Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, paralytico sanitatem tam animae quam corporis restituit. Secundo, vers. 14, e telonio vocat Matthaeum ad sui sequelam; Scribis obmurmurantibus respondet: Non veni vocare justos, sed peccatores. Tertio, Pharisaeis dat causam cur discipuli sui non jejunent, eosdemque spicas in sabbato ad famem levandam vellentes, excusat.
Textus Vulgatae: Marcus 2:1-28
1. Et iterum intravit Capharnaum post dies; 2. et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. 3. Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. 4. Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat; et patefacientes, submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. 5. Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. 6. Erant autem illic quidam de Scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis: 7. Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? 8. Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? 9. Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata; an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? 10. Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico): 11. Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. 12. Et statim surrexit ille; et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificarent Deum dicentes: Quia nunquam sic vidimus. 13. Et egressus est rursus ad mare: omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. 14. Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. 15. Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum. 16. Et Scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester? 17. Hoc audito, Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores. 18. Et erant discipuli Joannis et Pharisaei jejunantes; et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et Pharisaeorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant? 19. Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. 20. Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt in illis diebus. 21. Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. 22. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt; sed vinum novum in utres novos mitti debet. 23. Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas. 24. Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? 25. Et ait illis: Nunquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? 26. quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar, principe Sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? 27. Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. 28. Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
Versus 1: Et Iterum Intravit Capharnaum Post Dies
Vers. 1. 1. ET ITERUM INTRAVIT CAPHARNAUM POST DIES. — Audi Matth. Aliqui codices addunt: « octo; » sed τὸ « octo » delent Graece, Romana, Arabicus et alii. « Post dies » ergo, id est post aliquot dies; non enim definit numerum, ut nesciamus an pauci fuerint, an multi.
Versus 2: Et Convenerunt Multi, ita ut Non Caperet neque ad Januam
Vers. 2. 2. ET CONVENERUNT MULTI; ITA UT NON CAPERET NEQUE AD JANUAM. — Graece clarius, ὥστε μηκέτι χωρεῖν μηδὲ τὰ πρὸς τὴν θύραν, id est ut non caperent eos loca etiam quae ad januam erant, scilicet vestibulum domus, aut cubicula, forte etiam platea ostio vicina. Arabicus: Et confestim convenerunt multi, ita ut non caperet eos locus ad januam.
Versus 5: Fili, Dimittuntur Tibi Peccata Tua
Vers. 5. 5. FILI, DIMITTUNTUR TIBI PECCATA TUA. — Audi Bedam: Curaturus prius dimittit peccata, ut ostenderet eum ob culpam pati. Affliguntur vero homines corporis molestiis, aut ad augmentum meriti, ut Job et Martyres; aut ad humilitatis conservationem, ut Paulus; aut ad correctionem peccati, ut soror Moysi, et hic paralyticus; aut ad Dei gloriam, ut caecus natus; aut ad initium damnationis, ut Herodes.
Addit Beda portari hunc paralyticum a quatuor portitoribus, ut significetur quod quatuor virtutibus ad promerendam sospitatem homo fiducia mentis erigitur, scilicet prudentia, fortitudine, justitia et temperantia.
Versus 11: Surge, Tolle Grabatum Tuum
11. SURGE, TOLLE GRABATUM TUUM. — Genus est lecti, de quo uti et de ceteris dixi Matth. IX, 6.
Versus 14: Vidit Levi Alphaei
14. VIDIT LEVI ALPHAEI. — Id est vidit Matthaeum, qui alio nomine dictus est Levi, antequam a Christo vocaretur — nam post vocationem nominatur semper Matthaeus « Alphaei, » scilicet filius, ut habet Syrus. Aliud est hic Alphaeus ab Alphaeo, qui fuit maritus Mariae Cleophae, ex eaque genuit Jacobum minorem et Judam; Matthaeus, X, 3, Lucas et Marcus vocant eum « Levi, » ut ejus honori consulant, quia hoc nomen paucis erat notum. Matthaeus vero se Matthaeum nominat, ut sese humiliet, ac peccatorem et publicanum fuisse palam profiteatur.
