationem, ac ponenda cap. seq., vers. 1. Ita S. Augustinus, lib. III De Consensu Evangelist., cap. vii, Maldonatus et aliqui alii.

Melius sentiunt alii cum Jansenio, haec omnia a Matthaeo recto ordine poni, ac statim post captivitatem Christi, paulo post mediam noctem, statim ut Christus captivus adductus est ad Caipham, contigisse. Duplex enim fuit concilium

principum contra Christum; ac bis in concilio Christus rogatus et examinatus fuit, an ipse esset Christus; scilicet primo, nocte, de quo hic; secundo, postero mane, de quo Lucas, xxii, 66. Nocte enim post Christi examen et confessionem, facta est illusio et colaphizatio Christi, de qua vers. seq., ut patet ex aliis Evangelistis. Verum, quia nocte non omnes senatores aderant, hinc rursum mane Caiphas coegit concilium generale, ad quod omnes convocavit, ut ab eo Christus damnaretur. Unde in eo Christus quasi pertinax blasphemus, et reus majestatis tam divinae, quod se Filium Dei dixisset, quam humanae, quod se Christum regem asseruisset, omnium voce damnatus, ac Pilato praesidi traditus est, ut is reipsa eum damnaret et in crucem ageret, de quo cap. sequent., vers. 1, et Luca xxii, 66. Mane ergo fuit concilium magnum, ut ait Marcus, id est summum, quod «Sanhedrim» dicebatur.


Versus 67: Tunc Expuerunt in Faciem Ejus, et Colaphis Eum Ceciderunt

Magna fuit et ferina barbaries ministrorum, Christo reo jam ad mortem damnato non compatientium, sed insultantium, aeque ac pontificis et senatorum id permittentium, imo nonnullorum etiam in eum expuentium eumque caedentium, ut innuit Marcus. Putarunt se id jure facere ex zelo, quasi vindices suae legis et honoris Dei, eo quod Christus quasi blasphemus in Deum Deique hostis, a concilio jam ad mortem damnatus esset.

TUNC EXPUERUNT. — Graece ἐνέπτυσαν, id est inspuerunt, sua sputa et phlegmata ex hesterna crapula, foeda, virulenta, putida, horrida intorserunt, tum «qui eum tenebant,» ut ait Lucas, tum caeteri ministri et astantes, quin et aliqui e concilio, ut insinuat Marcus.

IN FACIEM EJUS — divinam et ab omni creatura reverendam et adorandam, in quam desiderant angeli prospicere. Fuit haec atrox scurrarum et vilissimorum hominum ignominia et contumelia in Christum Dei Filium, qui stupendam hic ostendit lenitatem, humilitatem et patientiam, implens illud ab Isaia, L, 6, de se praedictum: «Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus.» Ubi Forerius ex Hebraeo vertit: «Tergum meum dedi percussoribus, et genas meas depilantibus: faciem meam non averti ab ignominiis et sputo.» Addit Forerius: «Habet vellicatio barbae dolorem et insignem contumeliam, sicut et in faciem spuere: sunt enim pili barbales alte carni impressi.» Unde Clemens Alexandrinus, lib. III Paedag., III: «Nefas est barbam vellere, ait, quae est pulchritudo ingenita, pulchritudo generosa et ingenua.» S. Hieronymus, in Comment. Isaiae, L, C, vertit: Dedi maxillam meam alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum.» Vide ibi dicta.

Unde exclamat Euthymius: «Horrete, coelum et terra, universaque creatura, in quam faciem, quam intulerunt injuriam?» Et S. Chrysostomus, eumque sequens Titus Bostrensis, in cap. xxii Lucae: «In faciem illam, inquit, quam fluctus maris reveriti sunt, quam sol in cruce videns radios occuluit, spuebant, caedebant, abunde animos suos explentes et vulnera contumeliosissima inferentes, colaphis caedentes et palmas in faciem ejus dantes, etc. Sed quamobrem id faciebant, cum occisuri eum essent? quid enim hujusmodi illusione opus erat? crudeles eorum mores in omnibus ostenduntur, qui quasi venatores inventa tandem multo venatu fera, rabiem suam in eam exerunt, ingentem id sibi voluptatem solemnitatemque existimantes, et quam ipsorum mores in caedem propensi essent ostendentes.»

Porro S. Anselmus, De Pass. Domini, paulo ante medium, B. Virginem sic inducit loquentem: «Et modico delapso tempore filius meus adeo consputus apparuit, quod quasi leprosus apparebat.» Et infra de flagellatione loquens, dicit: «Filius meus ita in stuporem et deformitatem transmutatus fuit, ut omnibus appareret quasi lepra percussus.»

ET COLAPHIS EUM CECIDERUNT. — Graece, colaphizarunt eum. Colaphus est verber, quod pugno seu manu contracta, in collum, caput vel dorsum infligitur; alapa, quod manu explicata in maxillam impingitur: unde alapa plus affert ignominiae, ruboris et verecundiae; colaphus plus afflictionis, tumoris et doloris, juxta illud Comici: «Colaphis tuber est totum caput.»

