Cornelius a Lapide

Marcus XIV


Index


Synopsis Capitis

Primo, Magdalena unguentum pretiosum effundit in caput Christi, unde murmurans Judas, de Christo vendendo cum Judaeis et Pontificibus paciscitur. Secundo, vers. 12, Christus celebrat convivium agni paschalis, in eoque Eucharistiam instituit, ac Apostolos eadem nocte scandalizandos et fugituros, Petrum vero ter se negaturum praedicit. Tertio, vers. 32, in horto ter orat, capitur, fugientibus Apostolis solus ligatur, et ducitur ad Caipham, ibique falso accusatur, reus mortis judicatur, conspuitur, colaphizatur, et a Petro ter negatur.


Textus Vulgatae: Marcus 14:1-72

1. Erat autem Pascha et Azyma post biduum; et quaerebant summi sacerdotes et Scribae, quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. 2. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. 3. Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput ejus. 4. Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? 5. Poterat enim unguentum istud venumdari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. 6. Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. 7. Semper enim pauperes habetis vobiscum; et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. 8. Quod habuit haec, fecit; praevenit ungere corpus meum in sepulturam. 9. Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus. 10. Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. 11. Qui audientes gavisi sunt, et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. 12. Et primo die Azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces pascha? 13. et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem; et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans, sequimini eum; 14. et quocumque introierit, dicite domino domus, quia Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi pascha cum discipulis meis manducem? 15. Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum; et illic parate nobis. 16. Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem; et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt pascha. 17. Vespere autem facto, venit cum duodecim. 18. Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. 19. At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? 20. Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. 21. Et Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur: bonum erat ei, si non esset natus homo ille. 22. Et manducantibus illis, accepit Jesus panem; et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. 23. Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. 24. Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. 25. Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. 26. Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. 27. Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista, quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. 28. Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. 29. Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. 30. Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. 31. At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. 32. Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem. 33. Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum; et coepit pavere et taedere. 34. Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate. 35. Et cum processisset paululum, procidit super terram; et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora; 36. et dixit: Abba Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod ego volo, sed quod tu. 37. Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? 38. Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. 39. Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. 40. Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. 41. Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit, venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 42. Surgite, eamus; ecce qui me tradet prope est. 43. Et adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes, unus de duodecim, et cum eo turba multa, cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et Scribis, et senioribus. 44. Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. 45. Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave, Rabbi; et osculatus est eum. 46. At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. 47. Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. 48. Et respondens Jesus, ait illis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? 49. Quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae. 50. Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. 51. Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum. 52. At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. 53. Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem; et convenerunt omnes sacerdotes, et Scribae, et seniores. 54. Petrus autem a longe secutus est eum, usque intro in atrium summi sacerdotis; et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. 55. Summi vero sacerdotes, et omne concilium, quaerebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant. 56. Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant. 57. Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: 58. Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo. 59. Et non erat conveniens testimonium illorum. 60. Et exurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his? 61. Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? 62. Jesus autem dixit illi: Ego sum; et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli. 63. Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? 64. Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65. Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza; et ministri alapis eum caedebant. 66. Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis; 67. et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras. 68. At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69. Rursum autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. 70. At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilaeus es. 71. Ille autem coepit anathematizare, et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. 72. Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.


Versus 3: Mulier Habens Alabastrum Unguenti Nardi Spicati

3. MULIER HABENS ALABASTRUM UNGUENTI NARDI SPICATI. — « Nardus, » ait Plinius, lib. XII, cap. XII, « frutex est gravi et crassa radice, sed brevi et nigra fragilique, quamvis pingui, situm redolente ut cyperi, aspero sapore, folio parvo densoque: cacumina in aristas se spargunt, ideo gemina dote nardi spicas ac folia celebrant. Unde ex nardi foliis fit unguentum, quod foliatum dicitur, et ex spicis quod spicatum nuncupatur; sed spicatum foliato est praestantius, quia plus habet substantiae et medullae, quod Galenus et ex eo pharmacopaei nardi spicam nuncupant. » Hinc Beda: « Nardus, ait, est frutex aromaticus, redolet ut cupressus, » etc.

Pro spicati Syrus habet, capitalis, id est primarii, praestantis, principalis: spicatum enim praestat foliato, ut dixi. Graece est πιστικῆς, quod Interpres Joann. cap. XII, vers. 3, vertit, pistici; pistici ergo idem est quod spicati, ut ibi ostendam. Unde Arabicus ibidem vertit, optimi.


