Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus septem panibus pascit quatuor hominum millia. Secundo, vers. 15, docet cavendum a fermento Pharisaeorum. Tertio, vers. 22, curat caecum, qui homines vidit sicut arbores ambulantes. Quarto, vers. 31, praedicit suam passionem et mortem, Petrumque illi renitentem quasi satanam rejicit. Denique, vers. 33, jubet cuique tollere suam crucem, et animam suam salvare.
Textus Vulgatae: Marcus 8:1-38
1. In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2. Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent, 3. et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerant. 4. Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit hic saturare panibus in solitudine? 5. Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. 6. Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae. 7. Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. 8. Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9. Erant autem qui manducaverant, quasi quatuor millia: et misit eos. 10. Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. 11. Et exierunt Pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. 12. Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. 13. Et dimittens eos, ascendit iterum navim, et abiit trans fretum. 14. Et obliti sunt panes sumere, et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15. Et praecipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento Pharisaeorum, et fermento Herodis. 16. Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: Quia panes non habemus. 17. Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscitis nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor vestrum? 18. oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini, 19. quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim. 20. Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? et dicunt ei: Septem. 21. Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis? 22. Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret. 23. Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum; et expuens in oculos ejus, impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. 24. Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes. 25. Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus; et coepit videre, et restitutus est ita ut clare videret omnia. 26. Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam; et si in vicum introieris, nemini dixeris. 27. Et egressus est Jesus, et discipuli ejus, in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines? 28. Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. 29. Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. 30. Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. 31. Et coepit docere eos, quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et Scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. 32. Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum. 33. Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me, satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. 34. Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. 35. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet eam. 36. Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum animae suae faciat? 37. Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua? 38. Qui enim me confusus fuerit, et verba mea, in generatione ista adultera et peccatrice: et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. 39. Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute.
Versus 10: Dalmanutha
10. DALMANUTHA. — Matthaeus, cap. xv, 39, habet «Magedan,» quia scilicet haec duo loca sibi erant vicina, ut ibi dixi.
Versus 15: Cavete a Fermento Pharisaeorum, et Fermento Herodis
15. CAVETE A FERMENTO PHARISAEORUM, ET FERMENTO HERODIS. — «Fermentum» est doctrina, qua Pharisaei docebant filios dicere parentibus «corban» aliaque legi Dei contraria. «Fermentum Herodis,» est doctrina Sadducaeorum; cum his enim proxime fuerat Christo lis et disputatio, ut patet ex Matthaeo, cap. xvi, vers. 1 et 12. Herodes enim uti et multi primores tunc erant Sadducaei, teste Josepho, lib. XVIII Antiq., cap. II, qui negabant animae immortalitatem vivebantque quasi athei, uti Herodes vivebat in adulterio, Joannem occidit aliaque scelera commisit, vivens sine numinis metu. Licet enim ipse, cap. vi, 16, opinatus sit Joannem resurrexisse in Christo; tamen ista opinio non tam ipsius fuit quam vulgi, nec tam a fide quam a pavore ejus expressa fuit et extorta. Denique Joanni, utpote viro sanctissimo, resurrectionem concessit, sibi vero et sibi similibus eamdem negavit, ut libere carnis voluptatibus indulgeret. Alii ex Origene et S. Hieronymo, per «fermentum» accipiunt sectam Herodianorum, qui adulantes Herodi, aiebant eum esse Messiam. Verum haec secta fuit Herodis Ascalonitae, non Antipae, de quo hic, uti dixi Matth. xxii, 16.
Versus 22: Adducunt Ei Caecum, et Rogabant Eum Ut Illum Tangeret
22. ADDUCUNT EI CAECUM, ET ROGABANT EUM UT ILLUM TANGERET. — «Scientes, ait Beda, quia tactus Domini sicut leprosum mundare, ita etiam caecos illuminare valeret.»
