Cornelius a Lapide

Matthaeus XXVIII


Index


Synopsis Capitis

Magdalena cum sociabus visunt Christi sepulcrum. Angelus ab eo lapidem amovet, ac custodes percellit, mulieribus vero Christum resurrexisse asserit. Redeunt illae idipsum nuntiaturae Apostolis. In itinere occurrit illis Christus jubetque ut illud iisdem annuntient. Judaei, data pecunia, persuadent custodibus, ut dicant, ipsis dormientibus, Apostolos furatos esse corpus Christi. Denique, vers. 16, Christus apparet discipulis in monte Galilaeae, eosque mittit ad baptizandum et docendum omnes gentes.


Textus Vulgatae: Matthaeus 28:1-20

1. Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulcrum. 2. Et ecce terrae motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo; et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: 3. erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimentum ejus sicut nix. 4. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. 5. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos; scio enim quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis: 6. non est hic; surrexit enim, sicut dixit; venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. 7. Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit, et ecce praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis. Ecce praedixi vobis. 8. Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. 9. Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. 10. Tunc ait illis Jesus: Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt. 11. Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus Sacerdotum omnia quae facta fuerant. 12. Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, 13. dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. 14. Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 15. At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem. 16. Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus. 17. Et videntes eum, adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. 18. Et accedens Jesus, locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo, et in terra. 19. Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: 20. docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.


Versus 1: Vespere Autem Sabbati, Quae Lucescit in Prima Sabbati, Venit Maria Magdalene

1. VESPERE AUTEM SABBATI, QUAE LUCESCIT IN PRIMA SABBATI, VENIT MARIA MAGDALENE, ET ALTERA MARIA (Jacobi, de qua cap. XXVII, vers. 56 et 61), VIDERE SEPULCRUM.

— Syrus: «Vespere in sabbato, cum exoritura esset prima hebdomadis;» Arabicus: «In vere una sabbatorum, lucescente prima sabbatorum, venit Maria Magdalene,» etc.

Difficilis est hic antilogia: quomodo enim erat vesper vel vespera, si lucescebat, imo, ut Marcus ait: «orto jam sole?»

Respondet primo S. Hieronymus has mulieres saepius exisse ad sepulcrum, scilicet vespere et mane: quare Evangelistas narrare alias et alias earum exeundi vices.

Secundo, S. Ambrosius putat alias fuisse mulieres quae vespere, alias quae mane exierint, ac consequenter alios earum egressus aliasque historias ab Evangelistis narrari. Sic Nyssenus, orat. 2 De Resurrectione, censet mulieres quater adiisse sepulcrum: «Matthaeus, inquit, de iis feminis loquitur, quae vespere sabbatorum venerunt; Joannes Magdalenam venisse ait in tenebris; Lucas alias circa diluculum; Marcus aliam, oriente sole, adjunctis nonnullis, quae jam antea ad monumentum fuissent.» Verum Evangelistas inter se conferenti liquet, illos loqui de eodem earumdem egressu ad visendum Christi sepulcrum.

Tertio, Baronius per «vesperam» intelligit stellam Veneris, quae dicitur Lucifer, Graece ἑωσφόρος; Latine Vesper est, et a Varrone Vesperugo, q. d. Cum Lucifer mane ante solem oriretur, venit Maria Magdalena ad Christi sepulcrum. Haec enim stella, aemula solis et lunae, vespere sequitur solem occidentem, ac prae aliis stellis prima lucet, unde vocatur Hesperus; mane vero praecedit solem orientem, unde vocatur Lucifer, quia auroram et lucem diei affert. Verum hanc stellam non significat Graecum ὀψέ, nec Latinum Vespere.

Dico ergo, vespere, sive vesperam sabbati, esse noctem quae sequebatur sabbatum, quae nox lucescit, id est terminatur et desinit in lucem, in prima sabbati, id est mane diei Dominicae, quae prima dies est post sabbatum. Ita Nyssenus, orat. 2 De Resur.; S. Augustinus, lib. III De Cons. Evang., cap. XXIV; Theophylactus, Euthymius, S. Thomas et alii. Id ita esse patet: Primo, ex Marco, qui clare ita explicat, dicens: «Et cum transisset sabbatum.» Secundo, quia solet Matthaeus multa breviter et paucis perstringere. Sic hic perstringit tempus quo convenerunt mulieres hae amore Christi ferventes, seseque compararunt emendo aromata ad visendum et ungendum Christum jam sepultum, quod erat vespera, sive statim transacto sabbato, quo ab hoc opere aliisque juxta legem debuerant quiescere. Voluit quoque indicare tempus quo ad sepulcrum venerunt, quod fuit illucescente die Dominica. Unde Rabanus: «Vespere, ait, venire coeperunt, paraverunt enim aromata, sed lucescente mane pervenerunt.»

Nam et ante sabbatum in fine Parasceves, sive feriae sextae, statim post mortem et sepulturam Christi, sed ad eum ungendum comparare incipiebant. Hoc enim est quod ait Lucas, cap. XXIII, vers. 56: «Et revertentes (a Christo jam sepulto) paraverunt aromata et unguenta; et sabbato quidem quieverunt secundum mandatum, una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata.» Et Marcus, cap. XVI, 1: «Cum transisset sabbatum, ait, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum, et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto jam sole.» Marcus enim solet esse interpres Matthaei. Tertio, idipsum patet ex Graeco ὀψὲ σαββάτων, quod dupliciter vertas: Primo, «sero sabbatorum,» seu transacto jam sabbato.

ὀψέ enim significat sero, tarde, ad extremum, longe post, diu post transactum sabbatum. Hebraei enim sabbatum aliaque festa inchoabant a vespera praecedente, et terminabant in vespera sequente, Levit. XXIII, 32; quare haec nox sequens non erat nox finiens sabbatum, sed inchoans diem Dominicam. Rursum ὀψέ idem est quod vespere, vel vespera, ut vertit Noster et alii passim. Sic ὀψὲ τῆς ἡμέρας, idem est quod vespere diei, teste Budaeo et aliis. Jam vespere, id est nocte. «Vesper enim est nox quam lux terminat,» ait S. Augustinus.

Unde S. Prosper in Sentent., sentent. 203, ex S. Augustino: «Vespere, ait, Dominus in cruce, mane in resurrectione, meridie in ascensione.» Hebraei enim vesperam vocant noctem, quia noctis initium est vespera. Unde, Habacuc cap. I, lupi vespertini vocantur nocturni, qui noctu grassantur. Hinc Hebr. ערב ereb, id est vespera, dicitur ab ערב arab, id est obtenebrescere, obscurare, quod facit nox.

Juxta prius ergo dictum significatum sensus est, q. d. Sero, sive diu post transactum sabbatum, sive profunda jam nocte, cum illucesceret dies Dominica, venit Maria videre sepulcrum. Juxta posterius vero idem fere sensus est, q. d. Vespere sabbati, id est nocte quae sequitur sabbatum, jam valde procedente ad auroram, cum scilicet illucesceret dies Dominica, venit Maria, etc.; «appetente scilicet jam die, prospectante et oriente,» ait Euthymius, hoc est in aurora et diluculo Dominicae.

Audi S. Augustinum loco jam citato: «Sic itaque dictum est: Vespere sabbati, ac si diceretur: Nocte sabbati, id est nocte quae sequitur diem sabbati, quod ipsa verba ejus satis indicant. Sic enim ait: Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, quod fieri non potest si tantummodo primam noctis particulam, id est solum initium noctis, intellexerimus dicto vespere significatam. Neque enim ipsum initium lucescit in prima sabbati, sed ipsa nox quae luce incipit terminari. Nam terminus primae partis noctis, secundae partis initium est: lux autem terminus totius noctis est. Unde potest dici vesper lucescens in prima sabbati, nisi nomine vesperi nox ipsa intelligatur, quam lux terminat?»

Indicat ergo Matthaeus, quod mulieres hae nocte paraverint unguenta, sed oriente diluculo venerint ad sepulcrum, ut habet Lucas, Joannes et Marcus. Dices: Joannes addit eas venisse «mane cum adhuc tenebrae essent.» Respondeo: Id quoque verum est, quia erat aurora sive diluculum quando necdum sole, sed radiis ejus ad montes vel nubes reflexis apparentibus, adhuc aliquae in aere restant tenebrae. Aurora enim est confinium lucis et tenebrarum; aut certe tenebrae erant dum domo egressae sunt, lux autem et sol ortus, ut habet Marcus, cum venerunt ad monumentum. Ita Dionysius Alexandrinus, epist. ad Basilidem.

Aliam causam, sed symbolicam dat B. Petrus Chrysologus, serm. De Resurrect.: «Erant, ait, juxta naturam tenebrae, et tamen dicitur orto sole, quia eo die (quo Christus resurrexit) sol quasi Christo resurgenti congratulans, antelucanus fuit, et prius solito exortus est.» Ita ipse, penes quem hujus rei fides sit. Favet Chrysologo Remigius dicens: «Praedicatur noctis illius dignitas: alioqui enim vespera non lucescit in diem, sed obtenebrescit in noctem; sed Dominus noctem illam totam luce suae resurrectionis festivam et coruscam reddidit.»

Sabbati. — Graece est σαββάτων, id est sabbatorum, hoc est sabbati, ut vertit Noster, Syrus, Vatablus et alii; imo sic habet Evangelium Hebraeum Matthaei, quod circumfertur, scilicet שבת sabbat, id est sabbati. Nam sabbatum in Scriptura saepe vocantur sabbata in plurali, tum quia sabbatum crebro et pluries per singulos annos et menses recurrebat, erantque plura sabbata, scilicet quolibet mense quatuor, quolibet anno 52: quaeque enim hebdomada suum habebat sabbatum; tum quia in sabbato multa erant sabbata, id est quietes multae; quiescendum enim erat ab omni omnino opere: sanctissimum enim erat festum sabbati. Sic Lucas, Act. XIII, 14, ait: «Ingressi synagogam die sabbatorum,» id est die sabbati. Et cap. XVI, 13: «Die autem sabbatorum (id est die sabbati) egressi sumus.» Hinc et omnes quatuor Evangelistae hoc loco in Graeco, vers. 1 vel 2, sabbatum vocant sabbata in plurali, quod alias vocatur σάββατον in singulari, per ο, non per ω, uti nonnulli putarunt. Adde tertiam rationem huic loco propriam, nimirum sabbatum hoc vocari sabbata in plurali, quia magnus erat hic dies sabbati, ut ait Joannes, cap. XIX, vers. 31; tum quia erat hoc sabbatum paschale, sive incidens in hebdomadam Paschae, quae tota erat festa; tum quia hoc sabbato Christus Dominus requievit in sepulcro, ac eo exacto resurrexit.

In prima sabbati. — Id est die prima post sabbatum, id est die Dominica. Hebraei enim a sabbato, utpote sanctissimo, denominabant omnes hebdomadae dies. Sic secunda sabbati, id est post sabbatum, erat feria secunda; tertia sabbati, erat feria tertia, sive dies martis, et ita de caeteris. Hinc tota hebdomada vocabatur quoque sabbatum, ut «jejuno bis in sabbato,» id est in hebdomade, Lucas XVIII. Sic hic «prima sabbati» accipi potest prima dies hebdomadae, puta Dominica, de cujus veneratione et cultu ita scribit S. Augustinus, serm. 251 De Temp.: «Dominicum diem Apostoli et Apostolici viri, ideo religiosa solemnitate habendum sanxerunt, quia in eodem Redemptor noster a mortuis resurrexit. Qui ideo Dominicus appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes scilicet huic diei honorem et reverentiam, propter spem resurrectionis nostrae, quam habemus in illa. Nam sicut Dominus resurrexit a mortuis, ita et nos resurrecturos speramus,» etc. Idem: «Dominicus, ait, dies est primus dies saeculi, in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt angeli.» Plura vide apud eumdem, serm. 254.

