Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, manco manum aridam Christus restituit sabbato, inde cum turbis secedit ad mare, ubi multos aegros et daemoniacos sanat. Secundo, vers. 13, in monte e discipulis seligit duodecim Apostolos, eosque evangelizatum mittit, cum potestate infirmos curandi et daemones ejiciendi. Tertio, vers. 22, Scribas calumniantes quod in Beelzebub daemones expelleret, confutat, aitque hanc esse blasphemiam in Spiritum Sanctum, quae nunquam remittitur. Denique, vers. 31, docet matrem et fratres suos esse eos qui faciunt voluntatem Dei Patris sui.
Textus Vulgatae: Marcus 3:1-35
1. Et introivit iterum in synagogam; et erat ibi homo habens manum aridam. 2. Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. 3. Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium. 4. Et dicit eis: Licet sabbatis bene facere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. 5. Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. 6. Exeuntes autem Pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. 7. Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare; et multa turba a Galilaea et Judaea secuta est eum, 8. et ab Hierosolymis, et ab Idumaea, et trans Jordanem; et qui circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum. 9. Et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum. 10. Multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11. Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei, et clamabant dicentes: 12. Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum. 13. Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum. 14. Et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare. 15. Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi daemonia. 16. Et imposuit Simoni nomen Petrus; 17. et Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, filii tonitrui; 18. et Andream, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum, 19. et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum. 20. Et veniunt ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21. Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. 22. Et Scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum ejicit daemonia. 23. Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? 24. Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. 25. Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 26. Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. 27. Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. 28. Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint; 29. qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. 30. Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet. 31. Et veniunt mater ejus et fratres; et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, 32. et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te. 33. Et respondens eis, ait: Quae est mater mea, et fratres mei? 34. Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea, et fratres mei. 35. Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
Versus 4: Licet Sabbatis Bene Facere, an Male?
4. ET DICIT EIS: LICET SABBATIS BENE FACERE, AN MALE? ANIMAM SALVAM FACERE, AN PERDERE? — Legit interpres ἀπολέσαι, id est perdere; jam legunt ἀποκτεῖναι, id est occidere: sed perdere hoc loco est aptius. Agitur enim de manco, qui manum habebat aridam, non de mortuo vel occiso aut occidendo. De manco hoc curando Scribae moverant Christo scrupulum et dubium: «Si licet sabbatis curare?» Christus hoc dubium alia interrogatione non dubia, sed clara resolvit, dicens: «Licet sabbatis bene facere, an male? animam salvam facere, an perdere?» «Animam,» id est hominem, ait S. Augustinus, est synecdoche; a parte enim significatur totum. Sensus est, q. d. Si quis aegro vel graviter afflicto, qualis est hic mancus, habens manum aridam, die sabbati non succurrat et benefaciat, si id facere possit (uti ego Christus possum), hic ei malefacit; negat enim ei opem lege charitatis debitam. Similiter si quis hominem in gravi necessitate constitutum, die sabbati non salvet, cum salvare possit, hic censetur eum perdere; ergo licet mihi sabbato mancum hunc curare: nisi enim hoc beneficium ei praestitero, censebor ei nocuisse et malefecisse, ac nisi eum salvum fecero, censebor eum perdidisse, utpote qui beneficentiam et opem illi afflicto quasi debitam ademerim, ac durus et immisericors in eum extiterim, relinquens eum in sua afflictione, quam facile tollere poteram. Simili sensu ait S. Augustinus: «Si famelicum non pavisti, occidisti,» quia permisisti eum fame emori. Sic si a latrone perimendum non liberasti, cum posses, eum occidisti: ejus enim mors et caedes tibi ad culpam et poenam a Deo imputabitur, perinde ac si eum occidisses. Significat ergo Christus, sabbato non benefacere aegro cum possis, esse eidem malefacere; atqui nunquam licet malefacere: ergo semper licet tali benefacere, adeoque in sabbato; hoc enim Deo et operibus bonis dicatum est. Unde gravius peccatum est, in sabbato malefacere quam illis diebus: sic enim violatur sanctitas sabbati, sicut benefaciendo illa magis celebratur et sanctificatur.