Versus 23: Et Apprehensa Manu Caeci, Eduxit Eum Extra Vicum
23. ET APPREHENSA MANU CAECI, EDUXIT EUM EXTRA VICUM. — Extra Bethsaidam, ut patet vers. 22, extra quam eum eduxit eadem de causa qua, cap. vii, 33, mutum surdumque curaturus, eum a turba semovit; scilicet primo, orationis causa, ut scilicet solus animum colligens, totum se Deo uniret, et intentius attentiusque oraret; secundo, ut fugeret vanam gloriam et plausum hominum, nosque nos vitare doceret; tertio, quia cives Bethsaidae indigni erant hoc Christi miraculo: visis enim tot ejus signis, in eum credere noluerant. Ita Theophylactus et Euthymius. Vide Matth. XI, 21.
Mystice: Scholiastes apud S. Hieronymum: «Educit Christus peccatorem extra vicum, id est, inquit, extra societatem malorum. Corrumpunt enim bonos mores colloquia prava.»
ET EXPUENS IN OCULOS EJUS. — Saliva matutina oculos lippientes purgat, at caecos non illuminat. Christi ergo saliva medicina fuit caeco non naturalis, sed supernaturalis, quia erat instrumentum deitatis Christi.
Hoc Christi caecum illuminandi miraculum imitatus est S. Hilarion, teste S. Hieronymo in ejus Vita, quem audi: «Caeca mulier adducta est ad B. Hilarionem, quae omnem se substantiam expendisse ait in medicos. Cui respondit: Si quae in medicis perdidisti, dedisses pauperibus, curasset te verus medicus Jesus. Clamante autem illa, et misericordiam deprecante, expuit in oculos ejus; statimque Salvatoris exemplum virtus eadem prosecuta est.»
Tropologice: «Saliva est gratia Spiritus Sancti,» ait Beda: «haec homines illuminat, ut videant voluntatem Domini per flatum Spiritus Sancti,» ait Scholiastes apud S. Hieronymum.
IMPOSITIS MANIBUS SUIS. — Id est, cum imposuisset manus suas super oculos caeci, ac deinde illas ab oculis removisset. Nam improbabile est quod ait Scholiastes apud S. Chrysostomum, hunc caecum per manus Christi oculis suis superpositas, vidisse homines, vers. 24, hoc enim novum et impertinens fuisset miraculum.
Tropologice: Scholiastes apud Chrysostomum: «Christus, ait, expuit et manus imponit, volens ostendere divinum verbum operationi adjunctum mirabiliter perficere.»
Versus 24: Et Aspiciens, Ait: Video Homines Velut Arbores Ambulantes
24. ET ASPICIENS, AIT: VIDEO HOMINES VELUT ARBORES AMBULANTES. — q. d. Video aliquid obscure et confuse, non clare et distincte: video enim homines ambulantes, ita ut non possim distinguere an homines sint, an arbores: uti nobis solet fieri eminus homines cernentibus, dum non facile distinguere possumus, an homines sint an arbores (ait Beda), nisi ex motu, eo quod homines ambulent, arbores non: «ambulantes» enim ad homines referendum est, non ad arbores, ut patet ex Graeco. Posset tamen in latino textu ad arbores quoque referri, hoc sensu, q. d. Video homines quasi arbores bifidas, et quasi bipedes, ideoque ambulantes. Videbat ergo hic caecus adhuc caecutiens homines quasi per caliginem et nebulam, in qua species densatae repraesentabant homines majores, quam in se erant, scilicet crassos et altos instar arborum, uti per conspicilia litterae majores apparent, quam revera sint.