Maria Magdalene, et altera Maria, — scilicet uxor Cleophae, et mater Jacobi. Hae fuere duces et antesignanae caeterarum quae Christum comitari solebant: plures enim alias fuisse patet ex Luc. XXIII, 55 et seq., ubi inter alias nominat Joannam, uxorem Chusae, procuratoris Herodis, et Marcus addit Salomen. Porro, hisce non aderat B. Virgo Deipara, quia certo sciebat et exspectabat Christum eodem die resurrecturum: unde sciebat unctionem hanc fore frustraneam.

Quae lucescit. — Dices, cur dicit: «quae»? Dicendum enim erat «qui» scilicet vesper, ut praecessit. Respondeo: Dicit «quae?» quia respicit non ad nomen significans, sed ad rem nomine significatam. Graecum enim ὀψέ, id est vespere, sero, tarde, significat vesperam sive noctem, quae terminatur et lucescit in aurora sequentis diei Dominicae: alioqui praecise loquendo τὸ ὀψέ, sicut et vespere, non est nomen, sed adverbium, quod tamen in se includit et significat nomen, scilicet vesperam et noctem, ad quam refertur pronomen quae. Rursum τὸ vespere potest accipi ut nomen, quod non tantum masculini est generis, sed et feminini, ut patet ex illo Virgilii, I Georg.:

Illic sera rubens accendit lumina vesper.

(Virgilius, Georg. I.)

Ita Ambrosius Calepinus, licet alii τὸ «sera» referant ad «lumina.» Ergo τὸ «quae» refert ad vesperam, id est vesperam sive noctem, quae lucescit, id est desinit in lucem sequentis diei.

Hinc liquet has mulieres venisse ad sepulcrum in aurora et diluculo: ad hoc enim urgebat eas tum amor Christi, ut ad eum festinarent et diem praevenirent; tum timor Judaeorum, ne, si clara luce venissent, a Judaeis Christo infensis visae, male ab eis fuissent acceptae. Porro, directe Matthaeus hic narrat tantum tempus adventus mulierum ad sepulcrum; indirecte tamen innuit quoque tempus quo Christus resurrexit, scilicet in aurora paulo ante adventum mulierum, uti habet communis Doctorum et Ecclesiae sensus, quem S. Hieronymus et S. Augustinus probant ex illo Psal. LVI, 9: «Exurgam diluculo;» et Eusebius, lib. X De Demonstr. Evang., cap. ult., titulum Psal. XXI: «pro susceptione matutina,» interpretatur de resurrectione Christi, quae mane est peracta.

Communis ergo sententia est, Christum post mediam noctem ante solis ortum die Dominica resurrexisse: alioqui enim a mulieribus inventus fuisset mortuus; idque ad hoc, ut, sicut ante 33 annos eodem tempore erat natus ex B. Virgine, ita et jam renatus per resurrectionem, novus justitiae Sol orbi illucesceret. Unde et olim Christiani post mediam noctem in die Paschae, solvebant jejunium et vigiliarum coetum, ac magna laetitiae signa edebant. Ita Euthymius.

Porro, non videtur Christus statim a media nocte resurrexisse. Nam Marcus, XVI, 9, pressius ait Christum mane resurrexisse, idque plerique Patres docent, quos citat Suarez, III part., disp. 46, sect. 2, imo Ecclesia in hymno Paschali dum ita orditur: «Aurora lucis rutilat,» etc. «Cum rex ille fortissimus, pede conculcans tartara,» etc. «Victor surgit de funere.»

Moraliter: disce hic Christum se suamque gratiam et gloriam revelare animabus illis, quae ipsum bonis operibus orationis, poenitentiae, charitatis ungere satagunt, ut in iis illas animet et roboret. Unde S. Gregorius, hom. 21: «Illae mulieres, ait, angelos vident, quae cum aromatibus venerunt, quia videlicet illae mentes supernos cives aspiciunt, quae cum virtutum odoribus ad Dominum per sancta desideria proficiscuntur.»

Videre (Graece θεωρῆσαι, id est spectare, contemplari) sepulcrum, — ut scilicet Christum ungerent, uti ait Marcus, XVI, 2. Ad hoc enim cum Christus a Josepho sepeliretur, spectarant et considerarant formam et modum quo Christus collocatus erat in sepulcro, scilicet ut, post sabbatum redeuntes, possent commode et decore eum ungere. Quare verisimile est eas nescivisse de custodia militum a Judaeis adhibita sepulcro, deque ejus obsignatione, sed antequam haec duo fierent, illas a sepulcro domum rediisse. Nam si haec duo scivissent, non ausae fuissent venire ad sepulcrum, ne in custodes inciderent, multo minus sigillum effringere. Sed Deus ipsis insciis, ante earum adventum, utrumque hoc impedimentum amovit, ut patebit ex sequent. Hinc disce heroica opera ambire ad Dei gloriam, ac certo confidere quod Deus obices omnes obstantes vel tollet vel superare nos faciet.

Mystice Beda, in cap. XXIV Lucae: «Per hoc, inquit, quod mulieres valde diluculo veniunt ad monumentum, datur nobis exemplum, discussis vitiorum tenebris, ad Domini corpus accedere. Nam et sepulcrum hoc figuram Dominici habebat altaris, in quo corporis Christi mysteria non in serico, non in panno tincto, sed instar sindonis, quo eum Joseph involvit, in linteo puro debent consecrari: ut, sicut ipse veram terrenae naturae substantiam pro nobis morti obtulit, ita et nos in commemoratione ipsius, purum de terrae germine, candidumque, et multimodo quasi mortificationis genere castigatum, altari linum imponamus. Aromata autem quae mulieres deferunt, significant odorem virtutum et orationum suavitatem, quibus altari appropinquare debemus.»

Nota: Haec fuit series passionis et resurrectionis Christi. Primo, Christus in Passione fuit per 18 circiter horas. Nam feria quinta ad vesperam comedit agnum, lavit pedes, instituit Eucharistiam, et prolixum habuit sermonem de charitate, Joan. XIII et seq., ac tandem ivit in Gethsemani: quae omnia facile exigunt tres horas. Quare sub horam noctis tertiam in Gethsemani coepit contristari et orare, ut calix transiret a se. Inde, si computes horas omnes usque ad horam tertiam pomeridianam feriae sextae, qua mortuus est Christus, invenies horas 18; ubi moraliter disce quam tempus passionis Christi et Christianorum sit breve, tempus vero resurrectionis et gloriae longum, quia aeternum. Tam liberalis est Deus, tam modica est passio, tam longa merces et gloria: «Momentum est quod cruciat, aeternum quod delectat.» Christus per 18 horas passus est, sed in aeternum erit gloriosus.

Secundo, Christus moriens hora tertia pomeridiana, illico quoad animam descendit in infernum, corpus vero e cruce depositum fuit lotum et sindone involutum, ita ut ante noctem (erat enim nox sabbati, in qua quiescendum erat Judaeis ab omni opere) sepultus sit. Quare fuit in inferno per 36 circiter horas (in sepulcro vero 33): tot enim sunt si numeres tres horas residuas a tertia pomeridiana, usque ad noctem feriae sextae, et horas 24 sabbati, ac novem noctis Dominicae. Videtur enim Christus resurrexisse post mediam noctem ante auroram, puta sub horam nonam noctis: nox enim erat tunc aequalis diei, puta 12 horarum, quia erat circa aequinoctium. Quare mirum est S. Augustinum, lib. III De Trinit., cap. VI, a morte Christi usque ad ejus resurrectionem numerare 40 horas, a sepultura vero usque ad resurrectionem 36.

Tertio, Christus illico ut comparuit in inferno, puta in limbo, Adae, Abrahae caeterisque patribus et Prophetis ostendit non tantum animam suam, sed et deitatem ei conjunctam: quare eos visione divinitatis suae beavit; tunc ergo infernus erat quasi caelum. Unde Christus ait latroni ituro ad Christum in limbo: «Hodie mecum eris in paradiso.»

Quarto, sub horam nonam noctis Dominicae Christus cum patribus egressus ex inferno, venit ad sepulcrum, ibique eis ostendit corpus suum totum defiguratum, lividum, cruentum, discissum, etc., pro ipsis, ac mox purgans hoc corpus ab omni livore, sanguine, unguento, etc., rursumque mittens angelos (licet nonnulli opinentur haec omnia facta esse, non per angelos, sed per ipsam animam Christi, quae hanc vim habuit ex unione hypostatica cum Verbo: ita Suarez, III part., t. I, disp. 45, sect. 2) qui sanguinem suum in flagellatione, et per iter sparsum, item pilos vulsos, etc., colligerent; cum collectum rursum indidit venis corporis, ac illud anima Christi gloriosa introiens sibique uniens animavit, vivificavit et glorificavit. Gloriam enim suam quasi sol per radios in illud transfudit, praesertim in quinque plagas, quae clarius caeteris membris resplenduerunt.

Quinto, multis e Patribus, ut Abrahae, Isaac, Jacob, Mosi, Davidi, etc., suum corpus restituit, ut eos participes faceret suae resurrectionis et gloriae, ejusque testes apud Judaeos, ut patet Matth. XXVII, 53.

Sexto, Christus resurrexit penetrans lapidem tegentem sepulcrum. Mox descendit angelus terrae motum excitans lapidemque a sepulcro removens, ut custodes excitaret et mulieribus aditum ad sepulcrum patefaceret.

Septimo, mox apparuit gloriosus B. Virgini matri suae, eique ostendit Patriarchas, qui jam resurrexerant, qui omnes eam honorifice salutantes miro repleverunt gaudio. Deinde apparuit S. Magdalenae perseveranti apud sepulcrum, etc.

Tropologice: disce hic, quam religiose sepulcra et reliquias Christi, Martyrum aliorumque Sanctorum venerari, ornare et colere debeamus. Causas quatuor punctim assignat S. Ambrosius, serm. De SS. Nazario et Celso: «Honoro, inquit, in carne martyris exceptas pro Christi nomine cicatrices. Honoro viventis memoriam perennitate virtutis. Honoro per confessionem Domini sacratos cineres. Honoro in cineribus semina aeternitatis.» «Non sunt contemnenda, ait S. Augustinus, corpora justorum, quibus tanquam organis et vasis ad omnia opera bona Sanctus usus est Spiritus.» Vide S. Chrysostomum, hom. ult. in epist. ad Romanos, in Morali.


Versus 2: Et Ecce Terrae Motus Factus Est Magnus. Angelus Enim Domini Descendit de Caelo

2. ET ECCE TERRAE MOTUS FACTUS EST MAGNUS. ANGELUS ENIM DOMINI DESCENDIT DE CAELO; ET ACCEDENS, REVOLVIT LAPIDEM, ET SEDEBAT SUPER EUM. — «Terrae motus.» Cur? Respondeo: Primo, ut eo significaretur potentia, gloria et magnificentia Christi resurgentis, quasi Dei, qui nutu concutit orbem, dominantis inferis, caelo et terrae. Terrae motu enim Deus in Sina et alibi suam praesentiam et potentiam ostendit; juxta illud: «A facie Domini mota est terra,» Psal. CXIII, 7. Et: «Deus cum egredereris in conspectu populi, cum pertransires in deserto, terra mota est,» Psal. LXVII, 8.

Secundo, ut mulieres angelum non tantum ex sua augusta luce et specie, sed ex hoc terrae motu agnoscerent, faciliusque resurrectionem Christi ab angelo nuntiatam crederent; praesertim quia hoc terrae motu angelus revolvit lapidem ab ostio sepulcri, ut mulieres illud ingrederentur, ac vacuum sepulcrum cernentes Christum resurrexisse scirent. Ita S. Chrysostomus, Augustinus, Theophylactus et alii.

Tertio, ut milites sepulcri custodes nocturno frigore torpentes, vel dormientes excitarentur, et testes essent Christum divina virtute resurrexisse; «ut timore terrae motus erecti, ait Euthymius, et horrore ejus qui lapidem revolverat consternati fugerent, et haec Judaeis nuntiarent, ac testes ipsi fierent veritatis.»

