Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, describit praedicationem et baptismum Joannis Baptistae, quo homines disposuit ad gratiam Christi illamque eis indicavit. Secundo, vers. 21, narrat Christum a Joanne baptizatum, cum Spiritus Sanctus in eum specie columbae descendit; et vox Patris audita: Tu es Filius meus dilectus. Tertio, vers. 23, genealogiam Jesu a Joseph usque ad Adamum pertexit.
Primum et secundum majori ex parte explicui Matthaei III: superest ergo tertium.
Textus Vulgatae: Lucas 3:1-38
1. Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, 2. sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto. 3. Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, 4. sicut scriptum est in Libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus; 5. omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: 6. et videbit omnis caro salutare Dei. 7. Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? 8. Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. 9. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 10. Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? 11. Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat. 12. Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? 13. At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis. 14. Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis; et contenti estote stipendiis vestris. 15. Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus; 16. respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos; veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni; 17. cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. 18. Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. 19. Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade, uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes, 20. adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere. 21. Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est caelum: 22. et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum; et vox de caelo facta est: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi. 23. Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, 24. qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph, 25. qui fuit Mathathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge, 26. qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiae, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda, 27. qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, 28. qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her, 29. qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, 30. qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim, 31. qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, 32. qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, 33. qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judae, 34. qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, 35. qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale, 36. qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, 37. qui fuit Mathusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, 38. qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
Versus 1-2: Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris
1. ANNO AUTEM QUINTODECIMO IMPERII TIBERII CAESARIS, PROCURANTE PONTIO PILATO JUDAEAM, TETRARCHA AUTEM GALILAEAE HERODE, PHILIPPO AUTEM FRATRE EJUS TETRARCHA ITURAEAE, ET TRACHONITIDIS REGIONIS, ET LYSANIA ABILINAE TETRARCHA, 2. SUB PRINCIPIBUS SACERDOTUM ANNA ET CAIPHA: FACTUM EST VERBUM DOMINI SUPER JOANNEM, ZACHARIAE FILIUM, IN DESERTO. — Ab anno duodecimo Christi transit Lucas ad annum ejus trigesimum, quo more Hebraeorum coepit officium doctoris et redemptoris exercere ac publice praedicare.
IMPERII TIBERII. — Tiberius hic, ut patet ex Suetonio in ejus Vita, erat filius Liviae, quae postquam peperit Tiberium, nupsit Augusto Caesari, qui proinde mortuis Caio et Lucio, suis ex Julia filia nepotibus, Tiberium quasi privignum in filium adoptavit, ac imperii haeredem et successorem constituit. Regnavit Augustus a nece Julii Caesaris annos 57, mortuusque est die 19 augusti, cum successit ei Tiberius: quare ultimus Augusti annus non fuit integer, sed dimidiatus, talis consequenter fuit primus Tiberii, scilicet quinque mensium, puta ab augusto mense usque ad januarium, a quo Romani annum inchoare et numerare solebant. Tiberius hic, ex Actis Pilati, audiens mira de sanctitate et miraculis Christi, voluit eum inter deos referre, sed obstitit ei senatus Romanus, eo quod ipso inconsulto id tentasset, ut dixi Matth. XXVII, 24.
PROCURANTE PONTIO PILATO JUDAEAM. — Nota: Archelaus Herodis Magni, puta infanticidae filius, ob suam tyrannidem ab Augusto Caesare ejectus fuit e sua Tetrarchia, actusque in exilium anno 10 tetrarchiae suae, qui fuit, ut nonnulli exacti Chronologi volunt, annus Augusti 52, vitae Christi 12. Quare Augustus Judaeam (id est duas tribus, Judam scilicet et Benjamin), tunc Archelao ademptam, adjecit ad Syriae provinciam ejusque praesidem, qui tum erat Quirinus, vel, ut Lucas vocat, Cyrinus, qui administrationem Judaeae commisit Coponio, ac per eum confiscavit facultates Archelai; qua de causa praesides Judaeae vocati sunt procuratores sive administratores, cum revera essent ejus praesides. Unde Pilatus hic a Luca Graece vocatur ἡγεμονεύων, id est rector, dux, praeses, princeps; et Arabicus vertit, in dominio Pilati Pontii super Judaeam.
Porro, Coponio primo Judaeae procuratori sive praesidi, ab Augusto suffectus fuit secundus, M. Ambivius; deinde tertius, Annius Rufus, sub quo mortuus est Augustus: cui succedens Tiberius quartum Judaeae praesidem creavit Valerium Gratum, deinde quintum Pontium Pilatum, anno imperii sui 13. Porro, Pilatus Judaeae praefuit 9 annis, ac secundo ejus anno Christus baptizatus est, quinto vero ab eo crucifixus et mortuus. Quocirca vindice Deo Pilatus a Tiberio anno imperii ejus 23, sive ultimo, relegatus fuit in exilium. Pilato successit sextus Marcellus, septimus Cumanus, octavus Claudius Felix, nonus Porcius Festus (coram his duobus S. Paulus vinctus causam dixit, Actor. XXIII, 24, et cap. XXIV toto), decimus Albinus, undecimus Florus, cujus anno secundo, qui fuit Neronis imperii 12, Judaei coeperunt rebellare Romanis, ac quinto post anno a Tito expugnata est Jerusalem, et tota Judaea subacta. Haec omnia fuse narrat Josephus lib. XVIII Antiq., cap. I et seq.
