Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus objicit Scribis parabolam vinitorum, filium sui heri, qui erat dominus vineae, occidentium vineamque sibi arrogantium. Secundo, vers. 13, Herodianis quaerentibus, an liceat Judaeis tributum dare Caesari? respondet: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Tertio, vers. 18, Sadducaeis probat resurrectionem. Quarto, vers. 28, docet maximum mandatum esse de diligendo Deo ex toto corde. Quinto, vers. 35, rogat quomodo David Christum filium suum vocet Dominum? Sexto, vers. 38, monet ut vitent fastum et avaritiam Scribarum. Denique, vers. 41, docet viduam dantem templo duo minuta, plus ceteris dedisse.
Textus Vulgatae: Marcus 12:1-44
1. Et coepit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 2. Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae. 3. Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. 4. Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. 5. Et rursum alium misit, et illum occiderunt; et plures alios: quosdam caedentes, alios vero occidentes. 6. Adhuc ergo unum habens filium charissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. 7. Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est haeres: venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas. 8. Et apprehendentes eum, occiderunt, et ejecerunt extra vineam. 9. Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. 10. Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: 11. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? 12. Et quaerebant eum tenere, et timuerunt turbam, cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. 13. Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis, ut eum caperent in verbo. 14. Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces: licet dari tributum Caesari, an non dabimus? 15. Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte mihi denarium, ut videam. 16. At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago haec, et inscriptio? Dicunt ei: Caesaris. 17. Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. 18. Et venerunt ad eum Sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse; et interrogabant eum dicentes: 19. Magister, Moyses nobis scripsit, ut, si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. 20. Septem ergo fratres erant; et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. 21. Et secundus accepit eam, et mortuus est, et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter; 22. et acceperunt eam similiter septem, et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23. In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. 24. Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? 25. Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. 26. De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? 27. Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. 28. Et accessit unus de Scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. 29. Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est: 30. et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. 31. Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. 32. Et ait illi Scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum. 33. Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine; et diligere proximum tanquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus et sacrificiis. 34. Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. 35. Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt Scribae Christum filium esse David? 36. Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 37. Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. 38. Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro, 39. et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis; 40. qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis: hi accipient prolixius judicium. 41. Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. 42. Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, 43. et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. 44. Omnes enim ex eo quod abundabat illis, miserunt: haec vero de penuria sua omnia quae habuit, misit totum victum suum.
Versus 1: Vineam Pastinavit
1. VINEAM PASTINAVIT. — Graece, ἐφύτευσε, id est plantavit, ut vertit interpres Matth. XXI, 33. «Pastinare» proprie tribuitur vitibus, idemque est quod agrum vineae fodere, ut vites inserantur. Unde «repastinare» vites, idem est quod illas cum sterilescunt, refodere. Modum pastinandi tradit Columella, lib. III, cap. XIII.
ET FODIT LACUM, — lacunam, in quam mustum ex uvis in torculari expressum defluit. Unde Graece est ὑπολήνιον, id est subtorculare; ληνός enim est torcular. Hinc Arabicus vertit, et fodit in ea torcular; et sic habet Matthaeus, XXI, 33, ubi per «torcular» non solum prelum, quo uvae premuntur ut liquor exprimatur, sed etiam ipsum vas, sive lacuna prelo subjecta, qua liquor pressus excipitur, significatur: haec enim proprie fodi, vel, ut habet Isaias, V, 1, exscindi dicitur.
Versus 14: Licet Dari Tributum Caesari, An Non Dabimus?
14. LICET DARI TRIBUTUM CAESARI, AN NON DABIMUS? — Hoc est, an suades nobis ut non demus? Rogant hoc modo, ut eum gravius accusent, quod non tantum negati Caesari vectigalis fuerat concessor sive permissor, sed et suasor. Graeca et Syrus habent, licet censum Caesari dare, an non? demus, an non demus? id est dare debemus an non dare? Arabicus: doce nos an liceat nobis tributum dare Caesari, an non dabimus?