Symbolice: terra, quae in Christi morte prae horrore contremuit, in ejus resurrectione prae gaudio quasi subsiliit, ac resurgenti congratulata applausit. Sic in S. Paulini Nolani Episcopi et aliorum Sanctorum felici morte et transitu in caelum, legimus terram concussam exiliisse. «Magnus adeo, ut cuncta concuteret, et eversionem terrae funditus minaretur,» ait S. Hieronymus. Sic in morte Christi tota terra contremuit, ut dixi cap. XXVII, 51.

Angelus enim Domini. — Τὸ «enim» significat terrae motum qui praecessit, factum per angelum, ac cum eo revolutum fuisse lapidem. Franciscus Lucas et alii censent hunc angelum fuisse Gabrielem, qui juxta nomen suum administer est fortitudinis Dei, ac ejus opera exequitur. «Gabriel» enim idem est quod fortitudo Dei. Non dubium est plures illi angelos adfuisse, et per triduum custodiisse sepulcrum, ac in eo adorasse sacrum Christi corpus, utpote deitati hypostatice unitum. Sic nascente Christo, cum angelo nuntiante pastoribus Christi ortum, «facta est multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium: Gloria in excelsis Deo.» Lucae II, 13. Sicut enim ibi Christus ex Virgine natus, ita hic e sepulcro resurgens vi Spiritus Sancti renatus est, et quasi regeneratus.

Porro, angelus hic apparuit specie juvenis, ut ait Marcus: Primo, quia juventus significat angelorum vigorem, decorem et robur juge et perennans: quo fit ut nunquam lassescant, vel deficiant aut senescant; sed semper vegeti, vivaces, celeres et agiles perdurent. Hinc pinguntur quasi juvenes alati. Ita S. Dionysius, De Caelesti hierarchia. Secundo, quia angelus hic repraesentabat Christum, qui erat juvenis: mortuus enim est et resurrexit anno aetatis 34. Tertio, juventus significat eum esse validum et bellicosum, ut contra custodes dimicet. Juvenes enim sunt optimi, audacissimi, expeditissimi et robustissimi milites. Unde Poeta:

Ἔργα ἀνδρῶν, πόλεμοί τε νέων, βουλαί τε γερόντων.

id est: Opera sunt virorum, bella juvenum, consilia vero senum.

Denique juventus repraesentat pulchritudinem, vivacitatem, immortalitatem, agilitatem, gloriam corporis gloriosi, quod Christus in resurrectione assumpsit.

Et accedens, revolvit lapidem — sepulcri Christi, non ut Christus ex eo resurgeret: Christus enim jam ante clauso sepulcro illud vi divina per dotem subtilitatis penetrando, resurrexerat; sed ut Christum Deum ac Dominum suum jam resurrexisse mulieribus ostenderet, dum eis pandens aditum ad sepulcrum, illud corpore Christi vacuum monstravit: Christus enim sicut ex clauso Virginis utero natus est, sic et e clauso sepulcro resurrexit.

Audi S. Augustinum, serm. 138 De Temp.: «Judaei perfidi, ait, monumenti lapidem signaverant, ut non haberet Christus egressum: sed quomodo de sepulcro exire non posset, qui ex incorruptis matris visceribus salva virginitate processit? Fefellit custodes, exilivit a sepulcro, apparuit discipulis januis non apertis: inde clausus exiit, huc exclusus intravit.» Sic et Euthymius, Chrysostomus, Theophylactus hic, ac S. Hieronymus ad Hedibiam, Quaest. VI; Nyssenus, orat. 2 De Resurr.; Justinus, Quaest. CXVII ad Orthodoxos; S. Epiphanius, orat. De Sepultura Christi; Chrysologus, serm. 75; Nazianzenus, tragoedia De Christo patiente, et alii passim. Quare quod S. Leo, epist. 83 ad Monachos Palaestinos, ait, Christum, «revoluto lapide,» die tertia surrexisse, τὸ «revoluto lapide» non causam, sed signum, effectum et argumentum non phantasticae sed verae resurrectionis Christi significat. Agit enim contra eos, qui Christum phantasma, ac omnia opera ejus phantastica fuisse dicebant, uti ipse se in sequenti explicat.

Hinc collige contra Calvinum nostrosque Novantes, simili Dei omnipotentia posse totum Christum in Eucharistia contineri sub parva hostia. Si enim Christus penetrando lapidem sepulcri potuit esse in eodem loco cum lapide; ergo et in eadem hostia possunt simul esse magna et plura membra Christi. Calvinistae, ut hoc telum effugiant, respondent lapidem sepulcri instar cerae mollefactum defluxisse, itaque Christo resurgenti locum aperuisse et cessisse. Verum ridiculum hoc est eorum figmentum, ac communi Patrum, Doctorum et Ecclesiae sensui, quod Christus e clauso sepulcro resurrexerit, ex diametro repugnans. Adde, si Deus potest lapidem durum in mollem ceram vertere, cur non potest et corpori spiritualem existendi et lapidem penetrandi modum tribuere?

LAPIDEM. — Putant aliqui duplicem fuisse sepulcri lapidem, primum exteriorem, qui exterius sepulcri ostium clauderet; alterum interiorem, qui proprie ipsum sepulcrum obturaret. Sepulcrum enim Christi erat in crypta quasi in camera sive cubiculo, ita ut camera suum haberet ostium, et sepulcrum quoque suum. Ita S. Augustinus, lib. III De Consensu Evang., cap. XXIV; Beda, Borchardus et Maldonatus. Verum Evangelistae non nisi unius lapidis meminerunt, scilicet ejus qui exterius cryptae ostium claudebat: interius enim sepulcrum a parte australi patens erat, ideoque ostio et lapide carebat, uti liquet ex ejus idea, licet Borchardus in Descript. Terrae Sanctae, contrarium censeat, scilicet lapidem hunc clausisse ipsum sepulcrum interius, non cameram exteriorem.

Vere Chrysologus, serm. 74: «Lapis, inquit, advolutus probavit mortem, revolutus extitit resurrectionis assertor.» Et Severianus in Catena: «Non dicit: Volvit, sed: Revolvit lapidem, quia lapis advolutus probavit mortem, et revolutus extitit resurrectionis assertor. Mutatur hic ordo rerum. Sepulcrum mortem, non mortuum devorat; domus mortis mansio fit vitalis; uteri nova forma mortuum recipit, reddit vivum.»

Hujus rei typus fuit Samson, qui ingressus Gazam, obsessus a Philistaeis custodientibus portam, media nocte surrexit portasque abstulit in montis verticem, quia, ut explicat S. Gregorius, hom. 21: «Redemptor noster ante lucem resurgens, non solum liber de inferno exiit, sed et ipsa inferni claustra destruxit; portas tulit et montis verticem subiit, quia resurgendo claustra inferni abstulit, et ascendendo caelorum regna penetravit.»

ET SEDEBAT SUPER EUM, — non quasi fessus ex labore amovendi lapidem a sepulcro, sed ut ostenderet, primo, se esse qui lapidem revolvisset; secundo, ut mulieres adventantes placide exciperet, et contra custodes tueretur; tertio, «ut esset custos sepulcri Dominici,» ait S. Hieronymus, ne quis videns illud vacuum, aliud cadaver in illud inferret, itaque diceret Christum non resurrexisse; quarto, ut milites custodes terreret, q. d. Vos armati ad sepulcrum vigilatis, ut illud, et Christum in eo quasi clausum, ne resurgere queat, custodiatis: en ego caelitus missus illud reseravi, ac Christum ex eo clauso vobis invitis resurrexisse ostendi. Accedite ad me, si audetis, et in me insurgite, ego sedens et securus vos exspecto, vosque omnes, si accedatis, levi attactu prosternam et quasi pulices conficiam.

Symbolicas sessionis angeli causas dat hic S. Thomas: «Sedebat, ait, cui nulla inerat lassitudo, ut fidei doctor, ut resurrectionis magister; sedebat supra petram, ut soliditas sedentis daret credentibus firmitatem; ponebat angelus super petram fundamenta fidei, super quam Christus erat Ecclesiam fundaturus. Vel per lapidem monumenti potest designari mors, qua omnes premebantur: per hoc ergo quod angelus super lapidem sedit, significatur quod Christus mortem sua virtute subjecit.» Audi et Bedam: «Sedebat, ut sedendo significaret eum superato mortis auctore sedem regni jam conscendisse perpetui: sedebat autem super lapidem revolutum, quo ostium monumenti claudebatur, ut claustra inferorum ipsum sua virtute dejecisse doceret.»

Dices primo: quomodo Matthaeus et Marcus ajunt angelum sedisse, cum Lucas dicat eum stetisse? Respondeo: Stare, per hebraismum, competit cuilibet situi; tantum enim significat rem esse praesentem, sive recta consistat, sive sedeat, sive jaceat. Sic de Magdalena jacente ad pedes Christi eosque lavante et ungente, ait Lucas, cap. VII, 37: «Stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat;» «stans,» id est jacens. Adde, aliam esse narrationem Matthaei et Marci a narratione Lucae, uti mox dicam.

Dices secundo, quomodo Matthaeus ait angelum sedisse super lapidem revolutum, id est extra sepulcrum, ibique visum a custodibus, cum Marcus dicat mulieres non extra, sed introeuntes in monumentum, id est intra sepulcrum, vidisse angelum. Respondeo angelum primo removisse lapidem, qui ostium cryptae, in qua erat sepulcrum, claudebat exterius, et tum intuitum custodes, qui erant exterius, eos exterruisse, et in fugam compulisse, ne ipsi arcerent feminas ab aditu sepulcri; deinde ingressum esse ipsum sepulcrum, ibique visum a mulieribus, ut eis ostenderet sepulcrum vacuum, ideoque Christum resurrexisse. Unde ait: «Surrexit, sicut dixit: Venite et videte locum ubi positus erat Dominus.» Ita Theophylactus. Aut potius alius fuit angelus de quo Matthaeus, ab angelo de quo Marcus. Angelus enim Matthaei sedebat super lapidem extra sepulcrum, ac mulieres jussit ingredi sepulcrum. Ingressae ergo illae sepulcrum, viderunt ibidem alium angelum, de quo Marcus, qui idem prorsus dixit et confirmavit, quod prior angelus Matthaei dixerat extra sepulcrum. Ita Barradius.

Verum dico, idem prorsus dici a Marco cum eo quod dicit Matthaeus. Solet enim Marcus Matthaei esse assecla et interpres. Quare quod Marcus ait: «Introeuntes in monumentum,» sic accipe, q. d. Cum pararent vel inciperent ingredi monumentum: necdum enim illud ingressae erant, sed adhuc extra illud erant, ibique viderunt et audierunt angelum, ut habet Matthaeus. «Introire» enim hic, ut et alibi, significat actum inchoatum, non perfectum. Si velis significare actum perfectum, dicito cum S. Augustino, lib. III De Consensu Evangel., cap. XXIV, et Francisco Luca, mulieres introiisse in monumentum, id est in vestibulum vel septum quod erat ante monumentum, quodque illud dividebat et separabat a reliquo horto: ab eo enim decebat sepulcrum saepe vel septo quopiam sejungi. Porro, quod Lucas, cap. XXIV, ait, mulieres in monumento vidisse et audisse duos angelos, alia et diversa est narratio ab hac narratione Matthaei et Marci, de qua inferius suo loco et ordine dicam.


Versus 3: Erat Autem Aspectus Ejus Sicut Fulgur, et Vestimentum Ejus Sicut Nix

3. ERAT AUTEM ASPECTUS EJUS SICUT FULGUR, ET VESTIMENTUM EJUS SICUT NIX. — «Sicut fulgur.» Cur? Respondeo: Primo, quia fulgur affine est, et optime repraesentat naturam et dotes angelorum. Fulgur enim est splendidissimum, celerrimum, efficacissimum, et plusquam igneum: omnia pervadit et sternit. Hac de causa de Cherubinis Dei currum triumphalem stipantibus dicitur, Ezech. I, 14: «Ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.» Et Psalm. CIII, quem citat Paulus, Hebr. I: «Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.»

