Cornelius a Lapide

Lucas II


Index


Synopsis Capitis

Primo, describit nativitatem Christi; secundo, vers. 8, Angelum nuntiantem Christi ortum pastoribus, eorumque ad Christum adventum; tertio, vers. 21, Christi circumcisionem; quarto, vers. 22, Christi praesentationem in templo, et Virginis purificationem e partu, ac Simeonis et Annae encomia et oracula de Christo; quinto, vers. 41, Christi duodennis inventionem in templo.


Textus Vulgatae: Lucas 2:1-52

1. Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. 2. Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino: 3. et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4. Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth, in Judaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, 5. ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. 6. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. 7. Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio. 8. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. 9. Et ecce Angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10. Et dixit illis Angelus: Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: 11. quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12. Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. 13. Et subito facta est cum Angelo multitudo militiae coelestis, laudantium Deum, et dicentium: 14. Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. 15. Et factum est, ut discesserunt ab eis Angeli in coelum, pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. 16. Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam, et Joseph, et Infantem positum in praesepio. 17. Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. 18. Et omnes qui audierunt, mirati sunt, et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19. Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. 20. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum, in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. 21. Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conciperetur. 22. Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, 23. sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. 24. Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. 25. Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus et timoratus, expectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo. 26. Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. 27. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo: 28. et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit: 29. Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace; 30. quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31. quod parasti ante faciem omnium populorum: 32. lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. 33. Et erat pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. 34. Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel; et in signum, cui contradicetur: 35. et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. 36. Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. 37. Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38. Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Israel. 39. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. 40. Puer autem crescebat, et confortabatur, plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. 41. Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschae. 42. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, 43. consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. 44. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. 45. Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. 46. Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. 47. Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. 48. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. 49. Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? 50. Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. 51. Et descendit cum eis, et venit Nazareth; et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. 52. Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.


Versus 1: Factum est autem in diebus illis

1. FACTUM EST AUTEM IN DIEBUS ILLIS (quibus natus est Joannes Baptista), exiit (Vatablus, aut quibus exiret) EDICTUM A CAESARE AUGUSTO, UT DESCRIBERETUR UNIVERSUS ORBIS. — Syrus, universus populus possessionis, seu dominii ejus, scilicet Augusto et Romanis subjectus. Nam, teste Suetonio, Augustus Gothis, Armeniis et Indis non imperabat. Facta est haec descriptio, tum ut constaret numerus hominum Augusto subjectus, tum ad vectigal colligendum, quod in aerarium Romanum tot bellis exhaustum inferretur; singuli enim capitis sui censum solvebant. Verisimile est Judaeos dedisse quod alias ex lege in censu dabant, scilicet singulos dimidium siclum, id est duos regales, sive duos julios, Exod. xxx, 13; Matth. xxii, 19.

CAESARE. — Caesar hic proprio nomine vocatus fuit Octavius, sive Octavianus, Julii Caesaris ex sorore nepos, qui primus Romae monarcha, ejus imperium mire auxit et illustravit. Unde Augusti cognomen adeptus est, teste Plinio, lib. III, cap. xx, anno 18 imperii sui (a quo proinde Censorinus annos Augusti enumerat, eosque vocat Augustaeos, vel Augustianos) quasi numen aliquod e coelo delapsum; regnavit enim in summa pace, amplitudine, majestate, felicitate per 57 annos; unde illud: «Augusto felicior, Trajano melior.»

Porro, haec descriptio ab Augusto facta est, cum plenam haberet in toto orbe pacem, ideoque Janum tertio clausisset; quod factum est anno 40 imperii ipsius, quae omnia facta sunt dirigente Deo, ut significaret jam Christum nasci, qui pacem toti orbi afferebat. Ita Beda: «Placatissimo, ait, tempore nasci voluit pacis amator: nullum majus pacis indicium, quam totum orbem describi, cujus moderator Augustus, qui maxima duodecim annis circa nativitatem Christi pace regnavit, bellis toto orbe sopitis.» Nam post 12 annos rebellantibus Parthis, Dacis, Atheniensibus, renovata fuere bella.

Hac de causa Augusto Caesari Virgo Deipara, infantem ulnis gestans apparuit in Capitolio. Unde cum jam ante ipse oraculo Apollinis edoctus natum esse puerum Hebraeum, qui idolorum oraculis silentium indixisset, eidem in Capitolio aram erexisset hoc titulo: «Arae primogeniti Dei.» Quocirca Constantinus Magnus ibidem templum erexit in memoriam Dei genitricis Mariae, quod etiamnum extat, et vulgo «Ara coeli» nuncupatur, ubi et locus visionis Augusti ostenditur. Ita ex Suida, Nicephoro et aliis Baronius in Apparatu Annalium. Rursum Romae tempore Augusti, sub quo natus est Christus, e taberna meritoria per totum diem fons olei largissimus e terra profluxit: locus etiamnum Romae ostenditur in ecclesia S. Mariae Transtiberinae. «Quo signo, ait Orosius, lib. VI, cap. xx, quid evidentius quam in diebus Caesaris Augusti futura Christi nativitas declarata est? Christus enim Unctus interpretatur,» quia nos unxit ungitque oleo gratiae et laetitiae, per totum diem vitae et mortalitatis nostrae.

Quaeres, quoto anno imperii Augusti natus est Christus? Respondeo: Variae sunt hac de re chronologorum et doctorum sententiae. Prima censet Christum natum anno 41 Juliano, qui fuit annus 40 regni Augusti; Herodis 36, Romae conditae 749, Olympiadis 193 annus quartus. Anni Juliani incipiunt ab anno quo Julius Caesar reformavit Calendarium, qui fuit vitae et regni ejus penultimus; anno enim sequente occisus successorem reliquit Augustum Caesarem: hinc fit ut anni Juliani semper uno antecedant annos Augusti. Ita Chronicon Weingartense, et nonnulli recentiores insignes chronologi. Haec sententia valde convenit cum historiis sacris et profanis. Tantum illi obstat, quod Luc. III, 1 et 23, de Christo cum baptizaretur anno 15 Tiberii Caesaris, dicatur: «Jesus erat incipiens quasi annorum triginta,» cum juxta hanc sententiam fuerit 32 annorum, saltem inchoatorum. Nam Augustus regnavit 57 annos. Ergo Christus nascens anno 40 Augusti cum eo vixit 17 annos. Adde 15 Tiberii, habebis 32. Respondent ipsi Christum dici quasi vel circiter 30, annorum, quia erat 32: sicut S. Augustinus in Breviariis antiquis dicitur baptizatus anno aetatis 30, cum praecise fuerit 33 annorum, uti habent Breviaria nuper correcta.

Secunda censet Christum natum anno 42 Juliano, qui fuit 41 Augusti Caesaris, ab Actiaca victoria 29, regni Herodis 37, Urbis conditae 750, Olympiadis 194 annus primus. Ita sentit Severus Sulpitius. Favent S. Hieronymus, Irenaeus, Tertullianus.

Tertia censet Christum natum anno 43 Juliano, qui fuit 42 Augusti, Herodis 38, Urbis conditae 751, Olympiadis 195 annus secundus. Ita Clemens Alexandrinus, Cassiodorus, Zonaras, Marianus Scotus, Baronius, Salianus, Toletus, Genebrardus, Salmeron, Serarius, Scaliger; et sic habet Martyrologium Romanum die 25 decembris. Unde id secutus sum in Chronotaxi, quam praefixi Pentateucho.

Quarta censet Christum natum anno 44 Juliano, qui fuit 43 Augusti, Herodis 39, Urbis conditae 752. Ita S. Epiphanius, Eusebius, Orosius, Nicephorus, Hermannus Contractus, Copernicus, Onuphrius, Gerardus Mercator. In eamdem inclinant Franciscus Suarez, Sigonius, Pererius, Ribera, Maldonatus, Mariana.

Quinta censet Christum natum anno 45 Juliano, qui fuit 44 Augusti. Ita Joannes Lucidus et Dionysius Exiguus cum suis asseclis.

Sexta censet Christum natum anno 46 Juliano, qui fuit 45 Augusti, Herodis 41, Urbis 754, etc. Ita Paulus Middelburgensis, episcopus Semproniensis, Petrus de Aliaco, Bellarminus et Beda, ac novissime, sed exactissime, noster Dionysius Petavius in Rationario Temporum.

Hae sententiae singulae suas habent conjecturas, suas quoque difficultates. Quare in re tam ancipiti nil certo definiri potest.

Lector ex his eligat quam volet. Probabiliores sententiae sunt, prima, secunda et tertia. Secunda et tertia magis sunt communes et plures habent auctores, eisque favet quod ait Lucas, cap. III, 23: «Jesus erat incipiens quasi annorum triginta,» in baptismo. Nam, juxta secundam sententiam, finiebat tunc annum trigesimum, juxta tertiam vero eumdem inchoabat.

Primae sententiae expresse astipulantur prisci Annales apud Epiphanium, et vetus Chronicon apud Eusebium; insuper anonymus chronologus, qui ante 1400 annos scripsit.

Eidem favet primo quod illo anno, clauso Jano, summa fuerit in orbe pax, ut dixi.

Secundo, quod Herodes anno regni sui 37 et ultimo paulo ante mortem, jussit occidi infantes a bimatu, Matth. II. Ergo Christus tunc erat bimulus, agebatque annum aetatis secundum. Ergo natus erat anno praecedenti, qui fuit Herodis 36, Augusti 40; mortuus est enim Herodes anno Juliano 43, Augusti 42, ut omnes veteres historici testantur, ait Sigonius. Hoc argumentum est validum, et vix ab aliis solvitur, nisi torquendo vocem «a bimatu.»

Tertio, quia Christus natus est anno bissextili, in fine anni, id est in decembri, ut patet, si a nostro bissexto annos retro computes ascendendo usque ad Christum; omnes enim anni centesimi sunt bissexti. Annus autem 40 Augusti fuit bissextus, non 41 aut 42. Nam annus primus Juliani fuit bissextus, ut docent Macrobius, Censorinus et alii. Ergo decimus bissextus fuit Julianus 41, sive Augusti 40. Adde, quod ex Josepho, Dione, Hegesippo et aliis passim liqueat, Herodem universim tantum regnasse annis 37, mortuumque esse anno 43 Juliano ante Pascha. Ergo eodem anno vel aliquo sequenti (ut vult sententia tertia, quarta, quinta et sexta) sub eo nasci non potuit Christus in fine anni, scilicet in decembri.

Denique hic annus est, quo Augustus Caium Caesarem, ex Julia filia sua et M. Agrippa genero suo (qui Pantheon Romae aedificavit, orbis miraculum) nepotem, quem principem juventutis crearat, ac in filium adoptarat, et totius imperii haeredem constituerat, agentem annum aetatis decimum sextum, praetexta de more exutum toga virili induit, et cum solemni pompa in forum deduxit. Natus est enim Caius ab Urbe condita 734, M. Apuleio et P. Silio consulibus; anno vero 748, agens annum aetatis 15, ab Augusto designatus est consul, quae omnia ex Dione, lib. LIV et LV, ac ex lapide Ancyrano et aliis docte docet Lipsius, in lib. I Annal. Taciti, n. 18 et seq. Quare Caius annum aetatis 16, et consequenter annum praetextae, explebat anno Urbis 749, qui fuit imperii Augusti 40; scilicet eodem anno Deus Pater longe verius Jesum Christum coeli et terrae Dominum in orbem induxit, ut per eum fideles omnes in Christum credentes sibi adoptaret in filios, et regni coelestis haeredes constitueret. Unde et mox Caius Caesar ab Augusto missus in Judaeam et Orientem, ibidem diem obiit, ut Christo novo regi jam nato locum cederet, et orbis imperium resignaret, quasi ei omni jure debitum et proprium.

Ex hac pariter sententia facile intelligitur, cur Christus ante annum aetatis duodecimum non venerit in Jerusalem ad templum, quia scilicet usque ad illum annum ibidem regnabat Archelaus, Herodis filius, a quo, aeque ac ab Herode Christo erat timendum: Archelaus enim regnavit 10 annos, quibus adde duos ultimos Herodis, habebis annos 12, post quos Archelaus ab Augusto regno fuit pulsus in exilium, tumque Christus libere et sine metu adiit Jerusalem et templum.


Versus 2: Haec descriptio prima facta est a Cyrino

2. HAEC DESCRIPTIO PRIMA FACTA EST A PRAESIDE SYRIAE CYRINO. — «Prima,» scilicet generalis, quae contigit in toto orbe jam pacato sub Augusto et Romanis; nam aliae in certis provinciis particulares, vel minus universales hac generali fuere priores. Ita Paulus Orosius, Beda, Maldonatus, Jansenius, Toletus, Franciscus Lucas et alii. Rursum «prima,» quia secunda descriptio facta est post 10 annos, scilicet anno 10 Archelai, cum idem Cyrinus missus est in Syriam ad illam peragendam, et ad bona Archelai, jam ab Augusto damnati et in exilium pulsi, in fiscum redigenda, teste Josepho, lib. XVIII Antiquit., cap. I. Porro Tertullianus, lib. IV Contra Marcion., cap. vii, xix et xxxvi, ait primam hanc descriptionem factam esse sub Sentio Saturnino, qui scilicet ad eam peragendam proprie legatus et missus erat ab Augusto eo tempore, quo Syriae Cyrinus in omnibus, et consequenter in censu praesidebat. Aut, ut alii, Cyrinus inchoatum a se censum perficiendum reliquit Saturnino, eo quod ipse ad bellum cum Homonadensibus gerendum avocaretur, de quibus et paulo post publice triumphavit.

Hinc sequitur, descriptionem et censum hunc non fuisse lustralem et quinquennalem, sed novum et universalem, scilicet inter tres Augusti medium et celeberrimum, quem Augustus sine collega fecit, Censorino et Asinio consulibus, ut habet inscriptio lapidis Ancyrani, et Suetonius, in Augusto, cap. xxvii, et Josephus, lib. XVII Antiq., cap. III. Primum enim peregerat ante 20 annos in sexto suo consulatu, cum collega M. Agrippa genero suo, anno imperii sui 17. Tertium vero post 20 circiter annos, ultimo imperii et vitae suae anno, instituit cum Tiberio genero suo; hic enim mortuo M. Agrippa, Juliam ejus conjugem, Augusti filiam, uxorem duxerat, ut Livia Tiberii mater nupserat Augusto, qua de causa Tiberius Augusto in imperium successit. Porro, descriptionibus hisce et censibus, utpote tantis et tam variis, quinquennium impendebatur.

CYRINO. — Fuit hic P. Sulpitius Quirinus, sive Cyrinus vel Cyrinius, quem Augustus Caesar Caio Caesari, suo ex Julia filia nepoti, in Syriam eunti rectorem dederat, ac Caio ibidem defuncto Syriae praesidem remanere jussit, uti Velleius Caii comes, ac Suetonius, Florus, Dio et alii testantur.

Hujus descriptionis generalis factae sub Cyrino historici profani, qui jam extant, vix meminerunt; olim tamen in tabulis publicis fuisse consignatam liquet ex S. Justino, orat. ad Antoninum Pium; et ex S. Cyrillo, lib. VI Contra Julian., Orosio, Tertulliano et aliis.


Versus 3: Et ibant omnes ut profiterentur

3. ET IBANT OMNES UT PROFITERENTUR (se subditos Augusto et Romanis, eisque nomen suum hac de causa darent) singuli in civitatem suam, — quae familiae ipsorum erat caput, uti Bethlehem erat caput familiae Davidis, ex qua natus est Joseph et Christus; quia in Bethlehem natus et educatus fuerat David. Patet ex sequenti. Judaei enim suam gentem et rempublicam in 12 tribus, has deinde in singulas familias quae suum habebant caput, diviserant, ideoque hanc eorum divisionem apud eos in censu hoc secuti sunt Romani. Nimirum omnia haec fiebant Deo dirigente, ut ex hac descriptione toti orbi liqueret Christum recens natum in Bethlehem, esse prognatum ex tribu Juda et stirpe Davidis, ipsumque esse Messiam uti Prophetae praedixerant, etsi hoc non intenderet, imo nesciret Augustus ejusque praeses Cyrinus.

UT PROFITERENTUR. — Graecum ὑπογράφεσθαι significat et describi et profiteri. Utrumque enim hic fiebat; singuli enim describebantur, et profitebantur subjectionem ei qui describebat, scilicet Cyrino praesidi, quasi vicario Augusti Caesaris: Romae enim singuli describebantur, quasi cives et subditi, de quorum fide in Augustum et senatum non dubitabatur. Alibi vero dicebantur profiteri, scilicet subjectionem Caesari, quasi exteri et armis Romanorum subacti. Porro Orosius, lib. VI, cap. ult., hac descriptione colligit Christum fuisse civem Romanum, ut quasi tacite innueret Christianos omnes Romano Pontifici et Ecclesiae subdi debere: «Christus, inquit, dicendus civis Romanus, census professione Romani.»

Symbolice: descriptione hac, qua omnes se Augusti et Romanorum servos profitebantur, significabatur Christum jam natum venisse, ut nos a servitute diaboli liberaret, et universum orbem sibi subderet; suaeque fidei et cultui servire, non vi armorum, sed efficacia gratiae suae compelleret: qua de causa Augustus tum nomen domini recusavit, teste Orosio et aliis. Rursum S. Gregorius, hom. 8 in Evang.: «Quid est, ait, quod nascituro Domino mundus describitur, nisi quod hoc aperte monstratur, quia ille apparebat in carne, qui electos suos adscriberet in aeternitate? quod contra de reprobis per Prophetam dicitur: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.» Sic et Origenes: «Diligentius intuenti, ait, sacramentum quoddam significare videtur, quod in totius orbis professione describi oportuerit et Christum, ut cum omnibus scriptus sanctificaret omnes, et cum orbe relatus in censum, communionem sui praeberet orbi;» «liberans eum, ait Euthymius, a servitute diaboli, qui princeps est mundi.»

Hinc patet Christum descriptum fuisse non statim a nativitate, sed octavo die postquam circumcisus est: in circumcisione enim more communi inditum est illi nomen Jesus, quod astantibus Bethlehemitis, qui erant ex stirpe David, in tabulas publicas, quas Cyrinus ad Augustum transmisit, relatum est, scilicet Jesum, Mariae filium, natum in Bethlehem, prognatum esse ex David. Ita Justinus, Apol. II ad Antoninum Pium; Origenes, Theophylactus et Euthymius.


Versus 4-5: Ascendit autem et Joseph a Galilaea

4. ASCENDIT AUTEM ET JOSEPH A GALILAEA DE CIVITATE NAZARETH, IN JUDAEAM, IN CIVITATEM DAVID, QUAE VOCATUR BETHLEHEM, EO QUOD ESSET DE DOMO ET FAMILIA DAVID. 5. UT PROFITERETUR CUM MARIA DESPONSATA SIBI UXORE PRAEGNANTE. — Hic impleta fuit prophetia Michaeae, cap. v, 2, de Christo in Bethlehem nascituro. Vide ibi dicta.

ASCENDIT, — id est, profectus est ex Nazareth, urbe Galilaeae, ubi, angelo nuntiante, B. Virgo Christum conceperat. Unde Christus a Judaeis dictus est Galilaeus et Nazarenus.

In Bethlehem, — quae ultra Jerusalem sita erat, ab eaque distabat itinere duarum horarum: quare a Nazareth in Bethlehem iter erat tridui et amplius, quod B. Virgo praegnans et partui proxima, confecit pede, ut multi pie sentiunt. «Ascendit, ait S. Bernardus, serm. in illud Apocal.: Signum magnum apparuit in coelo, in Bethlehem imminente jam partu, portans pretiosissimum illud depositum, portans onus leve, portans a quo portabatur.» Et paulo post: «Sola sine corruptione concepit, sine gravamine tulit, sine dolore filium parturivit.»

Audi S. Gregorium, hom. 8 in Evang.: «Qui bene etiam in Bethlehem nascitur, Bethlehem quippe domus panis interpretatur. Ipse namque est qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Locus ergo in quo Dominus nascitur, panis antea vocatus est, quia futurum profecto erat, ut ille ibi per materiam carnis appareret, qui electorum mentes interna satietate reficeret. Qui non in parentum domo, sed in via nascitur, ut profecto ostenderet, quia per humanitatem suam, quam assumpserat, quasi in alieno nascebatur;» ut doceret nos in terra esse peregrinos, cives vero coeli, ut ab hoc exilio magnis virtutum passibus tendamus in coelum, ceu patriam et civitatem nostram.


Versus 6: Impleti sunt dies ut pareret

6. FACTUM EST AUTEM CUM ESSET IBI, IMPLETI SUNT DIES UT PARERET, — scilicet novem menses a conceptu. Peperit enim non ex lassitudine itineris, sed naturaliter, peracta naturali conceptionis temporisque ad pariendum usitati periodo. Quare cum Christus conceptus sit die 25 martii, sequitur eum natum esse die 25 decembris; inter utrumque enim intercedunt novem menses.

Nota: Christus natus est paulo post solstitium hiemale, cum crescere incipiunt dies; Joannes Baptista vero natus est paulo post solstitium aestivum, cum dies incipiunt decrescere; quia, ut ipse ait: «Illum oportet crescere, me autem minui.» Ita S. Augustinus. Rursum in solstitio hiemali halcyones (aves sunt paulo majores hirundinibus) circa mare Siculum ponunt ova, eaque quatuordecim diebus excludunt, ac per totidem dies pacatum est mare, unde nautae id observant, captantque id tempus, ut secure navigent, teste Plinio, lib. X, cap. III; et S. Ambrosio, lib. V Hexam., cap. xIII. Quare dies halcyonei vocantur dies placidi, sereni, hilares. Ita Christus, noster halcyon, iisdem diebus natus est quasi rex placidus et pacificus. Unde angeli ei accinuerunt: «Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus.» Rursum Plinius docet pluviam in solstitio aestivo, et calorem in hiberno portendere uberem frugum messem. Ita pluviam baptismi, lacrymarum et poenitentiae adduxit Joannes Baptista; Christus vero calorem gratiae et charitatis, quibus copiosa fidelium, Doctorum, Martyrum, Virginum omniumque Sanctorum messis prognata surrexit.


Versus 7: Et peperit filium suum primogenitum

7. ET PEPERIT FILIUM SUUM PRIMOGENITUM, ET PANNIS EUM INVOLVIT, ET RECLINAVIT EUM IN PRAESEPIO, QUIA NON ERAT EIS LOCUS IN DIVERSORIO. — «Peperit» naturaliter uti aliae matres: fuit ergo ipsa vere et naturaliter mater Christi, et consequenter Dei; Christus enim est Deus. Porro, B. Virgo magis fuit parens Christi, quam sint aliae matres suorum filiorum: nam ipsa in solidum fuit parens et mater Christi, quia ab ea Christus accepit omnem suam substantiam, quam alii non a sola matre, sed etiam a patre accipiunt; ac consequenter amor inter Christum et matrem longe major fuit, quam sit inter alias matres et filios, adeoque amor qui inter matrem et patrem dividitur, in Virgine unitus et collectus fuit, quia ipsa tam matris quam patris vicem subivit.

Secundo, sicut ipsa concepit, ita et peperit manens virgo, ac consequenter Christus natus est clauso matris utero, eumque nascens penetravit, sicuti radii solis penetrant vitrum. Hinc tertio, B. Virgo uti concepit sine concupiscentia, ita peperit sine dolore, sine lassitudine, sine secundinarum fluxu et illuvie aliisque sordibus partus, sine obstetrice. Ita Patres passim. Fuit ergo Virgo tota alacris et vegeta, atque in filii amorem et contemplationem absorpta; utpote quae in singula momenta eum nascentem expectaret, videre et amplecti gestiret. Ita Patres et Doctores. Vide Suarez. Audi S. Gregorium, hom. 26 in Evang.: «Illud corpus Dominicum intravit ad discipulos januis clausis, quod ad humanos oculos per nativitatem suam clauso exiit utero Virginis.»

Porro, Christum natum esse die Dominica, quae prima dies fuit mundi, ac consequenter feria sexta, sive die Veneris, fuisse conceptum sicut et passum, ex VI Synodo, Sophronio, Ruperto et aliis docet Suarez, III part., Quaest. XXXV, disp. XII; Barradius et alii: licet noster Salianus Christum natum velit feria sexta, conceptum feria quarta. Audi Rupertum, lib. III De Divin. offic., cap. xvi: «Nocte Dominica natus est Christus, consonante mirabilium suorum ordine, ut quo die dixit: Fiat lux, et facta est lux, ejusdem diei nocte oriretur in tenebris lumen rectis corde,» puta sol justitiae, Christus Dominus.

Hinc sicut sol per clausum penetrat vitrum, sic Christus in lucem prodiit clauso Virginis utero, ait S. Basilius, orat. in S. Nativitatem Christi. Hinc et B. Virgo ipsa festi Nativitatis Christi nocte revelavit S. Brigidae, ut ipsa refert, lib. VI Revel., cap. LXXXVIII, dicens: «Cum nasceretur ex me indicibili exultatione et mirabili festinantia, clauso virginali utero meo prodibat;» atque hujus suae exultationis sensum tunc B. Virgo reipsa communicavit S. Brigidae. Et lib. VII Revel., cap. xxII: «Peperi, ait, sicut nunc vidisti flexis genibus, orando sola in stabulo. Peperi enim eum cum tanta exultatione et laetitia animae, quod non sensi aliquod gravamen quando ipse exibat de corpore meo, nec dolorem aliquem; sed statim involvi eum panniculis mundis, quos diu ante praeparaveram. Quae quando vidit Joseph, miratus est cum magno gaudio et laetitia, ex eo quod sine adjutorio pepereram.»

