Cornelius a Lapide

Marcus IX


Index


Synopsis Capitis

Primo, Christus transfiguratur coram Elia et Mose, unde Eliam rediturum praedicit, ut adventum suum ad judicium praecurrat. Secundo, vers. 16, energumenum surdum et mutum sanat. Tertio, vers. 33, contentionem discipulorum de primatu, studio humilitatis, ut fiamus sicut pueri, curat. Quarto, vers. 37, vetat prohiberi eum qui in nomine suo ejiciebat daemonia, licet ejus non foret assecla. Quinto, vers. 41, docet quod grande malum sit scandalum, quod, vers. 48, igne mortificationis et sale discretionis tollendum docet.


Textus Vulgatae: Marcus 9:1-50

1. Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem; et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. 2. Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. 3. Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Jesu. 4. Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum. 5. Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti. 6. Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus charissimus: audite illum. 7. Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. 8. Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexisset. 9. Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset: Cum a mortuis resurrexerit. 10. Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt Pharisaei et Scribae, quia Eliam oportet venire primum? 11. Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. 12. Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. 13. Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et Scribas conquirentes cum illis. 14. Et confestim omnis populus videns Jesum stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. 15. Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? 16. Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te, habentem spiritum mutum; 17. qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit; et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. 18. Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula! quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me. 19. Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum; et elisus in terram, volutabatur spumans. 20. Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia; 21. et frequenter eum in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. 22. Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. 23. Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam. 24. Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. 25. Et exclamans et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. 26. Jesus autem, tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit. 27. Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum? 28. Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. 29. Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam, nec volebat quemquam scire. 30. Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. 31. At illi ignorabant verbum, et timebant interrogare eum. 32. Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? 33. At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverant, quis eorum major esset. 34. Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. 35. Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem cum complexus esset, ait illis: 36. Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. 37. Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. 38. Jesus autem ait: Nolite prohibere eum; nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me. 39. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 40. Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. 41. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. 42. Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem, 43. ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. 44. Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis, 45. ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. 46. Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, 47. ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. 48. Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. 49. Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal; et pacem habete inter vos.


Versus 11: Et Contemnatur

Vers. 11. ET CONTEMNATUR. — Graece, ἐξουδενωθῇ, id est exinaniatur, nihili fiat; subaudi, simili modo continget Eliae, ut cum magnis laboribus fidem collapsam restaurarit, pro tantis meritis et beneficiis ab ingratis et impiis maledicta et maleficia recipiat, ac tandem ab eis occidatur, Apocal. XI, 7 et 8.


Versus 13: Scribas Conquirentes

Vers. 13. SCRIBAS CONQUIRENTES (Graece, συζητοῦντας, id est disputantes, altercantes) cum illis, — scilicet discipulis Jesu, an videlicet ipse esset Propheta et Messias, veraque ejus dogmata.


Versus 14: Et Confestim Omnis Populus Videns Jesum, Stupefactus Est

Vers. 14. ET CONFESTIM OMNIS POPULUS VIDENS JESUM, STUPEFACTUS EST, ET EXPAVERUNT, — quod scilicet videret Jesum absentem tam inopinato et opportune adesse, ut discipulos suos contra Scribas tueretur et defenderet. Rursum quod viderent in vultu Jesu paulo ante transfigurato, reliquos adhuc aliquos splendoris radios, sicut Moysi post Dei colloquium in vultu adhaeserunt radii, et quasi cornua lucis, Exod. XXXIV, 29; unde sequitur: «Et accurrentes salutabant eum.» Ita Franciscus Lucas.


Versus 15: Quid Inter Vos Conquiritis

Vers. 15. QUID INTER VOS CONQUIRITIS. — Graece, συζητεῖτε, id est disputatis, altercamini.


Versus 19: Conturbavit Illum

Vers. 19. CONTURBAVIT (Graece, ἐσπάραξεν, id est collisit, laceravit, discerpsit) illum (id est totum ejus corpus convulsit et distorsit: unde explicans subdit): ET ELISUS IN TERRAM, VOLUTABATUR SPUMANS. — Quia scilicet daemon hic sentiebat vim Christi, ac mox ab eo se ejiciendum praesentiebat, hinc indignans et frendens energumenum gravissime affligebat et contorquebat.


