Cornelius a Lapide

Lucas I


Index


Synopsis Capitis

Primo. Lucas hic describit conceptum Ioannis Baptistae, nuntiante archangelo Gabriele; deinde Christi ex Spiritu Sancto, vers. 26. Secundo, B. Mariae visitationem et salutationem Elisabethae, per quam Ioannes in utero matris gaudio exsiliit, Elisabeth prophetavit, B. Maria cecinit: Magnificat. Tertio, vers. 57, nativitatem S. Ioannis, in qua Zacharias pater mutus loquelam recepit, ac cecinit: Benedictus Dominus Deus Israel, etc., in quo multa et magna de Christo et Ioanne prophetavit.


Textus Vulgatae: Lucas 1:1-80

1. Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum, 2. sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis; 3. visum est et mihi assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4. ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. 5. Fuit in diebus Herodis, regis Iudaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia; et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. 6. Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus Domini sine querela; 7. et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. 8. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur, in ordine vicis suae, ante Deum, 9. secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini; 10. et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. 11. Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. 12. Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 13. Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua; et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Ioannem. 14. Et erit gaudium tibi, et exultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: 15. erit enim magnus coram Domino; et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae; 16. et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum; 17. et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. 18. Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. 19. Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum; et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare. 20. Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. 21. Et erat plebs expectans Zachariam; et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22. Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. 23. Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam. 24. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: 25. Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. 26. In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, 27. ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria. 28. Et ingressus angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. 29. Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. 30. Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum: 31. ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Iesum. 32. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus; et regnabit in domo Iacob in aeternum, 33. et regni ejus non erit finis. 34. Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? 35. Et respondens angelus, dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. 36. Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua; et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis; 37. quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. 38. Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. 39. Exurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda; 40. et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. 41. Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero ejus, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth; 42. et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. 43. Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me? 44. Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo. 45. Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. 46. Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum, 47. et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo, 48. quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. 49. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. 50. Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. 51. Fecit potentiam in brachio suo; dispersit superbos mente cordis sui. 52. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. 53. Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. 54. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae. 55. Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula. 56. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus, et reversa est in domum suam. 57. Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58. Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59. Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. 60. Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Ioannes. 61. Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. 62. Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. 63. Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Ioannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. 64. Apertum est illico os ejus et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. 65. Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. 66. Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. 67. Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto; et prophetavit, dicens: 68. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae; 69. et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, 70. sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus; 71. salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos; 72. ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti; 73. jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, 74. ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi 75. in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. 76. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, 77. ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum; 78. per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto; 79. illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. 80. Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel.


Versus 1: Quoniam quidem multi conati sunt

1. QUONIAM QUIDEM MULTI CONATI SUNT ORDINARE NARRATIONEM, QUAE IN NOBIS (Christianis) COMPLETA SUNT, RERUM — de Christo, Christique Ecclesia, et Christianorum origine ac progressu. «Multi:» Maldonatus censet hic denotari Matthaeum et Marcum Evangelistas. Verum hi sunt pauci, non multi tantumque duo. Quare Lucas videtur hic sugillare Evangelia apocrypha, quae nomine Matthiae, Thomae et aliorum Apostolorum, item Nicodemi, Nazaraeorum, Aegyptiorum, Hebraeorum circumferebantur, uti dixi in Proemio.

COMPLETA SUNT. — Graece πεπληροφορημένων, quae vox duo significat: primo, «impletae vel completae sunt;» secundo, «certo compertae sunt,» uti vertit S. Ambrosius, Theophylactus, Euthymius et recentiores hic. Unde Syrus vertit, in quibus nos contenti acquievimus; Vatablus, de certo compertis. Audi S. Ambrosium: «Fundatus in petra, et qui omnem fidei sumpserit plenitudinem firmamentumque conscientiae, recte dicit: Quae in nobis sunt rerum.»


Versus 2: Sicut tradiderunt nobis qui ab initio viderunt et ministri fuerunt sermonis

2. SICUT TRADIDERUNT NOBIS, QUI AB INITIO IPSI VIDERUNT, ET MINISTRI FUERUNT SERMONIS. — Graece eleganter et nervose: αὐτόπται καὶ ὑπηρέται γενόμενοι τοῦ λόγου, id est qui fuerunt oculares et spectatores ministri verbi, vel sermonis: quod primo, de Christo accipias; ipse enim est Verbum Patris aeterni, q. d. Sicut tradiderunt nobis Apostoli, qui Christum ipsum viderunt illique ministrarunt. Secundo, de communi sermone et praedicatione; q. d. Sicut tradiderunt qui viderunt gesta Christi, et ab eo missi ministrarunt ipsi in sermone et praedicatione Evangelii, atque, ut ait Titus, «qui doctrinae quam Salvator proseminaverat, subservierunt.» Hoc est quod ait Ioannes, epist. I, cap. 1, vers. 1: «Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae, quod, inquam, vidimus et audivimus, annuntiamus vobis.» Priorem sensum affert S. Hieronymus, praefatione in Matth.; posteriorem ceteri, qui et priore planior ac simplicior est, etsi eidem uterque tandem redeat.


Versus 3: Optime Theophile

3. VISUM EST ET MIHI ASSECUTO (Graece παρηκολουθηκότι, id est assectato et studiose investiganti, ideoque assecuto. Aliter Syrus, qui fuerim impense proximus illis) OMNIA A PRINCIPIO DILIGENTER, EX ORDINE (Graece καθεξῆς, id est primo, «deinceps;» secundo, «distincte ex ordine,» scilicet ut primo describam Christi conceptum, deinde nativitatem, mox vitam, demum mortem et resurrectionem) TIBI SCRIBERE, OPTIME (Syrus, victoriosissime) THEOPHILE. — Theophilus hic, ad quem Lucas scripsit Evangelium, deinde Acta Apostolorum, fuit vir nobilis et primarius Antiochiae, qui a S. Petro ad Christum conversus, domum suam in Ecclesiam consecrari voluit, in qua S. Petrus conventus Christianorum agens, primariam suam cathedram posuit, uti narrat S. Clemens Romanus, lib. X Recog., cap. ult. Ita conjectat Baronius, scilicet Lucam Antiochenum medicum et pictorem, ad Theophilum, quasi civem et familiarem suum haec scripsisse. Addit Theophylactus Theophilum hunc Lucae fuisse discipulum, vel catechumenum; S. Petrus enim, cum solus non sufficeret turbae ad Christi fidem confluenti, multorum opera utebatur ad eam catechizandam et erudiendum fideles. Vide dicta Actor. 1, 1.

Porro, Theophilus vocatur «Optimus,» id est Optimas, Graece κράτιστος, id est praestantissimus, excellentissimus, quod erat epithetum praesidum et magistratuum, ut Festi, Felicis, etc. Vide dicta Actor. XXIII, 26. Theophilus ergo hic videtur fuisse senator vel praeses Antiochiae. Sic Traianus Imperator gaudebat titulo «optimi» prae ceteris, licet magis honorificis elogiis.


Versus 4: Ut cognoscas eorum verborum veritatem

4. UT COGNOSCAS EORUM VERBORUM, DE QUIBUS ERUDITUS ES, VERITATEM. — Graece ἀσφάλειαν, id est certitudinem, securitatem, firmitatem, soliditatem; q. d. Ut cognoscas ea quae de Christo edoctus es, esse certissima, firmissima et solidissima.


Versus 5: In diebus Herodis

5. FUIT IN DIEBUS HERODIS, REGIS IUDAEAE, SACERDOS QUIDAM, NOMINE ZACHARIAS, DE VICE ABIA; ET UXOR EJUS DE FILIABUS AARON, ET NOMEN EJUS ELISABETH. — Praemittit Lucas nomen Herodis, tum ut designet tempus quo natus est Ioannes aeque ac Christus: sic enim in Fastis nomine Consulum et Imperatorum res gestae et natales virorum illustrium consignantur; tum ut indicet jam defecisse sceptrum a Iuda, ac translatum esse ad Herodem alienigenam, ideoque instare tempus adventus Messiae, sive Christi Iudaeis promissi, juxta oraculum Iacob, Genes. XLIX, 10. Fuit hic Herodes ejus nominis primus, ceterorum pater et avus, cognomento Magnus, gente Idumaeus, patria Ascalonita, indole tyrannus, saevitia infanticida. Occupavit ipse favore Caesaris et Romanorum regnum Iudaeae, sed Christus ipsum ejusque posteros hoc regno dejecit, omnemque ejus progeniem licet numerosissimam intra centum annos, teste Iosepho, lib. XVIII, cap. VII, totam, paucis exceptis, abolevit, ac sibi omni jure debitum Israelis regnum, sed spirituale et sanctum vindicavit.

Hinc apposite vocatus est Herodes. Herodes enim syriace idem est quod draco ignitus; graece vero idem quod heros Plutonis, vel principis inferni: ἥρως enim est hero, ᾅδης est Pluto vel infernus. Hebraice denique Herodes idem est quod pelliceus vel gloriosus, ait S. Isidorus, lib. VII Etymol., cap. x. Herodes enim idem est, ait Pagninus in Nomin. Hebr., quod pellis gloriae, aut pellibus glorians, vel mons gloriae sive arrogantiae; עור ur enim est pellis, הר har, mons, הוד hod, gloria. Rursum Herodes, ait Pagninus, idem est quod conceptus triturationis; הרה hara enim est concipere, דוש dush, triturare; quia Herodes trituravit et occidit infantes conceptos et natos in Bethlehem: quocirca et ipse cum tota sua progenie intra centum annos trituratus, et ex orbe excussus est.

SACERDOS — legalis et Aaronicus.

ZACHARIAS. — Fuit hic sacerdos pariter et propheta, ac plenus Spiritu Sancto, ut patebit vers. 64 et 67. Unde et Sanctis adscriptus legitur in Martyrologio Romano ad diem 5 novembris, ubi Baronius secutus Origenem, Nyssenum, Cyrillum et Petrum Alexandrinum, censet hunc Zachariam esse martyrem, occisum ab Herode inter templum et altare, ideoque esse illum de quo agit Christus Matth. XXIII, 35. Caput ejus Romae in basilica Lateranensi servatur et ostenditur, ex quo per dies aliquot olim sanguinem manasse tradunt. Ibi illud vidi et veneratus sum. Porro, Zacharias hebraice idem est quod memoriale Domini, quia canit memoriale testamenti sui sancti, ait Isidorus, lib. VII Etymol., cap. VIII.

DE VICE ABIA. — Syrus, ex ministerio domus Abiae; Arabicus, de ministerio familiae Abia; q. d. De classe illa sacerdotum, cujus tempore Davidis princeps erat Abia. David enim videns posteros Aaron sacerdotes excrescere in ingentem multitudinem, ita ut omnes simul sacrificare et ministrare in templo non possent, eos distribuit in 24 familias sive classes, ita ut ordinate quaelibet classis per hebdomadam unam successive deserviret templo. Ne autem lis esset inter eos de ordine, quae esset prima, quae secunda, quae tertia, etc., litem hanc sorte diremit; jecerunt enim hae familiae sortem, et cui sors prima exiit primum obtinuit locum, cui secunda secundum, et ita deinceps. In hac autem sortitione octavus locus et octava classis obtigit Abiae et posteris ejus, qualis erat Zacharias. Haec omnia patent I Paral. XXIV, 1, et IV Reg. XI, 6, 7, 9. Unde Iosephus, lib. VII Antiq., cap. XI, sic ait de Davide: «Sacerdotum viginti quatuor cognationes invenit, instituitque ut quaeque cognatio ministraret Deo per dies octo, a sabbato usque ad sabbatum,» ad evitandam confusionem, aemulationem, lites et jurgia sacerdotum.

ET UXOR EJUS DE FILIABUS AARON. — Poterant sacerdotes ex alia tribu ducere uxorem, quia nullam habebant haereditatem in terra Israel (uti habebant ceterae tribus) quae per conjugium uxoris (si illa, deficiente prole mascula, esset haeres sui patris) nubentis viro alterius tribus ad illam tribum transiret, itaque haereditatum et tribuum fieret confusio, quod lege erat vetitum. Zacharias tamen religiosior duxit uxorem suae tribus sacerdotalis, puta de filiabus, non tantum Levi, sed et Aaron, quae scilicet esset filia non Levitae, sed sacerdotis: omnes enim posteri Aaron fuere sacerdotes; ceteri vero posteri Levi (qui fuit abavus Aaronis) fuere Levitae. Causam dat Euthymius: «Demonstravit, ait, quod praecursor a sacerdotali descendit tribu, non secundum patrem tantum, sed etiam secundum matrem, et utrimque sacerdotalis erat.» Quare infert S. Ambrosius: «Non solum a parentibus, sed etiam a majoribus S. Ioannis nobilitas propagatur; non saeculari potestate sublimis, sed religionis successione venerabilis.» Vocata est Elisabeth, ab uxore primi pontificis Aaron, quae fuit soror Nahason, principis in tribu Iuda; haec enim dicta fuit Elisabeth, Exodi VI, 23. Porro, haec Elisabeth fuit sancta, imo prophetissa et plena Spiritu Sancto, ut patebit vers. 41. Unde ejus memoria recolitur in Martyrologio Romano die 5 novembris; hinc ejus nomen cum sanctitate assumpserunt S. Elisabeth, filia Andreae regis Hungarorum, cognomento mater pauperum, ejusque neptis S. Elisabeth, regina Portugalliae, mater omnium deinceps regum Hispaniae, aeque ac Lusitaniae.

Et nomen ejus Elisabeth. — Zacharias hebraice idem est quod recordatus est Deus, vel memoria Dei; Elisabeth idem est quod Dei juramentum vel sceptrum et dominium, vel quies, vel saturitas; q. d. Deus memor juramenti sui hos conjugio inter se copulavit, ut sceptrum domus David erigeret, et quietem, ac copiam et saturitatem suis largiretur, «ut sine timore de manu inimicorum suorum liberati, servirent illi in sanctitate et justitia coram ipso,» Luc. I, 69. Ita S. Isidorus, lib. VII Etymol., cap. x: «Elisabeth, ait, interpretatur Dei mei saturitas, vel Domini mei juramentum.»


Versus 6: Erant autem justi ambo ante Deum

6. ERANT AUTEM JUSTI AMBO ANTE DEUM. — Multi apparent justi coram hominibus, sed pauci ante Deum; quia homines faciem intuentur, Deus vero cor et conscientiam. Ita S. Ambrosius et Titus. Vere dicebat S. Franciscus: «Tantus est quisque quantus est apud Deum, et non amplius.» Dei enim judicium est verissimum et certissimum, hominum vero saepe fallit et fallitur.

INCEDENTES IN OMNIBUS MANDATIS, ET JUSTIFICATIONIBUS DOMINI SINE QUERELA. — Id est observantes omnia Dei «mandata,» hoc est praecepta decalogi moralia, et «justificationes,» id est praecepta caeremonialia, scilicet sacrificia, lustrationes ceterosque sacros ritus lege Dei praescriptos.

Nota: Deus Hebraeis per Mosem triplicia dedit legis praecepta. Prima Hebraice vocantur מצות mitsvoth, id est praecepta moralia, quae continentur duabus decalogi tabulis, continentque jura naturae, quae Deo, et quae proximis praestare debemus. Secunda vocantur משפטים mispatim, id est judicia, aut judicialia, quae spectant justitiam et politiam humanam, ac maxime concernunt principes ut justitiam administrent, quales apud Christianos sunt leges civiles. Tertia, vocantur חקים chuckim, id est statuta, decreta, sancita a Deo, puta caeremonialia, scilicet sacrificia et sacri ritus ad Deum rite colendum: haec hic et alibi vocantur «justificationes,» ait Euthymius et alii; idque primo, quia qui illa observant et implent, faciunt quod maxime aequum et justum est, scilicet Deo exhibere latriam, et cultum illi omni jure debitum et proprium. Sic enim religio est maxima et transcendens justitia. Secundo, quia per haec horumque observationem olim in lege veteri justificabantur legaliter: qui enim illa implebant, a Synagoga censebantur justi verique Israelitae et fideles; idque non tantum ab hominibus, sed et a Deo, si ex vero pietatis et amoris Dei affectu illa obirent: «Factores enim legis justificantur,» Rom. II, 13. «Scito, ait Theophylactus, quod mandatum justificatio nominari potest, utpote justum faciens hominem.»

Sine querela. — Graece ἄμεμπτοι, id est inculpabiles, irreprehensibiles; Syrus, inculpate; Arabicus, sine macula. Nota hic fideles posse, imo debere observare omnia Dei mandata; quare illa servatu esse possibilia, non impossibilia, uti blasphemat Calvinus, qui hic mire se torquet, ac tantum non dicit Lucam Evangelistam mentiri.

Porro, «sine querela,» id est sine crimine et peccato mortali. Venialia enim omnia justus in hac vita evitare nequit. Ita S. Augustinus, epist. 93, et tract. 42 in Ioannem, post medium.


Versus 7: Eo quod esset Elisabeth sterilis

7. ET NON ERAT ILLIS FILIUS, EO QUOD ESSET ELISABETH STERILIS (natura et complexione sua), ET AMBO PROCESSISSENT IN DIEBUS SUIS, — puta essent grandaevi et senes, quando homines deficiente calore desinunt generare. Dicit hoc, ut ostendat Ioannem ex iis non naturaliter, sed per Dei donum et miraculum fuisse prognatum, aeque ac fuere alii Sancti eximii, ut Isaac, Ioseph, Samuel. Audi S. Augustinum, serm. 3 De S. Ioanne Baptista: «Erat quidem S. Elisabeth sterilis corpore, sed fecunda virtutibus: partus ejus non ablatus, sed dilatus, donec pertransiret tempus carnis, passio corporis, conjugii necessitas, voluptatis causa, cupiditatis sensus, et totum quod humanam confundit, gravat, onerat conscientiam. Mundabatur enim longo tempore sacrificii domus, sanctitatis hospitium metatum metatoris Christi, angeli domicilium, aula Spiritus Sancti, Dei templum.» Et paucis interjectis: «Denique ubi tota corporis sedata est querela, et in toto facti sunt sine querela, vox sterilitatis fugit, reviviscit senectus, fides concipit, parit castitas, nascitur major homine, par angelis, tuba caeli, praeco Christi, arcanum Patris, Filii nuntius, signifer superni regis, peccatorum venia, Iudaeorum correctio, vocatio gentium, et ut proprie dicam, legis et gratiae fibula, quae diploidem summi sacerdotis sancto patri jungebat in corpore.»


Versus 8: Cum sacerdotio fungeretur

8. FACTUM EST AUTEM CUM SACERDOTIO FUNGERETUR IN ORDINE VICIS SUAE (quae erat octava, et a primo ejus parente dicebatur Abia, uti jam dixi. Unde Arabicus vertit, in diebus ordinis ministerii sui) ANTE DEUM.


Versus 9: Sorte exiit ut incensum poneret

9. SECUNDUM CONSUETUDINEM SACERDOTII, SORTE EXIIT, UT INCENSUM PONERET (ut thymiama Deo adoleret et offerret in altari thymiamatis, quod quotidie bis, scilicet mane et vespere ex lege Deo adolendum erat), INGRESSUS IN TEMPLUM DOMINI.

SORTE, — id est vice sua, ait Beda, quae suae familiae, scilicet Abiae, primitus sorte obtigerat, ut scilicet ordine esset octava; tunc enim suae vices eum ad ministrandum in templo vocabant. Verum, vers. 8, hujus vicis facta est mentio; quare sors de qua vers. 9, alia est a vice, vicemque magis particulatim limitat et determinat; q. d. Cum Zacharias ordine vicis suae ut sacerdos ministraret in templo, inter varia sacerdotum officia, sorte, id est sortitione, ei obtigit officium adolendi incensum. Sacerdotes enim vicis sive classis Abia, quia erant multi, hinc sortiebantur quid quisque in templo ageret, et quod munus obiret. Quatuor enim praecipua erant sacerdotum munia, ut patet Exodi XXX: primum erat sacrificare victimasque mactare et immolare; secundum, accendere lucernas in candelabro septicipiti; tertium, die sabbati ponere novos panes duodecim in mensa panum propositionis subductis veteribus; quartum, adolere incensum in altare thymiamatis. Hoc quartum ergo hic per sortitionem obtigit Zachariae, tria cetera vero aliis sacerdotibus ejusdem classis Abia. Aliis enim per sortem erat sacrificandum, aliis accendendae lucernae, aliis panes propositionis conficiendi et proponendi in mensa Dei; Zachariae vero sorte obtigit suffumigare thymiama, sive illud per suffitum Deo offerre. Id clare patet ex Graeco ἔλαχε τοῦ θυμιάσαι, id est sortitus, sive sorte consecutus adolere incensum; Syrus, obvenit ei ut componeret suaves odores; Arabicus, cum eo temporis suum esset ponere incensum, puta thymiama, quod ex quatuor rebus odoriferis, scilicet stacte, onycha, galbano et thure commixtum et compositum erat, Exod. XXX, 34. Vide ibi dicta.

Opinantur nonnulli, ut S. Ambrosius, Beda, Theophylactus et S. Augustinus, tract. 49 in Ioannem, Zachariam fuisse summum pontificem, ducti hac ratione quod ipse adoleverit incensum in altari thymiamatis; hoc enim ipsi censent fuisse in Sancto sanctorum, quod nulli ingredi licebat nisi summo pontifici. Verum altare hoc non fuisse in Sancto sanctorum, sed in Sancto quod quotidie communes sacerdotes ingrediebantur, ostendi Exodi XL, 24. Idipsum confirmat hic «a sorte exiit.» Summus pontifex enim erat extra, imo supra omnem sortem, ac quandocumque volebat, ministrabat in templo. Adde hoc tempore non Zachariam, sed Ioazarum fuisse pontificem, ut docet Iosephus, lib. XVII Antiquit., cap. VIII. Quare Zacharias non fuit pontifex (hoc enim non tacuisset hic Lucas), sed communis sacerdos, uti docent Lyranus, Toletus, Maldonatus, Baronius, Salmeron, Abulensis, Iansenius, Carthusianus, Caietanus ac Suarez, III part., tom. II, disp. XXIII, sect. 1.


Versus 10: Multitudo populi erat orans foris

10. ET OMNIS MULTITUDO POPULI ERAT ORANS FORIS HORA INCENSI, — scilicet in atrio extra Sanctum sive templum, hoc enim solis sacerdotibus ingredi licebat. Ante Sanctum ergo erat atrium duplex: prius interius sacerdotum continens altare holocaustorum, in quo victimae sub dio cremabantur; posterius exterius laicorum, qui ex suo hoc atrio eminus spectabant sacrificia a sacerdotibus immolata in altari holocaustorum; thymiama vero et altare thymiamatis, quod erat in Sancto undique obtecto, videre non poterant.

Hora incensi. — Graece, thymiamatis, cum scilicet sacerdos thymiama in altari subjecto igne cremabat et suffumigabat in honorem cultumque Dei. Omnium enim gentium ritu thura Deo adolentur.


Versus 11: Angelus stans a dextris altaris incensi

11. APPARUIT AUTEM ILLI ANGELUS (Gabriel, ut patet vers. 19) DOMINI, STANS A DEXTRIS ALTARIS INCENSI. — «A dextris,» primo, «quia prospera et bona nuntiaturus advenerat,» ait Euthymius; secundo, «quia divinae insigne misericordiae deferebat,» ait S. Ambrosius; «Dominus enim a dextris est mihi, ne commovear.»

Disce hic angelos altaribus, sacerdotibus et sacrificiis assistere, eisque cooperari, ut iis Deum colant, honorent et adorent; qua de re in Vitis Sanctorum plura extant exempla, quorum nonnulla recensui, Exodi XXIX, 38; Lev. IX, vers. ult.; Num. IV, in fine capitis.

Moraliter: hic disce angelos apparere dum versamur in locis rebusque sacris, ac Deum vel per se, vel per angelos animae loqui, cum versamur in oratione, sacrificio, similive Dei cultu, uti hic angelus apparuit Zachariae adolenti thymiama, eique laetissimum de nascituro Ioanne et Christo nuntium attulit.


Versus 12: Zacharias turbatus est

12. ET ZACHARIAS TURBATUS EST, VIDENS: — Tum ob novam et insolitam visionem, tum ob decorem et majestatem angeli apparentis; apparuit enim specie augusta et coelesti quam infirmitas humana vix oculis intueri poterat: «quia homo earum virium non est, ait Titus, ut ejusmodi peregrinum inusitatumque visum citra commotionem ferre valeat.» «Perturbamur, inquit S. Ambrosius, et a nostro alienamur affectu, quando praestringimur alicujus superioris potestatis occursu.»

Sic Daniel, cap. X, 8, apparente sibi eodem Gabriele Archangelo, ait: «Et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.»

Hinc indicium boni angeli est, si primo terreat, deinde exhilaret: mali vero, si initio exhilaret, deinde maestum efficiat. Unde S. Antonius, teste S. Athanasio in ejus Vita: «Si post timorem, inquit, succedit gaudium, a Domino est visio; securitas enim animae, praesentis majestatis indicium est: si vero incussa formido permansit, hostis est qui videtur.»


Versus 13: Exaudita est deprecatio tua

13. AIT AUTEM AD ILLUM ANGELUS: NE TIMEAS, ZACHARIA, QUONIAM EXAUDITA EST DEPRECATIO TUA, — qua Deum precatus es non pro habenda prole, de ea enim usque adeo desperabat, ait S. Augustinus, ut nec angelo promittenti crederet, vers. 20; sed qua ut sacerdos orasti pro peccatis populi et adventu Messiae, nam de ejus adventu Zacharias inferius, vers. 69, cum jam natus esset Ioannes, gratias agit, cum Dei instinctu cognosceret Ioannem fore paranymphum Messiae, id est praecursorem Christi, uti mox hic illi promittit angelus. Sensus ergo est: Exaudita est, o Zacharia, deprecatio tua, qua quasi sacerdos precatus es pro salute populi et ejus Salvatore Messia, is enim propediem nascetur. Insuper Deus, qui merita supplicum excedit et vota, dabit tibi filium, qui ejus sit propheta et praecursor. Ita Beda, Euthymius, Theophylactus hic, et S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. 1; et S. Chrysostomus, hom. De Nativitate S. Ioannis, tom. II.

Secundo, tamen non male nonnulli censent hanc Zachariae deprecationem fuisse pro habenda prole, si intelligas illam a Zacharia non hoc tempore, sed olim cum junior spem prolis haberet, fuisse fusam: nam omnia sequentia prolem hanc explicant.

ET UXOR TUA ELISABETH PARIET TIBI FILIUM, ET VOCABIS NOMEN EJUS IOANNEM. — Cur «Ioannem?» Respondeo primo: Quia «Ioannes,» ait Maldonatus, Hebr. idem est quod gratiosus, vel ut Pagninus, Domini donum vel misericordia. Isidorus, lib. VII Etymol., cap. VIII: «Ioannes, inquit, interpretatur Domini gratia, eo quod sit limes prophetiae, praenuntius gratiae, sive initium baptismatis, per quod gratia ministratur.» Recte, sed non praecise: sic enim potius vocandus fuisset Hanania quam Ioannes; חנינה hanina enim, sive chanina, significat gratiam. Proprie ergo et praecise «Ioannes,» Hebr. Iehochanan, et crasi Iohanan (unde Syrus vertit, Iouchanon) idem est quod Deus misertus est. Iehova enim, et crasi Ia, nomen proprium est Dei: חנן chanan vero vel hanan (unde patet Ioannes scribendum fore per aspirationem h, non Ioannes) idem est quod misertus est, gratiam exhibuit, idque fecit Deus primo et proxime, cum uti praecessit, exaudivit Zachariae deprecationem, quae Hebr. dicitur תחנה techinna, ab eadem radice chanan.

Secundo, eo quod jam Deus misertus esset populi destinando Messiae praecursorem, scilicet Ioannem, et propediem mittendo ipsum Messiam; per Christum enim, non per Mosem et legem, gratia et veritas facta est, Ioan. I, 17. Sic filius Annae dictus est «Samuel,» id est postulatus, et impetratus matris lacrymis a Deo ad salutem totius populi, 1 Regum I, 20.

Tertio, Deus etiam Ioannis misertus est, implendo eum sua gratia copiosa et multiplici, ait Beda, Iansenius et Maldonatus, qua eum effecit Israelis doctorem, prophetam, virginem, anachoretam, martyrem, ac Christi indicem et praecursorem. Fuit ergo Ioannes quasi filius charitum, filius, inquam, gratiarum, in quo scilicet expoliendo, ornando et condecorando omnes charites, omnes gratiae Dei, conspirasse videantur.

Nota hic trium nominum triplex mysterium: nam «Elisabeth,» id est juramentum Dei promittentis, et «Zacharias,» id est memoria Dei, memoris sui promissi pariunt nobis Ioannem, id est Dei misericordiam et gratiam.


Versus 14: Erit gaudium tibi et exsultatio

14. ET ERIT GAUDIUM TIBI, ET EXSULTATIO, — ob filium Ioannem, tanto miraculo ad tanta natum, q. d. Iste filius erit tibi multisque aliis causa summi gaudii et exultationis. Causam subdit:


Versus 15: Erit magnus coram Domino

15. ERIT ENIM MAGNUS CORAM DOMINO, — cujus solius, utpote optimi et maximi, est aestimare et judicare quid magnum sit, quid mediocre, quid parvum. Ipse ergo solus vere et absolute magnus, novit illa quae vere sunt magna. Multi, ait Theophylactus, magni dicuntur, sed coram hominibus, qui parvi parva magni aestimant; at Ioannes magnus fuit coram Domino, qui magnus magna ponderat.

ERIT MAGNUS. — Primo, sanctificatione in utero matris; secundo, profundissima humilitate; tertio, castitate eximia; quarto, paenitentia exemplari; quinto, zelo Seraphico; sexto, vita tota, quae non tam humana fuit quam angelica, adeo ut Ioannes a Iudaeis et Scribis putaretur esse Messias; septimo, prophetia sublimi; octavo vita eremitica; nono, officio praedicatoris et praecursoris Christi; decimo, martyrio nobilissimo. Vide 28 privilegia Ioanni concessa, quae hic enumerat noster Barradius. In omnibus hisce dotibus Ioannes fuit magnus, quia eas habuit non in communi et quali quali, sed magno, singulari et eminenti gradu. Unde illi merito accinit Ecclesia:

O nimis felix, meritique celsi, / Nesciens labem nivei pudoris, / Praepotens martyr, nemorumque cultor, / Maxime vatum.

ET VINUM ET SICERAM NON BIBET. — «Sicera» significat omne id quod inebriare potest, uti vertit S. Hieronymus, Lev. X, 9 et alibi: שכר sachar enim est inebriari; שכור sichor, ebrius; שכר sechar, id quod inebriat, sicera. Vino et sicera abstinere proprium erat Nazaraeorum, qualis ex hoc loco per omnem vitam videtur fuisse Ioannes, q. d. Ioannes per omnem vitam erit Nazaraeus et consecratus Deo. Vide Num. VI. Ioannes, ait S. Ambrosius, delicias hominum corporisque lasciviam magna animi virtute depressit.

ET SPIRITU SANCTO (Syrus, Spiritu sanctitatis) REPLEBITUR ADHUC EX UTERO MATRIS SUAE, — Quando, ut ait Glossa, intrante Virgine, exsultavit in utero genitricis, et praecursoris officium quoad potuit, implevit, ut patebit vers. 41 et 42. Fuit ergo Ioannes, prius Spiritu Dei renatus, quam ex matre natus.

EX UTERO. — Arabicus, in utero, q. d. Ioannes incipiet esse sanctus ab ipso matris utero, talisque durabit semper ad finem vitae suae.

Quaeres, an Ioannes vere et realiter in utero a peccato originali sit purgatus et justificatus? Negat S. Augustinus, epist. 57 ad Dardanum, et S. Hieronymus, in cap. 1 Ieremiae: aiunt enim ipsi Ioannem aeque ac Ieremiam dici in utero sanctificatos, non reipsa, sed secundum Dei praedestinationem duntaxat; quia scilicet ad sanctitatem futuram a Deo erant destinati, ut idem hic dicatur de Ioanne, quod Apostolus de se ait, Galat. cap. 1: «Qui me segregavit ab utero matris meae,» etc. Ratio Augustini est, quia renasci praesupponit nasci; atqui Ioannes in utero existens necdum erat natus: ergo non potuit tum renasci reipsa, sed tantum secundum Dei praedestinationem.

Verum contraria est communis sententia Patrum, SS. Athanasii, Cypriani, Cyrilli, Ambrosii, Gregorii, Bernardi, quos citat et sequitur Toletus, Barradius, Iansenius, Franciscus Lucas et alii passim. Probatur: Primo, quia id clarissime hic promittit Ioanni angelus, dicens: «Et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae,» q. d. Ab utero erit sanctus, imo plenus Spiritu Sancto. Secundo, quia Ioannes ad salutationem B. Virginis in utero credidit in Christum, eum adoravit, dilexit et prae gaudio exsiliit, ut dicam vers. 44. Tunc enim quando visitatus et salutatus est a B. Virgine, sexto mense a conceptione sua, haec mira sanctificatio ei contigit. Idem privilegium S. Athanasius, S. Bernardus et alii tribuunt Ieremiae, ut patet Ieremiae 1, 5. Vide ibi dicta. Ad rationem S. Augustini, respondeo hominem, ut per gratiam renasci possit, censeri natum quando conceptus in utero, a Deo animam et vitam accepit: tum enim uti nascitur cum peccato originali, ita et per gratiam ab eo expiari et renasci potest; imo et baptizari, ut patet, si infans in utero matris existens baptizetur, sive mortua et discissa matre, sive ea vivente, v. g. si infans manum vel pedem foras emittat, qui aqua ablui possit, ut habet praxis Ecclesiae.


