Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus Pharisaeorum criminationes, quod Apostoli illotis manibus manducarent, in ipsos eorumque scelera retorquet. Secundo, vers. 25, Syrophoenissae filiam a daemone liberat. Tertio, vers. 32, surdo et muto auditum et loquelam restituit.
Textus Vulgatae: Marcus 7:1-37
1. Et conveniunt ad eum Pharisaei, et quidam de Scribis, venientes ab Jerosolymis. 2. Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus, communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. 3. Pharisaei enim et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; 4. et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum; 5. et interrogabant eum Pharisaei, et Scribae: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? 6. At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. 7. In vanum autem me colunt, docentes doctrinas et praecepta hominum. 8. Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum; et alia similia his facitis multa. 9. Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 10. Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam; et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 11. Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit; 12. et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, 13. rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia hujusmodi multa facitis. 14. Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. 15. Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt, illa sunt quae communicant hominem. 16. Si quis habet aures audiendi, audiat. 17. Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. 18. Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis, quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare, 19. quia non intrat in cor ejus, sed in ventrem vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? 20. Dicebat autem: quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem. 21. Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, 22. furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. 23. Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem. 24. Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis; et ingressus domum neminem voluit scire, et non potuit latere. 25. Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. 26. Erat enim mulier Gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium ejiceret de filia ejus. 27. Qui dixit illis: Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 28. At illa respondit, et dixit illi: Utique, Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. 29. Et ait illi: Propter hunc sermonem vade, exiit daemonium a filia tua. 30. Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exiisse. 31. Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. 32. Et adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. 33. Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus; et expuens, tetigit linguam ejus; 34. et suspiciens in caelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperire. 35. Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. 36. Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, 37. et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.
Versus 2: Communibus Manibus, Id Est Non Lotis, Manducare
2. COMMUNIBUS MANIBUS, ID EST NON LOTIS, MANDUCARE. — «Manus communes» vocantur non lotae, id est immundae, quia scilicet res immundae, profanae et pollutae erant communes Judaeis et Gentibus, mundis et immundis. Nota Apostolos non fuisse tam rusticos, ut pransuri vel cenaturi manus non lavarent, cum et agricolae et opifices ante cibum eas lavent, sed abstinuisse a lotione religiosa, vel potius superstitiosa Pharisaeorum, quam ipsi ex majorum suorum ritu et traditione acceptam scrupulose servabant. Ritus autem eorum, inquit Theophylactus, erat hic, ut ad cubitum usque lavarentur.
Versus 3: Crebro
3. CREBRO. — Syrus, betilaith, id est diligenter vel curiose; Graece, πυγμῇ, id est certatim. Hebr. כף אל כף caph el caph, id est manum ad manum, scilicet saepe confricando, uti faecatas qui manus foedatas depurare volunt. Pharisaei enim cum vel minimum quid impuri attigissent, aut se attigisse scrupulose metuerent, illico lavabant manus, idque toties quoties hic eis metus vel scrupulus occurrebat.
Versus 4: Et a Foro, Nisi Baptizentur
4. ET A FORO, — scilicet venientes et domum redeuntes lavant manus, quia scilicet in foro est omne genus, uti rerum, sic et hominum mundorum et immundorum, quorum attactu se pollutos verebantur, ideoque immunditiem hac lotione non manuum, sed totius corporis abstergere sese debere putabant; unde sequitur:
NISI BAPTIZENTUR. — Hoc est, nisi totum corpus aquis immergant et abluant, uti etiamnum saepe faciunt Judaei. Plus enim est «baptizari,» quam manus abluere: quia ergo in foro Gentiles attingere et alloqui, quaedam etiam immunda attrectare cogebantur, hinc redeuntes domum totos se abluebant, ait Vatablus.
CALICUM. — Graece, ποτηρίων, id est poculorum.
URCEORUM. — Graece, ξεστῶν, id est sextariorum: ξέστης enim est sextarius, vel cyathus; Syrus, anophoram, id est vasorum, quibus vina afferuntur vel effunduntur. Vatablus intelligit vasa lignea, quae ξεστά dicuntur, eo quod torno poliantur, aut sculpturis ornata sint: ξέω enim est frico, polio, rado, sculpo: unde ξεστός, id est politus, rasilis, excultus. Urceus proprie est vas, quo aqua in urnam vel ahenum infunditur, ait Paulus Jureconsultus; inde ad vasa quaelibet similia transfertur.
AERAMENTORUM, — vasorum aereorum, quibus cibi vel coquebantur, vel in mensam inferebantur.
ET LECTORUM, — quibus ad mensam accumbebant. Vatablus vertit, spondarum. Cetera exposui Matth. xv et seq.
Versus 15: Communicant
15. COMMUNICANT. — Id est «coinquinant,» ut legunt alii codices. Idem est vers. 18 et 20.
Versus 19: Quia Non Intrat in Cor Ejus, sed in Ventrem Vadit
19. QUIA NON INTRAT IN COR EJUS (id est in animam ejus, ac proinde eam coinquinare nequit), SED IN VENTREM (scilicet stomachum) VADIT, (ubi facta secretione purioris cibi, ad jecur et cor pergit; reliquum vero, quod impurum et faeculentum est), IN SECESSUM EXIT, PURGANS (exitu suo, id est puras relinquens) OMNES ESCAS. — Quia scilicet ipsum est cibi faex et purgamentum: quare eo ipso quo exit, alimentum reliquum depurat et expurgat.
