Cornelius a Lapide

Marcus VI


Index


Synopsis Capitis

Primo, Nazareni Jesum praedicantem spernunt, quasi civem suum et fabri filium. Secundo, vers. 7, Apostolos mittit binos praedicatum, addita eis potestate curandi morbos et daemones ejiciendi. Tertio, vers. 14, Herodes, auditis miraculis Jesu, suspicatur Joannem Baptistam a se occisum in Jesu resurrexisse: qua de causa caedes Joannis recensetur. Quarto, vers. 30, redeunt ad Christum Apostoli narrantes quae egerint. Christus mox quinque panibus satiat quinque hominum millia. Quinto, vers. 48, venit ad discipulos ambulans super mare, ac tempestatem sedat multosque contactu fimbriae sanat.


Textus Vulgatae: Marcus 6:1-56

1. Et egressus inde, abiit in patriam suam, et sequebantur eum discipuli sui; 2. et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia, quae data est illi? et virtutes tales, quae per manus ejus efficiuntur? 3. Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. 4. Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. 5. Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; 6. et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. 7. Et vocavit duodecim, et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. 8. Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum; non peram, non panem, neque in zona aes, 9. sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 10. Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde; 11. et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 12. Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent; 13. et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant. 14. Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus) et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea virtutes operantur in illo. 15. Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. 16. Quo audito, Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. 17. Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere, propter Herodiadem, uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18. Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 19. Herodias autem insidiabatur illi, et volebat occidere eum, nec poterat. 20. Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum; et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21. Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae. 22. Cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellae: Pete a me quod vis, et dabo tibi; 23. et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 24. Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis-Baptistae. 25. Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis-Baptistae. 26. Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare; 27. sed misso spiculatore praecepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, 28. et attulit caput ejus in disco, et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. 29. Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in monumento. 30. Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant, et docuerant. 31. Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi; et nec spatium manducandi habebant. 32. Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. 33. Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi; et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos. 34. Et exiens vidit turbam multam Jesus, et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit illos docere multa. 35. Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora praeteriit: 36. dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. 37. Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. 38. Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. 39. Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum. 40. Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. 41. Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in coelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. 42. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43. Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44. Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. 45. Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46. Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47. Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. 48. Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis), et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare, et volebat praeterire eos. 49. At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. 50. Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis et dixit eis: Confidite, ego sum, nolite timere. 51. Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: 52. non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcaecatum. 53. Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. 54. Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum; 55. et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56. Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent: et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.


Versus 1: Et Egressus Inde, Abiit in Patriam Suam

1. ET EGRESSUS INDE (ex urbe Capharnao, ubi filiam Jairi suscitarat), ABIIT IN PATRIAM SUAM. — In Nazareth, ubi Christus non natus quidem, sed educatus fuerat, et ubi ejus fratres et sorores, id est cognati et cognatae habitabant, ut patet vers. 3. Ita Beda.


Versus 2: Admirabantur in Doctrina Ejus

2. ADMIRABANTUR IN DOCTRINA EJUS. — Id est admirabantur doctrinam ejus tam sanctam, sublimem et divinam, tamque efficacem: utpote quam Christus per tot virtutes, id est miracula, confirmabat. Est Hebraismus. Hebraei enim usurpant a beth contactus, sive corporalis, sive mentalis, loco accusativi, ut dicant: Tango in manu, id est tango manum; credo in Deo, id est credo Deum; admiror in sapientia, id est admiror sapientiam.