TETRARCHA AUTEM GALILAEAE HERODE. — Arabicus, in dominio Herodis principis super quartam Galilaeae, et Philippi fratris sui principis super quartam Ituraeae. Tetrarcha enim est qui quartae (τέτρα enim in compositione significat quatuor, ἀρχή est principatus) parti provinciae, vel regni alicujus praesidet. Unde a Theodoreto vocatur « quadruplaris. »
Ut historiam hanc ab ovo intelligas, nota: Herodes infanticida moriens quinto die post infanticidium, anno secundo Christi, tres filios superstites reliquit (nam caeteros vivens occidit, et Antipatrum quidem in ipso infanticidio), scilicet Archelaum, Herodem Antipam et Philippum. His de successione in regnum Herodis patris sui inter se contendentibus, Augustus regnum in quatuor partes sive tetrarchias divisit, quibus totidem tetrarchas, sive principes, vel dynastas, praefecit: nimirum Judaeam attribuit Archelao, et eo expulso, Coponio; Galilaeam Herodi Antipae; Philippo Ituraeam et Trachonitidem; Lysaniae extero Abilinam. Tetrarchiae autem hae erant magnae et instar regni, ut docet Plinius, lib. V, 18. Unde Herodes Antipas, esto a Matthaeo, cap. XIV, 1, vocetur tetrarcha, a Marco tamen, cap. VI, 14, vocatur rex, uti dixi Matth. XIV. Sic et Herodes Agrippa uterque, id est pater et filius, qui Herodis Antipae erant nepotes, utpote ex fratre ejus Aristobulo prognati, regis nomen obtinuere a C. Caligula et Claudio Imperatore, ut patet Actor. XII, 1, et cap. XXV, vers. 23.
PHILIPPO AUTEM FRATRE EJUS TETRARCHA ITURAEAE et Trachonitidis regionis. — Ituraea, ait Adrichomius, in Descript. Terrae sanctae, pag. 110, num. 60, a Iethur sive Ithur, filio Ismaelis, sic appellata, montosa ac nemorosa est « regio, ad radices montis Libani in longum porrecta. Nam a fluvio Jordane sumens initium, juxta eumdem Libanum versus Occidentem ad montes usque Sidoniorum et Tyriorum extenditur, aliquoties etiam saltus Libani nuncupatur. »
Trachon, sive Trachonitis regni instar, ait Plinius, lib. V, cap. XVIII, regio est trans Jordanem inter Palaestinam et Caelesyriam sita, Arabiae desertae contermina ab Oriente, Damasco a Septentrione, quam occupavit dimidia tribus Manasse. Trachonitis autem regio haec appellatur, quod saxosa et aspera sit, atque subterraneis meatibus ac cavernis abundet; τραχών enim Graecis locum saxosum significat, et trachones etiam dicuntur occulti sub terra meatus ac specus. Fontibus et rivis haec regio penitus caret, ideoque pluviales aquas incolae per trachones, hoc est meatus subterraneos, in lacunis tam naturalibus quam artificiose factis diligenter colligunt, ac eorum plerique in trachonibus, id est speluncis et cuniculis commorantur, et ferarum more delitescunt. Rapto libenter vivunt. Ita ex Josepho, Wilhelmo Tyrio et aliis Adrichomius.
ET LYSANIA, ABILINAE TETRARCHA. — Beda et Adrichomius censent Lysaniam hunc fuisse quartum Herodis infanticidae filium, ideoque fratrem Archelai, Herodis Antipae et Philippi, trium caeterorum tetrarcharum. Verum contrarium docet Josephus illis pene coaevus, scilicet Lysaniam hunc fuisse filium Lysaniae senioris, qui senior filius fuit Ptolemaei Minnaei, in Chalcide juxta montem Libanum imperantis, eique vita functo quasi filius successit in regnum, antequam Herodes infanticida, rex Judaeae, a Romanis designatus esset. Ita Josephus, lib. XIV Antiq., cap. XXI. Senior hic occisus est ab Antonio, triumviro et collega Augusti Caesaris et Lepidi, impulsu Cleopatrae, amasiae Antonii, quae regno Lysaniae inhians, illud avito Aegypti regno adjungere satagebat; occisus, inquam, est 30 annis ante Christi nativitatem, teste Josepho, lib. XV Antiq., cap. IV. Hic ergo senior Lysanias filium reliquit hunc sibi cognominem Lysaniam juniorem, qui Antigonum in regnum Judaeae restituere conatus est, et ejicere Hyrcanum, cui favebat Herodes infanticida; qua de causa Herodes a senatu Romano, urgente Antonio et Augusto Caesare, rex Judaeae, excluso tam Antigono quam Hyrcano, creatus est, uti narrat Josephus, lib. I Belli, cap. XI, qui et lib. XIX Antiq., cap. IV, asserit a Lysania totam ejus regionem dictam fuisse Lysaniam.