Serm. Angelico, cap. xv: «Ipse Deus suam majestatem inclinavit, de coelo descendens in uterum Virginis, non in una tantum ipsius corporis parte introiens, sed per totum ipsius corpus Virgineis visceribus se infundens, formando sibi honestissime ex solius Virginis carne et sanguine corpus humanum. Et ideo electissima illa mater flammanti rubo, sed lassonis inexperto, quem vidit Moyses, congrue assimilatur.» Et nonnullis interjectis: «Quemadmodum etiam per totum Virginis corpus, quando idem Dei Filius concipiebatur, cum sua divinitate introivit; sic et quando nascebatur cum humanitate et deitate, velut ex rosa integra odoris suavitas, ita et ipse per totum ipsius corpus Virginis fusus est, virginali gloria in matre integra permanente.»

Denique omnes virginei partus figuras e veteri Testamento coacervat hic Geometra in Catena Graecorum, quam edidit noster Corderius.

Quarto, quaerunt aliqui quis primus Christum nascentem locus exceperit? Barradius censet fuisse terram sive humum, idque ad hoc, ut Christus nos doceret humilitatem, quae ab humo dicta est, sicut et homo: sic enim caeteri infantes nascuntur. Unde Salomon: «Et in similiter factam decidi terram,» ait Sapient. VII, 3.

Alii censent Christum primo exceptum brachiis et ulnis matris, idque cum summo ejus gaudio et reverentia; hoc enim talem matrem et talem filium decere videbatur, idque physice erat proclive et obvium, idemque colligunt ex eo quod statim subdit Lucas, et «pannis eum involvit.» Quare ipsa, ait Franciscus Lucas, suis manibus excepit prodeuntem e suo utero, tanquam pomum maturum ex arbore delabens, nervo umbilicari sponte ac sine violentia se dissolvente, quemadmodum solvitur maturi pomi caudex, quo arbori adhaeret; exceptum manibus provoluta in genua adoravit, adoratum suavissime est osculata, ac deinde involvit pannis ac fasciis. Unde et S. Cyprianus, De Nativit. Christi: «Ultro, ait, maturus ab arbore fructus delapsus est, nec oportuit vellicari quod sponte prodibat.»

Pientius et sublimius Franciscus Suarez opinatur Christum, mox ut natus est, ab angelis in brachia matris sanctissimae et amantissimae fuisse depositum; idem insinuat Nyssenus et Geometra in Catena: hic enim locus erat illi decentissimus, et tam matri quam alio exoptatissimus; inde ipsa filium reclinavit in praesepio.

Denique S. Brigida, lib. VIII Revel., cap. XLVII, insinuat Christum nascentem, sponte sua venisse in manus virginis matris dulcissimae, et hoc valde probabiliter et pie credi potest.

Porro, noster P. Ribadeneira, in Festo Nativitatis: «Traditur, inquit, B. Virginem mox ut vidit Christum in lucem editum, admirantem Deum humanatum, ac ad carnem infantilem humiliatum, coram eo in terram se prostravisse, atque hisce verbis cum profundissima reverentia ac cordis jubilo eum salutasse: Exoptatus ades, Deus meus, Dominus meus, et filius meus; non dubitans se ab eo, licet infante, intelligi; sicque eum adorasse, osculando pedes illi quasi Deo, manus quasi Domino, et faciem quasi filio, mox arctissime eum pectori suo admovisse, ulnisque strinxisse.»

Quinto, Christus nascens more aliorum infantium, ait S. Bernardus, serm. 4 De Nativit., vagiit et lacrymatus est, tum ut inciperet peccata nostra deflere et luere, tum ut aliis infantibus se conformaret. Nam, ut ait Salomon, qui fuit typus Christi: «Et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans, etc.; nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium,» Sapient. VII, 3. Vide ibi dicta. Rursum Christus jam natus hasce lacrymas, ac seipsum totamque vitam, mortem et crucem Deo in holocaustum pro salute hominum obtulit, ut docet Apostolus, Hebr. x, 7, et cap. v, 7: «Qui, inquit, in diebus carnis suae preces supplicationesque, etc., offerens, exauditus est pro sua reverentia.»

Sexto, angeli omnes Christum Deum ac Dominum suum, in terram nascentem comitati sunt, sicut aulici omnes comitantur regem peregre proficiscentem, ac natum infantem Deumque immensum ad spithamae quantitatem quasi coarctatum, obstupuerunt, venerati sunt et adorarunt. Hoc enim significat Apostolus, dicens: «Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei,» Hebr. I, 6, uti ibidem explicat S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Ambrosiaster et alii. Quare tunc stabulum et praesepium fuit quasi versum in coelum empyreum, utpote plenum angelis, adeoque Cherubinis et Seraphinis omnibus, qui relicto coelo ad stabulum descenderunt, Deum suum hominem factum veneraturi: fuit enim hoc opus incarnationis et nativitatis Verbi angelis prius inopinabile, et quasi incredibile, utpote opus summum propriumque divinae potentiae, sapientiae, justitiae et clementiae, superans omnem hominum et angelorum intellectum, uti ostendi Matth. I, 20; et hic cap. I, 35.

Hoc est quod ait Apostolus, I Timoth. III, 16: «Et manifeste magnum est pietatis sacramentum (quod est Deus homo, sive Verbum caro factum) quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.» Et David, Psalm. XVII: «Inclinavit, ait, coelos, et descendit,» imo Deus ipse descendit, eumque factum infantem Deipara reclinavit in praesepio. «Factus est Deus homo, ait S. Augustinus, serm. 9 De Nativit., ut homo fieret Deus; ut panem angelorum manducaret homo, Dominus angelorum factus est homo.» Hoc est «Verbum abbreviatum, quod fecit Dominus,» Isaiae, X, 23; Rom. IX, 28.

Morales causae cur Christus homo fieri nascique voluerit in terra, fuere multae. Prima, ut nos in carne patiens et moriens, a peccatis et gehenna redimeret. Rursum ut nos doceret, exemplo magis quam verbo, viam salutis, daretque perfectum sanctitatis omniumque virtutum exemplar, ac imprimis summae et profundissimae humilitatis. Ipse enim, «cum in forma Dei esset, etc., semetipsum exinanivit (id est ex omni inanem et quasi nihilum effecit), formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo,» Philipp. II, 6, 7. Nimirum voluit Christus exemplo suo docere quod S. Augustinus docuit verbo: «Fode, inquit, in te fundamentum humilitatis, et sic ad fastigium pervenies charitatis.» Dedit ergo hic ideam summae humilitatis; descendit enim quasi e summo majestatis suae throno in imam abjectionis vallem, exuit quasi paludamentum gloriae suae, et induit saccum carnis nostrae.

Secunda, quia Christus nobis consanguineus et frater, imo caro et sanguis noster fieri voluit, ut quasi carneus cum carneis, homo cum homine, par cum pari ageret. Unde S. Bernardus, serm. 3 super Missus est: «Studeamus effici, inquit, sicut parvulus iste, discamus ab ipso, quia mitis est et humilis corde; ne magnus Deus sine causa factus sit homo parvus, ne gratis mortuus, ne in vacuum crucifixus, communicemus passionibus, et ipsum offeramus propitiationem pro peccatis nostris, quoniam ad hoc ipse natus est.»

Tertia: Christus carnis nostrae parvitatem, vilitatem, aerumnas, famem, sitim, frigus, aestum, verbera, clavos, crucem suscepit, non propter se, sed propter nos, ut hoc efficacissimo amoris sui stimulo corda hominum algida pungeret et compungeret, eosque ad se redamandum stimularet, imo cogeret; semper enim quasi occlamat nobis Christus incarnatus: Ego me totum tibi dedi, tu te totum modo redde mihi; ideo incarnatus sum, ut vivam in te et in carne tua, ut dicas cum Paulo: «Vivo ego jam non ego, vivit vero in me Christus.» Audi S. Ambrosium: «Ille igitur parvulus, ille infantulus fuit, ut tu vir possis esse perfectus. Ille involutus pannis, ut tu mortis laqueis sis absolutus. Ille in praesepibus, ut tu in altaribus. Ille in terris, ut tu in coelis. Ille locum in diversorio non habebat, ut tu plures haberes in coelestibus mansiones. Qui cum dives esset, propter vos pauper factus est, ut illius inopia vos ditaremini.» Ex quibus apposite pieque concludit: «Meum ergo paupertas illius patrimonium est, et infirmitas Domini mea est virtus. Maluit sibi egere, ut omnibus abundaret. Me illius infantiae vagientis abluunt fletus, mea lacrymae illae delicta laverunt. Plus igitur, Domine Jesu, injuriis tuis debeo, quod redemptus sum, quam operibus, quod creatus sum.»

Quarta: depressit se in terram et carnem, ut nos eveheret in coelum. «Ideo, ait S. Anselmus, Deus factus est homo, ut homo fieret Deus. Non poteramus Deum, qui est purissimus et increatus spiritus, mente concipere et colere: vestivit ergo Deus se carne nostra ut eum concipere, imo oculis cernere, auribus loquentem audire, et eo perfrui possemus, ait Cyrillus; Catech. 12. Atque haec inter primas fuit incarnationis Christi causa, quam Ecclesia in Praefatione Missae de Nativitate Christi ita decantat: «Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit, ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur.» Christus enim incarnatus est objectum latriae, charitatis, gratitudinis omniumque virtutum. Quocirca jugis nostra cogitatio, sermo et conversatio debet esse cum Verbo incarnato, praesertim quia illud quotidie recolimus, imo renovamus in sacrificio Missae. Ita cum eo semper versati sunt B. Virgo et Joseph. Ita S. Magdalena Christum ubique comitabatur, ac post ejus mortem secessit in eremum, ut jugiter hoc magnum pietatis sacramentum, quod oculis conspexerat, ruminaret et obstupesceret. Ita Apostoli, ita S. Paulus. Hac de causa S. Paula, S. Eustochium, et plurimae matronae et principes cum S. Hieronymo migrarunt in Bethlehem, ut ibi jugiter quasi Christum nascentem et reclinatum in praesepio intuerentur. Ita jugiter versabatur cum Verbo incarnato S. Bernardus, qui cum de eo agit, agit autem frequentissime, totus melleus amore liquescit, seque superat, nec tam ut homo, quam ut angelus loquitur. Ita S. Franciscus cum nato Christo dissuaviabatur, ac dulcissime eum compellabat parvulum de Bethlehem, et concionans non aliud ingeminabat quam hoc: «Amemus parvulum de Bethlehem.» Denique tot millia Anachoretarum, Monachorum, Religiosorum, relictis hominibus et saeculi turbis, in solitudines, in monasteria, in claustra se abdiderunt, ut jugiter hoc incarnationis et oeconomiae Christi, ac redemptionis nostrae mysterium meditarentur, admirarentur, laudibus omnique gratiarum actione et vitae imitatione celebrarent. Postula ergo, o religiose, o sacerdos, o fidelis, a Christo, ut ipse tuam carnem et animam sibi uniat ac regat, sicut univit rexitque suam, quam pro te ad hoc assumpsit.

PRIMOGENITUM, — et unigenitum. Primogenitus enim est qui primo gignitur, etiamsi nemo alius post eum gignatur. Talis enim gaudet juribus et privilegiis primogeniturae.

ET PANNIS EUM INVOLVIT — vilibus et pauperibus, sed honestis et mundis. Nota tu «involvit,» scilicet ipsa Virgo Deipara, utpote alacris et vegeta, per partum non debilitata, nec in lecto decumbens, sed potius roborata et pedibus consistens, parvuloque suo omnia non matris duntaxat, sed et obstetricis ac ancillae obsequia studiosissime impendens. Audi S. Hieronymum, lib. I Contra Helvidium, cap. IV: «Nulla ibi obstetrix, nulla mulierum sedulitas intercessit; ipsa pannis involvit infantem, ipsa et mater et obstetrix fuit.» Similiter Cyprianus, aut quisquis est auctor, lib. De Cardin. Operib. Christi, serm. 1: «Panniculi pro purpura, pro bysso in ornatu regio laciniae congeruntur; genitrix est et obstetrix, et devotam dilectae soboli exhibet clientelam, etc. Nullus dolor, nulla naturae contumelia in puerperio.»

Graece est ἐσπαργάνωσεν αὐτὸν, id est infasciavit eum. In honorem harum fasciarum Christi, nobilis erecta est basilica, et anniversaria festa dies indicta, ut patet ex S. Germano, patriarcha Constantinopolitano, et Euthymio, orat. De fasciis Domini, apud Lipomar., tom. VI, ad diem 31 augusti. Tropologicam causam dat Nyssenus, De Nativ. Christi: «Pannis, inquit, constringitur, qui peccatorum nostrorum vincula (et pelliceas Adae tunicas, ait S. Bernardus, serm. 28 in Cantic.) in se suscepit.» Et S. Augustinus, serm. 3 De Nativit.: «O beata infantia, per quam nostri generis vita est reparata! O gratissimi delectabilesque vagitus, per quos stridores dentium aeternosque ploratus evasimus! O felices panni, quibus peccatorum sordes extersimus! O praesepe splendidum, in quo non solum jacuit foenum animalium, sed cibus inventus est angelorum!»

Porro Aethiopicus, pro «fasciis eum involvit,» vertit, et ligavit pollices ejus, quasi hoc esset signum infanti nato proprium, ex quo agnosceretur a pastoribus; nam pannis involvi illi commune erat cum caeteris infantibus. Unde tradunt Aethiopes filium nomine Menelich, quem regina Saba ex Salomone conceperat, et rediens in Aethiopiam ibi pepererat, eumdem remisisse in Jerusalem, eique annulum, quem a Salomone acceperat, in pollicem inseruisse, ut ex hoc signo quasi legitimus filius a Salomone agnosceretur. Haec illi, penes quos sit fides.

RECLINAVIT EUM IN PRAESEPIO. — Omissis variorum opinionibus, quas recensent Barradius, Azor, Baronius, Toletus et alii, nota locum nativitatis Christi proprie non fuisse stabulum domus rusticanae, ut S. Cyprianus (vel quisquis est auctor), tract. De Operibus Cardinal., et alii imaginantur; sed fuisse speluncam excisam in rupe ad extremam et orientalem partem urbis Bethlehem, uti docent oculati testes: S. Hieronymus, epist. 18 ad Marcellam; Brochardus, Adrichomius et alii, ac Beda, De Locis sanctis, cap. VIII. An spelunca haec sita fuerit in urbe, an foris ad muros urbis, variant auctores. Audi S. Hieronymum: «Ecce in hoc parvo terrae foramine coelorum conditor natus est, hic involutus pannis, hic visus a pastoribus, hic demonstratus a stella, hic adoratus a Magis.» Addit Beda, e petra hujus speluncae per miraculum, ob Christum in ea natum, perennem scaturire fontem, illumque usque ad sua tempora perdurare; atque totam speluncam a Christianis marmore incrustatam esse, ac grandi ecclesia desuper aedificata ornatum.

Porro, in hac spelunca fuisse praesepe ligneum, commune et notum omnibus pastoribus, liquet ex hoc quod, ex eo sibi ab angelo indicato, pastores mox locum nativitatis Christi agnoverint, et ad illum se contulerint. Praesepe hoc Romam deinde translatum est, ac in basilica S. Mariae Majoris conditum, ibidem religiose visitur et colitur.

Denique Christus collocatus fuit in praesepio duabus de causis. Prior, quod in tota spelunca non esset commodior, nec decentior Christo locus quam praesepium, ut in ejus foeno quasi in lecto recumberet tener Christus. Posterior, ut in rigore hiemis (erat enim finis decembris) Christus halitu bovis et asini calesceret. Ad praesepe enim hoc alligatum fuisse bovem et asinum traditio est, hicque est communis fidelium sensus. Et de iis Ecclesia intelligit illud Habacuc, III, 2, juxta Septuaginta: «In medio duorum animalium cognosceris;» ac iisdem appropriat illud Isaiae I, 3: «Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui,» uti explicant ibidem S. Hieronymus, Nazianzenus, Cyrillus, Paulinus, Prudentius et alii apud Baronium.

Tropologicam causam dat Nyssenus, De Nativitate Christi: «Praesepe, ait, bestiarum est domus, in qua Verbum nascitur, ut cognoscat bos possessorem, et asinus praesepe Domini sui. Bos autem est Judaeus legi subjugatus; asinus vero, animal oneribus ferendis aptum, Gentilis sub gravissimo idololatriae jugo gemens. Ordinarius autem brutorum animalium cibus est foenum. Producens enim, inquit Propheta, foenum jumentis. Animal vero rationale pane vescitur: idcirco ergo in praesepi, ubi pabulum brutorum poni solet, panis vitae, qui de coelo descendit, proponitur, ut animalia quoque rationis expertia rationalem cibum participarent.»

Sic et S. Cyrillus in Catena. Symbolice: praesepe est altare, in quo Christus in Missa per consecrationem quasi nascitur et immolatur. Unde S. Chrysostomus, in Catena: «Quod in praesepio videntes atque tugurio Magi, cum multa veneratione ac timore accesserunt et adorarunt: tu idipsum non in praesepio, sed in altari cernens, majorem istis barbaris exhibe pietatem.»

Exemplo Christi in spelunca nati, multae matres Sanctorum eos in stabulo pepererunt. Mater S. Francisci, cum ex eo gravida parere non posset, a paupere peregrino monita ut in stabulum se conferret, fore ut statim pareret, dicto obediens, felici partu in stabulo S. Franciscum, paupertatis Christi imitatorem, enixa est. Ita habet ejus Vita apud Ribadeneiram. Hodie quoque nonnullae piae matres parituae ex pia devotione et humilitate stabulum adeunt, ut Christo et B. Virgini se suosque infantes assimilent.

Porro S. Epiphanius, orat. De Deipara: «Stabulum, inquit, visum est esse coelum in terra:» ubi enim est Deus, ibi est coelum, sicut ubi est Pontifex, ibi est Roma. Subdit Epiphanius: «Virgo, ait, in spelunca citra laborem praegnans, coeli et terrae Dominum deposuit in praesepio, hinc etiam ordines angelorum circumstabant Virginem, cum clamore dicentes: Gloria in altissimis Deo, etc.» Et Chrysippus: «In praesepio choreae circumsteterunt angelorum. Regum omnium palatiis ipsique templo, pauperrimum illud stabulum angeli anteponebant, eo in admirationem summam rapti confluebant recensque regem natum adorabant.»

Moraliter: Christiani omnes crebro considerent et intueantur Christum in praesepio, ut advertant quis et quantus ille sit, quid faciat, pro quibus et cur faciat: Christus enim in praesepio, hoc est Deus homo, Verbum infans, est amor aeque ac stupor omnium angelorum ac fidelium, quod omnes stupent et stupebunt per omnem aeternitatem. Quis enim non attonitus stupeat, si profunde hunc puerum inspiciat, eumque roget: Quis es tu, o parvule Bethlehemitice? eumque audiat respondentem: Disce id ex Isaia, cap. IX, 6: «Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis; et factus est principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis.» Dicat tibi idipsum David Psaltes et Propheta regius, Psal. XLVII: «Magnus Dominus et laudabilis nimis» factus est puer parvulus et amabilis nimis. «Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula.» Dicat Daniel, cap. VII: «Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.» Dicat Salomon, regum sapientissimus, Prov. VIII, 22: «Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Quando praeparabat coelos aderam, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum, cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum: et deliciae meae esse cum filiis hominum.» Dicat Siracides, Eccli. XXIV, 6: «Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Ego feci in coelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis, etc. Et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israel haereditare, et in electis meis mitte radices.» Dicat Job, XI, 8: «Excelsior coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari.» Et cap. IX, 3: «Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutiuntur. Qui praecipit soli, et non oritur. Qui extendit coelos solus, et graditur super fluctus maris; qui facit magna et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.»

Dicat Gentilium Sibylla. Dicat ex ea Virgilius, princeps poetarum et vatum, Ecloga IV:

Ultima Cumaei venit jam carminis aetas,
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Jam nova progenies coelo demittitur alto,
Chara Deum soboles, magnum Patris incrementum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem.
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetua solvent formidine terras.

Addit hanc auream esse aetatem Christi, quo ferrea primum / Desinet, ac toto surget gens aurea mundo.

Merito ergo exclamat S. Augustinus, serm. 9 De Nativit.: «O miracula! o prodigia! o mysteria! fratres, naturae jura mutantur, in homine Deus nascitur, virgo sine viro gravidatur, viri nesciam sermo Dei maritat, simul facta est mater et virgo; mater facta, sed incorrupta. O mira et inexquisita compago! O nova et inaudita commixtio! Deus qui est et qui erat creator, fit creatura; qui immensus est, capitur; divites constituens, pauper efficitur, incorporeus carne vestitur, videtur invisibilis, palpatur impalpabilis, comprehenditur incomprehensibilis, quem coelum et terra benedicit, in praesepio angusto collocatur.»

Quid fecit tantus Deus, in tantilla carne, jacens in praesepio? Audiamus ipsummet in praesepii cathedra non verbo sed facto docentem et praedicantem: Ego, qui tribus digitis appendo molem terrae, qui ex nihilo creavi coelum et terram, Rex gloriae, et Dominus majestatis, sub quo columnae coeli contremiscunt, et curvantur qui portant orbem; tui unius, o homo, amore, ut te peccato et aeternis gehennae incendiis addictum liberarem et in coelum beandum deducerem, veni «saliens in montibus, transiliens colles;» salii e coelo in terram, ex sinu Patris in uterum Virginis, ex utero in terram, e terra in crucem, a cruce in infernum; ex inferno resilii in terram, a terra in coelum, ut te inferno erutum in coelum deveherem. Per viscera misericordiae meae, visitavi te oriens ex alto, ac coelum terrae, Verbum carni, spiritum luto, Deum homini hypostatice junxi, et arctissime devinxi. Parvulus factus sum, os tuum et caro tua, factus sum homo, ut te Deum efficerem. In praesepio jaceo inter jumenta quasi cibus bovis et asini, quia ut jumentum animaliter vivebas, volutans te in carne et sanguine. Factus eras «sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Homo enim cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis,» Psal. XLVIII. Carnem ergo assumpsi, ut carnem meam comedas, ac carnem non jumenti sed Dei, ut illam jungens carni tuae, os ori, manum manui, pedem pedi, ventrem ventri, illis instar Elisei, IV Reg. IV, 34, inspirem halitum vitae coelestis et divinae.

Quis et quorsum hic halitus? Halitus est altissimae humilitatis, ditissimae paupertatis, extaticae charitatis, sapientissimae stultitiae et mundi contemptus, ut doceam te reipsa quod verbo per Salomonem docui: «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, praeter amare Deum, et illi soli servire. Ego sum via, veritas et vita.» Me ergo ut viam in coelum, si errare non vis, sequere; mihi ut veritati ausculta, me ut veram vitam complectere. Vanae sunt opes, vanae deliciae, vani honores terreni, quos stulti mortales, et instar puerorum fatui, avidissime sectantur et ambiunt. Verae opes, verae deliciae, veri honores sunt in coelis, quibus fruuntur Deus, Angeli et Beati: ad illos anhela. Ego Christus, qui sum Rex regum, pauper et omnium indigus nascor; et tu, o Christiane, commoda et divitias ambis? Ego quem coeli non capiunt, corpore et praesepio exili concludor; et te, o Christiane, pudet esse parvulum, humilem, abjici, contemni? Ego, qui sum increata et immensa Sapientia, dura et molesta carni, molesta spiritui elegi; tu voluptatibus utriusque indulges? Ego non in Herodis, non Augusti palatio, sed in spelunca et praesepio nasci volui, elegi humiles habitare casas, et aulae praetuli caulam; tu aulam et aulica sectaris. «Filii hominum,» filii Enos, miselli, insipientes, oblivione et furore perciti, «ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?» discite ex me ubi sit vera sapientia, vera gloria, vera virtus, vera vita: nimirum in profunda humilitate, in ardenti charitate, in contemptu rerum omnium terrenarum et desiderio coelestium. «Clamat stabulum, ait S. Bernardus, serm. 5 De Nativit., clamat praesepe, clamant lacrymae, clamant panni. Clamat stabulum, curando sese homini, qui in latrones inciderat, praeparari. Clamat praesepe eidem homini, qui jumentis comparatus fuerat, pabulum ministrari. Clamant lacrymae, clamant panni ejusdem ipsius cruenta jam vulnera ablui et detergi.»

Clamant omnia austeritatem, poenitentiam, paupertatem, humilitatem, sed maxime incensam charitatem; quod enim coepit hic Christus, hoc tota deinceps vita prosecutus perfecit. Hoc est quod ipse ait, Matth. VIII, 20: «Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.» Nimirum natus in stabulo, vixit in hospitio, mortuus est in patibulo. Ubique non propter se, sed «propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia nos divites essemus.»

Denique Christus natus est carne, ut nos renasceremur spiritu, imo ut ipse per spiritum nascatur in nobis. Audi Innocentium III, serm. 3: «Sicut tres in Christo substantias fides Catholica confitetur, divinitatem, carnem, spiritum, ita tres in ipso nativitates Scriptura sacra testatur, divinam ex Patre, carnalem ex matre, spiritualem in mente. Ex Patre nascitur semper, de matre natus est semel, in mente nascitur saepe.»

Porro, hoc fit per ardentia, efficacia et crebra ad Christum desideria et suspiria. Unde subdit Innocentius: «Christus concipitur per affectum, nascitur per effectum, nutritur per profectum.»

QUIA NON ERAT EIS LOCUS IN DIVERSORIO. — «Eis,» scilicet Mariae et Joseph; unde Arabicus, quia non erat eis locus in quo diversarentur. Perperam ergo aliqui legentes «ei,» scilicet Christo, sic cum Barradio explicant, q. d. Christus reclinatus fuit in praesepio, quia non erat ei locus commodior in illo diversorio, id est in stabulo; nam Graeca, Latina, Syrus et Arabicus habent eis, non ei. Causam dat, cur B. Virgo pepererit in spelunca, et Christum non in lecto, sed in praesepio reclinarit, quia scilicet omnia loca in hospitio jam praeoccupata erant, affluente turba ditiorum ad communem censum. Verisimile est enim in urbe parva Bethlehem, unum tantum fuisse diversorium (ut hic innuit Lucas: idemque in Germania fieri vidi) ad quod hospites omnes et advenae diverterent, quod proinde, affluente turba, facile impleretur, ut plures non caperet: sed Christi praevisione et providentia id factum est, ut summae humilitatis et paupertatis nobis daret exemplum. Porro, Christus ex humilitate se abscondens, manifestatus et glorificatus fuit a Deo, per stellam vocantem Magos, per angelos missos ad pastores, per idola eversa, per circulos solis et parelios, perque alia miracula, quae recenset Orosius, lib. VI, cap. XX, et fusius Baronius, tom. I Annal.