Versus 5: Et Non Poterat Ibi Virtutem Ullam Facere

5. ET NON POTERAT IBI VIRTUTEM (miraculum) ULLAM FACERE. — «Non poterat,» id est non volebat, quia censebat non decere ut sanctum daretur canibus, ac incredulis et ingratis civibus suis obtruderet miracula sua. Sic «non posse,» pro «non velle» sumitur Gen. XXXVII, 4, et Joan. VII, 7. Sic vulgo dicimus: Non possum mihi imperare, ut illi indigno hanc gratiam praestem; non possum, id est difficulter possum, quia nolo, et voluntas reluctatur. Quia enim, ait hic Victor Antiochenus, ad impetrandam sanitatem utrumque coire debet, nimirum eorum qui cura egent, fides, et illius rursum qui curaturus est, virtus: si alterum horum defuerit, non temere sanitatis beneficium obveniet. Ut ergo miraculum convenienter fiat duo requiruntur, scilicet potentia in patrante, et fides in patiente: cum alterutrum deest, dicitur illud fieri non posse. Ita Theophylactus et Euthymius.


Versus 6: Et Mirabatur propter Incredulitatem Eorum

6. ET MIRABATUR PROPTER INCREDULITATEM EORUM. — Videtur huic dicto repugnare Lucas, IV, 22, dicens: «Et omnes testimonium illi dabant, et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ejus.» Respondeo Nazarenos quidem miratos fuisse, quod Jesus, cum esset filius fabri sibi noti et vicini, foret tamen tam sapiens, disertus et efficax in praedicando; sed eosdem tamen incredulos fuisse ejus doctrinae et personae, quod scilicet ipse esset Messias sive Christus. Id ita esse patet ex iis quae subjicit Lucas.


Versus 13: Et Ungebant Oleo Multos Aegros, et Sanabant

13. ET UNGEBANT OLEO MULTOS AEGROS, ET SANABANT. — Opinantur nonnulli hanc unctionem esse eamdem cum illa, de qua S. Jacobus in epist. sua, cap. v, 14, scilicet sacramentum Extremae-Unctionis. Ita Beda, Theophylactus, Lyranus, Dionysius Carthusianus, Franciscus Lucas et alii, qui censent jam a Christo institutum fuisse sacramentum Extremae-Unctionis, illudque hic infirmis contulisse Apostolos jussu Christi, esto necdum ab eo ordinati essent sacerdotes.

Verum contrarium videtur verius: Primo, quia solus sacerdos est minister sacramenti Extremae-Unctionis; Apostoli autem necdum erant sacerdotes, nam in ultima coena eos Christus creavit sacerdotes, dicens: «Hoc facite in meam commemorationem.»

Secundo, quia Apostoli hic quoslibet infirmos unxerunt; ergo etiam non baptizatos, non moribundos: atqui Extrema-Unctio confertur tantum baptizatis et moribundis.

Tertio, omnes uncti hic ab Apostolis sanabantur; hoc autem non fit in Extrema-Unctione, quae primario ad sanitatem et robur mentis dirigitur.

Quarto, quia Concilium Tridentinum, sess. 14, ait sacramentum Extremae-Unctionis apud Marcum quidem insinuatum, per Jacobum autem Apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum, ac promulgatum fuisse. Fuit ergo haec unctio typus et quasi praeludium instituendi sacramentum Extremae-Unctionis, non ipsum Sacramentum. Erat igitur haec unctio miraculosa, seu donum miraculorum datum Apostolis ad tempus, ut eo suam de Christo praedicationem confirmarent; non sacramentum semper duraturum: sicut S. Genovefa, et multi sancti Anachoretae oleo a se benedicto, et ad infirmos misso, eos sanabant, ut patet ex Vitis Patrum.

Causam, cur oleo potius quam vino uterentur, dat Victor Antiochenus, dicens: «Oleum inter alia et laborum molestiam mitigat, et lumen fovet, et hilaritatem conciliat.» Oleum ergo quod in sacra unctione adhibetur, et Dei misericordiam, et morbi sanationem, et cordis illuminationem denotat. Idem asserunt Theophylactus et Euthymius. Simili modo baptismus Joannis, non fuit Sacramentum, sed typus et praeludium sacramenti Baptismi a Christo mox instituendi. Ita passim Interpretes.