Versus 16: Multos filiorum Israel convertet

16. ET MULTOS FILIORUM ISRAEL CONVERTET AD DOMINUM DEUM IPSORUM, — scilicet ad Messiam, sive Christum. Unde contra Arianos patet Christum esse Deum. Hinc Beda: Patet, inquit, Christum Deum esse Israel, in ejus enim fide Ioannes baptizat.


Versus 17: In spiritu et virtute Eliae

17. ET IPSE PRAECEDET ANTE ILLUM IN SPIRITU ET VIRTUTE ELIAE. — Non dicit «in anima Eliae», ait Origenes, sed «in spiritu et virtute», quia, ut ait S. Ambrosius, nunquam sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus; omnis enim vis et virtus est a Spiritu Sancto, juxta illud: «Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi,» Luc. I, 35. «Praecedet ante illum,» scilicet Dominum Deum, puta Christum Dei Filium. Ioannes enim praecessit Christum; primo, nascendo; sex mensibus enim ante Christum uti conceptus, sic et natus est; secundo, baptizando, quia prius baptizavit quam Christus, imo Christum baptizaturum prior ipse baptizavit; tertio et maxime, praedicando paenitentiam, ut viam sterneret Christo; quarto, digito demonstrando Iesum, ipsumque esse Messiam et Agnum Dei, qui tolleret peccata mundi, asserendo; quinto, moriendo per martyrium ante Christum; sexto, descendendo ad patres in limbum, eisque Christum propediem affore eosque liberaturum annuntiando. In hisce enim omnibus Ioannem praeeuntem secutus est Christus.

IN SPIRITU ET VIRTUTE. — Id est in spiritu virtutis, id est roboris et efficacitatis. Graece enim est δυνάμει, non ἀρετῇ. Est hendiadys, q. d. Sicut Elias excelluit et in fine mundi excellet spiritu robusto et efficaci ad certandum contra Antichristum, ut Iudaeos ceterosque ab eo convertat ad Christum; sic prorsus excellet eodem spiritu potenti Ioannes, ut per suam praedicationem et vitae sanctissimae exemplum Iudaeos duros moveat ad paenitentiam, itaque eos ad Christi baptismum et gratiam praeparet.

Nota: Spiritus virtutis Ioannis fuit similis Eliae. Primo, in vitae austeritate; Ioannes enim locustis vescebatur, et pilis camelorum quasi cilicio ac zona pellicea vestiebatur, aeque ac Elias. Secundo, uterque degebat in solitudine eratque eremita. Tertio, in paupertate et mundi contemptu. Quarto, et aptius, in zelo, libertate et ardore praedicandi, quo uterque multos Israelitas ad paenitentiam, et Deum Christumque convertit, et Elias rursum in fine mundi convertet, juxta illud Eccli. XLVIII, 1: «Surrexit Elias quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.» Simili enim modo de Ioanne ait Christus: «Ille erat lucerna ardens et lucens,» Ioan. V, 35. Ecce hic est spiritus virtutis Eliae. Quinto, in fortitudine et passione. Sicut enim Elias fortissime certavit contra sacerdotes Baal eorumque fautores Achab et Iezabel reges, III Regum, cap. XVIII et XIX, et rursum in fine mundi certabit contra Antichristum ejusque assecias, ac multa ab eis passus est et patietur, atque tandem occidetur, eritque martyr. Sic pariter Ioannes certavit contra Herodem et Herodiadem, ab eisque capite truncatus martyrii lauream obtinuit.

Spiritus ergo virtutis duo significat, scilicet potestatem et efficacitatem bene operandi, ideoque adversa quaevis fortiter perferendi, quae utraque similis fuit in Ioanne et Elia. Magis autem comparatur hic Ioannes Eliae venturo quam praeterito, quia scilicet sicut Elias magno spiritu et efficacitate praeibit secundum Christi adventum, ut infideles debellet et convertat ad fidem; sic pariter Ioannes eodem spiritu et efficacitate praeibit primum Christi adventum, «ut convertat corda patrum ad filios, et incredulos ad prudentiam justorum,» uti explicans hic subjicit Gabriel, et Christus Matth. XI, 14; idque solerter advertunt et annotant hic S. Ambrosius, Beda, Theophylactus, Titus et S. Gregorius, homil. 7 in Evangel., qui sic explicat illud «in spiritu et virtute Eliae,» q. d. «Sicut ille praeco venturus est judicis, ita et iste praecursor factus est redemptoris.» Audi S. Ambrosium: «In spiritu et virtute Eliae; quia scilicet Elias et virtutem magnam habuit et gratiam, ut ad fidem animos populorum a perfidia retorqueret; virtutem abstinentiae atque patientiae, et spiritum prophetandi. In deserto Elias, in deserto Ioannes. Ille corvis pascebatur; hic dumis, et calcata omni voluptatis illecebra, parcimoniam praetulit luxumque contempsit. Ille Achab regis gratiam non quaesivit; hic sprevit Herodis. Ille Iordanem divisit; hic ad lavacrum salutare convertit. Hic cum Domino versatur in terra; ille cum Domino apparet in gloria. Hic prioris; ille sequentis Dominici praecursor adventus. Ille post triennium pluvia terram rigavit; et hic post triennium arescentem nostri corporis humum fidei imbre perfudit,» etc.

Denique apte ad hunc spiritum virtutis, id est fortitudinis, Ioanni deferendum missus est angelus Gabriel, qui Hebraice idem significat quod «fortitudo Dei», ut scilicet ipse suam, quam ex Deo hausit fortitudinem, hoc oraculo Ioanni aspiret.

UT CONVERTAT CORDA PATRUM IN FILIOS; — ut scilicet Abraham, Isaac, Iacob ceterique Patriarchae bene afficiantur posteris suis Iudaeis, viventibus tempore Ioannis et Christi. Fecit id Ioannes, eos verbo et exemplo incitando, ut fidem et pietatem patrum suorum imitentur: sic enim patres agnoverunt filios suos, legitimos sui imitatores Deique veri cultores, dum «in id quae senserunt patres, consentient et filii,» ait S. Augustinus, S. Hieronymus et Beda. Vide dicta Malach. IV, 6. Ex Malachia enim haec verba petita sunt, qui ad litteram loquitur de Elia, typice de Ioanne, ubi de utroque fuse haec verba explicui; quare ea hic non repetam.

ET INCREDULOS (Graece ἀπειθεῖς, id est ut Syrus, «inobedientes», scilicet legi et praeceptis majorum ac Christi, puta Iudaeos convertet Ioannes) AD PRUDENTIAM (Syrus et Arabicus, «scientiam») IUSTORUM, — id est ad fidem, sapientiam et intelligentiam, ait Euthymius, quam justi habuerunt et habent in Christo, quae consistit in hoc, ut timeamus et amemus Deum et coelestia, non caduca, juxta Christi doctrinam et vitam. Ita Maldonatus. Secundo, proprie Toletus, q. d. Faciet Ioannes, ut Iudaei increduli diligenter considerent signa adventus Messiae patribus a Deo data, ac ex iis cognoscant credantque Christum jam venisse, ipsumque esse hunc Iesum, quem Ioannes Iudaeis ut talem digito ostendit. Hoc enim prudentiae est opus et actus; nam haec erat vox et praedicatio Ioannis: «Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum,» Matth. III, 2. Haec est scientia sanctorum, Sapient. cap. X, vers. 10. Vide dicta Malach. IV, 6.

PARARE (ut sic sua praedicatione et vitae exemplo paret) DOMINO PLEBEM PERFECTAM. — Legit Interpres κατηρτισμένον, id est perfectam; jam legunt κατεσκευασμένον, id est bene et perfecte praeparatam et instructam, scilicet ad suscipiendam fidem et doctrinam Christi, ac perfectionem gratiae, justitiae et vitae Christianae, a Christo e coelo allatam et praedicatam. Unde Theophylactus vertit, «capacem»; alii, «dispositam ad fidem Christi»; Arabicus, «parabit Domino plebem justam.»


Versus 18: Unde hoc sciam?

18. ET DIXIT ZACHARIAS AD ANGELUM: UNDE HOC SCIAM? EGO ENIM SUM SENEX, ET UXOR MEA PROCESSIT IN DIEBUS SUIS. — q. d. Ede signum vel miraculum, quo mihi probes tam magna quae promittis, reipsa eventura. Tanta enim polliceris, ut nudis tuis verbis credere nequeam. Haesitat Zacharias et diffidit promissis angeli, partim ob rerum ab eo promissarum magnitudinem earumque desiderium; quia eas adeo magnas, ut naturae vires longe superarent, ipse non comparabat cum omnipotentia Dei, solo humano spiritu rem metiens; partim quia non omnino certo credebat esse angelum bonum, qui haec promittebat, esto sufficientia sibi signa ipsi dedisset angelus, ut patet ex sequent. Videtur tamen haec haesitatio Zachariae ejus et diffidentia ex animi indeliberatione et inconsideratione processisse, ideoque veniale duntaxat fuisse peccatum, ob quod punitus est et privatus facultate loquendi. Secus fecit Abraham, qui angelo promittenti sibi ex Sara sterili filium Isaac, illico credidit; quia «confortatus est fide, dans gloriam Deo, plenissime sciens quia quaecumque promisit, potens est et facere,» Rom. cap. IV, vers. 17.


Versus 19: Ego sum Gabriel

19. ET RESPONDENS ANGELUS, DIXIT EI: EGO SUM GABRIEL, QUI ASTO ANTE DEUM; ET MISSUS SUM (a Deo) LOQUI AD TE, ET HAEC TIBI EVANGELIZARE, — haec bona nuntia tibi afferre. Evangelium enim Graece idem est quod bonum nuntium. Unde Pagninus vertit, «et bona annuntiem tibi haec.»

QUI ASTO, — id est astare soleo, velut Deo ad omnem ejus nutum ministraturus, sicut famuli astant regi. Graece παρεστηκώς, id est qui astiti, scilicet in coelo; jam enim ibi ei non asto, sed inde ad te in terram missus sum: licet in terra angeli quoque astent Deo ejusque faciem videant; Deus enim est ubique, Matth. XVIII, 10. Hinc colligas eosdem esse angelos Deo ministrantes et assistentes, licet id negent S. Dionysius Areopagita et S. Gregorius; Gabriel enim hic simul astat et ministrat Deo, mittiturque ad Zachariam. Porro, illud «asto» significat Gabrielem proxime astare Deo, esseque unum e septem primariis angelis, qui sunt principes aulae coelestis, sicut est et Michael, ac Raphael, qui, Tobiae cap. XII, vers. 15, ait: «Ego sum Raphael angelus, unus ex septem, qui astamus ante Deum.» De his septem angelis multa dixi Apocal. I, 4. Quare licet aliqui, ut Toletus hic, censeant Gabrielem esse ex ordine penultimo qui est Archangelorum, eo quod alibi vocetur Archangelus; verius tamen videtur eum esse primo ex ordine, qui est Seraphim, adeoque esse unum e primis aulae coelestis principibus, ideoque a multis vocari Archangelum, id est angelum primarium et principem; imo non desunt qui censeant eum inter Seraphinos esse omnium primum. Ita censet Marcus Viguerius Cardinalis, in Decachordo Christiano, chorda I, cap. II, idque probat octo rationibus, vel potius congruentiis quas recensui Daniel. cap. IX, vers. 21, quae omnes ad hanc unam reducuntur: Ad opus summum, inquit, decebat mitti summum angelum; atqui summum Dei opus est Incarnatio Verbi: ergo Gabriel hic, vers. 26, ad illud nuntiandum missus, est summus angelus. Sed haec ratio non concludit, ut ibi ostendi. Nam communis Theologorum sententia est, Michaelem esse supremum angelorum omnium et antagonistam Luciferi, Apocal. XII, 7.

Porro «Gabriel,» ait S. Hieronymus, Nomin. etymon. Hebr., in Luca, Hebraice idem est quod confortavit me Deus, aut fortitudo Dei, vel virtus mea Deus. Apte ergo ipse missus est, ut, nuntiando conceptionem Ioannis, afflaret ei spiritum virtutis, id est fortitudinis Eliae. Idem nuntiavit conceptionem et incarnationem Verbi aeterni, vers. 26, quia hoc opus fuit summae virtutis, potentiae et fortitudinis Dei.


Versus 20: Eris tacens

20. ET ECCE ERIS TACENS, ET NON POTERIS LOQUI, USQUE IN DIEM QUO HAEC FIANT, PRO EO QUOD NON CREDIDISTI VERBIS MEIS, QUAE IMPLEBUNTUR IN TEMPORE SUO. — Theophylactus, Titus et S. Ambrosius vertunt: «Et ecce eris surdus,» et sic clare distinguitur ab eo quod sequitur: «et non poteris loqui;» alioqui enim erit tautologia. Licet enim Graecum σιωπῶν, proprie tacentem et mutum significet, tamen et surdus eadem voce intelligi potest; sunt enim haec duo naturaliter inter se connexa, ut qui muti nascuntur, sint et surdi, ac vice versa: quocirca Graeci surdum aeque ac mutum vocant κωφόν, Hebraice, חרש chares; Syri, hares: Zacharias ergo hic effectus est surdus aeque ac mutus. Unde, vers. 22, vocatur κωφός. Hinc et vers. 62 Zachariae quasi surdo non loquuntur, sed nutibus et signis innuunt cognati et vicini, ut scribat quo nomine velit vocari filium recens sibi natum. Ipse ergo quia inobediens fuerat, punitur surditate; quia contradictor verbis angeli, mulctatur facultate loquendi, et taciturnitate plectitur. «Incredulitas, ait S. Ambrosius, Zachariae affatum eripuerat et auditum.» «Merito autem haec duo passus est, inquit Theophylactus, quod et non audiret, et non loqueretur; quia enim non obedierat, condemnatur ut surdus sit, et quia contradixerat, ut sileat.»

USQUE IN DIEM QUO HAEC FIANT, — quo nascatur tibi Ioannes; q. d. ait Titus: «Quia vocem edidisti plane incredulam, propterea voce tantisper orbaberis, donec re jam expleta, et tuam in credendo tarditatem, et Dei rursus agnoscas potentiam.» Petierat Zacharias, diffidens promissis angeli, vers. 18, ab angelo sibi dari signum Ioannis nascituri; angelus ergo ipsi obsecundans dat signum, quod simul sit poena, et castiget ejus incredulitatem et contradictionem, scilicet percutiens eum surditate et taciturnitate.


Versus 21: Plebs expectans Zachariam

21. ET ERAT PLEBS EXPECTANS ZACHARIAM, — ut ex Sancto, ubi adoleverat incensum, eo peracto rediret ad se in atrium quod erat ante Sanctum. ET MIRABANTUR, QUOD TARDARET IPSE IN TEMPLO. — «Tardaret,» partim colloquens cum angelo, partim secum ruminans magnifica ejus dicta et promissa.


Versus 22: Non poterat loqui

22. EGRESSUS AUTEM NON POTERAT LOQUI AD ILLOS (quia erat mutus), ET COGNOVERUNT QUOD VISIONEM VIDISSET IN TEMPLO (ex eo quod viderent eum mutum, stupentem et attonitum); ET (id est quia) IPSE ERAT INNUENS ILLIS (gestibus et signis, quod esset mutus, ac visionem vidisset), ET PERMANSIT MUTUS. — Graece κωφός, Syriace hares, id est surdus aeque ac mutus, uti dixi vers. 20.


Versus 23: Ut impleti sunt dies officii ejus

23. ET FACTUM EST UT IMPLETI SUNT DIES OFFICII (Graece λειτουργίας, id est liturgiae, hoc est ministerii sacri in templo) EJUS, ABIIT IN DOMUM SUAM, — quae sita erat in montanis Iudaeae, ut patet vers. 39, ubi erat uxor sua Elisabeth.


Versus 24: Concepit Elisabeth

24. POST HOS AUTEM DIES CONCEPIT ELISABETH UXOR EJUS. — «Congressus est cum uxore, ait Euthymius, propter promissum foetum, silentii flagello edoctus, ut angelicis verbis crederet.» Porro, concepit Elisabeth Ioannem sub diem 24 septembris, quo die multae Christianorum Ecclesiae celebrant conceptionem S. Ioannis. Unde eamdem hoc die in Martyrologio consignat Usuardus et Molanus: nam nono post mense natus est Ioannes die 24 junii, ac sexto post mense missus est Gabriel ad annuntiandum B. Virgini conceptionem Christi, quae facta est die 25 martii, ut patet vers. 26 et 36; nam a die 24 septembris usque ad diem 25 martii sunt sex menses: quare incensum hoc oblatum a Zacharia, ejusque visio et promissio angelica de Ioanne nascituro, paulo ante in festo Scenopegiae, sive Tabernaculorum, contigisse videtur. Hoc enim festum celebrabatur die 15 mensis Tisri, durabatque per octo dies, ut patet Levit., cap. XXIII, vers. 34, et Numer. XXIX, 12. Tisri autem respondebat nostro partim septembri, partim octobri. Apposite, scilicet ut significaretur Ioannem nasciturum, qui futurus praeco Christi, et per eum reserandi coeli, causa foret communis laetitiae toti orbi: ipse enim docturus erat homines, ipsos esse peregrinos in terra, inque degere quasi in temporario tabernaculo, et a Deo conscriptos esse cives coeli, ubi domum aeternam et felicissimam obtinebunt. Haec enim omnia significabat laetissimum Tabernaculorum festum, quo cum ramis palmarum gaudentes Hebraei saltabant et tripudiabant, eo quod ex deserto, ubi per 40 annos in tabernaculis vixerant, a Deo inducti essent in terram promissam Chanaan, in eaque bonis terrae locupletati forent, uti dixi Levit., cap. XXIII, 24. Hinc sequitur Ioannem conceptum sub aequinoctium autumnale, natum vero sub solstitium aestivum, post quod decrescunt dies; Christum ex adverso conceptum sub aequinoctium vernum, natum vero sub solstitium hybernum, post quod dies accrescunt; quia, ut aiebat Ioannes: «Illum oportet crescere, me autem minui,» uti solerter advertit S. Augustinus, tract. 14 in Ioannem.

ET OCCULTAVIT SE MENSIBUS QUINQUE, DICENS: — Occultatio haec signum erat pudoris et verecundiae: «Partus enim sui erubescebat aetatem,» ait S. Ambrosius, quod scilicet sterilis et anus rei uxoriae et conjugio vacasset, donec mense sexto, ut sequitur, B. Virginem cognatam suam stante virginitate (quod longe magis erat novum, rarum et mirum) concepisse audivit et vidit; tunc enim in publicum prodiens pudorem deposuit: prius ergo per menses quinque pudoris causa publico abstinuit licet in secreto cordis et cubiculi sui gauderet sibique congratularetur de divino hoc S. Ioannis conceptu. Sic Sara sterilis, accepto nuntio nascituri ex se Isaac, Genes. XVIII, 12: «Risit occulte, dicens: Postquam consenui, et dominus meus (Abraham maritus) vetulus est, voluptati operam dabo?» Nam, ut ait S. Ambrosius: «Senes ab ipsa concluduntur aetate, et justo intemperantiae pudore revocantur facere opera nuptiarum.» Unde illud: Turpe senex miles, turpe senilis amor.


Versus 25: Sic fecit mihi Dominus

25. QUIA SIC FECIT MIHI DOMINUS IN DIEBUS, QUIBUS RESPEXIT AUFERRE OPPROBRIUM (sterilitatis, quod illo aevo apud Iudaeos ingens erat probrum, et quasi signum maledictionis Dei) MEUM INTER HOMINES. — «Sic,» scilicet adeo magnifice, stupende et miraculose egit mecum Deus, ut me anum et sterilem tanta prole foecundaret. Admiratur enim Elisabeth Dei in se beneficentiam, eique toto cordis sinu gratias agit, aeque ac fecit B. Virgo mater Christi effecta, concinens, vers. 47: «Magnificat anima mea Dominum.»


Versus 26: In mense sexto

26. IN MENSE AUTEM SEXTO MISSUS EST ANGELUS GABRIEL A DEO IN CIVITATEM GALILAEAE, CUI NOMEN NAZARETH. — «In mense sexto,» scilicet a conceptione Ioannis Baptistae, postquam mater ejus Elisabeth occultavit se mensibus quinque; ut dixi vers. praeced. Sex mensibus ergo junior fuit Christus Ioanne Baptista; hic enim, utpote praecursor Christi, illo debebat esse prior et senior. Mensis hic sextus non inchoans, sed finiens, aut potius finitus accipi debet. Nam a die 24 septembris qua conceptus est Ioannes, usque ad diem 25 martii qua, misso angelo ad B. Virginem conceptus est Christus, intercedunt sex menses integri. «In mense sexto» ergo, hoc est in fine mensis sexti, vel finito mense sexto.

Annuntiatio igitur haec Gabrielis, et consequenter Incarnatio Verbi contigit die 25 martii, quo pariter die Christus, post 34 vitae annos completos, pro salute hominum crucifixus et mortuus est, uti dixi Matth. XXVII, 37. Eodem die multi censent mundum a Deo primitus fuisse conditum et creatum, Genes. I, ut eodem die creatus sit a Deo, quo postea recreatus et restauratus fuit a Christo in incarnatione et cruce. Unde ab hoc die et hoc mense annos Christi inchoant et numerant Angli, Veneti, Pisani pluresque aliae nationes (et nuper Franci), teste Covarruvia, libro I Variar. resol., cap. XII, n. 2; et Henriquez, lib. VIII De Eucharistia, cap. XI, § 10, littera L; et Ioanne Lucido, tract. De Passione Christi. Conceptio enim est quasi prima hominis nativitas, juxta illud: «Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est,» Matthaei I, 21.

Angelus Gabriel. — Notat S. Hieronymus, in cap. VIII Danielis, tres angelos in S. Scriptura nominari ac celebrari, scilicet Michaelem, Raphaelem et Gabrielem, e quibus Michaelem ait praeesse precibus et oblationibus fidelium, atque idcirco dicitur Michael, id est, «quis ut Deus?» q. d. Solius Dei est exaudire preces paenitentium, eorumque peccatis propitiari, eosque justificare et salvare. Secundo, Raphaelem praeesse sanitati corporum, ideoque Tobiae caeco visum restituisse: hinc dicitur Raphael id est «medicus», vel «medicina Dei». Tertio, Gabriel, id est «fortis», aut «fortitudo Dei»; praeest praeliis ac bellis fidelium, ut patet Daniel., cap. XII, vers. 13 et seq. Unde ipse hic mittitur nuntiaturus Christum, qui bellum acerrimum erat gesturus contra Luciferum ceterosque daemones et homines impios. Rursum Gabriel dicitur quasi גבראל geber el, id est «vir Deus», q. d. Deus incarnabitur eritque homo puer, quantum ad naturam aetatis et corporis progressum, idem tamen erit vir, quia a primo conceptionis instanti anima ejus erit plena omni scientia, gratia, fortitudine, juxta illud Ierem. XXXI, 22: «Femina circumdabit virum.» Porro Toletus, ex SS. Dionysio, Basilio, Gregorio et Damasceno, censet Michaelem esse ex Principatibus, qui a S. Dionysio ponitur primus ordo tertiae hierarchiae Angelorum; Gabrielem vero esse ex ordine Archangelorum. Verum verius est Michaelem esse primum inter Seraphinos, Gabrielem vero ei esse proximum et vicinum, uti dixi vers. 19.

NAZARETH. — Unde Christus ab ea quasi a patria, in qua conceptus fuit (nam in Bethlehem natus est), cognominatus est Nazarenus, Matthaei II, 23. In Nazareth ergo habitabat B. Virgo cum Iosepho sponso suo. Porro, domus vel cubiculum ejus, in quo angelo nuntiante Christum concepit, a S. Iacobo aliisque Apostolis consecrata fuit in Ecclesiam, uti refert L. Dexter in Chronico, anno Christi 42, et alii. Ibidem post trecentos annos S. Helena elegans templum exaedificavit, teste Nicephoro, lib. VIII, cap. XXX. Eamdem visitavit S. Paula, S. Ludovicus ceterique peregrinantes. Vide Turselium, in Histor. Lauret., cap. I et seq. Eadem post mille annos e Galilaea et Nazareth ab angelis translata est in Dalmatiam, inde in Italiam, puta Lauretum, ubi etiamnum consistit, et totius orbis concursu pie visitur, adeo ut ipse Erasmus (quem Novantes ut antesignanum sequuntur), in orat. ad Virginem, ita Lauretanam Virginem salutet: «Salve, inclyta regum progenies, sacerdotum decus, patriarcharum gloria, coelitum triumphus, inferorum formido, Christianorum spes et solatium; divinitati proxima es, ne illic nobis deesses. Certa est fiducia tua, pronus tuis advolvor pedibus, serva animulam hanc, quae se tibi quanta est, nuncupat.»


Versus 27: Ad Virginem desponsatam Joseph

27. AD VIRGINEM DESPONSATAM VIRO, CUI NOMEN ERAT IOSEPH, DE DOMO (id est tribu et familia) DAVID (cui promissus erat Christus quasi filius), ET NOMEN VIRGINIS MARIA. — «Desponsata,» non per solam desponsationem, sed et per verum matrimonium jam contractum, licet usu non consummatum. Vide dicta Matthaei I, 18. «Missus est, ait S. Gregorius Thaumaturgus, serm. 3 De Annuntiat., Gabriel, ut dignum purissimo sponso thalamum pararet. Missus est Gabriel, ut inter creaturam et creatorem sponsalia contraheret. Missus est Gabriel ad animatum regis palatium. Missus est Gabriel ad virginem desponsatam quidem Ioseph, sed Iesu Filio Dei servatam. Missus est lychnus, qui solem justitiae indicaret.»

AD VIRGINEM. — Praeclare S. Bernardus, serm. 1 De Assumpt.: «Nec in terris locus dignior uteri virginalis templo, in quo Filium Dei Maria suscepit, nec in coelis regali solio, in quo Mariam filius ejus sublimavit.» Et, serm. 4: «Quae vel angelica puritas virginitati illi audeat comparari, quae digna fuit Spiritus Sancti sacrarium fieri, et habitaculum Filii Dei? Hoc est quod canit Ecclesia:» Domus pudici pectoris / Templum repente fit Dei: / Intacta nesciens virum, / Verbo concepit Filium.

MARIA. — Nota: «Maria,» vel, ut Hebr. dicitur, Miriam, Graece Μαριάμ, Hebraice idem est, q. d. mor iam, id est «myrrha», vel «amaritudo maris». Hebraei enim tradunt sororem Mosis dictam esse Mariam, eo quod cum ipsa nasceretur, coepit amara Pharaonis tyrannis mergendi infantes Hebraeorum, Exodi II. Verum id meliore omine et nutu divino mutatum est in aliam significationem: nam transito mari Rubro, et merso Pharaone, dicta est Maria, quasi Mara rum, id est «magistra vel domina maris»; sicut enim Moses virorum, ita Maria feminarum dux fuit in transitu maris Rubri: unde et eis carmen epinicium praecinuit, Exodi XV. Porro, haec Maria typus fuit, ait S. Ambrosius, Exhort. ad Virgines, B. Virginis, quae dicta est Maria, id est «magistra et domina maris hujus saeculi», ut per illud nos salvos ducat in terram promissam, id est in coelum. Unde R. Haccados apud Galatinum, lib. VII, XIII, Messiae matrem Dominam nuncupandam praedixit; et Mariam idem esse quod Dominam docet Philo, S. Hieronymus, Epiphanius et alii, imo Liturgiae veterum. Christiani omnes omni lingua B. Virginem, quasi proprio nomine Dominam nostram vocant et compellant. Unde S. Isidorus, lib. VII Etymol., cap. X: «Maria, ait, interpretatur illuminatrix, aut stella maris; genuit enim lumen mundi. Sermone autem Syro Maria Domina nuncupatur: pulchre, quia Dominum genuit.» S. Hieronymus vero, in Nomin. Hebr. in Exodo: «Maria, ait, idem est quod illuminatrix mea, vel illuminans eos, aut smyrna maris, vel stella maris.» Sic et S. Gregorius Thaumaturgus, serm. De Annunt.: «Maria, ait, interpretatur illuminatio.» Plura de nomine Mariae dixi, Exodi cap. XV, 20, ac in Proverb. et Canticis.

Hac de causa Maria fuit plena gratia, ideoque «mare gratiarum»: quare sicut «omnia flumina intrant in mare,» Eccles. I, 7, sic omnes omnino gratiae quas habuerunt Angeli, Patriarchae, Prophetae, Apostoli, Martyres, Confessores, Virgines, confluxere in Mariam, ait S. Bonaventura in Specul., cap. III. Denique quam nomen Mariae angelis sit delectabile et daemonibus terribile, docet S. Brigitta, lib. I Revel., cap. IX.

Addit Pagninus, in Nomin. Hebr.: «Maria, inquit, interpretari potest pluvia temporanea (haec enim Hebraice vocatur more) maris,» juxta illud: «Pluviam voluntariam segregabis haereditati tuae,» Psal. LXVII, vers. 10. Hinc et de Christo praecinuit Psaltes: «Descendet sicut pluvia in vellus,» Psal. LXXI, 6. Hoc secreto suo illapsu innuit hic Gabriel.

ET INGRESSUS AD EAM ANGELUS, DIXIT. — «Ingressus,» id est illapsus in clausum Virginis pro adventu Messiae et salute hominum secreto orantis cubiculum, per fenestram vel per ostium. Angeli enim, cum sint purissimi spiritus, sua subtilitate et efficacitate omnes parietes et omnia corpora penetrant et pervadunt. Ita S. Bernardus, serm. 3 super Missus est. Licet Andreas Episcopus Hierosolymitanus, serm. De Annunt., putet angelum clam ostium aperuisse, et modeste Virginem compellasse ac salutasse.

AVE. — Id est salve, gaude, laetare. Verisimile est angelum usum fuisse communi Hebraeorum salutatione שלום לך schalom lach, id est «pax tibi», ut habet Syrus, Aethiopicus et Persicus; illa enim Hebraei uti solent cum timorem auferre volunt, et laetum se afferre nuntium significant. Nisi mavis cum nostro Serario, in cap. II Ruth, quaest. X, «Ave,» vel, ut S. Augustinus, epist. 43, scribit have esse Hebraice חוה chauve, vel have, id est «vive», scilicet sana aeque ac sancta, laeta et hilaris, felix et beata in Dei gratia et gloria summa, ad quam ipse te elegit, ut alludat ad nomen Evae, quae Hebraice dicitur חוה chauva, id est «vitalis et vivificans», sive «mater omnium viventium», Gen. III, 20, q. d. Eva non fuit chauva, id est mater vitae, sed mortis, quia omnes suos filios per peccatum morti addixit: tu vero, o Maria, vere es Eva sive chauva, quia mater vitae, gratiae et gloriae. Hinc apposite Latinum Ave, est inversum Eva, quia Maria Evae maledictiones, Gen. III, in benedictiones convertit. Unde ei accinit Ecclesia: Sumens illud Ave / Gabrielis ore, / Funda nos in pace, / Mutans Evae nomen.

«Ave, ait S. Gregorius Thaumaturgus, serm. 2 et 3 De Annunt., animatum Dei templum, quia summum toti mundo gaudium paries: eris virginum gloriatio, et matrum jubilatio.» Hinc rursum olim matutina salutatio erat «Ave,» id est vive hodie sanus et laetus; vespertina vero «Vale.» Unde Martialis, Epigr. 56, lib. I: «Et matutinum portat ineptus Ave.» Et lib. IV, Epigr. 79: «Cui non mane feras irrequietus Ave.»

Causam dat Andreas Cretensis, orat. De Annuntiat.: «Decuit, ait, laetis ut praeconiis Gabriel reginam salutaret, quae et laetitiae organum et immensi gaudii est genitrix.»

GRATIA PLENA. — Graece κεχαριτωμένη, quod frigide Tigurina et Novantes vertunt, «gratiosa»; Beza, «gratis dilecta»: putat enim ipse justos non habere inhaerentem et intrinsecam justitiam, sed tantum extrinsecam, quae consistat in hoc, quod Deus eos, licet in se sint peccatores, ex sua tamen benevolentia habeat reputetque justos, quae est haeresis.

Verum κεχαριτωμένη respondet Hebraeo מחננה nechena, vel מחנה muchana, quod proprie idem est quod «gratificata, gratia repleta, gratiosa facta»; χαριτόω enim idem est quod «gratiosum facio, gratum, charum reddo, gratia impleo». Deus enim nil gratum judicat, nisi quod in se revera gratum est; quare cum quem justum sibique gratum facit, eum revera justitia et gratia inhaerente donat et condecorat: quare κεχαριτωμένη, idem est quod «gratia plena», uti vertit Noster, Syrus, Arabicus, Aegyptius, Aethiopicus, Persicus; item S. Ambrosius, Beda, S. Augustinus, Enchir. cap. XXXVI; S. Hieronymus, epist. ad Principiam; S. Bernardus et alii passim. Significat ergo haec vox duo: Primo, B. Virginem fuisse a Deo gratia donatam, idque plene et per excellentiam super alios justos et sanctos; nam hoc epithetum appropriatur hic soli B. Virgini, ut scilicet per gratiam hanc eminentem aptaretur, dignaque efficeretur, ut mox fieret mater Dei. Secundo, per gratiam hanc mire placuisse Deo, ejusque angelis omnibus, ac in eorum oculis plane amabilem, speciosam et gratiosam fuisse, adeo ut eam Christus prae ceteris omnibus in matrem suam eligeret. Ita passim Patres; quod alibi dicit Scriptura: «Invenit gratiam in oculis Domini.»

Dices: Christus fuit plenior gratia quam B. Virgo. Alii quoque Sancti dicuntur pleni fuisse Spiritu Sancto, ut S. Stephanus.