Secundo, fulgur significat gloriam angelorum, quae divinae cognitionis fulgure coruscat: fulguri enim natura quasi est spiritualis et caelestis origo, aeque ac angelis, tam quoad naturam, quam quoad gratiam et gloriam. Rursum fulgur significat gloriam Christi resurgentis; corpus enim Christi gloriosum radiabat ut fulgur. Angeli enim cum apparent, ea specie apparent, quae convenit rei propter quam apparent. Cum ergo hic angelus appareat ut repraesentet resurrectionem gloriosam Christi, hinc facies ejus fulgurabat: fulgur enim est fulgidissimum, fortissimum, subtilissimum et agillimum. Unde optime repraesentat quatuor dotes corporis gloriosi, tam Christi quam Beatorum; scilicet claritatem, impassibilitatem, subtilitatem et agilitatem. Per resurrectionem enim Christi «infirmitas,» ait S. Leo, serm. 1 De Ascens., «in virtutem, mortalitas in immortalitatem, contumelia transivit in gloriam.»

Tertio, et magis apposite, fulgur repraesentat zelum, terrorem et iram angeli, contra impios Judaeos et milites custodes sepulcri, volentes impedire Christi resurrectionem: fulgur enim est symbolum belli acris et celeris, ac bellatorum acrium et ardentium. Fulgur enim jungitur cum tonitru, ex eoque quasi flamma erumpit. Unde fulgur dicitur filius tonitrui. Gabriel ergo hic inducitur ut Mars quidam fulgurans et fulminans, ac suo robore quasi fulmine omnia penetrans, dejiciens, afflans, incinerans, ut custodes percellat. Unde iis solis apparuit ita effulgurans, ut in eos videretur velle insilire; mulieribus vero fulgur hoc attemperavit, ac vultum gloriosum quidem, sed blandum et jucundum ostendit. Beati enim apparent singulis ea specie et forma, qua ipsi volunt: quare mulieribus apparuit duntaxat candidatus, scilicet indutus stola candida, ut habet Marcus, cap. XVI, 3.

Sic idem Gabriel Danieli, cap. X, 5, repraesentans robur et victorias Machabaeorum contra Antiochum Epiphanem, apparuit fulgurans: «Facies ejus, inquit, velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens.» Audi S. Gregorium, hom. 21 in Evang.: «In fulgure etenim terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris: quia vero omnipotens Deus et terribilis peccatoribus, et blandus est justis, recte testis resurrectionis ejus angelus, et in fulgure vultus, et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie terreret reprobos et mulceret pios. Unde recte quoque populum per deserta gradientem, columna ignis in nocte et columna nubis praeibat in die. In igne enim terror est, in nube autem visionis lene blandimentum: dies vero vita justi, et nox accipitur vita peccatoris.»

Tropologice: Sancti et angelici praedicatores sint sicut tonitrua et fulgura, quae peccatorum vitia tonando et fulminando conterant, afflent et perdant. Sic de S. Basilio ait S. Gregorius Nazianzenus in ejus funere: «Tonitru tuus, o Basili, erat sermo, at vita fulgur.» Sic Joannes et Jacobus a Christo vocantur Boanerges, Marc. III, 17, id est filii tonitrui, hoc est tonantes et fulminantes contra impietatem et impios. Plura hac de re dixi, Apoc. IV, 5.

Anagogice: fulgur repraesentat ignem gehennae, paratum impiis Judaeis et custodibus Christi hostibus, quia fulgura sunt sulphurea olentque ignem et sulphur; gehenna autem ardet igne et sulphure, Apocal. XX, 9; Isaiae XXX, 33. Hinc et Sibylla praedixit Antichristum ab angelo occidendum et afflandum fulmine, uti dixi Apocal. XIX, 11.

ET VESTIMENTUM EJUS SICUT NIX, — purum et candidum. Unde Marcus illud vocat «stolam candidam,» Lucas «vestem fulgentem.» Candor hic et fulgor significat primo, puritatem, innocentiam et castitatem Angelorum; secundo, gaudium et gloriam resurrectionis Christi, ac praesertim dotem claritatis. Audi S. Gregorium, hom. 21 in Evang.: «Quia stola candida coopertus apparuit, quia festivitatis nostrae gaudia annuntiavit. Candor etenim vestis splendorem nostrae denuntiat solemnitatis. Nostrae dicamus, an suae? Sed ut fateamur, verius et suae dicamus et nostrae. Illa quippe Redemptoris nostri resurrectio et nostra festivitas fuit, quia nos ad immortalitatem reduxit; et Angelorum festivitas extitit, quia nos revocando ad caelestia eorum numerum implevit. In sua ergo ac nostra festivitate angelus in albis vestibus apparuit, quia dum nos per resurrectionem Dominicam ad superna reducimur, caelestis patriae damna reparantur.» Vide dicta Eccles. cap. IX, 8, ad illa: «Omni tempore sint vestimenta tua candida.»


Versus 4: Prae Timore Autem Ejus Exterriti Sunt Custodes, et Facti Sunt Velut Mortui

4. PRAE TIMORE AUTEM EJUS EXTERRITI SUNT CUSTODES, ET FACTI SUNT VELUT MORTUI, — id est attoniti «et stupefacti instar mortuorum,» ait S. Hieronymus, quia fulminantem angelum sibi necis fulmen minitantem et quasi evibrantem cernebant. Timebant enim ne ab eo quasi a fulmine afflarentur, necarentur et in cineres redigerentur. Si angelus, solo vultu fulgureo intuendo custodes, adeo eos perculit et stupefecit, quid fecisset si manus in eos injecisset suumque robur exeruisset? Nam unus angelus hac ratione occidit una nocte 185 millia militum in castris Sennacherib, Isaiae XXXVII, 36.


Versus 5: Respondens Autem Angelus Dixit Mulieribus: Nolite Timere Vos

5. RESPONDENS AUTEM ANGELUS DIXIT MULIERIBUS: NOLITE TIMERE VOS. — Dices, quomodo Matthaeus et Marcus unum duntaxat angelum a feminis visum dicunt, cum Lucas duos visos asserat, qui mulieres consternatas aliis verbis quam iis quae habet Matthaeus et Marcus, consolati sint? Respondeo: Aliam esse historiam et narrationem Lucae ab hac Matthaei, ac posterius contigisse, uti inferius ostendam.

MULIERIBUS, — scilicet Magdalenae, Mariae Jacobi, Joannae et caeteris, ut habet Lucas cap. XXIV, 10. Falluntur igitur qui putant Magdalenam, viso sepulcro vacuo, illico recurrisse ad Apostolos, ut eis hoc nuntiaret, nec vidisse angelos, sed eos duntaxat visos fuisse a Maria Jacobi et caeteris. Joannes ergo, cap. XX, 1, dum solam Magdalenam nominat, eamque ad Apostolos recurrisse narrat, sub ea caeteras omnes socias intelligit. Magdalena enim erat dux et choraga omnium.

Eva cum diabolo colloquens incurrit mortem, hae vero cum angelo colloquentes invenerunt vitam. Audi Severianum in Catena: «Surgente Domino, terrenis redditur caeleste consortium, et mulieri, cui fuerat cum diabolo lethale consilium, fit cum angelo vitale colloquium.» Evam imitantur magae et sagae, quae cum diabolo colloquentes hauriunt mortem; Magdalenam vero imitantur poenitentes, quae angelos invocantes vitam nanciscuntur.

NOLITE TIMERE VOS. — Τὸ «vos» habet emphasin: «Cum ait: Vos,» inquit S. Chrysostomus, «multum id prae se fert honoris, et simul declarat eos, qui summa audacia facinus illud ausi fuerant patrare, nisi resipuerint, extrema passuros esse. Non enim vestrum est, inquit, metuere, sed illorum qui crucifixerunt.» Et S. Gregorius, homil. 21 in Evang.: «Paveant illi, inquit, qui non amant adventum supernorum civium; pertimescant qui carnalibus desideriis pressi, ad eorum se societatem pertingere posse desperant. Vos autem cur pertimescitis, quae vestros concives videtis?»

SCIO ENIM QUOD JESUM, QUI CRUCIFIXUS EST, QUAERITIS. — Τὸ «enim» dat causam, cur, angelo viso, non debeant timere, sed exhilarari et gaudere, quia scilicet utrique amant et colunt Jesum crucifixum, eique famulantur et serviunt, q. d. Angelus: «Ad illius obsequium veni, ad cujus vos venitis, et unum Dominum habemus, et unam voluntatem,» ait Christianus Druthmarus, qui ante septingentos annos scripsit in Matthaeum, sub annum Domini 850, ac Rabano, Angelomo, Simeoni Metaphrasti et Haymeni fuit coaevus.

Nominat crucifixum, tum ut ostendat se non erubescere, sed palam profiteri crucem et crucifixum, seque ejus esse servum, eo quod crux Christo ejusque asseclis summo sit honori et gloriae; tum ut significet fructum crucis Christi, scilicet quod ipsa «caput et summa» sit «bonorum,» ait S. Chrysostomus, quodque per crucem Christus non solas feminas, caterosque homines redemerit, sed et angelos exhilararit, imo eis gratiam et gloriam contulerit, uti censent graviores Theologi cum Francisco Suarez, sicut ostendi cap. XVIII, vers. 12 et 13. Denique quod per crucem angelos hominibus, et caelum terrae reconciliarit, «pacificans per sanguinem crucis, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt,» ait Paulus, Coloss. I, 20.


Versus 6: Non Est Hic; Surrexit Enim, Sicut Dixit: Venite, et Videte Locum Ubi Positus Erat Dominus

6. NON EST HIC; SURREXIT ENIM, SICUT DIXIT: VENITE, ET VIDETE LOCUM UBI POSITUS ERAT DOMINUS. — Syrus, «Dominus noster.» «Non est hic per praesentiam carnis,» ait S. Gregorius, «qui tamen nusquam deerat per praesentiam majestatis.»

Surrexit enim. — Graece ἠγέρθη, id est «evigilavit, excitatus, expergefactus est» a morte, quasi e brevi levique somno, ad vigiliam lucis et vitae: ἐγείρω enim est «excito, expergefacio, suscito, erigo». Christo enim mors fuit instar somni; in sepulcro enim per 36 horas quasi dormivit, mox mane diei Dominicae quasi expergefactus surrexit. Sic fiet et nobis. Quare sicut somnus est brevis quaedam mors, sic et mors est longior quidam somnus. Unde Poeta: «Stulte, quid est somnus, gelida nisi mortis imago?» Hinc Paulus, I Cor. XV, vita functos non vocat mortuos, sed «dormientes,» quia scilicet ex somno mortis omnes suscitabimur, et resurgemus ad vitam in die judicii.

Rursum ἠγέρθη, id est «evigilavit», sicut arbores in hieme quasi nudatae et dormientes, evigilant in vere, cum frondere, florere et fructus producere incipiunt. Ita S. Hieronymus, vel quisquis est auctor, in cap. XVI Marci: «Radix, ait, amara crucis evanuit: flos enim vitae cum fructibus erupit, id est, qui jacuit in morte, surrexit in gloria;» ac in eadem fideles suos resurgere faciet. Quare, ut ait S. Leo, serm. 1 De Ascens.: «Quo praecessit gloria capitis, eo spes vocatur et corporis.» Ipse enim «reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae,» Philipp. III, 21. «Seminatur enim corpus in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in ignobilitate, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale,» I Corinth. XV, 42.

Hoc sibi jugiter proposuerunt omnes Martyres et Sancti, ideoque hac spe roborati quoslibet labores, aerumnas, cruces generose superarunt, quorum primitiae fuere Machabaei: lege eorum gesta et dicta II Machab. VII; nimirum «spes Christianorum est resurrectio mortuorum,» ait Tertullianus, lib. De Resurrect. Et S. Augustinus, serm. 3 De Ascens.: «Nos, ait, mors Christi vivificavit, nos resurrectio erexit, nos ascensio consecravit.»