Versus 16: Quem Ego Decollavi Joannem, Hic a Mortuis Resurrexit

16. QUO AUDITO, HERODES AIT: QUEM EGO DECOLLAVI JOANNEM, HIC A MORTUIS RESURREXIT. — Id est, Jesu patrante tot miracula, quasi dicat: Anima Joannis transiit in Jesum, ideoque ibi quasi resurgens divinior facta, tanta et tot stupenda in eo operatur. Lucas, cap. IX, 7, ait Herodem initio haesitasse; postea tamen ob communem celebremque tot miraculorum Jesu famam, credidit Joannem in Jesu resurrexisse, ut ait Marcus hic, et Matthaeus, cap. XIV. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, S. Augustinus et alii; vigebat enim tunc Pythagorae sententia de μετεμψυχώσει, id est transanimatione, sive de animarum ex uno corpore in aliud transmigratione. Unde ipse Pythagoras de seipso aiebat:

Ipse ego me memini, Trojani tempore belli / Pantoides Euphorbus eram, cui pectore quondam / Haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae,

puta Menelai, qui fuit frater Agamemnonis regis et filius Atrei. Portentosum plane et inauditum est, quod tradit S. Athanasius, primus Caesaraugustanus episcopus, creatus a S. Jacobo Apostolo, de S. Petro, primo Bracarensi episcopo, condiscipulo suo; scilicet Petrum hunc esse eumdem cum Samuela, filio Uriae. Urias enim Propheta occisus a Joakim, rege Juda, sub tempus captivitatis Babylonicae, teste Jeremia, cap. XXVI, vers. 20, reliquit filium Samuelem, qui cum aliis Judaeis veniens in Hispaniam, ibi mortuus et sepultus est, quem post sexcentos sepulturae annos S. Jacobus, veniens in Hispaniam, e sepulcro suscitavit nominavitque Petrum, ac primum Bracarae episcopum creavit, qui deinde pro Christi fide martyrii lauream obtinuit. Ita refert B. Caledonius, Bracarae episcopus, qui obiit anno Christi 260. Vide Franciscum Bivarium commentantem in Chronicon L. Dextri, ad annum Christi 37, num. 2, comment. 1.

Quid mirum ergo si Herodes putavit Joannem recens a se occisum resurrexisse in Christo? Vide hic quam sanctus fuerit Joannes-Baptista, et quanta de sanctitate ejus fuerit opinio, utpote quem Herodes ex communi fama censuerit resurrexisse in Christo, adeoque Joannem esse Messiam sive Christum, ideoque eum jam a se occisum timuit, ne resurgens necem suam vindicaret. Unde S. Chrysostomus, cap. XIV in Matth.: «Magnum quid, ait, est virtus: nam et defunctum Herodes timet.» Nam, ut ait ibidem Rabanus: «Omnium sententia est, majorem fore potentiam Sanctorum ubi resurrexerint.» Sic et Beda.


Versus 17: Ipse enim Herodes Misit, ac Tenuit Joannem

17. IPSE ENIM HERODES MISIT (satellites), AC TENUIT JOANNEM, ET VINXIT EUM IN CARCERE, PROPTER HERODIADEM, UXOREM PHILIPPI FRATRIS SUI, QUIA DUXERAT EAM. — Hic Herodes non fuit primus, sive magnus, patria et cognomento Ascalonita, sub quo natus est Christus, qui infantes in Bethleem occidit; sed fuit ejus filius, cognomento Antipas, qui Christum veste alba indutum illusumque ad Pilatum remisit. Hic enim incarceravit et occidit Joannem Baptistam.

Dices: Herodes Antipas fuit tetrarcha duntaxat: sic enim vocat eum Matthaeus, cap. XIV, 1. Quomodo ergo Marcus hic, vers. 14, vocat eum regem? Respondeo: Vocat eum regem, quia ipse in sua tetrarchia summus erat princeps, qualis est rex in regno: unde regis nomen assumpsit, illudque ei ab aliis tributum fuit, etiam ab ipso S. Matthaeo, cap. XIV, vers. 9.