Respondeo eos plenos gratia dici, sed diversimode: nam, ut recte ait Maldonatus, aqua plenus est fons, plenus fluvius, pleni rivuli, etsi plus et purius in fonte, quam in fluvio; in fluvio, quam in rivulis est. Plenus Christus gratia tanquam fons, in quo et scaturit et stagnat gratia, et in omnes homines sicut ex capite in membra derivatur. Plena Christi mater, tanquam fonti proximus fluvius, qui etsi minus quam fons aquae habet, pleno tamen fluit alveo. Plenus Stephanus, sed tanquam rivulus.

Eleganter et pie solideque D. Petrus Chrysologus, serm. 143 in haec verba: «Haec, inquit, est gratia, quae dedit coelis gloriam, terris Deum, fidem gentibus, finem vitiis, vitae ordinem, moribus disciplinam. Hanc gratiam detulit angelus, accepit Virgo, salutem saeculis redditura.» Idem, serm. 146: «Una, inquit, puella sic Deum in sui pectoris capit, recipit, oblectat hospitio, ut pacem terris, coelis gloriam, salutem perditis, vitam mortuis, terrenis cum coelestibus parentelam, ipsius Dei cum carne commercium, pro ipsa domus exigat pensione, pro ipsius uteri mercede conquirat, et impleat illud propheticum: Ecce haereditas Domini, filii; merces, fructus ventris.»

Audi S. Augustinum, serm. 18 De Sanctis: «Impleta est (Maria) gratia, et Eva vacuata est culpa. Maledictio Evae in benedictionem mutatur Mariae.» Vide Toletum hic, annotat. 67, ubi ostendit B. Virginem plenam fuisse omni gratia, tum gratum faciente, tum gratis data, idque tam in corpore quam in anima. Carebat enim fomite concupiscentiae: quare caro ejus plane subdita erat rationi et spiritui, uti erat in Adamo in paradiso per justitiam originalem. Quocirca addit in ea naturam conspirasse cum gratia, illique per omnia esse cooperatam. Rursum B. Virgo in singulis et in universis virtutibus eminuisse: sic enim decebat ornari et praeparari eam, quae erat futura mater Dei. Vide etiam quae de ea dixi passim in Canticis, praesertim cap. IV, vers. 7, ad illa: «Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.» Et Eccli., cap. XXIV, vers. 5 et 16, in fine.

Quocirca S. Athanasius (vel quisquis est Auctor; videtur enim S. Athanasio fuisse posterior, uti solerter advertit Baronius et Bellarminus, De Scriptor. ecclesiast.), hom. De Deipara: «Ita, ait, Spiritus Sanctus descendit in Virginem cum omnibus suis essentialibus virtutibus, quae illi per rationem principatus divini adsunt, imbuens eam in gratia, ut in omnibus gratiosa esset, atque ideirco gratia plena cognominata est, eo quod adimpletione Spiritus Sancti omnibus gratiis abundaret.» Accedit S. Hieronymus, serm. De Assumpt. B. Virginis: «Bene, inquit, plena, quia ceteris per partes praestatur; Mariae vero se tota infundit plenitudo gratiae.» Et paulo inferius: «In Mariam totius gratiae plenitudo quae in Christo est, venit, quamvis aliter, quia etiamsi in sanctis Patribus et Prophetis gratia fuisse creditur, non tamen eatenus plena.»

Porro, ita B. Virgo plena fuit gratia, ut ei cooperando strenue et assidue ea augeri pleniorque fieri mereretur: licet enim esset plena quoad praesentem capacitatem, ut haberet tantum gratiae, quantum capere poterat; tamen huic gratiae assidue et strenue per actus ferventes cooperans, novum sibi parabat meritum, ac proinde novam capacitatem et dispositionem ad novam gratiam consequendam, idque assidue, ut dixi. Vide Franciscum Suarez, III part., disp. XVIII, sect. 4, ubi ostendit gratiam B. Virginis in primo conceptionis ejus instanti fuisse majorem gratia quam habuit supremus angelus, qui uno actu vel duobus omnia sua merita consummavit; eoque plus meruit quam mille et mille homines mereantur per totam vitam: quare B. Virgo primo hoc instanti amans laudansque Deum intensissime superavit amorem, et consequenter meritum supremi angeli. Secundo operationis et amoris sui instanti, gratiae augmento quod primo instanti merita at et reipsa acceperat, gradus amoris et consequenter meriti duplicavit. Tertio vero instanti, eosdem duplicando, meritum cum gratia quadruplicavit. Quarto instanti, pari quadruplicationis duplicatione et progressu, idem octuplicavit, et ita consequenter per singula amoris et operationis instantia gratiam acceptam continue duplicando usque ad annum aetatis 72, quo mortua est, adeo gradus gratiae et meriti adauxit, ut in iis omnes omnino homines et angelos simul sumptos superarit. Quare illa unica gratior est Deo, quam ceteri omnes. Deus ergo plus amat solam B. Virginem, quam totam Ecclesiam, id est quam omnes homines et angelos simul sumptos. Haec Suarez. Vide S. Brigidae Revelationes, lib. I, cap. X, ubi B. Virgo ei narrat suos in virtute et amore Dei progressus, ac annuntiationem per angelum sibi factam, asseritque se in eadem ineffabili laetitia fuisse perfusam, eaque continua; sed semper laetitiam habuisse dolore permixtam.

Audi eamdem, lib. IV Revel., cap. CVIII: «Tres Sancti sunt, qui mihi prae ceteris placuerunt, scilicet Maria mater mea, Ioannes Baptista, et Maria Magdalena. Mater igitur mea, quando et postquam nata fuit, sic erat pulchra, quod nulla erat in ea macula; quod bene cognoscentes daemones sic aegre tulerunt per similitudinem loquendo, quasi quod quaedam vox daemonum tunc sonuisset de inferno dicens: Una virgo tam virtuose et mirabiliter procedit, quod omnes superat in terra et in coelo, et perveniet usque ad sedem Dei.»

Denique vide novem plenitudines gratiae B. Virgini proprias, quas recenset Rutilius Benzonius, lib. II super Magnificat, cap. XXVI, dubio 7.

DOMINUS TECUM. — Subaudi «est», potius quam «sit». Dat causam cur gratia sit plena: quia scilicet Dominus cum ea est eique assistit et praesto est singulari modo, ut in ea singulare Incarnationis Verbi opus operetur. Unde S. Augustinus, serm. 18 De Sanctis: «Tecum Dominus, inquit, in mente, tecum in auxilio, tecum in ventre.» Et S. Bernardus, serm. 3 super Missus est: «Quid mirum, inquit, si gratia plena erat, cum qua Dominus erat? sed potius hoc mirandum quomodo qui angelum miserat ad Virginem, ab angelo inventus est esse cum Virgine. Itane velocior angelo fuit Deus, ut festinantem nuntium celerior ipse praeveniret ad terras? Nec mirum. Nam cum esset Rex in accubitu suo, nardus Virginis dedit odorem suum, et ascendit in conspectu gloriae ejus fumus aromatum, et invenit gratiam coram oculis Domini, clamantibus qui circumstabant: Quae est ista, quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris?»

Et inferius docet Deum esse in omnibus creaturis per efficaciam: in rationalibus per cognitionem, in bonis per amorem, ideoque cum iis esse per voluntatis concordiam; per hanc enim ipsi Deum sibi jungunt. Subdit deinde: «Sed cum ita sit cum omnibus Sanctis, specialiter tamen cum Maria, cum qua utique tanta ei consensio fuit, ut illius non solum voluntatem, sed etiam carnem sibi conjungeret, ac si de sua Virginisque substantia unum Christum efficeret, vel potius unus Christus fieret: qui, etsi nec totus de Deo, nec totus de Virgine, totus tamen Dei, et totus Virginis esset, nec duo filii, sed unus utriusque Filius.» Deinde docet cum B. Virgine fuisse Dominum, id est totam S. Trinitatem. Unde ait: «Nec tantum Dominus Filius tecum, quem carne tua induis, sed et Dominus Spiritus Sanctus, de quo concipis, et Dominus Pater, qui genuit quem concipis. Pater, inquam, tecum, qui Filium suum facit et tuum. Filius tecum, qui ad condendum hoc magnum sacramentum carnem tuam sumit; et peperisti in mulieribus. Mater generis nostri poenam intulit mundo, genitrix Domini nostri salutem attulit mundo. Auctrix peccati Eva, auctrix meriti Maria. Eva occidendo obfuit, Maria vivificando profuit. Illa percussit, ista sanavit. Pro inobedientia enim obedientia commutatur, fides pro perfidia compensatur.» Reipsa ergo hic angelus B. Virginem salutat laudatque iisdem elogiis quibus Ioachim pontifex cum toto populo salutavit Iudith redeuntem a caede Holofernis, cap. XV, 10: «Tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri, quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, etc., ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum.» Audi et B. Petrum Chrysologum, serm. 145 in haec verba: «Vere benedicta, quae fuit major caelo, fortior terra, orbe latior. Nam Deum quem mundus non capit, sola cepit. Portavit eum qui portat orbem, genuit genitorem suum, nutrivit omnium viventium nutritorem. Fuit olim Patriarcharum benedictio in pinguedine terrae. Ecce terra nostra dedit fructum suum.» Et Andreas Hierosolymitanus in haec eadem verba: «Vere, inquit, benedicta tu, quam Ezechiel verum solis ortum proclamavit. Sola vere benedicta es, quam montem magnum vir ille desiderabilis Daniel vidit, ac montem obumbrantem Habacuc ille admirabilis; montem praeterea Dei montem pinguem, montem quem Deo inhabitare placuit. Benedicta tu, quam Zacharias vir divinissimus, aureum candelabrum septem vidit lychnis ornatum, nimirum illis septem Spiritus Sancti donis clarum ac lucidum. Vere benedicta tu, vividi nostri ligni paradisus, quae ipsum horti Eden colonum, Christum, inquam, Dominum intra te habes, figuris adumbratum, qui ineffabili quadam potentia fluminis instar vivi parvum uterum tuum egressus quatuor velut initiis per Evangelium suum orbis faciem irrigavit.»

IN MULIERIBUS. — Ut significet B. Virgini inesse quidquid est optimum in triplici mulierum statu. Hae enim virgines sunt, viduae, aut matrimonio conjunctae. In virginitate integritas laudatur, sterilitas non item. In viduis libertas animi commendatur, non solitudo, cum scriptum sit Eccle. IV: «Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se,» etc. In conjugio prolis educatio in bonis censetur, virginitatis jactura non item. Sola B. Virgo prae cunctis mulieribus virginitatem habuit sine sterilitate; animi libertatem sine defectu consortii, cum vere fuerit Ioseph desponsata; et quod his majus est, absque violatione virginei pudoris, prolis foecunditatem. Itaque e triplici statu feminarum, quidquid boni est, adscivit; quidquid mali, repulit. Unde merito angelus prae cunctis mulieribus eam praedicat benedictam.

Denique S. Brigida, lib. I Revel., cap. VIII, audivit B. Virginem sibi dicentem: «Omnis laus Filii laus mea est; et qui inhonorat eum, inhonorat me, quia sic ferventer dilexi eum, et ipse me, quod quasi unum cor ambo fuimus.» Quod circa ipsam quasi reginam dominari in caelo, mundo, purgatorio et inferno, docet eadem S. Brigida in Sermone Angelico, cap. XX. Eadem, lib. III, cap. XXIX, alloquens B. Virginem: «Tu, inquit, assimilaris templo Salomonis, in quo verus Salomon spatiabatur, et sedit qui fecit inter Deum et homines pacem. Benedicta igitur sis, B. Virgo, in qua Deus magnus factus est puer parvus, antiquissimus Dominus factus est pusillus filius, sempiternus Deus et Creator invisibilis factus est visibilis creatura.» Respondet B. Virgo: «Cur me comparas Salomoni ejusque templo, cum sim mater illius qui non habet principium, nec finem? Nam Filius Dei qui est filius meus, est sacerdos et Rex regum. Denique in templo meo induit se vestibus sacerdotalibus spiritualiter, in quibus obtulit sacrificium pro mundo.»

Simili modo Deus ait, Iosue 1, 5: «Sicut fui cum Mose, ita ero tecum.» Et angelus ad Gedeonem: «Dominus tecum, virorum fortissime,» Iudic. VI, 12. Rursum Deus ad Ieremiam, cap. I, 8: «Ego, inquit, tecum sum.» Et ad Paulum: «Ego sum tecum,» Act. XVIII, 10; sed tanto excellentius fuit cum B. Virgine, quanto sublimius, potentius et divinius in ea mysterium operatus est.

Porro S. Thomas, III part., Quaest. XXX, art. 4, «Dominus tecum,» exponit per conceptionem et incarnationem Verbi, intellige mox faciendam, non autem jam factam, uti ostendam vers. 38. Simili modo quo S. Thomas, loquuntur S. Petrus Alexandrinus apud Concilium Chalcedonense, action. 1; S. Augustinus, serm. 2; B. Petrus Damianus, serm. 1 De Nativ. Virg.; S. Hieronymus, epist. 140 ad Principiam; sed hi pariter exponendi sunt per futurum, non per praesens, vel praeteritum.

BENEDICTA TU IN MULIERIBUS. — Idem dictum fuit Iaheli, quae occidit Sisaram, Iudic. V, 24; et Iudith., XVI, 11. Sed longe excellentius idipsum hic dicitur B. Virgini, quae Iahelem, Iudith ceterasque virgines et matronas mille benedictionibus, donis et gratiis superavit; q. d. Tu, o Maria, sola omnium mulierum es benedicta singulariter, quia uti virgo es, sic eris et mater; ac sicut sine libidine concipies, sic et sine dolore paries unigenitum Dei Filium, cum ceterae mulieres posterae Evae cum libidine concipiant, et cum dolore pariant misellos infantes, aut certe steriles sint.


Versus 29: Turbata est in sermone ejus

29. QUAE CUM AUDISSET, TURBATA EST IN SERMONE EJUS, ET COGITABAT QUALIS ESSET ISTA SALUTATIO. — Graece ἰδοῦσα, id est cum vidisset; et ita legunt S. Ambrosius (qui et pro «in sermone ejus,» legit, «in introitu ejus»), Theophylactus, Euthymius; unde colligitur B. Virginem turbatam esse, primo, ex insolita specie, fulgore et majestate angeli; secundo, ex insolita ejus salutatione, unde «cogitabat qualis esset ista salutatio.» Audi S. Ambrosium, lib. I Offic., cap. VIII: «Ad virilis sexus speciem peregrinam turbatur aspectus Virginis.» Similiter S. Hieronymus, epist. 7, quae est ad Laetam: «Imitetur, ait, Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo reperit, et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum quem non solebat, aspexit.»

Licet enim B. Virgo assueta esset visionibus et colloquiis angelorum, nunquam tamen viderat angelum cum tanta majestate, nec audierat tam magnifice se salutantem. Porro, S. Brigida in Sermone Angelico, cap. XVI, insinuat eam expavisse, quod metueret ne tam gloriose salutans non angelus esset, sed diabolus volens sibi illudere. Porro S. Bernardus, serm. 3 super Missus est: «Turbata est, ait, sed non perturbata: quod turbata est, verecundiae fuit; quod non perturbata; fortitudinis; quod tacuit et cogitavit, prudentiae.»

TURBATA EST. — Id est, timuit et sacro quodam horrore perfusa est, cum quadam corporis commotione, quae solet magnum animi timorem et horrorem comitari. Porro, haec timoris turbatio non passio fuit, sed propassio, scilicet voluntarie a B. Virgine permissa et assumpta. Nullae enim passiones in B. Virgine dominari, imo nec insurgere poterant, aut ejus rationem et libertatem praevenire. Pollebat enim justitia originali magis quam Adam. Ita Toletus. Simili modo Christus, instante passione, orans in horto coepit pavere et taedere, scilicet libere, non invite, vel coacte.

QUALIS, — in se, id est quam magnifica, augusta, superans omnium hominum vires et merita ac proinde et sua. Ipsa enim, utpote humillima, longe diversa, imo contraria de se opinabatur. Cogitabat enim intra se: Ego mihi videor indigna omnis gratiae, quomodo ergo angelus me vocat «gratia plenam?» Ego paupercula cum pauperibus virginibus dego et conversor, quomodo ergo angelus mihi insonat: «Dominus tecum?» Ego aestimo me feminarum omnium minimam et vilissimam, quomodo ergo angelus mihi ait: «Benedicta tu inter mulieres?»

Rursum «qualis,» scilicet in suo fine, q. d. Cogitabat B. Virgo quo fine, et quorsum tam honorifice salutaretur ab angelo. Tam magnifica enim angelica salutatio dirigebatur ad magnificum Incarnationis in ipsa peragendae mysterium, ne scilicet ipsa, aestimans se illo indignam, sese excusaret et abnueret, sed sciens Deum se sufficientibus ad illud gratiis donisque adornasse, in illud consentiret et annueret, itaque, illa annuente, Verbum ex ejus purissimis sanguinibus carnem sibi assumeret. Cum ergo ipsa nesciret hunc finem, cogitabat et mirabatur cur tam splendide salutaretur ab angelo. Nil tamen respondit, quia, ut ait S. Ambrosius, lib. I Offic., «prae verecundia non resalutavit, nec ullum responsum retulit,» quia pudor et stupor mentem absorbebant linguamque ligabant, et quia prudenter cogitabat quid esset responsura.

Audi S. Ambrosium: «Disce virginem a verecundia, quia pavebat; nam sequitur: Quae cum audisset, etc. Trepidare virginum est, et ad omnes ingressus viri pavere, omnes viri affatus vereri. Disce, virgo, verborum vitare lasciviam. Maria etiam salutationem angeli verebatur.» Et Graecum Scholiasten, in Catena S. Thomae: «Cum assueta foret his visionibus, inquit, Evangelista non visioni, sed relatibus turbationem attribuit, dicens: Turbata est in sermonibus ejus. Attende autem Virginis et pudicam et prudentem et animam simul et vocem. Audita laetitia dictum examinavit, et neque manifeste obstitit per incredulitatem, nec statim paret ex levitate, Evae levitatem evitans simul et duritiam Zachariae:» «Malens nimirum, ait S. Bernardus, hom. 4 super Missus est, humiliter non respondere, quam temere loqui quod nesciret.»


Versus 30: Invenisti gratiam apud Deum

30. ET AIT ANGELUS EI: NE TIMEAS, MARIA, INVENISTI ENIM GRATIAM APUD DEUM. — Pavorem indeque nascentem pudorem Virginis abstergit angelus per gratiam, id est favorem et benevolentiam quam ait eam invenisse in oculis Dei prae omnibus mulieribus: primo, quod eam ab aeterno Deus prae ceteris omnibus, sine merito, ex gratuita dilectione elegerit in matrem suam, ex qua carnem assumeret; secundo, quod in tempore mox ut concepta et nata fuit, illam omni virtute et gratia ita exornarit, ut in conspectu ejus plane grata dignaque appareat, quae ab eo ametur et super omnes evehatur; q. d. Noli, o Maria, mirari, pavere et stupere tam insolitos honoris titulos, quibus te salutavi, quia, licet in oculis tuis parva et humilis, te ex teipsa illos non mereri agnoscas; Deus tamen qui humiles exaltat, iisdem gratiis te ornavit et exaltavit.

S. Brigida, in Serm. Angelico, cap. V, scribit, Deo, cum crearet magnum hunc mundum, astitisse minorem mundum, scilicet B. Virginem, «a quo major gloria Deo, et angelis major laetitia, atque omni homini ejus bonitate frui volenti major utilitas, quam de hoc majori mundo provenire debebat.» Et ibidem, cap. XII, asserit B. Virginem quasi sponsam placuisse Deo Patri per angelicam virginitatem; Filio, per profundissimam humilitatem qua eum ad sua viscera attraxit; Spiritui Sancto, per promptissimam obedientiam, ob quam ab eo omnium gratiarum donis repleta fuit.

«O si scires, ait S. Bernardus, continuans hom. 3 super Missus est, quantum tua humilitas Altissimo placeat, quanta te apud ipsum sublimitas maneat, angelico te indignam nec alloquio judicares, nec obsequio.» Hinc disce quanta fuerit humilitas Virginis, quae ab Altissimo adeo meruit exaltari.

Secunda fuit angelica virginitas: haec enim Deum, qui purissimus est spiritus, et virgo increatus, velut rhinocerotem in sinum suum rapuit. Unde Venantius Fortunatus de ea sic canit: Virginitas felix, quae partu est digna Tonantis, / Quae meruit Dominum progenerare suum. Et Basilius, hom. De humana Christi generatione: «Virginitas, ait, ut apta proximaque sanctitati electa est.» Audi S. Bernardum, serm. in Nativitate B. Mariae: «Ne timeas, Maria, ne mireris angelum venientem, et major angelo venit. Ne mireris angelum Domini; et Dominus angeli tecum. Postremo quidni videas angelum, cum jam angelice vivas? Quidni visitet angelus vitae sociam? Quidni salutet civem Sanctorum et domesticam Dei? Angelica plane vita virginitas, et qui non nubent neque nubentur, erunt sicut angeli Dei.»

Tertia fuit ardentissima charitas, qua B. Virgo sollicita pro redemptione hominum et adventu Messiae, assiduas et ferventes pro utroque preces fundebat, ac utrumque ideo impetravit, adeoque ipsa mater Messiae fieri meruit, non ex condigno, sed ex congruo. Ita S. Bernardus, hom. 3 super Missus est. «Invenisti, ait, quod quaerebas. Invenisti quod nemo ante te potuit invenire. Invenisti gratiam apud Deum: quam gratiam? Dei et hominum pacem, mortis destructionem, vitae reparationem.» Sic Scholastici passim docent B. Virginem meruisse maternitatem Dei. Vide Suarez et Vasquez, III part., Quaest. II, disp. II, num. 2 et seq.; qui docent B. Virginem de congruo, non de condigno meruisse ut fieret mater Dei, non tamen meruisse ipsam Verbi incarnationem; haec enim omne meritum antecedit, ejusque est causa, principium et origo.


Versus 31: Concipies et paries filium

31. ECCE CONCIPIES IN UTERO (Arabicus, recipies gravidationem) ET PARIES FILIUM, ET VOCABIS NOMEN EJUS IESUM. — Syrus, ecce enim. Probat enim angelus Mariam invenisse gratiam apud Deum ex eo quod conceptura et paritura sit Iesum, id est Deum et hominem. Alludit, imo citat oraculum Isaiae, VII, 14; q. d. Tu es illa hominum felicissima, de qua, ante 700 annos, Isaias stupens et exultans vaticinatus est: «Ecce Virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.» Vide ibi dicta et Matth. I, 23, ubi et de nomine Iesu, id est Salvatoris, multa dixi.

Hinc refellitur primo, Manichaeus, dicens Christum non veram assumpsisse ex Virgine carnem, sed phantasticam; filius enim qui concipitur in utero et paritur, verus est, non phantasticus. Secundo, Valentinus, docens Christum e coelo attulisse carnem, ac per B. Virginem transiisse duntaxat, sicut aqua transit per canalem. Tertio, Nestorius, asserens B. Virginem non esse matrem Dei, eo quod non sit mater divinitatis; cui recte respondet S. Cyrillus, illam esse vere matrem Dei, etsi ejus divinitatem non genuerit, sed humanitatem duntaxat, quia genuit hunc hominem, scilicet Iesum, qui vere est Deus, sicut pater vere dicitur pater filii sui, esto non generet ejus animam, sed tantum carnem; quia generat hunc hominem, qui anima aeque ac carne constat.


Versus 32: Erit magnus, Filius Altissimi

32. HIC ERIT MAGNUS, ET FILIUS ALTISSIMI VOCABITUR. — «Magnus» tum qua Deus, tum qua homo, quia «qui magnus Deus erat, magnus homo futurus est, magnus doctor, magnus Propheta, imo Messias mundi salvator, etc., qui Filius Altissimi merebitur appellari, plane magnus, qui tam magnus quam altissimus, quia et ipse Altissimus,» ait S. Bernardus, serm. 3 super Missus est. Ioannes Baptista fuit magnus homo duntaxat; at Iesus fuit magnus Deus et homo: nam, ut ait S. Gregorius, «neque carnis assumptio Deitatis derogat celsitudini, imo potius humanitatis humilitas sublimatur. Unde sequitur: Et Filius Altissimi vocabitur,» id est revera erit per unionem hypostaticam, ut jure Filius Dei vocari possit et debeat. Est metonymia, qua res dicitur talis vocanda, quia talis erit.

Addit S. Bernardus, hom. 3 jam citata: «Erit enim magnus, quia magnificabit eum Deus in conspectu regum; adeo ut adorent eum omnes reges, et omnes gentes serviant ei.»


Versus 33: Regni ejus non erit finis

33. ET DABIT ILLI DOMINUS DEUS SEDEM DAVID PATRIS EJUS. ET REGNABIT IN DOMO IACOB IN AETERNUM, ET REGNI EJUS NON ERIT FINIS. — Alludit, imo citat Isaiam, cap. IX, vers. 6 et 7, q. d. In filio ex te nascituro, o Maria, puta in Iesu, adimplebitur Isaiae ceterorumque Prophetarum prophetia, de regno Davidis patris ejus illi in perpetuum consignando. Isaias enim sic de eo prophetavit: «Factus est principatus super humerum ejus, etc., multiplicabitur ejus imperium, et pacis (regni ejus pacifici) non erit finis: super solium David, et super regnum ejus sedebit.» Vide ibi dicta.

ET REGNABIT IN DOMO IACOB. — Id est in Ecclesia, ait Beda, Titus et alii passim, sive in populo fideli, qui olim nascente Christo erat populus Israel, seu filii et posteri Iacob, puta Ecclesia.

Hoc regnum in Davide temporale fuit, sed in Christo spirituale et aeternum; nam eo Christus in fidelibus et sanctis regnat hic per gratiam, et in coelo regnabit per gloriam, ait S. Bernardus, serm. 4 super Missus est. Porro, hoc regnum Deus Christo dedit quasi in actu primo in ipsa Christi incarnatione, in actu secundo vero hoc regnum coepit Christo praedicante, deinde promotum fuit per praedicationem Apostolorum; perfectum vero extitit post Christi resurrectionem et ascensionem; consummatum omnino et gloriosum erit post judicium generale in coelo. Vide quae de hoc Christi regno dixi Matth. XXVIII, 11.

Tropologice: S. Bernardus, hom. 4 super Missus est: «Veni, ait, Domine Iesu, aufer scandala de regno tuo, quod est anima mea, ut regnes tu, qui debes, in ea. Venit enim avaritia, et vindicat in me sibi sedem, jactantia cupit dominari mihi, superbia vult mihi esse rex, luxuria dicit: Ego regnabo; ambitio, detractio, invidia et iracundia certant in meipso, cujus potissimum esse videar, etc. Et dico: Non habeo regem nisi Dominum Iesum. Veni ergo, Domine, disperge illos in virtute tua; regnabis in me, quia tu es ipse Rex meus, et Deus meus, qui mandas salutes Iacob.»


Versus 34: Quomodo fiet istud?

34. DIXIT AUTEM MARIA AD ANGELUM: QUOMODO FIET ISTUD, QUONIAM VIRUM NON COGNOSCO? — «Quomodo?» Virgo ergo non dubitat de veritate prophetiae et promissi angelici, uti blasphemat Calvinus, qui eam incredulam fingit; sed de modo sollicita, ne hic filii conceptus et partus fieret cum aliqua virginitatis et voti sui de ea emissi jactura. Ita S. Ambrosius, Theophylactus, Beda, S. Bernardus et passim alii hic; S. Augustinus, De S. Virginit., cap. IV.

Disce hic quantum virginitatis studium et amor fuerit in B. Virgine, quia ipsa castitatem praetulit angelico nuntio, ait Nyssenus, ac virgo esse maluit quam mater Dei praecise, ait S. Anselmus. Virginitas enim in se est virtus Deo gratissima, maternitas praecise non est. Ita S. Gregorius Nyssenus, orat. De Nativitate Christi: «Audi, inquit, pudicam Virginis vocem. Angelus partum nuntiat: at illa virginitati inhaeret, et integritatem angelicae demonstrationi (Ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen ejus Iesum) anteponendam judicat.» Et post nonnulla: «Verum quia carnem Deo consecratam, tanquam sanctum aliquod oblatum munus oportebat intactam integramque praestare, idcirco licet, inquit, angelus sis, licet e coelo venias, licet id quod ostenditur naturam superet humanam, tamen me virum cognoscere nefas est. Quomodo sine viro mater ero? Ioseph enim sponsum novi; sed virum non cognosco.» Dixi praecise: nam alioqui maternitas Dei est dignitas incomprehensibilis (sicut et Deus ipse est incomprehensibilis) et abyssus gratiarum omnium. Ob hanc enim B. Virgo dotata fuit plusquam angelica virginitate, humilitate, charitate ceterisque virtutibus, uti scilicet digna foret quae fieret Dei mater. Ita S. Augustinus, S. Thomas et passim Theologi superius citati.

Quocirca Beda, hom. De Annunt. Virginis, ait: «Divino munere collatum est, ut prima inter feminas Deo virginitatis munus offerret.» Et Albertus Magnus, super Missus est, cap. LXXXII: «B. Virgo, ait, est mater omnium in virginitate, quae prima sine praecepto, consilio vel exemplo, virginitatis munus Deo obtulit, per quod omnes virgines per imitationem virginitatis genuit.» Ergo B. Virgo virginitatis votique de ea facti studiosissima hoc proponit et quasi opponit angelo. Certabat enim in ea desiderium concipiendi Filii Dei cum timore amittendi virginitatem, ideoque obtinuit utrumque, ait Toletus, qui c. Annot. V. 96 sex affert causas cur B. Virgo semper, etiam post partum, virgo permanserit. Sensus ergo est, q. d. Ego plane credo promissis tuis, o Gabriel, quae mihi annuntias ex ore Dei. Certo ego credo quod concipiam et pariam Iesum Filium Dei, sed dubito de modo. «Virum non cognosco;» quia feci votum virginitatis. Dubito ergo an salvo voto, an soluto id fiet; si Deus velit in voto hoc dispensare velitque me operi conjugali operam dare, etsi mihi hoc durum sit, volenti tamen Deo obediam; verum si Deus meum desiderium requirat, candide profiteor me summe optare servare meam virginitatem ipsi voto oblatam; hanc enim mentem ipse mihi inspiravit, ipse, inquam, qui est purissimus spiritus, ideoque primus virgo, ut ait Nazianzenus in Carm. De Virg., et hoc erit honorificum Iesu filio meo, si ex virgine nascatur. Scio enim Isaiam praedixisse: «Ecce virgo concipiet et pariet» Emmanuelem; ac forte Deus vult me esse hanc virginem. Si ita est, fiat, fiat. Unde ipsa mox audiens a Gabriele se concepturam, non ex viro sed ex Spiritu Sancto, illico magno cordis jubilo applausit, aitque: «Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.» Et hoc audire volebat Deus, scilicet ut ipsa per professionem virginitatis mereretur fieri mater Dei.

QUONIAM VIRUM NON COGNOSCO. — q. d. Iosephum virum habeo, sed non cognosco, id est cognoscere non soleo, cognoscere nequeo, ob votum virginitatis, quod Deo nuncupavi. Sic abstemii dicunt, vinum non bibo, id est bibere nequeo, vinum abhorreo. Non enim justa excusationis vel haesitationis in Virgine causa alia hic afferri aut fingi potest, quam moralis impotentia ex voto, quod B. Virginem emisisse ante annuntiationem Angelicam docent S. Augustinus, Nyssenus, Beda, Bernardus, Anselmus, Rupertus, quos citat noster Canisius, lib. II Marialis, cap. XIV. Unde Nyssenus: «Iosephum, ait, sponsum quidem novi, virum autem non cognosco.» Quod profecto, ait S. Augustinus, non diceret, nisi Deo virginem se ante vovisset; sed quia hoc Israelitarum mores adhuc recusabant, desponsata est viro justo, non violenter ablaturo, sed potius contra violentos custodituro quod illa jam voverat. Hucusque Augustinus. Nam, ut ait Nyssenus, «Deo dicatam et consecratam carnem, velut sanctum quoddam donarium, intactam conservari oportebat.»

Ex citatis S. Augustini verbis liquet B. Virginem non tantum ante annuntiationem angeli, sed ante desponsationem quoque, puta antequam ipsa desponderetur Iosepho, emisisse votum virginitatis. Hoc enim decebat illam quae futura erat mater Dei. Ipsa ergo Iosepho votum suum declaravit, ac Iosephus in voti observationem consensit eamque promisit antequam ei nuberet. Unde B. Virgo jam certa de custodia virginitatis votique sui, Iosepho nupsit. Essentia enim matrimonii consistit in potestate mutua corporum viri et uxoris, non autem in ejus usu, ut vult Calvinus. Vide dicta Matth. I, 18. Porro Rupertus, Cantic. III, censet B. Virginem primam omnium virginitatis votum Deo vovisse. Sic et Abulensis in Exod., cap. XXXV, in fine cap.: «Viros aliquos, inquit, ut Eliam, Ieremiam, Eliseum et Essenos virginitatem coluisse concedimus, etc., primam autem virginitatis votum fecisse Deiparam certissime novimus. Ipsa ergo admirandae virginitatis vexillum extulit, ut reliquarum omnium virginum exemplar illustrissimum, mater, princeps atque dux appelletur.»


Versus 35: Spiritus Sanctus superveniet in te

35. ET RESPONDENS ANGELUS DIXIT EI: SPIRITUS SANCTUS SUPERVENIET IN TE, ET VIRTUS ALTISSIMI OBUMBRABIT TIBI; IDEOQUE ET QUOD NASCETUR EX TE SANCTUM, VOCABITUR FILIUS DEI.