ABILINAE. — Abila, alias Abyla et Abela, egregia Coelesyriae urbs est, ad montem Libanum sita, a qua Abilene, sive Abilina regio nomen accepit, quae ab Oriente adjacet Damasco, ab Occidente Chalcidi, a Septentrione Libano. Huic ergo a Romanis praefectus fuit Lysanias. Ita ex Josepho Adrichomius.
Porro, tam operose Lucas hic principes, tam saeculares quam ecclesiasticos, puta pontifices Annam et Caipham enumerat: Primo, ut distincte et solide tempus et annum, quo praedicare coepit Joannes, indeque Christus, assignet. Secundo, ut significet jam defecisse sceptrum a Juda per Herodem alienigenam, ejusque filios tetrarchas, ac Tiberium et Romanos Judaeae imperantes, ac proinde venisse jam Messiam sive Christum, cujus praedicationis exordium ipse hoc capite recenset, juxta oraculum Jacobi, Genes. XLIX, 10. Tertio, ut innuat Israelem inter tot principes partim infideles, partim impios dissectum, eguisse adventu Messiae, qui eum redintegraret et salvaret. Quarto, quia principes hi in gestis Joannis et Christi, quae deinceps narrabit Lucas, magnam habuere partem: nam Tiberius, ut dixi, voluit Christum inter deos referre; Pilatus eum crucifixit, sed coactus a Judaeis, cum prius eum esse innocentem saepius esset protestatus; Herodes Antipas Philippo fratri suo uxorem Herodiadem eripuit, ideoque reprehensus a Joanne eum occidit, ac Christum veste alba indutum illusit; Annas et Caiphas Christum usque ad crucem persecuti sunt, aeque ac Apostolos post Christi mortem.
Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha. — Saecularibus principibus adjungit ecclesiasticos, principes scilicet pontifices. Dices: Unus duntaxat erat summus Judaeorum pontifex, ut patet ex Josepho et aliis, quomodo ergo hic duo nominantur? Respondet Eusebius, lib. I Hist., cap. X, Joannem Baptistam coepisse praedicare sub Anna, et continuasse usque ad pontificatum Caiphae. Alii respondent Annam et Caipham alternis annis vicissim pontificatum gessisse. Verum haec omnia refellit Josephus, lib. XVIII, cap. I et V, qui multos ponit pontifices medios inter Annam et Caipham, asseritque Caipham creatum pontificem a Valerio Grato, qui Pilatum proxime antecessit, ac perseverasse toto tempore Pilati usque ad finem imperii Tiberii Caesaris.
Respondeo igitur unum duntaxat fuisse summum Judaeorum pontificem, scilicet Caipham, sed principes, id est primores sacerdotum, fuisse plures, ut patet Matth. XXVI, 3, et passim in passione Christi nominantur principes sacerdotum, sive pontifices, qui Christum apud Pilatum accusarunt, damnarunt, illuserunt, etc. Inter hos ergo principes summi fuere Caiphas et Annas: Caiphas, quia pontifex; Annas, quia socer Caiphae, et quia ipse pontifex fuerat, ac apud Judaeos summae erat auctoritatis. Unde et post se quinque filios pontifices habuit, teste Josepho, lib. XX Antiq., cap. VIII. Hac de causa Christus a Judaeis in horto captus, primo ductus est ad Annam, deinde ad Caipham, Matth. XXVI.
FACTUM EST VERBUM (id est jussio, imperium, mandatum) DOMINI SUPER (id est ad) JOANNEM, ZACHARIAE FILIUM. — q. d. Jussit Deus anno 15 Tiberii Joanni Baptistae, ut praedicaret et baptizaret. Jussit, inquam, per inspirationem internam, forte etiam per vocem externam angeli, hoc ei ex parte Dei ore suo denuntiantis.
Versus 3: Et venit in omnem regionem Jordanis
3. ET VENIT IN OMNEM REGIONEM JORDANIS, PRAEDICANS BAPTISMUM POENITENTIAE (id est, incitantem ad agendam paenitentiam) IN REMISSIONEM PECCATORUM, — scilicet percipiendam in baptismo Christi; q. d. Joannes praedicabat paenitentiam, ut per eam se disponerent ad veniam et gratiam accipiendam a Christo. Vide dicta Matth. III.
Versus 4-6: Sicut scriptum est in Libro sermonum Isaiae
4. SICUT SCRIPTUM EST IN LIBRO SERMONUM ISAIAE PROPHETAE: VOX CLAMANTIS IN DESERTO: PARATE VIAM DOMINI, RECTAS FACITE SEMITAS EJUS. 5, 6. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: et videbit omnis caro salutare Dei. — Haec omnia explicui Isaia XL, 2. Porro S. Gregorius, homil. 20 in Evang.; S. Augustinus, S. Chrysostomus, Beda et alii haec sic exponunt, q. d. Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur, ut ait Christus. Verum hic sensus huic loco non est genuinus, tum quia valles hic non vocantur humiles, sed potius pusillanimes; tum quia est concio Joannis non praedicentis futura, sed adhortantis ad mutationem vitae et morum, q. d. Parate, o Judaei, viam Christo, quasi Messiae vestro jam ad vos venturo: quare « omnis vallis implebitur, » id est, impleatur; « et omnis mons et collis humiliabitur; » id est humilietur; « et erunt, » id est fiant, vel sint « prava, » id est, viae obliquae et anfractuosae, « in directa, et aspera in vias planas, » hoc est, complanate vias omnes Christo quasi regi jam venturo, uti fieri solet regibus inaugurandis, ut viae asperae fiant planae et aequales, q. d. Tollite e mentibus vestris omne quod pravum, distortum, inaequale, altum nimis vel depressum est, v. g. qui superbiae montem in corde gerit, tumorem hunc deprimat; qui vallem pusillanimitatis et acediae in se continet, eam impleat, elevet et adaequet per magnanimitatem et fiduciam in Deum; qui asperis est moribus, ad suavitatem et modestiam se componat.