Versus 8: Et pastores erant in regione eadem

8. ET PASTORES ERANT IN REGIONE EADEM VIGILANTES, ET CUSTODIENTES VIGILIAS NOCTIS SUPER GREGEM SUUM. — «In regione eadem,» puta in agris et campis vicinis Bethlehem. S. Hieronymus, Epist. 27; Brochardus, Adrichomius et alii in Descript. Terrae Sanctae, asserunt fuisse locum eumdem in quo Jacob pavit greges suos, Gen. XXXV, 21, qui inde dictus est «Turris Eder,» id est gregis, eo quod pascuis pro gregibus alendis abundet. Hic ergo angeli Christo nato cecinerunt: «Gloria in excelsis Deo.» Qua de causa S. Helena ibidem templum aedificavit in honorem SS. Angelorum, adeoque medio in agro sacellum erectum est in tantae rei memoriam. Distat a Bethlehem fere mille passibus. Sic et Haymo: Distat, ait, turris gregis a Bethlehem uno milliario, in quo etiam hodie trium pastorum corpora requiescunt.

VIGILANTES. — Graece ἀγραυλοῦντες, id est in agro stabulantes, aut pernoctantes; ἀγρός enim est ager, αὐλή, est caula, stabulum, septum, ovile. Theophylactus vero ἀγραυλεύντες interpretatur in agro canentes; nam ἐν ἀγρῷ αὐλεῖν, est in agro canere tibia vel fistula, uti pastores facere solent, tum ut fallant tempus, tum ut se recreent, tum ut oves demulceant et ad strenue pascendum hoc suo cantu incitent.

Ex hac voce, Josephus Scaliger, De Emendat. Temp., contendit probare Christum natum esse in septembri. Quia tunc, inquit, non autem in decembri, cum media est hiems, omniaque rigent gelu aut nive, in agris stabulantur et pascuntur oves. Verum Christum natum esse die 25 decembris, communis est Ecclesiae et omnium saeculorum traditio. Ad argumentum Scaligeri respondeo: in regionibus calidis, qualis est Palaestina, etiam in hieme greges degere et pasci in agris, et campis compascuis, sive sub dio, sive in mapalibus ad hoc comparatis, qualia in turre Eder ob vicina pascua erecta fuisse non est dubium, ut scilicet oves ad ea tempore congruo statim exirent. Sic in Italia et agro Romano videmus pecudes et pecora tota hieme in campis degere et pasci.

ET CUSTODIENTES VIGILIAS NOCTIS SUPER GREGEM SUUM. — Graece φυλάσσοντες τὰς φυλακάς, id est custodientes custodias; scilicet per quatuor noctis vigilias excubantes, ut greges suos custodirent, ne a lupis vel furibus raperentur. Hinc colligitur Christum natum esse nocte, puta post mediam noctem, cum jam inciperet dies 25 decembris, idque mystice (nam alius litteralis ejus loci est sensus) significatur Sapient. XVIII, 14: «Cum quietum, inquit, silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus de coelo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit;» idque ad hoc, ut significaretur quod Christus quasi sol veritatis et justitiae illucesceret his qui in tenebris et umbra mortis sedebant, ait S. Augustinus, Quaest. LIII, inter Quaest. veteris et novi Testamenti. Hac de causa Ecclesia in festo Nativitatis Christi post mediam noctem Missas celebrat.

In hujus rei memoriam, eodem loco postea aedificata fuit ecclesia Trium Pastorum (tot enim fuisse pastores, quot et Magos, docet etiam S. Bernardus, serm. 6 De Nativit. Domini), divinae nativitatis consciorum monumenta continens, ait Beda, De Locis Sanctis, cap. VIII. Hi enim pastores per angelum vocati ad Christum, eo viso et adorato, per ejus gratiam eximii evasere Sancti. Unde Lucius Dexter in Chronico, quod dedicat S. Hieronymo: «Anno, inquit, Urbis Romae 752, Lentulo et Messala consulibus, uno anno ante Augusti et Sylvani consulatum, Christus nascitur: tribus pastoribus (qui fuerunt sancti) primum ostenditur.» Vide Baronium, anno 1 Christi, et Suarez, III part., Quaest. XXXVI, disp. XIV, sect. 2.

Porro congruum rationi erat, ut tres duntaxat pastores Verbum Patris, Spiritus Sancti ope carnem factum primi hominum adorarent, ut ipsi adoratores existerent S. Trinitatis illiusque mysterium suo numero repraesentarent, uti postea fecere tres Magi.


Versus 9: Et ecce Angelus Domini stetit juxta illos

9. ET ECCE ANGELUS DOMINI STETIT JUXTA ILLOS, ET CLARITAS DEI CIRCUMFULSIT ILLOS, ET TIMUERUNT TIMORE MAGNO. — «Angelus,» in corpore assumpto, ut significaret Deum corpus assumpsisse, et per carnem assumptam hominibus conspicuum se reddidisse, ait Titus.

Porro S. Cyprianus (vel quisquis est auctor), De Nativit. Domini; Toletus, Franciscus Lucas et alii censent angelum hunc fuisse Gabrielem: hic enim et B. Virgini et Zachariae apparuit, fuitque totius hujus negotii incarnationis Verbi administer. Innuit idipsum Beda, dicens: «Angelus Mariam, angelus Joseph, angelus pastores instruit; et concipiendum, et conceptum, et natum coeli cives Dominum testantur, ut et mortales sufficienter imbuant, et suum auctori servitium incessanter impendant.»

STETIT JUXTA ILLOS. — Graece ἐπέστη αὐτοῖς, quod alii vertunt, stetit super illos, quasi angelus e coelo lapsus; Vatablus, astitit illis; Syrus, venit apud eos. Pastores hi, quia erant Judaei et fideles, vocantur per angelum (Judaeis enim saepe apparebant angeli); Magi vero, quia Gentiles et astrologi, vocantur per stellam. Vide S. Gregorium, hom. 10 in Evang.

Quaeres, cur angelus primo pastoribus, non Scribis, non civibus vel opificibus apparuerit? Respondeo: Euthymius quatuor dat causas. Prima est, quod omnia hic in Christi praesepio spirent paupertatem et humilitatem, quodque pastores simplices, pauperes et humiles magis placeant Deo quam superbi divites, et increduli Scribae ac Pharisaei, juxta illud Christi: «Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, quia sic placitum fuit ante te,» Matth. XI, 25. Unde Theophylactus hic: «Doctos, ait, per indoctos vicit, divites per pauperes, per piscatores piscatus est orbem.»

Secunda, quia hi pastores veterum Patriarcharum vitam sectabantur, scilicet innocentissimam artium agriculturam, vel potius pastoritiam. Nam Abel, Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, Moses fuere pastores ovium, quibus proinde velut innocentibus et sanctis, saepe Deus per angelos apparuit. Ita S. Ambrosius, serm. 9: «Nec mirum, inquit, si Christi gratiam ante scire meruit innocentia, quam potestas, et prius cognoscere veritatem simplex rusticitas, quam superba dominatio.»

Tertia, quia Christus futurus erat pastor populi, juxta illud: «Ego sum pastor bonus,» Joan. X. Hinc Christus olim pingebatur ut pastor cinctus ovibus, uti videre est Romae in Ecclesia SS. Cosmae et Damiani, aliisque priscis.

Quarta, ut significaretur pastoribus rationalium ovium, puta hominum et fidelium, primum divina mysteria a Deo revelari, ut ipsi deinde eadem suas oves, id est plebem sibi commissam doceant.

Quintam addit auctor De Mirabilibus Sacrae Scripturae, qui extat tom. III S. Augustini, lib. III, cap. II, quia Christus erat agnus pro salute mundi offerendus. Congrue ergo ipse primo pastoribus agnorum apparet.

Tropologice: Christus se revelat et communicat iis qui suis actionibus et cogitationibus quasi pastoribus invigilant, ac consolatur eos qui suam non habent consolationem. Ita S. Bernardus, serm. 5 De Nativit.: «Non consolatur, inquit, Christi infantia garrulos; non consolantur Christi lacrymae cachinnantes; non consolantur panni ejus ambulantes in stolis; non consolantur praesepe et stabulum amantes primas cathedras in synagogis; sed aequanimiter forte universam hanc consolationem expectantibus in silentio Dominum, lugentibus, pannosis pauperibus cedere videbuntur. Caeterum audiant, quod et ipsi quoque angeli non alios consolantur.»

ET TIMUERUNT TIMORE MAGNO. — Sacro horrore et reverentia perfusi sunt, tum propter visionis et splendoris novitatem, ait Euthymius, tum ob angeli coelestis majestatem, quae homines ita percellit, ut pene exanimentur; unde olim opinio erat, moriturum eum qui vidisset angelum, juxta illud Manue, patris Samsonis: «Morte moriemur, quia vidimus Deum,» Judic. cap. XIII, 22. Hinc disce signum angeli boni esse, primo terrere, deinde consolari; unde subdit: «Nolite timere,» etc.

ET CLARITAS DEI (lux, splendor mirus, non tam humanus quam divinus) CIRCUMFULSIT ILLOS. — Arabicus, «gloria Domini orta est super illos.» Ubique enim in Scriptura Deus gloriam suam manifestavit per coelestem lucem et fulgorem. «Claritatem Domini, ait Euthymius, intellige divinum lumen.» Titus: «Divina claritate coelestique gloria circumfusi sunt.» Itaque fulgor hic non fuit sidereus, sed augustior, qui esset index majestatis Domini, cujus angelus erat legatus. Porro S. Ambrosius, serm. 10, Nativitatis Christi die solem putat novo quodam fulsisse splendore, et ad ortum festinasse: «Oriente, inquit, Salvatore non solum humani generis salus, sed etiam solis ipsius claritas innovatur, sicut ait Apostolus ad Ephes. I: Ut per ipsum restauraret omnia, sive quae in caelis, sive quae in terra sunt. Si enim sol obscuratur cum Christus patitur, necesse est illum splendidius solito lucere cum nascitur.» Et post nonnulla: «Ex eo denique factum puto, ut nox decresceret, dum sol festinus ob Dominicae nativitatis obsequium ante lucem mundo protulit, quam nox cursum sui temporis consummaret. Quin potius ipsam noctem fuisse non dico, nec aliquid obscuritatis habuisse, in quo pastores vigilant, et exultant angeli, astra deserviunt. Si sol ad Jesu Nave orationem defixus stetit in die, cur non ad Christi nativitatem festinus promoveret in noctem?»

Tropologice: S. Gregorius, hom. 8: «Quid, inquit, est, quod vigilantibus pastoribus angelus apparet, eosque Dei claritas circumfulget? nisi quod illi prae caeteris videre sublimia merentur, qui fidelibus gregibus praeesse sollicite sciunt; dumque ipsi pie super gregem vigilant, divina super eos gratia largius coruscat.» Idem, lib. VII, De Nativit.: «Quid magis indignum, quid detestabilius, quid gravius puniendum, quam ut videns Deum coeli parvulum factum, ultra opponat homo magnificare se super terram? intolerabilis impudentiae est, ut ubi sese exinanivit majestas, vermiculus infletur et intumescat.»


Versus 10: Et dixit illis Angelus: Nolite timere

10. ET DIXIT ILLIS ANGELUS: NOLITE TIMERE: ECCE ENIM EVANGELIZO VOBIS GAUDIUM (nuntium, quod pariet gaudium) MAGNUM QUOD ERIT OMNI POPULO, — sed in primis vobis, quos primos ad Messiam jam natum visendum adorandumque voco. Evangelium ergo primo ante omnes nuntiatum est pastoribus, idque per angelos. Causam dat S. Bernardus, serm. 3 De Nativit., dicens: «Vigilantibus enim pastoribus, et custodientibus vigilias noctis evangelizatur gaudium novae lucis, et eis natus dicitur esse Salvator: pauperibus atque laborantibus, non vobis divitibus, qui vestram habetis consolationem et vae divinum.»


Versus 11: Quia natus est vobis hodie Salvator

11. QUIA NATUS EST VOBIS HODIE (hac nocte) SALVATOR, QUI EST CHRISTUS (Messias tot saeculis expectatus) DOMINUS, IN CIVITATE DAVID: — in Bethlehem, ex semine et stirpe David. Singula verba habent pondus, et novam gaudii materiam suggerunt, ut patet ea ruminanti et penitius expendenti, uti ea minutim et fuse expendit Toletus. Nomen Christi sacerdotium notat et regnum, ait Eusebius in Catena; tam enim sacerdotes quam reges ungebantur, ideoque Christi, id est uncti, et unctione consecrati, dicebantur. De nomine Christi vide dicta Matth. I, 1; et Daniel. IX, 24, in fine.


Versus 12: Et hoc vobis signum

12. ET HOC VOBIS SIGNUM (quo hunc puerum ab aliis recens natis secernatis et dignoscatis): INVENIETIS INFANTEM PANNIS INVOLUTUM, ET POSITUM IN PRAESEPIO. — Caeteri enim infantes tunc nati erant in domo et lecto, Christus vero solus in stabulo et praesepio. Hinc patet praesepe hoc fuisse commune et notum omnibus; nisi dicas angelum digito ostendisse, aut interna inspiratione, ut vult Toletus, pastoribus indicasse speluncam in qua erat hoc praesepe. Hoc signum dat angelus, ne pastores putent Messiam suum quasi regem Judaeorum, requirendum in regia Herodis similive palatio, uti Judaei putant: hic enim primus Christi adventus fuit humilitatis, sicut secundus ad judicium erit majestatis. Signum ergo Verbi incarnati et abbreviati est fasciarum et praesepii humilitas; hanc enim efficaciter nascendo, vivendo et moriendo in summa abjectione, docere nos voluit Christus. Nam, ut ait S. Bernardus, serm. 1, epist. 32: «Lux gregis, flamma est pastoris. Decet enim pastorem, decet Dominicum sacerdotem moribus et vita clarescere, quatenus in eo tanquam in speculo vitae plebs commissa, et eligere quod sequatur, et videre possit quod corrigat.»


Versus 13: Et subito facta est multitudo militiae coelestis

13. ET SUBITO FACTA EST CUM ANGELO MULTITUDO MILITIAE COELESTIS, LAUDANTIUM DEUM ET DICENTIUM. — Quia, ut dixi vers. 7, omnes angeli Christum in terra nascentem comitati et venerati sunt: hi autem sunt acies et militia, hoc est exercitus coelestis, quia potentissime pro Deo contra daemones et impios pugnant; unde vocatur Deus sabaoth, id est exercituum, scilicet coelestium et angelicorum. Sic Jacob, qui fuit typus Christi, fugiens Esau fratrem suum, vidit copiam angelorum sibi auxiliantium, unde dixit: «Castra Dei sunt haec,» ideoque locum vocavit Mahanaim, id est castra in duali, ob duas acies sive turmas angelorum sibi in tutelam venientium, Gen. XXXII. Rursum, si ob creationem mundi laudarunt Deum astra matutina, et jubilarunt omnes filii Dei, id est omnes angeli, ut ait Job, cap. XXXVIII, quanto magis idem fecerunt ob incarnationem et nativitatem Verbi!


Versus 14: Gloria in altissimis Deo

14. GLORIA IN ALTISSIMIS DEO, ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS. — Sic et Syrus, Arabicus, Aegyptius, Aethiopicus, Persicus, excepto τῷ «bonae voluntatis,» de quo mox. Τὸ «in altissimis,» vel, ut passim alii legunt, «in excelsis,» referri potest tum ad Deo, q. d. Gloria est Deo qui habitat in coelis altissimis, ibique gloriam suam angelis et Beatis ostendit; tum potius ad gloria, q. d. In coelis altissimis angeli dant gloriam Deo, sicut in terra homines fruuntur pace per Christum jam natum. Rursum haec verba accipi possunt tum assertive, subaudiendo est, tum optative, subaudiendo sit. Assertive, q. d. Gloria jam in coelo est Deo, et in terra est pax, quia omnes coelites in coelo glorificant Dei misericordiam, sapientiam, fidelitatem, quod Christum a se patribus promissum jam mundo fideliter exhibuerit: hinc in terra est pax, quia Christus natus est, ut ipse quasi rex pacificus, homines qui nascuntur filii irae, Deo reconciliet. Ita Toletus et Maldonatus. Optative, q. d. Gloria sit in altissimis Deo, id est laudetur et glorificetur Deus in coelo, omnes coelites benedicant et glorificent Deum, quod dignatus sit Christum mittere in terram, ut in ea incarnatus hominibus pacem, id est reconciliationem, gratiam, salutem omniaque bona afferat. Laudent ergo Deum coelum et terra, jubilent illi coelites omnes et terrigenae, quia natus est Christus, qui est gloria Dei, gaudium angelorum, pax hominum. Ita Jansenius, Barradius et alii. Sunt enim hae voces angelorum laudantium, partim congratulantium Deo et hominibus, partim optantium gloriam hanc et pacem in nativitate Christi inchoatam, in ejus vita et morte perfici.

Graeca hunc hymnum faciunt trimembrem: Sic enim habent: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax, in hominibus bona voluntas. Sic et Syrus, et Arabicus, qui, pro bona voluntas, vertit, hilaritas. Sic quoque legunt Patres Graeci passim, scilicet S. Athanasius, Basilius, Nyssenus, Epiphanius, Eusebius, Theophylactus, Euthymius, ut videre est in Catena Graecorum.

Verum melius Latini omnes, et ex Graecis Origenes, S. Chrysostomus et Cyrillus, pro εὐδοκία, id est bona voluntas, legunt εὐδοκίας, id est bonae voluntatis, ac consequenter hymnum hunc faciunt bimembrem. Sicut enim gloria datur Deo, quasi personae quae glorificatur; sic et pax datur hominibus bonae voluntatis, quasi personis, quibus pax Christi competit et congruit; atque sic melius cohaeret nexus totius sententiae: nam pax in terra alia intelligi nequit, quam hominum bonae voluntatis. Apposite S. Bernardus, serm. 3 De Circumcis.: «Quae, ait, major Deo gloria, quam tanta dignatio et tanta benignitas?» Idem, epist. 126 ad Episc. Aquit.: «Displicet, ait, mortalibus angelica illa partitio, qua gloria Deo, pax hominibus nuntiatur, et dum gloriam usurpant, turbant pacem. Solus gloriam meretur, qui facit mirabilia solus; sicut dicit Apostolus: Soli Deo honor et gloria.» Et paulo post: «Quonam ergo modo stabit pax hominum coram Deo, vel cum Deo, si Deo non potest apud homines esse tuta sua gloria? O stulti filii Adam, qui contemnentes pacem, et gloriam appetentes, et pacem perdunt et gloriam.»

ET IN TERRA PAX — hominum cum Deo, cui nos Christus reconciliavit, imo carnem nostram sibi hypostatice univit; ac consequenter «pax,» id est tranquillitas mentis et conscientiae; ac tertio, «pax» et concordia cum aliis hominibus. Porro, «pax» Hebraeis omne bonum, omnem prosperitatem et felicitatem significat. Hinc aliqui: «Pax,» inquiunt, est Christus jam natus; «ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum,» Ephes. II, 14; nam «Deo placuit per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in coelis sunt,» Coloss. I, 19.

Audi S. Augustinum, orat. Contra Judaeos, Paganos et Arianos, cap. X: «In utero, inquit, virginali spiritales nuptiae celebratae sunt, Deus conjunctus est carni, et caro adhaesit Deo, hinc procedens ut sponsus de thalamo, ad cujus nuptias commota universa exultare visa est creatura. Namque angelorum chorus ex his nuptiis pacem designat hominibus bonae voluntatis, quia qui erat Dei Filius, factus est hominibus filius.»

BONAE VOLUNTATIS. — Tripliciter id exponi potest. Primo, referendo illud ad τὸ «hominibus,» ut eos determinet, q. d. Pax sit hominibus, at non omnibus, sed iis qui sunt bonae voluntatis. Ita S. Ambrosius; «Hi sunt, qui suscipiunt Christum,» ait Beda.

Secundo, S. Leo, serm. De Nativit.: «Pax, ait, sit hominibus, quae scilicet faciat eos esse bonae voluntatis, ut nimirum suam voluntatem Dei legi et voluntati per omnia subjiciant et conforment.»

Verum quia Graece est εὐδοκία, quae vox respondet Hebr. רצון ratson, ac in sacra Scriptura fere non hominibus, sed Deo ipsi tribuitur, et significat Dei gratiam, benevolentiam, beneplacitum, amorem et dilectionem erga homines; hinc melius Nyssenus, Theophylactus, Euthymius hunc dant sensum, q. d. Pax sit hominibus, hominibus, inquam, quos Deus hac gratia et bona voluntate, id est benevolentia et amore suo gratis sine hominum merito dignatur et prosequitur, ut scilicet det eis salvatorem talem et reconciliatorem, qui pacem inter se et homines, ac inter coelum et terram, puta inter coelites et terrigenas, constituet. Sic et S. Ambrosius ac Haymo. Est metonymia familiaris S. Scripturae, qua verbum ponitur pro re significata per verbum, ut cap. I: «Non erit impossibile apud Deum omne verbum,» id est omnis res; II Reg. I, 4: «Quod est verbum (id est res) quod factum est?»

Sic Psalm. V, dicitur: «Scuto bonae voluntatis (Graece εὐδοκίας) tuae coronasti nos,» id est scuto quod est bona voluntas, id est benevolentia tua, velut corona cinxisti nos. Sic Matth. XVII, dicitur: «Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui;» Graece, εὐδόκησα. Et Psal. CXLIX: «Beneplacitum est Domino in populo suo.» Sic homines bonae voluntatis alibi vocantur «filii dilectionis,» id est filii voliti et dilecti a Deo. Vide dicta Ephes. I, 9.

Porro Jansenius, τὸ «bonae voluntatis» refert ad «pax,» q. d. Pax sit hominibus, pax, inquam, proveniens non ex eorum meritis, sed ex bona voluntate, id est benevolentia et gratia Dei: sed hoc intricatius et obscurius est. Aliter quoque S. Ambrosius: «Bonae voluntatis, inquit, ut intelligas pacem Christi non debiti esse, sed meriti.»

Moraliter disce hic, quam Deus humilitate delectetur et humiles exaltet. Christus ecce nocte nascens abscondit se in praesepio, at Deus eum glorificat per angelos. Audi S. Augustinum, lib. II De Symbolo, cap. V: «Sic voluit nasci excelsus humilis, ut in ipsa humilitate ostenderet majestatem.» Et serm. 213 De Temp.: «In summo, ait, honore summa sit humilitas: honoris laus, est humilitatis virtus.» Et S. Ambrosius: «Ex utero, inquit, Christus funditur, sed coruscat e coelo; terreno in diversorio jacet, sed coelesti lumine fulget; nupta peperit, sed virgo concepit; nupta concepit, sed virgo generavit. Quod si aetas carnis ignara operis fuit, profecto Deus erat, qui divinitatis operibus exercebat carnis aetatem.» Et S. Bernardus, serm. 1 De Circumcis.: «Christus ab ipso nativitatis exordio divinis humana sociat, ima summis. Nascitur ex muliere, sed cui foecunditatis...»


Versus 15: Transeamus usque Bethlehem

15. ET FACTUM EST, UT DISCESSERUNT AB EIS ANGELI IN COELUM, PASTORES LOQUEBANTUR AD INVICEM: TRANSEAMUS USQUE BETHLEHEM, ET VIDEAMUS HOC VERBUM, QUOD FACTUM EST, QUOD DOMINUS OSTENDIT NOBIS.

HOC VERBUM, — id est hanc rem tam novam et miram, puta Verbum incarnatum, et Messiam natum. Unde Beda, symbolice de Verbo divino hoc exponens, ait: «Verbum quod semper erat videamus, quomodo pro nobis factum est: quod enim videre non poteramus, dum erat Verbum, videamus factum, quia caro est.»

QUOD DOMINUS (Beda addit, fecit et) OSTENDIT NOBIS. — Graece ἐγνώρισε, id est notum fecit, revelavit, indicavit, imo signum quo Messiam natum inveniemus, suggessit nobis, prae Scribis et caeteris omnibus: quare nisi eum nobis natum, et nobis primis revelatum, ab eo per angelum invitati et vocati visamus et adoremus, erimus Deo, angelis et Christo ingrati, ac nobis ipsis inimici; utpote qui tantam Christi gratiam et salutem neglexerimus. Certum est angelum exterius loquentem pastoribus multo magis interius illuminasse mentem eorum, ut cognoscerent Christum esse Deum ac redemptorem mundi; ideoque eos excitasse ut eumdem adirent, colerent, amarent, adorarent. Hac enim causa pastores re ipsa praesepe adierunt, ac in eo Christum summa humilitate et reverentia adorarunt. Quare non est dubium eos hic fuisse justificatos; aut si jam justi erant, magnum justitiae et sanctitatis incrementum accepisse. Ita S. Cyprianus (vel quisquis est auctor), De Nativit. Christi: «Pastores illi, inquit, amplius mente quam oculis carnalibus illuminati, ad conspiciendum Emmanuel festinant, et edocti intus invisibili magisterio Spiritus Sancti, quem parvulum vident, confitentur immensum, et piae ei devotionis affectum praesentant.»


Versus 16: Et venerunt festinantes

16. ET VENERUNT FESTINANTES; ET INVENERUNT MARIAM, ET JOSEPH, ET INFANTEM POSITUM IN PRAESEPIO.

«Festinantes,» ex desiderio et ardore videndi Christum natum. Unde S. Ambrosius: «Vides, ait, festinare pastores; nemo enim cum desidia Christum requirit.» Et Beda: «Festinant, ait, pastores; neque enim cum desidia Christi est quaerenda praesentia, et ideo forte nonnulli quaerentes invenire non merentur, quia desidiose Christum quaerunt.»


