Cornelius a Lapide
MARCUS, inquit S. Hieronymus in Catal. Scrip. Eccl., «discipulus et interpres S. Petri, juxta quod Petrum referentem audierat, rogatus Romae a fratribus, breve scripsit Evangelium. Quod cum Petrus audisset, probavit, et Ecclesiae legendum sua auctoritate dedit.» Et mox: «Assumpto itaque Evangelio quod ipse confecerat, perrexit in Aegyptum, et primus Alexandriae Christum annuntians, constituit Ecclesiam tanta doctrina et vitae continentia, ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret. Denique Philo, disertissimus Judaeorum, videns Alexandriae primam Ecclesiam adhuc judaizantem, quasi in laudem gentis suae librum super eorum conversatione scripsit. Et quo modo Lucas narrat Hierosolymae credentes omnia habuisse communia; sic et ille quod Alexandriae sub Marco fieri doctore cernebat, memoriae tradidit. Mortuus est autem octavo Neronis anno, et sepultus Alexandriae, succedente sibi Aniano.»
Idem testantur Clemens Alexandrinus, lib. VI Stromat., et Papias, episcopus Hierapoleos, et ex iis Eusebius, lib. II Histor., cap. XV, qui et addit «S. Petrum Evangelium Marci confirmasse, et in perpetuum Ecclesiis legendum tradidisse.» Idem docent S. Athanasius in Synopsi, sub finem; S. Epiphanius, haeresi 51, et Euthymius hic. Quocirca Tertullianus, lib. IV Contra Marcion., Evangelium S. Marci S. Petro attribuit, quia, ut ait S. Hieronymus, epist. 150 ad Hedibiam, Quaest. XI: «Petro narrante et Marco scribente compositum est.» Idem S. Hieronymus, vel quisquis est auctor, praefat. Comment. in S. Marc.: «Marcus, ait, seminat post Matthaeum, qui fremit ut leo, qui volat ut aquila, qui discit ut homo, qui immolat ut sacerdos, qui irrigat ut flumen, qui florescit ut ager, qui fervet ut vinum. Christus etenim, de quo loquitur, homo nascendo, vitulus moriendo, leo surgendo, aquila est ascendendo.»
Hac de causa, Ezech. 1 et Apoc., Cherubini quatuor faciebus instructi significant quatuor Evangelistas, ita scilicet ut facies hominis significet Matthaeum, qui humanitatis Christi opera describit; facies aquilae Joannem, qui canit divinitatem Christi, dicens: «In principio erat Verbum,» etc.; facies bovis notet Lucam, qui incipit a sacerdotio et victimis Zachariae; facies vero leonis designet Marcum, quia ipse a terribili et forti rugitu Joannis Baptistae, quasi leonis, inchoat suum Evangelium, ut in cap. 1 Ezech. docet S. Hieronymus, S. Gregorius et alii passim. Hi enim quatuor currum gloriae Dei, puta quadrigam Evangelii per totum orbem circumegerunt, omnesque gentes illi quasi triumphanti subegerunt.
Huic symbolo apposite congruit nomen Marci juxta etymon tam Hebraeum quam Latinum. Marcus enim Hebr., inquit Pagninus in Interpret. nom. Hebr., idem est quod limatus, fricatus, expolitus, id est a rubigine abstersus, a radice מרק marac, id est tergere, fricare, polire. Unde Jeremias, cap. XLVI, 4: «State, ait, in galeis, polite lanceas, induite vos loricis,» ut vos, o Aegyptii, praeparetis ad instans praelium contra Nabuchodonosor; ubi pro «polite» Hebr. est מרקו mircu. Sic S. Marcus polivit lanceam sui Evangelii et praedicationis, ut ea instar leonis Aegyptios aliasque gentes Christo subigeret. S. Isidorus vero, lib. VII; Origenes, cap. IX: «Marcus, ait, idem est quod excelsus mandato (nescio a qua radice), utique propter Evangelium Altissimi quod praedicavit.» Rursum Marcus Hebr. dicitur quasi מר כוס mar cos, id est Dominus calicis, puta passionis et martyrii; ipse enim dira passus, nobili martyrio triumphavit de morte, aeque ac de infidelitate.
