Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus ab energumeno ejicit legionem daemonum, qui, Christo permittente, ingressi in porcos, eos in mare praecipitant. Secundo, vers. 25, haemorrhoissam a profluvio sanguinis sanat. Tertio, vers. 35, Jairi filiam a morte revocat ad vitam.
Textus Vulgatae: Marcus 5:1-43
1. Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 2. Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, 3. qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: 4. quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare; 5. et semper die ac nocte in monumentis et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. 6. Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum; 7. et clamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. 8. Dicebat enim illi: Exi, spiritus immunde, ab homine. 9. Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. 10. Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. 11. Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. 12. Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introeamus. 13. Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos; et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. 14. Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum; 15. et veniunt ad Jesum, et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanae mentis, et timuerunt. 16. Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat, et de porcis. 17. Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum. 18. Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo; 19. et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. 20. Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus; et omnes mirabantur. 21. Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. 22. Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus: et videns eum, procidit ad pedes ejus, 23. et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. 24. Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. 25. Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim, 26. et fuerat multa perpessa a compluribus medicis, et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: 27. cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus; 28. dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. 29. Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus; et sensit corpore quia sanata esset a plaga. 30. Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? 31. Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? 32. Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat. 33. Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. 34. Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. 35. Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas Magistrum? 36. Jesus autem, audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere; tantummodo crede. 37. Et non admisit quemquam se sequi, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. 38. Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. 39. Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. 40. Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus, assumit patrem et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. 41. Et tenens manum puellae, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. 42. Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim; et obstupuerunt stupore magno. 43. Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret; et dixit dari illi manducare.
Versus 2: Homo in Spiritu Immundo
2. HOMO IN SPIRITU IMMUNDO. — Id est homo spiritus immundi, sive habens spiritum immundum, puta possessus a daemone. Vide dicta cap. 1, vers. 23.
Versus 7: Adjuro Te per Deum, ne Me Torqueas
7. ADJURO TE PER DEUM, NE ME TORQUEAS. — Quia sciebat daemon sibi suisque meritis et precibus nihil tribuendum a Christo; hinc interponit nomen Dei, quod sciebat Christum summe revereri, q. d. Interposita et invocata nominis divini (quod tibi sacrum sanctumque esse scio) auctoritate te rogo, obtestor, et quoad possum constringo, ne me ex hoc corpore ejicias et in infernum ablegas; hoc enim summum daemoni est tormentum.
Versus 9: Legio Mihi Nomen Est
9. LEGIO MIHI NOMEN EST (Syrus, Legio nomen nostrum, q. d. Sumus legio daemonum, unde explicans subdit), QUIA MULTI SUMUS. — Legio proprie continebat milites 6666. Vide dicta Matth. cap. xxvi, 53; sed hic ponitur numerus certus pro incerto. Nota: Daemon est simia Dei, hinc imitatur Deum, qui est Dominus exercituum, scilicet angelicorum. Simili enim modo daemon se vocat legionem, quia plurimos e grege suo socios in aciem educit, ut Deum Deique fideles oppugnet: quocirca merito eam formidare debent homines, scientes sibi certamen esse, non cum hominibus, iisque plurimis, in perniciem suam conjurantibus, ideoque Dei et sanctorum Angelorum opem implorare et obtinere debere, uti obtinuit Eliseus, IV Regum VI, 17. Cetera dixi Matth. VIII, 28.
Versus 21: Et cum Transcendisset Jesus in Navi
21. ET CUM TRANSCENDISSET JESUS IN NAVI. — Graece, διαπεράσαντος, id est cum trajecisset navi in ulteriorem et adversam maris Galilaeae ripam.
Versus 25: Et Mulier quae Erat in Profluvio Sanguinis
25. ET MULIER QUAE ERAT IN PROFLUVIO SANGUINIS ANNIS DUODECIM. ET TETIGIT VESTIMENTUM EJUS. — «Mulier» ex Caesarea Philippi, quae prius Dan, deinde Paneas, denique Caesarea est dicta. Haec est haemorrhoissa illa celebris, quae a fluxu sanguinis curata a Christo, in memoriam tanti beneficii, statuam illius indicem Caesareae Christo erexit, e cujus basi nascens herba cum Christi fimbriam tetigisset, morbis quibuslibet medebatur, teste Eusebio, lib. VII Histor., cap. xiv; Sozomeno, lib. V, cap. xxi, et Theophylacto hic. Julianus Apostata, hostis Christi, statuam hanc dejecit, et sui effigiem ejus loco collocavit; sed haec fulmine icta dissiliit, teste Sozomeno et Histor. tripart., lib. VI, cap. xix.