Versus 29: Praetergrediebantur Galilaeam

Vers. 29. PRAETERGREDIEBANTUR GALILAEAM, NEC VOLEBAT QUEMQUAM SCIRE. — Ne scilicet a Galilaeis eum ejusque beneficia amantibus detineretur, quia festinabat Hierosolymam ad crucem et mortem, de qua etiam secreto loquebatur cum discipulis, ut Patris voluntati satisfaceret, ac genus humanum sua morte redimeret. Ita Maldonatus, Franciscus Lucas et alii.


Versus 31: At Illi Ignorabant Verbum

Vers. 31. AT ILLI IGNORABANT VERBUM. — Quomodo scilicet, et qua de causa Christus esset moriturus, ac quomodo haec ejus de morte sibi instante verba consentirent cum iis quibus saepe eis dixerat regnum suum appropinquare: nam alioqui Apostolos intellexisse et credidisse Christum moriturum, patet Matth. XVII, 23, ubi dicuntur ex hoc Christi de morte sua verbo et oraculo fuisse contristati. Nisi malis eos dici mortem Christi ignorasse, quia de ea haesitabant et fluctuabant, ob diversa Christi dicta in speciem contraria, ac proinde eos inclinasse potius in partem mitiorem sibique gratiorem, scilicet, Christum non moriturum: hoc enim ipsi optabant et verum esse cupiebant, quia «amantes sibi somnia fingunt;» persuadere ergo sibi conabantur verba Christi de morte sua alium habere sensum occultum, esseque mystice accipienda, non ad litteram, uti sonabant.


Versus 37: Respondit Illi Joannes

Vers. 37. RESPONDIT ILLI JOANNES, DICENS: MAGISTER, VIDIMUS QUEMDAM IN NOMINE TUO EJICIENTEM DAEMONIA, QUI NON SEQUITUR NOS, ET PROHIBUIMUS EUM. — q. d. Fecimusne bene an male? Quaerit hoc Joannes, non ex invidia, ut vult Calvinus, sed ex amore et studio honoris Christi; idque occasione ejus quod vers. 36 dixerat Christus: «Quisquis unum, etc., receperit in nomine meo;» q. d. Si te et patrem suscipit, qui parvulum in nomine tuo suscipit, quid ergo sentiendum de eo qui in nomine tuo virtutes, id est miracula, facit, et tamen non sequitur nos, hoc est, non est tui assecla et discipulus, uti nos sumus? «Quia tradiderat, inquit Cyrillus in Catena, Luc. IX, vers. 49, Salvator potestatem Apostolis, ut spiritus immundos ejicerent, putaverunt nulli alteri quam sibi solis licere concessam gerere dignitatem.» Sic et Theophylactus, Victor et Titus in cap. IX Lucae.

Ubi nota primo, hosce qui daemonia hic ejiciebant in nomine Christi, nec tamen eum sequebantur, fuisse fideles, sed imperfectos, utpote abhorrentes ab aspera paupertate et rerum suarum abdicatione (quam fecerant Apostoli), ac sequela Christi ad Evangelicos labores, persecutiones et cruces; habuisse tamen aliquam fidem in Christum, cujus virtute pellebant daemones. Ita S. Ambrosius, in cap. IX Lucae, vers. 49; idque agente et cooperante eis Christo, ut eo major ostenderetur virtus et gloria Christi, quae per tam imperfectos et quasi alienos tanta operabatur. Ita Theophylactus.

Nota secundo, Apostoli prohibuerunt ipsos non ex odio, sed ex zelo Christi, quasi qui gloriae Christi ejusque institutioni, cap. III, 15 (ubi Christus solis Apostolis dat potestatem pellendi daemones), officerent, sed zelus hic fuit indiscretus, praesertim quia temere inconsulto Christo ipsos prohibuerant; idque eis ostendit Christus duplici ratione. Prior est, quam affert vers. seq. Simili modo Josue videns Eldad et Medad prophetantes, voluit eos prohibere, quasi gloriae Mosis officerent, eo quod a Mose spiritum prophetiae non accepissent; sed restitit ei Moses dicens: «Quid aemularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?» Numer. XI, 29. Hic est Spiritus Christi, spiritus charitatis et Spiritus Sancti, qui cor dilatat et nulli invidet, sed bonis omnibus, per quoscumque et quomodocumque fiant, congaudet, I Cor. XIII.