ET SURGENS, SECUTUS EST EUM, — illico relictis omnibus. Unde Beda: « Reliquit propria, ait, qui rapere solebat aliena. Reliquit etiam imperfectas et incompositas rationes vectigalium, quia Dominus eum ita accenderat, ut vocantem statim sequeretur. »
Versus 26: Sub Abiathar
26. SUB ABIATHAR. — Dices: I Reg. XXI, 6, dicitur id factum sub Achimelech, qui erat pater Abiathar. Respondeo: Primo, Abiathar jam tum erat pontifex cum patre Achimelech, quia patre absente, aegrotante vel occupato, ipse pontificis munia obibat, eratque patri seni brevi morituro propediem in pontificatu successurus. Hinc sub Abiathar dicitur contigisse, quod proprie sub patre ejus Achimelech contigit. Audi Bedam: Quod Dominus Abiathar principem Sacerdotum pro Achimelech appellat, nihil habet dissonantiae: ambo enim fuerunt illic, cum veniens David panes petiit et accepit. Occiso autem Achimelech a Saule, fugit Abiathar ad David, et comes factus est totius exilii ejus. Postea, eo regnante, summi sacerdotii gradum accepit, ac toto tempore regni illius in pontificatu perseverans, multo majoris excellentiae quam pater effectus est ideoque dignus fuit, cujus memoriam Dominus etiam vivente patre quasi summi faceret sacerdotis.
Secundo, et certius, liquet ex Scriptura tam patrem quam filium fuisse binomium et utrumque nunc vocari Abiathar, nunc Achimelech, ut patet II Reg. VIII, 17; I Paral. XVIII, 16, et cap. XXIV, 6. Ita Jansenius, Toletus, Salmeron, Franciscus Luca et alii.
Versus 27: Sabbatum propter Hominem Factum Est
27. SABBATUM PROPTER HOMINEM FACTUM (Syrus, creatum) EST, ET NON HOMO PROPTER SABBATUM. — q. d. Sabbatum ad hominis bonum et commodum institutum est, ut scilicet homo corpus suum laboribus continuo sex hebdomadae dierum fatigatum, quiete sabbati reficeret et restauraret; mentem vero applicaret ad ea quae salutis sunt aeternae, scilicet ad audiendam, considerandam et meditandam Dei legem, voluntatem, beneficia, majestatem, quibus se excitaret ad poenitentiam, gratiarum actionem et amorem Dei, itaque se justificaret et sanctificaret. Vis argumenti est haec: Sabbatum propter homines institutum est, non homo propter sabbatum. Ergo si quies sabbati valde homini sit noxia, relinquenda est, et labor capessendus, ut homini consulatur; ideoque recte ego hic permitto meis discipulis modicum laborem vellendi spicas in sabbato, ut fami suae consulant; praestat enim sabbati quietem perire, quam hominem perire.
Versus 28: Itaque Dominus Est Filius Hominis Etiam Sabbati
28. ITAQUE DOMINUS EST FILIUS HOMINIS ETIAM SABBATI. — Nonnulli τὸ « itaque » proprie accipiunt, ut illativum ex dictis vers. praeced., q. d. Quia sabbatum factum est propter hominem: Filius autem hominis, id est Christus, est Dominus omnium hominum, et rerum omnium quae ad hominum salutem pertinent (illius enim causa in mundum et carnem venit); ergo ipse quoque Dominus est sabbati, ut in eo dispensare possit.
Verum planius et simplicius τὸ « itaque » accipias non ut illativum, sed ut completivum pro « denique, » Unde Arabicus vertit et, q. d. Denique Filius hominis, id est ego Christus, quia Messias et Deus, sum Dominus sabbati, qui sicut illud primitus institui, sic pro hominum salute illud ad libitum temperare, laxare et abolere possum.
Est nova et ultima ratio, qua Christus Scribis probat discipulis suis licere vellere spicas in sabbato, ut fami suae succurrant.
Cetera hujus capitis explicui Matth. cap. IX et cap. XII.
Mystice: Christus sabbato sanans, significat eos qui in passionibus habent requiem, ait Theophylactus, posse peccatores passionibus agitatos curare et ad virtutem ducere. Plenius Beda: Discipuli, ait, sunt doctores; sata, instituti in fide, quos dum illi visitant, eorum salutem esurientes, a terrenis eruunt, et manibus, id est exemplis, a carnis concupiscentia quasi a folliculis exuant; manducant autem, id est Ecclesiae membris incorporant; in sabbato vero, quia pro spe futurae quietis hoc fit.