ET VIDEBIT (id est, ita fiet ut) OMNIS CARO (id est omnis homo videat, id est videre possit, oculis tum corporis, tum potius mentis) SALUTARE DEI, — id est salvatorem Christum; videat, inquam, id est in se sentiat et experiatur salutem et vim gratiae a Christo allatae.
Audi S. Gregorium, hom. 20 in Evang.: « Omnis vallis implebitur; Quia, inquit, donum humiles accipiunt, quod a se corda superbientium repellunt. Prava, directa fiunt, cum malorum corda per injustitiam detorta, ad justitiae regulam diriguntur; et aspera in vias planas immutantur, cum immites atque iracundae mentes, per infusionem supernae gratiae ad lenitatem mansuetudinis redeunt. »
Caetera a vers. 7 usque ad vers. 10 audivimus, Matth. III, 7, ubi ea explicui.
Versus 10: Et interrogabant eum turbae: Quid ergo faciemus?
10. ET INTERROGABANT EUM TURBAE: QUID ERGO FACIEMUS? — ut dignos paenitentiae fructus faciamus, itaque excidium a te comminatum evadamus, et salutem aeternam consequamur, ne scilicet excidamur et in ignem aeternum mittamur, ait Interlinearis. Joannes arguerat Pharisaeos et turbas, sed Pharisaei « spreverunt consilium Dei, » cap. VII, 30, ideoque concionem Joannis; turba vero et plebs, ejus vi permota et compuncta, quaerit modum paenitentiae ad capessenda Joannis jussa, ac promptam paratamque se ei offert. Ita et hodie plebeii facilius capessunt monita concionatorum, quam potentes, ideoque prae illis salvantur.
Versus 11: Qui habet duas tunicas, det non habenti
11. RESPONDENS AUTEM DICEBAT ILLIS: QUI HABET DUAS TUNICAS, DET NON HABENTI, ET QUI HABET ESCAS, SIMILITER FACIAT. — Est synecdoche: nam ex una specie magis communi et necessaria, uti est vestire et cibare pauperem, intelligit omne genus eleemosynae. « Duas, » ita scilicet ut una sufficiat ad corpus vestiendum et calefaciendum, ideoque altera sit superflua, hic illam « det non habenti, » id est nullam habenti, sed nudo et indigenti: nam si utraque sit necessaria habenti, ipse non tenetur alteram erogare pauperi. Ita S. Hieronymus, Quaest. 1 ad Hedibiam, et S. Ambrosius hic, quem audi: « Misericordiae, inquit, pro possibilitate conditionis humanae mensura servatur, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quae habet cum paupere partiatur. » Additque: « Faciat ergo fructum qui potest, gratiae; qui debet, paenitentiae. Misericordiae communis est usus, ideo commune praeceptum; misericordia plenitudo virtutum est. » Et S. Gregorius: « Idcirco de dividendis tunicis datur praeceptum, quia si una dividitur, nemo vestitur; » si vero duae dividantur, duo vestiuntur. Et S. Basilius: « Docemur, ait, ex omni quod affluit, debere nos erogare ei qui non habet. » Hic ergo est unus e dignis paenitentiae fructibus, nimirum actus misericordiae et eleemosynae, juxta consilium Danielis, IV, 24, ad Nabuchodonosor: « Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. » Vide ibi dicta. Adde: eleemosyna recte componit vitam ad omnem virtutem. Nam omnis virtus aut est debita, aut indebita et gratuita: debita, est justitia; indebita, misericordia; quare misericordia et pro se et pro justitia satisfacit, tum quia qui dat sua, non rapiet, sed restituet aliena; tum quia qui dat indebita et gratuita, multo magis solvet debita, ad quae ex justitia aliave virtute obligatur; tum quia misericordia fit ex amore et charitate: charitas autem est plenitudo legis. Nam « qui diligit, legem implevit, » Rom. XIII. Quocirca apte Euthymius: « Turbis, inquit, ut mutua benevolentia se complectantur, mutuis operibus se mutuo sublevent, injungit. » Turbae enim facile capiunt actus misericordiae et in eos propendunt, cum ad orationem, jejunia operaque paenitentiae sint difficiles, et subinde inhabiles.
Versus 12: Venerunt autem et publicani ut baptizarentur
12. VENERUNT AUTEM ET PUBLICANI UT BAPTIZARENTUR, ET DIXERUNT AD ILLUM: MAGISTER, QUID FACIEMUS? — ut animas nostras salvemus. Hic impletur illud Christi: « Publicani et meretrices praecedunt vos (o Scribae) in regno Dei, » Matth. XXI, 31. Peccatores enim magno spiritu a Joanne correpti compungebantur, culpam agnoscebant et quaerebant paenitentiam; Scribae vero superbi putantes se esse justos et sapientes, eam aspernabantur.