ALII AUTEM PALMAS IN FACIEM EJUS DEDERUNT. — Sic quoque Graecum ἐῤῥάπισαν, verterunt Theophylactus, Vatablus et alii, quin et Erasmus aliique Novantes. Alii vertunt, crepidis vel fustibus ceciderunt; ῥάπις enim et fustem et crepidam significat. Verum per catachresin hic alapam denotat, haec enim proprie in faciem datur: nam Lucas vertit: «Et percutiebant faciem ejus.» Ergo Christus hic accusatur ut impius, depalmatur ut impudens, loquitur ut Dominus, tacet ut innocens, damnatur ut sacrilegus; conspuitur divina facies munditia paradisi; conscinditur pugnis, «cui mensus est pugillo aquas, et coelos palma ponderavit,» Isaiae xl. Alapis dehonestatur vultus, «paternae gloriae splendor,» Hebr. 1. Velatur oculis, qui animorum consilia retegit, et omnes introspicit cogitatus; illuditur, vellicatur in pilis, caeditur, scommatis mordetur.


Versus 68: Prophetiza Nobis, Christe, Quis Est Qui Te Percussit?

Irrident Christum illique petulanter insultant, quod se Prophetam dixerit, quasi pseudoprophetam, imo quasi ludionem et scurram, q. d. Si tu es Propheta, prophetiza nobis quis ex nobis primus, quis secundus, quis tertius, et ita ex ordine, vicissim tibi alapam

impegerit, quis colaphum, quis sputum? Videntur enim plane haec rogasse, postquam Christi faciem velarunt, et velatam percusserunt (ut habet Lucas; nam et ante eam velatam Christum percusserunt; sed hic eam velant ut illudant Christo dicantque: «Prophetiza») ad ludibrium, dicentes et interrogantes: «Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit?» q. d. Si tu es Christus, ignorare non potes occulta. Edicito ergo nobis, quis est qui te percussit? En ut scurrae Filium Dei quasi personatum hariolum illudunt.

Graviter Theophylactus: «Prophetarum Dominus, ait, quasi pseudopropheta irridetur.» Judaei ergo in passione velarunt faciem Christi ad ludibrium: primo, ut riderent eum quod se vocasset Prophetam: unde percutientes rogabant eum: «Prophetiza,» id est, divina quis te percusserit; secundo, ut liberius eum verberarent et vexarent, ne divino vultu ejus et oculis absterrerentur et coercerentur, ait Jansenius. Majestas enim Christi radiabat in vultu, ait S. Hieronymus.

Mystice: significabat Christus velatus se abscondere faciem a Judaeis, illosque fide et cognitione Dei privandos et excecandos. Unde ad idem significandum Moses, qui erat typus Christi, descendens de monte velavit oculos suos, uti explicat Paulus, II Cor. III. Huc spectat illud Mosis: «Abscondam faciem meam ab eis,» Deuter. XXXII.

Tropologice: significabat se luere peccatum Adae. Adam enim et Eva primo peccarunt oculis et ore, aspiciendo et comedendo pomum vetitum; Christus ergo ut hoc expiaret, passus est velari sibi os et oculos. Nam, ut ait S. Augustinus, Christus passus est in omnibus membris, quibus peccavit et peccat homo, ut omnia expiaret.

Causa harum illusionum fuit: Prima, ut Christus his injuriis satisfaceret pro infinitis peccatis, quibus homines summam Deo injuriam et indignitatem, quantum est ex se, inferunt. Peccator enim, quantum est ex se, Deum conspuit, colaphis alapisque caedit, quia eum contemnit et creaturae quam amat postponit; itaque Deum suo honore et quasi sua divinitate spoliat aliumque sibi Deum fingit et constituit; scilicet, avarus Mammonam, luxuriosus Venerem, ebriosus Bacchum, etc. Ita Origenes: «Ut nos, inquit, qui digni fueramus omnes has infamias pati, erueret, ipse pro nobis passus est eas;» et ut ait Auctor Comment. in Marc., apud S. Hieronymum: «Opprobria ejus nostrum abstulere opprobrium,» imo aeternum nobis honorem conciliarunt. Et S. Athanasius: «Non Christus, ait, sed nos in Christo patiebamur.» Voluit ergo Christus tot et tam dira pati, ut magis Deum honoraret ejusque offensae et injuriae magis satisfaceret; sicut is qui occidit regem, miris tormentis excruciatur, ut honori regis et offensae reipublicae satisfiat: ideoque Christus desiderabat majora pati, idque per plures annos. Quare haec ejus passio magis honoravit Deum, quam culpa Adae Deum offenderat ejusque honorem laeserat. Adde: homines scelerati illudunt Deo, novosque modos peccandi eique illudendi adinveniunt; voluit ergo Christus illudi et adinventiones scelerum adinventionibus illusionum luere et expiare.