Versus 5: Trecentis Denariis

5. TRECENTIS DENARIIS. — Denarius est julius Romanus, vel regalis Hispanicus. Trecenti ergo denarii faciunt 30 aureos Romanos, qui 75 florenis Belgicis aequivalent. Unde miser et impius Judas Christum vendidit 30 argenteis, ut pro 30 aureis, quos in hoc unguento effuso in Christum perdiderat, 30 argenteos, id est septem cum dimidio florenos Brabanticos sive Belgicos, Christum vendendo reciperet. Liberalior ergo fuit Magdalena in Christo ungendo, quam Judas in prodendo. Vide hic quam vilis et sordida sit avaritia. Quocirca Victor Antiochenus: « Cum discipuli, inquit, unguentum illud plus trecentis denariis divendi potuisse asserunt, quantum mulier illa in unguentum illud insumpserat, quantamque ex consequenti animi alacritatem et pietatem erga Christum declararit, nobis divinandum relinquunt. »


Versus 8: In Sepulturam

8. IN SEPULTURAM. — Syrus, tanquam in sepulturam; Arabicus, ad sepeliendum me.


Versus 11: Gavisi Sunt

11. GAVISI SUNT. — « Non solum quia ipsum sine tumultu comprehensuri erant opportune a Juda traditum, sed etiam quia a suis discipulis odio haberi inciperet, » ait Euthymius.


Versus 13: Occurret Vobis

13. OCCURRET VOBIS. — « Majestatem divinitatis adverte, » ait S. Ambrosius in cap. XXII Lucae, vers. 8, « cum discipulis loquitur, et jam novit, quid alibi sit futurum. »


Versus 14: Ubi Est Refectio Mea?

14. UBI EST REFECTIO MEA? — Id est locus refectionis meae, sive refectorium meum in quo cum discipulis reficiar, et agno pascar. Graece κατάλυμα, id est diversorium; Syrus, domus habitationis; Arabicus, locus in quo manducem pascha.


Versus 15: Stratum

15. STRATUM. — Instructum mensis, lectulis sive toris et tapetibus, frondibus insuper et floribus decoratum, omnique supellectili et ornatu: ad celebrandum pascha paratum, ut nil desit nisi agni assatio, illatio et comestio. Graeca, Syrus et Arabicus addunt ἕτοιμον, id est paratum. Deus enim hanc mentem sternendi caenaculum hero domus indiderat in gratiam Christi, ut ipse locum ad pascha celebrandum plane adornatum inveniret, ne moras pateretur instante vespera, qua assandus et comedendus erat agnus caeteraque a Christo peragenda.


Versus 18: Unus Ex Vobis Tradet Me

18. UNUS EX VOBIS TRADET ME. — Syrus, unus ex vobis comedens mecum, ipse prodet me.


Versus 23: Et Biberunt Ex Illo Omnes

23. ET BIBERUNT EX ILLO OMNES. — Scilicet, postquam Christus calicem consecravit, dicens: « Hic est sanguis meus, » ut sequitur. Est ergo hic prolepsis sive anticipatio qua utitur Marcus, ut ostendat discipulos implesse praeceptum Christi, quo jusserat, dicens: « Bibite ex eo omnes, » ut habet Matthaeus, cap. XXVI, 28.

GRATIAS AGENS. — Syrus, gratias egit et benedixit.


Versus 33: Coepit Pavere Et Taedere

33. COEPIT PAVERE ET TAEDERE. — Graece ἐκθαμβεῖσθαι καὶ ἀδημονεῖν, id est expavescere et angi; Arabicus, contristari et pavere.


Versus 36: Abba Pater

36. ABBA PATER. — Graece Ἀββᾶ ὁ πατήρ, ubi ὁ πατήρ est nominativus, ut Marcus interpretetur nomen Abba Syriacum per Graecum πατήρ, q. d. Abba, quod Graece dicitur πατήρ; aut potius nominativus ὁ πατήρ accipitur pro vocativo ὦ πάτερ. Blandientis enim affectu, ex intimo cordis sensu Christus geminavit vocem « Abba, » id est pater. Unde Syrus habet abba, abbi, id est pater, pater mi; Arabicus, o pater. Imo S. Augustinus, lib. III De Consensu Evangelistarum, cap. IV, censet Christum hic Syriace simul et Graece locutum, ac praecise dixisse Ἀββᾶ ὁ πατήρ, ut habet Marcus. Sic enim Apostolus ait: « In quo clamamus, Abba Pater, » Rom. VIII, 15; Galat. IV, 6. « Credendum est, » ait S. Augustinus, « Dominum dixisse Abba Pater, ad intimandum sacramentum Ecclesiae suae, ex Judaeis et Gentibus congregandae. » Et Scholiastes apud S. Hieronymum: « Hebraice, inquit, et Graece loquitur, quia non est distinctio Judaei et Graeci. »


Versus 38: Spiritus Quidem Promptus Est

38. SPIRITUS QUIDEM PROMPTUS EST. — Syrus, voluntarius et promptus.


Versus 41: Venit Hora

41. VENIT HORA. — Syrus, advenit finis (vitae meae) venitque hora; Arabicus, praesens est finis, et venit hora.


Versus 44: Caute

44. CAUTE. — Graece, ἀσφαλῶς, id est secure, tute, certo; Arabicus, timete de illo, ne scilicet e manibus vestris elabatur, uti alias elapsus est.