Latine vero Carolus Sigonius, De Nomin. Roman., ex Valerio: «Marcus, inquit, dictus, qui mense martio natus est.» Isidorus autem, lib. XIV; Origenes, cap. VII: «Marcus, ait, vocatur mallens, et Latine dictus marcus, quod major sit ad tundendum et fortior; marcellus, mediocris; marculus, malleus pusillus.» Sic S. Marcus malleus fuit magnus et fortis conterens petras, id est saxea Gentilium corda compungens et ad paenitentiam vitamque Christianam commovens. Marcus ergo et Marcellus idem est quod martellus, id est malleus. Unde Carolus, avus Caroli Magni, ob fortitudinem bellicam qua quasi malleus trecenta millia Saracenorum contudit, cognominatus est Martellus. Aut Marcus quasi Martius, et Mars quidam coelestis. Unde Marcia familia Romana prisca patricia, dicta est ab Anco Marcio, quarto Romanorum rege fortissimo. «Ab Anco Marcio sunt Martii Reges,» ait Caesar, Orat. in funere Juliae amitae, apud Suetonium. Et Ovid., lib. VI Fastor.:
Marcia sacrifico deductum nomen ab Anco.
Ancus rex vocatur sacrificus, quia, ut ait Livius, lib. I, religiones neglectas aut prave cultas restituit. Religio enim est parens fortitudinis. Hinc Marciae gentis stemma erat Victoria columnae imposita. Ita Antonius, Augustinus in Familiis Romanis. Porro, Marcii dicti sunt a Marco, vel Mamerco, ait Plutarchus in Numa. Osci enim Martem appellabant Mamercum, ait Festus. Primus autem Pythagoras filium suum vocavit Mamercum, quem secutus Numa, secundus rex Romanorum, filium suum nominavit Mamercum, teste Plutarcho, et ex eo Sigonius. Marcus ergo per crasin idem est quod Mamercus sive Mamers, id est Mars, ait Sigonius: «Quid enim fortius, ait Scholiastes Marci apud S. Hieronymum, quam animas salvare, quae errorum vitiis poterant interire,» juxta illud, Psal. LXVII, 12: «Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa.»
Quam religiosus fortisque fuerit S. Marcus, liquet ex institutione Essaeorum, qui primi fuere religiosi et religiosorum omnium prototypi, de quorum mira sanctitate paulo post plura. Joannes Major et nonnulli alii censent Marcum hunc esse mancum illum, qui ex religiosa humilitate pollicem sibi amputavit, ne fieret sacerdos. Sed hic fuit Marcus Eremita, non Marcus Evangelista, ut patet ex Vitis Patrum.
Denique Romani praenomen Marcus dabant iis qui erant primogeniti. Unde Marcus Tullius Cicero vocatur, quia ipse erat primogenitus, ut notat Aldus Manutius initio Commentariorum in lib. Cicer. ad Herennium. Sic S. Marcus fuit primogenitus uniceque dilectus a S. Petro; unde ipse de eo solo dixit: «Salutat vos Ecclesia, etc., et Marcus filius meus,» epist. I, cap. V, in fine. Quare ipse ut filius a S. Petro hausit tantum spiritum, ardorem et zelum, ac expressa sapientiae et sanctitatis S. Petri fuit imago; hanc enim ei S. Petrus ceu pater impressit.
Quaeres primo, cujas, quis et qualis fuerit S. Marcus? Respondeo primo, eum natione fuisse Hebraeum ex tribu Levi. Addit Beda et auctor Comment. in Marcum apud S. Hieronymum eum fuisse sacerdotem Aaronicum.
