Cornelius a Lapide
Hoc est sancta Historia Evangelica de dictis et factis Jesu a Luca descripta. Arabicus: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, Dei unius, Evangelium Patris excellentis, Lucae Evangelistae. Apertio Evangelii gloriosi. Syrus: In nomine Domini Deique nostri Jeschua Meschicho, sigillamus Evangelium sacrosanctum nuntium Lucae Evangelistae, quod locutus est et annuntiavit Ionice (Graece) in Alexandria Magna.
Ex hac diversitate liquet, quod hic titulus, sive haec inscriptio, huic Evangelio praefixa sit, non a Luca, sed ab Ecclesia, quae ita pariter inscripsit aliud Evangelium secundum Matthaeum, aliud secundum Joannem, aliud secundum Marcum; imo quoad fidem frustra addita fuisset ab ipso Luca, nisi Ecclesia illam illius genuinam esse, non supposititiam declarasset et tradidisset, quod nota pro traditionibus contra haereticos. Cur enim Evangelium Lucae inscriptum habendum sit verum ipsius Lucae, Evangelium autem Matthiae et Thomae inscriptum non sit habendum ipsius Matthiae et Thomae; rursum cur Evangelium Lucae potius sit canonicum, quam Apellis aut Basilidis Evangelium, alia ratio reddi non potest, quam probatio, declaratio et traditio Ecclesiae: non enim hoc ideo, quod in sacris litteris scriptum sit, sed quia ab Ecclesia ita traditum est, credimus: v. g. non credimus hoc esse Evangelium Lucae esseque canonicum, quia id ipsum scripsit Lucas, sed quia id tradit et docet Ecclesia; licet enim isti Evangelio, uti et aliis, sua constet auctoritas, tamen illa nobis non liquet nisi ex declaratione Ecclesiae.
Idem a pari dicendum est de sensu Scripturae. Sensus enim Scripturae genuinus non est is qui mihi aut tibi videtur esse talis (sic enim incertus et dubius esset; alium enim sensum affert Calvinus, alium Lutherus, alium alii), sed is quem docet et tradit Ecclesia, cujus sicut est tradere quae sit vera S. Scriptura, ita est et tradere quis illius germanus sit sensus. S. Scriptura enim non in cortice litterarum aut verborum, sed in genuino eorum sensu consistit. Ita Tridentinum, sess. IV, et passim Patres, ac nominatim Tertullianus, lib. IV Contra Marcion., cap. v. Vide dicta Matth. 1, 1.
Nota primo: Matthaeus primus in Judaea Hebraeis scripsit Evangelium Hebraice; secundus Marcus in Italia Romanis Graece et Latine; tertius Lucas Graecis in Graecia Graece; quartus Joannes Graece; sed Lucas elegantius, utpote Graece apprime peritus. Audi S. Hieronymum, epist. 103 ad Paulinum: Matthaeus, Marcus, Lucas et Joannes, quadriga Domini et verum Cherubim, quod interpretatur scientiae multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintillae emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo sibique perplexi sunt, et quasi rota in rota volventur, et pergunt quocumque eos flatus Sancti Spiritus perduxerit.
Porro, inter quatuor Cherubinorum facies, sive effigies, tertia bovis tribuitur Lucae; tum quia ipse incipit a sacerdotio Zachariae, cujus praecipua victima erat bos; tum quia ipse bovis labores in Evangelio subiit, ac crucis mortificationem jugiter in suo corpore pro Christi nominis honore portavit, uti de eo canit Ecclesia. Vide dicta Apoc. IV, 7, et Ezech. I, 10.
Nota secundo, Lucam scripsisse Evangelium contra quosdam oscitantes, imperitos, forte etiam falsos Evangelistas, qui in Syria vel Graecia Evangelium imperfecte, forte etiam mendaciter conscripserant, ut ipse Lucas initio Prooemii sui insinuat. Ita Origenes, S. Ambrosius, Theophylactus hic, et S. Epiphanius, Haeres. 31, qui tamen cum addit Lucam scripsisse contra Cerinthum et Merinthum, non videtur dicere verum: nam hi duo, aeque ac Basilides, posteriores et juniores fuere Luca, ut satis colligitur ex Eusebio, lib. III Hist., cap. XXXII. Verisimilius Theophylactus et Beda censent Lucam scripsisse suum Evangelium contra apocrypha aliorum Evangelia, qualia fuere quae nomine Thomae, Matthiae et Apostolorum duodecim circumferebantur.