Versus 33: Et Diligere Proximum Tanquam Seipsum, Majus Est Omnibus Holocautomatibus
33. ET DILIGERE PROXIMUM TANQUAM SEIPSUM, MAJUS EST OMNIBUS HOLOCAUTOMATIBUS, — id est holocaustis, in quibus tota victima Deo cremabatur, et per ignem sacrificabatur. Hoc est quod ait Deus: «Misericordiam volo, et non sacrificium; et scientiam Dei, plusquam holocausta,» Osee VI, 6. Vide ibi dicta. Tacite hic adolescens assentiens sententiae Christi taxat Scribas, qui sacrificia in suum lucrum cedentia praeferebant misericordiae et dilectioni proximorum, ideoque filiis jubebant ut parentibus egentibus dicerent «corban,» id est oblatio, q. d. Rem tibi dandam, o pater, vovi et obtuli Deo, quare illi danda est, non tibi, Matth. XV, 6.
Versus 34: Non Es Longe A Regno Dei
34. NON ES LONGE A REGNO DEI. — Non longe abes a via salutis: per dilectionem enim Dei et proximi itur in caelum. Rursum non longe es ab Ecclesia mea, per quam hic militantem itur ad triumphantem in caelis. Sed adhuc tibi deest fides, ut credas in me quasi Messiam mundi salvatorem, meisque praeceptis obedias, ut scilicet fias Christianus; ac si vis esse perfectus, relictis omnibus sequaris me, uti fecerunt Apostoli. Dicens ergo: «Non es longe, distantem adhuc ostendit,» ut ad anteriora contenderet, «et quae adhuc ipsi deerant studiose inquireret,» inquit Victor Antiochenus.
Versus 38: In Stolis Ambulare
38. IN STOLIS AMBULARE. — Stola erat vestis elegans, polita et ad talos demissa: unde Scribae illa ad pompam utebantur. «Nolite, ait Victor Antiochenus, eos aemulari, neque oculis in externam illorum speciem conjectis, felices fortunatosque illos praedicetis. Sunt haec omnia idonea superbae cujusdam ostentationis instrumenta, humanaeque laudis aucupia, quo inutilis honoris praemium apud homines ferant.»
Versus 40: Qui Devorant Domos Viduarum
40. QUI DEVORANT (Graece, κατεσθίοντες, id est qui plane et omnino absumunt et abliguriunt) DOMOS VIDUARUM, — tum per lauta convivia quae ab illis postulant, tum potius per dona et opes quas ab eis per avaritiam extorquent, praetextu orationis pro ipsis faciendae. «Cum itaque, ait Beda, porrecta manus pauperi, preces juvare soleat: hi ut nummum tollant pauperi, in prece pernoctant.»
HI ACCIPIENT PROLIXIUS JUDICIUM. — q. d. Scribis hisce incumbet severior Dei in die judicii sententia, et gravior condemnatio, tum quia simulatione probitatis ad improbitatem tendunt, ac Dei vestibus amicti diabolo militant: «Simulata enim sanctitas duplex est iniquitas,» ait S. Chrysostomus, homil. 74 in Matthaeum; tum quia Scribae avaritiam suam pro pietate venditabant, eamque religionis colore depinxerant, ait Auctor Imperfecti in cap. XXIII Matth., vers. 6.
Versus 41: Quomodo Turba Jactaret Aes
41. QUOMODO TURBA JACTARET AES, — id est pecuniam quamlibet sive aeream, sive auream, sive argenteam; quia enim prima pecunia fuit aerea, hinc omnis illa deinceps vocata est aes, etiamsi sit ex auro vel argento.