Versus 13: Nihil amplius quam quod constitutum est vobis, faciatis
13. AT ILLE DIXIT AD EOS: NIHIL AMPLIUS QUAM QUOD CONSTITUTUM EST VOBIS, FACIATIS, — in exactione vectigalium; Graece enim est πράσσετε, quod et faciatis et exigatis verti potest, sed hic clarius, exigatis, uti interpretantur Syrus et Graeci. Ita Jansenius, Maldonatus, Franciscus Lucas et alii. Solent enim publicani ex avaritia augere vectigal, plusque exigere quam a principe constitutum sit, quod est furtum vel rapina: quare illud hic taxat Joannes. « Moderate praecipit, ait S. Augustinus, serm. 3 De Diversis, ut et iniquitas locum non habeat, et constitutum habeat vectigal effectum. » « Ita singulis generationibus hominum conveniens Baptista tribuit responsum, ait S. Ambrosius. » Idem faciat concionator, ut in particulari uxoribus, maritis, filiis, ancillis, servis, mercatoribus, agricolis, advocatis, etc., praescribat quid facere debeant, ac propria cuique vitae praecepta tradat.
Versus 14: Interrogabant autem eum et milites
14. INTERROGABANT AUTEM EUM ET MILITES, DICENTES: QUID FACIEMUS ET NOS? ET AIT ILLIS: NEMINEM CONCUTIATIS, NEQUE CALUMNIAM FACIATIS, ET CONTENTI ESTOTE STIPENDIIS VESTRIS. MILITES. — Militantes partim sub Herode Antipa contra Aretam, regem Arabum, partim sub praefecto templi, partim sub Pilato, praeside Romano; hi audientes Joannem detonantem in vitia eisque gehennam minitantem, conscii sibi rapinarum aliorumque scelerum, quae milites committere solent, voce Joannis compuncti, aeque ac publicani, ab eo poscunt remedium paenitentiae, vitae honestae et salutis: quibus tria assignat Joannes tribus militum vitiis opposita, quorum primum est, violentia; secundum, calumnia; tertium, rapina. Violentiam excludit Joannes dicens: « Neminem concutiatis, » id est nemini vim inferatis. Calumniam excludit dicens: « Neque calumniam faciatis, » Graece μηδὲ συκοφαντήσητε, id est ne sitis sycophantae, ut noxiis impingatis crimen aliquod, accusando eos quod sint fautores hostium, inimici, insidiatores, ut eos expolietis, vel eorum bona invadatis. Vetat ergo « ne ab eis calumniando praedam requirant, quibus militando prodesse debuerant, » ait Beda. Rapinam excludit dicens: « Contenti estote stipendiis vestris. »
Simili modo Aurelianus Imperator aequi amantissimus, ait Vopiscus in ejus Vita, scribens ad vicarium suum: « Si vis, inquit, tribunus esse, imo si vis vivere, manus militum contine. Nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat. Uvam nullus auferat, segetem nemo deterat, oleum, sal, lignum nemo exigat, annona sua contentus sit. De praeda hostis, non de lacrymis provincialium habeat; arma tersa sint, ferramenta samiata, calceamenta fortia. Vestis nova vestem veterem excludat; stipendium in balteo, non in popina habeat; torquem brachialem et annulum apponat; equum saginarium suum defricet, captum animal non vendat, mulum centuriatum comiter curet. Alter alteri quasi servus obsequatur; a medicis gratis curentur. Aruspicibus nihil dent; in hospitiis caste se agant; qui litem fecerit, vapulet. »
Tacite ergo insinuat Joannes, positis hisce tribus conditionibus, licere militare, et bellum esse licitum, uti docet S. Ambrosius, serm. 7, et S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. LXXIV.