Nota tertio, Lucam non fuisse e septuaginta duobus Christi discipulis, uti ex Origene opinantur Euthymius et S. Gregorius, praefat. in Job, cap. 1; nec enim Lucas vidit Christum in carne, sed quae a Paulo et Apostolis audivit de Christo conscripsit, ut ipse ait cap. 1, vers. 2. Unde passim Patres Lucam vocant discipulum Apostolorum; ac nominatim Pauli comes assiduus fuit Lucas. Ita S. Hieronymus, in cap. LXV Isaiae, et praefat. in Matth., ubi sic ait: Tertius (Evangelista) Lucas medicus, natione Syrus, Antiochensis, cujus laus in Evangelio, qui est ipse discipulus apostoli Pauli, in Achaiae Boeotiaeque partibus volumen condidit, quaedam altius repetens, et ut ipse in Proaemio confitetur, audita magis quam visa describens. Idem tradit Irenaeus, lib. I, xx, et Theodoretus, praefat. in Vitas SS. Patrum; Baronius et alii.
Imo Tertullianus, lib. IV Contra Marcion., cap. v, Evangelium hoc non tam Lucae quam Pauli esse censet, quod ex Pauli ore illud scripserit Lucas, sicut Marcus ex ore Petri; sic enim ait: Licet et Marcus quod edidit, Petri affirmetur, cujus interpres Marcus. Nam et Lucae Digestum (Evangelium) Paulo ascribere solent: coepit magistrorum videri, quae discipuli promulgarint.
Porro, S. Hieronymus docet Lucam in Evangeliis et Actis agere medicum animarum, sicut prius egerat corporum; sic enim ait, epist. 103 ad Paulinum: Si noverimus scriptorem eorum esse Lucam medicum, cujus laus est in Evangelio, animadvertemus pariter omnia verba illius animae languentis esse medicinam. Idem, in epist. ad Philom.: Lucas medicus Evangelium et Actus Apostolorum Ecclesiis derelinquens, quomodo Apostoli de piscatoribus piscium, piscatores hominum facti sunt; ita de medico corporum, in medicum est versus animarum. Cujus liber quotiescumque legitur in ecclesiis, toties ejus medicina non cessat.
Nota quarto: Baronius censet Lucam scripsisse in comitatu Pauli, anno Christi 58, ex eo quod S. Hieronymus dicat Lucam scripsisse in Achaia et Boeotia, ubi illo anno erat Paulus. Alii tamen citius a Luca scriptum Evangelium autumant, idque omnino dicendum est, si assentiamur S. Hieronymo, lib. De Script. Eccles., in Luca; Tertulliano, lib. IV Contra Marcion., cap. v; Primasio, Anselmo et aliis in II Corinth. VIII, vers. 18, Paulum ibidem per fratrem cujus laus est in Evangelio, intelligere Lucam, quod et diserte asserit S. Ignatius, S. Lucae coaetaneus et quasi contaneus, qui sic scribit ad Ephesios: Ut testatur Lucas, cujus laus est in Evangelio. Nam epist. II ad Cor. a Paulo scripta est anno Christi 58; quare, si tum laus Lucae erat in Evangelio, necessum est dicere illud jam ante fuisse evulgatum.
Quocirca Euthymius et Theophylactus, Prooemio in Lucam, aiunt Lucam scripsisse 15 annis post Ascensionem Christi, puta anno Christi 49. Sed tunc Lucas nondum adhaeserat Paulo; ei enim adhaesit Troade, anno Christi 54, uti ex Actis Apostolorum, cap. XVI, 10, recte colligit Baronius. Videtur ergo Lucas scripsisse Evangelium post annum Christi 51, sed aliquot annis ante annum Christi 58, illo enim jam vulgatum erat et celebre, ut ait Paulus.
Nota quinto: Lucas, postquam adhaesit S. Paulo, aliquot annis abfuit ab eo, alio amandatus (uti ostendi Actor. XVI, 10.) usque dum Paulus perambulando varias regiones rediit in Graeciam navigaturus in Syriam, indeque Romam, Actor. XX, 3; tunc enim Paulus inter alios socios hujus itineris, qui illo versu nominantur, assumpsit et Lucam, uti ibi significat Lucas, vers. 5 et 15; inde ergo Lucas assiduus fuit comes S. Pauli, usque ad prima vincula quae Paulus Romae subiit anno Neronis secundo: quare ibi Lucas finit Acta Apostolorum, praesertim Pauli.