SPIRITUS SANCTUS. — Nota primo, Incarnatio terminata est ad solam Verbi, sive Filii Dei, personam; hic enim solus incarnatus est, et homo factus, non Pater, non Spiritus Sanctus. Hanc tamen incarnationem efficienter operata est tota S. Trinitas, non solus Filius; quia opera ad extra toti Trinitati sunt communia, ut aiunt Theologi. Audi Concilium Toletanum XVI: «Cum Spiritum Sanctum superventurum in ea dicit, et virtutem Altissimi, qui est Dei Patris Filius, obumbraturam eam praemonuit, ejusdem Filii carni totam Trinitatem cooperatricem esse monstravit.» Appropriatur tamen hoc opus incarnationis Spiritui Sancto: primo, quia hoc opus fuit sanctissimum; secundo, quia opera nostra redemptionis et summae bonitatis Dei appropriantur Spiritui Sancto, eo quod ipse procedat ut amor notionalis Patris et Filii, sicut sapientia appropriatur Filio quasi Verbo, omnipotentia Patri quasi principio et fonti. Ita S. Augustinus, cap. XL Enchir. Porro, Spiritus Sanctus fuit opifex humanitatis Christi, quia eam efformavit, organizavit, disposuit et animavit; at ejus pater dici nequit, quia ex sua substantia nihil ei contulit aut communicavit, uti docet S. Augustinus, Enchir. cap. XXXVIII.

Porro, virginem Dei virtute posse concipere et parere demonstrat S. Cyrillus, Catechesi 12, ac primo Gentiles his rationibus revincit: «Qui, inquit, dicitis projectos lapides in homines mutari, quomodo virginem parere posse negatis? Qui ex Iovis cerebro natam filiam fabulamini, quomodo ex utero virginali nasci aliquem impossibile dicitis esse? Qui de femore vestri Iovis prognatum falso esse dicitis Bacchum, cur nostram veritatem rejicitis?» Iudaeos vero his rationibus constringit: «Sterilis erat Sara, et deficientibus jam muliebribus praeter naturam peperit; aut utrumque nega, aut utrumque concede. Idem enim Deus utrumque operatus est.» Addit: «Deus qui virgam aridam Mosis in vivum animal, puta in serpentem, convertit, cur non possit ex viva virgine vivum hominem producere? Deus ex viro, scilicet Adamo virgine, formavit virginem feminam, scilicet Evam, cur pariter non possit ex femina virgine formare virum virginem? Eva ex solo viro genita est. Reddat igitur Maria gratiae hujus mutuum officium, et non ex viro, sed ex ipsa sola, impollute ex Spiritu Sancto, virtuteque Dei peperit.» Denique Deus Adamum vivum ex sicco pulvere formavit; cur non possit ex viva virgine virum efformare? plus enim est virgo quam pulvis.

SUPERVENIET (Arabicus, descendet) IN TE, — ad hoc, ut Christi conceptio et Christus ipse sanctus sit, non tantum ex vi unionis hypostaticae cum Verbo; sed etiam ex vi talis et tam divinae conceptionis, quod scilicet conceptus sit non ex homine vel angelo, sed ex Spiritu Sancto. Quare Christus ex vi hujus conceptionis non erat filius Adae, ut ex eo peccatum originale contraheret, et nasceretur peccator, uti nos omnes nascimur, sed erat purissimus et sanctissimus.

Sex alias causas cur Christus conceptus sit ex Spiritu Sancto, affert Toletus, Annot. 95, inter quas praecipua est Origenis et Maximi, hom. 3 De Nativit., quod scilicet deceret Deum novo modo concipi, nimirum ex virgine inoperante Spiritu Sancto. Cum enim Christus, qui concipiebatur, Deus esset et homo, conveniens erat ut utrumque in conceptione innotesceret; conceptio enim ipsa hominem esse declarabat; non enim conciperetur nisi homo esset: ac conceptionis modus ostendit esse etiam Deum; concipi enim de virgine sine viro, indicabat qui concipiebatur plus esse quam hominem.

Hinc Tertullianus, lib. De Carne Christi, ait decuisse prorsus ut Dei Filius novae nativitatis dedicator novus de Virgine nasceretur. Sophronius vero, serm. De Assumpt., asserit Christum sponsum virginum idcirco matrem virginem elegisse, ut ipsa omnibus esset exemplum castitatis, in qua velut in speculo refulget forma virtutis.

Mystice: S. Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 12: Dominus, ait, de virgine nasci voluit, ut significaret membra sua de virgine Ecclesia secundum spiritum nascitura.

Aliam causam dat Lactantius, scilicet ut Christus, qui in coelo est ἀμήτωρ, id est carens matre, in terra sit ἀπάτωρ, id est carens patre. Sed prima causa est praecipua, ut scilicet Christus sine peccato originali purus sanctusque nasceretur, utpote filius Virginis, non Adae, quam dat S. Augustinus, lib. I De Nuptiis et Concup., cap. XII. Unde docte colligit S. Anselmus, lib. De Concept. Virgin., cap. XI, quod si quis homo ex sola femina, sine opera viri per miraculum nasceretur, non contraheret peccatum originale, ex eo quod non sit filius Adae, nec ab eo per vim seminalem procedat. Denique S. Bernardus, serm. 2 super Missus est: «Deum, inquit, hujusmodi decebat nativitas, qua non nisi de virgine nasceretur. Talis congruebat virgini partus, ut non pareret nisi Deum.»

Quocirca Proclus, patriarcha Constantinopolitanus, S. Cyrillo coaevus, in hom. De Nativitate Christi: «Maria, inquit, est spiritalis Adami paradisus, Maria unitarum inter se naturarum officina, Maria salutaris reconciliationis panegyris, Maria thalamus, in quo Verbum humanam carnem sibi desponsavit, Maria animatus naturae rubus, quem divini partus ignis non combussit.» Et post nonnulla: «Maria ancilla et mater, Virgo et coelum. Haec sola pons est per quem Deus ad hominem descendit. Haec admiranda illius oeconomiae tela, ex qua et in qua ineffabili quodam modo, admirabilis illius unionis tunica confecta, cujus quidem textor extitit Spiritus Sanctus; netrix, virtus ex alto obumbrans; lana, vetusta pilosaque Adami pellis; trama, impolluta Virginis caro; radius textoris, immensa gestantis gratia; artifex, Verbum per auditum illapsum.»

ET VIRTUS ALTISSIMI OBUMBRABIT TIBI. — «Virtus,» id est fortitudo, robur et omnipotentia Dei, ad opus Incarnationis Verbi tam difficile et arduum perficiendum, quod nulla potentia, aut vi naturae vel Angeli potentissimi effici potest. Rursum non incongrue Euthymius et Maldonatus: «Virtus Altissimi,» inquiunt, est Spiritus Sanctus, qui potenter opera sancta Dei perficit, ut angelus explicet id quod dixit, «Spiritus Sanctus superveniet in te,» per hoc quod subdit: «Et virtus Altissimi obumbrabit tibi.» Sic inferius, cap. XXIV, vers. 49, Christus ait apostolis: «Sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto,» id est Spiritu Sancto. Hoc est quod canit Ecclesia: «Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae virginis matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante praeparasti.»

OBUMBRABIT. — Graece ἐπισκιάσει. Obumbrationis hujus metaphoram varie et apposite explicant Sancti Patres. Primo, S. Gregorius, lib. XXXIII Moral., cap. III: «Obumbrabit,» id est umbram efficiet, vel producet in te; q. d. Verbum Dei in te assumet corpus, quod erit quasi umbra deitatis; quia eam quasi umbra velabit et celabit. Unde idem, lib. XVIII Moral., cap. XII: «Virtus Altissimi obumbrabit tibi,» hoc est, inquit, incorporeum lumen divinitatis corpus in te humanitatis accipiet. Addit Origenes, hom. 3 in Iosue, corpus Christi vocari umbram, quia in passione instar umbrae humiliatum, offuscatum et obscuratum fuit.

Secundo, S. Ambrosius, serm. 8 in Psalm. CXVIII, per umbram accipit vitam praesentem et mortalem, quam Christo dedit Spiritus; haec enim est quasi umbra verae vitae et aeternitatis.

Tertio, idem S. Ambrosius, lib. De iis qui initiantur mysteriis, cap. III; Beda; S. Gregorius, lib. III Moral., cap. III; et S. Augustinus, epist. 57 ad Dardanum, et lib. 50 Hom., hom. 44, hoc «obumbrabit» sic explicant, q. d. Gratia Spiritus Sancti velut umbra refrigerans carnalis concupiscentiae calorem, te, o Virgo, in conceptione Christi proteget, ut sine concupiscentia ex purissima charitate concipias Christum.

Quarto, S. Augustinus, lib. Quaest. veteris et novi Testamenti, cap. LI: «Virtus Altissimi obumbrabit,» id est, inquit, attemperabit se tibi, uti umbra aptat se corpori; nam totam ejus vim et efficacitatem infirmitas tua humana capere non posset.

Quinto, S. Hilarius, lib. II De Trinit.: «Virtus Altissimi obumbrabit tibi,» hoc est, inquit, proteget et roborabit te, ut activitatem Spiritus Sancti in tanto opere, et Filio Dei concipiendo, sustinere valeas.

Sexto, Theophylactus, Graecum ἐπισκιάζειν, id est obumbrare, accipit pro σκιαγραφῶν, id est extrema picturae lineamenta ducere, q. d. Virtus Dei in te, o Virgo, corporis Christi lineamenta describet et perficiet, sicut facit pictor in homine quem depingit. Pictores enim ab umbra, quasi naturali corporis effigie, didicerunt idipsum pingere. Sicut ergo ex umbra velut pictura agnoscitur corpus, sic ex humanitate Christi velut umbra agnoscimus ejus divinitatem, ait Nyssenus, orat. De Christi nativitate.

Septimo, Iansenius et Toletus, q. d. Virtus Altissimi te amplexabitur, et sua virtute foecundam efficiet, sicut vir feminam obumbrat et foecundat in opere generationis. Verum hoc nimis crassum et castis auribus parum pudicum videtur.

Octavo, simplicius et castius: «Virtus Altissimi obumbrabit tibi,» id est obvelabit te, hoc est, arcane arcanum maximum in te operabitur; erit enim tale et tantum, ut nullus homo vel angelus id ipsum penetrare et comprehendere possit: solet enim in veteri Testamento potentia Dei invisibilis et incomprehensibilis, in umbra sive nube et nebula se repraesentare, vel potius tegere et velare; hanc enim umbram spiritualem Spiritus Sancti angelus caste opponit complexui carnali mariti; q. d. Virtus Dei velut umbra occultissime et castissime in te operabitur id quod solet carnaliter facere maritus, scilicet faciet te foecundam gravidamque et matrem Dei; nimirum primo, formabit in te perfectissimam humanitatem Christi; secundo, eamdem personae Verbi modo quodam ineffabili uniet.

Simili tropo Virgilius, lib. I Aeneid., de Aenea ejusque sociis a matre dea, puta Venere, per umbram protectis et deductis sic canit: At Venus obscuro gradientes aere sepsit, / Et multo nebulae circum dea fudit amictu, / Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset. Hinc rursum apposite ἐπισκιάζειν, id est obumbrare, accipi posset cum Maldonato quasi respondens Hebr. עָנַן ghanan, id est obnubilare, hoc est impluere; nubes enim gignit pluviam: hinc per umbram et nubem significatur pluvia; q. d. Sicut nubes per pluviam quam effundit, terram obumbrans foecundat; ita virtus Altissimi te, o Virgo, obumbrando foecundam efficiet. Videtur enim alludere ad illud de Christo, Psalm. LXXI, 6: «Descendet sicut pluvia in vellus.» Simili schemate Poetae fingunt Iovem conversum in aureum imbrem, illapsum Danaae, ex ea genuisse Perseum.

Audi S. Bernardum, serm. 4 super Missus est: «Obumbrabit tibi, quia res nimirum in sacramento erat, et quod sola per se Trinitas in sola, et cum sola Virgine voluit operari, soli datum est nosse, cui soli datum est experiri.» Et mox: «Ac si Angelus respondeat ad Virginem: Quid a me requiris quod in te mox experieris? Sciens scies, et feliciter scies, sed illo doctore quo et auctore. Ego autem missus sum nuntiare virginalem conceptum.» Sic et Eusebius, lib. XIV De Demonstrat., cap. VIII: «Obumbrasti, ait, ut principes hujus saeculi ipsa de Spiritu Sancto et sancta Virgine conceptio lateret.»

IDEOQUE ET QUOD NASCETUR EX TE SANCTUM, VOCABITUR (id est revera erit, ut jure vocari possit et debeat) Filius Dei. — q. d. Quia Spiritus Sanctus superveniet in te facietque te concipere filium: hinc filius, qui ex te nascetur, id est ex te formabitur, concipietur, et post novem menses prodibit in lucem, ex ipsa sua conceptione erit sanctus, imo Sanctus Sanctorum, quia vocabitur, et revera per unionem hypostaticam cum Verbo erit Filius Dei naturalis et unigenitus, talisque a Deo, angelis et hominibus vocabitur: nam illud «sanctum,» referendum est ad «nascetur,» q. d. Iesus filius tuus ex ipsa nativitate, id est ex ipsa conceptione sua ejusque vi erit sanctus et Filius Dei; qui enim de Spiritu Sancto concipitur, sanctissimus sit oportet, ideoque Filius Dei. Ita Beda, Iansenius et alii hic, ac S. Gregorius, lib. XVIII Moral., cap. XXVII.

NASCETUR. — Graece γεννώμενον, in praesenti tempore, est quod nascitur, id est quod mox ita nasci videatur. Porro γεννώμενον proprie notat quod gignitur, vel generatur, id est mox gignetur. Agitur enim hic potius de conceptione quam nativitate Christi. Simile est Matth. I, 20.

SANCTUM. — Id est sanctus. Unde Arabicus vertit, «quoniam ex te natus sanctus est»; Syrus, «propterea is qui ex te nascitur sanctus ipse» (id est erit) «et Filius Dei vocabitur.» Dicit tamen «sanctum,» non «sanctus,» tum ut significet filium hunc non futurum merum hominem et masculum, sed super hominem futurum quoque Deum. Ita S. Gregorius, lib. XVIII Moral., cap. XXVII; S. Leo, serm. 4 De Nativit.; S. Augustinus, lib. XIII De Trinit., cap. XVIII; tum ut indicet Iesum fore sanctum sanctitate omnino perfecta et connaturali, ob unionem hypostaticam, ait Suarez, III part., disput. XVIII, sect. 1, hoc est fore Sanctum Sanctorum, id est sanctissimum, imo ipsam sanctitatem per excellentiam, q. d. Iesus qui ex te nascetur, erit sanctissimus, imo ipsa sanctitas.

Porro, humanitas Christi sanctissima pariter est, non tantum per gratiam habitualem eximiam illi infusam, sed et per ipsam deitatem illi hypostatice unitam, uti docent Suarez, Vasquez et alii, III part., Quaest. VII et LVII.

Audi S. Bernardum, serm. 4 super Missus est: «Ut quid, inquit, ita simpliciter sanctum et absque additamento? Credo quia non habuit quid proprie digneve nominaret illud eximium, illud magnificum, illud reverendum, quod de purissima videlicet Virginis carne, cum sua anima, unico Patri erat uniendum; si diceret Sancta caro, vel Sanctus homo, vel Sanctus infans, quidquid tale poneret, parum sibi dixisse videretur. Posuit ergo indefinite sanctum, quia quidquid illud sit quod Virgo genuit, sanctum procul dubio ac singulariter sanctum fuit, et per Spiritus sanctificationem, et per Verbi assumptionem.»

FILIUS DEI, — per naturam, qui et fideles sanctosque omnes facturus est filios Dei per gratiam. Unde S. Bernardus, serm. 1 in Vigilia Nativit.: «Quare, inquit, Filius Dei factus est homo, nisi ut homines faceret filios Dei?» Sic et S. Anselmus, tract. Cur Deus homo.


Versus 36: Elisabeth cognata tua

36. ET ECCE ELISABETH COGNATA TUA, ET IPSA CONCEPIT FILIUM (Ioannem) IN SENECTUTE SUA; ET HIC MENSIS SEXTUS EST ILLI (ex quo concepit, seu est praegnans) QUAE VOCATUR (antea vocabatur et revera erat) sterilis. — Confirmat angelus miraculum nascituri Iesu ex Virgine et Spiritu Sancto, simili miraculo Ioannis concepti ab Elisabetha sterili; simul tacite B. Virginem admonet, ut Ioannem et Elisabetham visitet, eosque salutando repleat Spiritu Sancto. «Et audiens, ait S. Bernardus, serm. 4, cognatam vetulam et gravidam, cogitet juvencula de obsequio, sicque illa properante ad visitandum, parvulo Prophetae locus et occasio detur, quo minori adhuc Domino (Iesu) sui officii valeat exhibere primitias.»

Meminit mensis sexti, ut indicet conceptionem Elisabethae esse certam et firmam; foetus enim sexto mense a conceptu suo est communiter vitalis, vegetus et firmus, nec ei timendum de abortu. Sensus est, q. d. Quaesivisti, o Virgo, modum quo manens virgo concipies filium. Respondi modum hunc fore supernaturalem, scilicet fore hoc opus et miraculum Spiritus Sancti; hic enim eo modo, quo in Elisabetha per miraculum vi sua divina formavit Ioannem, sic idem eadem vi faciet in te concipi Iesum, idque ut «dum miraculum miraculo additur, gaudium gaudio cumuletur,» ait S. Bernardus, serm. 4 super Missus est; gavisa enim est B. Virgo de miraculoso conceptu Elisabethae, aeque ac de suo.


Versus 37: Non erit impossibile apud Deum omne verbum

37. QUIA NON ERIT IMPOSSIBILE (Syrus, difficile) APUD DEUM OMNE VERBUM. — Est hebraismus non omne verbum, id est nullum verbum, hoc est nulla res, quantumvis gravis, difficilis et homini incredibilis; vel, ut alii, «nullum verbum,» id est nullum promissum, q. d. Deus potest facere omnia quae promisit, quia omnipotens est; ac proinde ille reipsa praestabit, quia fidelis est. Dicit «verbum,» quia Deo tam facile est facere, quam nobis loqui verbum, et quia solo verbo dixit et facta sunt omnia. «Siquidem apud Deum, ait S. Bernardus, serm. 4, nec verbum dissidet ab intentione, quia veritas est; nec factum a verbo, quia virtus est; nec modus a facto, quia sapientia est.» Deus ergo, ait S. Augustinus, lib. V De Civit. cap. X, et lib. XXVI Contra Faustum, cap. V, omnia potest, praeter ea quae posse non potentiae, sed impotentiae est, quaeque si posset, non esset omnipotens, qualia sunt mori, fallere, errare, peccare.

Stetit tacuitque hic angelus, avide expectans responsum et consensum Virginis. Unde S. Bernardus, serm. 4 super Missus est, ait consensum hunc expectare Adamum, Abrahamum, Davidem, omnesque Patriarchas et Prophetas, sollicitos de adventu Messiae et salute hominum. Additque: «Hoc totus mundus tuis genibus provolutus expectat. Nec immerito, quando ex ore tuo pendet consolatio miserorum, redemptio captivorum, liberatio damnatorum, salus denique universorum filiorum Adam, totius generis tui. Da, Virgo, responsum festinanter. O domina, responde verbum, quod terra, quod inferi, quod expectant et superi. Ipse quoque omnium rex et Dominus, quantum concupivit decorem tuum, tantum desiderat et responsionis assensum: in qua nimirum proposuit salvare mundum.»


Versus 38: Ecce ancilla Domini

38. DIXIT AUTEM MARIA: ECCE ANCILLA DOMINI. FIAT MIHI SECUNDUM VERBUM TUUM. — Aethiopicus et Persicus, sit mihi juxta verbum tuum. Nota humilitatem, obedientiam, modestiam, charitatem, resignationem Virginis: nam ab angelo salutata Mater Dei, ejus se ancillam, non matrem appellat; ejusque voluntati se totam resignat, ut in ea, et cum ea, et per eam faciat quidquid ipsi libuerit. «Ancilla per naturam, mater per gratiam,» ait B. Petrus Damianus, serm. 3 De Nativit. Virg. «Tabula sum pictoria, ait Theophylactus, pingat pictor quod voluerit, faciatque Deus quod voluerit.»

Hinc S. Guilielmus, dux Aquitaniae, conversus a S. Bernardo, factusque eremita et Eremitarum parens, ex hoc B. Virginis dicto colligebat, quod quanto quis altius contemplando in Deum attollitur, eique fit vicinior et familiarior, tanto magis suam parvitatem perspicit et despicit. Et hoc ex inductione Sanctorum probabat: «Unde Abraham, inquiens, post divinae familiaritatis fastigium se pulverem fatebatur. Moyses post rubi miraculum impeditioris linguae se protestabatur. Isaias post concentus Seraphici auditum pollutum se labiis asserebat. Iob etiam post auditum divinum, in favilla et cinere sese reprehendit. Ad extremum Virgo Maria post electionis in matrem Dei privilegium, se ancillam humilem profitebatur.» Denique S. Bernardus, serm. in illud Apoc. XII, «Signum magnum»: «Merito, ait, facta est omnium domina, quae se omnium exhibebat ancillam.»

FIAT. — Haec vox tum consentientis et assensum angelo ad Verbi conceptionem praebentis est: ita Beda et Maldonatus et S. Irenaeus, lib. III, cap. XXXIII, et Damascenus, lib. III, cap. II; tum optantis, desiderantis, orantis et obsecrantis ut Messias incarnetur, itaque homines redimat et salvet. Hoc enim ardentissime desiderabat et obsecrabat B. Virgo. Ita S. Ambrosius, Euthymius, Beda. «Fiat, ait ex S. Augustino Bernardus, serm. 4 super Missus est, desiderii est signum, non dubitationis indicium.»

SECUNDUM VERBUM TUUM. — Ut concipiam et pariam Verbum Dei Patris in carne humana, puta Iesum Altissimi Filium. Audi S. Bernardum, serm. 4 super Missus est: «Fiat mihi de Verbo, secundum verbum tuum: Verbum quod erat in principio apud Deum, fiat caro ac carne mea, secundum verbum tuum: fiat, obsecro, mihi verbum, non prolatum, quod transeat, sed conceptum, ut maneat, carne videlicet indutum, non aere. Fiat mihi non tantum audibile auribus, sed visibile oculis, palpabile manibus, gestabile humeris.» Et mox: «Fiat, non imaginatorie somniatum, sed silenter inspiratum, personaliter incarnatum, corporaliter invisceratum.»

Nota hic prudentiam et castitatem B. Virginis; non enim simpliciter dicit: Fiam mater Dei, sed: «Fiat mihi secundum verbum tuum;» scilicet


Versus 39: Exsurgens Autem Maria in Diebus Illis Abiit in Montana

Denique Damascenus, De Dormitione Deiparae, et Anselmus, De Excellentia Virginis, cap. III et IV et seq., tradunt B. Virginem in conceptione Verbi accepisse claram revelationem suae praedestinationis et exaltationis futurae super omnes angelorum choros.

ET DISCESSIT AB ILLA ANGELUS — peracto jam suae legationis officio, scilicet impetrato Virginis assensu; ideoque incarnatione Verbi in ea jam peracta. Porro, B. Virgo revelavit nonnullis angelum Gabrielem non statim discessisse, sed secum mansisse per novem horas, obstupefactum Verbi in Virgine incarnatione, ac Verbum incarnatum adorasse, illique omne obsequium obtulisse et reipsa exhibuisse. Nam tradunt monumenta Congregationis S. Gregorii in Alga in Lusitania, eos qui ejus auctores fuere, a B. Virgine Maria accepisse Gabrielem, cum Incarnationem nuntiaret, integras novem horas apud eamdem fuisse, ac si ob incredibilem Virginis modestiam et majestatem humana majorem, et ob divini Verbi carne induti praesentiam, in admirationem raptus discedere nequiret. Quod indicavit sacer scriptor his verbis: «Et discessit angelus ab ea.» Videtur enim velle indicare eum rerum novitate et magnitudine obstupefactum sic haesisse, ut avelli nequiret, donec tandem re exigente quodammodo, tamen invitus a loco discessit. Verum haec uti pie dicuntur, ita certam non habent fidem.

Denique creditur Gabriel flexis genibus salutasse Virginem, atque hoc situ toto legationis suae tempore permansisse, tum ut Virginem Deiparam veneraretur, tum ut Verbum in ea incarnatum adoraret. Quocirca ejus exemplo S. Margarita, Hungariae regis filia, et sancta Maria Oigniacensis, quoties Salutationem Angelicam recitabant, toties ante imaginem Virginis Deiparae genua flectebant.

Porro, B. Virgo in hac conceptione Filii, eximium accepit gratiae augmentum et perfectam sanctificationem; nec de hoc sine temeritate dubitari potest, ait Suarez, III part., disp. XVIII, sect. 4. Unde Beda, hom. De Visitatione: «Quis dicere, quis aestimare sufficiat, quae tunc gratia spiritum Dei genitricis replevit, cum tanta in matre praecursoris lux doni caelestis emicuit?» Causam dat S. Bernardus, tom. 1, conclus. 61, art. 1, cap. XII: «Quod Deus generet Deum, nulla requirebatur in Deo dispositio, cum ei ex natura conveniret, ut per viam naturae intellectus produceret Verbum per omnia sibi aequale; sed quod femina conciperet et pareret Deum, est et fuit miraculum; oportuit enim, ut sic dicam, feminam elevari ad quamdam aequalitatem divinam, per quamdam quasi infinitatem perfectionum et gratiarum, quam aequalitatem creatura nunquam experta est. Unde, ut credo, ad illam abyssum imperscrutabilem omnium charismatum Spiritus Sancti, quae in B. Virginem descenderant in hora divinae conceptionis, intellectus humanus vel angelicus nunquam potuerunt attingere.»

Subdit aliam deinde causam, quod scilicet esse matrem Dei sit dignitas quaedam infinita, quae sibi proportionatam gratiam requirit. «Ex his colligi potest Virginem beatam in conceptionis Filii Dei consensu plus meruisse, quam omnes creaturas, tam angelos quam homines, in cunctis actibus, motibus, ac cogitationibus suis; nempe omnes qui meruerunt, nihil aliud potuerunt mereri, nisi secundum varios status et gradus gloriam sempiternam: haec autem Virgo in illo admirando consensu, meruit totalem fomitis extinctionem, dominium et primatum totius orbis, plenitudinem omnium gratiarum, omnium virtutum, omnium donorum, omnium beatitudinum, omnium fructuum spiritus, cunctarum scientiarum, interpretationes sermonum, spiritus prophetiae, discretiones spirituum, operationes virtutum. Meruit fecunditatem in virginitate, maternitatem Filii Dei; meruit quod sit stella maris, porta caeli, et super omnia, quod regina misericordiae nuncupetur, ac talis nominis consequatur effectum. Unde merito, Proverb. cap. ultimo, de ipsa B. Virgine Salomon ait: Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.»

Immo S. Antoninus, IV part., tit. XV, cap. XVII, § 1, suspicatur B. Virginem in conceptione Filii Dei vidisse Dei essentiam, utpote quam in se recipiebat, uti S. Augustinus, S. Thomas et alii dicunt eamdem vidisse S. Paulum in raptu. Et certe si Paulus eam vidit, multo magis eam vidit B. Virgo. Idem opinantur Rupertus, Cant. IV, ad illa: «Oculi tui columbarum»; Dionysius Carthusianus, in I dist. XVI, Quaest. II; Gerson, alphabeto XV, tit. VIII, et S. Bernardus, serm. de B. Virgine, tom. II, et hodie multi magnique Theologi idem sentiunt.

39. EXSURGENS AUTEM MARIA IN DIEBUS ILLIS, ABIIT IN MONTANA CUM FESTINATIONE, IN CIVITATEM JUDA.«In diebus illis.» Non ergo eodem die, ut insinuat Theophylactus, Beda et S. Ambrosius, quo salutata ab angelo Filium Dei concepit et corporavit, abiit, sed post duos vel tres dies; hos enim insumpsit contemplando, gratias agendo, orando et dissuaviando cum Filio Dei in se jam incarnato. Ita Franciscus Lucas, Barradius et alii.

ABIIT. — Cur? Respondeo: Primo, ut Verbum in se conceptum aliis annuntiaret ejusque gratiam eis aspiraret. Volebat enim Christus in ea incarnatus illico inchoare officium Salvatoris, ad quod a Patre missus erat. Unde S. Ambrosius: «Abiit, non quasi incredula de oraculo, nec quasi incerta de nuntio, nec quasi dubitans de exemplo (ut exploraret an revera Elisabeth concepisset, uti ei nuntiarat angelus), sed quasi laeta pro voto, religiosa pro officio, festina pro gaudio.»

Secundo, ut Joannem a peccato originali expiaret, eumque cum Elisabetha matre Spiritu Sancto impleret; sicque Christi honor omniumque devotio cresceret. Ita Origenes hic, hom. 7: «Jesus, qui in utero Virginis erat, Joannem adhuc in ventre matris positum sanctificare festinabat.»

Tertio, ut Elisabethae cognatae suae de concepto per miraculum Joanne congratularetur eique gravidae et seni serviret, ideoque mansit cum ea toto reliquo tempore quo gravida fuit, puta mensibus tribus, usque dum pareret Joannem. Ita Beda et alii.

Quarto, ut daret omnibus futuris saeculis insigne humilitatis et charitatis exemplum, qua ipsa jam mater Dei et regina mundi effecta, dignatur visitare Elisabetham, quae ipsi potius ancillari et servire debebat: ut et nos similiter ejus exemplo viles, pauperes aliosque nobis inferiores libenter visitare, salutare eisque servire et opitulari in animum inducamus.

Quocirca exemplo et titulo Visitationis B. Virginis, multae Congregationes ad visitandos pauperes, hospites, infirmos, incarceratos, etc., institutae sunt, ac nuper hoc titulo Congregationem Religiosarum insignium per totam Galliam, quae aegris serviant, instituit D. Franciscus Salesius, episcopus Genevensis, vir magnae pietatis et zeli.

Opinatur Jansenius et alii cum B. Virgine ivisse B. Josephum, utpote ejus sponsum et maritum. Verius alii id negant, quia, si Joseph ivisset cum ea, audisset utique illam ab Elisabetha salutari matrem Dei, ac proinde post reditum videns eam intumescere utero gravidam, non voluisset eam dimittere: quod tamen facere voluit, ut patet Matth. I, 19. Joseph ergo domi cura rei familiaris detentus, B. Virgini sponsae suae eunti in montana associavit ancillam, vel matronam quampiam gravem, quae ei fidelis esset itineris comes, adjutrix, testis actionum omnium.

IN MONTANA — v.g. Hebron, ut volunt Baronius, Toletus et alii; vel Judaeae, ut volunt Geographi Terrae Sanctae; de quo mox plura.

Tropologice: anima Deo plena, uti erat anima B. Virginis, in montana conscendit, id est ad ardua virtutum enititur. Ita S. Ambrosius: «Quo jam Deo plena, nisi ad superiora cum festinatione conscenderet?» Et Beda: «Concepto mente Dei Verbo, ascendendum ad virtutum cacumina, amoris gressu, et civitas Judae, id est confessionis et laudis, penetranda; et in perfectione fidei, spei et charitatis quasi tribus mensibus commorandum.» Hinc Loth fugienti incendium Sodomae dicitur: «In monte salvum te fac,» Gen. XIX, 17. Et Habacuc, III, 19: «Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum; et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.» Vide ibi dicta.

CUM FESTINATIONE. — Syrus, sedulo, vel diligenter; Graece μετὰ σπουδῆς, id est cum studio, diligentia, sedulitate, festinatione, agilitate. Agilem enim facit actio, strenuum motus, fortem animus, robustum corpus, ait Cornelius Fronto. Causam primam festinationis dat S. Ambrosius: «Festinavit virgo, ne extra domum diu in publico moraretur, etc. Discite, virgines, non demorari in platea, non aliquos in publico miscere sermones. Maria in domo sera, festinat in publico.» Secundam causam idem Ambrosius addit, quia plena erat gaudio et Spiritu Sancto: «Nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia.» Gaudium enim et devotio, ac charitas, stimulabant B. Virginem ad festinandum.

Tertiam dat Origenes, quia Christus in utero Virginis Joannem a peccato purgare et sanctificare festinabat. «Mariam ergo, ait S. Ambrosius, quae antea sola in intimis penetralibus versabatur, non a publico virginitatis pudor, non a studio asperitas montium, non ab officio prolixitas itineris retardavit.»

IN CIVITATEM JUDA. — Id est in Jerusalem, aiunt Albertus Magnus et S. Bonaventura; sed Jerusalem, cum de ea agitur alibi passim, solet nominari. Adde: Jerusalem erat in tribu Benjamin, non Juda. Melius ergo Toletus et Baronius accipiunt Hebron; haec enim erat in tribu Juda, sita in monte, eratque prima ex civitatibus iis quae in tribu Juda assignatae erant sacerdotibus ad habitandum, Josue XXI, 9 et seq., sicut aliae eisdem assignatae erant in tribu Simeon et Benjamin. Porro, Hebron a Jerusalem distat octo horis. Denique Brochardus, Bredembachius, Adrichomius, etc., in Descriptione Terrae Sanctae, civitatem hanc aiunt fuisse Emmaus, ubi incipiunt montana Judaeae, quae a Jerusalem distat hora cum media; de quo mox plura. Juxta Hebron ergo sunt montana Hebron; juxta Emmaus montana Judaeae, ut patet ex tabulis geographicis.