IN CARCERE. — Addit Josephus Joannem fuisse incarceratum in arce Macheruntina, sita in finibus Galilaeae et Arabiae, ibique fuisse decollatum. Carcerem ergo hunc nobilitavit S. Joannes. Jam locus, inquit Philo, lib. De Joseph, non tam carcer erat, quam disciplinae meditatorium. Seneca, in Consolatione ad Albinam: «Carcerem, ait, intravit Socrates, ignominiam ipsi loco detracturus: neque enim poterat carcer videri, in quo Socrates erat.» Unde D. Cyprianus, lib. IV, epist. 1 ad Martyres, ex veteri editione: «O beatum, ait, carcerem, quem illustravit vestra praesentia! O tenebras sole ipso lucidiores, ubi constituta sunt Dei templa!» Idem, lib. III, epist. 25 De Martyrum vinculis: «Ornamenta sunt ista, non vincula: nec Christianorum pedes ad infamiam copulant, sed clarificant ad coronam.» Quocirca S. Ambrosius, lib. De Joseph, cap. V: «Non turbentur, ait, innocentes, cum falsis criminibus appetuntur: visitat Deus et in carcere suos, et ideo ibi est plus auxilii, ubi plus est periculi. Sed quid mirum si visitat Deus in carcere positos, qui seipsum in suis in carcere inclusum memoravit? In carcere, inquit, eram, et non venistis ad me,» Matth. cap. XXV, vers. 44.

PROPTER HERODIADEM. — Herodias haec fuit filia Aristobuli, fratris Herodis Antipae: ipse igitur eam duxit, quae erat sibi ex fratre neptis. Ita Josephus. Fuit ergo Herodias, soror Herodis Agrippae, qui Jacobum occidit, et ab angelo vicissim caesus occubuit, Actor. cap. XII. Quare errant Ruffinus, et ex eo S. Hieronymus, Eusebius et Beda, dicentes illam fuisse filiam Aretae, regis Arabum: confundunt enim primam uxorem Herodis, quae fuit filia Aretae, cum secunda, quae fuit Herodias. Nam Herodes filiam Aretae repudiavit, ut duceret Herodiadem, ideoque Aretas ei bellum intulit ejusque exercitum ad internecionem delevit, teste Josepho, lib. XVIII Antiq., cap. VII, qui et addit: «Apud Judaeos fuit opinio, justa ultione Numinis deletum fuisse Herodis exercitum, propter Joannem-Baptistam virum sanctum ab eo occisum.»

UXOREM FRATRIS SUI. — Dices: Josephus, lib. XVIII Antiq., cap. VI, VII et IX, ait eam fuisse uxorem alterius Herodis, qui fuit frater Philippi et Herodis Antipae. Respondeo: Errat Josephus in hoc, uti et in multis aliis, nisi dicas Herodiadem primo nupsisse Herodi Antipae. Sic pariter errat ibidem Josephus, quod dicat Joannem occisum non ob Herodiadem, sed quia Herodes timebat ne per populi ad eum concursum seditio quaepiam oriretur.

An vivo marito Philippo Herodias nupserit Herodi, an vero eo mortuo, dissentiunt Interpretes. Latet enim utrumque fuisse illicitum et peccatum incestus, insuper et adulterii, si Philippus adhuc vivebat. Nam, Levit. XVIII, 16, vetatur, ne frater ducat uxorem fratris, si is ex ea reliquerit prolem, uti Philippus reliquerat filiam hanc saltatricem, quam Josephus vocat Salomen.