Secunda, ut apicem patientiae et virtutis exprimeret. Unde Victor Antiochenus, in Marc. XIV: «Patientiam, ait, constanter retinet, summae per haec omnia tolerantiae et patientiae formam seipsum nobis proponens.» Voluit enim Christus in sua passione et cruce depingere quasi ideam perfectissimae patientiae et virtutis cujuslibet. Si quis ergo specimen summae humilitatis, mansuetudinis, obedientiae, patientiae, constantiae, charitatis, etc., desideret, Christum patientem et crucifixum intueatur, et quoad potest, imitetur et moribus exprimat, juxta illud: «Inspice, et fac secundum exemplar, quod tibi in monte (Sina, et mystice Calvariae) monstratum est,» Exod. xxv, 40. Praeclare S. Bernardus, serm. in feria VI hebdom. poenosae: «Mirabilis, ait, Passio tua, Domine Jesu, quae passiones omnium nostrum propulsavit: propitiata est omnibus iniquitatibus nostris, et nulli unquam petitioni nostrae invenitur inefficax. Quid enim tam ad mortem, quod non tua morte salvetur? In hac igitur passione, fratres, tria specialiter convenit intueri: opus, modum, causam. Nam in opere quidem patientia, in modo humilitas, in causa charitas commendatur.»

Hisce probris Christum a Judaeis afficiendum praedixit Sibylla Delphica, cujus carmina extant lib. I Sibyllinorum Oracul., ubi sic canit:

Tunc impius illi Impinget colaphos, virosaque sputa scelestis Israël labiis, neque non et fellis amari Apponens escam potumque immitis aceti.

Et lib. VIII:

Contundent alapis palmae (proh crimina!) Divum. Felle fames ejus, sitis illudetur aceto. Scindetur templi velum, mediumque diei Nox tenebrosa tribus premet admirabilis horis.

Et Sibylla Erythraea, apud Lactantium, lib. IV, cap. XVIII: «Dabit, inquit, in verbera innocens dorsum.» Et infra: «Et colaphos accipiens tace—

—bit, ne quis agnoscat quod verbum et unde venit, ut mortuis loquatur.» Et rursus: «In manus iniquas et infidelium veniet, et dabunt Deo alapas manibus incestis, et oribus immundis exspuent in eum salivas venenosas.»

Tertia, ut animaret Martyres ad ferendum omnia tyrannorum probra, verbera, tormenta, ac fideles ad tolerandum quaelibet vilipendia, et quaslibet injurias a quocumque et quolibet sibi illatas. Unde Euthymius: «Universa, ait, magno animo sustinebat, docens nos injurias tolerare;» ut quasi adamantes ex adamante Christo hauriamus adamantinam in omnibus constantiam et patientiam, juxta illud Isaiae L. 7: «Posui faciem meam, ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar: juxta est qui justificat me, quis contradicet mihi?» Adamas quo magis malleo percutitur, eo magis duratur et resistit, adeoque malleis non frangitur, sed ipse resistendo frangit malleos; ita quo magis affligimur, magis animi robur ostendamus, ut nostra patientia vincamus et rumpamus adversariorum odium et impatientiam. Hoc est quod Deus ait Ezech., cap. III, 9: «Ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum.» Rursum adamas frangit adamantem, sic patientes quasi adamantes rumpunt obstinatam impiorum malitiam; de quibus ait Zacharias, cap. VII, 12: «Cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem.» «Nihil enim est tam durum, quod non duriore vincatur,» ait S. Bernardus. Porro S. Athanasius, serm. De Cruce: «Perinde, inquit, ac si quis saxum manu percutere velit, petram quidem non scindit, sed manum vulnerat; sic et qui adversus Dominum moliebantur, velut audentes adversus id quod erat incorruptibile, corrupti sunt; et tanquam adversus immortalem machinantes, ipsi potius mortui sunt.»

Sapienter et pie S. Bernardus, serm. 43 in Cant., ad illa cap. 1: «Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi,» fasciculum hunc contexit et componit ex petulantium famulorum sputis, colaphis, conviciis, exprobrationibus, etc., additque: «Mihi hic salutaris fasciculus servatus est. Nemo tollet eum a me, inter ubera mea commorabitur. Haec meditari dixi sapientiam, in his justitiae mihi perfectionem constitui, in his plenitudinem scientiae, in his divitias salutis, in his copiam meritorum. Ex his mihi interdum potus salutaris amaritudinis, ex his rursus suavis unctio consolationis. Haec me erigunt in adversis, in prosperis reprimunt, et inter laeta tristiaque vitae praesentis; via regia incedenti tutum praebent utrobique ducatum, hinc inde mala imminentia propulsando.»

Unde Judaei ob haec opprobria Christo illata a Deo reprobati, omnium probris expositi fuere. «Propterea, inquit Origenes, receperunt alapam aeternam, et omni deinde propheta privati sunt; Jesum autem, quia humiliavit semetipsum factus obediens usque ad palmas, usque ad confusionem sputamentorum, et flagellorum, et mortis, exaltavit Deus, et dedit illi nomen quod est super omne nomen.»