Verisimile est B. Virginem prius ivisse Hierosolymam, utpote instante festo Paschae, ibique in templo Deo gratias egisse, eique se suumque Jesum jam conceptum obtulisse. Ita Clictoveus, Franciscus Lucas, Barradius et alii, praesertim quia ex Nazareth in montana, per Jerusalem directum erat iter. Fuit ergo hoc Virginis iter facile quatridui: nam a Nazareth in Jerusalem est iter tridui, puta iter 26 horarum; quarto deinde die B. Virgo e Jerusalem ivit domum Zachariae; de quo jam plura.


Versus 40: Et Intravit in Domum Zachariae

40. ET INTRAVIT IN DOMUM ZACHARIAE. — Domum hanc ex Brochardo, Bredembachio et Nicephoro ita describit Adrichomius in Descriptione Terrae Sanctae, part. 53, num. 243: «Domus Zachariae sacerdotis uno milliario distabat ab Emmaus, juxta montana. Domus illa adhuc habitabatur in pago tempore Saligniaci, quam reverenter salutare consueverant peregrinantes; ibique natus est Joannes Baptista, circumcisus et in spelunca absconditus, ne cum pueris Bethleemiticis ab Herode occideretur. Juxta hanc fons est B. Virginis, ex quo illa ipsa aquam haurire consueverat, cum maneret apud Elisabeth, qui inde fluit ad mare magnum. In superiore ejusdem domus loco quondam fuit ecclesia, hodie penitus destructa: fuerat autem fundata eo loco quo Zacharias repletus Spiritu Sancto prophetavit: 'Benedictus Dominus Deus Israel,' etc.»

ET SALUTAVIT ELISABETH — dicendo: «Pax tecum,» quia haec erat Hebraeis usitata salutatio. Unde Syrus vertit, precata est pacem, sive salutem. Fecit hoc B. Virgo instinctu Dei, qui per angelum ei suggesserat conceptionem Elisabethae, ad hoc, ut tacite eam submoneret gratum fore Deo, si illam visitaret et salutaret. Intendebat enim Deus per Elisabetham, utpote matronam grandaevam, prudentem et sanctam orbi pandere conceptionem B. Virginis, arcanam Verbi incarnationem in ea factam, quasi thesaurum latentem in visceribus Virginis, omnibus illo indigentibus patefacere. Hoc enim fecit Elisabeth, cum dixit: «Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?»

ELISABETH — non Zachariam, tum quia mutus erat et surdus, tum quia non decebat virum a Virgine salutari, nec pudor virgineus id permittebat. Porro, Beata Virgo a priori salutavit, ait S. Ambrosius; decet enim ut, quanto castior virgo, tanto humilior sit, noverit deferre senioribus. «Sit magistra humilitatis, in qua est professio castitatis,» etc. Vide S. Chrysostomum, hom. 48 in Matth., sub finem, ubi docet ridiculos esse et superbos, qui nolunt prius salutare, nec nisi salutati resalutant: sapientes vero et humiles esse eos qui prius salutant; idque primo, quia virtutis et humilitatis officium anticipant alterique praeripiunt; secundo, quia superbiam domant tam suam, quam alienam; tertio, quia simultates, lites et odia tollunt et dissipant.


Versus 41: Exsultavit Infans in Utero Ejus

41. ET FACTUM EST UT AUDIVIT SALUTATIONEM (Syrus, pacem) MARIAE ELISABETH, EXSULTAVIT INFANS (Joannes) IN UTERO EJUS, ET REPLETA EST SPIRITU SANCTO ELISABETH. — Nota, cum S. Ambrosio, salutationem et vocem Mariae prior audivit Elisabeth, sed vim, spiritum et efficaciam salutationis prior sensit Joannes, utpote matre sua dignior et nobilior; ad hunc enim velut futurum Christi praecursorem, maxime dirigebatur haec salutatio Virginis, imo Christi: nam, ut solerter advertit Origenes, Christus in ventre matris latens hanc ei salutationem suggessit. Et Theophylactus: «Vox Virginis, vox erat incarnati in illa Dei.» Et Euthymius: «Christus locutus est per os matris suae; Joannes autem audivit per aures matris suae, et agnito supernaturaliter Domino, sua exsultatione illum praedicavit.» Porro, Joannes exsultans in utero matris, fecit eam pariter exsultare. Nam ex exsultatione Joannis, suggerente Spiritu Sancto, agnovit Elisabetha B. Virginem concepisse Christum, ideoque illam ut matrem Dei resalutavit et venerata est.

Pro «exsultavit» Graece est ἐσκίρτησε, quod proprie non significat laetari, sed salire, exilire, subsilire prae luxu, uti subsultant agni et vituli bene pasti.

Quaeritur ergo hic, an haec Joannis infantis exsultatio fuerit motus naturalis, an animalis, an rationalis; sive an Joannes exilierit cum sensu usuque rationis et proprie dicta laetitia, an vero motu corporis duntaxat, quomodo asina Balaam locuta est, non intelligens id quod loquebatur, Num. XXII, ac in utero Rebeccae movebantur et collidebantur Jacob et Esau, non intelligentes quid hoc sibi vellet, Gen. XXV, 22. Calvinus censet naturalem duntaxat fuisse hunc motum et saltum Joannis. Naturale enim est, inquit, ut dum mater prae gaudio gestit, infans quoque in utero moveatur et quasi exiliat.

Verum contrarium sentiunt omnes Patres et Doctores orthodoxi. Unde S. Augustinus, epist. 57 ad Dardanum, et Eucherius, Quaest. III in Lucam, ac Jansenius hic opinantur supernaturalem fuisse hunc saltum Joannis, sed sine usu rationis. Alii vero omnes passim saltui Joannis addunt usum rationis. Ita Origenes, S. Ambrosius, Theophylactus, Euthymius hic ac S. Chrysostomus, Maximus, S. Bernardus, Chrysologus, serm. De Nativitate S. Joannis. Unde S. Ambrosius: «Habebat intelligendi sensum, qui exsultandi habebat affectum.» Origenes: «Sancta erat anima beati Joannis, et adhuc in matris utero clausa, venturaque in mundum, quasi per experientiae sensum sciebat, quae Israel ignorabat. Unde exilivit, et non simpliciter exilivit, sed in gaudio; senserat enim venisse Dominum suum, ut sanctificaret servum suum, antequam de matris utero procederet.» Et paulo ante: «Tunc primum praecursorem suum Prophetam fecit Jesus.» Similiter Euthymius: «Infans qui in utero ferebatur Virginis, prophetica statim gratia donavit infantem qui in utero gestabatur sterilis.» Postremo Theophylactus: «Praecursorem in utero gratia prosecutus est, et Prophetam fecit.» Insuper S. Irenaeus, lib. III, cap. XVIII: «Cognovit Dominum in utero, et salutavit exsultans.» S. Leo, serm. De Epiphania: «Nondum natus Joannes prophetica exsultatione commotus est, quasi etiam intra matris viscera clamaret: Ecce Agnus Dei.» S. Gregorius, lib. III Moralium, cap. V: «Intra matris uterum spiritu prophetiae repletus est.» Sic et S. Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 5; et Cyrillus Alexandrinus, lib. De Fide ad Reginas, cap. de Evang. secundum Lucam; S. Ambrosius quoque, serm. 63, et S. Chrysostomus, hom. 2 in Joannem, tom. III, asserunt Joannem in utero prophetasse, quia scilicet suo saltu et gaudio indicavit Christum jam conceptum in utero Virginis, et quia matrem Elisabetham ad idem prophetandum excitavit. Denique id docet Ecclesia, cum in festo S. Joannis de eo canit:

«Ventris abstruso recubans cubili,
Senseras Regem thalamo manentem:
Hinc parens nati meritis uterque
Abdita pandit.»

Merita enim praesupponunt usum rationis, libertatis et virtutis. Hi omnes igitur asserunt hunc saltum Joannis non tantum fuisse supernaturalem, sed et usu rationis pollentem, ac ex vero animi gaudio procedentem. Idque patet ex vers. 44, ubi ait Elisabetha: «Exsultavit in gaudio infans, in utero meo»; Syrus, in gaudio magno; Arabicus, motus est infans cum exsultatione in utero meo.

Secundo, idem patet ex eo quod Joannes hoc suum gaudium communicavit et afflavit matri suae, cum ei simile gaudium cum prophetia indidit, ut patet ex sequenti.

Tertio, quia simili modo, vers. 47, exsultavit B. Virgo canens Magnificat, utique pollens usu rationis et rationali gaudio; ergo et Joannes, qui primus erat finis et scopus visitationis B. Virginis et horum omnium mirabilium.

Acceleratus ergo fuit Joanni semestri in utero matris usus rationis, ut, Deo revelante, Christum in utero Virginis incarnatum agnosceret, adoraret, diligeret, eique corporis gestu et saltu reverentiam exhiberet, eodemque Virginem salutantem resalutaret. Secundo, Joannes tum accepit donum prophetiae de Christo, uti Patres jam citati docent: imo S. Ambrosius et Theophylactus opinantur Joannem compellatum a Zacharia patre, intellexisse illud ejusdem de se oraculum: «Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis, praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.» Tertio, Joannes eodem instanti purgatus est a peccato originali. Quarto, accepit gratiam non qualemqualem, sed eximiam, quae praecursorem Christi mox futurum decebat, gratiam, inquam, cum omnibus virtutibus infusis. Hoc enim praedixit Angelus, vers. 15, dicens: «Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae.» In Joanne ergo verum est illud S. Chrysostomi, hom. 30: «Saltatio indicium est perfectae sanitatis,» adde et sanctitatis.

Hinc aliqui putant Joannem caruisse fomite concupiscentiae, nec unquam peccasse venialiter; sed hoc privilegium B. Virgini proprium videtur, qua Joannes fuit inferior. Habuit ergo ipse fomitem concupiscentiae, et peccavit venialiter, scilicet per subreptionem; sed deliberate forte nunquam. Ita Barradius. Est enim regula S. Augustini et Theologorum: Qui habet vel habuit peccatum originale, habet et concupiscentiae fomitem, peccatque subinde venialiter; atqui Joannes habuit peccatum originale: ergo, etc.

Quaeres, an hic usus rationis continuo durarit et perseverarit in Joanne? Negant nonnulli recentiores, sed asserit S. Ambrosius et Origenes hic, hom. 3. Ratio eorum est haec: Si Joannes ad praesentiam Christi et B. Virginis usum rationis accepit, ergo quamdiu duravit eorum praesentia, tamdiu duravit in Joanne usus rationis; atqui eorum praesentia duravit per tres menses, scilicet usque ad nativitatem Joannis: ergo eo usque duravit in eo usus rationis. Porro, non est verisimile Joannem extra uterum fuisse privatum dono, quod habuit in utero: ergo usum hunc rationis habuit deinceps continuo et semper. Ita Toletus et Suarez, III part., Quaest. XXVII, disp. IV, sect. 7, qui idem longe potiori ratione de B. Virgine asserendum docet.

Moraliter: disce hic quam utilis et efficax sit salutatio et precatio Sanctorum, et praesertim B. Virginis, utpote quae unico salutationis verbo tam Joannem quam Elisabetham Spiritu Sancto replevit, omnibusque ejus donis cumulavit. «Sanctorum non tantum verba, sed et ipsi aspectus spirituales, gratia pleni sunt,» ait S. Chrysostomus, hom. 3 ad Populum. Idem in II ad Timoth., cap. 1, vers. 1: «Sufficit sola Pauli salutatio gratia implere eum qui ita salutatur.» Sancti enim, ac super omnes B. Virgo, pleni sunt spiritu igneo charitatis: quare eum ore, oculis, vultu expirant et adstantibus inspirant, perinde ac qui plenus musto, illius calorem et efficaciam vicinis inhalat, uti fecere Apostoli in Pentecoste, Act. II. Quare qui alios spirituales efficere satagit, ipse prius spiritu divino se repleat: sic loquendo eumdem audientibus inhalabit et afflabit, ex abundantia enim cordis os loquitur, et stomachus illud quo plenus est, eructat. Adde, quod Deus talibus, ut instrumentis sibi unitis et congruis, utatur; ipse enim purissimus et efficacissimus est spiritus: quare per viros spirituales et zelosos, quasi sibi similes, spiritualia et magna potenter operatur.

ET REPLETA EST SPIRITU SANCTO ELISABETH.«Spiritu Sancto,» scilicet gratia Spiritus Sancti, tum gratum faciente, tum gratis data: nam quae prius erat justa et sancta, ut patet vers. 6, jam facta est longe justior et sanctior, ac insuper accepit donum prophetiae, ex Spiritu Sancto coepit prophetare, id est revelare arcanam Verbi incarnationem factam in Virgine, eique futura praedicere.

Porro Joannes, ut dixi, prius fuit repletus Spiritu, deinde eodem replevit et matrem; tum quia saltu suo excitavit eam ad indagandum mysterium incarnationis latens in Virgine, tum quia sua sanctitate, meritis et precibus meruit, ut et mater repleretur Spiritu Sancto, quo ipse plenus erat. Ita S. Ambrosius: «Vocem prior Elisabeth audivit, sed Joannes prior gratiam sensit. Exsultavit infans, repleta est mater: non prius mater repleta quam filius; sed cum filius esset repletus Spiritu Sancto, replevit et matrem.» Sic quoque Origenes, Euthymius et Theophylactus.


Versus 42: Benedicta Tu Inter Mulieres

42. ET EXCLAMAVIT VOCE MAGNA, ET DIXIT: BENEDICTA TU INTER MULIERES, ET BENEDICTUS FRUCTUS VENTRIS TUI.«Exclamavit,» tum ex vehementia spiritus et ardoris sibi a Spiritu Sancto aspirati, tum ex novitate et admiratione mysteriorum sibi a Spiritu Sancto revelatorum, puta incarnationis Verbi, conceptionis B. Virginis, saltus et sanctificationis Joannis in utero suo, etc. Haec enim admirans, nec continere se valens, quasi parturiens divina, in ingentem erupit clamorem.

BENEDICTA TU INTER MULIERES. — Id est prae omnibus mulieribus, q. d. Tu omnium mulierum es fortunatissima et benedictissima, quia electa in Dei matrem, «quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.» Eadem fuit salutatio angeli, vers. 28.

ET BENEDICTUS FRUCTUS VENTRIS TUI.«Et» est causale, idemque valet quod «quia,» q. d. Quia benedictus est fructus ventris tui, id est Filius Dei, quem repente concepisti, et carne tua vestisti, idcirco tu quoque es benedicta. Fons enim omnium benedictionum et gratiarum B. Virgini collatarum a Deo, est maternitas Dei, quod scilicet ipsa Deum conceperit et in se incarnarit; Deus enim matrem suam omni gratia adornavit ad hoc, ut dignum se fieret habitaculum, imo ut digna esset quae fieret mater Dei. Cui enim magis quam matri benedicat filius, et filius talis, qui simul sit Deus et homo? Elisabeth ergo, inspirante Spiritu, hic cognovit jam B. Virginem concepisse, et in ea incarnatum esse Filium Dei, quod nullo alio indicio vel signo scire poterat. «Benedictus,» non tantum inter mulieres ut tu; sed absolute prae angelis, hominibus et creaturis omnibus, utpote omnium creator et Dominus. Porro, ceteri Evae filii omnes sunt maledicti, quia ex ea et Adamo contrahunt peccatum originale; solus Christus est benedictus, quia non est filius naturalis Adae, sed supernaturaliter in Virgine conceptus est ex Spiritu Sancto.

FRUCTUS VENTRIS TUI. — Alludit ad illud Dei oraculum et promissum factum Davidi: «De fructu ventris tui ponam super sedem tuam,» Psal. CXXXI, 11, q. d. Benedictus sit filius Davidis, puta Messias Davidi quasi filius promissus, qui est fructus ventris tui, utpote in ventre tuo ex purissimis tuis sanguinibus formatus et incarnatus. Audi S. Bernardum, serm. 3 De Annuntiatione: «Singulariter quidem fructus ventris tui est, sed ad omnium quidem mentes te mediante pervenit. Sic nimirum, sic olim ros totus in vellere, totus in area, sed in nulla parte areae totus, sicut in vellere fuit. In te sola rex ille dives et praedives exinanitus, excelsus humiliatus, immensus abbreviatus, et ab angelis minoratus est; verus denique Deus et Dei Filius incarnatus, sed quo fructu: nempe ut omnes ejus paupertate locupletemur, ejus humilitate sublevemur, ejus minoratione magnificemur, ejus incarnatione adhaerentes Deo, incipiamus unus esse spiritus cum eo.»


Versus 43: Mater Domini Mei

43. ET UNDE HOC MIHI, UT VENIAT MATER DOMINI MEI AD ME? — Verba sunt summae humilitatis et reverentiae, quibus «non hoc sui meriti, sed muneris fatetur esse divini,» ait S. Ambrosius et ex eo Beda. Matrem imitatus Joannes filius, Christo venienti ad se ut baptizaretur: «Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?» Cui Christus: «Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam,» Matth. III, 14.

DOMINI — id est Dei, qui absolute vocatur Dominus, quia Rex regum et Dominus dominantium. Hinc ergo primo, liquet jam Christi humanitatem in Christo fuisse animatam et unitam Verbo, sive Dei Filio, uti dixi vers. 38. Secundo, B. Virginem recte vocari Θεοτόκον, id est Deiparam, non tantum χριστοτόκον, id est Christiparam, uti volebat Nestorius, sicut contra eum definivit Concilium Ephesinum et tota Ecclesia. Tertio, in Christo esse duas naturas, scilicet humanam; hanc enim solam ei dare potuit virgo mater; et divinam, quam ei solus communicavit Pater; sed unicam personam, scilicet non humanam, sed divinam, puta hypostasin Verbi. Si enim in Christo essent duae personae sicut sunt duae naturae, non recte diceretur Deus ex virgine natus, passus, crucifixus, sed alius, scilicet homo, sive persona hominis. Jam autem id recte dicitur, quia una est persona in Christo, utramque naturam divinam et humanam sustentans; quae proinde facit, ut attributa unius naturae tribuantur alteri in concreto, ut scilicet hic homo, puta Jesus, recte dicatur esse Deus, aeternus, omnipotens, ac vicissim Deus in eo dicatur esse homo, passibilis, mortalis, imo passus et mortuus; quia scilicet eadem est persona, quae ob duas naturas quas habet, simul est Deus et homo, ac proinde tam Dei quam hominis actiones et attributa in se suscipit. Actiones enim sunt suppositorum, sive personarum; atque hanc unicam in Christo personam significat tam vox hic homo, sive Jesus, quam vox Deus, vel Dei Filius: quare quod de uno vere dicitur, etiam de altero vere dicitur.


Versus 44: Exsultavit in Gaudio Infans

44. ECCE ENIM UT FACTA EST VOX SALUTATIONIS TUAE IN AURIBUS MEIS, EXSULTAVIT IN GAUDIO INFANS IN UTERO MEO. — Graece ἐσκίρτησεν ἐν ἀγαλλιάσει, id est exiliit in exsultatione; licet enim ἀγαλλιᾶν significet gesticulationem, significat tamen gaudium quoque et exsultationem, qua gestiendo et exiliendo ostenditur. Unde Syrus vertit, in (prae) gaudio magno. Vide dicta vers. 41, et dicenda vers. 47.

Symbolice: Joannes exiliens in utero, fuit quasi praesultor sui martyrii; suo enim saltu adumbravit saltum filiae Herodiadis, quae cum idcirco placuisset Herodi, petiit ab eo caput Joannis Baptistae.


Versus 45: Beata Quae Credidisti

45. ET BEATA QUAE CREDIDISTI, QUONIAM PERFICIENTUR EA QUAE DICTA SUNT TIBI A DOMINO. — Apposite ad laudes suas ab Elisabeth celebratas respondet B. Virgo, retorquendo illas ad suum fontem, puta ad Deum. Audi S. Bernardum, serm. in illud Apoc. XII: «Signum magnum apparuit in caelo»; sic enim ait: «Magna quidem praeconia, sed et devota humilitas, nil sibi passa retinere in eum magis universa refudit, cujus in se beneficia laudabantur. Tu magnificas matrem Domini, sed magnificat anima mea Dominum.» Cognovit ergo Elisabeth per Spiritum Sanctum, B. Virginem credidisse angelo nuntianti Christi conceptionem et nativitatem. «Beata,» tum per rem, quia Christum jam utero gestas; tum per spem, quia eum paries, qui te omnesque in eum credentes beatos in caelo efficiet. Beata ergo es apud Deum et homines. Beata es, et eris per omnem saeculorum aeternitatem. Beata, inquam, antonomastice, id est omnium angelorum et hominum beatissima et felicissima. Tacite perstringit Elisabeth Zachariae mariti sui incredulitatem de nascituro Joanne, vers. 20, eique opponit fidem Virginis. Unde Beda: «Vere beata, quae sacerdote praestantior; cum enim sacerdos negasset, Virgo correxit errorem.»

Beatam esse dicis, quae credidisset, sed credulitatis et beatitudinis causa respectus est supernae pietatis, ut ex hoc magis beatam me dicant omnes generationes, quia ancillam humilem et exiguam respexit Deus. Pergit deinde S. Bernardus ostendere B. Virginem, licet esset humillima, in fide tamen promissionis sibi ab Angelo factae summe fuisse magnanimam, ut ad tantum mysterium non dubitaret se electam, sed veram Dei et hominis genitricem crederet mox futuram. Facit enim hoc in electis gratia Dei, «ut eos nec humilitas faciat pusillanimes, nec magnanimitas arrogantes.»

TIBI. — Legit interpres in Graeco αὐτῇ, vel αὑτῇ aspirate; jam minus recte legunt αὐτῇ cum spiritu leni, id est illi in tertia persona: nam «credidisti» est secundae personae; ergo subjungendum est «tibi,» potius quam «illi,» ne subito sine causa secunda persona mutetur in tertiam. Fateor Graecum ἡ πιστεύσασα verti posse in tertia persona: Beata quae credidit, quia perficientur ea quae dicta sunt illi, ut vertit Syrus, Vatablus et alii; tamen quia praecedentia omnia diriguntur ad B. Virginem in secunda persona per modum salutationis et colloquii, hinc potius, suavius et efficacius hic quoque in secunda persona vertendum est «credidisti,» uti et vertit Arabicus.


Versus 46: Magnificat Anima Mea Dominum

46. ET AIT MARIA: MAGNIFICAT ANIMA MEA DOMINUM. — Sic quoque Syrus, Arabicus, Aegyptius; Persicus et Aethiopicus.

MAGNIFICAT. — Aliter magnificat hominem Deus, aliter homo Deum: Deus magnificat hominem, quia eum magnum facit, dum magnis opibus, honoribus, gratiis et donis eum cumulat, et prae ceteris extollit. Homo vero sic nequit magnificare Deum, quia nil parvi vel magni ei addere potest. Magnificare ergo Deum dicitur, cum ejus magnitudinem, id est majestatem, magnificentiam, omnipotentiam, sanctitatem, sapientiam, beneficentiam, etc., laudat et praedicat. Sensus ergo est, q. d. Tu, o Elisabeth, magnificas me, dum me magnifico titulo matris Dei exornas, et magnalia Dei mihi collata celebras; at ego magnifico et celebro Deum, qui me magnam fecit, dum tam magnum mihi dedit filium, scilicet Deum ipsum; ac tam magnum incarnationis Verbi mysterium in me operari dignatus est. Unde Beda sic paraphrastice explicat: «Tanto me Dominus, tamque inaudito munere sublimavit, quod non ullo officio linguae explicari, sed ipso vix intimi pectoris affectu valeat comprehendi; et ideo totas animae meae vires in agendis gratiarum laudibus offero, totum in contemplanda magnitudine ejus, cui non est finis, quidquid vivo, sentio, discerno, gratulanter impendo.»

Tropologice, Origenes: Deus magnificatur, quando ejus imago grandis efficitur; cum scilicet anima ad Dei imaginem facta, magnis humilitatis, charitatis, patientiae ceterarumque virtutum operibus, incrementis et meritis augetur. Glossa vero: Deus magnificatur in nobis, dum Christo per justitiam conformamur. Nam, ut ait hic S. Ambrosius, «imago Dei Christus est; et ideo si quid justum religiosumque fecerit anima, illam imaginem Dei ad cujus similitudinem creata est, magnificat. Et ideo dum magnificat eam, magnitudinis ejus quadam participatione sublimior fit, ut illam imaginem splendido bonorum colore factorum, etiam quadam aemulatione virtutis in se videatur exprimere.»

Theophylactus animam Deum magnificare dicit, cum homo heroica atque caelestia opera exequitur. «Magnificat Deum, qui digne juxta Deum ambulans, vocatus Christianus, non attenuans nomen et dignitatem Christi, faciendo quod non oportet, sed magnificans operando magna caelestiaque opera.» S. Basilius, in Psal. XXIX, 1, ad illa: «Exaltabo te, Domine»: «Qui ad beatitudinem cum scientia properat, Deum exaltat; qui ingreditur huic oppositam, quantum hic Deum in se humiliat!» Idem in Psal. XXXIII, ad illa: «Magnificate Dominum mecum»: «Magnificat Dominum is, qui magno mentis proposito, celsoque animo et erecto pro pietate tentationes tolerat; deinde vero is etiam, qui nec mediocri intellectu et sublimiore animi speculatione, rerum conditarum multimodam magnitudinem considerat, ut ex earum magnitudine juxta ac pulchritudine tantarum rerum opificem contempletur.» S. Augustinus, serm. 2 De Assumptione: «Quaecumque anima sancta Verbum concipere potest credendo, parere praedicando, magnificare amando, ut dicat: Magnificat anima mea Dominum.»

ANIMA MEA. — q. d. Non solum lingua mea, nec sola manus mea, sed ipsa anima mea, tota quanta est, magnificat Deum, hoc est, ego ex intimis animae meae penetralibus, sinibus et sensibus, totis mentis meae facultatibus laudo et glorifico Deum; omnes animae meae vires in ejus laudem expromo et exhaurio; ut intellectus meus non nisi ipsum consideret; voluntas nullum nisi ipsum amet et celebret; memoria nil nisi ipsum cogitet; os meum nil nisi ipsum loquatur et praedicet; manus mea non nisi ea quae ad cultum ejus spectant, operetur; pedes mei non nisi ad ea quae ad gloriam ejus spectant, progrediantur et procedant.

Symbolice, Toletus: Recte B. Virgo ait: «anima mea,» primo, quia ipsa sola habebat animam suam in potestate sua, ejusque erat hera et domina, quia illam possidebat per patientiam, et affectuum passionumque omnium dominium; at nos non possidemus animam nostram, quia possidemur ab ira, superbia, concupiscentia, similive passione. Secundo, quia ipsa totam animam tradiderat filio: quae autem filii erant, ipsius quoque erant. Unde anima ejus filio tradita, in ejus potestatem integra revertebatur, perfecteque dicit «anima mea»; tota enim ipsius erat, quae tota a filio quantum ad omnes ejus partes possidebatur. Tertio, propter affectum dilectionis: quo enim Deum aliquis magis diligit, eo magis diligit animam suam. Cum igitur B. Virgo Deum maxime super omnes homines dilexerit, nullumque peccatum commiserit, suam profecto animam maxime diligebat. Quod autem diligimus, prae dilectione nostrum appellamus: quae igitur animam suam sic dilexit, eam vere suam vocavit.

Hoc incarnationis Verbi opus omnium operum Dei fuit maximum; fuit enim opus primo, summae potentiae, unire Deum homini, caelum terrae, spiritum carni, haec enim sunt duo extrema in infinitum a se distantia; secundo, summae bonitatis, qua Deus se totum omniaque sua bona homini communicavit; tertio, summae sapientiae, qua hanc unionem fecit in persona divina, ut utrique naturae, humanae scilicet et divinae, sua servaretur integritas. Vide D. Thomam, III part., Quaest. I, art. 4. Quocirca, Psalm. VIII, canit Psaltes: «Elevata est magnificentia tua super caelos.» Ubi Euthymius ait: «Magnificentiam hoc in loco Dei humanationem appellat, quae est magna et omnem exsuperans intellectum; elevata enim est et transcendit illas etiam potestates, quae super caelos sunt, eo quod etiam ab eis comprehendi non potest. Unde maximae eis est admirationi: neque enim homines tantum, sed ipsi etiam ad hoc stupent mysterium.»

Hic ergo incipit Canticum B. Virginis, omnium sacrae Scripturae canticorum, scilicet Mosis, Deborae, Annae, Ezechiae, trium puerorum, etc., omnium praestantissimum, utpote divino Spiritu et exsultatione plenissimum, ut a Verbo in utero Virginis jam concepto et exsultante compositum dictatumque videatur, quod proinde Ecclesia quotidie in officio Vesperarum usurpat, et solemni ritu decantat, ut eodem Deum summe celebret et glorificet, eique pro Verbo incarnato ceterisque donis maximas agat gratias; utque affectus devotionis, pietatis, amoris, exsultationis, quos in eo dictando caelitus hausit B. Virgo, hauriat et imbibat.

Porro, tres cantici hujus sunt partes: Prima, ab hoc vers. 46 usque ad vers. 50, Virgo laudat Deum ex beneficiis propriis, sibique uni a Deo praestitis, praesertim conceptionis Verbi. Secunda, a vers. 50 usque ad 54, laudat Deum ob beneficia communia toti populo ante Christi adventum praestita, maxime autem alludit ad victorias contra Pharaonem et Chananaeos Israeli collatas. Tertia, a vers. 54 usque ad finem cantici, redit ad beneficium hoc maximum incarnationis Verbi patribus promissum sibique exhibitum.

DOMINUM. — q. d. Tu, o Elisabeth, magnificas me ut matrem Domini, quod Dominus, id est Deus, sit filius meus; ego vero Dominum ipsum magnifico, id est, primo, Deum Patrem, qui me dignatus est evehere ad suae generationis consortium, ut ejusdem filii sim mater, cujus ipse est Pater; quem enim ipse genuit Deum, ego eumdem generavi hominem. Secundo, magnifico Deum Filium, quia ipse ex meo sanguine carnem assumere meusque filius fieri dignatus est. Tertio, magnifico Spiritum Sanctum, qui me sua sanctitate replere, ac tantum incarnationis Verbi opus in me sola operari elegit.


Versus 47: Exsultavit Spiritus Meus in Deo Salutari Meo

47. ET EXSULTAVIT SPIRITUS MEUS IN DEO SALUTARI MEO.«Exsultavit,» scilicet ab initio conceptionis et incarnationis Verbi in me, et continuo exsultat. Graece est ἠγαλλίασε, id est vehementer laetatus est, gestiit, exsultavit, jubilavit: ἀγαλλιάω enim, ait Eustathius, dicitur quasi ἄγαν ἅζω, id est admiror vehementer. B. Virgo ergo admirans spiritu, Dei in se incarnati divinam potestatem, sanctitatem, justitiam, benignitatem, beneficentiam, exsultat, et prae gaudio gestit et jubilat. Hinc Euthymius in illud Psal. IX, «Laetabor et exsultabo in te»: «Exsultatio major quaedam est laetitiae intensio, quae prae nimio gaudio subsilire valde, atque elevari cor facit.»

Audi Albertum Magnum: «Exsultatio est quaedam exaltatio in jubilo, cum cordis gaudium saltat in corporis jucunditatem, et tunc patet exsultare spiritum esse jucundari spiritum etiam in tripudio corporis, juxta illud Zachar. IX: Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus venit tibi mansuetus.» Addit Albertus: «In utero Deiparae echo quaedam divina efficitur, repercussioque soni, ac vocis Christi existentis in utero, in os Mariae, quae deinde ad eumdem Christum reflectitur, dum dicitur: Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.»

Accedit Cajetanus: Exsultatio est exundans laetitia, quae scilicet in signa externa gesticulationis, cantus, jubilationis, etc., modeste tamen et graviter erumpit.

Alludit ad illud Isaiae, cap. LXI, 10: «Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo»; et magis ad illud Annae, I Reg. II: «Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo.» Sicut enim exsultavit Anna sterilis, Dei ope et miraculo concipiens Samuelem; sic exsultavit B. Virgo ex Spiritu Sancto concipiens Emmanuelem: hujus enim typus fuit Samuel. Sicut enim Emmanuel hebr. idem est quod עמנו אל immanu el, id est nobiscum Deus; sic Samuel idem est quod שאול מאל shaul meel, id est postulatus et datus a Deo; vel, ut R. Abraham et Pagninus, Samuel idem est quod שם אל shem el, id est illic Deus, scilicet in utero, non tam Annae, quam B. Virginis. Samuel enim fuit sanctissimus propheta, princeps et salvator Israelis, uti Christus est omnium fidelium. Quocirca canticum hoc B. Virginis plane respondet cantico Annae, I Regum, cap. II. Eadem enim est utriusque materia, idem exsultans spiritus humilitatis, gratitudinis et devotionis in Deum, juxta illa Psaltis: «Anima mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo,» Ps. XXXIV, 9.

Porro, S. Augustinus scribens super Magnificat, Virginem duo hic facere docet: primo, Dei bonitatem et misericordiam praedicare, sicut in praeced. vers. ejus potentiam et majestatem; secundo, suavitatem et dulcedinem quam ipsa in conceptione sui filii hauserat, foras effundere; atque in hac re dicit Deiparam imitatam fuisse angelos, qui haec duo in caelis praestant, nimirum Dei majestatem incomprehensibilem meditantur, et ejus ineffabili bonitate atque dulcedine perfruuntur; et sic admirantur, ut diligant et exsultent. Ejus verba sunt haec: «Vidisti majestatem, gustasti suavitatem, ideo quod intus hauseras, foras propinasti, et in justitia ejus exsultasti; quia exsultavit spiritus meus: anima magnificat, spiritus exsultat.» Et iterum: «In Deo salutari meo; Deus potentiam, salutaris misericordiam notat. Duo quippe sunt quae angelorum et hominum beatorum spiritus in illo fonte boni aeterna contemplatione hauriant, incomprehensibilis scilicet majestas Dei et ineffabilis bonitas; quorum alterum castum timorem gerit, alterum dilectionem parit: pro majestate venerantur Deum, et pro bonitate amant, ne vel dilectio sine reverentia dissoluta sit, vel reverentia sine dilectione poenalis. Admirantes enim diligunt, et diligentes admirantur, ut inextinguibiliter per admirationem ardeat dilectio, et suaviter in dilectione ferveat admiratio.»