Secundo, Theophylactus, Victor Antiochensis et Euthymius hic, atque ex eis Sixtus Senensis, in Biblioth. Sacra in Marco, putant Marcum hunc eumdem esse cum Joanne Marco, qui fuit consobrinus Barnabae, cum eoque et Paulo profectus est ad praedicandum Gentibus, Actor. XII et XIII; quem proinde Marcum intelligit Paulus, epist. ad Philem., et Coloss. IV, et II Timoth. IV; verum dico Marcum hunc alium esse a Joanne Marco: nam eodem tempore quo Joannes Marcus adhaesit Paulo et Barnabae in Graecia, noster hic Marcus adhaesit S. Petro Romae, et ab eo missus est praedicatum, primo Aquileiam, deinde Alexandriam, uti recte ex Eusebio et aliis ostendit Baronius.
Tertio, Origenes, lib. De Recta in Deum fide; S. Epiphanius, haeresi 51, et Dorotheus, in Synopsi, censent Marcum fuisse unum ex 72 Christi discipulis. Sed verius est contrarium, scilicet eum post mortem Christi a S. Petro conversum et baptizatum esse; nam ipse eum vocat filium suum (spiritualem), epist. I, cap. V, 13, dicens: «Salutat vos Ecclesia quae est in Babylone (Romae) coelecta, et Marcus, filius meus.» Ita S. Hieronymus, Eusebius, lib. VII Hist., cap. XIV; S. Epiphanius, haeresi 51; Theodoretus, Praef. in Hist. S. Patrum; Irenaeus, lib. III, cap. 1; Baronius et alii passim, qui tradunt S. Marcum discipulum et comitem fuisse S. Petri.
Quarto, S. Augustinus, lib. I De Consensu Evang., cap. II, Marcum vocat breviatorem Matthaei, non quod eum in compendium redegerit, ut volunt nonnulli, sed quod brevius, secundum quae acceperat a S. Petro, narret ea quae Matthaeus saepius fusius prosequitur. Dixi: saepius; nam subinde Marcus uberius quam Matthaeus historiam rei a Christo gestae enarrat, uti liquet in narratione negationis qua Petrus ter Christum negavit; quaedam etiam clarius quam Matthaeus explicat. Quare in historiis Christi enarrandis Marcus fusior est quam Matthaeus, sed in doctrinis parcior. Fuit ergo Marcus verus Evangelista, aeque ac Patriarcha et Apostolus. Unde Arabicus Evangelio Marci hunc titulum praefigit: «In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, Dei unius, Evangelium Patris, Patriarchae, Apostoli S. Mar (id est Domini) Marci Evangelistae.»
Quinto, Marcus Romae rogatus a Christianis conversis a S. Petro, ut summam eorum conscriberet quae a Petro praedicante audierant, scripsit hoc Evangelium anno Christi 45, Claudii Imperatoris tertio, ait Eusebius in Chron., paulo antequam pergeret Alexandriam, ubi Ecclesiam Christianam fundavit et sanctissime per novemdecim annos gubernavit, ac in ea discipulos adeo eximios habuit, ut Essaei, id est sancti et pii, cognominati sint. Hi enim quasi primi religiosi in tanta puritate, pietate et sanctitate vixerunt, ut toti orbi essent admirationi caeterisque Ecclesiis essent perfectionis exemplar et speculum, adeo ut eos mirifice laudet Josephus et Philo, lib. De Therapeutis. Unde S. Hieronymus et Cassianus Marcum vocant principem et institutorem Coenobitarum. Vide quae de Essaeis dixi, Act. V, 2. Atque hac de causa Essaei se ex Alexandria per totam Aegyptum et Thebaidem propagarunt. Unde factum ut ibi essent plurima Monachorum et Anachoretarum examina, qui angelicam in terris vitam agebant, idque duravit per plura saecula, ut patet ex S. Hieronymo, Vitis Patrum, Evagrio, Palladio, Cassiano et aliis.
Porro, S. Marcus Alexandriae primam Christianorum scholam erexit, ex qua tot sancti doctores, episcopi et martyres prodiere. Nam schola Alexandrina mire floruit sub Commodo imperatore, anno Domini 180, cum ei praesedit Pantaenus, cui successit Clemens Alexandrinus, Clementi Origenes, cujus discipuli fuere S. Gregorius Thaumaturgus, Athenagoras, et postea S. Athanasius, S. Basilius, Nazianzenus, etc. Hi omnes ergo S. Marci fuere sequaces et discipuli.