SICUT DIXIT. — Urget angelus oraculum et promissum Christi, q. d. Christus, quem omnes habuistis ut sanctum et divinum Prophetam, praedixit et promisit se a morte die tertia surrecturum. Ergo credite eum surrexisse: nec enim tantus Propheta mentiri potuit aut voluit, praesertim cum jam videatis corpus e sepulcro abiisse et surrexisse, uti ego, qui sum angelus Dei vivi et veri, annuntio et certissime assevero. Idem praedixit ipse per Davidem, Psal. XV, dicens: «Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem;» quia, ut ait S. Petrus, Act. II, 24: «Impossibile erat teneri illum ab eo [inferno].»

Porro, Christus prius resurrexit quam ungeretur a mulieribus, ut ostenderet se ea unctione non egere, utpote qui propria virtute resurgeret. Aliam causam moralem dat S. Bernardus, serm. 12 in Cant., quod mallet hujus unctionis pretium pauperibus quam sibi attribui: «Proinde, inquit, Dominus Jesus paratam sibi confectionem expendi noluit in suo corpore mortuo, ut servaret vivo, id est Ecclesiae: ipsa est charius corpus Christi: quod ne mortem gustaret, morti illud alterum traditum fuisse, nullus Christianus ignorat; ipsum ungi, ipsum foveri desiderat, ipsius infirma membra cupit fomentis ac curationibus relevari: ipsi ergo pretiosa unguenta retinuit, cum anticipans horam et accelerans gloriam, mulierum devotionem non elusit, sed instruxit.»

Exemplum simile recenset S. Hieronymus, epist. ad Lucinium: «Exuperius, inquit, Tolosae episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios, et ore pallente jejuniis, fame torquetur aliena, omnemque substantiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius, qui corpus Domini canistro vimineo, sanguinem portat in vitro.»

VENITE (ingredimini mecum in sepulcrum: nam propter vos ingressuras ego lapidem grandem ab eo removi), ET VIDETE LOCUM UBI POSITUS ERAT DOMINUS. — Ut per ocularem inspectionem, ait Chrysostomus, videatis corpus ejus hic non esse, sed ex eo resurrexisse, «ut si meis verbis non creditis, vacuo credatis sepulcro,» ait S. Hieronymus. Angelus ergo praeivit viam, et quasi dux introduxit mulieres in sepulcrum eisque illud vacuum ostendit, ut ex eo Christum surrexisse non dubitent.


Versus 7: Et Cito Euntes, Dicite Discipulis Ejus Quia Surrexit; et Ecce Praecedet Vos in Galilaeam

7. ET CITO EUNTES, DICITE DISCIPULIS EJUS QUIA SURREXIT; ET ECCE PRAECEDET VOS IN GALILAEAM; IBI EUM VIDEBITIS: ECCE PRAEDIXI VOBIS. — «Cito,» ut cito levetis et abstergatis discipulorum maerorem, conceptum ex morte Christi magistri sui, ac animos eorum maestos erigatis et gaudio repleatis per nuntium resurrectionis Christi laetissimum. Hoc enim accipere prae aliis meruere hae mulieres, quia prae aliis Christi studiosae ejus sepulcrum adierunt.

Causam symbolicam dat S. Gregorius, homil. 25, dicens: «Quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem, a sepulcro mulier viris annuntiat vitam; et dicta sui vivificatoris narrat, quae mortiferi serpentis verba narraverat. Ac si humano generi non verbis Dominus, sed rebus dicat: De qua manu vobis illatus est potus mortis, de ipsa suscipite poculum vitae.»

DICITE DISCIPULIS. — Addit Marcus: «et Petro,» q. d. Et maxime Petro, et imprimis Petro; tum quia Petrus, absente Christo, erat primus et princeps Apostolorum; tum quia Petrus uti prae caeteris Christum diligebat, ita et prae caeteris in morte ejus maerebat. Addit tertiam causam S. Gregorius, homil. 21 in Evang.: «Quia, inquit, si hunc nominatim non exprimeret qui magistrum negaverat, venire inter discipulos non auderet: vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Qua in re considerandum nobis est, cur omnipotens Deus eum quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, ancillae vocem pertimescere et seipsum negare permisit. Quod nimirum magnae actum esse pietatis dispensatione cognoscimus, ut is qui futurus erat pastor Ecclesiae, in sua culpa disceret, qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque cum ostendit sibi, et tunc praeposuit caeteris, ut ex sua infirmitate cognosceret, quam misericorditer aliena infirma toleraret.»

PRAECEDET. — Id est praecedere decrevit, destinatque et de facto praecedet per dotem agilitatis, qua omnes antevertet. Unde Euthymius: «Praecedet,» ait, id est «praeveniet vos,» prius ibi erit quam vos.

IN GALILAEAM. — Cur? Respondeo: Primo, quia Galilaea erat Apostolorum patria, in quam ipsi post mortem Jesu redire cogitabant, ut apud suos commodius et tutius agerent. Secundo, quia in Galilaea volebat se Christus omnibus discipulis convocatis et congregatis palam ostendere; hos enim Judaei in Judaea congregari non permisissent: nam ipsi perpetuo Christum ejusque Apostolos fuerant persecuti, ut patet Joann. XI, 8 et seq. Unde Apostoli aversabantur Judaeos et Judaeam, cupiebantque redire in Galilaeam, ne in Judaea Judaeorum metus perturbaret, ait S. Chrysostomus. Tertio, quia in Galilaea plerumque praedicaverat et miracula plurima patrarat Christus. Jubet ergo Apostolos eo redire, ut ex locis ipsis, in quibus praedicaverat, suorum dogmatum et miraculorum recordentur.

Symbolice: audi S. Gregorium, hom. 21: «Galilaea namque notat transmigrationem a morte ad vitam. Jam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigraverat. Et prius post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur; quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur.» Sed de Galilaea rursum dicendum vers. 17.

Apparuit tamen Christus Apostolis quoque in Judaea, sed clam et obiter, uti mox videbimus: in Galilaea vero publice et diu. Audi S. Hieronymum, epist. 130 ad Hedibiam, Quaest. VII: «In altero (in Jerusalem) pro consolatione timentium videbatur, et videbatur breviter rursumque ex oculis tollebatur; in altero (in Galilaea) autem tanta familiaritas erat et perseverantia, ut cum ipsis pariter vesceretur.» Unde et Paulus Apostolus refert eum quingentis simul apparuisse discipulis, I Cor. XV, 6.

Hic jam ordine historico intexenda sunt quae habet Lucas, XXIV, 3, nimirum Magdalenam cum sociabus, dum invitante angelo ingressae Christi sepulcrum, viderent illud vacuum, corpusque Christi abesse, partim ex ejus absentia, partim ex aspectu duorum angelorum ibi apparentium, vultum dejecisse et consternatas fuisse: quare angelos earum timorem et consternationem erexisse, et simul earum diffidentiam, quod angelo priori dicenti Christum resurrexisse non plane credidissent, duriuscula increpatione castigasse.

Illam enim Lucae narrationem non eamdem esse cum hac Matthaei et Marci, uti nonnulli putant, sed diversam, liquet ex ipsis verbis quae plane diversa sunt; item ex eo quod in Luca duo angeli apparuisse dicuntur, hic vero in Matthaeo et Marco unus duntaxat. Audi Lucam: «Et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu. Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed resurrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.» Graece est, ἐν ἐσθῆτι ἀστραπτούσῃ, id est in vestibus fulgurantibus et instar fulguris coruscantibus, ut ex iis agnoscerentur non esse homines, sed caelites, ac simul Christi resurgentis et de morte triumphantis gloriam repraesentarent. Vide dicta vers. 3.


Versus 8: Et Exierunt Cito de Monumento cum Timore et Gaudio Magno, Currentes Nuntiare Discipulis Ejus

8. ET EXIERUNT CITO DE MONUMENTO CUM TIMORE ET GAUDIO MAGNO, CURRENTES NUNTIARE DISCIPULIS EJUS. — «Cum timore,» id est cum sacro horrore quem spirabat tum Christi sepulcrum, tum angeli fulgurantes, tum resurrectio Christi eis ab angelis nuntiata, quae eis utpote de Christi morte maestis, deque eo ungendo cogitantibus, uti inopinata, ita pene incredibilis accidit: quare novus accessit timor, ne forte haec angelorum visio phantasticum esset spectrum, quod illas deluderet, ac Jesu corpus furto sublatum foret.

ET GAUDIO MAGNO, — quod angelos vidissent, et tam laetum ab eis resurrectionis nuntium accepissent. Habebant ergo alternantes animi motus timoris et gaudii, inter se confligentes et dimicantes, ut patebit ex seq. Ita S. Hieronymus: «Duplex, ait, mentes mulierum tenebat affectus, timoris et gaudii: alter de miraculi magnitudine, alter ex desiderio resurgentis.» Et Euthymius: «Cum timore, ait, ob admiranda quae viderant; cum gaudio vero, ob laetum nuntium quod audierant.»

CURRENTES NUNTIARE DISCIPULIS EJUS. — Quomodo et quid nuntiarint, tacet Matthaeus, sed explicant Joannes et Lucas; verum diversimode. Joannes enim ait, Magdalenam redeuntem tantum dixisse Petro: «Tulerunt Dominum meum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.» Lucas vero ait, illas omnia visa et audita, ac per consequens etiam visionem angelorum, narrasse Apostolis.

Dices: Unde haec diversitas? Respondeo: Ex eo quod hae mulieres erant pavidae et dubiae, ut jam dixi, ideoque nemini in via quidquam dixerunt, ut habet Marcus. Itaque quia ipsae non certo et firmiter credebant Christum resurrexisse, quod tamen ab angelis audierant; hinc alternantes earum cogitationes, similes et alternantes emittunt voces; modo enim visionem angelorum referunt, modo suam sententiam eloquuntur, qua putabant corpus Domini e sepulcro a quopiam esse sublatum. Hoc posterius, quia ab aliis Evangelistis praetermissum erat, idcirco solus idipsum narrat Joannes.

Hic ergo ordine historico inserendum est quod recenset Joannes, XX, a vers. 2 usque ad 19. Verba ejus in pauca contraham, ut ordinem rei gestae assignem, per quem inter se conciliantur Evangelistae, qui alioqui videntur implexi et inter se diversi, imo contrarii. Ordo hic fuit: Magdalena cum sociabus visis auditisque angelis, e sepulcro cucurrit et rediit in Jerusalem, ut visa et audita nuntiaret Apostolis. Iis auditis, mox Petrus et Joannes cucurrerunt ad sepulcrum; secutae est currentes Magdalena cum sociabus; Petrus et Joannes ingressi sepulcrum Christi, visis duntaxat ejus linteis, mirantes domum redierunt. Redeuntes secutae sunt sociae Magdalenae; sed Magdalena ipsa mansit apud sepulcrum plorans ex metu et desiderio inveniendi corporis Christi. Quare subinde respectans in monumentum, vidit duos angelos reverentiam exhibentes Christo, qui erat a tergo Magdalenae. Magdalena ergo vertens se ut videret quis esset a tergo, cui reverentiam exhibebant angeli, vidit Jesum specie hortulani, ac audita ejus solita compellatione, «Maria,» eum agnovit pedesque ejus tenuit, etc., quae in Joanne explicanda sunt.

Prima ergo sola Magdalena, ut est in Marco, vidit Christum resurgentem, utpote quae amore Christi prae caeteris ardebat, ideoque ejus sepulcro indivulsa adhaerebat. Mox, Christo jubente, Magdalena caeteras mulieres abeuntes festino gradu subsecuta et assecuta, ibi cum eis rursum Christum vidit et audivit salutantem. Ita S. Chrysostomus, Hieronymus, Theophylactus, Euthymius et alii. Unde sequitur:


Versus 9: Et Ecce Jesus Occurrit Illis, Dicens: Avete. Illae Autem Accesserunt et Tenuerunt Pedes Ejus

9. ET ECCE JESUS OCCURRIT ILLIS, DICENS: AVETE. ILLAE AUTEM ACCESSERUNT ET TENUERUNT PEDES EJUS, ET ADORAVERUNT EUM. — Sicut post aulicos sequitur rex, post sacerdotes Pontifex; sic hic post angelos sequitur Christus, ac resurrectionem suam, quam angeli verbis asseruerant, ipso facto ostendens se redivivum piis feminis confirmat. Volebat enim angelos ad hoc sternere sibi viam, tum ut facilius illae crederent ipsum resurrexisse, tum ne, si sine praemonitione, ex inopinato se gloriosum eis spectandum exhiberet, eas percelleret et exanimaret.