Nota: postquam Caiphas cum concilio noctu Christum reum mortis proclamavit, illi quasi blasphemo et damnato insultarunt per totam reliquam noctem, teste S. Augustino, lib. III De Consensu Evang., cap. VI, scilicet per tres horas pontificis et principum ministri, nonnulli etiam ex principibus — caeteri vero, soluto concilio, quieti et somno se dederunt, mane ad concilium redituri, ut causam mortemque Christi peragerent. Quocirca Christus tota reliqua nocte variis et atrocibus injuriis doloribusque, ex odio Judaeorum et petulantia famulorum, affectus afflictusque fuit; scilicet primo, alapis et colaphis; secundo, sputis in faciem ejus angelicam exscreatis; tertio, conviciis tum aliis, tum illo quo velata facie illuserunt ei: «Prophetiza nobis, Christe.» Unde addit Lucas: «Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.» Quarto, quod ei vulserint ge—


Versus 69: Petrus Vero Sedebat Foris in Atrio

69. PETRUS VERO SEDEBAT FORIS IN ATRIO; ET ACCESSIT AD EUM UNA ANCILLA, DICENS: ET TU CUM JESU GALILAeO ERAS. — Pertexta historia examinis, condemnationis et illusionis Christi in domo Caiphae, redit Matthaeus ad Petrum, quem vers. 58, Christum secutum usque in atrium narrarat: quare pari modo hic trinam ejus Christi negationem simul pertexit, etiamsi illae horis diversis et interstinctis contigerint.

Sedebat, — ad ignem cum ministris se calefaciens. Dices: Joannes ait Petrum stetisse. Respondeo: Stare apud Hebraeos saepe significat esse praesentem, sive adesse, non vero certum standi situm, ut patet Joan. I, 26. Rursum Petrus nunc stabat, nunc sedebat, uti solent facere famuli in aulis principum, et apud ignem.

Foris in atrio. — Dices: Si erat Petrus foris, quomodo ergo, vers. 58, dixit illum ingressum intro in domum in atrium? Respondeo: Erat foris non respectu ostii domus Caiphae, sed respectu aulae interioris, in qua erat Christus examinatus a concilio. Erat ergo intra domum, quia erat in atrio exteriori, erat tamen foris respectu aulae interioris, in qua agebatur concilium. Unde S. Ambrosius, in cap. XXII Lucae: «Ubi vero, ait, negavit Jesum Petrus? in praetorio Judaeorum, in societate impiorum.» Et Beda, in cap. XIV Marci: «Quam nociva, ait, impiorum colloquia! Petrus ipse inter ministros pontificum vel hominem se nosse negavit, quem inter condiscipulos Dei Filium fuerat confessus.»

ANCILLA. — Graece παιδίσκη, id est ancillula, scilicet vilis et infimi ordinis, puta ostiaria, ut habet Joannes, quae ostium domus pulsantibus aperiebat et exeuntibus claudebat. Ex hoc magis liquet infirmitas et pavor Petri, qui vilis ancillulae, ait Chrysostomus, interrogatione perculsus et prostratus negavit Christum, qui postea re—

—cepto Spiritu Sancto, nec Caipham, nec totum concilium extimuit, dicens: «Oportet magis Deo obedire, quam hominibus,» Actor. V. Hinc disce, quam fragilis sit homo praefidens sibi, ideoque derelictus a Deo; ac vicissim quam idem sit fortis, si sibi diffidat ac fidat Deo. «Petrus sine Spiritu voci ancillae cessit, cum Spiritu nec principibus, nec regibus cedit,» ait Auctor Comment. in Marcum, apud Hieronymum.

Quaeres, unde haec ancilla prae viris et ministris, qui Petrum in horto cum Christo viderant, eum esse Jesu discipulum agnovit? Respondeo, quia erat ostiaria, ideoque accurate observabat, qui et quales erant ingredientes et egredientes. Observavit ergo Petrum viditque eum non esse e ministris, sed peregrinum, pavidum vultuque maesto et consternato: inde conjecit eum esse asseclam Jesu, qui, secutus Jesum, scrutaretur quid de eo a concilio fieret. Hoc enim sagaces ostiarii statim odorari solent, quia difficile est celare animum, nec prodere vultu. Forte etiam alias viderat Petrum cum Jesu et Apostolis per urbem progredientem, vel in templo Jesu astantem, ac curiose ejus physiognomiam, staturam habitumque notarat.

Galilaeo. — Quia Jesus erat Nazarenus: Nazareth autem erat in Galilaea. Vocat Galilaeum, tum quasi vilem et despectum a Judaeis, qui censebant Prophetas nullos prodire e Galilaea, sed tantum e Judaea: unde aiunt, Joan. VII, 52: «A Galilaea Propheta non surgit;» tum quasi novatorem et seditiosum, quasi qui assecla sit Judae Galilaei, qui concitans Judaeos ad negandum Romanis censum, cum suis sequacibus interemptus est, Act. V, 37.


Versus 70: At Ille Negavit Coram Omnibus: Nescio Quid Dicis

Petrus videns ancillam coram omnibus, non tam interrogando, quam asserendo ipsum esse e comitatu Jesu, se prodere, timens ne caperetur, constanter coram omnibus negat, ac ut negationi fidem faciat, dicit adeo sibi novam et peregrinam esse hanc ejus interrogationem, ut nesciat quid illa dicat et roget, q. d. Adeo nescio quis sit Jesus, ut nesciam quid de eo dicas et roges: nescio enim quis et qualis ille sit, an habeat discipulos; qui et quales illi sint.