Versus 38: Nolite Prohibere Eum

Vers. 38. JESUS AUTEM AIT: NOLITE PROHIBERE EUM; NEMO EST ENIM QUI FACIAT VIRTUTEM IN NOMINE MEO, ET POSSIT CITO (Graece ταχύ, id est ῥᾳδίως, id est facile) MALE LOQUI DE ME. — q. d. Nolite eum ab opere bono mihique honorifico impedire, quia etiamsi ipse me non sequatur, tamen idem agit quod vos, scilicet celebrare nomen meum; illudque per ejectionem daemonum hominibus appraedicare: quare ipsi nomini meo non officit, sed potius illud propagat et illustrat.


Versus 39: Qui Enim Non Est Adversum Vos, Pro Vobis Est

Vers. 39. QUI ENIM NON EST ADVERSUM VOS, PRO VOBIS EST. — q. d. Hic adeo vobis non adversatur, ut idem agat quod vos: pro vobis ergo stat vosque adjuvat; non oppugnat. Vide dicta Matth. XII, 30.


Versus 40: Quisquis Enim Potum Dederit Vobis Calicem Aquae

Vers. 40. QUISQUIS ENIM POTUM DEDERIT VOBIS CALICEM AQUAE IN NOMINE MEO, QUIA CHRISTI ESTIS (discipuli, asseclae et Apostoli): AMEN DICO VOBIS, NON PERDET MERCEDEM SUAM. — Est haec posterior Christi ratio, probans eum non esse prohibendum ab expulsione daemonum, q. d. Si is qui vobis dat potum aquae meo nomine et respectu, bene facit, et mercedem a Deo recipiet: ergo etiam is qui in nomine meo daemones pellit. Tam enim hic quam ille mei intuitu et respectu bonum opus operatur, et in proximos beneficus est; sed hic tanto magis, quanto nocentior est daemon quem pellit, quam sitis, quae potu aquae levatur ab illo. Ita Theophylactus, Jansenius et alii.


Versus 41: Et Quisquis Scandalizaverit Unum Ex His Pusillis

Vers. 41. ET QUISQUIS SCANDALIZAVERIT UNUM EX HIS PUSILLIS CREDENTIBUS IN ME: BONUM EST EI MAGIS SI CIRCUMDARETUR MOLA ASINARIA COLLO EJUS, ET IN MARE MITTERETUR. — Est antithesis opposita versui 36; eo enim redit Christus post quaestionem a Joanne interpositam de eo qui in nomine Christi daemones ejiciebat, qua ipse sermonem Christi abruperat, ubi ait Christus: «Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit,» etc., q. d. Sicut qui parvulos in me credentes recipit, fovet et promovet, me recipit, ideoque a me gloria aeterna in coelo praemiabitur; sic ex adverso quisquis unum scandalizaverit ex hisce parvulis, me offendit, ideoque a me ad gehennam damnabitur: quare praestaret eum in mare mergi quam parvulum scandalizari, quia praestat mari quam gehenna sorberi.


Versus 42: Et Si Scandalizaverit Te Manus Tua

Vers. 42. ET SI SCANDALIZAVERIT TE MANUS TUA, ABSCIDE ILLAM. — q. d. Scandalum adeo est perniciosum, ut non tantum agenti noceat, sed et repatienti; quare si a manu tua scandalum pateris, abscide eam. q. d. Si aliquis tibi cognatus vel amicus, qui tibi utilis vel charus est, sicut manus, pes, vel oculus tuus, te scandalizat et ad peccatum pertrahit, abscinde eum a te tuoque consortio, ne te secum pertrahat in gehennam. Vide dicta Matth. XVIII, 6 et seq.


Versus 43: Ubi Vermis Eorum Non Moritur

Vers. 43. UBI VERMIS EORUM NON MORITUR, ET IGNIS NON EXSTINGUITUR. — Citat Isaiae cap. LXVI, vers. 24, ubi haec verba explicui. Damnati enim in gehenna cruciantur horrendis vermibus et ignibus perpetuis. Quocirca tertio Christus hanc sententiam repetit, ut terribiles hosce vermes et ignes nobis inculcet, ut eorum horrore scandalum et peccatum omne fugiamus.