Verum dico Herodem, vivo Philippo et invito, duxisse Herodiadem, ideoque peccasse tripliciter: primo, adulterio; secundo, incestu; tertio, raptu. Probatur primo, quia id diserte asserit Josephus, lib. XVIII Antiq., cap. VII. Secundo, quia eam duxit sub annum 15 Tiberii Caesaris: tunc enim praedicare coepit Joannes, ut patet Luc. III, 1. Philippus autem mortuus est anno 20 Tiberii, uti affirmat Josephus, lib. XVIII, cap. VI, ubi eumdem a modestia et justitia commendat. Tertio, quia passim Patres Herodem accusant adulterii, quod fratri vivo, sed mansueto, uxorem abstulerit: nimirum ejus lenitate abusus est Herodes.


Versus 20: Herodes enim Metuebat Joannem

20. HERODES ENIM METUEBAT JOANNEM, SCIENS EUM VIRUM JUSTUM ET SANCTUM. — Initio ergo sola Herodias voluit occidere Joannem, utpote sui adulterii et incestus reprehensorem, dissentiente Herode, ut significat hic Marcus et Lucas, IX. Postea tamen Herodias idem persuasit Herodi marito, idque facile, quia Herodes, teste Josepho, lib. XIX Antiq., cap. VII, malignae erat indolis, malitiosus et proclivis ad saevitiam, ac infensus Joanni ob crebras ejus reprehensiones. Ipse enim erat «vox clamantis in deserto,» Isaiae XL, 3; Matth. III, 3. «Timebat enim Herodias,» ait Beda, «ne Herodes ad increpationem Joannis aliquando resipisceret, et nuptias solveret, ac Herodiadem fratri Philippo ablatam restitueret.»


Versus 22: Cumque Introisset Filia Ipsius Herodiadis

22. CUMQUE INTROISSET FILIA IPSIUS HERODIADIS (ex Philippo priore marito), ET SALTASSET, ET PLACUISSET HERODI. — Saltatrices olim conviviis adhibitas apud Judaeos ad luxum, patet ex Josepho, lib. XII Antiq., cap. IV. Idem de Graecis Saltatricibus liquet ex Xenophonte in Symposio, et Luciano, Dialogo De saltatricibus, ubi multis exemplis aeque ac philosophorum sententiis docet, quod animum etiam virilem et durum emolliat, et ad libitum inflectat scita ad modos musicos saltatio. Vere Ecclesiasticus, cap. IX: «Cum saltatrice, ait, ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.» Vere Remigius, in cap. XIV Matth.: «Impudica mulier, ait, impudicam filiam nutrivit, non pudorem docens, sed saltationem. Nec minus reprehendendus Herodes, qui passus sit regiam aulam fieri a muliere theatrum.»


Versus 25: Volo ut Protinus Des Mihi in Disco Caput Joannis-Baptistae

25. VOLO UT PROTINUS DES MIHI IN DISCO CAPUT JOANNIS-BAPTISTAE. — Dices: ergo Joannes Baptista non est martyr, quia Herodes occidit eum non ob fidem, nec ob reprehensionem sui adulterii, sed ut placeret puellae saltatrici, et promisso suo illi facto satisfaceret. Respondeo: Nego consequentiam: nam primo, puella haec petiit caput Joannis ex instinctu matris Herodiadis, quae Joannem sui adulterii castigatorem sic e medio tollere volebat. Herodias ergo quasi causa moralis per se occidit Joannem, impellendo Herodem ut eum decollaret, itaque eum martyrem fecit. Secundo, Herodes illi assensit: sciens enim malignum suae uxoris animum, illi obsecutus est et Joannem peremit. Tertio, Herodes quoque volebat Joannem occidere, ut diserte ait Matthaeus, XIV, 5; sed propter metum populi, Joanni quasi viro sancto applaudentis, id facere non audebat. Denique, multi probabiliter putant haec omnia ex collusione et ex composito esse facta, scilicet Herodem suggessisse Herodiadi, ut filiam saltatricem in coenam immitteret, illaque peteret caput Joannis: sic enim sese honestam ex promisso suo occasionem vel excusationem occidendi Joannem habiturum, atque hac de causa Herodes a Christo vocatur «vulpes,» Luc. XIII, 32. Fuit ergo S. Joannes victima castitatis, quia pro ea martyr occubuit, aeque ac S. Paulus, S. Matthaeus, S. Clemens, S. Lambertus aliique plures.