Julianum imitantur nostri Novantes, qui Sanctorum reliquias dejiciunt, mergunt et comburunt, cum secreta reliquias servent et venerentur. Nam cor Zuinglii combusti inter cineres repertum, magno cultu servant ejus asseclae Zuingliani, ait Capito in Vita Zuinglii.
Quare non est verisimile haemorrhoissam hanc fuisse Martham, sororem Magdalenae, ut opinatur S. Ambrosius, lib. De Salomone, cap. v; Martha enim Bethaniae habitabat juxta Jerusalem, non Caesareae in Phoenicia. Evangelium Nicodemi haemorrhoissam hanc vocat Veronicam, quae Christo eunti ad crucem velum ad sudorem tergendum praebuit, in quo Christus vultus sui effigiem expressit. Sed hoc Evangelium est apocryphum et incertae fidei.
Versus 26: Deterius Habebat
26. DETERIUS HABEBAT. — Arabicus, addiderat dolorem.
Versus 27: Venit in Turba Retro
27. VENIT IN TURBA RETRO. — Quia non audebat coram eo in manifesto accedere, tum ex reverentia Christi, tum quia erat immunda ex fluxu sanguinis, ait Scholiastes apud S. Chrysostomum. Immunda, inquam, tum legaliter: lex Mosi enim immundos a templo arcendos decernebat eos qui sanguinis fluxu laborarant; tum physice: est enim foedus hic profluvii morbus, et tangentes polluit.
Versus 28: Si vel Vestimentum Ejus Tetigero, Salva Ero
28. DICEBAT ENIM: QUIA SI VEL VESTIMENTUM EJUS TETIGERO, SALVA ERO. — Matthaeus, cap. IX, 20, pro «vestimentum,» habet «fimbriam vestimenti ejus.» Fimbria vocantur fila extimae vesti attexta vel assuta, hyacinthini sive violacei coloris, quae jussit Deus Judaeos gestare, ut per ea jugiter refricaretur eis memoria praeceptorum Dei, et coeli ipsius; quae Christus ex lege gestavit, quasi insigne gentis et religionis Judaicae. Vide dicta Numer. XV, 38.
Est hic exemplum et argumentum ad probandum vim et usum sanctarum reliquiarum talis enim fuit fimbria Christi, quae haemorrhoissam sanavit. Respondet Calvinus mulierem hanc fuisse superstitiosam, et superstitionem aliquam suo facto miscuisse. Verum hoc refellit hic Christus et Marcus, qui non superstitioni, sed fidei ipsius sanitatem hanc tribuunt, eamque commendant et confirmant. Nam, vers. 30, dicitur: «Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo,» id est de fimbria illius. Et vers. 34: «Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace.» Recte S. Hilarius: «Sicut, ait, Auctor naturae dat magneti vim attrahendi ferrum, ita Christus dabat vesti suae vim sanandi ex fide tangentem.» Si vesti, ergo multo magis Eucharistiae. Unde S. Gorgonia tactu Eucharistiae a morbo gravi sanata est, teste Nazianzeno, orat. 11; aeque ac S. Catharina Senensis aliique permulti. Vide nostrum Salmeronem, tom. VI, tract. 15, in fine.
Versus 29: Et Confestim Siccatus Est Fons Sanguinis Ejus
29. ET CONFESTIM SICCATUS EST FONS SANGUINIS EJUS. — Id est, stetit profluvium sanguinis, quod e corpore ejus quasi e fonte perenni jugiter scaturiebat. Unde Arabicus vertit, et confestim stetit cursus sanguinis ejus.
Tropologice: fluxus sanguinis sunt carnis et sanguinis delectationes, ait Beda, uti gulae, luxuriae, etc.: has sanat caro Christi purissima in pia Eucharistiae sumptione.
Versus 30: Et Statim Jesus in Semetipso Cognoscens Virtutem
30. ET STATIM JESUS IN SEMETIPSO COGNOSCENS VIRTUTEM QUAE EXIERAT AB ILLO — et sanaverat haemorrhoissam, non quasi qualitas aliqua a Christi fimbria exierit, aut virtus haec de loco in locum, puta de fimbria Christi in haemorrhoissam migrarit, sed ratione effectus, quem in muliere causabat. Virtus enim manens in Christo, operabatur effectum sanitatis in muliere: «Sicut, ait Theophylactus, doctrina doctorum dicitur communicari discipulis, et in eos transfundi,» cum tamen doctrina ipsa in doctoribus maneat, et sui effectum duntaxat, puta cognitionem similem in discipulos traducat.