Versus 48: Omnis Enim Igne Salietur

Vers. 48. OMNIS ENIM IGNE SALIETUR, ET OMNIS VICTIMA SALE SALIETUR. — Primo, Maldonatus et Franciscus Lucas ignem gehennae accipiunt, ut Christus det causam ejus quod proxime dixit: «Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur.» Causa est, «omnis enim,» scilicet talis qui gehennae adjudicandus est, «igne» ejusdem «salietur,» id est igne uretur et cruciabitur; sed ita ut eodem igne quasi sale, servetur incorruptus ad perpetua tormenta: ignis enim erit ei tanquam sal, velut si sale perfrictus sit, ut incorruptus perpetim in ignis cruciatibus perduret; sal enim et urendi et conservandi vim habet: urit et cruciat adustione, acredine sua servat a corruptione. Idem facit ignis gehennae, quare apposite comparatur sali.

ET OMNIS VICTIMA SALE SALIETUR. — «Et,» id est sicut, q. d. Sicut omnis victima Dei solet sale saliri, ex lege, Levit. II, 13, sic quilibet gehennae adjudicandus, erit quasi victima justitiae et vindictae Dei in perpetuum, ideoque igne inexstinguibili velut sale salietur, id est uretur et cruciabitur ac simul incorruptus in igne perdurabit. Sic impios in tormentis esse victimas vindictae Dei, docet Isaias, cap. XXXIV, 6; Ezechiel, cap. XXXIX, vers. 17 et 19; Jeremias, cap. XLVI, 10; impii enim mactantur quasi hostiae ad Dei justitiam honorandam et celebrandam. Hic sensus valde planus, connexus et appositus est.

Secundo, alii haec referunt remotius ad ea quae Christus, vers. 42 et seq., dixit de cavendo scandalo, ac propter illud abscindenda manu, pede et oculo, q. d. Ideo abscinde abs te hominem tibi charum et necessarium instar manus, pedis et oculi, si te scandalizet, quia omnis qui cupit placere Deo, illique se offerre, ac fieri victima spiritualis, necesse est ut igne mortificationis, qua a se hominem charum, sed scandalosum abscindat, et tribulationis idcirco subeunda «saliatur,» id est crucietur et purgetur, atque ut quasi Dei victima mystico sale prudentiae, discretionis et sapientiae Evangelicae (quae docet satius esse abscindere a se manum quam ire in gehennam) «saliatur,» id est condiatur. Alludit, imo citat in sensu mystico Levit. II, 13: «Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies.» Vide ibi dicta. Ita Theophylactus hic, ac Theodoretus, Procopius, Beda, Radulphus; Rupertus, in cap. II Levit., ac Cyrillus, lib. XV De Adoratione. Unde sequitur: «Bonum est sal.» Audi Glossam: Igne saliri est ob Christi amorem proximos nobis et dilectos instar manus vel oculi, abnegare. Audi et Bedam: Altare est electorum cor; hostiae, bona opera; sal, sapientia. Opponit Christus ignem mortificationis igni gehennae, sal vero vermi non morienti, q. d. Ut evadatis ignem et vermem gehennae quem generat concupiscentia, studete igni mortificationis et salis sapientiae: hic enim tollet omnem putredinem concupiscentiae, ex qua vermes nascuntur perennes, igne gehennae urendi.

Tertio, Beda per «ignem» accipit charitatem, vel Spiritum Sanctum, ejusque gratiam et donum discretionis, qua nos ad omne bonum dirigit. «Sal, inquit, vermis putredinem arcet; quod vero igne salitur, id est ignibus sale aspersis conditur, non solum vermes abjicit, sed et carnem consumit. Condiendum ergo corpus continentia, et mens sapientia; sal enim est sapientia, ignis Spiritus Sancti gratia.»

Quarto, denique Scholiastes apud S. Hieronymum per salem accipit quoque ignem purgatorium. Audi eum: «Victima Domini est genus humanum, quod hic ratione sapientiae salitur, dum corruptio sanguinis custodia putredinis, id est mater vermium consumitur, et illic purgatorio igne examinatur.»