Denique S. Marcus apostolatus, doctoratus et Evangelistae lauream martyrii corona decoravit. Unde de eo, in Martyrologio Romano, die 25 aprilis, sic legimus: «Alexandriae natalis B. Marci Evangelistae, etc., qui pro fide Christi tentus et funibus vinctus, et per saxa raptatus graviter afflictus est. Deinde reclusus in carcere primo angelica visione confortatus, et demum ipsa Domino sibi apparente, ad coelestia regna vocatus est octavo Neronis anno.» Et Gelasius Pontifex, in Concilio Romano De lib. authent. et apocr.: «Marcus Evang., inquit, a B. Petro in Aegyptum directus, fidem veritatis praedicavit, et gloriose consummavit martyrium.» Sic et Nicephorus, Metaphrastes, Procopius et alii. Corpus S. Marci Alexandria a mercatoribus translatum est Venetias anno Domini 827, ubi summa religione colitur, adeoque senatus insignia S. Marci, puta leonem, pro stemmate usurpat, atque cum quippiam imperat vel mandat, asserit S. Marcum id mandare.
Quaeres secundo, qua lingua Evangelium conscripsit Marcus, Latina an Graeca? Multi censent eum Latina scripsisse. Et ratio videtur clara; Marcus enim scripsit Romae Romanis, ex S. Petri ibidem praedicantis ore; ergo pariter scripsit lingua Romana, puta Latina. Graecam enim Romani non intellexissent, uti multis probat Baronius anno Christi 45. Licet enim S. Chrysostomus, in Marcum, asserat Marcum Evangelistam scripsisse in Aegypto, tamen Romae eum scripsisse asserunt S. Hieronymus, Eusebius, Clemens, S. Epiphanius et alii passim; atque Evangelium hoc scripsit Romanis, non plebeiis, sed patriciis et nobilibus, uti erant S. Clemens, S. Pudens, S. Torpes. Audi Clementem Alexandrinum apud Eusebium, lib. II, cap. XV. Chrysostomus autem Comment. in Marcum non fuit S. Chrysostomus, ut inferius ostendam. Ita Syrus, qui in fine Evangelii S. Marci haec diserte addit: «Finit Evangelium sanctum, Evangelium Marci, quod locutus est et evangelizavit Romae romane.» Idem docet S. Damasus Pontifex (vel quisquis est auctor) initio lib. De Romanis Pontif., in Vita S. Petri, quae ponitur ad initium tomi primi Conciliorum. Idem satis insinuat S. Gregorius Nazianzenus in Carmine quo recenset catalogum S. Scripturae, dum Evangelistas per linguas et nationes ita partitur:
Matthaeus Christi Hebraeis miracula scripsit,
Ausonibus Marcus, Lucas at doctus Achivis,
Cunctis Joannes, penetrans coelestia mente.
Ex adverso, Marcum graece scripsisse diserte asserit S. Hieronymus, Praefat. in Evangel.: «De novo, ait, loquor Testamento, quod Graecum esse non dubium est, excepto Apostolo Matthaeo, qui primus in Judaea Evangelium Christi Hebraicis litteris edidit.» Additque se hac de causa jussu Damasi veterem Vulgatam versionem Latinam novi Testamenti, ac consequenter et Evangelii S. Marci, correxisse secundum Graecum autographum. Idem expresse docet S. Augustinus, lib. I De Consensu Evangelist., cap. II: «Matthaeus, ait, Hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, caeteri Graeco.» Idem fuit communis veterum et recentiorum sensus, ut christiani Druthmari, qui floruit anno Christi 800; Jacobi Chrysopolitani, Maldonati, Praefat. in Matthaeum; Francisci Lucae hic; Genebrardi, in Chronolog. ad annum Christi 44, quem audi: «Marcus Evangelista Aquileiae (quae secunda Roma quondam dicebatur) rogantibus Romanis suum Evangelium conscripsit graece, sive etiam latine, ut volunt Rodulphus et Armacanus.»