IN GAZOPHYLACIUM. — Erat arca in quam donaria a populo conjiciebantur, et custodiebantur ad usus templi, et ad alendos sacerdotes et pauperes: gaza enim persice significat divitias; φυλάττειν significat custodire. Hinc etiam porticus, in qua illa servabantur, eodem nomine vocatur. Unde Joan. VIII, 20: «Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo.» Ita Beda.
Versus 42: Vidua Una Pauper Misit Duo Minuta, Quod Est Quadrans
42. VIDUA UNA PAUPER MISIT DUO MINUTA, QUOD EST QUADRANS. — Non quasi unum minutum sit quadrans, ut vult Euthymius, nixus Matth. V, 26; sed quod duo minuta essent unus quadrans, ut clare hic dicitur. Quadrans erat quarta pars parvi assis, id est baioci; decem enim asses parvi, puta decem baioci, faciebant denarium, id est regalem Hispanicum, sive julium Italicum: quadrans ergo erat unus quatrinus cum 1/4, nam 5 quatrini faciunt baiocum, ac consequenter minutum erat dimidius quatrinus cum 1/8 quatrini. Belgice quadrans erat quod vulgus ibidem vocat een negemanneken, cujus proinde dimidium erat unum minutum, vulgo een myte cum 1/2; quod minimum et vilissimum est oboli pretium. Vide dicta Matth. V, 26.
Minus recte Beda per quadrantem accipit quartam partem sicli, id est unum julium vel regalem; siclus enim appendebat quatuor julios.
Versus 43: Vidua Haec Pauper Plus Omnibus Misit
43. VIDUA HAEC PAUPER PLUS OMNIBUS MISIT. — Licet enim per se et ceteris paribus, eleemosyna vel oblatio major et melior sit illa, quae plus dat et offert; tamen per accidens, si cetera non sint paria, major eleemosyna et oblatio est, quae majori affectu charitatis et religionis, sive pietatis, datur vel offertur, Deus enim non tam pensat donum, quam donantis affectum. Rursum major est ea, non quae in se majoris est valoris et pretii, sed quae major et difficilior est respectu dantis: vidua ergo haec dans quadrantem, plus omnibus dedit, quia totum quod habebat dedit, licet sibi ad vitam necessarium; plus datura si plus habuisset, confisa in Domino, quod ipse vicissim in se liberalem esset liberalior, ac necessitati suae deinceps provideret juxta illud: «Da Deo ovum, ut recipias ovem;» ceteri vero dabant superflua, quibus abundabant, ut ait hic Christus; nam, ut ait Titus Bostrensis in Lucae XXI, vers. 3: «Ea magnanimitate et devotione duos obolos, hoc est, omnia quae habebat, obtulit, ac si vitam propriam pro nihilo duceret.» Causam a priori dat Paulus, II Cor. VIII, 12, dicens: «Si voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.» Et Victor Antiochenus hic: «Neque enim Deus, ait, tam munerum magnitudinem considerat, quam animi alacritatem et magnitudinem ponderat.» Et Beda: «Non substantiam offerentium, sed conscientiam penset; nec perpendit quantum in ejus sacrificio, sed ex quanto proferatur.»
Nam, ut inquit D. Thomas, II II part., Quaest. XXXII, art. 4, ad 3, quia vidua plus dedit secundum suam proportionem, inde pensatur in ipsa major charitatis affectus. Idemque censuit Ambrosius, lib. II Offic., cap. XXX, dicens: «Duo aera viduae illius divitum muneribus praetulit, quia totum illa quod habebat, contulit; illi autem ex abundanti partem exiguam contulerunt.» Unde infert: «Affectus igitur divitem collationem, aut pauperem facit, et pretium rebus imponit.» Idem sensit, lib. De Viduis, ante medium, dicens: «Uberior est nummus e parvo, quam thesaurus e maximo, quia non quantum datur, sed quantum resideat expenditur.» Unde inferius colligit: «Non ergo quod fastidio expuas, sed quantum devotione conferas, aestimandum est.»