Versus 17: Videntes autem cognoverunt de verbo

17. VIDENTES AUTEM COGNOVERUNT DE VERBO (scilicet verum esse illud, id est veram esse rem, vere scilicet natum esse Christum) QUOD DICTUM ERAT ILLIS DE PUERO HOC — ab angelo.

COGNOVERUNT. — Graece διεγνώρισαν, id est pernoverunt, clare certoque cognoverunt. Secundo, verti potest cum Pagnino, «notificarunt»; Theophylactus, «divulgarunt.» Sic et Syrus: unde sequitur:


Versus 18: Et omnes qui audierunt mirati sunt

18. ET OMNES, QUI AUDIERUNT, MIRATI SUNT; ET DE EIS QUAE DICTA ERANT A PASTORIBUS AD IPSOS. — Τὸ «et» non est in Graeco, Syro et Arabico, sicque planior fluit sensus; Romani tamen legunt et, q. d. Mirati sunt natum esse Messiam, et caetera quae de eo dicta erant a pastoribus ad ipsos; scilicet mirati sunt angelum apparuisse, angelos cecinisse «Gloria in excelsis,» Christum jacere in praesepio, etc. Ita Glossa, Franciscus Lucas et alii; licet Lyranus τὸ «et» exponat id est. Hinc patet pastores multis narrasse ea quae de Christo nato ab angelo audierant et viderant: quare multos praesepe adiisse Christumque vidisse; sed eos solos in Christum credidisse, quorum Deus corda efficaciter tangebat, caeteros offensos paupertate Christi eum sprevisse. Causam dat S. Ambrosius: «Non vilis, ait, persona pastorum, certe quo vilior ad prudentiam, eo pretiosior ad fidem. Non gymnasia choris referta sapientium, sed plebem Dominus requisivit simplicem, quae phalerare audita et fucare nesciret. Simplicitas enim quaeritur, non ambitio desideratur.»


Versus 19: Maria autem conservabat omnia verba haec

19. MARIA AUTEM CONSERVABAT OMNIA VERBA HAEC, CONFERENS IN CORDE SUO. — Scilicet conferens et comparans, non oracula Prophetarum de Christo, ut vult Beda, sed dicta et visa pastorum de angelis concinentibus «Gloria in excelsis Deo,» etc., cum iis quae ipsa in se experta erat, puta cum annuntiatione Gabrielis, oraculo Elisabethae et Zachariae, caeterisque quae ipsa de Christo nato viderat et in se senserat; idque primo, ut videns utrimque miram concordiam, omnia scilicet inter se optime consentire, magis firmaretur in fide, scilicet unigenitum Filium Dei ex se esse natum. Ita S. Ambrosius. Secundo, ut jucunda contemplatione harum rerum, inter se adeo consentientium, animum pasceret, et certa spe reliqua exspectaret, Deum scilicet hoc opus ad finem perducturum, et per Christum homines redempturum. Tertio, ut ea deinde suo tempore Apostolis, ac praesertim Lucae haec scripturo panderet, et ex ordine narraret. Vide hic in Virgine rarum exemplum virgineae taciturnitatis ac modestiae, item coelestis prudentiae, ac firmissimae fidei et spei, admirantis praesentia et futura praestolantis. Conferebat enim ea quae cernebat summae humilitatis, cum iis quae noverat summae majestatis, stabulum cum coelo, pannos cum illis Prophetae verbis, Psalm. CIII: «Amictus lumine sicut vestimento;» praesepe cum throno Dei, animalia cum Seraphinis.


Versus 20: Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum

20. ET REVERSI SUNT («ad gregem suum,» ait Euthymius; Deus enim vult fideles, licet a se exaltatos, in sua vocatione, officio et arte permanere) PASTORES, GLORIFICANTES, ET LAUDANTES DEUM, IN OMNIBUS QUAE AUDIERANT ET VIDERANT, SICUT DICTUM EST AD ILLOS. — Τὸ «dictum» refer ad «audierant,» non ad «viderant»; audita enim sunt dicta, non visa. Hinc patet pastores in fide et Evangelio Christi fuisse constantes, imo gaudio Spiritus Sancti ob visum Christum assidue exultantes et jubilantes.


Versus 21: Et postquam consummati sunt dies octo

21. ET POSTQUAM CONSUMMATI SUNT DIES OCTO UT CIRCUMCIDERETUR PUER, VOCATUM EST NOMEN EJUS JESUS, QUOD VOCATUM EST AB ANGELO PRIUSQUAM IN UTERO CONCIPERETUR.

CONSUMMATI SUNT DIES OCTO. — Id est cum advenisset dies octavus a nativitate Christi, quo ipse juxta legem circumcidendus erat. Est hebraismus; Hebraeorum enim verba saepe significant actum inchoatum, non perfectum. «Consummati» ergo hic idem est, quod «coepti consummari,» ut expletis septem diebus ageretur dies octava, destinata circumcisioni, etsi illa necdum esset expleta et consummata.

UT CIRCUMCIDERETUR PUER. — Tacite significat eum circumcisum, non expresse, ut innuat eum libere et sponte, non ex obligatione fuisse circumcisum, tum quia ipse erat Deus auctorque legis, qui lege circumcisionis a se lata non obligabatur; tum quia non communi hominum generatione, qui de peccati traduce propagati in iniquitatibus concipiuntur, ait Beda; sed ex Spiritu Sancto erat conceptus et natus, ideoque carens peccato originali, ob quod abolendum instituta erat circumcisio, imo Sanctus Sanctorum, uti docet S. Augustinus, tract. 30 in Joannem; S. Athanasius, S. Gregorius et alii passim. Circumcisio enim erat signum peccati, ejusque quasi stigma et cauterium: nullum autem peccatum, nulla libido erat in Christo. Quare Christus in circumcisione magis et profundius se humiliavit, quam in nativitate; in hac enim accepit formam hominis, in illa vero formam peccatoris.

Voluit tamen sponte circumcidi septem de causis, quas ex S. Cypriano, Augustino, Beda et aliis recenset S. Thomas, III part., Quaest. XXXVII, art. 1. Primo, inquit, ut ostenderet veritatem carnis humanae contra Manichaeum, qui dixit eum habuisse corpus phantasticum; et contra Apollinarium, qui dixit corpus Christi esse divinitati consubstantiale; et contra Valentinum, qui dixit Christum de coelo corpus attulisse. Secundo, ut approbaret circumcisionem quam olim Deus instituerat. Tertio, ut comprobaret se esse de genere Abrahae, qui circumcisionis mandatum acceperat in signum fidei, quam de ipso habuerat. Quarto, ut Judaeis excusationem tolleret, ne eum reciperent, si esset incircumcisus. Quinto, ut obediendi virtutem nobis suo commendaret exemplo. Unde et octava die circumcisus est sicut in lege erat praeceptum. Sexto, ut quia in similitudinem carnis peccati advenerat, remedium quo caro peccati consueverat mundari, non respueret. Septimo, ut legis onus in se sustinens, alios a legis onere liberaret secundum illud Galat. IV: «Misit Deus Filium suum factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret.» Hucusque S. Thomas.

Octavam causam addit S. Leo, serm. 2 De Nativit., ut per eam diabolo occultaretur: «Cum, inquit, misericors omnipotensque Salvator ita susceptionis humanae moderaretur exordia, ut virtutem inseparabilis a suo homine deitatis, per velamen nostrae infirmitatis absconderet, illusa est securi hostis astutia, quae nativitatem pueri in salutem generis humani procreati, non aliter sibi, quam omnium nascentium, putavit obnoxiam.»

Nonam dat S. Augustinus, serm. 9 De Nativit., ut carnali circumcisione sublata spiritualem substitueret, quae consistit in vitiorum et concupiscentiarum mortificatione et resectione: «Christus, ait Augustinus, suscepit circumcisionem, ablaturus circumcisionem ipsam; suscepit umbram, daturus lucem; suscepit figuram, impleturus veritatem.» Denique Christus sua circumcisione inchoavit passionem suam per quam factus est orbis redemptor et salvator. Unde in ea impositum est illi nomen Jesus, qua Christus infirmitates nostras sanavit, non per pharmaca, ut faciunt medici, sed eas in se suscipiendo, et pro iis Deo satisfaciendo, itaque merendo, ut omnes animi corporisque aegritudines, omnes passiones, tentationes, tristitias, afflictiones sanare possit, ac revera sanet vel in hac vita, vel in futura. Laboras ergo timore, scrupulo, ira, acedia, vana gloria, dolore, paupertate, etc.; Jesum invoca, et eum senties consolatorem ac salvatorem.

ET VOCATUM EST NOMEN EJUS JESUS. — De hoc divino et mellifluo nomine vide ea quae dixi Numer. XIII, 17, et Barradium ac Vincentium Regium hic, ac S. Bernardum, serm. 13 in Cant. Porro, «Jesus» est Salvator in actu perfecto, quia non tantum ipse salvavit homines, sed et Apostolis similibusque vim salvandi alios attribuit. Et hoc innuit nomen «Josue,» vel, ut Hebraei dicunt, Jehosua, quod idem est cum nomine Jesu, estque conjugationis hiphil, quae actionem, puta salvationem perfectam, significat. Meminerint ergo fideles se esse filios Jesu, ac proinde eum in salute animarum procuranda imitari debere.

QUOD VOCATUM EST AB ANGELO (Gabriele, annuntiante B. Virgini conceptionem Jesu, cap. I, 31), PRIUSQUAM IN UTERO CONCIPERETUR. — Christus enim conceptus fuit in fine annuntiationis, cum B. Virgo respondit: «Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.» Paulo ante ergo revelatum ei fuit ab angelo nomen Jesu puero indendum. Hac gnome significat Lucas, nomen Jesu jam ante a Deo huic puero fuisse ab aeterno decretum et praedestinatum, ut significaret eum fore salvatorem mundi. Jesus enim hebraice idem est quod Graece, σωτήρ, id est salvator.

Nota hic, ut Deus in Christo humile sublimi, humanum divino, venenum antidoto jungat et copulet, ut in eo humanam naturam divinae majestati copulatam ostendat. Nam voluit Christum circumcidi, itaque speciem peccatoris assumere; sed mox ut eam abstergat indit ei nomen Jesus, id est Salvator, qui peccatis omnibus medeatur. Sic voluit Christum nasci in stabulo ponique in praesepio, quasi pauperem et abjectum; sed mox per stellam tres Reges, et per angelum pastores ad eum adorandum accersivit. Sic voluit eum pati, crucifigi, mori; sed simul tunc solem et lunam obscuravit, petras scidit, terram concussit, ut omnia elementa indignam Creatoris sui necem ostenderent et lugerent. Quo ergo magis Christus se humiliavit, eo magis Deus Pater eum exaltavit. Idem faciet tibi, o Christiane: quare ne verearis humiliari, certo sciens te per hoc sublimandum. Via enim ad gloriam est humiliatio, juxta illud Christi oraculum, imo promissum: «Omnis qui se humiliat, exaltabitur.»


Versus 22: Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus

22. ET POSTQUAM IMPLETI SUNT DIES PURGATIONIS EJUS (Mariae, non pueri, ut patet ex Graeco αὐτῆς, et ex Levit. cap. XII, 7 et 8. Male ergo legunt nonnulli αὐτοῦ masculine, id est illius, scilicet pueri; aut, ut Origenes, Theophylactus et Euthymius, αὐτῶν, id est illorum, pueri scilicet et Mariae matris) SECUNDUM LEGEM MOYSI, TULERUNT ILLUM (puerum Jesum) IN JERUSALEM, UT SISTERENT EUM DOMINO.

Nota tres leges disparatas hic convolvi et conjungi. Prima est, Levit. XII, 2 et seq., ut mulier, si peperisset masculum, maneat immunda per quadraginta dies: inde legaliter, id est ritu victimarum a lege praescripto, purificetur in templo.

De institutione, ritu, causa, fine et fructu circumcisionis vide ea quae dixi Genes. XVII, 9 et seq. Porro, Christus circumcisus fuit in ipsa spelunca in qua natus est, a quopiam sacerdote vel Levita, majoremque dolorem sensit quam caeteri infantes, quia ipse utebatur ratione, qua carent caeteri, et delicatioris et vivacioris erat tactus quam alii.

Secunda, ut mater pro purificatione non prolis, ut vult S. Augustinus, sed sua duntaxat, uti jam dixi, offerat Deo in holocaustum agnum, ac pullum turturis vel columbae in victimam pro peccato, si dives sit; si sit pauper, offerat par turturum duntaxat, aut duos pullos columbarum, Levit. XII, 6 et 7.

Tertia lex, ut, si proles sit masculina et primogenita, sistatur et offeratur Deo tanquam ipsi debita et sancta, id est consecrata ob liberationem primogenitorum Hebraeorum factam a Deo, quando caesa sunt primogenita Pharaonis et Aegyptiorum ab angelo tempore Mosis, Exodi XIII, 1, ita tamen, ut proles oblata Deo, a parentibus redimi possit quinque siclis, id est quinque florenis Brabanticis, qui faciunt duos aureos Romanos, quorum quisque continet decem julios, sive regales, Numer. III, 47. Symbolice hi quinque sicli repraesentabant quinque vulnera Christi, quorum pretio Christus redemit genus humanum.

DIES PURGATIONIS. — Nota: In lege veteri puerpera immunda erat, ob immunditiem tum naturalem, tum legalem et moralem, praesertim quia pariebat foetum, quem imbuebat et concipiebat in peccato originali. Naturalem, quia puerperae patiuntur fluxum sanguinis et menstruorum, item secundinarum aliarumque sordium, per multos dies. Causa est, quod infans in utero matris involvitur membrana, quae secundae a Plinio vulgo «secundinae» vocantur, uti docet Aristoteles, lib. 4 De Gener. anim., cap. IV, et Galenus, lib. De Formatione foetus. Membrana enim haec triplicem habet usum: Primo, tegit, conservat et tuetur semen virile in utero matris ne diffluat, sed coaguletur in corpus infantis, quod deinde eadem membrana continet et fovet.

Secundo, membrana haec plena est venulis plenis sanguine, quo nutrit infantem sibi per umbilicum cohaerentem, qui nexus naturaliter sponte sua solvitur in partu, quo primum infans emittitur; deinde membrana, quae fuerat involucrum et tegmen infantis, sive secundae ipsae per partes eadem via ejiciuntur.

Tertio, membrana haec recipit excrementa, quae puer ex cibo quo alitur in utero matris, naturaliter emittit. Haec est naturalis impuritas puerperae, ex qua sequitur legalis: lex vetus enim ob hasce sordes jubebat eam quasi impuram arceri templo, esseque quasi irregularem per quadraginta dies, donec quadragesimo die per ritum a lege praescriptum lustraretur et purificaretur, itaque pura templum ingrederetur.

Quaeres, an haec impuritas fuerit in B. Virgine pariente Christum, ut ab ea juxta legem purificari debuerit die quadragesimo. Affirmat S. Hieronymus, epist. 22 ad Eustochium, ubi loquens de Christo: «Novem mensibus, ait, in utero ut nascatur exspectat, fastidia sustinet, cruentus egreditur,» uti caeteri infantes ex fluxu materni sanguinis cruenti egrediuntur, ideoque abluuntur. Idem asserit Abulensis cap. XII in Levit., Quaest. II et seq.; ac Erasmus hic.

Verum caeteri omnes constanter id negant: partus enim Virginis fuit purissimus, quia uti concepit virgo sine viro ex inoperatione Spiritus Sancti, sic et peperit virgo, clauso scilicet utero, ita ut Christus nascens eum non aperuerit, sed penetraverit: quare nullus in hoc partu esse potuit fluxus sanguinis aut secundinarum. Adde: in ea nullus fuit sanguis superfluus, sed tantum is qui necessarius erat ad Christi conceptionem et nutritionem. Quare sanguis quo Christus alitus fuerat in utero, post partum non effluxit, sed ad ubera transiens ibidem in lac conversus, aluit et lactavit Christum jam natum. Unde S. Augustinus, lib. De Quinque haeresibus, cap. V: «Stulte, ait, unde sordes in virgine matre, ubi non est concubitus cum homine patre? Unde sordes in ea, quae nec concipiendo libidinem, nec pariendo passa est dolorem?» S. Epiphanius, lib. III Contra haereses, in fine: «Natus est, ait, per genitales meatus citra pudefactionem impollute, absque inquinamentis.» S. Cyprianus, serm. De Nativit.: «Maria, ait, genitrix et obstetrix: nullus dolor, nulla naturae contumelia.» Additque Christum prodiisse ex Virgine sicut fructus prodit ex arbore, aut sicut radius ex sole, juxta illud Isaiae, cap. XXXV: «Germinans germinabit sicut lilium.» Sophronius, in VI Synodo, act. XI, partum Virginis appellat «incorruptibilem,» quia, inquit, «sine fluxu sanguinis, aut simili passione perfectus est.» Idem docent hic unanimiter Interpretes et Scholastici. Vide Suarez, III part., Quaest. XXXV, disp. XIII, sect. 2.

Unde valde probabiliter colligit Toletus hic, B. Virginem nunquam passam fuisse menstrua. Ratio est, quia menstrua sunt poena peccati et comes concupiscentiae. Unde in statu innocentiae nulla fuissent menstrua; B. Virgo autem immunis fuit ab omni peccato et concupiscentia, ergo a menstruis: menstrua enim sunt sanguis foetidus et noxius, adeoque venenatus, uti fuse docet Plinius; Virginis autem sanguis erat purissimus.

De secundinis major est difficultas: An scilicet Christus in utero fuerit inclusus suis secundinis, sive membrana, uti includuntur caeteri infantes. Multi id negant, tum quia membrana haec primitus fit ad conservandum semen virile: Christus autem conceptus fuit sine semine ex Spiritu Sancto; tum quia Christus in primo conceptionis suae instanti perfecte fuit formatus, organizatus et animatus, cum caeteri infantes sensim formentur, organizentur et animentur, ideoque membrana sua contineri et foveri debeant; tum quia decentius erat, ut ipse uterus Virginis locum membranae suppleret, ipsumque Christum proxime tangeret, foveret, et per venas quas habet, sanguine suo aleret; tum denique, quia Christus in utero nulla emisit cibi excrementa, sed tantum ad sumpsit, quod corpus aleret et augeret: quare non eguit membrana, qua excrementa haec exciperet. Favet Synodus habita in Trullo, can. 79, dicens: «Absque ullis secundinis ex Virgine partum esse confitentes.» Licet Joverius legat «absque dolore ex Virgine,» etc. Graece enim est ἀλόχευτον: quod si a λοχεύω, id est pario, parturio, foetum cum dolore et nisu magno enitor, derives, significat sine dolore, sine nisu pariendi, qualis non fuit in B. Virgine. Verum εἰ ἀλόχευτον derives a λόχια, vel λοχεία, id est purgamenta, quae in utero post partum remanent, quales sunt secundae sive secundinae, uti ex Dioscoride et Aristotele docet Henricus Stephanus in Lexico, tunc ἀλόχευτον idem est quod sine purgamentis, sine secundinis. Et sic hanc vocem accipere Concilium, patet ex iis quae subdit; causam enim subjicit dicens: «Ut qui sine semine constitutus sit,» q. d. Partus caeterarum fit ex semine, sed partus Virginis fuit sine semine, ergo et sine secundinis. Secundinae enim primitus a natura formantur ad servandum semen, ne diffluat. Cum ergo B. Virgo non conceperit ex semine, hinc secundinis non eguit. Addit deinde Concilium: «Quare quoniam aliqui post sanctae Christi Dei nostri nativitatis diem similam coquere ostenduntur, et eam sibi invicem impertiri, honoris scilicet praetextu secundinarum (Graece λοχείων, quae vox, ut dixi, proprie secundinas quae post partum emittuntur, significat) impollutae Virginis matris; statuimus, ut nihil tale deinceps fiat a fidelibus. Neque enim hoc honor est Virginis, etc., ex communibus, et iis quae in nobis fiunt, inenarrabilem ejus partum definire, metiri et describere.» Alii tamen, qui per λοχεία, intelligunt non secundinas, sed alias sordes, nisus et dolores partus, censent Christum in utero suam quoque habuisse membranam, sive secundinas, quia hoc naturale est in omnibus infantibus in utero, ut ea contineantur, muniantur et foveantur: sed ita, ut illam statim post partum Virginis, Deus ex utero ejus clauso per penetrationem dimensionum aut alium modum eduxerit et in aliam rem converterit. Ita Suarez loco citato. Quare in Virgine nulla fuit impuritas, ob quam deberet purificari, ideoque lege purificationis nec obligabatur, praesertim quia lex ait: «Mulier si suscepto semine.» B. Virgo autem nullum suscepit semen, sed ex Spiritu Sancto concepit, de quo plura dixi Levit. XII, 2. Denique partus Virginis fuit sanctissimus, quia peperit Sanctum Sanctorum.

Voluit tamen B. Virgo humilitatis studio, et ut caeteris puerperis se conformaret, ac ne eas scandalizaret, et videretur esse singularis, atque ut virginitatem suam conceptumque ex Spiritu Sancto celaret, purificari, sicut et Christus iisdem de causis voluit circumcidi, ut dixi vers. 21. Unde S. Bernardus, serm. De Purific.: «Nihil, ait, in hoc conceptu, nihil in partu impurum fuit, nihil illicitum, nihil purgandum, nimirum cum proles ista fons puritatis sit, et purgationem venerit facere delictorum. Quid in me legalis purificet observatio, quae purissima facta sum ipso partu immaculato? Vere, o beata Virgo, vere non habes causam, nec tibi opus est purificatione; sed nunquid filio tuo opus erat circumcisione? esto inter mulieres tanquam una earum: nam et filius tuus sic est in numero puerorum.»

Tropologice: purificatio animae est paenitentia, quam B. Virgo subivit non pro peccatis suis, utpote quae nulla habebat, sed pro alienis, aeque ac Christus. Sacramentum tamen poenitentiae non suscepit, quia propria peccata quae confitenda sunt, non habuit. Vide S. Chrysostomum, Tertullianum, S. Augustinum, S. Ambrosium, lib. De Paenitentia.

UT SISTERENT EUM (tanquam masculum primogenitum, juxta legem Exodi, XIII, 12) DOMINO. — Syrus, coram Domino. Quare B. Virgo Christum manibus tenens, flectens genua, eum summa reverentia et devotione obtulit Deo, dicens: En, Pater aeterne, hic est Filius tuus, quem pro salute hominum ex me carnem sumere voluisti: ego tibi eum reddo, et in solidum offero, ut de eo aeque ac de me facias quod placuerit, ac per eum redimas mundum. Haec dicens obtulit sacerdoti, quasi vicario Dei, a quo deinde quinque siclis eumdem redemit, uti praescribebat lex.


Versus 23: Omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur

23. SICUT SCRIPTUM EST IN LEGE DOMINI (Exod. XIII, 12): QUIA OMNE MASCULINUM ADAPERIENS VULVAM, SANCTUM DOMINO VOCABITUR. — Id est, Deo quasi res dicata et sancta efferetur et consecrabitur. Nonnulli Patres, uti Tertullianus, De Carne Christi, cap. XXIII; Origenes, Ambrosius, Euthymius (qui ait: «Solus Christus nondum apertam matris vulvam supernaturaliter aperuit, id est pertransiit, et clausam naturaliter servavit») dicunt hanc legem soli Christo convenire: solum enim Christum aperuisse matricem matris; non quod velint B. Virginem proprie matricem in partu aperuisse, ac per consequens virginem non mansisse, uti eos interpretatur impurus Calvinus: sed quod Christus solus uterum clausum penetrarit, ac penetrando quasi aperuerit, id est ita egressus sit, perinde ac si eum aperuisset (est enim in hac phrasi metalepsis), cum aliae matres tam in conceptione, quam in partu proprie uterum aperiant.

Verum omnes caeteri Patres clare dicunt Christum, clauso matris utero, conceptum et natum esse. Quare τὸ «adaperiens vulvam» sic explicant, q. d. Omnis masculus, qui naturali more nascendo vulvam matris aperiendo in lucem egreditur, quique principium est generationis maternae, hic «sanctus Domino vocetur,» id est Domino dicetur et consecretur. Hinc sequitur, quod Christus hac lege non continebatur, tum quia ipse subsistebat in persona Verbi, quae nullis ligatur legibus; tum quia ipse non aperuit vulvam matris, sed ea clausa exivit. Ita Cyrillus, hom. De occursu Domini, et Hormisdas Papa, epist. 1, cap. III; Beda et alii.

Minus ergo recte Rupertus, Abulensis, Jansenius et Maldonatus, per τὸ «aperiens vulvam,» non aliud putant significari, quam «primogenitum,» ideoque Christum hisce verbis legis fuisse comprehensum: sed a lege exceptum alio titulo, scilicet quod esset Deus et Dei Filius. Vide dicta Exod. XIII, 12, ubi fuse hanc legem et litteraliter et tropologice exposui, atque inter alia dixi, primogenitum cujusque esse cor ejusque amorem, ac primas cogitationes et intentiones: hoc ergo, et hasce a quolibet devote et integre offerendas esse Deo. Denique audi S. Bernardum, serm. De Purificatione: «Oblatio ista, fratres, satis delicata videtur, ubi tantum sistitur Domino, redimitur avibus, et illico reportatur. Veniet, quando non in templo offeretur, nec inter brachia Simeonis, sed extra civitatem inter brachia crucis. Veniet, quando non redimetur alieno, sed alios redimet sanguine proprio, quia redemptionem cum misit Deus Pater populo suo. Illud erit sacrificium vespertinum, istud est matutinum: istud quidem jucundius, sed illud plenius.»