Porro, causam sublimiorem praeproperae mortis S. Joannis ex parte Dei et arcano ejus consilio assignat S. Gregorius Nazianzenus, orat. 20: «Quis, inquit, praecursor Jesu? Joannes, ut vox sermonis, et ut lucerna luminis, ante quem et in virtute exiliit, et ad inferos per Herodis furorem transmissus est, ut illic quoque mox venturum praediceret.» Idem Nazianzenus, orat. 39, docet S. Joannem spiritu prophetico praecognovisse suum hoc martyrium. Ait enim: «Ego a te (o Christe) baptizari debeo. Adde: et pro te; exploratum enim habebat fore, ut martyrio baptizaretur. Futurum enim norat, ut, sicut post Herodem Pilatus fureret, ita eum quoque prius vita functum Christus sequeretur.»


Versus 26: Et Contristatus Est Rex

26. ET CONTRISTATUS EST REX. — Id est contristari se finxit, inquit S. Hilarius et S. Hieronymus in cap. XIV Matth., quia revera volebat Joannem occidere, ut ait Matthaeus. Unde Glossa, in cap. XIV Matth.: «Talis, ait, Herodis tristitia fuit, qualis poenitentia Pharaonis.» Et Interlinearis: «Simulator tristitiam praeferebat in facie, cum laetaretur in mente.»

Simplicius S. Chrysostomus, Euthymius, Theophylactus censent Herodem vere contristatum fuisse, ut habent Matthaeus et Marcus; licet enim vellet Joannem occidere, tamen de tam crudeli et sibi probrosa ejus nece doluit, quod scilicet Prophetam tantum occideret in gratiam puellae saltantis.

PROPTER JUSJURANDUM. — Neci Joannis Herodes praetendit suum juramentum filiae datum, quia licet sciret illud hoc casu, scilicet in petitione filiae tam indigna, iniqua et sacrilega, non obligare; tamen regale esse censebat id coram primoribus non retractare, juxta illud: «Verbum regis est rex.» Ita iste mundanus.

Unde S. Augustinus, serm. 116, in novis: «Puella saltat, ait, et mater saevit, et inter delicias et lascivias convivantium temere juratur, et impia quod juratur impletur.» Nam, ut ait S. Isidorus: «In malis promissis rescindenda fides: impia promissio est, quae scelere adimpletur.» Et S. Hieronymus: «Sub occasione pietatis impius fuit, dum juramento scelus excusat.»


Versus 27: Sed Misso Spiculatore

27. SED MISSO SPICULATORE. — Id est carnifice, quia carnifices erant milites, et stipatores praetorum gestantes spicula. Unde dicti sunt «spiculatores,» ait Calepinus. Verum noster Jacobus Gretserus, lib. I De Cruce, cap. XXV, ex Suida et Julio Firmico, carnifices vult dici «speculatores» (Graece enim est σπεκουλάτωρα, quod nomen utique est Latinum, idemque quod speculator), Graece θρίπας, eo quod eorum munus esset hostium consilia et facta speculari, custodiae causa principes stipare instar satellitum, ac damnatos ab eis plectere. Sic et Franciscus Lucas hic, ac Lipsius in Tacitum, Brissonius et aliqui alii, qui asserunt Suetonium et Tacitum speculatorem vocare carnificem, sed nullum ex eis locum citant, nec ego ullum invenire potui, in quo vox speculator a Latinis vel Graecis usurpetur pro carnifice, nisi hunc Marci in Graeco. Hic ergo idem est spiculator latine, qui σπεκουλάτωρ graece: Graeci enim mutantes vocalem i in e (uti faciunt saepe Itali), pro spiculator dixerunt speculator, uti censet Lexicographus.