Denique sicut summum beneficium hic conceptionis Verbi B. Virgini fuit collatum, ita summa ipsius de eo fuit exsultatio, ut prae gaudio spiritus ejus e corpore exilire, et in Deum transilire videretur, ac forte reipsa exiliisset, ni Deus illum in corpore sua vi conservasset. Sic enim ipsa post aliquot annos moriens, non morbo, sed amore, gaudio et desiderio videndi filium suum, eoque fruendi mortua est, uti sentiunt Suarez, Canisius, a Castro aliique graves Theologi.

Narrat Livius duas feminas Romanas prae gaudio expirasse, cum filios, quos in clade ad Thrasymenum lacum accepta cecidisse putarant, ex inopinato sospites et quasi redivivos viderunt. Polycratam quoque, cum omnes ejus virtutibus applauderent, laetitia exanimatam scribit Plutarchus. Chilon, filium in Olympico certamine victorem et coronatum amplexans, exsultantem animam efflavit. Idem fecere Sophocles et Dionysius, Siciliae tyrannus, uterque accepto tragicae victoriae nuntio, uti referunt Plinius, Valerius Maximus, Volaterranus et alii. Diagoras Rhodius cum duos (vel, ut Gellius, tres) filios athletas eodem die vincere et victores coronari vidisset, populusque gratulabundus flores in eum certatim jaceret, in manibus filiorum prae exsultatione halitum cum vita ultimum emisit, teste Cicerone in Quaestionibus Tusculanis, et Gellio in Noctibus Atticis. Philistion Nicaeus, poeta comicus, Socrati coaevus, nimio risu vitam finiit. Unde illud: «Risu emori.»

Quanto potius B. Virgo longe majori gaudio perfusa et quasi ebria exsultantem, imo exilientem spiritum efflasset, ni Deus sua potenti manu eum in corpore continuisset: ita enim exsultavit, ut spiritus ejus totus raperetur et absorberetur in Deum in se incarnatum, in eumque quasi transformaretur. Porro, haec exsultatio non fuit transiens, sed instar habitus perduravit in Virgine per totam vitam, ait Albertus; praesertim quia ipsa assidue versabatur et dissuaviabatur cum suo Jesu. Adjicit Albertus, propter hanc continuam possessionem exsultationis in Deum, Deiparam fuisse mundo et huic mortali vitae funditus supra omnes viatores mortuam, ita ut vita ejus cum Christo in Deo abscondita semper fuerit, et curiae angelicae praesens intra sanctuarium Dei habitaverit, atque adeo, et excellentiori quidem modo quam Paulus et quam ulla alia creatura, potuerit dicere: «Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus,» Gal. VI [2:20].

SPIRITUS MEUS. — Id est anima mea, ait Euthymius, Titus et Franciscus Lucas; quasi idem sit «exsultavit Spiritus meus in Deo,» quod «Magnificat anima mea Dominum.» Melius Toletus, Benzonius et alii «spiritum» plus esse censent quam «animam»: quare ipsi per «animam» intelligunt intellectum; per «spiritum» vero voluntatem, q. d. Totis tam intellectus quam voluntatis meae viribus magnifico Deum, in eoque exsulto. Simplicius per «animam» accipias inferiorem partem animae, quae naturalia respicit; per «spiritum,» superiorem, quae spiritalia et divina spectat. Anima enim naturam animae notat; spiritus vero mentem gratia imbutam, et impulsum mentis a Spiritu Sancto inditum. Anima ergo naturalis est et naturalia considerat; spiritus vero supernaturalia et caelestia. Igitur spiritus primo significat mentem; secundo, vehementem mentis impulsum et fervorem ad gaudium et jubilum; tertio, hunc impulsum aspiratum esse a Spiritu Sancto. Porro spiritus, utpote superior, trahit secum animam et corpus, ut et ipsa exsultent, juxta illud: «Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum,» Psal. LXXXIV. Cor enim suum gaudium in carnem totumque corpus diffundit; sed primitus spiritus, sive mens, suum gaudium animae communicat, anima cordi, cor corpori.

IN DEO SALUTARI MEO. — Graece σωτῆρί μου, id est salvatore meo. Porro, σωτῆρι respondet Hebr. ישוע Jeshua, id est Jesus, id est salvator, ipsaque salus formalis et causalis. Unde hic vertas, «in Deo Jesu meo.» Alludit enim ad Habac. III, 18: «Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo.» Vide ibi dicta. Syrus vertit, «in Deo vivificatore meo,» qui scilicet mihi omnibusque fidelibus vitam, id est libertatem, gratiam et gloriam contulit, vel conferet: haec est enim salus nostra quam Christus nobis attulit.

«MEO» proprie, primo, quia Jesus meus est filius; secundo, quia idem meus est salvator, tum quia me prae ceteris ab omni peccato praeservavit omnique gratia cumulavit; tum quia fecit me salutis omnium hominum mediatricem, ut ego omnium salvandorum salutis quasi causa sim et mater.

Hac de causa S. Cyrillus, hom. 6, habita in Concilio Ephesino in ipso Deiparae templo, ipsam nuncupat «mundi gaudium.» S. Fulgentius, serm. De Laudibus Mariae: «Ex partu Salvatoris facta est Maria fenestra caeli, quia per ipsam Deus verum fudit saeculis lumen. Facta est Maria scala caelestis, quia per ipsam Deus descendit ad terras, ut per ipsam homines ascendere mereantur ad caelos. Facta est Maria restauratio feminarum, quae per ipsam a ruina primae maledictionis probantur esse subtractae.»

Vide S. Ephrem, orat. ad Virginem, ubi inter cetera augusta et plurima, haec elogia ei dat: «Regina omnium, spes Patrum. Gloria Prophetarum, Apostolorum praeconium, honor Martyrum, laetitia Patriarcharum, coetus omnium Sanctorum, Virginum corona.» Et inferius: «Ave, Dei splendidissimum vas. Ave, stella fulgentissima, ex qua Christus prodiit. Ave, canticum Cherubim, et hymnus Angelorum. Ave, pax, gaudium et salus mundi. Ave, generis humani laetitia. Ave, Patrum praeconium, et Prophetarum decus. Ave, Martyrum pulchritudo, et corona Sanctorum. Ave, piorum gloria. Ave, praestantissimum orbis terrae miraculum. Ave, paradise deliciarum et immortalitatis. Ave, lignum vitae, gaudium et voluptas. Ave, vallum fidelium, et mundi salus. Ave progenitoris Adae resurrectio. Ave, omnium parens. Ave, fons gratiae et consolationis. Ave, refugium peccatorum et hospitium. Ave, propitiatorium laborantium.» An non ergo meritissimo exsultet B. Virgo in Deo Jesu suo?

Denique B. Joannes Damascenus manum, qua apologiam pro cultu SS. imaginum scripserat, sibi fraude Leonis Isaurici, Imperatoris Iconoclastae, amputatam, ac per B. Virginem miraculose restitutam advertens, cecinit: «Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo, et in matre ejus, quia fecit mihi magna qui potens est,» uti ex Joanne patriarcha Hierosolymitano narrat noster Canisius, lib. V De Deipara, cap. XIX, et alii.


Versus 48: Respexit Humilitatem Ancillae Suae

48. QUIA RESPEXIT HUMILITATEM ANCILLAE SUAE: ECCE ENIM EX HOC BEATAM ME DICENT OMNES GENERATIONES. — Dat causam cur exsultet in Deo Jesu suo, quia scilicet ipse respexit, id est benignis oculis aspexit, approbavit, amavit, amplexus est humilitatem Virginis, in eaque sibi complacuit. Unde Theophylactus: «Respexit in me humilem, non ego ad illum respexi: ille me prosecutus est misericordia, ego illum non quaesivi.» Et S. Augustinus, super Magnificat: «Haec est gratia exsultationis suae, quia respexit humilitatem ancillae suae, ac si dicat: Quia de ejus gratia exsulto, ideo ab ipso est quod exsulto; et quia ejus dona propter ipsum diligo, ideo in ipso exsulto.»

RESPEXIT. — Audi S. Augustinum hic: «Respicere per gratiam, est prius abjectos et derelictos visitare, cum bona, placatus per misericordiam, subtracta restituit. Rursum per respectum gratiae ad eum se convertit. Bene ergo Maria solam in humilitatem Dominum respexisse testatur, quia divinitatis propitiationem, quam humana natura in primis parentibus per superbiam perdidit, in Maria per humilitatem recuperavit.» S. Bernardus, serm. 57 in Cantica: «Deus respicit terram, et facit eam tremere; e regione respicit Mariam, et infudit gratiam. Respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes; non sunt haec verba plorantis aut trepidantis, sed gaudentis.» Hinc ait illi: «Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni,» Cant. II et seq.

HUMILITATEM. — Graece ταπείνωσιν, id est vilitatem, exiguitatem, abjectionem; hanc enim opponit magnitudini Dei: «Excelsus enim Dominus humilia respicit, et alta a longe cognoscit,» Psalm. CXXXVII [Vulg. CXXXVIII:6]. q. d. Magnifico Deum et in ipso exsulto, quia ipse, cum sit maximus summusque omnium Dominus, me feminarum, imo creaturarum omnium minimam, id est vilissimam, pauperrimam et abjectissimam, oculis benignitatis suae respicere, et in matrem eligere dignatus est. «Humilitas» ergo hic proprie vilitatem significat, non virtutem humilitatis superbiae oppositam; haec enim dicitur ταπεινοφροσύνη: sola enim inter virtutes humilitas seipsam ignorat, et qui se humilem esse jactat, superbus est, non humilis. Ita Theophylactus, Euthymius, Toletus, Franciscus Lucas, Cajetanus, Maldonatus et alii. Sic Lia ait, Genes. XXIX, 32: «Vidit Dominus humilitatem,» id est abjectionem «meam,» qua ego a marito Jacob prae Rachele neglecta et quasi despecta fui. Et Mardochaeus ad Esther, cap. XIV [Vulg. XV], 2: «Memorare dierum humilitatis tuae,» qua olim plebeia et pauper fuisti, non regina, uti jam es. Sic Judith, VI, 15, orat Deum: «Respice ad nostram humilitatem,» id est afflictionem et abjectionem. Sic Christus «reformabit corpus humilitatis nostrae,» id est corpus nostrum vilissimum et miserrimum, per gloriam resurrectionis, Philip. III, 21. Hinc ταπεινός dicitur quasi ἐδαφεινός, ab ἔδαφος, id est pavimentum, sicut humilis ab humo; aut, ut Eustathius, ταπεινός per metathesin quasi πατεινός, id est conculcatus, depressus, a πατέω, id est pessumdo, calco, protero. Hinc τάπης est tapes, sive stragulum, quod calcatur et proteritur.

Secundo, tamen per «humilitatem» accipi potest virtus ipsa humilitatis; propter hanc enim B. Virginem Deus respexit, et in matrem elegit. Humilis enim agnoscit in se suas virtutes ut dona Dei, quare inter eas videt quoque suam humilitatem, sed illam non suis viribus, verum Dei gratiae acceptam refert; hinc ταπείνωσις a Septuaginta subinde sumitur pro ταπεινοφροσύνη, ut notat S. Hieronymus, epist. 151 ad Algasiam, Quaest. X. Ita Origenes, S. Augustinus, Beda, Albertus, et fuse Barradius hic, ac S. Bernardus, hom. 1 super Missus est; S. Ildephonsus, serm. 2 De Assumptione; Rupertus, lib. I in Cantica; Ansbertus, lib. II in Apoc.; Emissenus, in Evangel. feriae VI in Adventu; Ribera, in Sophon., cap. II, n. 4.

Sicut ergo B. Virgo hic agnoscit se electam in Dei matrem, quod longe majus erat; ita pariter agnoscit se per humilitatem, virginitatem ceterasque virtutes sibi a Deo inditas, ad tantam dignitatem fuisse dispositam et congrue ornatam. Humilis enim suam vilitatem, miseriam, paupertatem, imo suum nihilum agnoscit, ac totum quod est et habet, adscribit Deo; cujus est, dicitque cum Psalte: «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam,» Psal. CXIII [Vulg. 115:1]; et cum Paulo: «Qui gloriatur, in Domino glorietur,» II Corinth. XI [Vulg. II Cor. 10:17].

Audi S. Augustinum, serm. 2 De Assumptione: «O vera humilitas, quae Deum hominibus peperit, vitam mortalibus edidit, caelos innovavit, mundum purificavit, paradisum aperuit et hominum animas liberavit! Facta est Mariae humilitas scala caelestis, per quam Deus descendit ad terras! Quid enim est dicere, respexit, nisi approbavit? Multi enim videntur in conspectu hominum humiles esse, sed eorum humilitas a Domino non respicitur. Si enim veraciter humiles essent, deinde ab hominibus non se laudari vellent; non in hoc mundo, sed in Deo spiritus eorum exsultaret.» Nam, ut ait S. Basilius in Constitutionibus Monasticis, cap. XVII: «Humilitas est tutissimus virtutum omnium thesaurus, radix et fundamentum.» Et S. Chrysostomus, hom. 2 in Psal. L: «Sacrificium maximum est humilitas; qui enim peccando se Deo subducit, idem se per humilitatem subjicit, cum convertitur ad paenitentiam.» Denique S. Bernardus: «Est humilitas, quam nobis veritas parit, et non habet calorem; et est humilitas quam charitas format et inflammat. Haec in affectu, illa in cognitione consistit: priore cognoscimus, quam nihil sumus, et hanc discimus a nobis ipsis et ab infirmitate propria; posteriore calcamus gloriam mundi, et hanc ab illo discimus, qui exinanivit semetipsum, etc., quique quaesitus ad regnum fugit, quaesitus ad opprobria, etc., ad crucem, non fugit, sed sponte se obtulit.» Utramque in heroico et eminenti gradu habuit B. Virgo.

ECCE ENIM EX HOC BEATAM ME DICENT (Arabicus, dabunt mihi beatitudinem) OMNES GENERATIONES. — Probat B. Virgo Deum respexisse suam humilitatem, carnem in ea assumendo ex effectu, quia scilicet ob hanc Verbi in ea incarnationem, omnes omnium saeculorum generationes eam, ut matrem Dei admirabuntur, venerabuntur et beatam praedicabunt, q. d., ait hic S. Augustinus: «Tu, o Elisabeth, de me dicis: Beata quae credidisti; sed ego dico: Ex hoc nunc (quo concepi Dei Filium) beatam me dicent omnes generationes.» Et nonnullis interjectis: «Maria, quae apud Dominum humilis erat, et apud homines propter Deum abjecta, in utroque se esse respectam testatur; quia et ejus humilitas apud Deum acceptabilis fuit, et ejus humiliatio apud homines in gloriam commutata. Quare sequitur: Ex hoc beatam me dicent omnes generationes.»

Alludit ad verba Liae, quae cum ejus ancilla Zelpha peperisset filium, vocavit eum Aser, id est Beatus, dicens: «Hoc pro beatitudine mea: beatam me dicent omnes mulieres.» Hoc est quod Christo acclamavit mulier illa sapiens: «Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti,» Luc. XI.

ECCE. — Hoc adverbium primo, est nota admirationis, q. d. Ecce rem novam, miram et omnibus saeculis inauditam, ut femina una sit benedicta et beata, imo beatissima prae omnibus angelis et hominibus, cum hucusque omnes feminae in Eva a Deo fuerint maledictae, et tribus poenis, scilicet servitutis, doloris et laboris addictae et afflictae, Genes. III. Secundo, est nota inchoationis et principii, q. d. Ecce ex nunc incipiam beatificari, et deinceps continuo beata praedicabor ab omnibus saeculis. Tertio, est nota indicii et monitionis, q. d. Ecce advertite, o mortales miseri, qui cupitis esse beati, discite a me beatitudinem sitam esse in humilitate, obedientia, gratia et favore Dei, quam per me impetrabitis. Ego enim sum prima beata, per quam Deus ceteros omnes beare destinat. Ad me ergo recurrite meamque opem implorate, ut beati evadatis.

BEATAM. — multis nominibus et titulis, quos recenset Joannes Gerson, Cancellarius Parisiensis, in tract. IV, notula 1, super Magnificat: «Dignare nos laudare te, Virgo sancta, o ter quaterque beata. Beata primo, quae credidisti, clamat Elisabeth. Beata secundo, quia gratia plena secundum Gabrielis salutationem. Beata tertio, et benedicta, quia benedictus fructus ventris tui. Beata quarto, quia fecit tibi magna qui potens est. Beata quinto, quia mater Domini. Beata sexto, quia fecundata cum virginitatis honore. Beata septimo, quia nec primam similem visa es, nec habere sequentem.» Inter hos omnes titulos praecipuus et fons ceterorum est, quod B. Virgo a Deo electa et facta sit mater Verbi incarnati.

OMNES GENERATIONES. — omnes aetates, omnia saecula, omnes fideles futuri. Audi Hugonem Cardinalem: «Omnes generationes, id est omnes gentes, scilicet Judaeorum et Gentilium, virorum et mulierum, divitum et pauperum, angelorum et hominum, quia omnes per ipsam salutare beneficium acceperunt, homines reconciliationem, angeli reparationem. Christus enim Dei Filius operatus est salutem in medio terrae, id est in utero Mariae, quae quadam mirabili proprietate terrae medium appellatur. Ad illum enim respiciunt, ut Bernardus inquit, et qui habitant in caelo, et qui habitant in inferno, id est in purgatorio, et qui habitant in mundo: primi, ut resarciantur; secundi, ut eripiantur; tertii, ut reconcilientur.» Causam deinde assignans subjicit: «Ex hoc ergo beatam te dicent omnes generationes, o beata Virgo, quia omnibus generationibus vitam, gratiam et gloriam genuisti: mortuis vitam, peccatoribus gratiam, miseris gloriam; ideo dicitur, Judith, XV, 10: 'Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri, quia fecisti viriliter': primum est vox angelorum, quorum ruina per ipsam reparata est: secundum est vox hominum, quorum tristitia per eam laetificata est; tertium est vox mulierum, quarum infamia per ipsam deleta est; quartum est vox mortuorum, quorum captivitas per eam reducta est.» Sic et Albertus Magnus hic.

Prophetat hic virgo se ab omnibus saeculis beatam praedicandam, celebrandam et invocandam. Prophetiae hujus veritas ex eventu clara est. Videmus enim B. Virginem ab omnibus nationibus et saeculis tot sacellis, templis, festis, congregationibus, Religionibus, votis, supplicationibus, litaniis, etc., coli et celebrari, quod ceteri Sancti simul juncti non obtinent; imo soli B. Virgini tribui cultum hyperduliae, sicut Deo cultum latriae; ceteris vero Sanctis cultum duliae. Te ergo, o Deipara Virgo, beatam praedicabunt omnes generationes. Tuam sanctitatem, tuam virginitatem, tuam humilitatem, tuam maternitatem celebrarunt, celebrant et celebrabunt omnes omnium temporum Christiani: vivat tuum decus, tua laus, tua gloria, quamdiu vivent angeli; quamdiu vivent homines, quamdiu vivet Christus, quamdiu Deus erit Deus, in omnia saeculorum saecula.


Versus 49: Fecit Mihi Magna Qui Potens Est

49. QUIA FECIT MIHI MAGNA (Graece μεγαλεῖα, id est magnalia) QUI POTENS EST. — Syrus, quia egit apud me magnifica ille qui potens est. Incarnatio enim Verbi majus est opus quam creatio totius mundi. Quocirca B. Virgo, utpote mater Dei, major est omnibus angelis, omnibus hominibus omnibusque creaturis simul sumptis. Audi S. Augustinum hic: «Magnum fuit, ut virgo sine virili semine filium conciperet. Magnum fuit, ut Dei Patris Verbum carne sua indutum utero gestaret. Magnum fuit, dum se ancillam confessa esset, ut mater fieret sui plasmatoris.» Idem, serm. 25 De Sanctis, qui est secundus De Assumptione Mariae, ait: «Quae tibi magna fecit, Domina, quae gloriosa, Virgo, ut dici beata merearis? Puto, imo veraciter credo, ut creatura ederes Creatorem, famula Dominum generares.» «Admirabilia, ait Titus, per me operatus est potens ille: nam cum virgo sim, praepotenti illi voluntate naturae fines supergressa concepi, nulliusque viri commercio usa, digna effecta sum, quae non cujusvis promiscue, sed unigeniti Filii Dei mater fierem.»

Hoc addit B. Virgo, ait Titus, primo, «ne quis tanto huic mysterio fidem detrahat; quae enim dicit, huc spectant: Nemo, si virgo concepi, miretur; nam qui id operatus est, omnipotens Deus est.» In hoc ergo mysterio «tota ratio facti, ut ait S. Augustinus, epist. 3, est potentia facientis, qui facit mirabilia magna solus,» Psal. CXXXV, 4, et ut ait Job, V, 9, «qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia absque numero.» Secundo, ut ostendat Virgo in se completum esse quod promiserat angelus, vers. 35: «Virtus (Graece δύναμις, unde δυνατός) Altissimi obumbrabit tibi.» Alludit ad Isaiae VII, 14: «Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel,» id est nobiscum fortis, scilicet Deus; et cap. IX, 6: «Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, etc. Et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus fortis»: Hebr. אל גבור el ghibbor, id est validus, fortis ut gigas. Unde ejus ortum annuntiavit Gabriel, quod nomen potentiam et fortitudinem Dei significat.

ET SANCTUM NOMEN EJUS. — Ostendit Virgo in se adimpletum esse illud promissum angeli, vers. 35: «Spiritus Sanctus superveniet in te»; ideoque dicit: «Et sanctum nomen ejus,» scilicet Spiritus Sanctus, q. d. Quia virtus Altissimi mihi obumbravit, et Spiritus Sanctus supervenit in me, beatam me dicent omnes generationes: illa enim duo me bearunt et beatam effecerunt.

Jam quoad sensum primo, Toletus et Franciscus Lucas censent virginem hic duo magna a Deo sibi facta celebrare, scilicet: primo, incarnationem Verbi, per quam facta est mater Dei, ideoque Domina et Regina omnium angelorum et hominum, et propter hoc dicere: «Quia fecit mihi magna qui potens est»; hoc enim fuit opus summae Dei potentiae; secundo, suam ad hanc incarnationem in se peragendam dispositionem et sanctificationem, et propter hoc dicere: «Et sanctum nomen ejus.» Ut enim fuit opus potentiae Deum fieri hominem ex virgine, ita opus sanctitatis fuit virginem praeparare, ab omni sorde et labe praeservare, corpore et anima sanctificare, atque omnino talem reddere, quae idonea esset ad concipiendum in suo utero Dei Verbum sanctum et immaculatum. Cum ergo virgo ab utroque hoc sciret se praedicandam esse beatam inter Christianos, utrumque Deo adscribit, volens omnia in Deum referri, qui nominatissimam suam, tum potentiam, tum sanctitatem, pietatem, bonitatem ac misericordiam ita in eam exeruerit, ut non tam ipsa, quam ipse ab omnibus saeculis laudari ac praedicari mereatur. Nam B. Virgo a Spiritu Sancto ita sanctificata est, ut nullum omnino peccatum contraxerit, utque in gratia et sanctitate longe omnes angelos etiam Seraphinos superarit.

Audi et Hugonem Cardinalem duodecim magnalia Virginis enarrantem: «Primum fuit in utero matris sanctificatio; secundum, angeli salutatio; tertium, gratiae plenitudo; quartum, filii conceptio; quintum, fecunda virginitas; sextum, virginalis fecunditas; septimum, honorata humilitas; octavum, obedientiae promptitudo; nonum, fidei devotio; decimum est prudens verecundia; undecimum, verecunda prudentia; duodecimum, dominium caeli.» Vide D. Thomam, I parte, Quaest. XXV, art. 6, ubi docet Deum meliora opera posse facere quam fecerit, exceptis tribus, scilicet incarnatione Verbi, maternitate Dei, et beatitudine hominis, quae in Dei visione consistit; his enim nil melius, nec majus Deus facere potest, quia Deo ipso nil potest esse majus vel melius.

Denique vide septem privilegia magna, imo maxima a Deo data B. Virgini; quae recenset S. Bonaventura in Speculo, cap. VI et seq. Hac de causa B. Virgo a S. Cyrillo, hom. contra Nestorium, vocatur «Forma Dei (utique formosissima), margarita orbis terrarum.» A Damasceno, orat. 1 De Nativitate Virginis, «animatum Dei simulacrum.» A S. Bernardo, serm. 2 De Pentecoste, «negotium saeculorum, ad quod respiciunt et qui in caelo habitant, et qui in inferno, et nati natorum, et qui nascentur ab illis.» A S. Ignatio, epist. 1 ad Joan. Apost., «caeleste prodigium, et sacratissimum spectaculum.» A S. Petro Chrysologo, serm. 146, «collegium sanctitatis,» in quo Deus omnes gratias in alios Sanctos dispertitas, quasi corrivatas colligit. Ab Hesychio, episcopo Hierosolymitano, hom. 2 De S. Maria, «universum Trinitatis complementum; quia et Spiritus Sanctus adveniebat atque hospitabatur, et Pater adumbrabat, et Filius utero gestatus inhabitabat.»

QUI POTENS EST. — Graece ὁ δυνατός. Est hoc unum e decem nominibus Dei: sic enim Septuaginta vertere solent Hebr. גבור ghibbor, id est potens, validus, gigas; unde «Gabriel,» id est fortitudo Dei; ac Noster Hebr. שדי saddai vertere solet, omnipotens: de quo nomine multa dixi, Genes. XVII, 1, ubi inter alia ostendi, quod saddai idem sit quod mammeus, vel sufficiens et abundans bonis omnibus, ut ea instar mammae largiter in omnes effundat; hoc enim Deus nusquam magis fecit, quam in incarnatione Verbi.

Secundo, planius et plenius utrumque Virginis elogium referas ad utrumque, scilicet tam ad incarnationem Verbi, quam ad suam ad hoc praeparationem et sanctificationem: utraque enim fuit opus eximiae, tam potentiae quam sanctitatis Dei, quia utraque peracta est ex superveniente in Virginem Spiritu Sancto, ad sanctificandum tam Christum quam B. Virginem, juxta illud angeli oraculum: «Quod enim ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei,» vers. 31. Christus enim fuit Sanctus Sanctorum, id est fons sanctitatis totum mundum sanctificans.

Sensus ergo est: «Et sanctum nomen ejus,» q. d. Nomen Dei est «sanctus,» hoc est, Deus ipse suo nomine significatus, est «sanctus,» hebr. קדש cados, id est omnem habens puritatem, sanctimoniam, virtutem, perfectionem, ideoque ipse omnibus modis est venerandus, adorandus et celebrandus; ἅγιος enim, id est sanctus, dicitur ab ἅζω, id est, colo, veneror. Unde ἅγιος dicitur is qui ob virtutem et sanctitatem omnibus est reverendus. Sanctus ergo est Deus tum in omnibus operibus suis, tum maxime in sanctissimo hoc incarnationis Verbi mysterio, quo Christum, B. Virginem et fideles omnes sanctificavit.

Nota: Copula «et» hic notat tum causam, tum effectum: causam, q. d. «Et,» id est «quia,» Deus est sanctus, imo ipsa increata et immensa sanctitas, idcirco fecit in me haec magnalia sanctissima incarnationis Verbi, ut ex me virgine, inoperante Spiritu Sancto, nasceretur sanctum, id est Sanctus Sanctorum, uti praedixit et promisit angelus: ad eum enim alludit Virgo illique applaudit; idque fecit ob finem sanctissimum, ut scilicet per Christum sanctum peccata aboleret, et peccatores sanctificaret, itaque eos ad salutem aeternam deduceret. Alludit ad illud Daniel. IX, 24: «Ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, etc., et ungatur Sanctus Sanctorum.» Effectum, q. d. Ex hoc magno Dei opere, scilicet ex miro hoc incarnationis Verbi in me mysterio, hic sequetur effectus, ut fideles omnes summe sanctificent et glorificent Deum tanti sacramenti opificem. Ita S. Augustinus, Jansenius et alii. Magis proprie tamen et primario τὸ «et» videtur notare causam, secundario vero et consecutive effectum.

Denique Deus incarnatus dicitur sanctus, quia assumpsit carnem et sanguinem immolandum Deo, tum in vita, tum in cruce et morte pro salute hominum. Nam, ut ait S. Isidorus, lib. XV Origenum, cap. XIV: «Nihil sanctum apud veteres dicebatur, nisi quod hostiae sanguine esset consecratum aut conspersum. Item sanctum quod extat sanguine sancitum: sancire autem est confirmare.» Vide Apostolum, Hebr. IX, 12 et seq. S. Augustinus vero, lib. II De Sermone Domini in monte, cap. XXXI: «Sanctum est quod violare atque corrumpere nefas est, cujus utique sceleris conatus et voluntas tenetur rea, quamvis illud sanctum, natura inviolabile atque incorruptibile maneat.» S. Bernardus autem, serm. 5 in Vigilia Nativitatis, sanctitatem in clementia et mansuetudine collocat, juxta illud de Mose: «In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum,» Eccli. XLV. Unde subjungit: «Sane ut perfecta sit sanctificatio, etiam mansuetudinem et gratiam socialis vitae a Sancto Sanctorum discamus oportet, sicut ipse ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Quid enim hujusmodi hominem discere prohibet deliciis affluentem, qui suavis et mitis, et multae misericordiae, omnibus omnia factus est, et universos perfundit oleo quodam mansuetudinis et lenitatis, quo sic infusus est, sic perfusus etiam et superfusus, ut stillare videatur undique?»

Hinc aliqui recentiores τὸ «et sanctum nomen ejus,» referunt ad vers. seq. «et misericordia ejus,» etc., quasi haec sit Dei sanctitas. Verum ad litteram referendum est ad id quod praecessit, ut dixi. Porro, divinae sanctitatis ideam nobis imitandam graphice depingit S. Bernardus in Humberto monacho, serm. De obitu ejus: «Erat humilis corde, dulcis sermone, strenuus opere, fervens charitate, in commisso fidelis, in consilio circumspectus et prudens. Compositus erat super omnes homines, quos viderim in diebus istis, unus et idem perseverans omni tempore et omni hora. Plane in semitis Domini Jesu posuit vestigia, nec retraxit pedem, donec cursum itineris consummaret. Ille fuit pauper, pauper etiam iste fuit. Vixit ille in laboribus, et hic in laboribus multis. Crucifixus est ille, et iste multis et magnis crucibus affixus, stigmata Jesu tulit in corpore suo, adimplens ea quae deerant passionum Christi etiam in carne sua; resurrexit ille, iste resurgit; ille ascendit in caelum, iste creditur ascensurus.»

Hinc Euthymius, in Psalm. XI: «Ille proprie ὅσιος dicitur, qui pietatem et religionem colit, quae ad Deum pertinet; ἅγιος vero ille, qui per semitam virtutum divinitatis efficitur particeps.» Porro, «sanctus» Hebraice dicitur קדש cados, id est ab omni vitio, labe, imo et vulgi consuetudine semotus et separatus, qualis imprimis est Deus, cujus sanctitas et majestas adeo semota est, alta et eminens, ut omnes deos, angelos et homines in infinitum transcendat. Unde S. Dionysius, De Divinis Nominibus, cap. XII: «Cum sanctitas sit ab omni labe immunis, et omnino perfecta et immaculata munditia; hinc Deus a munditiae et virtutum omnium, quibus plenissimus est, exuberantia Sanctus Sanctorum nuncupatur.» Verba S. Dionysii, quia fusa sunt, in pauca contraxi. Et Beda: «Sanctum nomen ejus vocatur, quia singularis culmine potentiae transcendit omnem creaturam, atque ab universis quae fecit, longe segregatur. Quod Graeca locutione melius intelligitur, in qua ipsum verbum quod dicitur ἅγιον quasi extra terram esse significat: cujus etiam nos imitatione, pro modulo nostro segregari praecipimur ab omnibus qui non sunt sancti, nec Deo dedicati, dicente Domino: Sancti estote, quia et ego sanctus sum; quicumque enim se Deo consecraverit, merito extra terram et extra mundum videbitur. Potest enim et ipse dicere: Super terram ambulantes, conversationem in caelis habemus.»

Symbolice: Deus suum nomen שדי saddai, id est mammeus, liberalis, revelavit Abrahae, Genes. XVII, 1; Mosi vero nomen suum proprium יהוה Jehova (quem Varro, ait S. Augustinus, lib. I De Consensu Evangelistarum, cap. XXII, ex similitudine nominis, censuit esse Jovem, deum Romanorum; sed falso), id est «ens,» sive «qui est, et omnibus dat esse,» Exod. VI, 3; B. Virgini vero hoc loco revelat nomen suum «sanctus,» quia sanctitatem suam in eam effudit per Sanctum Sanctorum, id est Christum, qui in omnes fideles suam sanctitatem velut sol diffusurus erat.

