Cornelius a Lapide

Marcus XI


Index


Synopsis Capitis

Primo, Christus asina vectus, cum palmis Jerusalem quasi Messias, rex et triumphator ingreditur. Secundo, vers. 13, ficui ficubus carenti maledicit: unde ipsa exaruit. Tertio, vers. 15, ementes et vendentes e templo exturbat. Quarto, vers. 22, hortatur ad magnam in Deum fidem, quod illa ab eo omnia impetret. Quinto, vers. 27, Scribis rogantibus in qua potestate haec faciat, os claudit, vicissim interrogando eos, in qua potestate Joannes-Baptista baptizarit et praedicarit.


Textus Vulgatae: Marcus 11:1-33

1. Et cum appropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, 2. et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. 3. Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est; et continuo illum dimittet huc. 4. Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio, et solvunt eum. 5. Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? 6. Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. 7. Et duxerunt pullum ad Jesum; et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. 8. Multi autem vestimenta sua straverunt in via; alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via. 9. Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: 10. Benedictus qui venit in nomine Domini: Benedictum quod venit regnum patris nostri David: Hosanna in excelsis. 11. Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. 12. Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. 13. Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. 14. Et respondens dixit ei: Jam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. 15. Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. 16. Et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum; 17. Et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur in omnibus gentibus? Vos autem fecistis eam speluncam latronum. 18. Quo audito, principes sacerdotum et Scribae quaerebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. 19. Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. 20. Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21. Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus cui maledixisti, aruit. 22. Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei. 23. Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare; et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit, fiat, fiet ei. 24. Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. 25. Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra. 26. Quod si vos non dimiseritis, nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra. 27. Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et Scribae, et seniores, 28. et dicunt ei: In qua potestate haec facis? et quis dedit tibi hanc potestatem, ut ista facias? 29. Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi, et dicam vobis in qua potestate haec faciam. 30. Baptismus Joannis de caelo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. 31. At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis ei? 32. Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum; omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. 33. Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus, ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam.


Versus 10: Benedictum Quod Venit Regnum Patris Nostri David

10. BENEDICTUM QUOD VENIT REGNUM PATRIS NOSTRI DAVID. — q. d. Ex Dei benedictione et beneficentia «benedictum,» id est felix, faustum, florens, firmum, auctum bonisque omnibus cumulatum sit «regnum patris nostri David,» id est regnum Israel, quod sub Davide et Salomone ejus filio fuit amplissimum, florentissimum et felicissimum, «quod» in captivitate Babylonica et deinceps collapsum, jam «venit,» id est redit, et restauratur a nostro hoc Messia, Davidis filio, qui illud pristino flori, decori et robori restituet, imo longe florentius, pulchrius et robustius efficiet.


Versus 16: Et Non Sinebat Ut Quisquam Transferret Vas Per Templum

16. ET NON SINEBAT UT QUISQUAM TRANSFERRET VAS PER TEMPLUM. — «Vas,» scilicet utensile instrumentum, vel supellectilem ad usus profanos, v. g. sportam, cacabum, lagenam, sarcinam, etc. «Transferret per templum,» id est per extimum templi atrium, quod erat Gentium, in quod scilicet Gentiles degere et orare poterant, et solebant. Nam illis quibus ex foro pecuario dicto «Bethesda,» corrupte «Bethsaida,» transeundum erat in superiorem urbem, vel in regiam Salomonis, compendiosissima erat via per hoc atrium et porticum Salomonis: alioqui enim totum hoc atrium exterius circuire debebant. Quare mirum non est si ancillae, servi, pueri re aliqua onusti, compendiariam hanc viam per atrium ingressi, longiorem extra atrium fugerent. Christus vero eos inhibuit, et voce jubendo, ac manu eos sistendo et redire cogendo. Quid ergo de Sancto ipse, quid de templo nostro fecisset? Vide Vilalpandum, tom. II in Ezech., lib. III, cap. IX.


Versus 22: Habete Fidem Dei

22. HABETE FIDEM DEI. — Id est fidem in Deum plenam, perfectam, ardentem et efficacem, similem grano sinapis. Vide dicta Matthaei cap. XXI, vers. 21.