Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Christus primo apparet Magdalenae caeterisque piis feminis. Secundo, vers. 12, duobus discipulis euntibus in Emmaus. Tertio, vers. 14, undecim Apostolis, quos mittit per totum orbem evangelizatum, additque signa et miracula credentibus concedenda. Denique, vers. 19, in coelum ascendens sedet ad dexteram Dei.
Textus Vulgatae: Marcus 16:1-20
1. Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. 2. Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. 3. Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? 4. Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. 5. Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6. Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. 7. Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. 8. At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor; et nemini quidquam dixerunt, timebant enim. 9. Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia. 10. Illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. 11. Et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. 12. Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam; 13. et illi euntes nuntiaverunt caeteris, nec illis crediderunt. 14. Novissime recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis; quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. 15. Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. 16. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. 17. Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient; linguis loquentur novis; 18. serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; super aegros manus imponent, et bene habebunt. 19. Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. 20. Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Versus 1: Et Cum Transisset Sabbatum
1. ET CUM TRANSISSET SABBATUM. — Puta inchoante nocte diei Dominicae. « Post tristia sabbata felix irradiat dies, » ait Scholiastes apud S. Hieronymum.
MARIA JACOBI, — scilicet Minoris et Judae mater, ut habet Arabicus, uxorque Cleophae.
ET SALOME, — uxor Zebedaei, mater Jacobi Majoris et Joannis Apostolorum.
UT VENIENTES UNGERENT JESUM, — secundum consuetudinem Judaeorum, ait Theophylactus, ut odoriferum maneret corpus, et conservaretur: aromata enim desiccant; non sapiebant enim dignitatem divinitatis Christi, nec resurrectionis ejusdem, sed amabant tenerrime Jesum, ut hominem et prophetam, licet jam mortuum.
Tropologice: ungunt Jesum, qui ejus amore exercent opera pietatis, humilitatis, obedientiae, patientiae, ac praesertim misericordiae et charitatis erga proximos, qui sunt membra Jesu mystica: quare hi merentur primi videre Jesum resurgentem, ut scilicet in ejus cognitione, gratia, meritis et gloria novo fervore quasi resurgendo roborentur, proficiant et perficiantur. Ita S. Gregorius et alii. Vide dicta Matth. xxvi, 7.
Versus 2: Una Sabbatorum
2. UNA SABBATORUM, — id est prima sabbati, uti explicat vers. 9, puta die Dominica. Vide dicta Matth. xxviii, 1.
Versus 6: Crucifixum: Surrexit, Non Est Hic
CRUCIFIXUM: SURREXIT, NON EST HIC. — « Non erubescit angelus crucem, ait Theophylactus, in hac enim salus hominum. » Addit Interlinearis: « Radix amara crucis evanuit, flos vitae cum fructibus, qui jacuit in morte, surrexit in gloria. »
Versus 7: Ite, Dicite Discipulis
7. ITE, DICITE DISCIPULIS. — « Mulieribus, ait Interlinearis, dicitur ut nuntient Apostolis, quia per mulierem (Evam) mors nuntiata est, per mulierem vita resurgens. »
ET PETRO. — « Ut quem femina fecerat negare, femina faceret confiteri, » ait Druthmarus. Addit Scholiastes apud S. Hieronymum, Petrum prae caeteris nominari, « qui se indignum judicavit discipulatu, quod ter Dominum negasset magistrum; sed peccata praeterita non nocent, quando non placent. » Et S. Gregorius, hom. 21 in Evang.: « Si angelus Petrum non nominasset, venire inter discipulos non auderet; vocatur ergo ex nomine, ne desperet ex negatione. » Caetera exposui Matth. xxviii, 1 et seq.
Versus 8: Invaserat Enim Eas Tremor Et Pavor
8. INVASERAT ENIM EAS TREMOR (corporis), ET PAVOR (animi). — Graece, ἔκστασις, id est stupor, ait Theophylactus, « in spectaculo angeli, et in horrore resurrectionis. » Vere hic stupor mixtus erat ingenti gaudio: stupebant enim et gaudebant se tam mira et jucunda audire, scilicet Jesum dilectum suum a morte resurrexisse. Id patet ex Matth. cap. xxviii, vers. 8.