Fuit hoc mendacium, idque in re fidei, perinde ac qui nunc a Paganis rogatus an sit Christianus, negat se esse, quod est peccatum contra fidei professionem, de quo Petrus audierat Christum monentem et minantem: «Qui negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est,» Matth. X, 33. Sed Petrus, ut ait Victor Antiochenus in cap. XIV Marci, «subita illa consternatione animique perturbatione obcaecatus, Dominicae illius comminationis penitus oblitus fuerat.» Unde ejus lapsum miserans S. Augustinus, in cap. XVIII Joan., exclamat: «Ecce columna firmissima ad unius aurae impulsum contremuit; ubi est illa promittentis audacia et de se plurimum praesumentis? ubi sunt verba illa, quando ait: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo? Sed quid mirum, si Deus vera praedixit, homo autem falsa praesumpsit.»

Negavit. — Quaeres, quoties Petrus negavit Christum? Respondet Dionysius Carthusianus, sexies: scilicet ter in domo Annae, ut innuit Joannes; et ter in domo Caiphae, ut expresse habent Matthaeus, Marcus et Lucas. Idem videtur colligi ex S. Augustino, lib. III De Consensu Evang., cap. VI. Addit Cajetanus, in cap. XVIII Joan., Petrum septies negasse Christum; scilicet ter interpellatum a feminis, et quater a viris.

Verum communis S. Cyrilli, in cap. XVIII Joan.; S. Ambrosii, in cap. XXII Lucae; S. Hieronymi, Euthymii et aliorum hic sententia est, Petrum ter duntaxat negasse Christum, idque expresse praedixit Christus, vers. 34: «Ter, inquit, me negabis.» Idem patet hic ex narratione Matthaei, qui succincte, sed optimo ordine historiam Christi et negationem Petri in sequentibus recenset. Ad argumentum jam respondi, vers. 57, ubi ostendi haec omnia contigisse in domo, non Annae, sed Caiphae.

Porro, diversimode trinam hanc Petri negationem narrant Evangelistae. Unde ut eos inter se concilies, nota Petrum primo, negasse simpliciter Jesum in atrio, cum rogaretur a prima ancilla, ut ait hic Matthaeus; secundo vero, eum negasse cum juramento, dum rogaretur a secunda ancilla, ut narrat Matthaeus, versu sequenti; tertio demum, cum magis urgeretur, eumque negasse cum execratione devovendo se diris, uti refert Matthaeus, vers. 74.

Nota: S. Hilarius hic, et S. Ambrosius in cap. XXII Lucae, videntur dicere Petrum in hac Christi negatione non fuisse mentitum, sed ambigue locutum: nec enim mentiebatur, inquiunt, qui eum hominem se nosse negabat, quem Deum cognoscebat; q. d. «Cum illo, quem hominem nuncupatis, non fui, sed a Dei Filio non recessi,» ait S. Ambrosius; «nescio quid dicas, hoc est, sacrilegia vestra nescio.» Illos tacito nomine refellit hic S. Hieronymus, imo Christus, dicens et praedicens Petro, vers. 34: «Ter me negabis.» Sed excusari possunt S. Hilarius et Ambrosius, quod tantum dicere voluerint ita Petri verba fuisse temperata, ut verum piumque sensum ex eis quis elicere posset, ac Petrum corde et animo non negasse Christum, at ore ambigue locutum, ita ut verba negationis ejus in bonum trahi queant sensum.

Certum est ergo Petrum ore negasse Christum, ideoque peccasse mortaliter. Ita S. Chrysostomus hic, et S. Augustinus, tract. 113 in Joan. Quare Petrus hic Dei gratiam et charitatem negando perdidit; an fidem perdiderit, dubium est. Negant S. Ambrosius, Hilarius et eorum sequaces. Asserunt alii. Sane si quis Apostolorum fidem Christi retinuit (de quo dixi, vers. 31), Petrus

[fidem] retinuit, praesertim quia mox respiciente eum Christo resipuit, et flevit amare conscientiam et culpam negationis Christi: ergo ejus fidem mente retinebat: haec enim fides eum excitabat ad poenitentiam et flendum.

Nota secundo: Permissus est adeo graviter labi Petrus tribus de causis. Prima est originalis, quod nimis sibi arrogans suaeque constantiae praefisus sit. Ita S. Basilius, hom. De Humilitate. Secunda est comitans, quod temere, sciens se fragilem et pavidum, societati impiorum ministrorum, qui Jesum ceperant, se miscuerit. Tertia, finalis, ut futurus ipse Pastor Ecclesiae, suo lapsu disceret lapsis compati et omnium peccatorum misereri, atque suo exemplo omnibus peccatoribus verum poenitentiae daret exemplum. Ita S. Chrysostomus hic; S. Leo, serm. 10 De Pass.; S. Gregorius, hom. 21, et alii, juxta illud:

Non ignara mali miseris succurrere disco.

«Error Petri, ait S. Ambrosius, doctrina justorum est; et titubatio Petri, omnium petra est et nostra firmitudo.»