PRAECEPIT AFFERRI CAPUT EJUS IN DISCO. — Ut epulas crudelitate et horrendo hoc spectaculo barbarus condiret. Addit Beda: Vult omnes convivas sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso convivio cruentae epulae deferrentur. Porro S. Gregorius, lib. III Moral., cap. IV: «Premit, inquit, Deus suos in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis: quid illi passuri sunt quos Deus reprobat, si hic cruciat quos amat.»

ET DECOLLAVIT EUM IN CARCERE. — Scilicet spiculator ad hoc missus ab Herode. Unde Graeca et Syrus habent: qui cum abiisset, decapitavit eum.

Habet ergo S. Joannes laureas multas: primo, doctoris; secundo, virginis; tertio, martyris; quarto, prophetae; quinto, eremitae; sexto, apostoli; septimo, praecursoris, indicis et baptistae Christi. Vere S. Augustinus, serm. 36 De Sanctis: «Joannes, ait, propter justitiam perdit vitam, sed lucratus est gloriam, quia plena et perfecta libertate maluit injusta sustinere, quam justa non dicere.»

Quaeres, quo tempore occisus sit S. Joannes? Primo, Abulensis ait id definiri non posse. Ita ipse in cap. XIV Matth., vers. 4. Secundo, Beda, et ex eo Baronius anno Christi 33, n. 8; Maldonatus, Barradius (ac favere videtur S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. XLV) censent Joannem occisum circa Pascha currente anno 33 aetatis Christi. Probant ex eo quod Matthaeus, cap. XIV, 13, ait Christum, audita morte Joannis, secessisse in desertum, ubi pavit quinque millia hominum: id autem contigit circa Pascha, Joan. VI, 4.

Tertio, valde probabiliter noster Salianus, in Annal. tom. VI, in fine, ad annum Christi 32, n. 20, censet Joannem occisum in fine anni 32 aetatis Christi, puta in decembri. Probat primo, quia Nicephorus, lib. I, cap. XIX, in fine, ait Joannem occisum cum ageret annum aetatis 32 cum dimidio, id est cum Christus expleret annum aetatis 32. Natus est enim Joannes 24 junii, et dimidio anno sive sex mensibus senior fuit Christo: hic enim natus est 25 decembris ejusdem anni.

Secundo, quia, licet secessio Christi in desertum, de qua Matthaeus, cap. XIV, contigerit circa Pascha, tamen mors Joannis diutius praecessit hunc secessum: secessit enim Christus, non tam ob mortem Joannis, quam quod jam increbresceret fama miraculorum suorum, ut multi putarent Joannem in eo resurrexisse, ut diserte dicit Theophylactus et Jansenius; hoc autem factum est longiuscule post mortem Joannis, ita ut decembri videatur occisus Joannes, secessio vero Christi facta sit in martio sub Pascha sequens: tempus enim intermedium deposcunt sibi miracula, quae Christus post mortem Joannis patravit, item fama eorumdem ubique sparsa, ita ut ex ea Herodes suspicatus sit Joannem in Jesu revixisse; quod ubi audivit Jesus, metuens ne Herodes se quoque interficeret, secessit in desertum.

Denique nonnulli congrue opinantur Joannem occisum 29 augusti: hoc enim die Ecclesia celebrat festum decollationis Baptistae, quamquam illo die celebrari potius ab Ecclesia memoriam inventionis capitis S. Joannis-Baptistae, ex Beda censeat Baronius, in Martyrologio.