TIMEBANT ENIM, — non solum ob visionem angelorum, sed etiam « propter Judaeos, ait Euthymius, ne conspectae viderentur ipsae furari Jesum; ne ipsas occiderent, audito quod Christi praedicarent resurrectionem, » ut paulo post Magdalenam, Martham et Lazarum cum sociis navi sine velo et remis imposuerunt, ad certum omnium exitium, nisi Deus eos salvos Massiliam perduxisset.
Versus 9: Magdalene, De Qua Ejecerat Septem Daemonia
9. PRIMA SABBATI. — Id est prima die post sabbatum, puta Dominica.
MAGDALENE, DE QUA EJECERAT SEPTEM DAEMONIA. — Luc. viii, 2. Addit hoc Marcus, ut ostendat vim poenitentiae et amoris, per quem Magdalena peccatrix ita exarsit, ut prima meruerit videre Christum resurgentem; ut ex ea discant peccatores non desperare, sed vehementer amare: sic enim Sanctos innocentes in gratia et gloria superabunt; ita Beda: « Quia ubi superabundavit peccatum, superabundavit et gratia, » Rom. v. Addit Beda: « Mulier (Eva) culpae inductrix: quae primo mortem gustavit, primo resurrectionem vidit (in Magdalena) ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret. » Porro, « septem daemonia » sunt septem vitia capitalia septem virtutibus primariis contraria, quibus praesident daemones. Ita S. Gregorius, Theophylactus et alii. Hanc Christi apparitionem Magdalenae factam fuse enarrat Joannes, cap. xx, vers. 11. Vide dicta Luc. cap. viii, vers. 2.
Versus 12: Posthaec Autem Duobus Ex His Ambulantibus Ostensus Est In Alia Effigie
12. POSTHAEC AUTEM DUOBUS EX HIS (discipulis) AMBULANTIBUS OSTENSUS EST IN ALIA EFFIGIE (Arabicus, veste, scilicet peregrini), EUNTIBUS IN VILLAM. — Arabicus, in castellum; Graece, in agrum, id est in domum ruri sitam in Emmaus; nam, ut ait S. Augustinus, De Consensu Evangel.: « Agri nomine non castella tantum, verum etiam municipia et coloniae solent vocari extra civitatem, quae caput et quasi mater est caeterarum. » Hi ergo discipuli ex urbe Hierosolyma ibant rus, puta in pagum vicinum Emmaus, qui postea a Romanis in monumentum victoriae de subacta Hierosolyma, factus est civitas insignis, dicta Nicopolis. Ita Adrichomius et alii. Haec Christi apparitio est eadem cum illa quam narrat Lucas, xxiv, 13, ut patet ex circumstantiis, quae utrobique sunt eaedem. Ita communiter Interpretes. Solus fere Euthymius putat esse diversam ab illa Lucae, eo quod Marcus subdat Apostolos eis nuntiantibus Christum resurrexisse, non credidisse, cum Lucas contrarium, scilicet credidisse, insinuet. Verum facilis est responsio, aliquos credidisse, alios non credidisse; vel, ut Theophylactus, Apostolos credidisse, sed alios discipulos non credidisse.
Versus 13: Nec Illis Crediderunt
13. NEC ILLIS CREDIDERUNT. — Dei permissione et providentia id factum. Haec enim eorum incredulitas, « non tam earum infirmitas, quam nostra futura firmitas fuit, » ait Gregorius, homil. 29 in Evang. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est: quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur?
Versus 14: Novissime Recumbentibus Illis Undecim Apparuit
14. NOVISSIME RECUMBENTIBUS (ad mensam) ILLIS UNDECIM APPARUIT. — « Novissime, » Graece, ὕστερον, id est postea, deinde, postremo: fuit enim haec ultima Christi apparitio facta ipso die Paschatis, sive resurrectionis, cum vespere apparuit undecim Apostolis; has enim solas illo die factas commemorat hic Marcus, reliquas vero posterius factas omittit. Dices: Tunc non apparuit undecim Apostolis, sed decem tantum; aberat enim Thomas. Quocirca Maldonatus hanc apparitionem censet esse illam quae octavo post die facta est, praesente jam Thoma. Verum dico undecim hic vocari, licet absens esset Thomas, qui erat undecimus, quia collegium Apostolorum, post Judae proditionem et suspendium, redactum erat ad undecim; quare « undecim » vocantur, licet unus Thomas desit. Sic decemviri dicuntur congregati, etiamsi unus vel alter absit. Simile est in Luca, cap. xxiv, 33. Ita Beda et S. Augustinus, lib. III De Consensu Evang., cap. xxv.