Denique haec fuit prima Petri negatio Christi, quae contigit paulo post mediam noctem, cum primum galli canere solent. Nam Marcus post negationem hanc statim subdit: «Et exiit (Petrus) foras ante atrium,» in vestibulum quod erat atrio contiguum sub dio. Urgebat Petrum ad exitum timor, ne ancilla rursum instaret urgeretque illum esse Jesu discipulum; sed Petrus timori huic praetexuit aliam causam, v. g. studium captandi novi liberique aëris.

ET GALLUS CANTAVIT. — Primus hic galli cantus Petrum a lapsu ad poenitentiam non excitavit, nec eum quin iterum laberetur, et Christum negaret, retinuit, ait S. Chrysostomus; sed ad hoc opus fuit, ut Christus eum respiceret, et lapsus sui admoneret, de quo mox.


Versus 71: Exeunte Autem Illo Januam, Vidit Eum Alia Ancilla

71. EXEUNTE AUTEM ILLO JANUAM, VIDIT (id est animadvertit, ait S. Augustinus) EUM ALIA ANCILLA, ET AIT HIS QUI ERANT IBI: ET HIC ERAT CUM JESU NAZARENO. — Haec est secunda tentatio et negatio Petri, quae contigit postquam ille e vestibulo, ad quod egressus erat, uti jam dixi, regressus in atrium cum ministris, rursum assedit igni, ut hac libertate se ab accusatione ancillae purgaret, seque non esse discipulum Christi probaret. Sed hic in novum incidit tentationis laqueum: nam ab alia ancilla agnitus, rursumque interrogatus, secundo negavit Christum, qui tunc vocabatur per contemptum «Nazarenus,» quasi novae sectae auctor, ac velut illius aevi haereticus. Ita S. Augustinus, lib. III De Consensu Evangel., cap. VI, qui et addit: «Liquido colligitur collatis de hac re omnibus Evangelistarum testimoniis, non ante januam secundo Petrum negasse; sed intus in atrio ad ignem: Matthaeum autem et Marcum commemoravisse exiisse eum foras, regressum ejus brevitatis causa tacuisse.»


Versus 72: Et Iterum Negavit Cum Juramento: Quia Non Novi Hominem

Cum ancilla interrogante Petrum concurrerunt alii ab ancilla excitati, ut patet ex Luca et Joanne, idem interrogantes, et contra illum instantes: quare Petrus validiore responso sibi opus esse advertens, negationi addidit juramentum, id est perjurium, quia, ut ait S. Gregorius: «Peccatum quod poenitentia non deletur, mox suo pondere ad aliud trahit;» tum quia conscientiam gravat, deprimit et debilitat; tum quia peccator videns se peccasse, jam cogitat se lapsum esse, ac parvi referre si rursum in idem peccatum labatur; sicut qui lapsus est in lutum, parum curat si secundo labatur. Sic Christiani nonnulli cum lapsi sunt in fornicationem, vel crapulam, illico eam iterant et frequentant, cogitantes: Jam lapsi sumus, labamur iterum, et voluptate eadem fruamur, quia eadem confessione et poenitentia simul omnia abolebimus. Sed errant, tum quia secundum peccatum nova est Dei offensa novumque vulnus priore nocentius animae infligit; tum quia difficilior est poenitentia post iteratum et frequentatum peccatum, quam sit post primum lapsum: «perseverantia quippe in peccato dat incrementum scelerum,» ait Rabanus. Huc adegit Petrum societas impiorum, quam ne quidem post primum lapsum deseruit, cum id omnino facere debuisset, utpote jam expertus ejus noxam et suam coram ea infirmitatem.


Versus 73: Vere et Tu ex Illis Es, Nam et Loquela Tua Manifestum Te Facit

73. ET POST PUSILLUM ACCESSERUNT QUI STABANT, ET DIXERUNT PETRO: VERE ET TU EX ILLIS ES, NAM ET LOQUELA TUA MANIFESTUM TE FACIT.

74. TUNC COEPIT DETESTARI, ET JURARE QUIA NON NOVISSET HOMINEM.

Post Pusillum. — Scilicet «intervallo facto quasi horae unius,» ait Lucas. Ministri enim intenti in Jesum, ejusque examini ad ostium auscultantes, minus intendebant Petro; sed mox reversi ad ignem, intendentes in Petrum eum tertio tentarunt, et ad tertiam negationem compulerunt. Causam attulerunt: «Nam et loquela tua manifestum te facit,» scilicet te esse Galilaeum, Jesu Galilaei discipulum, quia eo accentu, dialecto et proprietate verborum loqueris quo loquuntur Galilaei, sicut in Italia alia dialecto loquuntur Romani, alia Neapolitani, alia Veneti, etsi omnes loquantur italice. Accessit et alia accusatio Petri: nam cognatus Malchi, cujus Petrus abscidit auriculam, dixit: «Nonne ego te vidi in horto cum illo?» ut refert Joannes, cap. XVIII. Quare Petrus videns se undique premi, ad extrema quasi adactus, «coepit detestari et jurare quia non novisset hominem,» dicendo more Hebraeo: Haec faciat mihi Deus et haec addat si novi Jesum: terra mihi dehiscat, fulmen me afflet, coelites me perdant, si Jesu sim discipulus. Pro «detestari,» Graece est καταναθεματίζειν, quod compositum est ex ἀναθεματίζειν, id est anathematizare, sive anathema, id est execrationem sibi imprecari, et diris se devovere, ac