Versus 24: Par turturum aut duos pullos columbarum

24. ET UT DARENT HOSTIAM (pro purgatione matris, non pueri, ut dixi vers. 22) SECUNDUM QUOD DICTUM EST IN LEGE DOMINI, PAR TURTURUM AUT DUOS (unum in holocaustum, alterum pro peccato) PULLOS COLUMBARUM, — eo quod pauperes essent. Nam divites insuper dare debebant agnum in holocaustum. Licet enim tres reges magnam vim auri Christo obtulissent, tamen B. Virgo paupertatis studiosa, ut ostenderet se spernere omnia terrena, ex illis pauca duntaxat quasi libando accepit, quae brevi consumpsit, ait Abulensis, in cap. II Matth., Quaest. XLVII; aut, si plura accepit, ea in pauperes distribuit, ait S. Bonaventura et Dionysius. Denique quia statu et conditione erat pauper, inter pauperes censeri voluit et pauperum munus offerre. Vide dicta tam quoad litteram quam quoad mores, Levit. XII.

Nota: Purificationis B. Virginis (cujus memoriam quotannis celebrat Ecclesia die 2 februarii, idque ad abolenda Lupercalia, quae eodem die Romae turpiter celebrabantur, ait Baronius) hic fuit ordo et ritus: Primo, puerpera veniebat in atrium immundorum, ibique consistebat: nec enim atrium mundorum ingredi poterat, utpote immunda ante purificationem.

Secundo, offerebat turturem, vel pullum columbae pro peccato; verisimile est eam quoque aspersam fuisse aqua cinerea vitulae rufae; illa enim erat quasi aqua lustralis in omni purificatione.

Tertio, offerebat infantem Deo eumque redimebat.

Quarto, peractis omnibus, in gratiarum actionem offerebat Deo agnum, vel turturem aut pullum columbae in holocaustum. Haec duo ultima fiebant a puerpera (utpote jam purificata) existente in atrio mundorum. Ibi enim offerebat infantem ad ostium tabernaculi, ibique eminus spectabat holocaustum suum, quod offerebatur in atrio sacerdotum. Nam inter atrium sacerdotum et laicorum intererat murus, sive septum altum tres pedes, ita ut laici ex suo atrio spectare possent victimas, et alia quae fiebant in atrio sacerdotum.

Tropologice: turtures et columbae, quas puerpera pro peccato, id est immunditia sive irregularitate legali, offerebat, significabant gemitum et compunctionem poenitentis, quo expiantur peccata, praesertim accedente Sacramento. Porro B. Virgo, sicut nullum omnino habuit peccatum, sic nullo Sacramento ad illud expiandum indiguit; suscepit tamen sacramentum Baptismi, ut profiteretur religionem Christianam, item Confirmationem, Eucharistiam, forte etiam Extremam Unctionem. Ordinis non erat capax, quia femina. Matrimonium iniit cum Joseph, sed illud in lege veteri non erat Sacramentum. Peccata sua nunquam est confessa, nec absolutionem a sacerdote suscepit, quia nulla habuit.

Dices: Poterat B. Virgo metuere ne forte in oratione distractionem aliquam, aut in opere vel cogitatione negligentiam aliquam venialem commisisset; ergo poterat illam confiteri; quia ut ait S. Gregorius: «Bonarum mentium est agnoscere culpam, ubi non est culpa.» Respondeo: Hoc verum est in peccatoribus et statu lapso, non integro et innocentiori, qualis fuit B. Virgo. Quare sicut angeli clare vident omnes suos actus eorumque defectus etiam minimos, ex perspicacitate sui intellectus; ac similiter suos actus vidit Adam in statu innocentiae (hoc enim pertinet ad integritatem illius status et ad justitiam originalem): sic pariter suos actus omnes vidit et praevidit B. Virgo, quod scilicet essent purissimi et sanctissimi, sine omni defectu, etiam veniali, ideoque eos quasi peccata confiteri non poterat. Nec tamen idcirco se extollebat, sed magis humiliabat, sciens hoc esse donum Dei, non suum meritum. Quare quod Sylvester in Rosa aurea, tit. III, cas. 53, De Quaest. impertin., censet B. Virginem sacramentum poenitentiae recepisse, solitamque venialia sub conditione confiteri S. Joanni, plane est rejiciendum: praesertim quia absolutio impendi nequit super materiam incertam, sed ut ejus capax sit poenitens, debet aliquod peccatum determinate confiteri, ait Vasquez, III part., disp. 419, cap. VII.


Versus 25: Et ecce homo erat in Jerusalem cui nomen Simeon

25. ET ECCE HOMO ERAT IN JERUSALEM, CUI NOMEN SIMEON, ET HOMO ISTE JUSTUS ET TIMORATUS, EXSPECTANS CONSOLATIONEM ISRAEL, ET SPIRITUS SANCTUS ERAT IN EO.

Simeon. — Calvinus vult Simeonem fuisse plebeium et obscurae famae. Verum eum sanctitate et senio fuisse venerabilem, docent sequentia apud Lucam. Multi censent eum fuisse sacerdotem; ideoque benedixisse Mariae et Joseph, vers. 34. Ita Lyranus, Dionysius, Cajetanus, Franciscus Lucas, Toletus hic, ac S. Athanasius, lib. De Communi essentia Patris et Filii; S. Cyrillus Hierosolymitanus, orat. De Occursu Domini; S. Epiphanius, tract. De Patribus veteris Testamenti; et Canisius, lib. IV De Deipara, cap. X; licet eum fuisse laicum, non sacerdotem, opinetur Theophylactus, Euthymius, Jansenius et Barradius, ac benedixisse Mariae, non ut sacerdotem, sed ut senem.

ET HOMO ISTE JUSTUS. — Hinc Galatinus, lib. I De Arcanis fidei, cap. III, censet Simeonem hunc fuisse discipulum et filium Hillelis, qui, paulo ante nativitatem Christi, Scribarum et Pharisaeorum fuit auctor, teste S. Hieronymo, in cap. VIII Isaiae. Sed audi Galatinum: «Simeon, Hillelis filius, quem ob ejus praecipuam sanctitatem Talmudistae Saddic, id est Justum, cognominant, in quo (ut in Pirke Avoth, id est in Capitulis Patrum dicitur) academiae magnae Synagogae sceptrum defecit, multa de Messia dixit; et tandem cum in ultima senectute a Spiritu Sancto responsum accepisset, non visurum se mortem, nisi Messiam videret, Christum ipsum ulnis suscipiens, quae de eo a Spiritu Sancto edoctus docuerat, ipso praesente confirmavit; cujus egregia dicta Talmudicis in libris sparsim reperiuntur.» Idem censet Genebrardus, lib. II Chronologiae, qui addit: «In Simeone spiritum Synagogae magnae, qui erat prophetico minor, communi major, defecisse, auctores sunt Talmudici in tractatu Pirke Avoth. R. Moses Egyptius non tantum discipulum, sed et Hillelis filium fuisse scribit, Gamalielisque, ad cujus pedes legem Paulus didicit, praeceptorem, imo vero et patrem.» Haec Genebrardus. Verum haec, uti verisimilia apparent, ita incerta sunt: multi enim fuere «Simeones» sive «Simones» (utrumque enim idem est nomen) justi, uti fuit Simon pontifex, filius Oniae, cognomento Justus, quem fuse laudat Ecclesiasticus, cap. L, vers. 1. Adde Hillelis posteros et discipulos, puta Scribas et Pharisaeos, fuisse summe contrarios Christo.

Timoratus. — Graece, εὐλαβής, id est religiosus, qui timet et reveretur Deum, cavetque studiose ne eum offendat.

EXSPECTANS CONSOLATIONEM ISRAEL. — Id est exspectans adventum Messiae sive Christi, qui consolaturus et liberaturus erat Israel, id est populum fidelem a Satana, Herode, Romanis, Scribis et Pharisaeis oppressum; quia communis boni avidus, «populi magis gratiam quam suam requirebat,» ait S. Ambrosius. Sciebat enim Simeon ex translato a Juda sceptro ad Herodem, juxta oraculum Jacob, Gen. XLIX, 10, et ex completis septuaginta, Daniel. cap. IX, hebdomadis, aliisque prophetiis, Christi adventum instare, ut Israelem, id est fideles ab omnibus malis eriperet, puta tam a peccatis, quam a miseriis omnibus, partim in hac vita, partim in futura. Christus ergo est fidelium consolatio, quia extra Christum nulla salutis est spes, sed mera desperatio et desolatio. Hinc Isaias Christi adventum promittens, cap. XL, vers. 1: «Consolamini, ait, consolamini, popule meus, dicit Deus vester: loquimini ad cor Jerusalem.» Et cap. LI, 3: «Consolabitur Dominus Sion.» Et cap. LXI, 1: «Spiritus Domini super me, etc., ut consolarer omnes lugentes.» Et Paulus, II Cor. I, 5: «Sicut, ait, abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.» Tempore Christi enim erat afflictissimus tam reipublicae quam Ecclesiae Israelis status. Respublica enim eorum suis carens principibus, erat sub jugo Herodis et Romanorum infidelium; Ecclesia vero sub jugo impiorum pontificum, Scribarum et Pharisaeorum, qui quales fuerint, quantumque populum oppresserint, et in quantos errores et vitia abduxerint, docet Christus toto cap. XXIII, 5, Matth. Ad utriusque ergo liberationem, vel consolationem per Messiam faciendam exspectant Simeon caeterique pii Israelitae.

ET SPIRITUS SANCTUS ERAT IN EO. — «Spiritus Sanctus,» tum sanctificans, tum prophetiae, ut patet ex sequentibus. Ubi nota: In Scriptura dicitur Spiritus Sanctus advenire, vel esse in aliquo, non tantum per gratiam gratum facientem, sed etiam per gratiam gratis datam, v. g. per prophetiam, uti hic dicitur fuisse in Simeone. Sic, cap. I, 35, dicitur Spiritus Sanctus superventurus in B. Virginem, ut concipiat Filium, fiatque Mater Dei, quae est gratia gratis data. Et vers. 41, Elisabeth dicitur repleta Spiritu Sancto, cum coepit prophetare.

IN EO. — Graece ἐπ᾽ αὐτόν, id est super eum, q. d. Spiritus Sanctus in eum delapsus ejus animam occupabat, ut homo non tam terrenus quam coelestis et divinus esse videretur, idque ad hoc, ut ejus testimonium de Christo foret irrefragabile et omni exceptione majus.

Caecum fuisse Simeonem, et ad Christi contactum visum recuperasse, tradit Celsus, De Incredulitate Judaeorum, apud Vigilium, qui inter opera Cypriani circumfertur. Verum tantum miraculum et tam huic loco opportunum non siluisset Lucas.


Versus 26: Non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini

26. ET RESPONSUM (oraculum et promissum divinum: hoc enim est Graece χρηματίζειν; unde Arabicus, Et revelatum ei fuerat) ACCEPERAT A SPIRITU SANCTO (per internam inspirationem) NON VISURUM (experturum) SE MORTEM, NISI PRIUS VIDERET CHRISTUM DOMINI, — id est Messiam unctum unctione Spiritus Sancti et gratiae plenitudine, Isaiae XI, 2. Quare Simeoni hic privilegium eximium et rarum a Deo concessum est, scilicet ut ante mortem videret Christum natum.


Versus 27: Et venit in Spiritu in templum

Abrahamum, Isaac, Jacob, Mosem omnesque Patriarchas et Prophetas superavit, « qui, ut ait Apostolus, juxta fidem defuncti sunt, non acceptis repromissionibus » (de Christo Christique gratiis et beneficiis), « sed a longe eas aspicientes ac salutantes, » Hebr. XI, 13. Hinc liquet Simeonem singularis fuisse sanctitatis sanctique desiderii et zeli, qua assidue suspirabat orabatque pro adventu Messiae, ideoque eum videre meruit.

27. ET VENIT IN SPIRITU (instinctu Spiritus Sancti, motus et incitatus a Spiritu Sancto, ait Euthymius et Theophylactus) IN TEMPLUM. — Idem autem spiritus qui eum incitavit, eidem signum dedit, quo Christum inter tot pueros qui offerebantur in templo, agnosceret; aut potius illum eidem ostendit, interius illi suggerens dicensque: Ecce hic est Christus, quem tibi ante mortem videndum promisi. Timothaeus, presbyter Hierosolymitanus, orat. De Simeone, putat vidisse illum Deiparam divino circumdatam lumine inter feminas reliquas, atque ex hoc indicio Messiae matrem esse intellexisse. Carthusianus pariter: « Forsitan, inquit, vidit divinum quemdam splendorem in vultu pueri. »

Hinc disce Deum Sanctorum mentem et gressum dirigere, ut occurrat eis res bona a Deo eis praedestinata, uti hic Simeoni occurrit Christus. Quare assidue nobis praesertim ingressuris iter, pro hac directione orandum est, ut per eam a malis occursibus praeservemur et bonis perfruamur, ac dicendum cum Psalte: « Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me; » et: « Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, » Ps. CXVIII.

In vita S. Ephrem legimus eum, cum civitatem ingrederetur, orasse Deum ut aliquid bonae aedificationis sibi occurreret; et ecce occurrit ei meretrix, quae cum fixe eum intueretur, ideoque ab eo severe rogaretur cur id faceret inverecunde, responsum ab ea accepit: « Femina virum quasi sui originem (Eva enim formata est ex costa Adae) intueatur; vir vero terram, ex qua plasmatus est, inspiciat. » Sensit vir Dei se jure tangi, ac compunctus Deo gratias egit, quod a meretrice tam pium salutis monitum accepisset.

ET CUM INDUCERENT (in templum) PUERUM JESUM PARENTES EJUS (Maria et Joseph), UT FACERENT SECUNDUM CONSUETUDINEM LEGIS PRO EO. — Graece, kai en to synagagein, id est et cum induxissent; pendet enim haec sententia a vers. seq. Unde Vatablus vertit: « Cum autem inferrent parentes puerum Jesum, etc., ipse quoque accepit eum in ulnas suas. »


Versus 28: Et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum

28. ET IPSE ACCEPIT EUM IN ULNAS SUAS (inter brachia sua amplexans, et ad sinum pectusque suum ardentissime et suavissime applicans), ET BENEDIXIT (laudavit et glorificavit) DEUM, ET DIXIT. — Simeon olor, sive cygnus candidus, jam jam moriturus suavissime canit: ita Simeon canitie sancta candidus, jam moriturus cygneum et suavissimum edit hic canticum. Audi Martialem:

« Dulcia defecta modulatur carmina lingua, / Cantator cygnus funeris ipse sui. »

Sic sapientum postrema dicta et scripta maxime mellita sunt; scilicet per aetatem maturescente eloquentia. Addit Cicero, Tuscul. I: « Cygni, ait, non sine causa Apollini dicati sunt, quod ab eo divinationem habere videantur, qua praevidentes quid in morte boni sit, cum cantu et voluptate moriantur. » Ita prorsus Simeon divinat hic felicitatem sibi post instantem mortem per Christum obventuram.


Versus 29: Nunc dimittis servum tuum, Domine, in pace

29. NUNC DIMITTIS SERVUM TUUM, DOMINE, SECUNDUM VERBUM TUUM (promissum tuum, ait Theophylactus, quo mihi promisisti producere vitam usque dum viderem Christum: jam eum vidi, ergo abeam et moriar) IN PACE. — « Dimittis, » Graece apolyeis, id est dissolvis, ut e corpore hoc velut e carcere et vinculis, quibus alligatus sum, abeam in libertatem, pacem et quietem, qua gaudent patres in limbo, q. d. O Domine, jam animus meus omni re, quam videre cupiebat, satiatus est. Vidi enim Christum, quem unice amplecti desiderabam. Nihil amplius in hoc mundo exopto: quare libens laetusque moriar, vel potius dissolvar vinculis corporis, ut ad pacem et quietem in limbum patrum pergam. Sic in pace mori optabat Tobias, cap. III, 6, et Abraham, Genes. XV, 15. « Pax » enim Hebraeis non solum tranquillitatem et quietem, sed omne bonum et felicitatem significat.

Quocirca Euthymius per « pacem » hic accipit, primo, pacem cogitationum, inter spem et metum de videndo Christo fluctuantium; secundo, pacem intrepidi animi, nec mortem expavescentis; tertio, gaudii; quarto, alii per « pacem » accipiunt spei consecutionem, q. d. Hactenus speravi et sollicitus fui ut viderem Christum; jam eo viso pacem consecutus et sollicitudine liberatus, mori exopto. Ita Theophylactus: « Priusquam vidissem Dominum, inquit, non pacata eram mente, exspectans eum, et semper sollicitus quando veniat: nunc autem ipso viso, et pacem consecutus, et sollicitudine liberatus (ut sic dicam) absolvar. » Quinto, « pacem, » id est securitatem a mundi periculis, quam praestat mors. Ita S. Cyprianus, tract. De Mortalit., cap. I: « Laetus de morte proxima, jam de vicina accessione securus, inquit, accepit in manus puerum, et benedicens Deum exclamavit, et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Probans scilicet atque contestans tunc esse servis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando de istis mundi turbinibus extracti, sedis et securitatis aeternae portum petimus, quando expuncta hac morte ad immortalitatem venimus. Illa est enim nostra pax, illa fida tranquillitas, illa stabilis et firma et perpetua securitas. » Hinc videtur quod Simeon voti sui factus sit compos, ac paulo post mortuus: quare pergens ad limbum, primus Adae, Abrahae, Moysi, Davidi, Isaiae, caeterisque patribus ad Christum suspirantibus, laetissimum de eo nato visoque nuntium attulit, itaque mirifico omnes gaudio cumulavit.

Tropologice Origenes: Simeon, ait, optat mori in pace, id est in gratia et amicitia cum Deo, in qua justus moritur.

Symbolice: S. Augustinus, serm. 20 De Tempore: Nunc, ait, Domine, dimitte me in pace, quia video pacem, puta Christum, qui pacificabit coelum cum terra, Deum et angelos cum hominibus, et homines cum seipsis.

Porro, Simeon sui voti a Deo factus est compos: nam paulo post in pace conquievit. Hinc S. Epiphanius, lib. De Prophetarum vita et interitu, cap. XXIV, S. Simeonem inter Prophetas reponit, aitque: « Vita functus est Simeon iste quidem pluribus annis obsitus, pene confectus; nec tamen a sacerdotibus postremum honorem consecutus, humatus est. » Cur autem id acciderit, nullam affert causam; sed ea putatur, quod palam Christi adventum annuntians, in se sacerdotum caeterorum invidiam et odium concitarit.

Tropologice: Ecclesia quotidie in Completorio sub vesperam, hunc Simeonis hymnum decantat duabus de causis. Prior est, ut fideles, ac praesertim sacerdotes ecclesiasticos, moneat cogitare de morte, itaque vivere ac si vespere essent morituri. Posterior, ut moneat eosdem induere desiderium Simeonis, scilicet transeundi ex hac vanitate et vitae hujus aerumnis ad veram beatamque vitam in coelis, ut quotidie hunc hymnum recitantes postulemus a Deo dimitti, dicamusque cum Paulo: « Cupio dissolvi et esse cum Christo, » Philip. I. « Vide justum, ait S. Ambrosius, velut corporeae carcere molis inclusum, velle dissolvi, ut incipiat esse cum Christo. Sed qui vult dimitti, veniat in templum, veniat in Jerusalem, exspectet Christum Domini, accipiat in manibus Verbum Dei, complectatur operibus velut quibusdam fidei suae brachiis. Tunc dimittetur, ut non videat mortem, quia viderit vitam. »

Ita S. Maria Aegyptiaca sub mortem, a S. Zozimo Eucharistiam (quam per 40 annos, quibus vixerat in deserto, non susceperat) percipiens, prae devotione lacrymans et jubilans cecinit: « Nunc dimittis, Domine, servam tuam, secundum verbum tuum, in pace, » ac illico animam Creatori reddidit, ut habet ejus Vita. Idem fecit S. Magdalena multique alii. Quare quoties communicamus, cum eis dicamus: « Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei, » imo fauces meae gustarunt, ac stomachus meus suscepit, salutare tuum.


Versus 30: Quia viderunt oculi mei salutare tuum

30. QUIA VIDERUNT OCULI MEI (quia diu desideratum nunc et carnis et cordis oculis contemplor, ait Beda) SALUTARE TUUM. — Graece soterion, quod Septuaginta reddere solent pro Hebr. ישועה iesua, id est salus: salus autem metonymice Salvatorem significat. Per « salutare » ergo intelligit Salvatorem Christum, quem prisci Patres desiderarunt videre, at solus Simeon vidit, contrectavit et amplexus est. Audi eorum desideria: Jacobi: « Salutare tuum (id est Salvatorem Christum, ex Juda et posteris meis nasciturum) exspectabo, Domine, » Genes. XLIX, 18. Davidis: « Defecit in salutare tuum anima mea. Oculi mei defecerunt in salutare tuum. Exspectabam salutare tuum, Domine. Concupivi salutare tuum, Domine, » Psalm. CXVIII, 81, 123, 166, 174: « Redde mihi laetitiam salutaris tui, » Psalm. L, 14. « Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis, » Psalm. LXXXIV, 8. Ita S. Basilius in Psalm. LXI; S. Augustinus lib. I Contra advers. Legis et Proph., cap. XI; Beda, Theophylactus et alii.


Versus 31: Quod parasti ante faciem omnium populorum

31. QUOD PARASTI ANTE FACIEM (ante oculos, in conspectu) OMNIUM POPULORUM. — Ut omnes omnium gentium populi ex Salvatore Christo salutem hauriant, q. d. Deus non abscondit Christum in angulo Judaeae, sed eum omnibus proposuit, et mox per Apostolos toto orbe deprædicabit, ut quicumque ejus fidem et legem amplecti voluerint, ab eo salventur.


Versus 32: Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis Israel

32. LUMEN AD REVELATIONEM GENTIUM, ET GLORIAM PLEBIS TUAE ISRAEL. — Est appositio, q. d. « Salutare tuum, » id est Salvatorem Christum dedisti et parasti hoc fine, ut ipse sit lumen ad revelationem, id est illuminationem gentium, quod scilicet Gentes verum Deum ignorantes ejus cognitione, fide et cultu illuminet; idemque ipse sit gloria, honor et decus Israelis, id est populi judaici. Arabicus: Lumen quod apparuit gentibus; Theophylactus: Lumen ad illustrationem gentium obtenebratarum; Euthymius: Lumen quod gentibus errore caecis visum restituat; revelationem enim vocat visus restitutionem. Sic dicitur, Psal. CXVIII, 18: « Revela, » id est illumina, « oculos meos. » Qui enim caecus est, vel sedet in tenebris, habet quasi velum ante oculos, quod per lumen revelatur et aufertur, ut videre possit. Sic velum idolatriae, errorum et vitiorum, quod Gentes excaecabat, revelavit et abstulit Christus, docens eas veram veri Dei fidem et cultum, per quem salventur. Ipse ergo est lux mundi, Joan. VIII, 12. Alludit ad oraculum Isaiae, qui ante 700 annos idipsum vaticinatus erat, cap. XLII, 6, dicens: « Dedi te (o Christe) in foedus populi, in lucem Gentium, ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris, » etc. Rursum, cap. XLIX, 6: « Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae, » etc. Denique cap. LX, 3: « Ambulabunt Gentes in lumine tuo. » Hac de causa in Missa, praesertim in festo Purificationis, candelas benedicimus, accendimus et gestamus: Primo, ut profiteamur Christum esse lumen ad revelationem gentium. Secundo, precamur, ut ipse nobis suam lucem gratiae in hac vita, et laetitiae et gloriae in altera vita communicet; qua de causa moribundis hae candelae accensae in manus dantur. Vide Amalarium, Durandum et caeteros, qui de Officiis Ecclesiasticis scripsere.

Et gloriam plebis tuae Israel. — q. d. Christus sicut est lux Gentium caecarum, sic est et gloria Israelis, id est Judaeorum. Vice versa fuit Christus gloria quoque Gentium, et lux Israelis, quia Gentibus magnum decus, Israelitis magnam rerum divinarum cognitionem attulit: tamen Gentibus dicitur potius lucem attulisse, quia hae erant in tenebris infidelitatis; gloriam vero Israelitis fidelibus. Idque primo, quia ex eorum gente, utpote patribus eorum a Deo promissus, carnem assumpsit: hic enim est magnus honor, de quo gloriari possunt Judaei, quod scilicet Christus sit eorum contribulis, consanguineus, adeoque Judaeus. Secundo, quia Christus in Judaea vixit et mortuus est; vixit autem cum magna doctrinae, sanctitatis et miraculorum gloria. Tertio, quia in Judaea primo Ecclesiam suam fundavit: primi enim credentes fuere Judaei, qui deinde Gentes sibi aggregarunt. Quarto, quia in Judaea a morte resurrexit, et gloriose in coelum ascendit, indeque misit Spiritum Sanctum cum dono omnium linguarum. Quinto, quia Apostolos omnes elegit ex Judaeis, qui omnes Gentes ad Christum converterunt. Sexto, quia Judaeos in se credentes magnis virtutibus, donis et gratiis cumulavit, eosque eximios Sanctos, Doctores et Martyres effecit. Alludit, imo citat oraculum Isaiae, qui praedixit, cap. XLVI, 13, dicens: « Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam. » Et cap. LX, 1: « Gloria Domini super te orta est. » Et vers. 2: « Gloria ejus in te videbitur. » Cap. LXII, 2: « Videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; » Hebr. et Septuaginta, gloriam tuam.


Versus 33: Et erat pater ejus et mater mirantes

33. ET ERAT PATER EJUS ET MATER MIRANTES SUPER HIS QUAE DICEBANTUR DE ILLO. — « Pater, » scilicet Joseph, qui dicitur pater Christi, non tantum quia ejus nutritius, et quia a vulgo putabatur ejus pater, sed etiam quia ipsi in conjugio et conjuge sua Maria legitime natus erat Christus, atque ob hanc prolem matrimonium hoc Josephi cum B. Virgine conciliatum et ordinatum erat a Deo. Ita S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. I; Beda, Jansenius et alii. Vide dicta Matth. I, 16.