RECUMBENTIBUS. — Hinc colligit S. Bernardus, serm. De Ascensione Domini, observans: « Multam, inquit, fiduciam praestat quod libentius adsit orationi incumbentibus, quando ne recumbentibus quidem dedignatur adesse. »
NON CREDIDERUNT. — S. Hieronymus, lib. II Contra Pelag., scribit post haec verba, in quibusdam Graecis codicibus ista addi: « Et illi satisfaciebant dicentes: Saeculum istud iniquitatis substantia est, quae non sinit per immundos spiritus veram Dei apprehendi virtutem: idcirco jam nunc revela justitiam tuam. » Verum Ecclesia haec omnia resecuit: olent enim haeresim Manichaei aut Montani.
EXPROBRAVIT INCREDULITATEM. — Syrus, exiguam fidem; Arabicus, exprobravit eos propter parvitatem fidei eorum.
Versus 15: Euntes In Mundum Universum, Praedicate Evangelium Omni Creaturae
15. ET DIXIT EIS: EUNTES IN MUNDUM UNIVERSUM, PRAEDICATE EVANGELIUM OMNI CREATURAE. — « Et dixit, » non ipso die Paschatis, cum recumbentibus undecim apparuit, sed postea cum in monte Galilaeae se iis aliisque videndum exhibuit, ut habet Matthaeus, cap. xxviii, vers. 16 et seq. Vel certe hoc maximum evangelizandi munus propriumque Apostolis, eis saepius Christus injunxit, ut ipso die Paschatis illud eis primo insinuarit, ut innuit Lucas, xxiv, 47; deinde in monte Galilaeae iteravit, ac ultimo die ascendens in coelum confirmarit.
IN MUNDUM UNIVERSUM. — q. d. Non in sola Judaea, uti hactenus fecistis, et uti olim vobis jussi Matth. x, 5, sed passim per totum mundum evangelizate. Nam non videtur verisimile, quod pauci Apostoli per se totum orbem lustrarint et converterint, praesertim quia in America nuper inventa, nulla fidei Christianae reperta sunt vestigia.
OMNI CREATURAE, — id est omnibus gentibus, ut habet Matthaeus, xxviii, 19. Est synecdoche: nam genus appropriatur nobilissimae speciei, puta creaturae homini. Homo enim est nobilissima creatura, ad ipsius Dei creatoris imaginem creata.
Versus 16: Qui Crediderit, Et Baptizatus Fuerit, Salvus Erit
16. QUI CREDIDERIT, ET BAPTIZATUS FUERIT, SALVUS ERIT; QUI VERO NON CREDIDERIT, CONDEMNABITUR. — Hac Christi sententia ad suam haeresim abutuntur, primo, Lutherani, ut probent fidem solam sufficere ad salutem, nec requiri bona opera. Verum respondeo: Sensus Christi est, ut recte annotarunt Euthymius, Theophylactus et alii: « Qui crediderit, » etc., q. d. Qui crediderit in Christum ejusque baptismum susceperit, peccatis ablutus et gratia Dei imbutus, sanctificatus fuerit, hic salvus erit; subaudi: si ita moriatur, si in isto statu gratiae et sanctitatis decedat, si gratiam Dei usque ad mortem retineat, nec per peccatum aliquod deperdat. Retinere autem gratiam hanc baptizatus nequit, si bona opera non faciat quae lex Christi praecipit. Adde, nomine credulitatis, sive fidei et baptismi, velut principiorum maxime necessariorum, et quae initio Ecclesiae maxime Gentilibus inculcari debebant, subintelligi reliqua omnia inde consequentia, ac in eis velut in radice latentia, uti sunt spes, charitas, bona opera, etc., uti fuse ostendi prooemio in S. Paulum. Vide S. Augustinum, lib. De Fide et Operibus.
Secundo, Anabaptistae ex hac Christi sententia inferunt non esse baptizandos parvulos, eo quod credere nequeant. Sed respondeo Christum loqui de adultis: hi enim soli credere possunt; adultos solos omnia praecedentia Christi verba denotant. Parvulos enim esse baptizandos patet ex perpetua traditione et praxi Ecclesiae, et ex illo Joan. III, 5: « Amen, amen dico vobis, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. »
Addit S. Augustinus, idque variis locis iterat, haec verba Christi ad parvulos quoque suo modo pertinere, eo quod illi sicut aliena voluntate Adae peccaverunt et peccatum originale traxerunt, sic pariter aliena fide Ecclesiae et parentum vel offerentium credant.