Versus 28: Et Attulit Caput Ejus in Disco

28. ET ATTULIT CAPUT EJUS IN DISCO, ET DEDIT ILLUD PUELLAE, ET PUELLA DEDIT MATRI SUAE. — Indignitatem hujus homicidii, imo sacrilegii, multis ostendunt S. Chrysostomus, homil. 49 in Matth.; S. Augustinus, serm. 36 De Sanctis, et serm. 116, in novis; S. Ambrosius, lib. III Virgin., sub initium, ubi inter alia ait: «Praemium saltatricis mors est Prophetae, etc. Hoc crudelitati ferculum debebatur, quo insatiata epulis feritas vesceretur.» Et mox: «Cerne oculos in ipsa morte sceleris tui testes, aversantes conspectum deliciarum. Clauduntur lumina non tam mortis necessitate, quam horrore luxuriae. Os aureum illud exsangue, cujus sententiam ferre non poteras, conticescit, et adhuc timetur.»

Insultasse Herodiadem praeciso capiti, atque acu discriminali sanctissimam illam linguam perforasse, Hieronymus in Ruffinum agens tradit, sic dicens: «Ne magnopere glorieris, si feceris quod faciunt scorpiones, atque cantharides fecerunt: haec et Fulvia in Ciceronem, et Herodias in Joannem, quia veritatem non poterant audire, linguam veriloquam discriminali acu confoderunt.» Haec S. Hieronymus in fine Apologiae contra Ruffin.

Quocirca justa Dei ultio in omnes desaeviit. Nam Herodes victus fuit ab Areta, deinde in exilium cum Herodiade pulsus Lugdunum, tetrarchia et bonis omnibus spoliatus est a Caio Caligula Imperatore, idque agente et accusante eum Agrippa, fratre Herodiadis, uti narrat Josephus, lib. XVIII, cap. X. Porro, filiae saltatricis caput per glaciem amputatum, in ipsa glacie saltitavit.

Audi Nicephorum, lib. I, cap. XX: «Eundum ei quodam brumali tempore erat, et fluvius trajiciendus, qui cum glacie constrictus coagmentatusque esset, pedes eum transibat: glacie autem rupta, idque non sine Dei numine, demergitur illa statim capite tenus, et inferioribus corporis partibus lasciviens, molliusque semovens, saltat, non in terra, sed in undis; caput vero scelestum frigore et glacie concretum, deinde etiam convulneratum, et a reliquo corpore, non ferro, sed glaciei crustis resectum, in glacie ipsa saltationem lethalem exhibet, spectaculoque ejus omnibus praebito, in memoriam ea quae fecerat spectantibus revocat.»

Audi et Lucium Dextrum in Chron., anno Christi 34: «Herodes Antipas cum Herodiade pellice incesta, tota Judaea pulsus, primum ad Gallias, deinde Ilerdae in Hispania exulat, ibique infeliciter moritur. Herodias vero saltans super Sicorim flumen Ilerdae concretum, submersa miserabiliter periit.»


Versus 29: Posuerunt Illud in Monumento

29. POSUERUNT ILLUD IN MONUMENTO. — S. Hieronymus, loco jam citato, tradit corpus S. Joannis sepultum in Sebaste, quae prius Samaria fuit dicta, ubi pariter Eliseus et Abdias Prophetae sepulti sunt. Porro, tanta miracula faciebat S. Joannes in Sebaste, ut Julianus Apostata jusserit ejus corpus comburi; sed reliquias ejus clam suffurati sunt Christiani.

De revelatione capitis S. Joannis vide Historiam Ecclesiasticam, lib. XI, cap. XXVIII, Baronium et alios. Est et inter opera S. Cypriani tractatus De Revelatione capitis S. Joannis. Denique Sozomenus, lib. VII, cap. XXIV, narrat Theodosium Imperatorem proficiscentem in bellum contra Eugenium tyrannum, adiisse templum S. Joannis, eique pro victoria supplicasse; quare daemonem e templo exiisse vociferantem: «Tu me vinces, tu meum exercitum prosternes,» itaque factum est.