MIRANTES — Joseph et Maria, quae licet sciret Christum fore salvatorem Israelis, non tamen sciebat omnia quae hic Spiritus Sanctus per Simeonem et Annam de eo vaticinabatur, scilicet quod ipse foret lumen illuminans omnes gentes, quod foret in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, quod gladius animam Virginis esset pertransiturus, etc., et etiamsi haec scivisset,


Versus 34: Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum

34. ET BENEDIXIT ILLIS SIMEON, ET DIXIT AD MARIAM MATREM EJUS: ECCE POSITUS EST HIC IN RUINAM, ET IN RESURRECTIONEM MULTORUM IN ISRAEL; ET IN SIGNUM CUI CONTRADICETUR.

BENEDIXIT. — Bene precatus est. Benedictionis sacerdotalis forma praescribitur, Num. VI, 24, eratque haec: « Benedicat tibi Dominus, et custodiat te, » etc.

ILLIS, — scilicet parentibus, Josepho et Mariae, uti praecessit, non puero Christo (licet et hoc velit Jansenius), inquit Maldonatus, Franciscus Lucas et alii: puerum enim, utpote Messiam, Salvatorem et Deum suum venerabatur et adorabat, ac ab eo benedici optabat, non vero eum benedicere audebat, vel praesumebat, quia summe, ut par erat, eum reverebatur.

ET DIXIT AD MARIAM MATREM EJUS, — potius quam ad Joseph, tum quia ipsa sola vera et naturalis erat mater Jesu, Joseph autem ejus erat pater tantum per denominationem; tum quia Joseph videtur mortuus ante annum 30 Christi, quo haec contigerunt: quare illa in se experta est sensitque sola B. Maria. Illi ergo soli hic Simeon prophetico spiritu praedixit tam prospera, quam adversa, ipsi e Christo obventura, ut in prosperis non extollatur, nec in adversis cadat animo, sed contra illa per modestiam, contra haec per patientiam et fortitudinem pectus suum praemuniat et obarmet.

ECCE POSITUS EST HIC IN RUINAM (Graece ptosin, id est casum, ita Arabicus) ET IN RESURRECTIONEM MULTORUM IN ISRAEL. — Alludit ad illud Isai. VIII, 14: « Erit vobis (Dominus, puta Christus) in sanctificationem, in lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel, hoc est in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. » Et cap. XXVIII, 16: « Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, » etc., quem locum citat urgetque contra Judaeos Christo incredulos Paulus, Rom. IX, 33; et Petrus, I Petr. II, 6, et Actor. IV, 11; et Christus ipse, Matth. XXI, 42, ubi haec omnia explicui. Christus enim a Deo positus et collocatus est in Ecclesia nova, sive Christiana, quasi fundamentum et lapis angularis, ut illi superaedificaret omnes qui in eum crederent, ex eisque domum Ecclesiae spiritualem exaedificarent: quia hoc ipsum olim promiserat Adae, Abrahae, Mosi, caeterisque Patriarchis et Prophetis. Fecit hoc Deus directe hac mente et intentione, ut omnes Israelitas, id est Judaeos, ad Christi fidem alliceret, itaque in Ecclesiam ejus coaptaret et ob vitia sua Christo venienti contradicturos, et in eum quasi in lapidem offensionis et scandali impacturos, itaque ab eo collidendos et ruituros in exitium, tam praesens, quam futurum et aeternum; noluit tamen idcirco mutare prius suum propositum de Christo mittendo et collocando, sed permittere hanc Judaeorum contra illum rebellionem et contradictionem, ut propter illam Paulus et Apostoli praecones Evangelii a Judaeis rebellantibus Evangelium transferrent ad Gentes, itaque pro paucis Judaeis innumerae gentes in Christum crederent, illique in Ecclesia inaedificarentur et salvarentur, uti fuse docet Paulus, Rom. xi. Ecce hoc fuit Dei consilium, quo posuit Christum in lapidem angularem Ecclesiae, qui indirecte esset « in ruinam, » directe « in resurrectionem multorum in Israel. » Per « ruinam » enim significatur exitium Judaeorum Christo rebellium; per « resurrectionem, » salus in eum credentium, quia rebelles corruerunt a fide in perfidiam, ab obedientia in rebellionem, a cognitione Dei et S. Scripturae in caecitatem et obdurationem, a spe salutis in desperationem et damnationem, a coelo in gehennam: credentes vero in Christum a peccatis, in quibus jacebant, a Christi gratia erecti, resurrexerunt in novam vitam virtutis et gratiae, exspectantes spem gloriae. Ita S. Augustinus, Beda, Theophylactus, Euthymius, Toletus et alii passim, imo ipse Christus, Petrus et Paulus locis jam citatis.

Addit Nyssenus per « ruinam » accipi excidium Judaeae et Jerusalem per Titum: hoc enim ei illatum est, quia sprevit Christum eumque crucifixit.

Tropologice, vel potius symbolice Theophylactus: Christus, ait, positus est in ruinam et resurrectionem Israelis, id est animae paenitentis, seseque per Christi gratiam sanctificantis, quia facit ut in ea moriatur superbia, crapula, libido, ac resurgat in ea humilitas, abstinentia, castitas.

Anagogice: idem Theophylactus per « ruinam » accipit mortem, q. d. Christus erit causa ut multi, id est omnes Israelitae a morte ad immortalitatem resurgant. Verum hi sensus mystici non ex aequo respondent sensui litterali, in quo alii ruunt in vitia, alii ab eis resurgunt: unde minus appositi et genuini sunt.

ET IN SIGNUM CUI CONTRADICETUR. — Graece, eis semeion antilegomenon, id est in signum contradictionis, vel contentionis, ut vertunt Syrus et Arabicus; Tertullianus, De Carne Christi, cap. XXIII, vertit, « in signum contradicibile. »

Quaeres, quodnam hoc signum? Primo, Maldonatus et Franciscus Lucas: Christus, inquiunt, positus est in signum, id est in scopum sagittariorum, in quem Judaei et Scribae increduli, non tantum lingua verba maledica, sed et manu tela malefica conjecerunt. Fuit hic scopus contradictionis, quia de eo feriendo configendoque certarunt, et sibi invicem contradixerunt Scribae; ut Simeon alludat ad illud Thren. III, 12: « Posuit me quasi signum ad sagittam, misit in renibus meis filias pharetrae suae. »

Secundo, S. Basilius, Beda et Theophylactus intelligunt signum crucis, ut alludat ad Isai. XI, 10: « In die illa radix Jesse, qui stat in signum (Hebraice נֵס nes, id est vexillum, ubi Septuaginta vertunt, semeion, quod hic habet Lucas) populorum; » quia Christus in cruce exaltatus erit vexillifer, sustolletque vexillum crucis, ad quod trahet omnes fideles quasi milites suos, ut dimicent contra Judaeos, Mahometanos, Paganos caeterosque impios diaboli milites, qui cruci Christi contradicunt illamque acerrime oppugnant. Ita Toletus.

Tertio et planissime alludit Simeon ad illud Isai. VIII, 18: « Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel. » Vide ibi dicta. « Signum » ergo sive « portentum » vocatur hic mira, nova et a saeculo inaudita Christi ex Virgine generatio, ejusque coelestis et divina doctrina, vita, mors, resurrectio, miracula, quibus clare significabat et ostendebat se esse Messiam Salvatorem mundi, ac Deum per se exhibuisse mundo redemptionem et salutem a Prophetis promissam. Huic signo Christi non tantum Judaei et Gentes lingua, sed et mali Christiani vita impia contradicunt. Ita Origenes, Jansenius. Favet S. Basilius, in Isai. cap. VII, ad illa: « Ecce Virgo concipiet, » dicens: « Signum est demonstratio rei cujuspiam prodigiosae, demutatae et a communi consuetudine hominum omnino alienae. » Talis autem fuit vita Emmanuelis, id est Verbi incarnati, prodigiosa scilicet et portentosa; Graecum enim semeion significat signum, ostentum, prodigium, quod est praeter communem hominum consuetudinem. Favet et Tertullianus, lib. De Carne Christi, cap. XXIII, qui censet hic alludi ad illud Isai. VII: « Propterea dabit Dominus vobis signum: Ecce virgo concipiet et pariet filium. Agnoscimus ergo signum contradicibile, inquit, conceptum et partum Virginis Mariae, ad quo academici isti: Peperit, et non peperit; virgo, et non virgo; » quibus contradictoribus ipse respondet: « Peperit, quae ex sua carne; et non peperit, quae non ex viri semine. Et virgo quantum a viro, non virgo quantum a partu; » quia peperit, quod non solet esse virginum, sed mulierum corruptarum, licet ipsa per miraculum incorrupta conceperit, et manens virgo pepererit.

Symbolice Cajetanus: Christus, ait, fuit signum reconciliationis humani generis cum Deo. Et Dionysius: Christus, ait, fuit signum foederis inter homines et Deum, de non inducendo amplius in orbem diluvio. Alii « signum » accipiunt quo oves Dei signantur, q. d. Christi fide, baptismo et charactere quasi signo signabuntur Christiani, ut illo ab infidelibus distinguantur.

Denique Barradius putat alludi ad serpentem aeneum, quem in signum posuit Moses, ut morsi a serpentibus, in eum aspicientes, sanarentur, Num. cap. XXI; q. d. Christus positus est, sive ponetur in signum, quemadmodum serpens aeneus in signum positus est in deserto. Multi illum aspicient viva fide, salutemque recipient ac resurrectionem; plurimi contradicent ac corruent. Signum erit omnibus propositum, quibusdam ruina, aliis resurrectio.


Versus 35: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius

35. ET TUAM IPSIUS ANIMAM PERTRANSIBIT GLADIUS (Arabicus, lancea; Graecum enim rhomphaia et gladium et jaculum, sive lanceam significat), UT REVELENTUR EX MULTIS CORDIBUS COGITATIONES. — Quaeres, quisnam hic gladius? Primo, nonnulli per gladium accipiunt dubitationem in fide. Censent enim B. Virginem, cum videret Christum tam atrocia a Judaeis violenter pati et mori in cruce, dubitasse de ejus resurrectione, an ipse esset resurrecturus uti praedixerat: haec enim dubitatio instar gladii dissecabat animam Virginis, eamque dividebat a Christo Christique fide. Ita Origenes hic, hom. 17; Titus et Theophylactus; Amphilochius, hom. De Occursu Domini; Auctor Quaest. novi et veteris Testamenti apud S. Augustinum, Quaest. LXXIII. Verum hic est error: hoc enim sentire indignum est Deipara, estque contra communem Ecclesiae sensum. Sic enim B. Virgo peccasset incredulitate. Unde nonnulli excusant auctores jam citatos, quod per dubitationem intellexerint admirationem et variarum cogitationum fluctuationem, considerationem et examinationem.

Secundo, S. Eucherius Lugdunensis, homil. in Dominicam post Octavam Nativit., per gladium accipit gladium spiritus, qui est verbum Dei, puta spiritum prophetiae, q. d. Gladius spiritus prophetici transibit animam tuam, o Maria, ut tibi revelet secreta sanctae Scripturae et occultas hominum cogitationes, uti tibi revelavit in Cana Galilaeae cogitationes Christi, cum ministris dixisti: « Quodcumque dixerit vobis facite. » Nisi enim scivisses Christum esse imperaturum ut aquam haurirent, quam ipse in vinum converteret, nunquam idipsum dixisses. Sic Apostolus de eodem spiritu ait, Hebr. IV, 12: « Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. » Unde S. Ambrosius per gladium hic accipit prudentiam Virginis, non ignaram mysterii coelestis. Verum hic gladius symbolicus est et mysticus, non litteralis, aeque ac ille S. Hilarii in Ps. CXVIII, littera gimel, qui per gladium accipit terrorem judicii extremi, quod omnes subituri sunt, etiam B. Virgo.

Tertio, nonnulli olim, teste Amphilochio loco citato, ex hisce verbis opinati sunt B. Virginem vere per gladium martyrio coronatam obiisse; sed hoc est contra omnem historiarum fidem.

Quarto ergo et genuine, « gladius » hic est tormentorum Christo illatorum, aut potius contradictionis, cujus paulo ante meminit; nam contradictio linguarum in Scriptura vocatur « gladius, » ut Psalm. LVI, 5: « Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. » Et Psalm. LXIII, 4: « Exacuerunt ut gladium linguas suas. » Et Psalm. CIV, 18: « Ferrum pertransiit animam ejus. »

Duplex ergo hic est gladius: Primus linguae et contradictionis: audiens ergo B. Virgo probra, calumnias et blasphemias a Judaeis et Scribis jactari in Christum etiam crucifixum, mire iis cruciabatur, perinde ac si gladius animam ejus transverberasset.

Secundus gladius fuit ferri, puta clavorum caeterorumque tormentorum, qui non tantum Christi corpus et animam, sed et Virginis animam pertransiit; Graece dieleusetai, id est penetrabit. Sicut cum quis uno gladio duos sibi vicinos confodit uno ictu, ita ut primum occidat, secundum penetret et vulneret; ita et hic gladius Judaeorum occidit Christum, Virginem autem matrem intime penetravit, vulneravit et cruciavit. Ita S. Augustinus, epist. 59 ad Paulinum; Sophronius, hom. De Assumpt.; Franciscus Lucas, Jansenius, Toletus, Barradius et alii.

Quantus fuerit gladii hujus cruciatus et dolor, aestimare licet cum Toleto, primo, ex filio patiente; puta ex Christo crucifixo, quem summe et plusquam seipsam amabat Deipara, ita ut longe maluisset ipsa pati et crucifigi, quam videre Christum filium suum pati et crucifigi; quare magis doluit de ejus passione et cruce, quam de sua propria doluisset. Mensura enim doloris est amor: quantus enim est dilecti amor, tantus est et amantis, et patienti compatientis dolor. Secundo, ex tormentorum Christi atrocitate et generalitate; passus est enim atrocissima in omnibus sensibus et membris: eadem omnia passa est B. Virgo per compassionem. Tertio, ex personae dignitate; quod scilicet Christus qui patiebatur, erat verus Deus Deique Filius, Messias et Salvator mundi; quare indignum, imo horrendum et execrabile erat, illum flagellare et crucifigere. Hanc dignitatem profunde considerabat B. Virgo, ideoque profunde de ejus tormentis cruciabatur. Quarto, ex diuturnitate, quia Christus tota vita passus est, usque dum spiritum exhalavit in cruce. Quinto, ex solitudine: solus enim Christus patiebatur, derelictus ab Apostolis et amicis omnibus, imo ab angelis et Deo ipso. Unde clamabat: « Deus meus, ut quid dereliquisti me? » Licet enim B. Virgo ei astaret et compateretur, tamen dolor matris novum magnumque dolorem addebat Filio: dolebat enim mirifice, quod mater propter se adeo doleret et cruciaretur, atque hic dolor vicissim a Christo in matrem reflectebatur, ipsa enim dolebat Christum de suo dolore dolere et affligi. Sexto, ex horrendis calumniis et blasphemiis quas assidue audiebat vibrari in Christum. Septimo, ex continua Filii crucifixi praesentia et intuitu. Hinc Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XV: « Quos in partu, inquit, dolores effugerat, passionis tempore sustinuit, ut prae materno affectu viscera sibi lacerari senserit. »

Quocirca Doctores docent B. Virginem esse martyrem, imo plusquam martyrem, quia gladius aliorum Martyrum corpora, gladius vero Christi et Virginis animam pertransivit: quare sicut Christus patiendo magis cruciatus est quam omnes martyres, sic et B. Virgo Christo compatiendo, adeoque hoc cruciatu et dolore exanimata et mortua fuisset, nisi Deus per singularem concursum eam in vita conservasset. Sicut ergo S. Joannes Evangelista in ferventis olei dolium immissus, est martyr, quia hic cruciatus naturaliter ei mortem attulisset, nisi Deus per miraculum eum in vita conservasset: ita et B. Virgo.

Dices: Judaei non voluerunt cruciare et occidere Virginem, sed Christum duntaxat. Respondeo: Cruciando Christum cruciarunt Virginem matrem; sicut qui cruciat corpus, cruciat et animam: magis enim Virgo affectu conjuncta erat Christo, quam corpus animae. Adde: Judaei omnes Christi propinquos, ut Apostolos et discipulos ex odio Christi persecuti sunt: ergo et ejus matrem: unde videntes eam cruci astare et intime cruciari, insultarunt Christo, et consequenter matri ei astanti. Ita S. Hieronymus, serm. De Assumpt. B. Mariae, qui extat tom. IX operum S. Hieronymi: « Beata Dei genitrix, ait, et martyr et virgo fuit, quamvis in pace vitam finierit. Hinc quoque quod vere passa fuerit, testatur Simeon propheta loquens ad eam: Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius. Ex quo constat, quod supra martyrem fuerit. Alii namque Sancti, etsi passi sunt pro Christo in carne, tamen in anima (quia immortalis est) pati non potuerunt. Beata vero Dei genitrix, quia in ea parte passa est, quae impassibilis habetur; ideo (ut ita fatear) quia spiritualiter et atrocius passa est gladio passionis Christi, plusquam martyr fuit. Unde constat, quia plus omnibus dilexit, propterea et plus doluit, in tantum ut animam ejus totam pertransiret et possideret vis doloris, ad testimonium eximiae dilectionis: quae quia mente passa est, plusquam martyr fuit. Nimirum et ejus dilectio amplius fortis quam mors fuit, quia mortem Christi suam fecit. » Verum adverte sermonem hunc nec esse S. Hieronymi, nec Sophronii (ut vult Marius Victorinus), qui vixit tempore S. Hieronymi. Unde ejus meminit S. Hieronymus, lib. De Script. Eccles., tum quia totus hic sermo impugnat Nestorium, qui S. Hieronymo et Sophronio fuit posterior; tum quia dubitat auctor, an B. Virgo in anima duntaxat, an vero etiam in corpore sit assumpta in coelum, cum Ecclesia sentiat eam tam in corpore, quam in anima assumptam. Vide Baronium, anno Christi 48, n. 9.

Sic et S. Ildephonsus, serm. 2 De Assumpt.: « B. Virgo, ait, plusquam martyr fuit, quia in animo non minus amoris quam moeroris est intus gladio vulnerata. » Additque: « Candidior inter Martyres, quia in anima passa. » Sic et S. Bernardus, serm. in illud Apocal. XII, Signum magnum apparuit: « Tuam, inquit, animam pertransibit vis doloris, ut plusquam martyrem praedicemus, in qua nimirum corporeae passionis sensum excesserit compassionis affectus. » S. Bernardinus Senensis, tom. II, serm. 61, art. 3, cap. II: « Tantus, ait, fuit dolor Virginis quod, si in omnes creaturas divideretur, omnes subito interirent. »

Denique vim hujus gladii et doloris in Virgine, fuse et pathetice enarrat S. Brigitta, in Serm. angelico, cap. XVII et XVIII.

Tropologice vel potius symbolice S. Bernardus, serm. 29 in Cant., per gladium sive sagittam, et, ut Arabicus vertit, lanceam, accipit charitatem, quia ubi est dolor, ibi est et amor; sine dolore enim non vivitur in amore, nec sine amore vivitur in dolore. Sic enim ait: « Est etiam sagitta electa amor Christi, quae Mariae animam non solum confixit, sed etiam pertransiit, ut nullam in pectore virginali particulam vacuam amore relinqueret, sed toto corde, tota anima, tota virtute diligeret, et esset gratia plena. Aut certe penetravit eam, ut veniret usque ad nos, et de plenitudine illa omnes acciperemus, et fieret mater charitatis, cujus pater est charitas Deus. » Et post nonnulla: « Et illa quidem in tota se grande et suave amoris vulnus accepit: ego vero me felicem putaverim, si summa saltem quasi cuspide hujus gladii pungi interdum me sensero, ut vel modico accepto amoris vulnere, dicat etiam anima mea: Vulnerata charitate ego sum. Quis mihi tribuat in hunc modum non modo vulnerari, sed et expugnari omnino usque ad exterminationem coloris et caloris illius, qui militat adversus animam? »

UT REVELENTUR EX MULTIS CORDIBUS COGITATIONES. — Haec sententia est obscura et difficilis. Primo, S. Hilarius, qui per « gladium » accipit diem judicii, eam facile expedit, q. d. Ideo gladius, id est dies judicii, erit quasi dissecans et aperiens corda hominum, etiam B. Virginis, ut ex iis revelet omnes secretas cogitationes, intentiones et volitiones, easque dijudicet et praemiet vel puniat. Hoc est quod de Christo dicitur, Apoc. I, 16: « Et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat. »

Secundo, Eucherius qui per « gladium » accipit spiritum prophetiae, sic explicat, ut dicat eum datum fuisse B. Virgini, ad hoc ut secretas hominum cogitationes cognosceret.

Tertio, Euthymius, q. d. Multi videntes miracula et sapientiam Jesu, cogitabant eum coelo lapsum, nec esse filium B. Mariae: at dum in cruce Christi viderunt eam ita dolentem et moestam, priores cogitationes damnarunt cogitaruntque illam vere esse matrem Jesu, utpote quae tantopere ejus quasi filii sui tormenta sentiret et lugeret. Verum haec omnia aliena et violenta sunt.

Quarto, S. Augustinus, epist. 59, sub finem, sic exponit, q. d. « Per Domini passionem, et insidiae Judaeorum, et discipulorum infirmitas patuit. » Christo enim relicto fugerunt. Prius de Judaeis appositum est, posterius de discipulis minus congruum: nec enim discipuli ante fugam de ea cogitarant.

Quinto, Toletus pressius exponit, q. d. Hic gladius, qui tuam, o Virgo, animam transfiget, occasio erit ut cogitationes multorum cordium, quae prius occultae erant, revelentur, quod revera evenit: nam multo tempore antequam Christus occideretur, illi principes et primi Judaeorum in animo habebant eum interficere; timore tamen plebis nihil in eum tentare ausi sunt.

Gladius ergo, id est tormenta quibus interficietur Christus, et tuam pertransibit animam, et simul perversas Judaeorum contra Christum cogitationes, quae occultae erant, manifestabit. Verum jam ante passionem Christi saepius eas manifestarant Judaei et Scribae, ubique ejus dicta et facta cavillantes, ut patet ex Joanne; esto, desiderium occidendi eum celarent et dissimularent.

Sexto ergo, planissime et plenissime, « ut » non tam finem, quam consecutionem et eventum significat, ac non tantum ad « gladius, » sed ad cetera quae praecedunt referendum est, nimirum ad « positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur; » ut scilicet Scribae et Pharisaei (ut jam haeretici) qui videbantur justitiae et veritatis patroni, ac Messiae avidi, declarent quam alieni sint a vero Messia et justitia, quamque contra eum pravum cor et cogitationes foveant. Hi enim ante Christi adventum eum desiderabant, sperantes eum venturum cum pompa et thesauris instar Salomonis, ut ab eo honoribus et opibus augerentur. At ubi viderunt Christum humilem et pauperem, suae ambitioni et avaritiae adversari, illamque publice carpere et taxare, eum spreverunt illique sese opposuerunt, et necem ei occulte machinari coeperunt eamque tandem opere perpetrarunt. Maxime enim Simeon hic significat, Scribas diu ante occulte cogitasse mortem Christo inferre, eamque tandem ei ex insidiis et dolose irrogasse: quae in morte Christi eruperunt. Tunc ergo revelatura est et patuit, qui in Israele fuerint probi, Christum sincere et constanter amantes; qui improbi, eum aspernantes, persequentes et occidentes. Ita S. Augustinus, epist. 59; Beda, Jansenius, Maldonatus, Franciscus Lucas et alii; imo et Toleti expositio cum hac ex parte coincidit.


Versus 36: Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel

36. ET ERAT ANNA PROPHETISSA, FILIA PHANUEL, DE TRIBU ASER: HAEC PROCESSERAT IN DIEBUS MULTIS (erat grandaeva et senex, ut non juvenili fervore moveretur, sed senile et maturum testimonium perhiberet Christo), ET VIXERAT CUM VIRO SUO ANNIS SEPTEM A VIRGINITATE SUA. — « Anna » hebr. idem quod gratia, qua Anna haec erat plena. Hinc et hodie nonnullis feminis inditur nomen proprium « Gratia. » Talis fuit Gratia quae nuper Firandi in Japonia, anno Domini 1624, generose cum quatuor prolibus totaque familia pro fide Christi gloriosam oppetiit mortem, uti fuse narrant Litterae Annuae Japoniae anno jam dicto.

PROPHETISSA. — Id est doctrix, ait Franciscus Lucas, quae scilicet juvenculas doceret Dei legem et pietatem, quia hoc tempore Judaei caruerunt Prophetis, qui futura praedicerent. Verum Annam hanc proprie fuisse prophetissam, quae occulta et futura praediceret, patet ex vers. 38, ubi prophetavit de Christo. Licet enim usque ad tempora Christi Judaei caruerint Prophetis, tamen Deus tempore Christi rursum Prophetas excitavit, ut Joannem, Zachariam, Elisabetham, Simeonem, qui prophetarent de Christo. Unde S. Ambrosius: « Non solum ab Angelis, inquit, et a Prophetis, et a pastoribus, et a parentibus, sed etiam a senioribus et justis generatio Domini accepit testimonium; omnis aetas et uterque sexus, eventorumque miracula fidem astruunt. Virgo generat, sterilis parit, mutus loquitur, Elisabeth prophetat, Magus adorat, utero clausus exsultat, vidua confitetur, justus exspectat. »

Porro Origenes: Anna, ait, meruit donum prophetiae longa castitate et jejuniis. Addit Toletus Annam dono prophetiae apud Judaeos fuisse celebrem, ut passim ab omnibus Anna vocaretur prophetissa; idque insinuat hic Lucas.