Idem suadet ratio: nam S. Marcus scripsit Evangelium iturus Alexandriam, ut illud ibi praedicaret; Alexandrini autem tunc loquebantur graece. Alexandria enim condita et dicta est ab Alexandro Magno, qui fuit Macedo et Graecus. Quocirca S. Athanasius, S. Cyrillus, Theophilus, Clemens Alexandrinus caeterique Alexandrini sua graece scripserunt: ergo Marcus Graeca lingua scripsit. Rursum, Marcus peritior erat linguae Graecae quam Latinae. Unde et Graecus textus in ejus Evangelio politior et elegantior est quam Latinus: nam Judaei, vicini Graeciae ac subjecti Alexandro Magno et Graecis, Graecam linguam perdiscebant, non ita Latinam, utpote a Roma et Latinis semoti. Adde: Graeca lingua tunc latissime patebat, ut ait Cicero; adeo ut Romani, praesertim patricii et honestiores, Graecam callerent, imo filios suos Athenas mitterent, ut Graecam sapientiam et eloquentiam perdiscerent. Marcus autem Alexandrinum in epist. I S. Petri (extat tom. VI Biblioth. S. Patrum, in edit. Parisiensi): «Marcus, inquit, Petri sectator, praedicante Petro Evangelium palam Romae, coram quibusdam Caesarianis equitibus, et multa Christi testimonia proferente, petitus ab eis, ut possent quae dicebantur memoriae commendare, scripsit, ex iis quae a Petro dicta sunt, Evangelium quod secundum Marcum vocatur,» etc. Simili modo S. Paulus epistolam ad Romanos scripsit graece, uti ostendi proemio in illam epistolam.
Denique S. Marcus cum S. Petro versatus fuit Antiochiae, ubi primum discipuli Christi dicti sunt Christiani; Antiochiae autem loquebantur graece. Unde S. Chrysostomus, qui fuit Antiochenus, praedicavit et scripsit graece. Quare Graeca lingua S. Marco usitatior fuit quam Latina, ac forte Graeca ei fuit vernacula. Licet enim Apostoli et primi fideles acceperint donum linguarum infusum a Spiritu Sancto, tamen illud acceperunt ad sufficientiam, non ad elegantiam; quare lingua sibi propria vel vernacula melius et elegantius loquebantur, v. g. Hebraica vel Graeca, quam extera, vel aliena, v. g. Latina, Illyrica, Germanica.
Utramque sententiam conciliabis, si dicas S. Marcum utraque lingua, scilicet Graeca et Latina, scripsisse Evangelium, uti censet Genebrardus anno Domini 44, et noster Barradius, tom. I, lib. I, cap. XIX, ac Possevinus in Biblioth. in Marco. Audi Petrum de Natalibus, Aquilinum episcopum, in Catalogo Sanctorum, lib. IV, cap. LXXXVI: «Petrus, ait, Marcum Aquileiam protoepiscopum destinavit; ibi Evangelium suum quod alias Romae Latinis litteris conscripserat, iterum Graeco eloquio exaravit, quod usque hodie in Aquileiensi ecclesia, cum sede eburnea in qua sedens illud scripserat, demonstratur.» Idem censet Hadrianus Finus, lib. VI Flagelli Jud., cap. LXXX; et Bellarminus, lib. De Verb. Dei, cap. VII.