Versus 47: Unus Autem

47. UNUS AUTEM. — Scilicet Petrus. « Tacet nomen Petri Marcus, » ait Theophylactus, « ne videatur laudare praeceptorem suum, Petrum, majoris pro Christo zeli. »


Versus 51: Adolescens Autem Quidam Sequebatur Eum, Amictus Sindone Super Nudo, Et Tenuerunt Eum

51. ADOLESCENS AUTEM QUIDAM SEQUEBATUR EUM, AMICTUS SINDONE SUPER NUDO, ET TENUERUNT EUM. — Id est amictus linea vel lintea veste super nudo corpore: fuisse enim sindonem genus vestis lineae corpori aptatae; sed ita ut facile dorso injici et eximi posset instar tunicae, patet ex voce amictus, sed ex Polluce, qui sindonem vocat περιβόλαιον, id est operimentum, amiculum, stragulum, velamen, pallium, operculum.

Quaeres, quis fuit hic adolescens? S. Epiphanius primo, haeresi 78, et S. Hieronymus (vel quisquis est auctor) in Psalm. XXXVII, putant fuisse Jacobum, fratrem Domini.

Secundo, Beda et Glossa hic, et S. Chrysostomus in Psalm. XIII, et S. Ambrosius in Psalm. XXXVI, et S. Gregorius, lib. XIV Moral., cap. XXIII, ac Baronius opinantur fuisse S. Joannem: hic enim inter Apostolos erat adolescens et natu minimus. Verum non fuisse Joannem, nec Jacobum, nec aliquem ex Apostolis liquet ex eo quod immediate praemisit Marcus, vers. 50, dicens: « Tunc discipuli (Apostoli) ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. »

Tertio, Theophylactus, Euthymius et Victor censent adolescentem hunc fuisse aliquem e domo Joannis Marci, in qua Christus comederat pascha.

Quarto, verisimilius Cajetanus, in Jentaculis, et alii conjectant adolescentem hunc fuisse filium vel servum villae, horto, in quo orans captus est Christus, adjacentis, qui rumore et strepitu transeuntium satellitum Christum capientium excitatus, e lecto surgens accurrit, ut videret quid ageretur. Fuisse Christi fautorem vel discipulum, liquet ex eo quod ait Marcus: « Sequebatur eum: » unde et satellites « tenuerunt eum, » id est apprehensa veste tenere voluerunt. Verba enim Hebraeorum activa saepe inchoationem et conatum significant, non actum perfectum. Nam sequitur:


Versus 52: At Ille, Relicta Sindone, Nudus Profugit Ab Eis

52. AT ILLE, RELICTA SINDONE, NUDUS PROFUGIT AB EIS. — Sicut Joseph, ait Scholiastes apud S. Hieronymum, « relicto pallio, nudus de manibus impudicae dominae effugit, » Genes. XXXIX, 12. Addit hoc Marcus, ut ex praepropera et violenta fuga hujus adolescentis liqueat quanta fuerit circa Christum trepidatio, et quam nemo ausus fuerit apud Christum consistere, quamque gravis fuerit Judaeorum odium in Christum et furor, qui etiam tentarint adolescentem hunc alienum, Christum sequentem, invadere. Unde liquet e multo magis comprehensuros fuisse Apostolos, nisi ipsi illico aufugissent.


Versus 68: Et Gallus Cantavit

68. ET GALLUS CANTAVIT. — Audi S. Chrysostomum in Matth. XXVI, 70: « Significat Marcus, quia nec voce quidem galli in memoriam adductus, nec se a negatione retinuit. » Addit Chrysostomus: « Hoc solus Marcus scripsit, ita exquisite explicans et piam magistri ad discipulum curam et imbecillitatem Petri. Unde maxime ipsum admirari debemus, quia non solum magistri delictum non occultavit, sed exquisitius etiam quam caeteri, hoc ipso quia discipulus erat, conscripsit. »


Versus 70: Nam Et Galilaeus Es

70. NAM ET GALILAEUS ES. — Id est, Galilaeorum idiotismo loquens ostendis te esse Galilaeum. Unde Graeca et Syrus addunt: et locutio tua congruit Galilaeorum locutioni; Arabicus: et loquela tua similis est loquelae eorum.


Versus 72: Et Coepit Flere

72. ET COEPIT FLERE. — Graece, ἐπιβαλὼν ἔκλαιεν, hoc est ad verbum, adjiciens flebat; quod primo vertas, « coepit flere; » secundo, « adjecit flere, » id est magna vehementia coepit flere, ait Theophylactus; Arabicus, et convertit se ad lacrymas non in atrio coram Judaeis, ne iis se proderet, sed ex eo egressus dum solus esset, ut patet Matth. cap. XXVI, vers. 75.