Nota: haec virtus sanandi et faciendi miracula quaelibet indita a Verbo humanitati Christi, non erat qualitas physica, haec enim debuisset esse infinita, utpote divinae et infinitae efficaciae, cujus humanitas Christi creata non erat capax; sed erat qualitas moralis, puta virtus instrumentaria: agebat enim haec humanitas Christi, quasi instrumentum divinitatis. Ita Abulensis, Quaest. CII in cap. ix Matth., et Salmeron loco citato.
QUIS TETIGIT VESTIMENTA MEA? — «Christus id interrogat, ait Beda, ut salus quam mulieri dederat, declarata et agnita, fidei virtute multis proficiat eosque alliciat ad credendum in Christum.» Addit Scholiastes apud Chrysostomum, ut mulieris fidem praedicet et celebret; Theophylactus vero tertiam causam adjicit, ut mulierem a timore solveret.
Versus 33: Mulier Vero Timens et Tremens
33. MULIER VERO TIMENS ET TREMENS, SCIENS QUOD FACTUM ESSET IN SE, VENIT ET PROCIDIT ANTE EUM, ET DIXIT EI OMNEM VERITATEM. — «Timens et tremens,» non quod superstitionem commisisset, ut vult Calvinus, sed quod clanculum accessisset, et immunda Christum mundum tetigisset, ac beneficium sanitatis Christo inscio quasi suffurata fuisset: ideo timebat ne a Christo increparetur, aut ne Christus beneficium suum repeteret et revocaret, vel graviori malo eam plecteret. Hinc patet eam necdum perfectam in Christum fidem et spem habuisse; non enim putasset Christum latere se posse, nec adeo cum timuisset. Quare Christus eam animans, dixit: «Confide, filia,» ut habet Matthaeus, cap. IX. Ita Chrysostomus ibidem.
Versus 34: Filia, Fides Tua Te Salvam Fecit
34. ILLE AUTEM DIXIT EI: FILIA, FIDES TUA TE SALVAM FECIT. — Christus hic mulieri timenti, ne Christus ipsam ut furtim sanatam, morbi rediva, aliove malo puniret, sanitatem acceptam confirmat stabilemque esse jubet, q. d. Non nuda fimbria mea, quam magna fide et certa spe sanitatis obtinendae tetigisti, o mulier, te sanavit; sed principaliter omnipotentia mea, secundario esto fides tua: haec enim vel ut dispositio, vel ut meritum, sive causa meritoria, te a fluxu sanguinis liberavit; quam liberationem ego ratam habeo, imo confirmo et roboro.
VADE IN PACE. — «Mittit eam in finem bonorum, inquit Scholiastes Chrysostomi; in pace enim Deus habitat, ut cognoscat se etiam a peccatis mundatam.» Nam quos corpore Christus sanavit, hos etiam in anima sanctificavit.
Versus 39: Puella non Est Mortua, sed Dormit
39. PUELLA NON EST MORTUA, SED DORMIT. — Licet enim vere sit mortua, tamen illico per me a morte quasi a somno excitabitur: quare non tam mortua, quae semper manet mortua, quam dormiens esse videtur. Vel, ut Scholiastes apud S. Hieronymum, q. d.: «Vobis mortua est, mihi dormit.»
Versus 41: Talitha Cumi
41. TALITHA CUMI. — Hebraei ילד ieled vocant puerum, pro quo Syri et Chaldaei dicunt tali, unde feminine talitha, id est puella; cumi, id est surge, ut e lecto ubi jaces mortua, surgas et stes viva. Porro, «ut ἐμφατικώτερον (id est majorem emphasim) faceret Marcus, et sensum vocantis atque imperantis exprimeret, addidit: Tibi dico,» ait S. Hieronymus, lib. De Optimo genere interpretandi.
Versus 42: Et Confestim Surrexit Puella, et Ambulabat
42. ET CONFESTIM SURREXIT PUELLA, ET AMBULABAT — ut motu se vivam ostenderet. Mystice: «Quia, ut ait Beda, anima a peccatis resuscitata, non solum a sordibus scelerum exsurgere, sed et bonis proficere debet operibus.»
Versus 43: Et Dixit Dari Illi Manducare
43. ET DIXIT DARI ILLI MANDUCARE. — Arabicus, et dixit: Cibate eam, ut ostenderet eam non tantum vere resurrexisse, sed et valere et famere. Solent enim pueri et puellae, cum a somno evigilant, famere et cibum petere: somno enim omnem cibum hesternum digesserunt, si sani sunt et valentes; tunc enim pollent magno stomachi calore. Mors enim illi fuit loco somni, ut ait Christus, vers. 39.