BONUM EST SAL. — q. d. Utile est sal, id est utiles orbi estis vos, o Apostoli a me electi, ut sitis sal terrae, Matth. V, 13, ut vestra sapientia et doctrina Evangelica quasi sale condiatis omnes gentes. Audi Scholiasten apud S. Hieronymum: «Bonum est verbum Dei audire, sale sapientiae cor condire, imo cum Apostolis sal esse, id est aliis sapientiam ministrare.» Et Theophylactus: «Conservat sal carnes, sic sermo doctoris non sinit in hominibus carnalibus inexstinguibilem ignem generari.»

QUOD SI SAL INSULSUM (Graece est elegans paronomasia, ἄναλον, id est insalsum, vel sal sine sale) FUERIT, IN QUO (quo alio sale) ILLUD CONDIETIS? — q. d. Si vos, o Apostoli, qui estis sal terrae, vim hanc salis perdatis, ac fiatis insulsi et insipientes, ut ob amorem vel timorem hominum, ob cupiditatem vel ambitionem, a doctrina mea vitaque Evangelica desciscatis, quis vos pristinae sapientiae, vigori et sanctitati restituet? Ludit Christus in voce sal: nam sal, Levit. II, 13, proprie accipitur, hic vero mystice pro sapientia, et metonymice pro Apostolis, qui in se habebant mysticum hoc sal. Audi Scholiasten apud S. Hieronymum: «Sal insulsum est, qui amat principatum et qui increpare non audet nec confiteri, diligens gloriam hominis magis quam Dei.» Et Theophylactus: «Sal insulsum est, si virtutem desiccativam et conservativam non habet.» Notat Christus Judam, qui philargyria corruptus, factusque insulsus, et apostolatum perdidit, et Dominum tradere non dubitavit, ait Glossa.

HABETE ERGO IN VOBIS SAL (sapientiae scilicet et vitae Christianae, v. g. humilitatem, charitatem, mundi contemptum, ac praesertim pacem, ut subdit Christus, dicens), ET PACEM HABETE INTER VOS. — Ne ambitiose de primatu inter vos contendatis, uti contendistis vers. 35, eo enim respicit Christus: haec enim contentio futura est scandalosa toti mundo, eaque de causa de scandalo vitando sermonem subjunxit Christus, vers. 36 et 41. Si vero pacem et mutuam concordiam servetis, aedificationi eritis toti mundo, ac juncti invicem charitatis vinculo eritis insuperabiles, omnesque ad vos et ad Christum trahetis. Unde Interlinearis per «pacem» accipit dilectionem. Magnes enim amoris est amor. Hinc Scholiastes apud S. Hieronymum sic exponit: «Habete in vobis sal,» q. d. Sal correctionis amor proximi temperet, et dilectionem sal justitiae conservet.

ET PACEM HABETE INTER VOS. — q. d. Qui sapienter loquitur, magnopere metuat, ne eloquio ejus unitas rumpatur: nam, ut ait Beda, «habere sal sine pace, non virtutis est donum, sed damnationis argumentum: quo enim melius quisque sapit, eo deterius delinquit;» sunt enim multi, ait Glossa, «quos dum major scientia erigit, ab aliorum societate disjungit; et quo plus sapiunt, eo plus a concordiae virtute desipiunt.» Et S. Gregorius, lib. I, epist. 24: «Per sal, inquit, sapientia designatur. Qui igitur loqui sapienter nititur, magnopere metuat, ne ejus eloquio audientium unitas confundatur.»

Denique Glossa sic exponit: «Habete in vobis sal,» id est discretionem; «et pacem habete inter vos,» q. d. Per sapientiam et discretionem pax inter homines acquiritur, et pariter conservatur: prudens enim et discretus nil facit quo alios offendat, et pacem turbet. Idem aliorum infirmitates dissimulat et tolerat, ob quas alii impatientes irascuntur, rixantur et pugnant, quia nihil in mundo amat nisi Deum, unde ad caetera videtur analgesis et quasi insensibilis. Audi Climacum, Gradu 30: «Firmamentum quidem pro ornatu habet stellas; animi vero tranquillitas, virtutes. Ego enim ἀπάθειαν, sive tranquillitatem animi, nihil aliud esse existimo, quam mentis in corde coelum, quod omnes improbas daemonum artes deinceps pro ludo et ludibrio habet.» Addit deinde eamdem esse «palatium supremi regis, ac corporis quasi mortalem quamdam immortalitatem.»