[ac] praepositione κατά, quae vim verbi cui additur auget et intendit. «En quo alii magis urgent et affirmant, eo Petrus vehementius jurat, et obstinatius agit,» ait Victor Antiochenus in cap. XIV Marci. «Considera hic, inquit Cyrillus, lib. XII in cap. I Joan., quales ante Spiritus Sancti adventum Apostoli fuerint, et quales postquam ex alto virtute induti fuerint, effecti sint:» qui enim hic ad vocem ancillae et servi trepidat, ille postea pontificibus audacter usque ad verbera sese opposuit.

ET CONTINUO (Syrus, in illa ipsa hora, vel momento) GALLUS CANTAVIT, — ut Petrum praedictionis Christi memorem redderet et a lapsu ad poenitentiam provocaret. Addit Lucas: «Et conversus Dominus, respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixerat: Quia prius quam cantet gallus, ter me negabis.» Respectus Christi ergo quo respexit Petrum, ut docet S. Ambrosius, fuit causa, ut Petrus, qui priorem galli cantum non adverterat, hunc posteriorem adverteret; eoque praedictionis Christi recordaretur, et paenitere ac flere inciperet. Respexit ergo, et respiciendo erexit Christus Petrum, ait S. Leo. Porro, respexit Christus Petrum, tum oculis mentis, objiciendo menti Petri foeditatem negationis, ac stimulando eum ad poenitentiam: ita S. Augustinus, Beda, Ambrosius et alii; tum oculis corporis, quia Christus post examen proclamatus reus mortis ex atrio interiore, sive superiore, videtur reductus ad atrium exterius, quod erat deorsum, ut habet Marcus, in quo erat Petrus, ibique vertens se ad Petrum, benigno oculorum suorum nutu verberans eum, sui lapsus admonuit, et ad se revocavit. Reductus videtur ad hoc atrium Christus, ut pontificibus ad lectum et somnum exiguum consedentibus, Christus interim eorum ministris custodiendus et illudendus traderetur. Aut certe Christus ex atrio interiore, per apertum ostium respexit Petrum existentem in atrio exteriore.

Summa Christi providentia ita omnia disposuit, ut occasio commoda daretur respiciendi Petrum. Qua in re mirare celsitudinem aeque ac charitatem Christi, qui jam reus mortis proclamatus, inter tot illusiones et verbera sui quasi oblitus, curam egit Petri, ut eum quasi ovem perditam in viam salutis revocaret, docens nos ut idem faciamus. Ita fecit S. Chrysostomus, qui in exilium actus, et fatigatione, febri, fame, siti, milleque malis cruciatus, ac ad mortem adactus, quasi sui oblitus, curam egit suorum, imo et aliorum, ut patet ex ejus epistolis, quas tum ardentissimas scripsit ad Olympiadem, ad Cyriacum, ad Innocentium Pontificem et ad Constantium presbyterum suum, in qua eum monet, ut in hac sua persecutione animos non deprimat, sed erigat zelumque animarum induat, ac viros Apostolicos in Phoeniciam mittat, qui eam convertant, utque de missis et ab eis conversis, rationes ineat et ad se perscribat: in tempestate enim naucleri

industriam virtutemque agnosci, aeque ac militis in duello, ducis in praelio, medici in morbi paroxysmo.

Audi S. Leonem, serm. 3 De Pass.: «Respexit Dominus Petrum, et inter calumnias sacerdotum; inter falsitates testium, inter caedentium et conspuentium injurias constitutus, illis turbatum discipulum convenit oculis, quibus eum praeviderat esse turbandum, et in illum conversa est veritatis inspectio, ubi erat cordis facienda correctio, quasi quaedam illi vox Domini insonaret, ac diceret: Quid habes, Petre? quid in tuam conscientiam recedis? ad me convertere, in me confide, me sequere, meae passionis hoc tempus est, nondum tui venit hora supplicii. Quid metuis quod etiam ipse superabis? Non te confundat infirmitas, quam recepi. Ego de tuo fui trepidus, tu de meo esto securus.» Quocirca, ut ait S. Hieronymus, «fieri non poterat, ut in negationis tenebris permaneret, quem lux respexerat mundi.»


Versus 75: Et Recordatus Est Petrus Verbi Jesu. Et Egressus Foras, Flevit Amare

75. ET RECORDATUS EST PETRUS VERBI JESU QUOD DIXERAT: PRIUSQUAM GALLUS CANTET («bis,» ut addit Marcus), TER ME NEGABIS. ET EGRESSUS FORAS, FLEVIT AMARE. — Praeclare Origenes: «Postquam, inquit, angelus diei (id est gallus, suo cantu praenuntians instare ortum solis et diei) clamavit ei, tunc recordatus est.» Et Victor Antiochenus, in cap. XIV Marci: «Galli cantu, ait, admonitus, quasique a gravi somno excitatus, ad se reversus, comperit se in illud ipsum malum ac probrum decidisse, in quod Dominus ipsum prolapsurum paulo ante denuntiaverat.»