Versus 5: Et Circumspiciens Eos cum Ira
5. ET CIRCUMSPICIENS EOS CUM IRA. — Incredulitati eorum irascens, ait Interlinearis, nimirum vultu torvo et irato ostendens se indignari Scribarum menti caecae, perversae et obstinatae, qua Christi miracula et beneficia in sabbato patrata, quasi male et contra legem sabbati colendi facta, accusabant. Hinc patet, quod in Christo fuerit vera ira, tristitia ceteraeque passiones et affectus, qui sunt in aliis hominibus, sed domitae et rationi subjectae: quare ira erat ei cos virtutis. «Ira, ait Franciscus Lucas, nobis est passio, Christo tanquam actio erat; nobis sponte oritur, a Christo in se excitatur; orta in nobis reliquas corporis animique vires turbat, nec pro arbitrio potest reprimi: a Christo excitata, movet quod ipse moveri velit, turbat nihil, denique quiescit pro voluntate ipsius.» Hoc est quod ait S. Leo, epist. 11: «Sensus corporei vigebant (in Christo) sine lege peccati, et veritas affectionum sub moderamine deitatis et mentis.»
Porro ira, ait Aristoteles, lib. I De Anima, cap. 1, text. 46, est appetitio doloris vicissim adversario inferendi. Unde Nyssenus (vel potius Nemesius Christianus philosophus; hujus enim nomine extat hic liber, tom. IX Biblioth. SS. Patrum), lib. IV Philos., cap. xx: «Ira, ait, est recruciationis appetitus.» Et Lactantius, lib. De Ira Dei, ex Posidonio: «Ira, ait, est cupiditas puniendi ejus a quo te inique laesum putas.» Unde ira in aliis hominibus nascitur ex amore sui; in Christo vero nascebatur ex amore Dei: quia enim ipse summe amabat Deum, hinc de ejus offensa, per peccata et peccatores facta, summe tristabatur et irascebatur, volens illam offensam compensare vel puniendo, vel corrigendo peccatores et infideles. Quare ira Christi erat zelus, vel zelo condita, uti in Angelis et Beatis non est ira, sed zelus. Vide D. Thomam et Scholasticos, III part., Quaest. XV, art. 9. An in Deo sit proprius irae affectus, variant Doctorum sententiae. Alii enim cum Suarez, opuscul. De Divina Justitia, sect. 5, n. 2, affirmant; alii cum Vasquez, tom. 1 in I part., disp. 84, cap. IV, negant.
CONTRISTATUS SUPER CAECITATE (Syrus, duritie, vel callo) CORDIS EORUM. — Graece, συλλυπούμενος, id est condolens et commiserans, quod odio et invidia exercitati oppilati nollent agnoscere ipsum esse Messiam, sed ipsius beneficia sabbato in aegros collata perverterent, et ut maleficia calumniarentur. Significat ergo Jesu iram non processisse ex appetitu vindictae, sed mixtam fuisse commiseratione, Jesumque peccatis iratum fuisse, sed peccatoribus condoluisse, utpote quos amabat et salvare satagebat. Denique omnis ira mixta est tristitia: iratus enim dolet et tristatur ob malum cui irascitur, adeoque tristitia de malo causat acuitque iram, ut ipsa animose malum hoc contristans amoveat. Ita D. Thomas et Scholastici loco citato.
Versus 9: Ut Navicula Sibi Deserviret
9. UT NAVICULA SIBI DESERVIRET. — Graece, προσκαρτερῇ, id est ut esset praesto ad manum, et, ut Pagnus vertit, ut assidua esset comes, ut, irruente turba, illico in navim se reciperet, ne ab illa comprimeretur.
Versus 10: Plagas
10. PLAGAS. — Graece, μάστιγας, id est flagella, puta plagae et morbi, quibus Deus homines ob peccata castigat et flagellat. Significat ergo saepe morbos esse flagella, ac a Deo ob peccata immitti, ut illa castiget.
Versus 11: Et Spiritus Immundi, cum Illum Videbant, Procidebant Ei
11. ET SPIRITUS IMMUNDI, CUM ILLUM VIDEBANT, PROCIDEBANT EI. — Id est, accidebant ei ad pedes genuflexi, non ex religione et amore, sed ex metu et timore supplicium suum deprecaturi, ne scilicet eos ex hominibus ejiceret et in tartara relegaret.
ET CLAMABANT, — ut ab eis honoratus et laudatus, parceret eis.
Versus 12: Dicentes: Tu Es Filius Dei
12. DICENTES: TU ES FILIUS DEI. — Quaeres, An daemones vere cognoverint Jesum esse Messiam, sive Christum Dei Filium? Respondeo: Ex hoc loco et ex Matth. viii, 29, et ex Luc. cap. iv, 41, ac ex Patribus et Interpretibus communiter in ea loca commentantibus, liquet daemones, licet in baptismo Christi et ante baptismum non plane eum cognoverint, nam post baptismum tentarunt eum, ut quis esset ipse agnoscerent; ipsos tamen postea id agnovisse ex tot tantisque miraculis, quae evidenter videbant esse vera miracula, ac suam et angelorum omnemque naturalem vim transcendere, et a solo Deo supernaturali vi patrari, quaeque Christus faciebat hoc fine et scopo, ut probaret primo, se esse Messiam Patribus promissum; secundo, se esse Deum Deique Filium; hinc, inquam, daemones cognovisse Jesum et esse Messiam, et esse Dei Filium, maxime dum cum miraculis Christi conferebant Scripturas et prophetias veteres de Christo, quae ipsum talem fore, qualis erat Jesus, taliaque miracula patraturum praedixerant.