Hinc nonnulli per «sanctum» Dei nomen accipiunt nomen Jesu; hoc enim sanctius et venerabilius est nomine «Jehova,» uti ostendi Numer. XIII, 17. Christiani ergo a Christo vocati ad plenam sanctitatem, sancti esse debent; unde a Paulo passim vocantur sancti, imo sanctiores omnibus fidelibus, qui fuerunt sub Mose, Abraham, Noe, Adam, etc. Christianismus enim nil aliud est, nisi vita Christi, sive professio sanctitatis Christi. Christianus ergo ita vivat, uti decet discipulum Christi, ut vita ejus viva sanctitatis Christi sit imago; ut quisquis eum videt et audit, in eo Christum sibi videre et audire videatur.


Versus 50: Misericordia Ejus a Progenie in Progenies

50. ET MISERICORDIA EJUS A PROGENIE IN PROGENIES (Syrus, aetates; Arabicus, in generationem generationum) TIMENTIBUS EUM.«Misericordia,» Graece ἔλεος, quae vox respondet Hebraice חסד chesed, id est pietas, bonitas, beneficentia, liberalitas, q. d. Deus uti summe potens est et sanctus, sicut jam dixi, ita pariter summe misericors est, idque continuo et semper in omnes, qui quavis aetate eum amant, ideoque timent eum offendere; quapropter mandatis ejus studiose obtemperant uti ego semper eum amavi, timui, eique per omnia obedire sategi. Haec est enim secunda hujus cantici pars, qua B. Virgo a propriis sibi beneficiis a Deo collatis, transit ad communia toti Israeli, id est omnibus fidelibus praestita, ut dixi vers. 46.


Versus 51: Fecit Potentiam in Brachio Suo

51. FECIT POTENTIAM (Syrus, victoriam; Arabicus, virtutem) IN BRACHIO SUO: DISPERSIT (Syrus, dissipavit) SUPERBOS MENTE CORDIS SUI. — Laudavit Virgo Dei clementiam et misericordiam in pios se timentes, nunc ex adverso laudat ejusdem severitatem et justitiam in impios ipsum contemnentes.

IN BRACHIO SUO. — Anthropopathōs Dei robur et potentia significatur per manum, digitum, dextram; sed maxime per brachium; virorum enim vires resident, seseque exerunt in brachiis et lacertis. Sensus ergo est, q. d. Deus potenti sua fortitudine ceu brachio suo, multa potenter operatus est ab omni aevo, uti cum Pharaonem per Mosen; Chananaeos per Josue et Judices; Philistinos, Ammonitas, Moabitas, Idumaeos per Davidem contrivit, vicit, subjugavit: multo magis jam idem Deus in me potenter incarnari facit Christum, per quem potenter debellabit Luciferum, infernum, mortem, peccatum omnesque impios. Unde Beda et Theophylactus mystice per «brachium» hic intelligunt Filium Dei in Virgine incarnatum. Hic enim est Dei virtus, I Cor. I, 24. Alludit ad Isaiae LIII, 1: «Brachium Domini cui revelatum est?» Vide ibi dicta.

DISPERSIT SUPERBOS MENTE CORDIS SUI. — Uti dispersit, disjecit et evertit Pharaonem, Nabuchodonosor, Arphaxat, Salmanasar, Baltassar, Antiochum, etc. Nota: Τὸ «sui» nonnulli ad cor Dei referunt, q. d. Deus suo corde, id est voluntate et decreto dispersit superbos. Ita S. Augustinus hic: «Et hoc, mente cordis sui; id est in profundo consilio suo dispersit eos. Profundum consilium fuit, ut pro me Deus fieret homo, et innocens pateretur, ut redimeretur nocens; et hoc erat consilium, nec poterat illud diabolus praevidere, sed captus homo Leviathan.» Hanc expositionem sequitur Carthusianus: «Mente, id est intentione et libito cordis, id est intellectus sui, quo cuncta discernit, judicat et disponit.» Verum ex Graeco liquet τὸ «sui» referendum esse non ad cor Dei, sed ad cor superborum. Graece enim est αὐτῶν, id est ipsorum, uti vertit Syrus et Arabicus. Unde Euthymius: «Deus dispersit eos, qui corde suo erant superbi.»

Alii significantius τὸ «sui» referunt ad «dispersit,» q. d. Deus superbos dispersit mente, id est per mentem, aut, ut Graece est, διανοίᾳ, id est per cogitationem cordis ipsorum, quia scilicet superba eorum consilia et machinationes in ipsorummet exitum retorquet, ut eos dispergat, juxta illud Job, V: «Qui apprehendit sapientes in astutia eorum,» uti fecit Pharaoni insequenti Hebraeos per mare Rubrum, illum in eodem mari cum omnibus suis submergendo; et fratribus Josephi, qui eum vendiderunt ut perderent, sed Deus per hoc Josephum sublimavit fratresque ipsum adorare coegit.

Lepidum est quod S. Antoninus, part. II, tit. III, cap. II, narrat de quodam tyranno, qui radi de libris imperavit ex Mariae cantico: «Dispersit superbos mente cordis sui: deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles»; quod se de sua sede posse deponi negaret. Cum semel post balneum, inquit, vestes illius angelus ipsum referens induisset, ac domum cum aulicis venisset, ille vero laceras vilesque sumere coactus, illuc reversus in aulicos diras et minas jactaret, pro stolido habitus ad angelum deductus est, qui verus princeps habebatur; a quo, postquam eum aulici effuse risissent, in penetrale admissus, deque modestia monitus, proprias vestes induit, ac deinceps in honore tanquam legitimus herus habitus est. Aliud exemplum huic simile de clerico ridente sententiam Christi: «Qui se humiliat, exaltabitur,» ex beato Petro Damiano recensui, Matth. XXIII, 12.

SUPERBOS. — Nonnulli nomen «superbus» derivant a Graeco ὑπέρβιος, id est superviolentus, id est valde violentus, quia qui sunt superbi, sunt et violenti, ac in alios contumeliosi et injurii, uti fuere Imperatores et tyranni jam citati, sed horum vim majori vi consilii sui dispersit Deus. Alii «superbio» derivant a «super» et «eo»: superbus enim vult alios supergredi. Sic «mens» dicitur quasi «eminens»; est enim altior animi pars, qua superbi alta sua consilia destruunt. Albertus vero hic notat «mentem» a «metiendo» dici; quoniam ea quae corde revolvimus et tractamus, mente mensurantur. Superborum vero mens est eorum mensura, quatenus fastum et altitudinem quam corde tractant, ad effectum perducunt: a mente autem cordis disperguntur, quando inique conceptum et tractatum perficere non possunt, juxta illud Isai. VIII, 10: «Inite consilium, et dissipabitur: loquimini verbum, et non fiet.»


Versus 52: Deposuit Potentes de Sede

52. DEPOSUIT (Syrus, deturbavit) POTENTES DE SEDE, ET EXALTAVIT HUMILES. — Uti deposuit de solio regali superbum Saulem, subrogando ei humilem Davidem; sic superbo Aman subrogavit humilem Mardochaeum et Vasthi Estherem. Sic Josue, XII, 7, percussit triginta unum reges Chananaeos, eorumque regna sibi et Israeli subdidit. Idem fecit, facit et faciet Deus omni saeculo. Quare haec praeterita «fecit, dispersit, deposuit, exaltavit,» etc., amplissime accipienda sunt, ut quodlibet tempus significent, tam futurum quam praesens et praeteritum more Hebraeorum. «Deposuit,» ergo deponit et deponet.

POTENTES. — Graece δυνάστας, id est dynastas, principes; nam a δύνασθαι, id est potentia, dicti sunt dynastae, id est potentes. Alludit Virgo ad Davidem qui, Psalm. CXII, 6, ita de Deo canit: «Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem; ut sedeat cum principibus, cum principibus populi sui.» Et ad Annam quae, I Reg. II, 7, ita jubilat: «Dominus pauperem facit, et ditat; humiliat, et sublevat: suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat.»

Porro, tum alias saepe, tum sub tempus nativitatis Christi Deus deposuit potentes de sede, toto pene orbe, quem sublato Julio Caesare, Pompeio, Lepido, Antonio ceterisque regibus, principibus et tyrannis, uni subjecit Augusto Caesari, qui typus fuit Christi, aeque ac fuerat Cyrus, Isai. XLV, 1. Unde, nato Christo, nomen Domini sibi oblatum recusavit. Ita ex Philone et aliis Baronius initio Annalium. Tunc quoque Deus deposuit de sede Hyrcanum et Aristobulum de principatu Judaeae inter se contendentes; in quibus desiit stirps et successio Assamonaeorum, puta Judae, Jonathae et Simonis Machabaeorum. Herodes quoque infanticida regno et vita privatus est; ac paulo post tota ejus progenies regia interiit, aeque ac Augusti Caesaris, scilicet ut significaretur Christum jam esse natum illique regnum omne deberi et praeparari, uti praedixit Daniel, cap. VII, vers. 13.


Versus 53: Esurientes Implevit Bonis

53. ESURIENTES (πεινῶντας, id est famelicos) IMPLEVIT (Syrus, saturavit) BONIS, ET DIVITES DIMISIT INANES. — Sic esurientes Hebraeos (qui erant ad tricies centena hominum millia) manna de caelo pluente aluit in deserto per quadraginta annos. Sic eosdem induxit in terram promissam lacte et melle manantem, expulsis Chananaeis et fame tabescentibus. Sic Eliam esurientem Deus pavit per angelum, Danielem in lacu leonum per Habacuc, Paulum primum eremitam per corvum. Sic et B. Virginem esurientem et sitientem justitiam pavit Verbo incarnato, ac eodem fideles omnes pascit in Eucharistia magisque pascet in caelo. Hoc enim hic intendit significare Spiritus Sanctus, et hoc ad praesens incarnationis negotium pertinet.

Alludit ad illud Annae, I Reg. II, 5: «Impleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt.» Et ad illud Davidis: «Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono,» Psal. XXXIII, 11. Per «esurientes» ergo intelliguntur pauperes; his enim opponit divites.


Versus 54: Suscepit Israel Puerum Suum

54. SUSCEPIT ISRAEL PUERUM SUUM, RECORDATUS MISERICORDIAE SUAE.«Suscipere» in Scriptura, praesertim Psalmis, est amplissimae significationis. Significat enim assumere, manum porrigere, adjuvare, amplecti, erigere, defendere, promovere, etc. Sensus ergo est, q. d. Deus populum Israeliticum, quem quasi puerum, id est filium vel servum suum tenere diligebat, jam quasi collapsum manu apprehendit, erexit, adjuvit, restituit, et omni benevolentiae et beneficentiae genere prosecutus est. Fecit id Deus olim saepius per Mosem, Josue, Samuelem, Davidem, Ezechiam, Josiam, Esdram, Zorobabel, Machabaeos, etc., sed nunc maxime id fecit mittendo Israeli Messiam ipsi promissum; hic enim in utero meo, ex me, quae sum Israelita, carnem suscepit. Tunc enim plane collapsa erat respublica et Ecclesia Israelis, id est populi Judaici, cum et sceptrum ab eis ablatum esset, et translatum ad Herodem et Romanos, atque pontifices et sacerdotes suis lucris commodisque intenti, populi salutem negligerent: quare populus tunc graviter afflictus, variis tum animae, tum corporis miseriis laborabat. Deus ergo misit opportune tunc Christum, ut ex eis omnibus suum Israelem, id est omnes fideles, tam ex Judaeis quam ex Gentibus ad se conversos eriperet. Unde S. Augustinus: «Suscepit Israel, non quem invenit Israel, sed ut faceret Israel, suscepit: sicut medicus aegrotum, ut sanaret infirmum, et redimeret captivum; ut justificaret impium, et salvaret justum.» Israel enim Hebraice idem est quod vir videns Deum, aut potius dominans Deo, Genes. XXXII, 28. Est enim haec tertia pars hujus cantici, qua B. Virgo a communibus beneficiis olim Israeli a Deo praestitis, redit ad proprium hoc et peculiare Messiae jam in se incarnati, quod omnium fuit maximum et praestantissimum.

RECORDATUS MISERICORDIAE SUAE. — Causa enim cur Deus miserit Christum, fuit communis Israelis et totius generis humani, morti et gehennae ob peccata addicti, miseria, cujus miserens Deus misit Christum, ut ab illa nos eriperet, et Deo caeloque restitueret. Unde S. Leo, serm. 1 De Jejunio decimi mensis: «Causa reparationis nostrae non est, nisi misericordia Dei.»

Hujus Deus dicitur quasi postliminio «recordatus,» quia post quatuor annorum millia, quibus homines in sua miseria relinquens, misericordiae suae patribus promissae videbatur oblitus, nunc ejus quasi recordatus, illam per Christum reipsa exhibuit. Haec enim misericordia non est alia, quam salus per Christum allata.


Versus 55: Sicut Locutus Est ad Patres Nostros

55. SICUT LOCUTUS EST AD PATRES NOSTROS, ABRAHAM, ET SEMINI EJUS IN SAECULA. — Τὸ «sicut» et cetera usque ad «Abraham» parenthesi intercipienda sunt, ut patet ex Graeco, et ex eo quod subdit: «semini»; alioqui enim dicendum fuisset «ad semen,» sicut dixerat «ad patres.» Significat ergo Virgo misericordiam hanc, id est salutem allatam per Christum, a Deo ab olim fuisse promissam patribus, ut Adae, Genes. III, 15; Abrahae, Genes. XXII, 18; Davidi, II Reg. VII, 12, et ceteris, q. d. Haec Christi incarnatio non est res fortuita, sed ab aeterno a Deo ad salutem Israelis totiusque mundi, magno consilio provisa et decreta, ac in tempore ab origine mundi Patriarchis omnibus promissa: quare ipsi eamdem avidissime desiderarunt, et ardentissimis suspiriis a Deo postularunt, sed non obtinuerunt, quia Deus huic tempori et aetati tantum donum reservare et exhibere decrevit.

ABRAHAM, ET SEMINI EJUS IN SAECULA. — «Abraham» est dativi casus, ut patet ex Graeco, et ex τῷ «semini.» Haec verba enim referenda sunt, non ad «patres nostros,» utpote parenthesi intercepta, sed ad τὸ «recordatus misericordiae suae,» quod praecessit, q. d. Deus incarnando Christum, recordatus est misericordiae suae, olim ab eo Abrahae et semini, id est posteris ejus Israelitis, promissae. Christus enim proprie Israelitis fuit promissus; ab eis tamen, utpote Christum repellentibus, illam derivavit Deus ad Gentes, quae avide Christum susceperunt. Abrahae meminit, tum quia hic fuit primus Patriarcha Israelis; tum quia hic fide excelluit, ideoque a Deo nuncupatus est Pater credentium, ac promissionem de Christo ex semine ejus nascituro, per quem omnes gentes benedicendae, id est salvandae forent, accepit, Genes. XXII, 18.

Quocirca hoc semen, id est filii et posteri Abrahae, intelligendi sunt non carnales, puta Judaei secundum carnem ex Abraham prognati, sed spirituales, puta fideles tam ex Gentibus, quam ex Judaeis in Christum credentes: hi enim fidem Abrahae quasi patris credentium imitantur, uti dixi vers. 32, ac diserte docet Apostolus, Rom. cap. IX, vers. 8.

IN SAECULA. — Haec vox referri potest tum ad τὸ «semini,» q. d. Semini Abrahae duraturo «in saecula,» id est in perpetuum; tum ad τὸ «misericordiae,» vers. 54, q. d. Recordatus est Deus misericordiae suae, id est salutis dandae per Christum, eamque voluit durare non centum vel mille annos, sed in saecula saeculorum, id est in aeternum. Eodem redit uterque sensus. Ita Jansenius, Maldonatus, Franciscus Lucas et alii.


Versus 56: Mansit Autem Maria Cum Illa Quasi Mensibus Tribus

56. MANSIT AUTEM MARIA CUM ILLA QUASI MENSIBUS TRIBUS, ET REVERSA EST IN DOMUM SUAM.«Mansit,» serviens Elisabethae cognatae suae jam partui vicinae, eamque suis sanctis obsequiis et alloquiis recreans, et magis sanctificans, aeque ac Joannem ventre ejus contentum. Ita S. Ambrosius: «Non sola familiaritatis est causa, quod diu mansit, sed etiam tanti vatis profectus. Nam si primo ingressu tantus profectus extitit, ut ad salutationem Mariae exsultaret infans in utero, et impleretur Spiritu Sancto mater infantis: quantum putamus, usu tanti temporis S. Mariae addidisse praesentiam!» Sic et Origenes hic, homil. 9, docet per hos tres menses, tam Joannem quam Elisabetham, ex praesentia Virginis mire in sanctitate profecisse: «Exercebatur ergo, et quasi in athletico sancta matre (ut mater Joannis esset quasi agon et locus certaminis athletici) per tres menses ungebatur Joannes, et praeparabatur in matris utero, ut mirabiliter natus mirabilius nutriretur»: non enim hic lactationis, aut nutricum et gerularum ejus ulla fit mentio, sed tantum dicitur: «Et erat in deserto usque ad diem ostensionis suae ad Israel.»

QUASI MENSIBUS TRIBUS — id est usque ad nativitatem Joannis. Venit enim sexto mense a concepto Joanne, ut patet vers. 26. Joannes autem natus est tertio post mense, puta mense nono a conceptione sua.

Quaeritur hic, an B. Virgo manserit usque ad partum et nativitatem Joannis, illique interfuerit?

Negant Theophylactus, Euthymius, Jansenius. Probant primo, quia B. Virgo venit mense sexto, et mansit quasi mensibus tribus; ergo discessit ante nonum mensem finitum, ac proinde ante partum Elisabethae; secundo, quia post discessum Virginis narrat Lucas partum Elisabethae, atque in eo nullam Virginis facit mentionem; tertio et maxime, quia castissimam Virginem partui interesse non decebat; quarto, quia conveniebat ut turbam in partu affluxuram effugeret.

Contrarium tamen aeque est probabile, imo probabilius, idque plures sentiunt, scilicet Origenes, S. Ambrosius, Beda, Maldonatus, Toletus, Franciscus Lucas. Probatur primo, quia incivile fuisset usque ad partum manere, et immediate ante partum discedere; secundo, quia in partu maxime Virginis praesentia, ope et consolatione egebat Elisabetha; tertio, quia Virgo ad hoc mansit per tres menses, ut Joannem orbis miraculum et Christi sui praecursorem cerneret, amplecteretur et benediceret, ac vicissim ut Joannes jam natus matrem Domini, et in ea Christum Dominum cerneret, salutaret et veneraretur. Unde Beda: «Tamdiu mansit Maria, donec Elisabeth partus tempore completo, praecursoris Domini sui, propter quem maxime venerat, nativitatem videret.»

Ad primum respondeo, τὸ «quasi» significare hic non diminutionem, sed augmentum, q. d. Mansit circiter per tres menses, et paulo amplius. Adde potuisse nasci Joannem in fine trium mensium; multae enim proles nascuntur nono mense necdum expleto. Ad secundum, Lucas prius voluit pertexere totam historiam visitationis B. Virginis, deinde nativitatem Joannis ex ordine recensere, ne unam rem cum alia confunderet. Ad tertium, B. Virgo ipsa hora partus se subduxit in cubiculum, orans pro felici partu: partus autem curam permisit obstetricibus, ad quas illa pertinebat; hoc enim, vel simile, decorum eam servasse par est credere. Ad quartum, turba affluentium parva fuit, et si magna fuisset, majorem fecisset Virgo fructum, pluribus annuntiando praecursorem Christi jam esse natum, aliisque suis piis sermonibus.

ET REVERSA EST IN DOMUM SUAM — in Nazareth. Domus haec Virginis ab angelis translata Lauretum, religiose ibidem visitur et colitur, uti dixi.


Versus 57: Peperit Filium

57. ELISABETH AUTEM IMPLETUM EST TEMPUS PARIENDI, ET PEPERIT FILIUM. — Visitationi B. Virginis subjungit Lucas partum Elisabethae, velut effectum causae. B. Virgo enim suis meritis et precibus impetravit felicem ejus partum, ac Joannis tum nativitatem, tum sanctitatem; ad hoc enim venerat ex Nazareth, et manserat cum ea per tres menses.

Symbolice: Origenes hic, hom. 9: «In Scriptura nusquam dicitur in ortu peccatoris, completum est tempus ut pareret; sed ubicumque justus nascitur, ibi complentur dies. Ortus justi plenitudinem habet, peccatoris nativitas vacuitatem et inanitatem.»

ET PEPERIT FILIUM — Joannem Baptistam die 24 junii: tunc enim quotannis Ecclesia ejus unius natalem communi omnium gaudio celebrat, pariter et Christi. In ceteris enim Sanctis celebrat diem non natalem, sed fatalem, quo ex misera vita ad beatam migrarunt.


Versus 58: Congratulabantur Ei Vicini et Cognati

58. ET AUDIERUNT VICINI ET COGNATI EJUS, QUIA MAGNIFICAVIT DOMINUS MISERICORDIAM SUAM CUM ILLA, ET CONGRATULABANTUR EI. — Graece συνέχαιρον, id est congaudebant ei. Ita impletum illud angeli promissum vers. 14: «Et multi in nativitate ejus gaudebunt.» «Misericordiam,» qua liberavit eam Deus opprobrio sterilitatis, et talem ei dedit prolem. Nimirum, ut ait S. Ambrosius, «habet Sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia commune est bonum; justitia enim communis est virtus.» Justi enim suo exemplo omnibus prosunt, multi etiam sua praedicatione, uti profuit S. Joannes. Zachariae hic non fit mentio, quia ipse erat surdus et mutus.


Versus 59: Venerunt Circumcidere Puerum

59. ET FACTUM EST IN DIE OCTAVO, VENERUNT CIRCUMCIDERE PUERUM, ET VOCABANT EUM NOMINE PATRIS SUI ZACHARIAM.«Venerunt,» scilicet sacerdotes et cognati, quorum erat circumcidere vel cohonestare circumcisionem.

CIRCUMCIDERE. — Adverte hic Judaeos non semper in synagoga fuisse circumcisos. Nam Joannem domi fuisse circumcisum colligitur ex vers. seq., ubi significatur mater circumcisioni interfuisse, quae, quia puerpera, domo egredi non poterat, juxta legem Levit. XII, 4.

Porro, per circumcisionem infans purgabatur a peccato originali, et aggregabatur Ecclesiae, sive populo fideli. Unde tunc nomen alicujus fidelis praesertim patris, avi, vel cognati ei imponebatur, uti nunc fit in baptismo; quia tunc infans nomen dabat Deo et populo Dei, puta Synagogae, sive Ecclesiae. Vide de circumcisione dicta Genes. cap. XVII, vers. 10.


Versus 60: Vocabitur Joannes

60. ET RESPONDENS MATER EJUS, DIXIT: NEQUAQUAM, SED VOCABITUR JOANNES. — Arabicus, vocate eum Joannem. Nota Elisabeth non tam a Zacharia, utpote surdo et muto, quam a Spiritu Sancto quo, salutante eam Virgine, repleta mysterium incarnationis Verbi in Virgine, aliaque maxima cognoverat, cognovisse quoque filii sui nomen, illi a Deo per angelum vers. 13 inditum, ac Zachariae revelatum, ceteraque omnia quae Zachariae in templo thurificanti contigerant. Ita S. Ambrosius, Origenes, Beda, Euthymius et Theophylactus. Nam, ut ait S. Ambrosius: «Neque ignorare poterat Domini praenuntium, quae prophetaverat Christum,» vocando B. Virginem matrem Domini, id est Dei.


Versus 61: Nemo Est in Cognatione Tua Qui Vocetur Hoc Nomine

61. ET DIXERUNT AD ILLAM: QUIA (τὸ «Quia» respondet Hebr. כי ki, et per pleonasmum redundat) NEMO EST IN COGNATIONE TUA, QUI VOCETUR HOC NOMINE. — Solebant enim Judaei, uti etiam nunc Christiani, infantibus nomina patrum, vel cognatorum illustrium imponere, tum ut eorum heroica facta imitarentur, tum ut illorum memoria et gloria in filiis et posteris maneret superstes. Hic est mos terrae, sed Joannes erat civis caeli, non terrae, ut et caeleste e caelo nomen acceperit. «Adverte hoc nomen non esse generis, sed vatis,» ait S. Ambrosius et Beda.


Versus 62: Innuebant Patri Ejus

62. INNUEBANT AUTEM PATRI EJUS, QUEM (Syrus, quomodo) VELLET VOCARI EUM? — Arabicus, quem vis vocari eum? ne forte mater errasset in nomine infantis assignando, consulunt patrem, ad quem, uti infans, sic et infantis nomen spectabat. «Innuebant; quia incredulitas affatum ei eripuit et auditum, nutu interrogatur,» ait S. Ambrosius.


Versus 63: Joannes Est Nomen Ejus

63. ET POSTULANS PUGILLAREM SCRIPSIT, DICENS, Joannes est nomen ejus.«Pugillarem,» Graece πινακίδιον, id est tabellam, in qua stylo scribitur, quales apud nos sunt ex pergameno aut tegulis (olim vero erant ex cera) quas mercatores circumferunt memoriae causa, ut scribant ea quorum recordari velint. Dicens — non ore, sed manu et litteris, ait S. Ambrosius.

JOANNES EST NOMEN EJUS. — Notat S. Ambrosius dici «est,» non «erit,» q. d. Hoc nomen nos ei non imponimus, quia jam a Deo accepit, vers. 13; «habet suum nomen quod agnovimus, non quod elegimus.» Sic et Beda. De nomine Joannis dixi vers. 13. Quibus adde priscis indita fuisse nomina ab eventu vel praesenti, vel futuro. Sic Isaac nomen accepit a risu matris; Jacob a supplantatione fratris sui; Esau, quia natus est pilosus; Cain, quia ipse fuit possessio matris Evae; Noe, quia ipse consolator mundi, diluvio mergendi, futurus erat; Phares, quia divisit maceriam; Moses, quia ex aquis fuit extractus; Gersam, quia peregrinus; Joseph, quia matri additus, etc. Sic et Joannes dictus a gratia et misericordia, quam accepit in sui non conceptione, sed visitatione B. Virginis.

ET MIRATI SUNT UNIVERSI — tum concordiam patris cum matre, tum nomen Joannis in illa familia insolitum et inauditum; nesciebant enim illud caelitus fuisse revelatum Zachariae, vers. 13.


Versus 64: Apertum Est Os Ejus

64. APERTUM EST AUTEM ILLICO OS EJUS, ET LINGUA EJUS, ET LOQUEBATUR BENEDICENS (laudans) DEUM.«Apertum est os,» id est coepit loqui. Est catachresis. Mutis enim videtur os esse clausum ne loqui possint. Causam dat S. Ambrosius: «Merito continuo resoluta est lingua ejus; quia quam vinxerat incredulitas, fides solvit.» Videns Joannem sibi reipsa natum, credidit promissis de eo ab angelo sibi factis, de quibus antea dubitaverat. Joannes ergo sicut in ventre matrem replevit Spiritu Sancto, sic et jam natus eumdem patri aspiravit. Unde S. Gregorius Nazianzenus: «Editus Joannes Zachariae solvit silentium: absurdum enim erat voce Verbi progressa patrem manere elinguem.»

Porro, «fiebant haec omnia dispensative, ait Theophylactus, ut Joannes dignus fide testis Christi haberetur.» Et Beda: «Futurus propheta praemissis commendatur auspiciis.» Cum ore et lingua pariter aures Zachariae fuisse solutas, ut ex surdo fieret audiens, non est dubium. «Manifestum est, ait Euthymius, quod et auditus pariter solutus est; sicut enim pariter ablatus fuerat, ita quoque pariter solutus est.»

Symbolice: S. Ambrosius, in cap. III Lucae, 4: «Quia Joannes vox erat (juxta illud: Ego vox clamantis in deserto, Joan. I, 23), idcirco in ejus nativitate pater mutus vocem recuperavit.»


Versus 65: Factus Est Timor Super Omnes Vicinos

65. ET FACTUS EST TIMOR (Syrus, pavor) SUPER OMNES VICINOS EORUM; ET SUPER OMNIA MONTANA (Syrus, in universo monte) JUDAEAE DIVULGABANTUR OMNIA VERBA HAEC.«Timor,» id est religio, reverentia erga Deum, tam potenter tot mirabilia circa Joannem in matre et patre operantem. Patet ex sequent. Ubi enim Deus suam potentiam ostendit, ibi oritur hominum erga eum ejusque majestatem sacer timor et reverentia. Sic passim hic timor accipitur pro religione et reverentia erga Deum vel homines sanctos, ut patet cap. VII, 16; Marc. IV, 40.


Versus 66: Quis Putas Puer Iste Erit?

66. ET POSUERUNT OMNES QUI AUDIERANT IN CORDE SUO, DICENTES: QUIS PUTAS PUER ISTE ERIT? ETENIM MANUS DOMINI ERAT CUM ILLO.«Posuerunt in corde,» id est cordi sive menti impresserunt; pressius de his miris et miraculis cogitarunt, studiose ea considerarunt, perpendentes quid ea sibi vellent, quidve futurum circa Joannem portenderent.

Quis putas puer iste erit? — Arabicus, quid putas futurum esse de hoc puero? Fecit hoc Deus ut per haec signa excitaret omnium animos ad considerationem et venerationem Joannis, utpote futuri praecursoris et indicis Christi, ut Joanni auctoritatem conciliaret, itaque testimonium ejus de Christo omni exceptione foret majus; «ut iter praecursori veritatis praecurrentia signa praebeant,» ait Beda. Christus revelavit S. Brigidae, lib. I Revelationum, cap. CVIII, tres Sanctos prae ceteris sibi placuisse, scilicet B. Virginem, Mariam Magdalenam et Joannem Baptistam, adeoque in ejus nativitate consternatos daemones planxisse, cum angeli et pii Israelitae exultarent.

Etenim manus Domini erat cum illo.«Manus,» id est potentia, providentia, cura, gratia et favor (horum enim omnium symbolum est manus) mirabilis Dei ostendebat se in puero hoc, scilicet Joanne, ut eum singulariter ad magna produxisse, elegisse et destinasse, ideoque singularem ejus curam gerere, et cum illo esse illique per omnia assistere videretur; idque primo ostendebat, annuntiando ejus nativitatem patri Zachariae per angelum; secundo, Zachariae muti linguam, et surdi aures in nativitate Joannis solvendo in laudes Dei; tertio, eum illuminando et impellendo ad prophetandum de puero; quarto, dando prolem hanc Elisabethae sterili et seni per miraculum; quinto, dando puero nomen novum et insolitum, scilicet «Joannes,» id est Deus misertus est, vel Deus gratum habet. Quae omnia partim miracula, velut praeludia portendebant Joannem fore magnum virum et Prophetam, Deumque per illum eximia operaturum; atque omnes illa videntes vel audientes ingenti timore, gaudio et spe perfundebant.

Addit S. Ambrosius, Origenes et Euthymius, ipsummet Joannem sensisse in se hanc Dei manum, cum in dies sentiret se per Dei operationem in usu rationis, in sanctis inspirationibus et desideriis, in Christi amore et cultu, in gratia et meritis cum aetate supra naturam crescere et proficere.


Versus 67: Zacharias Repletus Est Spiritu Sancto

67. ET ZACHARIAS PATER EJUS REPLETUS EST SPIRITU SANCTO, ET PROPHETAVIT DICENS. — Zacharias jam habebat Spiritum Sanctum; erat enim justus, ut audivimus vers. 6; hic tamen per ortum Joannis, tantam Spiritus Sancti gratiae tum gratum facientis et sanctificantis, tum gratis datae, scilicet prophetiae, copiam accepit, tantoque Christi jam in Virgine incarnati amore, gaudio et jubilo perfusus est, ut exsultans in canticum hoc propheticum prorumperet, fidei, reverentiae et devotionis plenissimum: quod proinde Ecclesia quotidie in Officio divino ad Laudes solemniter decantat.


Versus 68: Benedictus Dominus Deus Israel

68. BENEDICTUS (sit, id est benedicatur, laudetur, celebretur) DOMINUS DEUS ISRAEL, QUIA VISITAVIT ET FECIT REDEMPTIONEM PLEBIS SUAE. — Syrus, visitavit populum suum, et fecit et redemptionem, id est visitando eum redemit. Est hendiadys. Zacharias hoc cantico duo facit: primo, laudat Deum ob incarnatum in Virgine Messiam, cujus opus redemptionis mundi, et vim gratiae decantat; secundo, a vers. 76 usque ad finem, laudat Deum compellando Joannem filium suum, ejusque quasi praecursoris Christi officium et munus praecinit.

Deus Israel. — Graece τοῦ Ἰσραήλ, id est Israelis: licet enim Deus sit omnium hominum, tamen peculiariter est Deus, id est curator, provisor, salvator Israelis, id est populi fidelis, quales olim erant Judaei sive Israelitae, nunc sunt Christiani.

FECIT REDEMPTIONEM PLEBIS SUAE. — q. d. Deus per Christum jam incarnatum fecit inchoative, id est facere incepit redemptionem et liberationem totius mundi a jugo et servitute daemonis, peccati, mortis et gehennae, sub qua ab Adamo per quatuor annorum millia hucusque detentus et oppressus fuit; sed praesertim Israelis, id est populi Judaici, cui primo et proprie promissus erat Messias, sive Christus. Zacharias ergo per spiritum propheticum agnovit Messiae incarnationem in utero Virginis, ac proinde redemptionem mundi jam esse inchoatam, utpote concepto Redemptore, qui completive post paucos annos per mortem suam in cruce redempturus erat mundum. Unde Euthymius: «Beatus Zacharias, quod proxime faciendum (adde quod jam inchoatum) cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat.»