Extat insignis libellus Ferrandi, Diaconi Carthaginensis, qui floruit anno Christi 500, ac S. Fulgentio, Ruspensi Episcopo, fuit amicus et familiaris, ad Reginum comitem, in quo militi, imo duci militum, qualis erat Reginus, haec septem innocentiae dat praecepta:
« Prima, inquit, innocentiae regula est, quam tenere inter actus debeas militares, ut nihil viribus tuis superbus adsignes, sed omnia quae sapienter aut fortiter aut feliciter geris, ad laudem referas potentissimi Creatoris. Secunda regula est innocentiae, militaribus actibus occupato, ut quasi in speculo, sic in illo milites videant quid agere debeant, et magis eos imitatio ad bonum provocet, quam potestas. Dux enim sapiens illuc debet ire, quo cupit ducere subditos: ideo enim dicitur dux, quia ducit. Tu ergo esto signifer disciplinae sanctissimae, tu erige trophaeum virtutis intuendum jugiter caeteris, tu imitandus appare, » praesertim in hisce tribus, quae hic Baptista sancit, et Ferrandus ibidem fuse explicat et exaggerat. Tertia innocentiae regula est, si praesis, ut prosis: prodesse autem videberis, si tempus et locum tuae administrationis intelligas, » quae deinde ipse particulatim declarat. « Quarta regula est, ut diligas rempublicam sicut teipsum charitate libera, » uti dilexit Moses, orans pro populo deleri de libro vitae, Exod. XXXII, et David in peste dicens angelo percutienti: « Convertatur manus tua in me, et in domum patris mei. Isti qui oves sunt, quid fecerunt? » II Reg. XXIV. « Quinta regula est: Deficiat temporibus administrationis tuae peccantium synagoga, crescat electorum numerus. Gaude ad lucra Christi; dole in dispendiis. Sexta regula est: Quidquid dixeris, gesseris, cogitaveris, ut Deo et hominibus placeas, et fervore charitatis mirabiliter iniquitatis frigus excludas. Noli esse multum justus, neque sapiens plusquam necesse est. » Explicat idipsum: « Esto justus ut corripias inquietos; noli esse multum justus, ut consoleris pusillanimes, ut suscipias infirmos, et patiens sis ad omnes. Considera ergo quibus imperes, et quam dura corda flectere cupias, ut modo minando, modo feriendo, modo veniam largiendo, nullatenus quidem remanere impunita militum peccata dimittas; neque tamen semper excessibus eorum supplicia condigna retribuas, dicens tibi ipsi: Noli esse multum justus. »
Versus 15-16: Existimante autem populo, respondit Joannes
15. Existimante autem populo (Graece προσδοκῶντος, id est suspicante, existimante, exspectante, ut vertit Vatablus, sperante, seu spe, desiderio et exspectatione suspenso populo) ET COGITANTIBUS OMNIBUS IN CORDIBUS SUIS DE JOANNE, NE FORTE IPSE ESSET CHRISTUS, — scilicet Messias patribus promissus, et tam avide certoque hoc tempore, quo sceptrum a Juda erat translatum, et 70 hebdomades Danielis Christi praenuntiae erant impletae, a Judaeis omnibus exspectatus. Unde populo hanc de Joanne famam spargente, tandem ipsi primores Judaeorum ad eum legatos miserunt, qui rogarent an ipse esset Christus? Joan. I, 19. Adeo sanctus erat Joannes. Ita S. Ambrosius, Beda et alii.
16. RESPONDIT JOANNES, DICENS OMNIBUS: EGO QUIDEM AQUA BAPTIZO VOS, VENIET AUTEM FORTIOR ME, — scilicet Messias. Caetera quae subdit hic Lucas, explicui Matth. III, 11.
Moraliter Origenes: Monentur hic, ait, concionatores, ne patiantur se a populo nimis laudari, vel honorari, sed laudes et honores hos supprimant, et ad Christum referant, ne ob superbiam his a Christo priventur.
Versus 23: Genealogia Christi — filius Joseph, qui fuit Heli
23. ET IPSE JESUS ERAT INCIPIENS QUASI ANNORUM TRIGINTA. — Τὸ « incipiens » non referas ad τὸ « annorum triginta, » sic enim redundaret vox « quasi, » sed ad praedicationem publicam Jesu, ad quam missus erat a Patre, q. d. Jesus cum in baptismo per columbam et vocem Patris declaratus est Messias, orbis doctor, legislator et salvator, ideoque hoc suum munus et officium exercere, ac publice legem Evangelicam docere et praedicare inciperet, « erat quasi annorum triginta. » Patet ex Graeco, qui habet: Et Jesus erat quasi annorum triginta incipiens, id est cum inciperet officio fungi et praedicare. Ita Jansenius, Baronius et alii.
Nota: τὸ « quasi, » id est circiter; non enim definit an Jesus praecise fuerit annorum 30. Nam si Jesum natum dicamus anno Augusti 42, Jesus hoc anno sui baptismi, qui fuit Tiberii Imperatoris decimus quintus, explebat annum aetatis 29, et inchoabat trigesimum. Sin dicamus eum natum anno 41 Augusti, explebat annum trigesimum: sin vero dicamus eum natum anno 40 Augusti, explebat annum 31 et inchoabat 32 per 43 dies. Nam Augustus regnavit 57 annos, sed ultimus ejus annus fuit dimidius duntaxat, quia mortuus est in augusto, tumque successit ei Tiberius: quare primus pariter Tiberii annus non fuit integer, sed dimidius, scilicet a mense augusto usque ad januarium, quo novus annus more Romano, ideoque secundus Tiberii annus numerari incipiebat. Christus vero natus est anno 40 Augusti finiente, puta die 25 decembris. Adde sedecim reliquos Augusti annos, et quindecim Tiberii, habebis annos vitae Christi 31, ideoque Lucas addit τὸ « quasi, » id est circiter, plus minus. Vide dicta cap. II, vers. 1.
Annorum Triginta. — q. d. Joannes, et paulo post Christus, coepit praedicare non praepropere, sed justa aetate. Tradunt enim Hebraei, ante annum trigesimum nemini fuisse licitum publice docere; tum enim virilis et stata est aetas, ac judicium plane maturum et perfectum est, idque satis colligitur ex I Paralip. XXIII, 3.