Ubi tamen adverte daemones non ita clare et firmiter idipsum cognovisse, quin alia ex parte cogitantes magnitudinem mysterii, tantae dignationis et humiliationis Christi incarnati, quod videtur naturaliter incredibile, praesertim superbissimo diabolo, subinde haesitarent et dubitarent an Jesus vere esset Messias et Dei Filius. Magis haesitarunt, imo ignorarunt finem et fructum hujus mysterii, quod scilicet per Christi incarnationem, crucem et mortem redimendi essent homines, itaque suum in eis regnum esset evertendum, et regnum Dei erigendum; maxime quia excaecabat eos odium Jesu, quem quia videbant virum esse sanctissimum, et plurimas sibi animas eripere, hinc eum omnino sibi oppugnandum evertendumque et necandum sumpserunt. Unde factum est, ut ipsi odio Jesu excaecati, et Sanctas Scripturas alioqui claras de Christi cruce et morte, ac nostra per eam redemptione, vel non considerarent, vel non intelligerent: quocirca ipsi Jesum veluti hostem juratum, per Judaeos crucifixerunt et occiderunt, itaque nescienter suum regnum everterunt. Ita S. Leo, serm. 9 De Passione: «Nec ipse, inquit, diabolus intellexit, quod saeviendo in Christum, suum destrueret principatum; qui antiquae fraudis jura non perderet, si se a Domini Jesu sanguine contineret. Sed malitia nocendi avidus, dum irruit, ruit; dum capit, captus est; dum persequitur mortalem, incidit in Salvatorem.»
Versus 14: Et Fecit ut Essent Duodecim cum Illo
14. ET FECIT UT ESSENT DUODECIM CUM ILLO. — Quasi ejus Apostoli, contubernales et legati ex latere. Unde subdit: «Et ut mitteret eos praedicare.»
Versus 15: Et Dedit Illis Potestatem Curandi Infirmitates
15. ET DEDIT ILLIS POTESTATEM CURANDI INFIRMITATES. — «Dedit,» non jam cum eos designavit duntaxat, et Apostolos creavit, sed postea cum misit eos praedicatum, cap. vi, 7; tunc enim praedicationem confirmare debebant miraculis. Est ergo hic prolepsis, sive anticipatio.
Versus 16: Et Imposuit Simoni Nomen Petrus
16. ET IMPOSUIT SIMONI NOMEN PETRUS. — Ante haec verba Graeci codices nonnulli habent, πρῶτον Σίμωνα, id est primum Simonem, scilicet constituit inter Apostolos; sed haec verba omittunt ceteri: idipsum tamen satis intelligitur ex eo quod Petrus hic primus a Christo nominetur nomenque ei mutetur, ut qui prius vocabatur Simon, deinde vocetur syriace Cephas, graece et latine Petrus, id est petra: quia ipse a Christo constituendus erat petra et basis Ecclesiae. Quare hoc nomen Cephae, sive Petri, Simoni a Christo promissum fuit Joan. 1, 42, sed reipsa inditum Matth. xvi, 18.
Versus 17: Et Jacobum Zebedaei, et Joannem Fratrem Jacobi
17. ET JACOBUM ZEBEDAEI, ET JOANNEM FRATREM Jacobi (Jacobus prius nominatur, quia erat senior Joanne, qui omnium Apostolorum fuit junior, et aetate minimus), et imposuit eis nomina BOANERGES, QUOD EST (significat) FILII TONITRUI. — «Nomina,» non dicit, nomen, sed «nomina,» quia plures erant, scilicet duo, unde plura requirebant nomina, scilicet Boanerges, quod est plurale, et significat non filium, sed «filios tonitrui,» in plurali, id est tonantes, scilicet Christi Evangelium et dogmata.