Versus 69: Erexit Cornu Salutis Nobis

69. ET EREXIT CORNU SALUTIS NOBIS IN DOMO DAVID PUERI SUI. — Nota: «Cornu» per catachresin in Scriptura significat robur, potentiam, victoriam, gloriam, et consequenter regnum; omnis enim gloria et robur animalium cornutorum, ait ex Chrysostomo Theophylactus, consistit in cornibus. Hinc S. Cornelius Pontifex et martyr pingitur cum cornu, et ab eo nomen accepit, quia cornea fortitudine restitit Decio Imperatori acerrimo persecutori, totamque Ecclesiam Romanam ad resistendum induxit, itaque de eo per martyrium gloriose triumphavit: quare corneum ejus robur mire dilaudat S. Cyprianus, epist. 1 ad Cornelium. Vide dicta Habac. III, 4, ad illa: «Cornua in manibus ejus,» ubi egi de cornibus Christi, quibus subegit mortem et gehennam. Et Daniel. VIII, 4, ad illa: «Hircus habebat cornu insigne.» Et Deuter. XXXIII, 17, ad illa: «Cornua rhinocerotis cornua illius; in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae.»

Sensus ergo est, q. d. Deus cornu salutis, id est salutiferam potentiam et gloriam regni Israelitici, quae olim subigendo hostes Chananaeos, Philistaeos, Moabitas, etc., tempore Josue, Davidis et Salomonis floruerat, jam vero conciderat, rursum per Christum Davidis filium erexit; cornu, inquam, non temporale, sed spirituale, uti dixi vers. 32. Alludit ad Ezech. XXIX, 21: «In illa die pullulabit cornu domus Israel.» Ita Theophylactus, Beda, Euthymius, Jansenius, Maldonatus et alii. Hinc patet cornu salutis esse ipsum Jesum Christum salvatorem, ejusque potentiam, victoriam et regnum: hic enim salutem robustam devictis daemonibus ceterisque hostibus attulit Israeli totique mundo, Christus enim e domo, id est e familia et stirpe David prognatus est, juxta illud Annae: «Dominus dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi,» I Reg. II, 10; et illud Davidis: «Illuc producam cornu David,» Psalm. CXXXI, 17. Hinc tropologice Beda: «Cornu excedit carnem, et regno Christi mundus et carnis gaudia superantur,» in cujus figuram David et Salomon, cornu olei reges sunt consecrati. Et Origenes illud Isaiae, V, 1: «Vinea facta est in cornu,» id est, inquit, Ecclesia plantata in Christo.


Versus 70: Sicut Locutus Est per Os Sanctorum Prophetarum

70. SICUT LOCUTUS EST PER OS SANCTORUM, QUI A SAECULO SUNT (id est qui olim priscis temporibus fuerunt: est enallage temporis), PROPHETARUM EJUS. — Omnes enim sancti Prophetae vaticinati sunt de Christo, ejusque robore, victoria et regno. Ita Beda. Exempla sunt Jerem. (cf. XXX, 10): «Clamabunt ad Dominum a facie tribulantis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos»; Isai. (cf. XLIX, 25): «Ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum»; Ezech. XIII, 21: «Et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum.»


Versus 71: Salutem ex Inimicis Nostris

71. SALUTEM (Syrus, quod liberabit nos) EX INIMICIS NOSTRIS, ET DE MANU OMNIUM QUI ODERUNT NOS — id est omnium daemonum et hominum impiorum, ait Glossa, puta Satanae et ministrorum ejus. «Salutem» refert ad «locutus est,» vers. 70, q. d. Sicut Deus locutus est per Prophetas, et promisit salutem, id est liberationem et salvationem Israelis totiusque mundi a captivitate diaboli, peccati, mortis et gehennae; ita eamdem nunc praestitit, dando cornu salutis, id est robustum Salvatorem, scilicet Jesum Christum. Nota, Zachariam hic interpretari prophetias veteres de regno et salute Christi, non temporali, ut crasse intelligunt Judaei, sed spirituali, ut patet vers. 73 et seq., ubi ait: «Ut serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris»; et vers. 77: «Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum.»


Versus 72: Ad Faciendam Misericordiam Cum Patribus Nostris

72. AD FACIENDAM MISERICORDIAM CUM PATRIBUS NOSTRIS — qua uti patribus Christum promisit, ita jam promissis stetit, Christumque posteris eorum exhibuit, per quem ipsos etiam patres e limbo liberabit et beabit, ac in caelum secum deducet. Unde Theophylactus: «Christi gratia etiam ad illos qui mortui erant extenditur; omnes enim per eum resurgent»: implevit etiam patrum spem et desiderium; nam, ut ait idem Theophylactus, «cum patres vident filios suos talibus frui bonis, gaudent et participes sunt laetitiae, perinde ac si in se collata essent.»

ET MEMORARI (Graece μνησθῆναι, id est meminisse, recordari, esse memorem) TESTAMENTI SUI SANCTI. — Est graecismus, q. d. Ut memoraretur, seque memorem ostenderet testamenti, id est pacti cum patribus de Messia nascituro initi. Pactum hoc cum Abraham, Isaac et Jacob a Deo sancitum extat Genes. XII, 3, et cap. XXII, 18, et cap. XXVIII, 14. Estque hoc: «Benedicentur in semine tuo omnes tribus terrae.» Benedictionem hanc explicat Jeremias, cap. XXXI, 31, dicens: «Et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum, etc. Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, etc., quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.»


Versus 73: Jusjurandum Quod Juravit ad Abraham

73. JUSJURANDUM QUOD JURAVIT (Arabicus, promisit) AD ABRAHAM PATREM NOSTRUM, DATURUM SE NOBIS.«Jusjurandum» hoc primo, referri potest ad verbum «memorari,» q. d. Ut memoraretur jusjurandum, ejusque se memorem indicaret. Graecum enim μνησθῆναι construitur cum accusativo aeque ac genitivo, sicut Latinum «memorari.» Ita Euthymius.

Secundo, «jusjurandum» referri potest ad «misericordiam,» q. d. Misericordia haec est juramento a Deo promissa, ideoque ipsa est jusjurandum illud magnum a Deo editum, et patribus juratum.

Tertio, aptius referri potest ad τὸ «pacti,» q. d. Deus misit Christum, ut memor esset sui pacti, quod illud patribus promisit, quod pactum est «jusjurandum» illud ingens, «quod juravit ad Abraham,» etc. Sic enim loquuntur Graeci, ut dicant ὅρκον ὅς pro ὅρκον ὅν: ita Maldonatus et Franciscus Lucas. Unde Origenes legit, «juramenti,» in genitivo; et clarius Syrus: ut memor esset testamenti sui sancti, et jusjurandi.

Quarto, planissime et facillime «jusjurandum» referas ad τὸ «ad faciendam» vers. 72, ut hic significentur tres causae ob quas Deus hoc cornu salutis erexerit, id est Christum incarnarit; scilicet, primo, ad «faciendam misericordiam»; secundo, ut memoraretur et recordaretur sui pacti; tertio, ut faceret et impleret suum jusjurandum, quod juravit Abrahae se semen ejus (spirituale potius quam carnale) multiplicaturum sicut stellas caeli, ac in semine ejus (Christo) benedicturum omnes gentes, Genes. XXII, 16: «Per memetipsum juravi, dicit Dominus, quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me; benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum, etc. Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae.» Et Apostolus, Hebr. VI, 17: «Abundantius enim volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad propositam spem.» Ita Theophylactus. Hebraei enim saepe subticent verba, eaque ex praecedentibus vel sequentibus intelligenda relinquunt. Sic hic ait «jusjurandum,» scilicet ut faceret et impleret; sunt enim haec verba Zachariae exsultantis, et gaudio quasi absorpti, qualis non verba, sed res spectat et eructat: unde in verbis soloecismos aliosque defectus saepe committit.

DATURUM SE NOBIS. — Ut daret nobis, liberatis ab hostibus, servire illi sine timore, ut sequitur; ita enim haec jungenda esse patet ex Graeco et Arabico, qui sic vertit: «Jusjurandum quod promisit ad Abraham patrem nostrum, se daturum nobis salutem sine timore de manibus inimicorum, ut serviamus illi,» etc. Explicat enim jusjurandum Dei, id est benedictionem, quam Deus Abrahae promisit et juramento confirmavit, docetque eam sitam esse in salute, quam attulit Christus, ut per ejus gratiam liberati ab inimicis nostris, scilicet a peccato, daemone et inferno, quibus prius quasi mancipia servieramus, nunc Deo in sanctitate serviamus. Unde sequitur:


Versus 74: Ut Sine Timore Serviamus Illi

74. UT SINE TIMORE DE MANU INIMICORUM NOSTRORUM (daemonum et hominum improborum, item peccatorum, mortis et inferni) LIBERATI SERVIAMUS ILLI — latria, qui est cultus soli Deo debitus; Graece enim est λατρεύειν.


Versus 75: In Sanctitate et Justitia Coram Ipso

75. IN SANCTITATE ET JUSTITIA CORAM IPSO OMNIBUS DIEBUS NOSTRIS. — Hoc est jusjurandum, sive haec est benedictio Dei Abrahae jurata, scilicet salus et gratia Christi ejusque Evangelii, cujus excellentiam et perfectionem prae Mose et lege veteri, pulchre hisce epithetis describit. Prima enim ejus pars est libertas, quod scilicet liberet nos a servitute peccati et diaboli. Secunda est servitus, id est cultus veri summique Dei. Tertia est amor, non timor servilis; Judaei enim serviebant Deo timore poenarum, Christiani vero serviunt amore liberali, quasi filii. Unde Apostolus, Rom. VIII, 15: «Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater.» Quarta est interna veraque sanctitas et justitia, non externa sita in lotionibus, sacrificiis ceterisque caeremoniis, qualem habebant Judaei. Quinta, «coram Deo,» ut cogitantes nos in Dei, qui corda singulorum intuetur, oculis versari, studeamus ei purum sanctumque cor exhibere, omniaque opera ex puro sanctoque corde peragere, scientes nos inspectorem habere Deum, qui fundum cordis pervidet, et ex illo opera nostra est dijudicaturus. Sexta, ut haec faciamus non uno die, mense, vel anno, sed omnibus diebus nostris, scilicet perseverando in his usque ad mortem, et successive usque ad finem mundi. Ita Theophylactus, Beda et alii.

IN SANCTITATE ET JUSTITIA.«Sanctitas» Deum respicit, consistitque in sancto Dei cultu; «justitia» proximum spectat, et consequenter seipsum. Sanctitas ergo tribuit jus suum Deo, justitia hominibus, ut scilicet quisque tribuat cuique id quod ei debet, vel ex justitia, vel ex charitate, ac consequenter sibi ipsi tribuat temperantiam, modestiam, humilitatem, quibus seipsum recte ad normam legis et virtutis componat; hoc enim sibi ipsi praestare debet. «Sanctitate» ergo et «justitia» significatur omne officium virtutis, decalogo praescriptum: sanctitas enim praecepta primae tabulae respicit, quae Deum spectant; justitia secundae, quae proximum et seipsum concernunt.

Haec ergo sunt officia et munia vitae Evangelicae, ad quae Christus nos vocat. Haec igitur est vocatio fidelium: huc omnes vocamur, scilicet «ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, juste et pie vivamus in hoc saeculo expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi,» Tit. II, 12, ut scilicet sanctitatem Dei et Christi imitemur, eamque moribus repraesentemus; ut ejus vita, virtus et sanctitas in nostris actibus quasi in viva sui imagine resplendeat, ac Christus ipse in nobis vivere, agere et loqui videatur, «qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum,» Tit. II, 14, juxta illud Pauli: «Vivo ego jam non ego, vivit vero in me Christus,» Galat. II; et illud Petri, epist. I, cap. I, 15: «Secundum eum qui vocavit vos, Sanctum, et ipsi in omni conversatione sancti sitis.» Vide ibi dicta, et Nyssenum, tract. Quid sibi velit nomen et professio Christiani, ubi inter alia sic ait: «Christianismus est imitatio divinae naturae: Christianismi professio est, ut homo reducatur ad pristinam et antiquam felicitatem; Christianismus est participatio Christi. Cum ergo Christus sit justitia, puritas et veritas, Christianus esse nequit, qui illorum communionem et societatem in se non ostendit.» Unde colligit Christiani actiones similes esse debere actionibus Christi et Dei, id est caelestes, angelicas, divinas, quales in Evangelio legimus. Quisque ergo Christi vitam et mores inspiciat, in iisque quasi in speculo suos mores intueatur, et videbit an verus sit Christianus, an fictus et pictus duntaxat.


Versus 76: Et Tu, Puer, Propheta Altissimi Vocaberis

76. ET TU, PUER (Graece παιδίον, id est ut Syrus, puerule), PROPHETA ALTISSIMI VOCABERIS. — q. d. Tu, o Joannes, licet jam puerulus sis, octo duntaxat dierum, tamen post 29 annos vir factus eris propheta annuntians et indicans Christum. Haec est altera cantici hujus pars, qua Zacharias pater a Christo transit ad Joannem filium suum recens natum, eumque fore Prophetam et Christi praecursorem vaticinatur, ut haec nunc audientes, et suo tempore Joannem praedicantem audituri, hujus oraculi memores, Joannem ut prophetam et Christi indicem, ac consequenter Christum ipsum ab eo indicatum, ea qua par est devotione et reverentia suscipiant. Addunt S. Ambrosius, Origenes, Theophylactus et Titus hic Joannem infantem, utpote usu rationis a Deo donatum in utero matris, haec patris se compellantis verba audientem, intellexisse. «Potuit, inquit Ambrosius, vocem patris audire qui Mariae salutationem ante quam nasceretur audivit. Sciebat profecto alias esse aures Prophetae quae spiritu Dei, non corporis aetate reserantur.» Addit Beda: «Nisi forte putandus est Zacharias, propter eos potius qui aderant instruendos, futura filii sui munera quae dudum per angelum didicerat, mox ut loqui potuit, praedicare voluisse.»

PRAEIBIS ENIM ANTE FACIEM DOMINI (Christi, qui licet sit homo, est tamen quoque Dominus, id est Deus) PARARE VIAS EJUS. — q. d. Sicut regibus venturis solent viae praeparari, adaequari et ornari, auferendo ligna, saxa, sordes aliaque impedimenta vel dedecora; ita tu, o Joannes fili mi, praeparabis Christo regi viam, auferendo quidquid illi posset esse offendiculo in animis Judaeorum, exhortando scilicet eos verbo et exemplo ad paenitentiam, ac ut Jesum velut verum Messiam a Deo missum excipiant, illique credant et obediant, itaque ab eo salutem et veniam peccatorum Deique gratiam consequantur. Unde explicans, subdit:


Versus 77: Ad Dandam Scientiam Salutis Plebi Ejus

77. AD DANDAM SCIENTIAM SALUTIS (Syrus, vitae, id est vivificam) PLEBI EJUS, IN REMISSIONEM PECCATORUM EORUM. — q. d. Ut tu, o Joannes, des Judaeis scientiam salutis, ut scilicet sciant se salutem debere sperare et flagitare a Christo Salvatore; «in,» id est «ad remissionem peccatorum,» ut scilicet eam assequantur a Christo per ejus fidem et baptismum; in hac enim consistit salus Christi: peccata enim non remittuntur nisi per salutem et gratiam Christi. Unde Beda: «Quasi nomen Jesu exponere, ac diligentius commendare desiderans, salutis mentionem frequentat.» Et nonnullis interjectis: «Ne temporalem carnalemque promitti salutem putares, in remissionem, inquit, peccatorum eorum.»


Versus 78: Visitavit Nos Oriens ex Alto

78. PER VISCERA MISERICORDIAE DEI NOSTRI, IN QUIBUS (id est quibus impellentibus, vel propter quae) VISITAVIT NOS ORIENS EX ALTO. — Causam tantorum operum, scilicet Messiae incarnati, ejusque praecursoris Joannis jam nati aperit, assignatque «viscera misericordiae,» id est visceralem, intimamque, et ex imo cordis sinu fundoque manantem misericordiam Dei nostri, qui summae miseriae nostrae misertus, ut illi succurreret, sua viscera, id est Filium suum unigenitum, in ejus incarnatione dedit, et quasi in nos effudit. Anthropopathōs ergo «viscera» significant intimam et summam Dei misericordiam, tum quia in magna commiseratione solent viscera commoveri, tum quia viscera Patris sunt Filius, quem e suis quasi visceribus genitum Deus Pater nobis donavit.

ORIENS EX ALTO. — Quaeritur quis sit hic «Oriens,» et cur ita dictus?

Nota primo: Pro «Oriens» Graece est ἀνατολή, id est «ortus,» sicut dicitur ortus solis, vel ortus germinis. «Oriens» ergo hic est nomen substantivum et proprium Christi. Unde Chaldaeus, Zachariae cap. III et VI, pro «Oriens,» vertit Messias, id est Christus.

Nota secundo, ex S. Hieronymo, in Zachar. cap. III et VI, Zachariam hic alludere primo, ad illud Malach. IV, 2: «Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus.» Et ad illud Sap. V, 6: «Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis.» Et Isaiae LX, 1: «Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.» Et Num. XXIV, 17: «Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel,» Christus scilicet, qui ut stella et sol nos illuminabit, inflammabit, omnique gratia laetificabit, et viam nobis in caelum quasi dux et sol praeibit. Secundo et proprie, Zacharias hic alludit ad Zachar. cap. III, 8: «Ecce ego adducam servum meum Orientem.» Et cap. VI, 12: «Ecce vir, Oriens nomen ejus.» Et Isaiae cap. IV, 2: «In die illa erit germen Domini in magnificentia et gloria,» ubi Septuaginta vertunt, «in die illa illucescet Deus in concilio cum gloria.» Et Jerem. XXIII, 5: «Suscitabo David germen justum.» Nam, Zach. III et VI, Septuaginta pro «Oriens» vertunt ἀνατολή, quod ex iis huc transtulit Lucas: nec enim alibi repetitur.

Nota tertio: in Zacharia, cap. III et VI, pro «Oriens,» et Graeco ἀνατολή, Hebr. est צמח tsemach, quod proprie significat germen, ut cum S. Hieronymo docent omnes Hebraei. Unde Septuaginta illud alibi vertunt, βλάστημα, id est germen: sed nomen tsemach, per metaphoram, quae apud Hebraeos aliquando est longe petita, transfertur ad alia multa. Hebraei enim dicunt germinare justitiam, voluntatem, salutem, lucernam, lucem, pro producere justitiam, voluntatem, salutem, lucernam, lucem; sicut Latini dicunt pullulare non tantum herbas, sed et radios solis, lucem, laetitiam, salutem, etc. Patet hoc ex II Reg. XXIII, 5; Ezech. XXIX, 21, et alibi saepe. Item ex Lexicis, atque ex Septuaginta qui, Isaiae IV, 2, pro «erit germen,» sive «germinabit,» vertunt, illucescet, uti jam dixi; atque in Zacharia pro tsemach, id est germen, vertunt, ἀνατολή, id est ortus, quod licet in genere de quovis ortu, etiam herbarum, dici possit, teste Suida, tamen proprie dicitur de ortu solis, lunae et stellarum.

Dico ergo Christum vocari tsemach, id est germen, sed germen solare, id est caeleste et divinum. Id patet primo, quia hoc proprie significat ἀνατολή; secundo, quia sequitur: «Oriens ex alto,» scilicet e Deo et caelo; et, «Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent»: quae omnia ortum non germinis terreni, sed solis aut stellae aperte indicant. Ita Theophylactus, Euthymius, Beda hic et Hieronymus, Cyrillus et Theodoretus in cap. III Zachariae, et alii passim.

Ubi nota Christum vocari «germen,» tum caeleste, tum terrestre; utrumque enim aliquo modo significat ἀνατολή et oriens: habet enim Christus duas generationes, divinam scilicet, et ita germen est Patris aeterni; ac humanam, et ita germen est matris et Davidis. Sic ergo ab Isaia, Zacharia et aliis Christus dicitur «germen.» Primo, quia ex radice Jesse, sive Davidis, quae videbatur exaruisse, nullo jam rege aut duce ex ea prodeunte, iterum germinabit Christus, et pullulabit ut germen ad regnandum, ac ad proferendum fructum omnis gratiae, salutis et boni: germen, inquam, primitus natum in caelo, deinde transplantatum in terra; hoc enim significat «Oriens ex alto,» sive prodiens ex caelo, quasi germinans sol ad illuminandum eos qui in terra in umbra mortis sedent, ut sequitur. Secundo, voce germinis et solis germinantis, id est nascentis, significatur parvitas et humilitas Christi nascentis, quae deinde crevit in tantum corpus, ut umbra et luce sua totum orbem complexa sit, juxta parabolam grani sinapis, Matth. XIII. Tertio, significatur Christus quasi alter Melchisedech, ἀπάτωρ, ut homo, scilicet ut germen ex sola terra, id est virgine matre castissime natus; sed ut Deus, ἀμήτωρ, id est carens matre, scilicet ut radius a sole, id est Patre generatus. Rursum ut sol purissimis suis radiis per vitrum penetrat et prodit, ita Christus uterum matris clausum nascendo penetravit.

Ubi nota Christo recte attribui proprietates, tam solis quam germinis, et utrumque significat vox ἀνατολή, sive oriens, quae respondet Hebraeo tsemach, q. d. Germen solare et oriens, aut sol germinans et oriens, sive germen: quod primo, in caelo cum summa claritate et gloria, deinde ex caelo in terra germinans, ortum est. Christus enim est arbor vitae, ex caelesti paradiso transplantata in terram per incarnationem; inde rursum ascendens in caelum et paradisum suum, visione sua et fruitione dat Sanctis vitam immortalem cum summa gloria, suisque foliis et fructibus omnis voluptatis Beatos in aeternum continue mulcet et satiat, ut dixi Apoc. XXII, 2. Hinc S. Hieronymus, in cap. VI Zachar., τὸ «oriens,» ex Hebr. tsemach, interpretatur germen, per quod Christum intelligit. «Qui idcirco oriens, id est ἀνατολή, vel ἀναφυή, sive βλάστημα, nuncupatur, id est germen, quia ex se repente succrescet, et ex radice sua ad similitudinem germinis pullulabit.» Et deinde mystice idipsum explicans: «Ipse qui Jesus appellatur, eo quod salvaverit mundum; et Oriens dicitur, quia in diebus ejus orta est justitia; et canitur in Psalmo: Veritas de terra orta est, eo quod de utero virginali in saeculorum consummatione generatus, dixerit: Ego sum veritas.» Et post pauca: «Iste igitur, qui nostris virtutibus coronatus, afferret, tum patribus vita functis, tum peccatoribus viventibus, qui utrique sedebant in tenebris et umbra mortis.» Nam patres proprie sedebant in tenebroso limbo inferni, quasi in umbra mortis. Mystice autem peccatores sedebant in tenebris, id est in tenebrosis erroribus, ignorantiis, vitiis et peccatis. Porro S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et Titus per «tenebras» intelligunt errores, per «umbram mortis» peccata; melius utraque per utrumque accipias; tenebrae ergo sunt communes errores et crimina, umbra mortis vero sunt gravissimi errores et scelera.


Versus 79: Illuminare His Qui in Tenebris Sedent

79. ILLUMINARE HIS QUI IN TENEBRIS ET IN UMBRA MORTIS SEDENT, AD DIRIGENDOS PEDES NOSTROS IN VIAM PACIS. — Graecum ἐπιφᾶναι, vel, si alio accentu legas, ἐπιφάναι, est modi tam imperativi quam infinitivi. Unde primo, ἐπίφαναι, «illuminare,» id est illucesce, exorere, ut novus quidam mundi sol, tu, o Joannes fili mi (ut ad eum loqui pergat Zacharias pater), ut peccatores in tenebris errorum et peccatorum sedentes per fidem in Christum illumines eosque luci veritatis, justitiae et salutis restituas, itaque eos a tyrannide daemonis liberes. Simili schemate ait Dido, IV Aeneid.: «Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, / Qui face Dardanios, ferroque sequare colonos.» Hannibalem intelligit, qui Romanos Aeneae posteros multis cladibus afflixit.

Secundo et potius, ἐπιφᾶναι, id est «illuminare» in infinitivo, id est ut illuminet (Syrus, ut luceat), scilicet Christus oriens ex alto. Unde Arabicus vertit, ortus est ab alto ad illuminandum (illucescendum) sedentibus in tenebris et umbra mortis, q. d. Visitavit nos Christus quasi sol oriens ex alto, ut lucem verae doctrinae, gratiae, justitiae et laetitiae afferret, quas suggerit conversatio cum hominibus. Unde ab Isaia, cap. IX, 6, vocatur «Princeps pacis, et Pater futuri saeculi»; subditque: «Et pacis non erit finis.» Nam, ut canit David, Psal. LXXI, 7: «Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna,» id est in aeternum.

ET IN UMBRA MORTIS. — Alludit ad Isaiae IX, 2: «Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.»

Nota primo: Proprie umbra mortis sunt tenebrae et locus horridus, sive horror mortis et inferni; haec enim mortem et infernum comitantur, sicut umbra suum corpus. Unde hic dicitur Baptistae Christi praecursori: «Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent»; ut scilicet illumines peccatores sedentes in tenebris peccati, et justos sedentes in tenebroso limbo patrum. Quin et Virgilius, lib. X Aeneid., de eodem ita canit: «Olli dura quies oculos, et ferreus urget / Somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.»

Nota secundo: Per hanc umbram mortis, sive per has tenebras, significatur tristissima rerum facies et miseria extrema, tempusque captivitatis, carceris, infirmitatis, mortis et damnationis; nihil enim tristius est umbrosis mortuorum sepulcris, sicut e contrario lux, quia gratissima est, symbolum est felicitatis. Rursum, «umbra mortis» significat proxima pericula, indeque angores mortis, sicut umbra proxima est corpori. Ita capitur Psal. XXII, 4. Tertio, significat longam oblivionem. Unde S. Gregorius, IV Moral., cap. XX: «In umbra mortis sedere, est a divini amoris notitia in oblivione latescere.» Deus enim est vita et lux, quia longissime abest ab umbra mortis. Quarto, umbra mortis est Dei et salutis ignorantia. Hinc peccatum mortale est umbra mortis, ob analogias quas recensui Isaiae cap. IX, vers. 2.

AD DIRIGENDOS PEDES NOSTROS IN VIAM PACIS. — Ut scilicet Christus suae fidei et gratiae luce dirigat nos in viam justitiae; haec enim est via pacis: justitia enim est via et medium ad consequendam pacem et tranquillitatem animae; item pacem cum Deo et hominibus in hac vita, ac pacem beatificam in caelo, juxta illud Isaiae, XXXII, 17: «Erit opus justitiae pax, etc. Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.» Pacis enim nomine Hebraei significant omne bonum, ipsamque felicitatem et beatitudinem aeternam. Hinc Christus natus est, orietur et appellabitur Oriens: ad quem locutus est Pater: «Filius meus es tu, ego hodie genui te»; juxta illud Isaiae XI, 1: «Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.»

At vero alii Patres recte quoque τὸ «Oriens» interpretantur solem ex alto, scilicet caelo, orientem, per quem intelligunt Christum qui est lux mundi, ideoque in terra natus est, ut per carnem sit quasi sol transparens et illuminans omnem hominem ad eum venientem. Ita Beda, Theophylactus, Euthymius, Titus hic, et S. Gregorius, lib. XX in cap. XVIII Job, cujus verba sunt haec: «Nam quia ab oriente lux surgit, recte Oriens dicitur, cujus justitiae lumine nostrae injustitiae nox illustratur.» Beda: «Qui ideo recte Oriens vocatur, quia nobis ortum verae lucis aperiens, filios noctis et tenebrarum lucis efficit filios, juxta id quod consequenter exponit, illuminare,» etc.

Sic et S. Chrysostomus, hom. in illud Zachariae: «Ecce vir, Oriens nomen ejus»; Eusebius, lib. VII De Demonstratione, in nona; S. Athanasius, tract. in illud, «omnia mihi tradita sunt»; Origenes, hom. 13 in Levit. Quare perperam priorem tsemach significationem secutus Beza, hoc loco vertit, «quibus invisit nos germen ex alto.» Hoc enim plane novum est, et Graecum ἀνατολή proprie significat ortum, non germen; Syrus quoque vertit dancho, quod de ortu solis dicitur; et Arabicus, ortus est ab alto.

Utroque ergo modo τὸ «Oriens» hic accipi debet, ut alludat ad ortum tum germinis, tum solis; Christus enim est germen solare et caeleste, idem vicissim est sol germinans et nascens ex Virgine in terra, ut dixi.


Versus 80: Puer Crescebat et Confortabatur Spiritu

80. PUER (Syrus, puerulus) AUTEM CRESCEBAT (Arabicus, adolescebat) ET CONFORTABATUR SPIRITU. — q. d. Joannes, sicut crescebat corpore, sic et spiritu ejusque robore, quia Spiritus Sanctus eum in dies majori sapientia, gratia, fortitudine imbuebat. Hinc colligitur usum rationis quem Joannes accepit in utero, vers. 41, post nativitatem in eo permansisse et crevisse. Ita Theophylactus: «Quanto magis crescebat puer, tanto magis et efficaciae spiritus in illo se ostendebant, organo illorum capace existente»; q. d. Quo magis organa corporis puerilis in Joanne crescentia, erant capacia rationis, sapientiae et spiritus, eo plura illorum ipsi infundebat Spiritus Sanctus. Et Titus: «Juxta aetatis analogiam et incrementum, gratia et spiritu proficiebat.» Idem dicitur de puero Jesu, cap. II, 52, sed alio modo et sensu.

ET ERAT IN DESERTIS USQUE IN DIEM OSTENSIONIS SUAE AD ISRAEL. — Hinc colligitur Joannem a puero concessisse in desertum, ibique continuo mansisse usque ad annum trigesimum, quo coepit se ostendere populo, illique praedicare paenitentiam et fidem in Christum.

Baronius, in Apparatu Annalium, ex Petro Alexandrino in Regulis Ecclesiasticis, canon. 3, quas probavit VI Synodus, et ex Nicephoro, lib. I Historiae, cap. XIV, ac Cedreno, in Compendio historiae, censet hunc Joannis secessum et fugam in desertum contigisse causa et timore infanticidii Herodis, de quo dixi Matth. II, 16; licet enim Joannes finibus Bethlehem (ubi infantes occisi sunt) non contineretur, tamen ad illum ob famam mirae ejus nativitatis, cum in omnium ore esset illud: «Quis putas puer iste erit?» metum quoque et iram suam extendit Herodes; metuens enim ne ipse esset rex Judaeorum a Magis quaesitus, puta Messias, jussit eum occidi. Quare Joannes, ut caedem Herodis effugeret, bimulus a matre abductus est in desertum, ibique in spelunca delituit. Addit Cedrenus matrem Joannis post 40 dies in eadem spelunca diem obiisse, ac angelum Joannis educandi curam suscepisse. Sic et Nicephorus: «Atque inde, in solis locis libenter versari solitus, angeloque usus in remotiores sylvarum recessus secessit.» Imo Petrus Alexandrinus addit Zachariam patrem jussum ab Herode occidi inter templum et altare, eo quod Joannem filium neci et infanticidio ejus subduxisset.

Causa ergo secessus Joannis in desertum fuit metus infanticidii Herodis, cui plures et potiores causae ex parte Dei et Joannis accesserunt. Prima fuit, ut in deserto fugeret occasiones peccandi quas suggerit conversatio cum hominibus. Unde Ecclesia de eo canit: «Antra deserti teneris sub annis, / Civium turmas fugiens, petisti, / Ne levi saltem maculare vitam / Flamine posses.»

Secunda causa fuit, ut libere Judaeorum vitia reprehenderet, neminem reveritus, utpote neminem cognoscens, sed quasi angelus e caelo lapsus caelestia praedicans. Nam, ut ait S. Chrysostomus, «Neminem vidit unquam conservorum, nec ab aliquo horum visus fuit.» Et Theophylactus: «Secessit, ut extra multorum malitiam nutriretur, et neminem vereretur arguere.»

Tertia, ut praedicator paenitentiae futurus, illius prius ipse daret exemplum, rigide vivens in eremo, ut liberius auditores a mundi illecebris, utpote quas ipse sprevisset, sustolleret, ait Beda. Vitae enim austeritas magnum praedicatori dat auctoritatis pondus.

Quarta, ut cum Deo et angelis assidue conversans, angelice viveret, juxta illud: «Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam,» Malach. IV, 1 [III, 1]. Joannes enim in deserto a mundo semotus vacabat jejunio, orationi, contemplationi. «Semper in hymnis, semper in orationibus fuit, ait S. Chrysostomus; nulli hominum antequam ad baptizandum accederet, Deo autem soli sua semper colloquia offerens.» Et Origenes: «Ut vacaret orationibus et cum angelis conversaretur, appellaretque Dominum et illum audiret respondentem atque dicentem: Ecce adsum,» etc.

Quinta, ut Joannes Christi foret testis et index omni exceptione major. In deserto enim a nullo hominum doceri potuit, sed a solo Deo et angelis; quare ipse fuit θεοδίδακτος, atque sacras Scripturas, reliquaque quae praedicavit, a Deo infusa accepit. Unde Euthymius: «Oportebat eum a teneris, quod aiunt, unguibus ad virtutem exerceri, ut et libere argueret, et Christi, qui a se annuntiaretur, testis fide dignus esset.» Et Titus: «Ut Christo testimonium perhibiturus, necnon hominum nequitiam imperterrite redarguturus, testis doctorque omni exceptione major haberetur.» Joannes ergo in deserto fuit caelicola, tum quia pro domo et tecto habuit caelum; tum quia assidue caelum contemplans, mente in caelis versabatur, et caelitum vitam aemulabatur. Audi Nazianzenum, in Praeceptis ad Virgines, de Joanne in deserto canentem: «Melle famem agresti repulit vilique locusta / Zachariae genitore satus, texitque cameli / Membra pilis, habuitque domum versatile caelum; / Atque in humo dura corpus dabat ipse sopori.»