Versus 26: Gentilis, Syrophoenissa
26. GENTILIS. — Graece, Ἑλληνίς, id est Graeca, ut vertit Arabicus: Graecis enim dominantibus, omnes Gentiles vocabantur Graeci; hinc illud Rom. cap. 1: «Judaeo primum et Graeco,» id est Gentili.
SYROPHOENISSA. — Graece, Syra Phoenicissa; Syrus, ex Punicia Syria, id est ex illa Phoeniciae parte, quae ad Syriam spectat. Matthaeus Chananaeam vocat.
Versus 32: Et Mutum
32. ET MUTUM. — Graece, μογιλάλον, id est aegre loquentem, impeditae linguae, balbutientem: nam sanatus a Christo «loquebatur recte,» id est expedite, ut dicitur vers. 35. Non ergo erat omnino mutus, uti sunt ii qui a nativitate sunt surdi, qui Graece ἄναυδοι dicuntur. Sic enim duo fuissent hic Christi miracula, scilicet solutionis linguae, et inditae scientiae vocum. Contrarium tamen quoque est probabile.
Versus 33: Et Expuens, Tetigit Linguam Ejus
33. ET EXPUENS, TETIGIT LINGUAM EJUS. — Congrue fecit id Christus, quasi saliva sua salvifica os siccitate mutum et ligatum humectaturus et soluturus; saliva enim est in lingua, et illi se assimilat, ait Galenus, Aphor. 39. Expuit autem non in os muti, sed in suum ipsius digitum, ac digito salivam ori muti admovit, ut colligitur ex Graeco: hoc enim honestas et decor exigebant. Porro Christus, aperiendo aures et linguam corporis, aperuit pariter aures et linguam mentis, ut inspirationes ipsius audiret, ac crederet ipsum esse Messiam, ab eoque peccatorum suorum veniam posceret et impetraret. Quos enim Christus corpore, hos et mente sanavit.
Tropologice: idem cuique poscendum ac dicendum cum Psalte: «Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam,» Ps. L, 17. Idem de auribus, ut possimus cum Isaia, cap. L, 4, jubilare: «Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo: erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. Dominus Deus aperuit mihi aurem;» hoc autem fit cum ipse digito suo, id est Spiritu Sancto (hic enim est Digitus Dei, Exod. viii, 19), et saliva caelestis sapientiae, quae est ipsemet ex ore Altissimi prodiens, linguam mentis tangit.
Versus 34: Et Suspiciens in Caelum Ingemuit; Ephphetha
34. ET SUSPICIENS IN CAELUM (quia inde verba mutis, auditus surdis, medela cunctis infirmis, ait Beda) INGEMUIT, — tum condolens miseriae muti et surdi, tum cum gemitu orans et impetrans illi sanitatem a Deo. «Expendebat enim, ait Victor, in quantam calamitatem et miseriam, omnis bonae honestaeque actionis hostis diabolus, primorumque parentum incuria et lapsus ipsum dejecisset.»
EPHPHETHA, QUOD EST (quod significat) ADAPERIRE. — Id est aperiantur tibi aures et os: ubi «utraque, ait Beda, unius ejusdemque mediatoris Dei et hominum natura manifeste destinata est. Suspiciens enim in caelum quasi homo, Deum precaturus ingemuit; sed mox uno sermone, quasi divina potens majestate, curavit.» Omnes enim habemus oculos, sed caeci clausos et obstructos, qui Syriaca phrasi eleganter dicuntur aperiri, cum tegmina illa recluduntur, ait Angelus Caninius in Nomin. Hebr., cap. x. Porro Hebr. פתח patach, est aperire: unde in imperativo passivo niphal הפתח hippateach, et crasi hippatach, pro quo Syri dicunt Ephphetha, idem est quod aperire, hoc est aperitor, vel esto apertus.
Versus 36: Et Praecepit Illis Ne Cui Dicerent
36. ET PRAECEPIT ILLIS NE CUI DICERENT. — Praeceptum hoc fuit non proprie dictum, quod ad culpam obligaret, sed urbanitas duntaxat, et modestiae indicium, ut scilicet significaret se nolle sua miracula ostentare, et ex iis aucupari vanam hominum gloriam. Quare non peccabant, qui eo non obstante illa divulgabant. Unde sequitur: «Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant.» «Docemur hoc loco, ait Theophylactus, quod quando benefacturi sumus, ne plausus vel celebritates ex beneficiis quaeramus: cum autem beneficia acceperimus, ut benefactores, licet ipsi recusent, laudemus et praedicemus.» Ut enim illud est hominis benefici, ita hoc grati, ait Franciscus Lucas. Et S. Augustinus, De Consensu Evang.: «Voluit Dominus, ait, prohibendo docere, quanto ferventius eum praedicare debeant, quibus jubet ut praedicent, quando illi qui prohibebantur tacere, non poterant.»
Versus 37: Bene Omnia Fecit
37. BENE OMNIA FECIT. — Graece, καλῶς, id est belle, decore, concinne, congrue, irreprehensibiliter, q. d. Nil fecit Christus, quod Pharisaei, vel similes momi jure culpare queant. Rursum bene Hebraice הטיב heteb, id est benefice, quia surdo auditum, muto loquelam reddidit. Tota enim vita Christi fuit assidua beneficentia, Act. cap. x, vers. 38.