FILIA PHANUEL. — Phanuel ergo erat pater Annae, illo aevo notus et celebris. « Phanuel, » hebr. idem est quod facies Dei; hujus filia est « Anna, » id est gratia, haec enim a facie et ore Dei procedit, et fidelibus aspiratur. Hinc locus in quo Jacob vidit Deum facie ad faciem, ab eo vocatus est « Phanuel, » Genes. XXXII, 30.

DE TRIBU ASER. — Erat haec tribus quieta, placida, robusta, dives annona, ut patet Genes. XLIX, 20; et Deuter. XXXIII, 24 et 25. « Aser, » hebr. idem est quod beatus. Beata fuit Anna. Omnia haec epitheta novas dotes et laudes addunt Annae, ut ejus de Christo testimonium majoris sit momenti et ponderis.

HAEC PROCESSERAT IN DIEBUS MULTIS, ET VIXERAT CUM VIRO SUO ANNIS SEPTEM A VIRGINITATE SUA. — Id est a pubertate sua, post pubertatem suam, postquam coepit esse habilis viro et conjugio: nec enim proprie est virgo, quae non est puber, nubilis et capax corruptionis: unde infantes proprie non sunt virgines. Rursum « a virginitate sua, » id est a tempore nuptiarum quas virgo inierat: nupta enim desinit esse virgo; nubebant autem paulo post pubertatem anno aetatis 15, quo anno Josepho nupsit B. Virgo.

Tria ergo hac voce significantur. Primo, quod Anna semel nupserit, idque in prima pubertate, quae in feminis est anno aetatis duodecimo; sed differri solebant nuptiae, ut magis pubescerent ad annum 15. Secundo, quod ante matrimonium honeste et caste vixerit, eratque virgo. Tertio, quod moriente post septem annos marito, vidua facta sit juvencula anno aetatis 22, indeque insigni continentia in flore aetatis vidua permanserit ad annos 84 vitae suae, vel, ut S. Ambrosius, viduitatis suae; censet enim ipse Annam, mortuo marito, mansisse viduam per 84 annos. Quod si verum est, sequitur ipsam hoc tempore, cum Christo occurrit, fuisse annorum centum et sex; nupsit enim anno 15, nupta fuit per septem annos, vidua facta est anno 22, inde vidua vixit annos 84, juxta S. Ambrosium: junge hos omnes annos, habebis 106. Anna igitur commendatur ab insigni castitate eaque triplici, scilicet virginali, conjugali et viduali. Videtur Deus studio Annae ad tantum senium prorogasse vitam, ut Christum videret et praedicaret, aeque ac fecit Simeoni.


Versus 37: Vidua jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte

37. ET HAEC VIDUA USQUE (Interpres legit heos, id est usque; jam legunt hos, id est quasi) AD ANNOS OCTOGINTA QUATUOR (vitae, vel, ut Ambrosius, viduitatis suae, uti jam dixi: unde Arabicus vertit, et vidua facta est quatuor et octoginta annos), QUAE NON DISCEDEBAT DE TEMPLO. — Non quod in templo habitaret, sed quod illud frequentaret in eoque perduraret, uti etiamnum faciunt nonnullae devotae, ut sit hyperbole. Ita Toletus, Jansenius, Maldonatus. Alii tamen censent eam habitasse in templo: erant enim habitacula feminarum religiosarum juxta templum, nocte et die, ut hic dicitur, Deo servientium (qualia in Ecclesia Christiana postea fuerunt Diaconissarum, et etiamnum sunt Monialium), ut patet Exod. XXXVIII, 8; II Machab. III, 20; I Reg. II, 21. Feminarum, inquam, tum virginum, inter quas fuit Virgo praesentata in templo; tum viduarum, e quibus videtur fuisse haec Anna, uti pluribus probat noster Canisius, lib. I Marialis, cap. XII.

JEJUNIIS ET OBSECRATIONIBUS SERVIENS DIE AC NOCTE, — scilicet Deo, ut habet Arabicus. Graece enim est latreuousa, id est latria colens; latria enim soli Deo defertur. Unde patet, falso docere haereticos, jejunium tantum esse mortificationem corporis, non autem cultum Dei, nisi quatenus ad orationem refertur. Lucas enim hic ait Annam aeque jejuniis et obsecrationibus serviisse Deo. Ita Origenes. Voces ergo « jejuniis et obsecrationibus » sunt ablativi instrumenti, quibus respondet dativus in Graeco, q. d. Per jejunia et obsecrationes serviebat Deo « nocte et die. »

Pulchre S. Chrysostomus, hom. 42 ad Populum, orationem nocturnam commendat: « Vide, ait, stellarum choream, altum silentium, multam quietem, Dominique tui dispensationem admirare. Anima tunc est purior, levior et subtilior, magis sublimis et agilis. Ipsae tenebrae multumque silentium ad compunctionem inducere possunt. Si vero coelum respexeris, sideribus tanquam innumeris quibusdam oculis distinctum, » etc. Et post nonnulla: « Flecte genua, geme, Dominum tuum ora tibi fieri propitium. Plus nocturnis placatur orationibus, cum quietis tempus tu luctus tempus facis. Regis memento qualia verba dicebat: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Quantumcumque sis delicatus, non es illo delicatior; quantumcumque sis dives, non es ditior Davide, qui rursum dicebat: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae. » Sic Christus diem dabat praedicationi, noctem orationi. « Erat enim pernoctans in oratione Dei, » Luc. VI, 12. Sic et Paulus, ut patet Act. XVI, 15; et II Timoth. I, 3. Sic et S. Antonius, S. Hilarion ceterique anachoretae; quin et Ecclesia, ut patet ex Nocturnis, quae etiamnum monachi noctu decantant. Vide dicta Deuter. VI, 7.


Versus 38: Et haec ipsa hora superveniens, confitebatur Domino

38. ET HAEC, IPSA HORA SUPERVENIENS, CONFITEBATUR DOMINO. — Graece anthomologeito, id est vicissim, quasi ex altero choro et sexu succinebat Simeoni, et « confitebatur Domino, » id est Dominum laudabat, eique gratias agebat, ob datum natumque Christum, quasi alternis responsando confirmans dicta Simeonis.


Versus 39: Et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel

39. ET LOQUEBATUR DE ILLO, — Domino Christo, quem praesentem habebat, q. d. Anna non tantum Deum laudabat, sed et aliis concionabatur ac depraedicabat Jesum, asserens eum esse Christum, hortansque omnes ut in eum crederent. Hinc patet Christum esse Dominum, id est Deum.

OMNIBUS QUI EXSPECTABANT REDEMPTIONEM ISRAEL, — faciendam per Messiam, hoc est, qui exspectabant redemptorem Christum, qui Israelem, id est populum fidelem in se credentem redimit a peccato, morte, satana, gehenna omnique malo. Vide dicta vers. 25.

Allegorice: Christus natus tribus tripliciter apparuit. Primo, pastoribus indice angelo; secundo, Magis indice et duce stella; tertio, Simeoni et Annae indice Spiritu Sancto. Simili modo Deus homines quosdam docet per angelos, alios per miracula accedente praedicatione, tertios per illuminationem internam Spiritus Sancti. Rursum pastores viderunt Christum natum, sed Magi adorarunt, Simeon vero et Anna senes eum amplexi sunt. Sic et nos Christum primo agnoscimus; secundo, adoramus; tertio, ubi in virtute non pueri, sed senes fuerimus, binis amoris brachiis amplectemur. Ita Jansenius.


Versus 40: Puer autem crescebat et confortabatur, plenus sapientia

40. ET UT PERFECERUNT OMNIA SECUNDUM LEGEM DOMINI, REVERSI SUNT IN GALILAEAM, IN CIVITATEM SUAM NAZARETH. — Statim ergo reversi sunt Nazareth, indeque, metu Herodis infanticidae, cum puero Jesu fugerunt in Aegyptum. Hoc enim infanticidium paulo post purificationem Virginis contigit circa Pascha, ait Euthymius, Toletus et alii: licet S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. V; Jansenius et Franciscus Lucas censeant eos ex Jerusalem immediate fugisse in Aegyptum, indeque post novem annos redeuntes, reversos esse in urbem suam Nazareth, ut ait hic Lucas. Vide dicta Matth. II, 13. Porro, ante fugam redierunt in Nazareth, tum quia ibi habitabant, ut de domo sua disponerent; tum ut ex bonis quae ibi possidebant, viaticum et reliqua necessaria ad iter longum in Aegyptum pararent. Tempus vero ad fugam abunde suppetebat, quia a die secunda februarii, qua facta est purificatio, usque ad Pascha, quo factum dicitur infanticidium, intercedunt circiter duo menses.

PUER AUTEM CRESCEBAT (corporis magnitudine cum aetate) ET CONFORTABATUR — membrorum robore et viribus. Graeca, Syrus et Arabicus addunt «pneumati», id est spiritu; quod Euthymius et Theophylactus explicant, non quasi Christus internum spiritus robur in dies majus acceperit, cum a primo instanti conceptionis suae plenus fuerit gratia et Spiritu Sancto, sed quod exterius per sermonem et opera majora magis illud exseruerit et ostenderit. Verum illud « spiritu » delent Latina et Latini Patres, ac Interpres: item ex Graecis Origenes et Titus.

PLENUS SAPIENTIA. — Graece pleroumenon et impleri, et plenum esse significat, ut sit idem quod plere. Noster ergo recte vertit « plenus »; quia revera interna sapientia ab origine sua plenus fuit Christus, ita ut ei nihil addi potuerit. Arabicus tamen vertit, reimplebatur sapientia; Syrus, implebatur sapientia. Sic et Origenes, Theophylactus, Euthymius et Titus hic, ac S. Ambrosius, lib. De Incarn. Domini sacramento, cap. VII, quod Theophylactus sic explicat: « Non assumens, ait, sapientiam (quid enim perfectius eo qui ab initio fuit perfectus?), sed paulatim illam denudans. Si enim quamdiu brevis fuisset statura, ostendisset omnem sapientiam, visus fuisset prodigiosus, et esse phantasma pueri, non verus puer. » Utraque expositio vera et apposita est, ac proinde utraque hic significatur; scilicet puerum Jesum et interius plenum fuisse sapientia, et exterius idipsum ostendisse, ut quicumque ejus mores gestusque videret, ac sermones audiret, illico cognosceret eum plenum esse sapientia, quia nihil in eo apparebat puerilis levitatis, petulantiae, insipientiae; sed vultu, ore, habitu spirabat gravitatem, modestiam, prudentiam, sapientiam illi aetati congruentem, quae scilicet puerum talem decebat.

ET GRATIA DEI ERAT IN ILLO. — Graece ep' auto, id est super illum, q. d. Gratia, id est favor, benevolentia, dilectio, cura Dei Patris in puerum Jesum, utpote Filium suum, illi quasi tota e coelis incubabat, ut eum suis donis et gratiis ornaret, eumque in omnibus actibus moderaretur et componeret, ut omnes viderent eum a Deo regi, et per omnia dirigi, actionesque ejus non tam esse humanas, quam divinas. Ita Euthymius. Simili modo de Joanne Baptista dixit, cap. I, 66: « Et manus Domini erat cum illo. »


Versus 41: Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae

41. ET IBANT PARENTES EJUS PER OMNES ANNOS IN JERUSALEM, IN DIE SOLEMNI PASCHAE. — Jusserat Deus, Exod. XXIII, 14, et Deuteron. XVI, 16, ut omnes viri ter in anno adirent tabernaculum vel templum, ad Deum ibidem publice adorandum eique offerendas oblationes. B. Virgo, postquam rediit ex Aegypto, licet lege non teneretur, tamen ex devotione junxit se marito, secumque duxit filium ad templum, ut doceret matres filios a teneris ducere ad templum Deumque colere. Ita Beda, Maldonatus, Jansenius, Franciscus Lucas et alii. Nec timuit Archelaum, Herodis infanticidae filium, tum quia prudenter existimabat in tanto Judaeorum omnium concursu posse latere ad paucos dies, donec rediret in Nazareth; tum quia sciebat se Deo, pro cujus honore periculum hoc subibat, esse cordi et curae. Ita S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. X; idque insinuat Lucas, vers. 42 et 43. Nonnulli tamen probabiliter putant Jesum non ascendisse Hierosolymam, nisi anno aetatis duodecimo; illo enim anno Archelaus actus est in exilium ab Augusto Caesare: unde nil ab eo Jesus timere poterat, ut dixi vers. 1.


Versus 42: Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Hierosolymam

42. ET CUM FACTUS ESSET (puer Jesus) ANNORUM DUODECIM, ASCENDENTIBUS ILLIS HIEROSOLYMAM SECUNDUM CONSUETUDINEM DIEI FESTI. — Syrus, sicut consueverant in festo, scilicet facere in Paschate.


Versus 43: Consummatisque diebus, remansit puer Jesus in Jerusalem

43. CONSUMMATISQUE DIEBUS (Graece, postquam perfecissent, vel peregissent dies, scilicet illius festi, sive Paschatis: hoc enim per septem dies celebrabatur, quos omnes Hierosolymae celebrasse Mariam et Joseph innuit hic Lucas, etsi lege ad tot dies manere non cogerentur), CUM REDIRENT (e Jerusalem in Nazareth), REMANSIT PUER JESUS IN JERUSALEM, — ut ibi radiolum aliquem suae « triduum, » non absolutum, sed inchoatum, hoc est tertio die, scilicet ab ejus amissione. Primus enim dies fuit, quo e Jerusalem profecti sunt, et vespere in hospitio eum non invenerunt inter cognatos; secundus, quo ex hospitio redierunt in Jerusalem; tertius, quo quaesiverunt et invenerunt puerum sanctum in sancto templo. Ita S. Ambrosius, Euthymius et alii. Sic dicitur vers. 21: « Postquam consummati sunt dies octo, » id est octavo die circumcisus est Jesus. Et Marci VIII, 31: « Oportet Filium hominis, etc., post tres dies (id est tertio die) resurgere. »

IN TEMPLO. — Dei enim incarnati locus et sedes est in templo. Ibi quaerendus est, ibi invenietur, non in foro, non in taberna, non in theatro. Christum imitati sunt S. Basilius et S. Gregorius Nazianzenus, qui, teste Ruffino, cum Athenis studerent, duas duntaxat urbis plateas noverant, scilicet unam quae ducebat ad templum, alteram quae ad scholam.

Totum hoc triduum ergo Jesus egit partim orando, partim audiendo doctores eisque respondendo in templo: cibum a doctoribus aut astantibus, sapientiam ejus mirantibus, invitatus accepit, licet alii minus verisimiliter putent eum ostiatim mendicando victitasse, uti putat S. Bernardus, hom. infra Octavam Epiphan.; Bonaventura, Alensis et alii, et favet S. Thomas, II II part., Quaest. CLXXXVII, art. 5, qui Christum aliquando mendicasse probat ex illo: « Ego autem mendicus sum et pauper. » Psal. xxxix. Ex adverso Lyranus, Dionysius, Joannes Major hic, et Abulensis in cap. xvii Matth., Quaest. CXCIV; censent Christum nunquam mendicasse, eo quod mendicare Judaeis esset vetitum, Deut. xv: « Mendicus non erit inter vos. » Verum haec verba non praeceptum, sed promissionem opum significant, si legem Dei observent, scilicet eos adeo fore divites, ut nemo eorum mendicet.

Et non cognoverunt parentes ejus. — Quia Jesus a parentibus in Jerusalem devotionis, vel negotiorum causa nonnihil tardantibus, petiit licentiam adeundi cognatos, quasi cum iis praecessurus: qua accepta, eos adiit, sed mox ab iis clam se subduxit adiitque templum, Deo id dirigente, ut parentes, licet alias de Jesu semper solliciti, id non adverterent, sed, ut sequitur, putarent eum esse in comitatu cognatorum.


Versus 44: Existimantes autem illum esse in comitatu, requirebant eum

44. EXISTIMANTES AUTEM ILLUM ESSE IN COMITATU (cognatorum et vicinorum, qui praecesserant, cum quibus Maria et Joseph paulo post secuturi vespere in eodem hospitio erant pernoctaturi et coenaturi, ibique Jesum, ut putabant, inventuri) VENERUNT ITER DIEI (scilicet vespere ad idem commune hospitium); ET REQUIREBANT EUM INTER COGNATOS ET NOTOS.


Versus 45: Et non invenientes regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum

45. ET NON INVENIENTES REGRESSI SUNT IN JERUSALEM, REQUIRENTES EUM. — Quia Jesus a nullo cognatorum visus erat in itinere, hinc collegerunt parentes eum mansisse in Jerusalem: quare ibi eum requisiverunt magna sollicitudine et anxietate. Causam dat Origenes, et ex eo Theophylactus et Titus dicentes: « Sed quare anxie adeo quaerebant? num suspicabantur perditum, aut quod aberrasset a via ut puer? absit. Neque enim hoc sapientissimae Mariae fuerit (sciebat enim Jesum plenum esse sapientia, imo esse Deum); nunquam fieri poterat ut perditum putarent infantem, quem divinum esse cognoverant: verum quaerebant eum, ne quo pacto ab iis abiisset, ne forte reliquisset eos, ne forte vellet manere non cum eis in Nazareth, sed cum aliis in Jerusalem, ut ibidem officium suum docendi, ad quod a Deo missus erat, inchoare festinaret. » Addit Origenes: « Quaerebant, ait, ne forte recessisset ab eis, ne relinquens eos ad alia transmigrasset, et, quod magis puto, ne revertisset ad coelos, cum illi placuisset iterum descensurus, etc.; sed dolebat, quia mater erat, et filii mater immenso amore digni, quia ea inscia et nihil tale opinante discesserat. »

S. Antoninus addit metuisse matrem ne Jesus in manus Archelai, Herodis infanticidae filii, incidisset, qui puerum occideret. Euthymius et Franciscus Lucas opinantur matrem timuisse, ne Christus ab itinere aberrasset; non enim sciebat, nec callebat omnes vias, nec diverticula in biviis et triviis: licet enim per scientiam divinam et infusam illa sciret, tamen per scientiam experimentalem, quam hic puer sequebatur, illa ignorabat. Quod an recte dicatur, viderint Theologi.


Versus 46: Invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum

46. ET FACTUM EST, POST TRIDUUM INVENERUNT ILLUM IN TEMPLO SEDENTEM IN MEDIO DOCTORUM, AUDIENTEM ILLOS, ET INTERROGANTEM EOS.

SEDENTEM IN MEDIO DOCTORUM. — Est hebraismus, id est inter doctores, sed humiliori loco quasi discipulum, idque ad hoc, ut suis interrogationibus de instante adventu Messiae, doctores ad eum cogitandum et inquirendum excitaret; utpote translato jam sceptro a Juda ad Herodem alienigenam, ac expletis jam 70 hebdomadibus Danielis caeterisque Prophetarum de Christo oraculis. De Messiae enim adventu Christum doctores interrogasse, omnino est verisimile, idque ad hoc, ne inopinata doctoribus esset ejus manifestatio, sed ut ex hisce indiciis quasi scintillis postea praedicans et miracula patrans, facilius ab eis velut Messias reciperetur. Ita Euthymius.

INTERROGANTEM EOS. — Primo, quia puerum decebat interrogare doctores, non autem eos docere, sed tamen Christus interrogando eos docebat, ait Origenes: nam sapienter interrogare tam docti et docentis est, quam sapienter respondere. Sic magistri docti, docte discipulos interrogando docent. « Ex uno quippe doctrinae fonte, ait Origenes, manat et interrogare et respondere sapienter, et ejusdem scientiae est, scire quid interroges, quidve respondeas. »

Secundo, ut doceret adolescentes modestiam, ac studium audiendi, interrogandi et discendi, « ne, si nolint esse veritatis discipuli, fiant erroris magistri, » ait Beda.

Tertio, ut interrogans doctores, vicissim ab eis interrogaretur, sicque respondendo eos doceret. Unde sequitur:


Versus 47: Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia ejus

47. STUPEBANT AUTEM OMNES, QUI EUM AUDIEBANT, SUPER PRUDENTIA ET RESPONSIS EJUS. — Quod scilicet puer duodennis, fabri filius, qui scholas nunquam frequentarat, tam versatus esset in sancta Scriptura, tam sapienter quaereret, tam acute responderet, ut et doctores ipsos superaret, ut dicerent: « Quis putas puer iste erit? » eritne Propheta? eritne Messias, quem doctorem orbis nunc omnes in dies singulos avide expectamus?


Versus 48: Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic?

48. Et videntes (Graece addunt auton, id est eum, scilicet Jesum), admirati sunt. — Scilicet parentes Jesum quaerentes, ut patet vers. 46, mirati et gavisi sunt, quod eum praeter morem viderent et invenirent solum cum doctoribus disputantem, tantam sapientiam depromentem, ac doctores caeterosque astantes super eo stupentes, etc.

ET DIXIT MATER EJUS AD ILLUM: FILI, QUID FECISTI NOBIS SIC? ECCE PATER TUUS ET EGO DOLENTES QUAEREBAMUS TE. (cum labore, ut addit Arabicus). — Verba haec matris sunt, non Christum objurgantis, sed mirantis et dolentis, doloremque suum dolenter explicantis. Hoc enim suadet veneratio matris erga talem filium, scilicet hominem Deum; ac proinde verisimile est matrem haec ei dixisse, non publice in consessu Doctorum, sed secreto sevocando eum, vel consessu jam dimisso. Ita Jansenius, Maldonatus et alii.

Sic, — ut te a nobis subduceres, ac nobis insciis et sollicitis solus in urbe remaneres?

PATER TUUS ET EGO. — Notat S. Augustinus, serm. 63 De Diversis, cap. xi, humilitatem Virginis, quae cum sciret se in solidum esse matrem Christi, ideoque matrem Dei, ita ut Joseph in ejus generatione nullam haberet partem, ipsa tamen demisse Josepho quasi marito se postponit. « Omnia, ait Anonymus in Catena Graeca, sicut mater et fiducialiter, et humiliter, et affectuose exprimit. »

Tropologice: anima quae perdidit Jesu gratiam per peccatum mortale, vel solitam familiaritatem per negligentiam venialem, requirat eum, primo, cum dolore et lacrymis cordis compuncti; quia, ut ait Nazianzenus, orat. 3: « Proborum (adde, et improborum si paeniteant) virorum lacrymae sunt peccati diluvium, et mundi piamentum, » quale fuit diluvium Noe.

Secundo, requirat eum magna sollicitudine et studio, ut fecit B. Virgo, idque in templo, nimirum vacando orationi, lectioni et meditationi rerum spiritualium. Sic sponsum se subducentem requisivit sponsa et invenit, Cant. III, 2: « Surgam, inquit, et circuibo civitatem per vicos et plateas, quaeram quem diligit anima, tenui eum, nec dimittam. » Ita anima, dum Christum invenit, caute retineat ne rursum elabatur.

Tertio, requirat eum inter doctores, id est inter viros doctos et pios, qui eam in scientia aeque ac pietate instruant. Unde sponsa, Cant. cap. I, vers. 17, rogans sponsum: « Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie? » audit: « Egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum. » Vide ibi dicta.


Versus 49: Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse?

49. ET AIT AD ILLOS: QUID EST QUOD ME QUAEREBATIS? NESCIEBATIS QUIA IN HIS, QUAE PATRIS MEI SUNT, OPORTET ME ESSE. — S. Ambrosius censet haec esse verba reprehendentis. Et poterat Christus ut Messias et legislator jure suo reprehendere matrem, si peccasset. Verum nulla in matre fuit peccati culpa: ergo nec in Christo ulla ejus fuit reprehensio; habent tamen verba haec ejus interrogationem quamdam acriorem, reprehensioni similem, ut per eam parentes doceat, et ad res suas discendum acrius incitet, uti solent parentes filios et magistri discipulos acrioribus verbis ad studium et diligentiam exstimulare.

Haec ergo verba Christi sunt instruentis, consolantis et se excusantis, suumque factum defendentis, q. d. Non opus erat ut me quaereretis, quia cogitare poteratis me negotia salutis mundi, ad quae a Patre coelesti missus sum, inchoando tractare. Nec enim cogitare debetis me semper vobiscum mansurum, sed aliquando ad illa vobis relictis abiturum, uti jam abire coepi. Porro, quod vobis insciis abierim, studio id feci, ut vos doceam in illis me non pendere a vobis, sed a Patre coelesti, et ex illius voluntate ac consilio, non ex vestro eadem tractare debere. Ego ergo vobis non dedi causam doloris, sed illam vobis partim amor vester erga me, partim ignorantia mysterii jam dicti vobis ministravit, ignorabatis enim me in Patris mei negotiis occupari; esto enim vobis merito in mentem id venire debuisset, tamen tener vester in me amor fecit ne veniret, et cogitationem hanc divertit.

Unde Beda: « Non, inquit, quod eum quasi filium quaerat, vituperat; sed quod ei potius, cui aeternus est Filius, debeat, cogit oculos mentis attollere. »

Ut hoc e radice et fundamento intelligas, nota Christum praeter actiones divinas, quas habebat ut Deus Deique Filius, quales sunt creare, conservare et gubernare omnia, ac spirare Spiritum Sanctum, habuisse actiones humanas, easque duplices: priores, quas habebat ut homo, communes aliis hominibus, uti sunt comedere, ambulare, laborare, fabricare, etc.; posteriores, quas habebat ut homo Deus, sive ut redemptor, sibi quasi Christo proprias, quae proinde a S. Dionysio, lib. De Divin. Nomin., Theandricae, id est Deiviriles, nuncupantur, quia partim Dei, partim hominis sunt opera. Tales erant docere, facere miracula, discipulos convocare, Apostolos creare, etc. In prioribus voluit Christus sponte sua parentibus, a quibus eas cum natura quasi acceperat, obedire, et ab eis sinebat se in illis regi; in posterioribus vero nequaquam, sed soli Deo Patri voluit subjici et obedire, quia hae, utpote altioris ordinis, a solo Deo erant acceptae et directae. Unde Christus parentibus eas petentibus quasi ex materno quodam imperio, respondit, illas non ad parentum, sed ad Dei voluntatem et nutum esse faciendas, ut patet hic, et in conversione aquae in vinum in nuptiis Canae Galilaeae, Joan. cap. ii, vers. 4, et aliis similibus, ut patet Matth. cap. xii, vers. 48.