Symbolice: gallus cuique a Deo datus est sua conscientia, quae quoties quis peccat, ei occlamat dicitque: Cur tantum scelus committis? cur Deum offendis, te laedis et periculo gehennae exponis? Hic clamor conscientiam remordet et stimulat ad poenitentiam, quem qui audit et exaudit, vere cum Petro compungitur, et poenitendo peccatum abolet. Ita Laurentius Justinianus, lib. De Christi agone, cap. IX. Rursum gallus est concionator, qui sua voce peccatum peccatori aperit, eumque ad poenitentiam stimulat. Ita S. Gregorius, lib. XXX Moral., cap. IV, explicans illud Job, cap. XXXVIII: «Quis dedit gallo intelligentiam?»

ET EGRESSUS FORAS, — tum quia in conspectu Judaeorum eum flere non congruebat, ne se proderet, tum quia hic conspectus eorum fuerat ei causa metus et negationis Christi. Jam ergo poenitenti, haec occasio recidivae illi tollenda et amovenda fuit. Abit ergo foras, ibique liberas lacrymis habenas laxat: «Non enim, ut ait S. Hieronymus, poterat in atrio Caiphae sedens agere poenitentiam. Egreditur foras de impiorum concilio, ut pavidae negationis sordes amoris fletibus lavet.»

Objicit Calvinus claudicasse poenitentiam Petri, eo quod culpam suam non sit confessus coram Judaeis, apud quos Christum negarat, nec scandalum quod eis dederat, abstulerit. Respondeo,

Petrum Judaeis, utpote perversissimis et in odio Christi obstinatissimis, nullum dedisse scandalum, quo eos in odio Christi confirmaret: quare, si coram eis negationem Christi retractasset, sine fructu id fecisset, imo cum damno, tam suo, quam illorum; exposuisset enim se periculo recidivae, et illos majoris indignationis et odii in Christum, qui proinde Petrum, et magis Christum reos mulctassent.

FLEVIT AMARE. — Arabicus, flevit amaro fletu, quia magnus dolor et acris compunctio, quod Christum Dominum suum negasset, amaricavit cor ipsius, ut amaras funderet lacrymas, quibus pro culpa sua Deo satisfaceret. «Nam, ut ait S. Bernardus, lacrymae poenitentium vinum sunt angelorum;» imo vinum sunt Dei et Christi. Audi S. Ambrosium, in cap. XXII Lucae: «Quare flevit? quia culpa obrepsit ei; Petrus doluit et flevit, quia erravit ut homo: commune, quod labitur; fidei, quod poenitet.» Sed quare non oravit potius quam flevit? Respondet: «Lacrymae lavant delictum, quod voce pudor est confiteri; lacrymae veniam non postulant, sed merentur. Invenio cur tacuit Petrus, ne tam cito veniae petitio plus offenderet: ante flendum est, sic precandum.» Et nonnullis interjectis: «Doce nos, Petre, ait, quid tibi profuerint lacrymae tuae? sed docuisti illico: nam qui lapsus es, antequam fleres; postquam flevisti, erectus es, ut alios regeres, qui teipsum ante non rexeras.»

Dices: S. Ambrosius ibidem ait: «Lacrymas ejus (Petri) lego, satisfactionem non lego.» Haec verba torquent Calvinistae, ut opera satisfactoria enervent, eisque vim satisfaciendi adimant, sed imperite et inepte. Nam S. Ambrosius per «satisfactionem» intelligit excusationem peccati, uti patet ex iis quae subdit; q. d. Lego quod Petrus fleverit peccatum suum, non quod illud excusarit, uti solent facere rei apud homines: at non ita fecit Petrus, qui peccatum suum confessus est cum amoris lacrymis, quae proinde satisfactoria fuisse opera, apud orthodoxos non est dubium.

Notat S. Clemens, S. Petri discipulus et successor, adeo poenituisse Petrum, ut per totam deinceps vitam singulis noctibus audiens galli cantum in genua procideret, amaras funderet lacrymas, et peccati licet jam remissi iterum veniam a Deo et Christo flagitaret. Hinc etiam oculi ejus ex assiduo ploratu apparebant quasi sanguine respersi, teste Nicephoro, lib. II, cap. XXXVII. Denique lapsum hunc compensavit Petrus austere usque ad mortem vivens, lupinos (pisa sunt amara) comedens, teste S. Gregorio Nazianzeno, orat. De Amore pauperum; item assiduis laboribus, Apostolicis persecutionibus, aerumnis, ac denique morte crucis, quam pro Christo constantissime et laetissime sustinuit.

Lege lib. IV, cap. V, Revelat. S. Brigidae, ubi S. Petrus, apparens S. Brigidae, narrat sui lapsus causam fuisse oblivionem sui propositi et promissionis Christo factae. Unde ei suadet hoc tentationis remedium: «Surge, inquit, per humilitatem ad magistrum memoriae, et pete ab eo memoriam.»