Porro, homo similis est arbori, primo, proceritate et altitudine; secundo, rectitudine; tertio, rotunditate; quarto, cortice et coma: quod enim in arbore est cortex et folia, hoc in homine est pellis et pili crinesque; quinto, ramis; homo enim expansis brachiis est quasi arbor expansis ramis; sexto, vita et venis: sicut enim homo vivit aliturque cibo, chylo et sanguine per venas in totum corpus distributis, sic arbor vivit aliturque succo per fibras in omnes partes dispartito; septimo, arbor e parva frutice sensim crescit in altum, sic et homo «crescit occulto velut arbor aevo;» adeoque sicut homini sua est pueritia, adolescentia, virilis aetas, senium et mors, sic est et arbori; octavo, arbor bona producit bonos fructus, mala malos: sic homo bonus bona opera profert, malus mala; quare sicut ex fructibus cognoscitur arbor, sic ex operibus homo, uti docet Christus, Matth. vii, 17. Denique arboribus, sicut animalibus, sua est cutis, sanguis, caro, nervi, venae, ossa, medullae, ait Plinius, lib. XVI, cap. xxxviii. Unde et ex arboribus nasci animalia, ac praesertim anates, in insulis Scotiae vicinis, experientia constat.
Porro, arbores videntur ambulare in insulis et silvis, quae in flumine vel mari moventur et fluitant, quales videre est Audomaropoli in Belgio. Idem fit cum ventis agitantur. Jam Aquilone gaudent arbores, illoque firmantur et optime germinant; Austro vero blandiente fatiscunt, ait Plinius, lib. XVII, cap. II. Sic homines per adversa in virtute roborantur et proficiunt, per prospera solvuntur et deficiunt.
Addit Plinius, lib. XIII, cap. IV, arboribus, praesertim palmis, sexum inesse sicut hominibus, ut aliae sint mares, aliae feminae: «Mas, ait, in palmite floret, femina citra florem germinat tantum spinae modo.» Idem, lib. XVII, cap. xxiv, asserit arbores sicut homines laborare fame, cruditate, peste caeterisque morbis aegrotare. Idem, lib. XVII, cap. xxv, docet arbores subinde instar hominum esse locutas; sed hoc vel fictitium est, vel per angelos aut daemones factum. Idem, lib. XXIII, cap. 1, docet primum hominis cibum, cumque paratum et illaboratum fuisse ex arboribus, et sic inductos homines caelum spectare; quare arborem sic inducit loquentem: «Plurimum homini voluptatis ex me est: ego succum vini, liquorem olei gigno, ego palmas et poma totque varietates, neque ut tellus per labores aranda tauris, etc., at ex me parata omnia, et sese porrigentia ultro, et si pigeat attingere, etiam cadentia.» Merito ergo caecus hic videre incipiens, dixit: «Video homines sicut arbores ambulantes.»
Simili modo S. Gregorius Thaumaturgus fugiens persecutionem Decii, secessit cum Diacono in collem, cumque proditor quidam id persecutoribus renuntiasset, illique totum collem perscrutarentur, ut Gregorium comprehenderent; ipse magna in Deum fide, immotis oculis et passis manibus in oratione constitit: quare Deus persecutores aorasia sive caecitate percussit. Redeuntes enim dixerunt, se in colle nil nisi duas arbores paululum inter se distantes vidisse: quibus digressis proditor in collem conscendens, non duas arbores, sed duos homines, puta Gregorium cum Diacono conspexit. Unde vi divina id factum agnoscens, ut illi persequentibus arbores esse viderentur, procumbit ei ad pedes, et ex proditore fit fidei confessor. Ita S. Gregorius Nyssenus in ejus Vita.
Denique tritum est illud Philosophi: «Quid est homo? est arbor inversa,» quia pedes quasi ramos deorsum, caput vero et cerebrum quasi radicem sursum mittit, eo quod homo ex caelo caelestem vitam ducere ac caelestes virtutum fructus proferre debeat.
Mystice: Scholiastes apud S. Hieronymum: «Caecus, ait, id est peccator poenitens, videt homines sicut arbores ambulantes, quia omnes existimat superiores sibi, indignum se judicans ut David, vocari hominem, aestimans se canem mortuum et pulicem unum, II Reg. xxiv. Hinc talis per humilitatem suam meretur illuminari et exaltari.»