Porro, censent nonnulli autographum Marci Latinum, injuria temporum periisse, sicut periit Evangelium Hebraeum S. Matthaei. Verum hoc difficile est creditu. Quomodo enim Ecclesia Romana, tam fida fidei et sacrorum codicum custos, ac primis illis Marci temporibus usque ad Constantinum, zelo religionis ardentissima et constantissima, permisisset tantum thesaurum sibi dicatum intercidere? Utique quae aliena tam accurate servavit, sua non perdidit, nec prodidit. Itane tot codices Evangelii S. Marci, quos nobiles Romani caeterique Itali a Petro et Paulo ad Christum conversi certatim sibi describi curabant, ad unum omnes interiere, ut ne unus quidem supersit? Quare verisimilius dicemus Marcum primitus graece scripsisse, ob causas jam dictas, sed illico vel per se, vel per aliquem suum interpretem, Graecum in Latinum convertisse, et utrumque Romanis tradidisse, uti S. Paulus scripsit epistolam ad Romanos graece, et eamdem a tertio scriba et interprete suo conversam in Latinum, misit ad Romanos, uti dixi proemio in illam epistolam. Ratio est: Prima, quia S. Hieronymus et S. Augustinus affirmant Marcum graece scripsisse, non latine. Unde Latinam versionem juxta Graecum, jussu Damasi, correxit S. Hieronymus. Secunda, quia, ut recte advertit Bellarminus, lib. De Script. Eccles., in Marco, ex collatione textus Graeci et Latini constat Latinam veterem et Vulgatam editionem tam Matthaei quam Marci ex Graeca editione translatam. Idem pluribus exemplis probat Franciscus Lucas hic; quibus adde Latinum Marci interpretem graecizare, ut cum cap. II, 2, ait: «Et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam;» quod obscure Latine ex Graeco translatum est, qui clare et ornate sic habet: ὥστε μηκέτι χωρεῖν μηδὲ τὰ πρὸς τὴν θύραν, id est, ut non caperent (turbam affluentem) neque illa quae ad januam erant loca. Et cap. IV, 10: «Et cum esset singularis,» Graece καταμόνας, id est solus. Et cap. VII, 17, 18, 20: «Quae de homine exeunt, illa communicant hominem,» graece clare κοινοῖ, id est communem faciunt, hoc est immundum reddunt hominem; Hebraei enim immunda vocant communia, quibus scilicet communiter et promiscue omnes etiam immundi utuntur. Sic cap. I, 45, διαφημίζειν ad verbum vertit, diffamare, pro divulgare. Sic cap. XV, 42, προσάββατον ad verbum vertit, ante sabbatum, id est profestum sabbati vel vigilia, puta Parasceve, aut pridie sabbati.
Venetiis religiose servatur Evangelii S. Marci autographum, sed ob vetustatem in eo litterae ita corrosae et exesae sunt, ut legi nequeant. Et mihi Romae inquirenti, Venetiis perscripserunt nonnulli viri graves, qui idipsum studiose investigarunt, hancque apud Venetos esse traditionem asseruerunt. Ferunt Evangelium hoc Aquileiae S. Marco conscriptum et relictum, indeque Venetias translatum; cum enim Attila, rex Hunnorum, Aquileiam per triennium obsessam cepit vastavitque, tunc multi Aquileienses Attilam fugientes concesserunt ad vicinas Adriatici maris paludes, ibique Venetias admirabili opere condiderunt, sub annum Domini 452, ait Baronius. Porro vir gravis, canonicus S. Marci Venetiis, qui ejus reliquias in manu habet, ideoque oculatus testis, meo rogatu, hac de re studiose inquirens, hisce diebus rescripsit, autographum hoc S. Marci Graeca lingua esse conscriptum, ac Aquileia Venetias delatum fuisse anno Christi 1472. Quare graece videtur primitus a S. Marco editum.
Scripsit hac de re dissertationem ad Magnum Hetruriae Ducem Paganinus Gaudentius, professor Pisanus, in quo contendit S. Marcum primitus latine Evangelium scripsisse Romae, deinde graece Aquileiae, sed Latinum evanuisse: quod enim modo extat Latinum S. Marci Evangelium, ex Graeco esse translatum. Addit Romae olim magnum fuisse usum linguae Graecae, tum quod multi senatores aliique eam discerent, tum quod multi Graeci Romam confluerent. Id liquet ex gravissima querela Satyrae III Juvenalis, qui propterea ait se odisse Romam, quod Graeca esset urbs:
Non possum, inquit, ferre, Quirites,
Graecam urbem, quamvis quota portio faecis Achaeae?