OCCURRIT. — Quia ipsae prae viris ipsum quaerebant magno pietatis affectu et desiderio. Qui enim Jesum ardenter quaerit, Jesum sibi amanter occurrentem invenit, juxta illud: «Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis,» Matth. VII, 7. Ita S. Hieronymus: «Quae sic, inquit, quaerebant, quae ita currebant, merebantur obvium habere resurgentem Dominum, et primum audire Avete, ut maledictum Evae mulieris in mulieribus subverteretur.» In quam sententiam et Hilarius: «Quod primum mulierculae Dominum vident, salutantur, genibus advolvuntur, nuntiare Apostolis jubentur, ordo in contrarium causae principalis est redditus, ut quia a sexu isto coepta mors esset, ipsi primum resurrectionis gloriae et visus, et fructus, et nuntius redderetur.»

Tropologice Rabanus: «Iter virtutum inchoantibus, ait, Christus adjuvando occurrit.» Porro, Eva nobis perditionis et ploratus est mater. Unde notant quidam infantes masculos qui ex Adam nascuntur, plorando ingeminare A, quae est prima littera Adae; femellas vero vagiendo ingeminare E, quae est prima littera Evae, quasi suorum parentum lapsum, indeque suam ruinam deplorent. Hae mulieres pro Eva audiunt Ave, quia resurrectionis, salutis et gaudii sunt administrae. Hinc B. Virgini Christiparae, harum reginae et principi accinimus: «Ave, maris stella, Dei mater alma,» etc.

AVETE. — Graece χαίρετε, id est «gaudete, salvete»; Syrus, «pax vobis.» Haec enim est Hebraeorum propria salutatio, qua nomine pacis omne bonum omnemque felicitatem apprecantur; Arabicus, «laetamini,» quia me magistrum vestrum quem morientem vidistis, jam redivivum videtis, ut eamdem, quam prius, vestri curam geram, ac ad similem resurrectionem gloriamque vos perducam. Ita exemplo Christi animae beatae et angeli, dum apparent hominibus, ingerunt eis laetitiam, fiduciam et gaudium, daemones vero et animae damnatae ingerunt maestitiam, pavorem et desperationem, faciuntque maestos, anxios, perplexos et desperabundos.

ILLAE AUTEM ACCESSERUNT (tam amica salutatione Jesu allectae), ET TENUERUNT (Vatablus, «prehenderunt») PEDES EJUS. — Id est, ex reverentia et amore tantae majestatis, ac ex gaudio tam novae et gloriosae resurrectionis Christi Domini dilectique sui, complexae sunt, constrinxerunt et osculatae sunt pedes illius. Docuit hoc illas facere suo exemplo Magdalena, quae primo poenitens pedes Jesu lavit et tersit, deinde post resurrectionem prima eosdem voluit tenere et osculari, Joan. XX, 17. Sic Sunamitis apprehendit pedes Elisaei, orans ut filium mortuum resuscitaret, IV Reg. IV, 27. Sic fideles amplectuntur et osculantur pedes Pontificis, aeque ac virorum sanctitate illustrium.

Christus hic se a feminis tangi permisit, ut eis se vere resurrexisse demonstraret, easque resurrectionis suae testes et praecones efficeret. Unde Chrysostomus: «Postquam, ait, immensa cum laetitia ad eum accurrissent, per tactum resurrectionis documentum et certitudinem acceperunt.» Et Euthymius: «Illae quidem ex desiderio et reverentia pedes tenuerunt: ipse vero non prohibuit, praestans ut per tactum persuasiores efficerentur, quod phantasma non esset.»

ET ADORAVERUNT EUM — latria, quasi verum Messiam, sive Christum Dei Filium, qui vi deitatis suae humanitatem suam e morte suscitasset, uti ipse vivens eis praedixerat. Visio ergo resurrectionis Christi illustravit, confirmavit auxitque fidem divinitatis ejusdem ac caeterorum mysteriorum, quae a Christo dum viveret docente audierant, sed non plene intellexerant. Quare cum Thoma, si non ore, certe corde dixerunt: «Dominus meus, et Deus meus.»


Versus 10: Tunc Ait Illis Jesus: Nolite Timere, Ite, Nuntiate Fratribus Meis Ut Eant in Galilaeam

10. TUNC AIT ILLIS JESUS: NOLITE TIMERE, ITE, NUNTIATE FRATRIBUS MEIS UT EANT IN GALILAEAM; IBI ME VIDEBUNT. — «Nolite timere;» visio enim rerum supernaturalium et caelestium, uti erat resurrectio Christi, naturam ipsam intuentium eorumque oculos et animos concutit eisque timorem et horrorem sacrum injicit. Vide S. Hieronymum: «Et in veteri, ait, et in novo Testamento hoc semper observandum est, quod, quando augustior aliqua apparet visio, primum timor pellitur, ut sic mente pacata possint, quae dicuntur, audiri.»

ITE, NUNTIATE FRATRIBUS MEIS. — Christus jam gloriosus mira benignitate, ad dandum nobis humilitatis exemplum, dignatur discipulos suos vocare «fratres» ad eorum consolationem, ut eos maestos et dejectos in spem animumque erigat, q. d. Dicite Apostolis, qui filii sunt unius ejusdem mecum Dei Patris, sed adoptivi per gratiam, cum ego sim filius naturalis per deitatem, quam ab eo accepi qua Deus, et per unionem hypostaticam cum deitate quam ab eo accepi qua homo. Causam dat S. Chrysostomus, et ex eo Euthymius: «Mulieribus autem, inquit, pro Apostolis usus est ad Apostolos, honorans genus quod ex serpentis seductione infame factum fuerat. Et quia mulier viro facta est causa maeroris, nunc mulieres fiunt viris ministrae gaudii.» Perperam ex hoc dicto Christi collegit Lutherus, feminis quoque licere concionari: aliud enim est nuntiare, aliud concionari. Quod si Christus Magdalenae dixisset: Concionare, ipsa concionari potuisset et debuisset.

IBI ME VIDEBUNT. — q. d. In Galilaea familiariter, crebro, diu, palam et libere mea visione fruentur, mecum ore ad os colloquentur et agent: in Judaea non ita, etsi ibidem etiam quandoque eis appariturus sim.

Nam in Judaea Christus ipso die resurrectionis, sive Paschatis, sexies hoc ordine apparuit. Primo, apparuit matri suae Virgini Deiparae, ut docet S. Ambrosius, lib. De Virgin., post principium; S. Anselmus, lib. VI De Excellentia Virginis; Rupertus, lib. VII Divin. Offic., cap. XXV; S. Bonaventura in Vita Christi, cap. LXXXVII. Estque hic communis Doctorum et fidelium sensus, quem evincit tum Virginis praecedens dolor de passione et morte sui unigeniti, item merita et dignitas tantae matris; tum amor et pietas tanti filii erga talem matrem. Secundo, apparuit Magdalenae apud sepulcrum, Marc. XVI, 9, et Joan. XX, 16; tertio, apparuit eidem cum caeteris mulieribus redeuntibus Jerusalem, in via, Matth. XXVIII, 9; quarto, apparuit Petro, Luc. XXIV, 34; quinto, duobus discipulis euntibus in Emmaus, ibidem; sexto, omnibus, puta decem Apostolis: Thomas enim aberat, Judas vero se suspenderat, ergo ex duodecim soli restabant decem, Luc. XXIV, 36.

Post diem Paschatis vero, primo, apparuit undecim Apostolis praesente jam Thoma ipsa octava Paschatis, quae jam vocatur Dominica in Albis, Joan. XX, 26; secundo, apparuit septem discipulis, inter quos erant Petrus et Joannes, piscantibus in mari Galilaeae, Joan. XXI, 1; tertio, apparuit in monte Galilaeae multis, imo plusquam quingentis fratribus, uti dictum est, ex instituto Christi, qui se futurum in Galilaea praedixerat, et misit eo Apostolos, ut omnes discipulos suos convocarent ad se ibi videndum.


Versus 11: Quae Cum Abiissent, Ecce Quidam de Custodibus Venerunt in Civitatem

11. QUAE CUM ABIISSENT, ECCE QUIDAM DE CUSTODIBUS VENERUNT IN CIVITATEM, ET NUNTIAVERUNT PRINCIPIBUS SACERDOTUM OMNIA QUAE FACTA FUERANT. 12. ET CONGREGATI CUM SENIORIBUS, CONSILIO ACCEPTO, PECUNIAM COPIOSAM DEDERUNT MILITIBUS, — Judaei pontifices et seniores, audito nuntio resurrectionis, ac spreta veritate, dederunt pecuniam copiosam militibus custodibus, ut mentiantur discipulos Christi nocte surripuisse corpus Christi, quod erat pecunia eadem vel simili, qua prius ad Jesum proditurum instigarant Judam proditorem. Vide hic gradus peccatorum, quibus peccatores continuo descendunt altius, donec in Tartarum ruant: unum enim peccatum, nisi poenitentia deleatur, trahit hominem ad alterum et alterum, donec eum pertrahat in Tartarum, juxta illud Isaiae V, 18: «Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.»


Versus 13: Dicentes: Dicite Quia Discipuli Ejus Nocte Venerunt et Furati Sunt Eum Nobis Dormientibus

13. DICENTES: DICITE QUIA DISCIPULI EJUS NOCTE VENERUNT ET FURATI SUNT EUM NOBIS DORMIENTIBUS. — Intuere hic quam caeca sit pontificum perversitas: nam per eam auxerunt resurrectionis Christi famam et fidem, quam conabantur extinguere, ait S. Chrysostomus. Dicunt enim «adynata» et incredibilia. Nam primo, ait Remigius: «Si custodes dormierunt, quomodo furtum viderunt?» Et S. Augustinus in Psal. LXIII: «Dormientes, ait, testes adhibes. Vere tu ipse obdormisti, qui scrutando talia defecisti.»

Secundo, discipuli Christi pavidi fugerant, et de sua salute solliciti in latebras se abdiderant: quomodo ergo ausi fuissent Christi corpus rapere, quod sciebant a tot militibus custodiri? Magna ergo caecaque fuit malignitas seniorum, qui, ut ait Severianus in Catena: «Non contenti interfecisse magistrum, discipulos etiam perdere moliuntur,» ut scilicet in eos, quasi Jesu, rei a se damnati, fures, Pilatus poena capitis animadvertat.

Tertio, incredibile est milites Romanos adeo fideles et vigiles, ad unum omnes apud Christi sepulcrum obdormisse, praesertim cum scirent de capite suo agi. Et esto omnes obdormissent, sane excitati fuissent strepitu lapidis grandis, qui e sepulcro ab Apostolis raptoribus corporis Christi amovendus erat, ac corporis Christi adeo magni compositione, involutione et exportatione. Ita S. Chrysostomus: «Quomodo, inquit, furarentur, qui nec apparere audebant? et si vivum adhuc videntes fugerunt, quomodo eo mortuo milites non timuissent? et quare non prima potius nocte furati essent, quando nemo aderat? et si essent furati, an sudarium reliquissent? an in exeundo morarentur? Certe confirmant isti resurrectionem: confitentur enim corpus non esse in sepulcro: non esse autem sublatum, ostendit custodia militum et pavor discipulorum. Ergo mentita est hic invitas sibi.» Quocirca vere et acute Severianus: «Discipulorum crimen esse faciunt, ait, virtutem magistri. Plane amiserunt milites, perdiderunt Judaei: sed discipuli magistrum suum non furto, sed fide; virtute, non fraude; sanctitate, non crimine; vivum, non mortuum sustulerunt.» Porro Severianus hic fuit Episcopus Gabalensis, vir eloquentissimus, de quo Gennadius, lib. De Viris illustr. Fuit coaevus et familiaris S. Chrysostomi, cujus invitatu subinde Constantinopoli concionatus est. Extat ejus concio tom. V Operum S. Chrysostomi.