Versus 25: Deinde Iterum Imposuit Manus Super Oculos Ejus
25. DEINDE ITERUM IMPOSUIT MANUS SUPER OCULOS EJUS; ET COEPIT VIDERE, ET RESTITUTUS EST ITA UT CLARE VIDERET OMNIA. — Voluit Christus non subito, sed sensim hunc caecum perfecte illuminare: primo, ut omnis generis miracula ederet; secundo, ut pluris miraculum hoc fieret; tertio, et maxime, ut imperfectae caeci eumque offerentium fidei, sensim cum miraculo crescenti sese attemperaret, ejusque perficiendi fidem, spem et desiderium in eis magis accenderet. «Primo, caecum hunc imperfecte curavit, inquit Euthymius, utpote imperfecte credentem, ut qui parum adhuc respiciebat, per modicum aspectum crederet perfectius, ac sanaretur perfectius: sapiens enim erat medicus.» Et mox: «Augmentum fidei augmentum promeruit sanitatis.» Et Victor: «Ipsum visionis incrementum, inquit, et accessio, fidei incrementum et accessionem confirmat.»
Tropologice: voluit Christus nos docere sensim infidelem et peccatorem a Deo illuminari, ac proinde eum sensim in Dei cognitione et cultu proficere debere. «Ut magnitudinem, ait Beda, humanae caecitatis ostenderet, quae quasi pedetentim, et per quosdam profectuum gradus ad lucem divinae visionis (cognitionis) solet pervenire.» Nam, ut ait Scholiastes apud S. Chrysostomum: «Scientiae profectus sunt, nec potest aliquis una hora perfectam sapere sapientiam; non nisi multo tempore ad perfectam scientiam potest quis pervenire.» Experimur hoc in pueris et scholasticis, qui pedetentim erudiendi ac edocendi sunt; alioqui si magister morae et laboris impatiens omnia eis simul tradere velit, mentem et memoriam eorum obruet, ut nihil capiant; sicut vinum cum in vas angusti oris infunditur, si totum simul effundatur, nil fere infunditur, sed totum quasi effunditur. Notum est illud Italorum: Piano piano si va lontano. Et illud Philosophi: «Successive fit motus.»
Symbolice: Scholiastes apud S. Hieronymum: «Manus, ait, Christus imposuit super oculos ejus, ut videret clare omnia, id est per opera visibilia invisibilia intelligeret, et quae oculus non vidit; et clare animae suae statum post rubiginem peccati, mundi cordis oculo contueretur: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.»
Versus 26: Et Si in Vicum
26. ET SI IN VICUM, — id est in Bethsaidam civitatem, quae parva erat instar vici vel pagi, ex qua, vers. 23, eum eduxerat; nisi malis per «vicum» accipere suburbium, vel vicum Bethsaidae annexum, vel adjacentem.
Versus 34: Deneget
34. DENEGET, — id est «Abneget semetipsum,» ut vertit Interpres Matth. xvi, 24.
Versus 38: Qui Enim Me Confusus Fuerit
38. QUI ENIM ME CONFUSUS FUERIT. — Graece, ἐπαισχυνθῇ, id est erubuerit, scilicet me meamque doctrinam, vitam et professionem paupertatis, humilitatis et crucis.
IN GENERATIONE ISTA ADULTERA — Judaeorum pravorum, qui sunt fideles et filii Dei, at non genuini, sed spurii et adulterini, quia a fide patrum et Patriarcharum suorum degenerant, dum me Messiam eis promissum recipere nolunt: ideoque non tam Dei quam diaboli sunt filii. Hebr. vocantur בני נכר bene nechar, id est filii alieni, scilicet patris, hoc est ab alieno et adultero geniti, ideoque a vero Patre, scilicet a Deo, degeneres, illique moribus dissimiles. Vide dicta Matth. x, 33.
Versus 39: Regnum Dei
39. REGNUM DEI, — id est gloriam regni Dei, in mea transfiguratione mox futura.
VENIENS, (id est apparens seseque ostendens Petro, Jacobo et Joanni) IN VIRTUTE. — id est cum magna potentia, efficacia, claritate, splendore et majestate.