Jam pridem Syrus in Tiberim confluxit Orontes.
q. d. Multi Syri confluebant Romam. Citat Damasum, lib. De Vitis Pontificum, in Vita S. Petri; ubi Evangelistas ait scripsisse latine (notans Marcum), graece et hebraice. Verum notum est hunc librum non esse Damasi, sed Anastasii bibliothecarii, ait Bellarminus, lib. De Script. Eccles., in Damaso. Quod vero addit Paganinus, S. Petrum Romanis praedicasse graece, S. Marcum vero, ejus interpretem, ea vertisse latine, paradoxum videtur ac fidem excedere, uti annotavit Baronius. Porro, alia erant interpretis officia, uti dixi I Corinth. XII, 10.
Porro Syri, ut testatur Guido Fabricius in praefatione novi Testamenti Syriaci, asserunt Marcum scripsisse latine, Latinumque Evangelium Venetiis asservari aiunt; praeterea eumdem ipsum Marcum lingua patria, id est Galilaea, sive Syra, transtulisse, non modo Evangelium suum, sed etiam caeteros omnes novi Testamenti libros. Verum hoc difficile est creditu; nam hujus editionis nulla extat mentio apud Clementem Alexandrinum, Origenem, Eusebium, Athanasium, Epiphanium, Cyrillum, Theodoretum, S. Hieronymum aliosque Patres, qui vel Syri fuerunt, vel in Syria et Aegypto vixerunt, ac de variis S. Scripturae editionibus exacte disseruerunt, aut eas accurate pertractarunt. Quae editio Syriaca novi Testamenti S. Marco videtur posterior. Ita Bellarminus, lib. II De Verbo Dei, cap. IV.
Denique S. Marci Evangelium semper habitum fuit Canonica Scriptura, excepto ultimo capite, de quo nonnulli olim dubitarunt, teste S. Hieronymo, epist. 150 ad Hedibiam, Quaest. III, eo quod in eo inserta forent quaedam manichaeismum redolentia, quae recitat S. Hieronymus, lib. II Contra Pelag., ante medium. Erantque haec: «Et illi satisfaciebant dicentes: Saeculum istud iniquitatis et incredulitatis substantia est, quae non sinit per immundos spiritus veram Dei apprehendi virtutem; idcirco jam nunc revoca justitiam tuam.» Verum haec jam sublata sunt. Unde de ejus fide, ex Conc. Trident. sess. 4, dubitare non licet. Vide Bellarminum, lib. I De Verbo Dei, cap. XVI.
Nota: Marcus totus rei narrandae intendit; unde non curat rei gestae ordinem, sed prius facta rei gestae posterius enarrat, et vice versa. Audi S. Hieronymum, Praefat. in Matth.: «Secundus, ait, Marcus, interpres Apostoli Petri et Alexandrinae Ecclesiae primus episcopus, qui Dominum quidem Salvatorem ipse non vidit, sed quae magistrum audierat praedicantem, juxta fidem magis gestorum narravit quam ordinem.»
Extat tom. II S. Chrysostomi, Commentarius in S. Marcum, qui, licet ingenio, eruditione ac pietate non careat, genio tamen, stylo, subtilitate et judicio S. Chrysostomi carere videtur. Unde Bellarminus, De Script. Eccles., in Chrysost.: Commentaria, ait, in Marcum sine dubio Chrysostomi non sunt, sed alicujus simplicis monachi, qui fratribus suis Evangelium explicabat, ut constat ex hom. 34, 89 et aliis.
Scripsit peculiariter in S. Marcum ex veterum Commentariis Victor Antiochenus, priscus auctor, quem ex Graeco in Latinum convertit noster Theodorus Peltanus.
Auctor Comment., sive Scholiastes in S. Marcum, apud S. Hieronymum, multa eleganter et pie concinnat, sed non est S. Hieronymus; nec enim ejus stylum, doctrinam, gravitatem assequitur et adaequat; ostendit enim se neque Graecae linguae, neque Hebraicae fuisse peritum, et in explicatione cap. XIV et XV, multa scribit inepta et falsa, uti observavit Bellarminus.
Pauca hic notanda occurrunt, quia pleraque jam dicta sunt in Matthaeo; ibi inveniet ea lector locis ubique ad marginem annotatis. Hic ergo brevis ero.