Tertio, Calvinistae ex hisce Christi verbis colligunt baptismum non esse ad salutem necessarium, sed sufficere solam fidem, quia de ea sola, inquiunt, Christus subjicit: « Qui vero non crediderit, condemnabitur. » Respondeo, sub illa « crediderit, » id est sub fide, intelligi baptismum, qui est sacramentum fidei, et caetera omnia quae ex fide nascuntur et sequuntur, uti paulo ante dixi. Marcus enim brevitati studens, ex iis quae immediate ante dixerat, lectori relinquit intelligendum τὸ « aut non fuerit baptizatus, » alioqui enim non constat antithesis, estque mutila et imperfecta; ut enim perfecta sit, sic dicendum: « Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, aut non fuerit baptizatus, condemnabitur. » Nam baptismum requiri ad salutem, patet ex verbis Christi, Joan. III, 5, jam citatis.
Versus 18: Serpentes Tollent
18. SERPENTES TOLLENT — ex locis quae illi infestabant, et, ut ait Euthymius, « delebunt, occident, aut etiam in manibus absque periculo tenebunt, » uti Paulus tenuit viperam, Actor. xxviii, 3 et seq. Unde Arabicus vertit, tollent manibus suis serpentes.
ET SI MORTIFERUM QUID BIBERINT, NON EIS NOCEBIT, — ut bibant venenum illaesi, uti Apostoli et Sancti plures fecerunt.
SUPER AEGROS MANUS IMPONENT, ET BENE HABEBUNT. — Nota haec signa fuisse necessaria in primitiva Ecclesia, ad probandam et firmandam Christi fidem; unde tunc omnes fere Christiani faciebant miracula, saltem aliqua, v. g. ut daemones ab energumenis depellerent, ut patet ex Justino, Dialog. contra Tryphon.; Tertulliano, in Apolog.; Lactantio et aliis: plerique etiam in Baptismo tunc accipiebant donum linguarum, ut patet Actor. x, 46, et xix, 6.
Mystice: S. Bernardus, serm. 1 De Ascens.: « Primum, inquit, opus fidei per dilectionem operantis, cordis compunctio est, in qua sine dubio ejiciuntur daemonia, cum eradicantur e corde peccata. Exinde qui in Christum credunt, linguis loquuntur novis, cum jam recedunt vetera de ore eorum, nec de caetero vetusta protoparentum lingua loquuntur, declinantium in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis: ubi vero compunctione cordis et oris confessione priora sunt deleta peccata, ne recidivum patiantur, et jam sint posteriora pejora prioribus, serpentes tollant necesse est, id est ut venenatas suggestiones exstinguant, » etc. « Si mortiferum quid biberint, non eis nocebit, » id est cum senserint stimulos concupiscentiae, nolent consentire. « Super aegros manus imponent, et bene habebunt, » id est aegras affectiones bonis operibus « operient, et hoc remedio curabuntur. »
Paulo aliter S. Gregorius, homil. 29 in Evang.: « Fideles quique, ait, qui jam vitae veteris saecularia verba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, conditoris sui laudes et potentiam quantum praevalent, narrant, quid aliud faciunt, nisi novis linguis loquuntur? qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt, et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit. Qui quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum eis tota virtute concurrunt, et exemplo suae operationis illorum vitam roborant, qui in propria actione titubant; quid aliud faciunt, nisi super aegros manus imponunt, ut bene habeant? Quae nimirum miracula tanto majora sunt, quanto spiritalia: tanto majora sunt quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur. »
Versus 19: Assumptus Est In Coelum
19. ASSUMPTUS EST IN COeLUM, — a sua divinitate mediante dote agilitatis, ab ea corpori indita, quadragesima die a resurrectione, puta in festo Ascensionis. De Ascensione Christi fuse egi, Act. cap. i, vers. 9.
SEDET A DEXTRIS DEI. — Qua ratione sedeat, multis explicui, Coloss. cap. iii, vers. 1.
O regnum beatitudinis sempiternae, ubi juventus nunquam senescit, ubi decor nunquam pallescit, ubi amor nunquam tepescit, ubi sanitas nunquam marcescit, ubi gaudium nunquam decrescit, ubi vita terminum nescit! (S. Augustinus, in Soliloq., cap. xxxv.)