Dices: Quomodo custodes non timuerunt Christi resurgentis et angeli fulgurei quem viderant, vindictam tanti sui mendacii, imo manifestam ejus confusionem, quod scilicet Christus se redivivum publice ostenderet? Respondet Jansenius: Pontifices eis persuasisse Christum non resurrexisse ad vitam communem et corpoream, ut hominibus visibilis appareret, sed ad spiritualem, ut cum angelis ageret; aut certe non in Judaea, sed in Galilaea suis Galilaeis duntaxat appariturum. Verum planius dicas milites excaecatos fuisse auctoritate pontificum, et sua avaritia sitique pecuniae, aeque ac Judas, qui erat Apostolus Christi. Quare in auro praesenti habentes defixos oculos et mentem, non cogitabant, nec metuebant vindictam, praesertim cum nullam talem vim angeli ad sepulcrum excubantis experti fuissent.


Versus 14: Et Si Hoc Auditum Fuerit a Praeside, Nos Suadebimus Ei, et Securos Vos Faciemus

14. ET SI HOC AUDITUM FUERIT A PRAESIDE, NOS SUADEBIMUS EI, ET SECUROS VOS FACIEMUS. — «Suadebimus,» id est persuadebimus Pilato somnum et negligentiam vestram in corpore Christi custodiendo esse levem et venia dignam, nec ex ea quippiam mali accidere posse: scit enim ipse nostram, non ipsius causam hic agi, adeoque ipse in nostri gratiam, contra suam conscientiam Jesum damnavit ad crucem; si tam mollis fuit in Jesu ad nostram instantiam injuste damnando, multo molliorem se exhibebit in vobis ad nostram instantiam absolvendis. Verum milites hosce Pilato secreto hunc fucum et rem totam detexisse, ac Christi resurrectionem confirmasse, idque Pilatum ad Tiberium Caesarem scripsisse, qui proinde Christum inter deos referre voluerit, ita ex ipsius Pilati actis narrat Hegesippus in Anacephalaeosi: «Judaeorum principes, inquit, mihi mentientes asserebant Jesum magum esse, et contra legem eorum agere. Ego autem credidi ita esse, et flagellatum tradidi arbitrio eorum. Illi autem crucifixerunt eum, et sepulcro custodes adhibuerunt. Ille autem, militibus meis custodientibus, die tertia surrexit. In tantum enim exarsit nequitia Judaeorum, ut darent pecuniam custodibus, et dicerent: Dicite, quia discipuli ejus corpus ipsius rapuerunt; sed cum accepissent pecuniam, quod factum fuerat tacere non potuerunt; nam et illum surrexisse testati sunt se vidisse, et se a Judaeis pecuniam accepisse. Haec ideo ingessi, ne quis aliter mentiatur et existimet credendum esse mendaciis Judaeorum.»

Pilatum autem haec retulisse ad Tiberium Caesarem, docent quoque Tertullianus in Apolog., cap. V; et Eusebius in Histor., lib. II, cap. II, et in Chronico, anno Christi 38, quem audi: «Pilato de Christianorum dogmate ad Tiberium referente, Tiberius retulit ad senatum, ut inter cetera sacra reciperetur. Verum cum ex consulto patrum Christianos eliminari urbe placuisset, Tiberius per edictum accusatoribus Christianorum comminatus est mortem.» Et Orosius, lib. VII, cap. IV: «Pilatus, ait, ad Tiberium Imperatorem retulit de passione et resurrectione Christi, consequentibusque virtutibus, quae vel per ipsum palam factae fuerant, vel per discipulos ipsius in nomine ejus fiebant, et de eo quod certatim crescente plurimorum fide Deus crederetur.»


Versus 15: At Illi, Accepta Pecunia, Fecerunt Sicut Erant Edocti. Et Divulgatum Est Verbum Istud apud Judaeos

15. AT ILLI, ACCEPTA PECUNIA, FECERUNT SICUT ERANT EDOCTI. ET DIVULGATUM EST VERBUM ISTUD APUD JUDAEOS, USQUE IN HODIERNUM DIEM. — Scilicet apud plebeios et eos qui parvi erant cerebri: nam prudentiores facile fucum hunc deprehenderunt, et a militibus rem totam secreto indagarunt; quin Longinus centurio palam militibus restitit, et Christum resurrexisse asseruit, ideoque pro eo martyr occubuit, uti habet ejus Vita die 15 martii. Maxime vero fucus hic confutatus est ab Apostolis, affirmantibus Christum redivivum iis apparuisse, idque per miracula multa confirmantibus, adeo ut fides resurrectionis Christi a toto quasi mundo recepta et credita sit. «Quod enim in Judaea Judaeus obscurabat auro, inquit Severianus, fide, toto claruit in mundo.» Idem diserte confutatus est a Josepho, licet gente et secta Judaeo. Audiant eum Judaei, suoque Hebraeo credant, qui nolunt credere Christo. Sic enim scribit, lib. XVIII Antiq., cap. IV: «Eodem tempore fuit Jesus, vir sapiens, si tamen virum eum fas est dicere. Erat enim mirabilium operum patrator, et doctor eorum qui libenter vera suscipiunt, plurimosque tam de Judaeis quam de Graecis sectatores habuit. Christus hic erat: quem accusatum a nostrae gentis principibus, Pilatus cum addixisset cruci, nihilominus non destiterunt eum diligere qui ab initio coeperant. Apparuit enim eis tertia die vivus, ita ut divinitus de eo vates hoc et alia multa miranda praedixerant; et usque in hodiernum diem Christianorum genus ab hoc denominatum non deficit.»


Versus 16: Undecim Autem Discipuli Abierunt in Galilaeam, in Montem Ubi Constituerat Illis Jesus

16. Undecim autem discipuli (Judas enim duodecimus jam se suspenderat) ABIERUNT IN GALILAEAM, IN MONTEM UBI CONSTITUERAT ILLIS JESUS. — Matthaeus, omissis caeteris Christi apparitionibus, illam duntaxat recenset, quae facta est in Galilaea, tum quia illam promiserat angelus vers. 7, ac Christus vers. 10; tum quia illa celebris et publica fuit coram 500 fratribus, ut ait Paulus, I Corinth. XV, 6. Nam ad eam ex Christi praecepto convocati sunt omnes discipuli, quos plurimos habebat in Galilaea, quia ibi tutiores erant ab odiis et persecutione Judaeorum, quam in Judaea, ait Chrysostomus et Euthymius.

IN MONTEM. — Certum est hunc montem non fuisse Oliveti, ex quo Christus in caelum coram discipulis ascendit, ac proinde de illa apparitione hic non agi. Nam mons Oliveti in Judaea est, non in Galilaea. Lyranus, Dionysius Carthusianus, S. Bonaventura, Jansenius et alii verisimiliter suspicantur montem hunc fuisse Tabor, ubi primitus Christus transfiguratus gloriam suam ostenderat Petro, Jacobo et Joanni, Matth. XVII.

Mystice S. Hieronymus: Galilaea, inquit, erat omnium vitiorum volutabrum, ubi ante error et lubricum; ideoque oportuit eam Christi praesentia et gloria illustrari, juxta oraculum Isaiae, IX, 1 et 2.

Rursum Beda, in hom.: «Jam, ait, Dominus de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem transierat: Galilaea enim idem est quod transmigratio.» Unde Glossa: «Nos, ait, si a vitiis ad virtutes migremus, resurrectionis gloriam videbimus.»

Allegorice S. Augustinus, lib. III De Consensu Evang., sub finem: Galilaea, inquit, idem est quod transmigratio, a radice גלה gala, id est «migravit», quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad Gentes. Unde de ea ait: «Praecedam vos in Galilaeam;» quia Apostolis praedicantibus Evangelium non crederetur, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet. «Ibi eum videbitis,» id est ibi ejus membra invenietis, ibi vivum corpus ejus in iis qui vos susceperint, agnoscetis. Haec ad verbum S. Augustinus, sed nonnullis brevitatis studio omissis.

Anagogice S. Augustinus ibidem: Galilaea, ait, Hebraice quoque significat revelationem, a radice גלה gilla, id est «revelavit»: unde repraesentat caelum et visionem beatificam: «Illa erit revelatio, ait Augustinus, tanquam vera Galilaea. Consimiles ei erimus, ibi eum videbimus sicuti est. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si ejus praecepta sic amplectamur, ut ad ejus dexteram segregari mereamur: tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam. Hinc illud: Transmigrabunt, et ibi eum videbunt.»


Versus 17: Et Videntes Eum, Adoraverunt; Quidam Autem Dubitaverunt

17. ET VIDENTES EUM, ADORAVERUNT; QUIDAM AUTEM DUBITAVERUNT. — Non ex undecim Apostolis, sed ex aliis discipulis. Apostoli enim omnes jam tot visionibus et argumentis Christi erant confirmati, ut non dubitarent eum resurrexisse. Aut certe si τὸ «dubitaverunt» malis referre ad Apostolos, de quibus in praeced. et seq. omnis est sermo, intellige «dubitaverunt,» id est jam ante dubitaverant, nunc autem non dubitabant; ponitur enim praeteritum perfectum pro plusquamperfecto: hoc enim significat aoristus, qui est in Graeco ἐδίστασαν. Voluit enim Matthaeus summatim perstringere dubitationem Thomae et aliorum Apostolorum de resurrectione Christi, antequam sufficienter a Christo apparente essent de ea instructi, quam fusius narrant Lucas, Marcus et Joannes. Ita Theophylactus: «Debes, inquit, sic intelligere, quod, cum venissent in Galilaeam, adoraverunt eum. Illi autem qui adoraverunt in Galilaea, primum dubitaverunt in Jerusalem.» Sic et Barradius, Franciscus Lucas et alii. Verum «dubitatio illorum nostram auxit fidem,» ait S. Hieronymus.

Porro, Christus apparens, eadem forma et figura apparuit, quam habuit dum viveret, ut ex eis ab Apostolis agnosceretur esse idem, non alius. Ita S. Cyrillus, lib. XII in Joan., cap. XXXV.

Quocirca dotem claritatis suae abscondit; hanc enim ferre non potuissent debiles mortalium oculi. Audi S. Augustinum, lib. XXII De Civitate Dei, cap. XIX: «Claritas in Christi corpore cum resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse credenda est. Non enim eam ferret humanus atque infirmus adspectus, quando ille a suis ita deberet attendi, ut posset agnosci.»


Versus 18: Et Accedens Jesus, Locutus Est Eis, Dicens: Data Est Mihi Omnis Potestas in Caelo et in Terra

18. ET ACCEDENS (vicinius et familiarius ostendens se discipulis majestatem Christi reverentibus) JESUS LOCUTUS EST EIS, DICENS: DATA EST MIHI OMNIS POTESTAS IN CAELO ET IN TERRA. — Arabicus: «Donatus sum omni potestate in caelo et super terram.» Maldonatus et alii probabiliter opinantur haec non esse facta et dicta a Christo nunc, hoc est cum appareret suis in Galilaea; sed in ultima apparitione, quae facta est in monte Oliveti, cum ex eo gloriosus in caelum ascendit. Videtur enim hic Christus Apostolis ultimum vale dicere ultimaque monita et jussa dare, ac eos quasi legatos suos mittere ad evangelizandum per totum orbem, quod fecit in die Ascensionis.