Porro, Christus actiones suas theandricas, quas patrabat ut Deus homo, vocat actiones Dei Patris, Patrique eas attribuit non sibi, primo, quia propter has a Patre missus erat in mundum; secundo, quia Christus a Patre habebat suam divinitatem: haec autem opera praecipue erant divinitatis; tertio, quia eas faciebat ex praecepto Patris; quarto, quia in his nemini suberat nisi soli Patri aeterno, ut doceret amori matris etiam tenerrimo praeponendum esse Dei praeceptum, vel consilium, ut, cum Deus aliquem vocat ad Religionem, ad sacerdotium, ad martyrium, ad apostolatum, cui parentes repugnant. Sic in humanis filius, qua filius, subest parentibus quoad paterna jura; qua vero idem magistratum gerit, v. g. rex est aut princeps, parentibus non subest, sed praeest, quoad jura regalia: rex enim omnium qui in regno sunt, ac consequenter parentum suorum, est superior et dominus; quare eos jure communi reipublicae regere, dirigere et corrigere tenetur.


Versus 50: Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos

50. ET IPSI NON INTELLEXERUNT VERBUM QUOD LOCUTUS EST AD EOS. — Nonnulli ignorantiam hanc referunt ad auditores, qui stupebant super prudentia et responsis Jesu, vers. 47. Alii ad solum Joseph per synecdochen. Verum plane tam ad B. Virginem quam ad Joseph haec referenda sunt; licet enim ipsi nossent Jesum suum esse Christum Dei Filium, et Salvatorem mundi, tamen ignorabant qua ratione illud munus obiturus esset, seu quae illa essent negotia Patris in particulari, in quibus ipse dixerat oportere se versari vers. 49, nimirum an, quando, quomodo docturus, victurus, moriturus, crucifigendus esset pro salute mundi: haec enim eis a Deo necdum revelata erant; sed ea ipsa progressu temporis, vel per experientiam, vel per revelationem Jesu didicerunt. Quare ex reverentia Jesu, eum hoc loco curiose, quaenam essent illa mysteria interrogare non sunt ausi, sed tempus opportunum ea noscendi prudenter exspectarunt.


Versus 51: Et descendit cum eis et venit Nazareth, et erat subditus illis

51. ET DESCENDIT CUM EIS, ET VENIT NAZARETH; ET ERAT SUBDITUS ILLIS. — « Venit Nazareth, » ultro et sponte sua, licet S. Bernardus opinetur eum urgentibus parentibus venisse. Sic enim ait, serm. 19 in Cant.: « Cum remansisset in Jerusalem, et dixisset, in his quae Patris sui erant oportere se esse, non acquiescentibus parentibus ejus, sequi eos in Nazareth non despexit, magister discipulos, Deus homines, Verbum et Sapientia fabrum et feminam. »

SUBDITUS. — Graece, hypotassomenos, id est subjectus, obediens, scilicet quoad humanam naturam, quam a matre hauserat, non quoad divinam, quam a solo Patre aeterno acceperat ita plene et perfecte, ut per omnia ei esset aequalis, et in nullo subditus, uti contra Arianos docet S. Augustinus, lib. III Contra Maximinum, cap. xviii. Minus ergo congrue S. Cyrillus, lib. X Thesauri, cap. viii, ex illo I Corinth. xv: « Tunc et Filius subjicietur Patri, » concedit Filium, ratione originis, subjici Patri etiam quoad naturam divinam quam a Patre accepit, quia quoad eam facit, inquit, quae placita sunt Patri: nam et Pater facit, quae placita sunt Filio, nec tamen idcirco subjectus est Filio. Loquitur ergo Paulus de Filio quoad humanam naturam, secundum quam Christus se plane cum omnibus suis electis subjiciet Deo Patri in die judicii. Unde caeteri Patres constanter asserunt Filium quoad divinam naturam Patri non esse subjectum, sed aequalem.

Nota: Humana natura in Christo, licet in se praecise sumpta, subdita esset matri; tamen quia ipsa elevata erat a Deo ad hypostasim Verbi, ideoque unum erat cum Deo, puta una persona divina, hinc exempta fuit ab obedientia matris, aeque ac a legibus Augusti, Herodis, pontificum caeterorumque principum: erat enim jam matre et illis omnibus longe dignior, melior, sapientior, imo Dominus et Deus omnium. Sicut religiosus vel monachus, si creetur Pontifex, eximitur ab obedientia sui Ordinis, imo totius Ordinis fit Superior. Christus tamen, ut nobis daret summae humilitatis et obedientiae exemplum, ultro et sponte sua se subdidit matri, imo et Josepho, iisque per omnia quae domi agenda, verrenda, fabricanda, etc., erant, obedivit.

Discant, inquit Augustinus, serm. 63 De Diversis, pueri subdi parentibus, quia Christo mundus subditur, et Christus tamen parentibus subditus fuit. Et S. Bernardus, serm. 1 super Missus est, exclamat: « Erat subditus eis. Quis? quibus? Deus hominibus, nec tantum Mariae, sed et Joseph? utrimque stupor, utrimque miraculum; et quod feminae Deus obtemperat, humilitas sine exemplo; et quod femina principatur Deo, sublimitas sine socio. » Et mox: « Erubesce, superbe cinis: Deus se humiliat, et tu te exaltas? Deus se hominibus subdit, et tu dominari gestiens hominibus, tuo te praeponis auctori? quoties enim hominibus praeesse desidero, toties Deum meum praeire contendo. »

Voluit ergo Christus prima et continua sua vita obedire per annos triginta suo facto nos docere, perfectionem virtutis et Religionis maxime sitam esse in obedientia. Nam, ut docet Joannes XXII, Pontifex, Extrav. Quorumdam, De Verb. signif., paupertas magnum bonum est; majus integritas (castitas); sed maximum obedientia, quia prima rebus, secunda carni, tertia menti dominatur et animo. Idem docet S. Augustinus, et ex eo S. Thomas, III part., Quaest. XL, art. 1, ubi docet austeritatem tantum esse adjumentum perfectionis.

Audi S. Basilium, in Constit. monast., cap. iv: « In prima aetate (Christus) subditus parentibus, omnem laborem corporalem mansuete et obedienter sustinuit. Cum enim homines illi essent justi quidem ac pii, verum pauperes et rebus necessariis non abundantes, etc., merito laboribus corporis assiduis dediti erant, per hos necessarias res sibi ipsis acquirentes. Jesus autem his subditus, velut ait Scriptura, omnino etiam simul perferendo labores obedientiam declarabat. Itaque discamus filii subjecti esse parentibus. » Origenes, hom. 20 in Luc.: « Nam quia majorem Joseph videbat aetate, propterea eum parentis honore coluit, omnibus filiis exemplum tribuens, » ut subjiciantur parentibus. « Quid enim magister virtutis, ait S. Ambrosius, nisi officium pietatis impleret? » Et Beda: « Quid inter nos aliud, quam quod a nobis agi vellet, ageret? »

Multa egit, multa dixit Christus per 30 annos, sed haec omnia hac gnome conclusit Lucas: « Et erat subditus illis. » Praeclarum elogium Religiosi est. Tota vita fuit Superioribus suis obediens et subditus.

Ratio a priori est, prima, quia qui obedit Superiori, obedit Deo; Superior enim est vicarius Dei, juxta illud Christi: « Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit, » Lucae x. Unde S. Basilius, in Constit. monast., cap. xxii: « Antistes, ait, nihil aliud est, quam is qui personam Christi sustinet, et sequester est inter Deum et homines, eorum qui in ipsius officio sunt, salutem sacrificans Deo. » Et S. Benedictus, in Regula: « Obedientia, ait, quae majoribus praebetur, Deo exhibetur. » Et S. Bernardus, De Praecepto et Dispens.: « Quem, inquit, pro Deo habemus, tanquam Deum, in quae aperte non sunt contra Deum, audire debemus. » Obediens ergo, dum quid praecipit Superior, putet id Deum sibi praecipere, ac tanquam Deo alacriter obediat.

Secunda, quod obedientia nobilissimas hominis potentias, scilicet voluntatem et judicium, Deo in holocaustum offerat et mactet, dum eas abnegat, et Superiori suo, loco Dei resignat. Unde S. Gregorius, lib. XXXV Moral., cap. x, explicans illud, I Reg. xv, Melior est obedientia quam victima, rationem hanc dat: « Quia, inquit, per victimas aliena caro, per obedientiam voluntas propria mactatur. »

Tertia, quod obedientia omnia opera quae ex ea fiunt, faciat aurea, et valde meritoria. Quocirca « S. Franciscus, ait Bonaventura in Vita ejus, cap. vi, Generalis cedens officio, Guardianum petiit, cujus voluntati per omnia subjaceret. Tam enim uberem asserebat sanctae obedientiae fructum, ut eis qui juge ipsius collo submitterent, nihil temporis sine lucro transiret. Unde et Fratri, cum quo solitus erat ire, semper obedientiam promittere consueverat, et servare. »

Quarta, quod obedientia sit mater virtutum omnium. Unde S. Gregorius loco jam citato: « Sola, inquit, virtus est obedientia, quae virtutes caeteras menti inserit insertasque custodit. »

Quinta, quod Deus per Superiores subditum obedientem certo et secure regat, rectaque dirigat ad portum salutis aeternae. Unde Climacus, Gradu 4: « Obedientia, inquit, est perfecta abnegatio propriae animae et proprii corporis, mors voluntaria, vita sine sollicitudine, navigatio sine damno, sepultura voluntatis, vita humilitatis, et quasi si quis dormiendo iter faciat. » Idemque addit: « Vivere in obedientia nihil aliud esse, quam suum onus aliorum humeris imponere, natare super aliorum ulnas, et sustentari in aquis, ne mergamur, sed sine periculo hoc grande pelagus hujus vitae transeamus, et quidem brevissima navigatione. »

Quocirca Christus maluit vitam perdere, quam obedientiam: « Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. » Sed audi tantae obedientiae praemium: « Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, » Philip. ii, 8. An non ergo « vir obediens loquetur victorias? » Prov. xxi, 28. Vide ibi dicta.

Nota secundo: Veterum sententia est, Christum Josepho subjectum fuisse in exercenda arte fabrili lignaria, ut dixi Matth. xiii, in fine. Congruum enim erat, ut fabrilem cum patre putativo exerceret, qui mundi est cum naturali Patre fabricator. Per fabrum conditum est genus humanum; per fabrum decuit et restitui.

Haec pauca duntaxat recenset Lucas de adolescentia et juventute Christi usque ad annum ejus trigesimum; quo toto tempore vixit privatus et latuit incognitus, quae sane stupenda fuit Dei Filii humilitas.

Caetera quae ex libro apocrypho, qui inscribitur: Infantia Salvatoris, aliisque similibus, a nonnullis afferuntur, rejicit Ecclesia. Unde de Valentinianis haereticis ita scribit S. Irenaeus, lib. I, cap. xvii: « Assumunt, ait, in hoc et illam falsationem, quasi Dominus, cum puer esset, et disceret litteras, cum dixisset Magister ejus, quemadmodum in consuetudine est, dic A, respondit A. Rursum cum Magister jussisset dicere eum B, respondisse Dominum: Tu prior dic mihi quod est A, tunc ego dicam tibi quid est B. » Similia quaedam circumferuntur in cantionibus natalitiis nonnullis, a quibus, ut ridiculis et plane indignis Christo commentis, abstinendum est; Christus enim, utpote plenus sapientia, scholas non adiit. Unde Judaei de eo dicebant: « Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit eas? » Joan. vii, 15.

Rursum miracula pueri Jesu, quae vulgo a nonnullis narrantur, refutat S. Chrysostomus, hom. 20 in Joan. Primum enim ejus miraculum fuit conversio aquae in vinum in Cana Galilaeae, ut ait Joannes, cap. ii. Voluit enim usque ad annum 30 latere et fabrilem exercere. Unde S. Justinus, Dial. contra Tryphonem: « Faciebat, ait, aratra, juga, » etc., ideoque saepe ab eis in Evangelio petit similitudines et metaphoras, ut cum ait: « Tollite jugum meum super vos. » Et: « Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. » Idem censent Lyranus, Jansenius, Maldonatus, Dionysius Carthusianus et Abulensis in cap. xiii Matth., Quaest. LXXXI, ac Cajetanus et Franciscus Lucas, in cap. vi Marci, 3: esto Christum fabrilem exercuisse neget Paulus Burgensis, in cap. vi Marci, ac noster Barradius hic, et Simon de Cassia, lib. IV, cap. ii, qui censent Christum usque ad annum 30 instar Religiosi abstractum vixisse, ac orationi et contemplationi aeque ac jejunio vacasse. Si objicias Nazarenos vicinos Jesu, ei docenti objecisse: « Nonne hic est faber? » respondent ex S. Augustino, lib. II De Cons. Evang., cap. xlii: « Eo fabrum credebant, quo fabri filium, » ut habet Matthaeus, cap. xiii, 55. Verum cum Nazareni quotidie viderent Jesum et opera ejus studiose observarent, videntur ab opere fabrili eum vocasse fabrum; alioqui enim si eum otiosum vidissent, ejus otium et inertiam taxassent, quod paupertati parentum laborando non succurreret, nec patrem suum Joseph fabricantem adjuvaret eique laborando collaboraret. Adde: voluit Christus fabricando dare exemplum vitae mechanicis, ut fabricando et laborando victum sibi parent; hoc enim honestum est, porro: a societate fabrorum qui scurrilia loquebantur, abstinebat Joseph, multo magis Christus. Sic faber tabernaculorum fuit S. Paulus, etiam cum praedicaret, ut patet Actor. xviii, 3.

ET MATER EJUS CONSERVABAT OMNIA VERBA HAEC IN CORDE SUO, — quasi « ruminanda et diligentius scrutanda, » ait Beda, ut successu temporis per omnia quae acturus et dicturus erat Christus, plenius intelligeret, simul ut eadem deinde S. Lucae et aliis Apostolis scribenda, vel posteris tradenda revelaret. Unde Titus: « Nam etsi, inquit, quae ab illo depromebantur, plene non assequebatur, intelligebat nihilominus divina, humanoque sensu esse sublimiora: neque enim audiebat Jesum tanquam duodecim annorum puerum; sed excipiebat et observabat verba illius, tanquam verba viri modis omnibus perfecti; » sive, ut Euthymius ait: « tanquam verba, non simpliciter pueri, sed etiam Filii Dei. »


Versus 52: Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia

52. ET JESUS PROFICIEBAT SAPIENTIA, ET AETATE, ET GRATIA APUD DEUM ET HOMINES. — « Aetate, » Graece helikia, quod Syrus, Arabicus et alii vertunt, statura, sive proceritate, et sic vertit Noster, cap. xii, 23. Utrumque verum, utrumque huic loco appositum.

Quaeres, an vere Jesus uti aetate et statura, sic et sapientia et gratia profecerit? Omissis Photino, Nestorio et Theodoro, qui docuerunt Christum esse purum hominem, ideoque in dies, in gratia et meritis apud Deum profecisse, quibus quasi haereticis anathema dicit S. Gregorius Nazianzenus, epist. 1 ad Cledonium; idem affirmare videntur S. Athanasius, serm. 4 Contra Arianos; et S. Cyrillus, lib. X Thesauri, cap. vii; videntur enim dicere humanitatem Christi a Verbo sensim majorem hausisse sapientiam, sicut hausit B. Virgo caeterique homines. « Humanitas Christi, ait S. Athanasius, in sapientia profecit transcendens paulatim humanam naturam, deificata nimirum, et organum sapientiae effecta. » Eadem habet S. Cyrillus, S. Athanasium in doctrina aeque ac episcopatu Alexandrino secutus: quaenam utriusque fuerit mens, mox explicabo.

Verum contrarium docent caeteri Patres. Erat enim Jesus a primo instanti conceptionis suae plenus sapientia et gratia, ut dictum est vers. 40, hoc enim debebatur illi humanitati ob unionem hypostaticam cum Verbo. Unde S. Gregorius Nazianzenus, orat. 20 in laudem S. Basilii: « Sapientia, ait, apud Deum et homines proficiebat, non ut augmentum aliquod acciperet, cum ab initio gratia sapientiaque absolutus esset, sed quod haec hominibus ignaris paulatim apparerent. » Nam, ut ait Theophylactus, « emicatio sapientiae ejus, profectus ipse est: » sicut sol, licet eadem semper luce polleat, tamen crescere in ea dicitur, cum eam sensim magis explicat a mane usque ad meridiem. Unde Beda: « Proficiebat Christus, ait, non per accessum temporis accipiendo quod non habebat, sed pandendo donum gratiae quod habebat. »

Nota igitur in anima Christi triplicem fuisse scientiam, scilicet primo: beatificam, qua Deum videbat et omnia in Deo, itaque beabatur; secundo, infusam a Deo; tertio, experimentalem, vel usu quotidiano acquisitam. Duae priores Christo inditae fuere a primo instanti conceptionis suae ita perfecte, ut eas augere non posset. Idem dico de Christi habituali gratia et gloria. Ita S. Augustinus, lib. III De Peccat. mer. et rem., cap. xxix; S. Hieronymus, in illud Jerem. xxxi: «Femina circumdabit virum»; S. Athanasius, Cyrillus, Nazianzenus, Beda, Damascenus, Euthymius, Bernardus, S. Thomas, quos citat et sequitur Suarez, III part., Quaest. VII, art. 12; et passim Scholastici: hoc enim exigebat unio hypostatica.

Dicitur ergo Christus profecisse cum aetate in sapientia et gratia. Primo, in opinione hominum, ac in specie et ostensione externa. Loquitur enim subinde Scriptura secundum id quod exterius cernitur, et secundum id quod vulgo judicant homines: hic autem ex operibus majoribus quae edebat Christus, judicabant homines eum crescere in sapientia et gratia, uti crescunt caeteri pueri. Ita Origenes et Theophylactus hic, ac Nazianzenus, S. Athanasius et Cyrillus jam citati, et mox plenius citandi.

Secundo, proprie crevit Christus sapientia experimentali; ipso enim usu multa expertus majorem acquisivit experientiam. Hinc « didicit ex iis quae passus est obedientiam, » Hebr. v, 8.

Tertio, et proprie, esto Christus non creverit sapientia et gratia habituali, crevit tamen actuali et practica: nam robur spiritus et sapientiam coelestem in anima latentem in dies magis et magis exerebat etiam existens puer, ita ut in vultu, incessu, sermone, factis semper majores ederet actus modestiae, maturitatis, prudentiae, castitatis, suavitatis, pietatis aliarumque virtutum. Posset quoque « gratia » hic accipi pro gratiositate, quod scilicet Christus in dies magis gratiosum se faceret Deo et hominibus. Verum haec major gratiositas includit incrementum gratiae: nam sine eo nemo fit magis gratus Deo.

Dices: Christus dicitur crevisse gratia sicut crevit aetate, idque coram Deo: ergo vere in seipso crevit gratia, sicut in se crevit aetate. Respondet S. Thomas, III part, Quaest. VII, art. 12, et ex eo Suarez, Christum vere in se crevisse gratia, non quoad habitum, sed quoad actus et effectus ex habitu productos, nimirum faciendo opera excellentiora, per quae, licet ipse non fieret sanctior, nec plus aliquid mereretur propter infinitam dignitatem personae suae, et quia a principio habuit gratiam consummatam, nihilominus illa opera de se erant sufficientia ad augendam gratiam, quatenus novum meritum continebant.

Id ipsum, non aliud velle S. Athanasium loco jam citato, liquet ex eo quod subdit: « Ut per eum suam energiam exerceret, sapientiaque inde eluceret omnibusque innotesceret. » Et paulo ante: « Ita enim augescente magnitudine corporis, una crescebat in eo divinitatis manifestatio, innotescebatque apud omnes ipsum esse templum Dei Deumque in ejus corpore existere. » Nec aliud velle Cyrillum patet ex iis quae subdit: « Non ergo ipse, sed humana proficiebat natura. Nam dum in dies in ipso deitas manifestaretur, mirabilior et sapientior videbatur. Proficiebat autem in ipsa natura humana, hoc modo: Assumpsit sapientia Dei, hoc est Filius Dei, nostram naturam, paulatimque tum verbis, tum factis, deificationem assumpti hominis revelans, proficere ipsum revelando faciebat, » ut scilicet suam deitatem revelaret, exercendo in dies majores sapientiae et gratiae operationes, quas ei suggerebat ipsa ei assistens divinitas, unde ex ipsis illa ab hominibus agnoscebatur, sicut anima latens in corpore agnoscitur per vitales et animales operationes, quas in dies majores per corpus exercet. Et paulo ante: « Cum igitur audis eum profecisse in sapientia et gratia, noli putare quidquam ipsi additum fuisse, qui nullius unquam rei egere potest; sed quia videntibus atque audientibus eum, sapientiorem gratioremque in dies se praebebat, idcirco dicitur profecisse. Ita detegendo seipsum in dies, non ipse, sed qui mirabantur ipsum atque amabant, proficiebant. »

Opponunt Orientales Cyrillo, eum haec verba ita interpretatum esse, ut de toto Christo, non de Verbo aut humanitate duntaxat dicantur, cum ipsi de sola humanitate intelligant, ut habet Concilium Ephesinum Oppos. anathemati IV Concil. Ipse vero Cyrillus in Responsione ait, ita quidem se sentire, ne Christus in duos dividatur: docet autem Filium Dei, etsi sit Patris Sapientia, dici tamen in sapientia proficere, dum humanitatis proprietates per summam unionem in se convenienter suscepit, q. d. Filius Dei dicitur profecisse, quia humanitas, quam assumpsit, profecit.

Huc accedit expositio Toletii: Nomine sapientiae et gratiae, inquit, non intelligitur ipse habitus gratiae et sapientiae, sed opera ipsa et verba sapientia et gratiosa, quae ab interna sapientia et gratia procedunt. Sic dicitur Eccles. x: « Verba oris sapientis, gratia, » id est gratiosa. « Diffusa est gratia in labiis tuis, » Psal. xliv, 3. « Propter gratiam labiorum suorum amicum habebit regem, » Prov. xxii, 11. « Mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, » Luc. iv, 22. « Haec est religio, visitare pupillos, » Jacob. i; hoc est, haec sunt opera religiosa. Porro, posset Deus per absolutam potentiam gratiam Christo datam, utpote finitam, augere, ac facere ut Christus in ea quoad habitum cresceret et proficeret, ut contra Cajetanum et alios docet Vasquez, III part., Quaest. VII, art. 12, disp. 47, cap. iii. Sed aliter facere Deo placuit, idque magis dignitati Christi Verbo uniti erat consentaneum.

Ex dictis collige quadruplex praeter alia discrimen gratiae Christi, et nostrae. Primum: Christus gratiam habuit quasi naturaliter, tum ex vi unionis hypostaticae, huic enim connaturalis est gratia; tum ex vi conceptionis suae de Spiritu Sancto: nobis vero omnis gratia indebita est et gratuita, adventitia et supernaturalis.

Secundum: Gratia in nobis, primo, delet peccatum originale, et actualia si quae sint, sicque quasi secundo, facit nos Deo gratos: in Christo vero gratia fuit ante, imo sine omni peccato, per se primo sanctificans Christum; nam ex gratia unionis cum Verbo emanavit gratia habitualis, ut radius a sole, statim et naturaliter. Quocirca nos adoptivi sumus et dicimur Dei Filii: Christus vero est naturalis Dei Filius, ut docet S. Hilarius, lib. XII De Trinit.; et Cyrillus, lib. III in Joannem, cap. xii.

Tertium: Gratia nostra est privata et propria cujusque, ac suum tantum hominem, in quo est justificat; at Christi gratia est communis: est enim gratia capitis, quia in omnia membra, id est in omnes fideles, se diffundit eisque se communicat, itaque eos sanctificat. Hinc disce quanta fuerit gratia Christi, utpote quae instar solis et fontis in omnes fideles derivatur: nam « de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, » Joan. 1, 16.

Quartum: Gratia in nobis (quin et in B. Virgine) per bona opera crescit, in Christo vero non crevit, quia cum ab unione cum Verbo procederet, quae ab initio conceptionis suae plena fuit et perfecta, hinc et eodem instanti haec gratiae plenitudo quae augeri non posset, ipsi data est.

Tropologice: Damascenus, lib. III De fide, cap. XXII: Christus, inquit, proficit sapientia et gratia, non in se, sed in suis membris, scilicet Christianis. Sic et Cyrillus jam citatus. Ideo enim profecit ipse majores virtutum actus in dies edendo, ut nos idem facere doceret. Tota enim vita nostra continuus vel est profectus, vel defectus. Cum enim non proficit, tum deficit; ut ergo non deficiat, semper proficiat oportet, uti fuse docet S. Bernardus, epist. 253, ubi inter alia ait: « Nunquam justus arbitratur se comprehendisse, nunquam dicit: Satis est; sed semper esurit sititque justitiam, ita ut si semper viveret, semper, quantum in se est, justior esse contenderet, semper de bono in melius proficere totis viribus conaretur. Non enim ad annum, vel ad tempus instar mercenarii, sed in aeternum divino se mancipabit famulatui, » etc.

APUD DEUM ET HOMINES. — « Primum enim oportet Deo placere, et deinde hominibus, » ait Theophylactus et Beda. Si enim Deo placuerimus, faciet ipse ut et hominibus placeamus, ac nos eis gratos efficiet. Non sufficit placere hominibus, quia hoc saepe fictum et simulatum est; nec soli Deo, quia hoc privatum et secretum est: sed « Deo et hominibus, » ut gratiam, qua Deo placemus, etiam hominibus ostendamus, itaque eos ad eamdem alliciamus: « Deo enim debemus conscientiam, proximis famam, » ait S. Bernardus. Moralia plura vide apud S. Ambrosium; Barradium, Didacum Stellam et Vincentium Regium hic.