UT PUTABATUR, FILIUS JOSEPH, QUI FUIT (filius, ait Arabicus hic et insequent. omnibus) HELI, QUI FUIT MATHAT. — Ex hoc loco Porphyrius et Julianus Apostata Lucam falsitatis arguebant, eo quod Joseph non fuerit filius Heli, sed Jacob, ut ait Matthaeus, cap. I; quodque Lucas caeteros Joseph et Heli progenitores plane alios nominet ab iis quos nominat Matthaeus. Adde, quod haec faciunt ad genealogiam Jesu, qui non fuit filius Joseph, sed natus est ex Maria Virgine.
Primo, respondet S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. XIII, Joseph fuisse filium naturalem Jacob, sed adoptivum Heli. Sed id retractat lib. I Retract., cap. VII et merito. Nam hic naturales quaeruntur filii, non adoptivi: alioqui enim Jesus Davidis et Abrahae non esset naturalis filius, sed tantum adoptatus.
Secundo, S. Hilarius, in Matth. I, et S. Ambrosius hic respondent, Matthaeum enarrare Christi generationem regiam, sive ex regibus; Lucam vero sacerdotalem, sive ex sacerdotibus; sed hoc aeque obscurum est, difficile et insufficiens.
Tertio, alii respondent Joseph fuisse filium naturalem Jacob, sed legalem Heli: nam ex lege veteri, Deuter. XXV, 5, fratri sine liberis mortuo (uti videtur fuisse Heli) frater superstes (uti hic videtur fuisse Jacob) debebat suscitare semen, id est filios, quorum frater mortuus illiberis censebatur esse pater legalis. Nimirum Jesca, ait Euthymius, nupsit Mathat, ex eoque genuit Heli; deinde eadem nupsit Mathan, ex eoque genuit Jacob. Porro, Heli mortuus est sine filiis: quare uxorem ejus juxta legem accepit frater ejus Jacob, ex eaque genuit Joseph, qui proinde fuit filius naturalis Jacob, sed legalis Heli: sic ergo Heli hic vocatur pater legalis Joseph. Ita veteres passim, ut Justinus, Julius Africanus, S. Hieronymus, Eusebius, Nazianzenus, S. Augustinus, lib. II Retract., cap. VII; S. Ambrosius, S. Thomas, Anselmus, Beda, Damascenus, Salmeron, quos fuse citat hic Maldonatus et Suarez, III part., Quaest. XXVII, art. 1. Sed hi coguntur asserere quod Heli et Jacob fuerint fratres uterini duntaxat, quia scilicet habuere eamdem matrem, nam patres habuere diversos: pater enim Heli fuit Mathat, ut ait Lucas; pater vero Jacob fuit Mathan, ut ait Matthaeus; ac reliqui omnes horum duorum avi et abavi, plane alii et diversi sunt apud Lucam ab iis quos assignat Matthaeus. Lex autem jubens fratri defuncto sine liberis suscitari semen, loquitur de fratribus non uterinis, sed germanis ex eodem patre prognatis. Hi enim soli retinebant nomen et haereditatem patris. Adde Jescam hic impertinenter induci. Esto enim in ea velut matre coeant uterini fratres Jacob et Heli, tamen coire nequeunt in Mathat et Mathan, caeterisque eorum antecessoribus usque ad Davidem. Nihil ergo illi hic faciunt ad propositum, scilicet ad genealogiam B. Mariae et Christi, ita ut ex illis ostendatur Jesus ex semine Davidis secundum carnem esse prognatus. Si enim Jesus natus est ex Jesca et Mathat, idem non potuit gigni ex Jesca et Mathan: quomodo ergo Jesus ponitur filius tam Mathan quam Mathat?
Quarto, alii respondent Lucam, quia Gentibus scribit, genus proprium Jesu texere per virginem matrem, cujus maritus erat Joseph: Joseph ergo, inquiunt, dicitur filius, id est gener Heli; Heli enim idem est cum Joachim, qui fuit pater B. Virginis; Matthaeum vero, quia scribit Judaeis, eorum more texere genus Christi per Joseph, qui fuit pater putativus Christi.
Verum nec hoc satisfacit: nam sic genealogia quam texit Matthaeus, vere non pertinebit ad Christum, cum ipse vere non fuerit filius Joseph, sed solius Virginis; ac consequenter Christus vere non descendit per Salomonem (quod licet concedat vir doctus, tamen contrarium innuit Scriptura, II Reg. VII, 12; et Psalm. LXXXVIII, 37), ut habet Matthaeus, sed per Nathan, uti habet Lucas.
Dico ergo: Valde verisimile est, quod tempore Christi notissimum erat Mathan fuisse communem avum Josephi et B. Virginis; Jacob vero, qui fuit pater Josephi, ac Heli sive Joachim (qui fuit pater B. Virginis) fuisse fratres germanos, ut vult Franciscus Lucas, aut potius Jacob fuisse fratrem S. Annae, quae fuit uxor Heli, sive Joachim, ex quibus genita est B. Virgo: quare dum unius genealogia describitur, alterius quoque describitur. Nam B. Virgo per matrem Annam naturaliter descendebat ex Jacob, Mathan et Salomone; per patrem vero Heli sive Joachim, descendebat ex Mathat et Nathan. Matthaeus ergo texit genealogiam B. Virginis, ejusque filii Christi per matrem, scilicet S. Annam, quae fuit soror Jacob et filia Mathan, nupsitque Heli sive Joachim, ex eoque genuit B. Mariam; Lucas vero texit per patrem, puta per Heli, id est Joachim, ut ostendatur Christum tam per patrem, quam per matrem descendere ex semine Davidis.