DATA EST MIHI, — scilicet soli, idque tum qua Filius Dei et Deus sum: sic enim ab aeterno data est mihi a Patre cum essentia divina «omnis» ejus «potestas» et majestas; tum proprie qua homo sum, ait S. Cyrillus, Nyssenus, Athanasius et alii. Data est, inquam, mihi inchoative in Incarnatione mea, ob dignitatem unionis hypostaticae cum Verbo; complete vero omnis potestas mihi nunc data est a Deo post resurrectionem, ob merita passionis meae, quando devicta morte, peccato, inferno et diabolo, quasi triumphator et redemptor hominum, plenum et proximum mei sanguinis pretio in eos jus et dominium acquisivi, ut eos propediem et proxime mihi per fidem et gratiam subditos in Ecclesiam, quae meum est spirituale regnum, per me et Apostolos congregem regamque in terra, et coronem beemque in caelo. Hoc Christi universale dominium et regnum fuse describit Daniel, VII, 14, et Apostolus, Ephes. I, 20; Philip. II, 10 et seq., et S. Petrus, Actor. X, 36, et S. Joannes, Apocal. XVII, 14. Vide dicta cap. XXVII, vers. 11.

Meminit Christus suae potestatis, ut significet se ex hac potestate mittere Apostolos ad omnes gentes fidei suae subjugandas. Unde subdit: «Euntes ergo,» etc. Porro Suarez, III part., agens de Christi dominio, hunc locum explicat de potestate excellentiae, Christo qua homo erat, ratione unionis hypostaticae, in primo conceptionis instanti a Verbo communicata, quam ipse pro temporum commoditate demonstravit, et post resurrectionem perfecte pleneque exercuit.


Versus 19: Euntes Ergo, Docete Omnes Gentes, Baptizantes Eos in Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti

19. EUNTES ERGO, DOCETE OMNES GENTES (meam fidem et doctrinam Evangelicam. Hic ergo Apostoli a Christo acceperunt tubam Evangelii, ait S. Leo, epist. 81, et praedicandi officium), BAPTIZANTES EOS IN NOMINE PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI. — Hinc ex Ecclesiae traditione constat hanc esse formam Baptismi: «Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti;» in qua fidem S. Trinitatis et unius deitatis, dicendo: in nomine, non: in nominibus, clare profitemur. «In nomine» enim idem est quod appellato et invocato nomine, et per consequens persona, divinitate et virtute trium personarum, quae sunt in una eademque deitate; scilicet Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Hoc significat Graecum εἰς τὸ ὄνομα, id est «in nomen», hoc est, invocando nomen Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ut per baptismum corporis, animam a peccatis abluat et sanctificet per gratiam. Ita S. Hieronymus: «Nomen Trinitatis, ait, unus Deus est, ut, quorum una est divinitas, una sit largitio.» Et Euthymius: «Unum nomen trium, inquit, denotat unam S. Trinitatis naturam.» Hinc S. Isidorus, lib. VII Etymol., cap. IV: «Trinitas appellatur, inquit, quod fiat totum unum ex quibusdam tribus quasi triunitas, ut memoria, intelligentia et voluntas, in quibus mens habet in se quamdam imaginem divinae Trinitatis: nam cum tria sint, unum sunt.» Et S. Bonaventura in 1, dist. 24: «Trinitas dicitur, inquit, quasi ter unitas, vel trium unitas.» Unde contra Arianos, Macedonianos, Nestorianos aliosque haereticos liquet, Filium esse verum Deum et ὁμοούσιον Patri, aeque ac Spiritum Sanctum, uti passim docent S. Athanasius, Hilarius, Augustinus, Ambrosius et caeteri. Hic ergo clarissime exprimit Christus mysterium S. Trinitatis, quod Moyses in veteri Testamento obscure adumbravit, ne Judaei rudes, tres personas crederent tres esse deos, itaque plures deos more suo colerent.

Moraliter: disce hic discipuli et Apostoli Christi, imo ipsius Christi, opus divinum esse, docere et convertere omnes gentes, etiam rudes, rusticas et barbaras. Unde S. Gregorius, hom. 12 in Ezech.: «Nullum, ait, omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum.» Et Richardus de S. Victore: «Nescio, ait, an majus beneficium possit a Deo conferri, quam ut per ejus obsequium alii salutem consequantur.» Celebre est illud magni Dionysii Areopagitae: «Omnium divinorum divinissimum est, cooperari Deo in conversione errantium et reductione peccatorum ad ipsum; et qui visceribus charitatis affluentes, ac communicationem bonitatis Dei imitantes, puro amore pro universorum salute laborant, recte deiformes et divini, imo divinissimi nuncupantur.»


Versus 20: Docentes Eos Servare Omnia Quaecumque Mandavi Vobis. Et Ecce Ego Vobiscum Sum Omnibus Diebus

20. DOCENTES EOS SERVARE OMNIA QUAECUMQUE MANDAVI VOBIS. — Puta omnia praecepta, quae in Evangelio mandavi; non enim sola fides sufficit ad salutem, sed requiritur observatio mandatorum et assidua virtutum operatio: «Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur,» Rom. II et III.

ET ECCE EGO VOBISCUM SUM OMNIBUS DIEBUS, USQUE AD CONSUMMATIONEM SAECULI. — q. d. Etsi ascendam in caelum, vos tamen quos mitto ut peragretis totum mundum, non deseram. Esto ergo ubique ex meo hoc praecepto evangelizetis cum magnis laboribus, penuriis, adversitatibus, periculis, persecutionibus, nolite cadere animo, nolite cogitare vos desolatos et a me desertos; ecce enim ego spondeo me vobiscum semper fore.

VOBISCUM SUM, — tum qua Deus, tum qua homo per praesentem opem, gratiam, robur, consolationem, directionem, liberationem, quam vobis et vestris successoribus semper afferam, per quam vobis omnia difficilia reddam facilia, ait S. Chrysostomus, ut ex omnibus gentibus Ecclesiam, id est fideles et sanctos mihi congregetis. Idque «usque ad consummationem saeculi.» Prius mundus hic desinet, quam mea in Ecclesia desinat praesentia. Magno ergo animo opus hoc munusque Apostolicum quod vobis injungo, capessite, quia vos visibiliter Ecclesiam regetis, ego vero invisibiliter eamdem regam et protegam. «Qui usque ad consummationem saeculi se cum discipulis futurum esse promittit, ait S. Hieronymus, et illos ostendit semper esse victuros (in suis posteris et successoribus) et se nunquam a credentibus recessurum.»

«Nolite, ait Prosper, lib. II De Vocat. Gent., cap. I, de vestra infirmitate trepidare, sed de mea potestate confidite, qui vos in hoc opere non derelinquam, non ad hoc ut nihil patiamini, sed, quod multo majus est, praestiturus ut nulla saevientium crudelitate superemini.»

Hoc est quod Christus iturus ad mortem Apostolis promisit, Joan. XIV, 16: «Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis.» Eadem enim sunt dona Spiritus Sancti et Christi, cum utriusque eadem sit deitas, et consequenter eadem operatio. Opera enim S. Trinitatis ad extra sunt indivisa; et quod una persona operatur, hoc et caeterae duae operantur. Spiritui Sancto tamen qui procedit ut amor, per attributionem congruam appropriantur opera gratiae et sanctitatis. Graece et Syriace additur amen, q. d. Ita certo fiet ut dixi et promisi. Sic Christus etiam visibiliter adfuit Paulo, Actor. XXII, 17, et S. Stephano in martyrio, Act. VII. Sic adfuit S. Petro caeterisque Apostolis, Martyribus et Doctoribus. Hac de causa Christus vocatur «Emmanuel,» id est «nobiscum Deus», Isaiae VII. Et Ecclesia vocatur civitas Dei. Unde Ezechiel, cap. XLVIII, vers. ult.: «Nomen civitatis ex illa die, inquit, Dominus ibidem.» Unde Deus per Zachariam, cap. II, Ecclesiae promittit dicens: «Ego ero murus igneus in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.» Vide ibi dicta.

Hac praeter de causa Christus voluit in venerabili Eucharistiae sacramento jugiter manere in Ecclesia, imo in ecclesiis omnibus et singulis usque ad finem mundi. Sicut enim Christi humanitas et deitas gloriosa est in caelo, adoraturque visibiliter ab Angelis et Sanctis, sic eadem est in Eucharistia, sed occultata sub speciebus panis et vini, ideoque invisibilis, ibique adoratur, imo manducatur a fidelibus, ut earum animabus omne id praestet, quod panis et vinum praestat corporibus, puta omne nutrimentum, omnem vigorem, omne robur, omnem suavitatem, omnes delicias, omne gaudium. Quocirca Christus est, qui per singulos sacerdotes dum celebrant, facit quotidie miraculum miraculorum, nimirum admirabilem illam conversionem panis et vini in corpus et sanguinem suum, quam Theologi vocant transsubstantiationem: hanc enim nec homo, nec angelus, nec vis creata efficere posset. Ipse ergo etiamnum actu est sacerdos, dum per sacerdotes singulares Eucharistiam conficit, seque in ea Deo Patri quasi incruentam victimam in holocaustum offert, uti dixi cap. XXVI, 26, ex Concilio Tridentino.

Tropologice: Christus est in anima et cum anima fideli et sancta, usque ad finem vitae, donans ei magnum illud perseverantiae donum, quod electos in caelum perducit; ipse enim justum non deserit, nisi prius a justo deseratur, ut ait ex S. Augustino Concilium Tridentinum, sess. 6.

Itaque Christus in anima sancta, primo, politice est quasi rex in regno suo, quod secundum leges justitiae recte dirigit et moderatur, et quasi dux in exercitu eam roborans, ut hostes omnes, puta mundum, carnem et daemonem superet et debellet.

Secundo, oeconomice ipse est in anima, quasi pater in domo et familia, quam sapienter ille regit, protegit et ditat. Rursum, ipse in ea quasi navarchus in navi, eam per undas et fluctus hujus maris procellosi, id est per tentationes hujus vitae periculosae, secure dirigit ad portum salutis aeternae. Ipse est in ea id quod auriga est in curru, ut nos quasi dormientes vehat in urbem et patriam caelestem. Unde ei jugiter acclamare debemus, quod Eliseus succlamabat Eliae, dum curru igneo raperetur in caelum: «Pater mi, currus Israel, et auriga ejus,» IV Reg. II.

Tertio, ethice Christus in anima est quasi ratio et prudentia quae omnes actiones prudenter dirigit juxta normam rationis divinae et legis aeternae, quae est in mente Dei, ut anima non errores suae concupiscentiae, sed dictamina veritatis divinae ac rationes aeternas quae sunt in mente Dei, ejusque sanctam voluntatem in omnibus et ubique sequatur.

Quarto, physice ipse est in anima id quod anima est in corpore: ipse enim est quasi animae anima, ipsam vita gratiae vivificans, ut anima vivat vitam, non animalem et carnalem, sed spiritalem et divinam, utque omnes ejus actus ipsius in operatione sint non naturales, sed supernaturales et divini, ideoque meritorii vitae et gloriae aeternae.

Denique ipse est quasi ignis divinus, animam flamma charitatis igniens et inflammans. Ipse est in anima id quod sol est in mundo; scilicet ipse est sol caelestis, totum animae nostrae orbem luce gratiae suae illustrans, vivificans, calefaciens, et bonis virtutum omnium operibus foecundans, juxta illud: «Operatur in nobis velle et perficere,» Philipp. cap. II; et, «qui operatur omnia in omnibus secundum propositum voluntatis suae,» Ephes. I. Ipse est qui verbis nostris vim, vigorem et efficaciam inspirat, ut auditores et proximos nostros a peccatis ad poenitentiam et sanctitatem convertamus, juxta illud Pauli: «Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit,» I Corinth. III, 6.

Ergo, o anima sapiens et sancta, vicario amore et desiderio occurre Deo tuo: Jesus tuus cupit esse tecum; tu vicissim non nisi cum Jesu esse cupias. Deliciae ejus sunt esse tecum, deliciae tuae sint esse cum illo. Ab illo ergo sine te regi, flecti et dirigi, ut regnum sinit se regi a rege, exercitus a duce, domus ab hero, navis a nauclero, currus ab auriga, voluntas a ratione, corpus ab anima, mundus a sole. «Sufficis tu Deo, sufficiat tibi Deus tuus,» ait S. Augustinus.