BOANERGES. — Sic et Arabicus, Aegyptius, Persicus; Aethiopicus vero, Baanerges. Hoc nomen est corruptum; nam hebraice vel potius syriace dicendum esset Banerges, aut Bonerges, quomodo habent quaedam exemplaria, teste Francisco Luca in Notation. hic, notat. 460. Syri enim, uti et Bavari ac Westphali, vocalem a pronuntiant ut o, ac e pronuntiant ut a: unde pro Semuel dicunt Samuel; pro Selomon, Salomon; pro bene dicunt bane, id est filii. Forte Banerges corruptum versumque est in Boanerges ab imperitis, putantibus boa significare boatum tonitrui. Ita Franciscus Lucas.
Porro Banerges, ut recte notat Jansenius et Angelus Caninius in Nomin. Hebr., cap. xi, compositum et conflatum est ex בני bane, id est filii, et רגש regesh, id est fremitus, hoc est tonitrui. Sic enim Jupiter a Graecis vocatur ὑψιβρεμέτης, id est altifremens, id est altitonans. Unde et Syrus hic vertit, bane reges, id est filii tonitrui, pro quo Hebraei dicunt בני רעם bene raam; sed Christus syriace more illius aevi locutus est. Est ergo hic metathesis: transponitur enim littera r, et praeponitur littera e; nam pro banereges dicitur banerges. Similes metatheses in eadem littera r, sunt apud alias nationes, uti multis exemplis ostendit Angelus Caninius in Hellenismo, pag. 64.
Sic Graeci poetae pro καρδία, id est cor, dicunt κραδίη; pro κρατερός, καρτερός; pro τέταρτος, τέτρατος; Latini pro νεῦρον dicunt nervus; pro ἅρπαξ, rapax; pro ἁρπάζω, rapio; pro μορφή, forma; pro καρκίνος, cancer; pro κρέας, caro; pro κρίνω, cerno; nam qui judicat, cernere debet. Punice gerac, ax, arx; Etrusce rocca; bigr, virgo; darag, gradus; mecar, marcor; elmara, mulier; carmes, cramesy. Hebr. arets (Belgice aerde), terra; sippor, passer; kebara, cribrum; cabbirim, Cherubim; keraim, crura; kerem, cornu.
Sensus ergo est, q. d. Christus Jacobum et Joannem nomine novo vocavit «banerges,» id est filios tonitrui, quia eos prae ceteris Apostolis deputavit ad illustrem praedicationem et propagationem sui Evangelii, ut vitae sanctitate et miraculis essent quasi fulmina, et vocis efficacia essent quasi tonitrua, quae homines etiam infideles et barbaros concuterent, et ad poenitentiam vitamque sanctam traducerent. Id patet in Jacobo, quia ipse ob hanc libertatem et zelum praedicandi, primus inter Apostolos Judaeorum et Herodis iram incurrit, ab eisque capite plexus martyr occubuit, Actor. xii. Idem Hispanos et per eos Indos tam Orientales quam Occidentales convertit, aliasque gentes in fide Christi vel erudit vel conservat. Joannes vero diutissime et efficacissime praedicavit, ultimusque Apostolorum vita functus est, cum Asiam aliasque provincias praedicando Christo subegisset. Hinc et Evangelium a tonitru divino orditur, quasi Dei tonantis aquila clangens et fulminans, dum ita intonat: «In principio erat Verbum; et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Ita S. Epiphanius, haeresi 73. Quocirca dum ipse Evangelium scriberet, e caelo emicuere fulgura et tonitrua, perinde ac emicuere e monte Sina, cum Deus in eo daret legem Mosi et Hebraeis, uti ex Prochoro, Joannis discipulo, et ex Metaphraste docet Baronius, anno Christi 99, in fine.
Vide dicta Ezech. 1, 14, ad illa: «Ibant in similitudinem fulguris coruscantis,» ubi τὸ «filii tonitrui» tripliciter explicui. Sic Pericles orator non tam loqui et perorare, quam fulgurare et tonare videbatur, ait Quintilianus, lib. II, cap. vi. Unde Olympius, id est caelestis, a Poetis cognominatus est.
Versus 21: Et cum Audissent Sui, Exierunt Tenere Eum
21. ET CUM AUDISSENT SUI (aliqui e cognatis Christi; Syrus, fratrueles ipsius. Ita Euthymius, Theophylactus, Beda), EXIERUNT TENERE (ligare) EUM; DICEBANT ENIM: QUONIAM (quod) IN FUROREM VERSUS EST. — Graece, ἐξέστη, id est extra se est, mente alienatus est, ex nimia pietate et zelo factus mentis impos, delirus et insanus. Vide dicta Matth. xii, 46. Arabicus, dicentes quoniam ipse vecors esset; Syrus ad verbum, dicebant eum extra mentem suam exiisse; aliter alii: dicentes quod in deliquium incidit, ex inedia, eo quod prae turba non haberet otium manducandi. Vide vers. 20.