Inde, teste S. Epiphanio, Lucas discedens a Paulo adhuc vincto profectus in Dalmatiam, Galliam, Italiam, Macedoniam, ubique praedicavit Evangelium, ac tandem apud Pataras, urbem Achaiae, anno aetatis 84 illustri martyrio coronatus in coelos abiit, anno Christi 61, Neronis 5, S. Petri Romae sedentis anno 17, uti ex S. Nazianzeno, Paulino, Gaudentio, Glyca, Nicephoro et aliis docet Baronius, anno Christi jam dicto.
Denique quis, qualis, quantus fuerit Lucas, fuse declaravi Prooemio in Acta Apostolorum, in eorum Argumento, ubi dixi Lucam eumdem videri cum Lucio, quem Paulus suum cognatum vocat, Rom. XVI, vers. 21. Idem tamen diversus videtur a Lucio Cyrenensi, de quo Actor. XIII. Nam Lucas fuit Antiochensis, non Cyrenensis. Rursus Martyrologium Romanum, die 22 aprilis, ait Lucium hunc fuisse e primis Christi discipulis, quod Lucae non convenit.
Nota sexto: Causa cur post Matthaeum et Marcum Lucas scripserit evangelium fuit duplex: Prior, ut confutaret pseudo-evangelistas in Syria et Graecia jam suborientes, ut dixi not. 2. Posterior, quod ipse destinarit prosequi et scribere dicta et facta Christi ab aliis Evangelistis praetermissa, ac praesertim ejus infantiam et pueritiam, ejusque praecursoris Joannis Baptistae annuntiationem, conceptionem, nativitatem, praesepe, fascias, pastores, circumcisionem, praesentationem in templo, inventionem inter doctores; S. Magdalenae, Zachaei et unius e duobus in cruce latronibus conversionem, apparitionem Christi factam duobus discipulis in Emmaus, parabolas Pharisaei et Publicani, Samaritani, ovis errantis, drachmae perditae, filii prodigi, Lazari, et divitis epulonis et minarum, quae Christi misericordiam et pietatem in peccatores et miseros commendant.
Vide S. Irenaeum, lib. III, cap. XIV, singula recensentem. Ad haec Lucas plenius quam caeteri enarrat passionem, resurrectionem et ascensionem Christi.
Denique B. Petrus Damianus, serm. De S. Matth.: Lucas, ait, proprium modum et ordinem tenet, dum sacerdotalem Domini stirpem describit, atque personam, et sic per totam styli sui seriem in hac intentione perdurat, ut diversa circa templum et sacerdotes usque ad finem Evangelii non omittat, etc. Mediator quippe Dei et hominum secundum humanam naturam, unus idemque rex esse voluit et sacerdos, ut per vires regalis apicis regeret, et per sacerdotis officium expiaret. Hae siquidem duae personae in figura Christi specialiter sunt a Patribus commendatae; cui principaliter ac singulari praerogativa dedit Deus sedem David patris ejus, ut regni ejus non esset finis, et ut Sacerdos esset secundum ordinem Melchisedech.
Rursus S. Anselmus, in cap. IV ad Colos., duas habet rationes, cur Lucas plus quam alii de Christi misericordia loquatur. Una est: Lucas, ait, primo fuit medicus corporum, deinde conversus ad Christum factus est medicus animarum. Inde est quod plus quam alii Evangelistae loquatur de misericordiis Redemptoris, per quas languores peccatorum ab animabus pelluntur. Secundam rationem his verbis declarat: Et sacerdotis personam in Christo describit, intervenientis pro peccatis totius mundi.
Demum viginti quinque privilegia S. Lucae concessa, recenset noster Joannes de la Haye, in Apparatu Evang., cap. LXVIII, ubi inter alia ex S. Hieronymo, Beda et Adone tradit S. Lucam peccatum mortale nunquam commisisse, et tamen austeram in mortificatione continua egisse vitam; item S. Lucam perpetuo virginitatem conservasse, ideoque B. Virgini fuisse dilectum prae caeteris.
Commentati sunt in Lucam peculiariter S. Ambrosius et Titus Bostrensis. Tertullianus etiam toto libro Contra Marcionem, qui Evangelium Lucae, sed adulteratum, suum esse dictitabat, multa ex eo pertractat et explicat. Scripsit quoque fuse et exacte in prima duodecim Lucae capita Cardinalis Toletus.