Haec sententia probatur primo, ex caeterarum refutatione.
Secundo, quia non est alius modus aptior conciliandi genealogias Matthaei et Lucae, nisi hic; quare ad eum nos cogit Matthaeus et Lucas: nam alioqui alterutra genealogia, scilicet vel Matthaei, vel Lucae, nil pertinebit ad B. Virginem et Christum, sed tantum ad Joseph, qui vere non fuit pater Christi. Cum ergo utraque genealogia haec afferatur a Luca et Matthaeo, ut per utramque ostendatur Christum vere et naturaliter ex semine Davidis esse prognatum, uti asserit Scriptura, necessario dicendum est ex utraque non legaliter, sed naturaliter secundum carnem prognatam esse B. Virginem et Christum.
Tertio, quia Lucam texere genealogiam Christi per avum ejus Heli, sive Joachim, maritum S. Annae et patrem B. Virginis, communis est Doctorum sententia, S. Augustini, Dionysii Carthusiani, Cajetani, Jansenii, Palacii, Gagneii, Galatini, Driedonis, Canisii, Melchioris Cano, Dominici Soto, quos citat et sequitur Suarez, III part., Quaest. XXVII, art. 1, disp. 3, sect. 2. Ergo necessario dicendum est genealogiam Matthaei texi per S. Annam, eamque fuisse filiam Mathan: alioqui omnes ejus avi et abavi, quos recenset Matthaeus, ad Joseph tantum pertinebunt, non vero ad B. Virginem et Christum.
Quarto, huic sententiae favet, quod, Numer. XXXVI, 7, feminae quae, deficiente prole mascula, parentum suorum sunt haeredes, jubentur nubere non solum in eadem tribu, sed etiam in eadem cognatione et familia proxima, ne scilicet haereditas illa ad remotos abeat, sed ad proximos, qui vicinissimum ad eam jus habent, transeat. Ergo Maria (quae unica erat Joachimi et Annae filia, ideoque eorum haeres) et Joseph fuerunt ejusdem familiae, scilicet filii, id est nepotes, Mathan avi sui. Cum ergo Matthaeus genealogiam Christi texuisset per aviam Annam usque ad Salomonem et Davidem, Lucas eamdem texere voluit per Nathan et Davidem, ut ostenderet duplici titulo Jesum fuisse Davidis filium, et duplici jure in regnum Davidis successisse. Nathan enim a Salomone proximus regno fuerat. Communis enim Patrum et Doctorum, ut S. Ambrosii, lib. III in Lucam; S. Hieronymi et Theodoreti, in cap. XXII Jerem.; S. Bernardi in illud, Signum magnum; Suarez et aliorum, sententia est, B. Virginem et Christum ex regibus, scilicet Salomone et Davide, genus traxisse. Ergo B. Virgo per matrem Annam descendit a Nathan et Salomone, ut habet Matthaeus. Nam Lucas non nominat Salomonem, sed pro eo ponit Nathan. Imo idipsum innuit Scriptura, Psalm. CXXXI: « De fructu ventris tui (o David) ponam super sedem tuam, » id est Christum filium tuum, o David, tibi in regno tuo substituam. Et Lucae I: « Erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui; » domus enim David est stirps regia Davidis.
Igitur Matthaeus texit genealogiam Christi per Joseph patrem, Lucas per B. Mariam matrem; utraque coit in Davide, sed ab eo dividitur per duos ejus filios Salomonem et Nathan, in duos ordines utrimque descendentium continue usque ad Joseph et Mariam. Per Salomonem deducit Matthaeus, per Nathan Lucas. Heli ergo dicitur pater Joseph; pater, id est socer: Heli enim per apocopen idem est qui Eliachim, sive Joachim, maritus B. Annae et pater B. Virginis, cujus maritus erat Joseph, ideoque gener Joachim et Annae. Sic Joachim, rex Juda, vocatur Eliachim, IV Reg. XXIII, 34, et II Paral. XXXVI, 4; ac Eliachim pontifex vocatur Joachim, Judith. IV. Sicut enim Jehova vel Jo in Joachim est nomen Dei, sic et El est nomen Dei in nomine Eliachim: ita Rabbini et Hilarius.
Porro, genealogiae Christi series, quas Lucas texit per Nathan, et Matthaeus per Salomonem, coeunt in S. Anna, quae fuit filia Mathan et soror Jacob, patris Josephi. Anna enim nupsit Heli sive Joachim, qui descendit ex Nathan. Anna autem fuit mater B. Virginis, quae nupsit Josepho, qui fuit filius Jacob, Mathan, Eleazar, etc., usque ad Salomonem.
Accipe tabulam in qua genealogiae totius Christi et cognatorum ejus seriem gradumque ad oculum perspicies, ex Patribus et neotericis, ac praesertim ex Christophoro a Castro, cap. I De Deipara, probabiliter, sed accurate concinnatam.
Tabula Genealogiae Christi ex SS. Matthaeo et Luca
DAVID. — Ex eo geniti: Nathan, Salomon. [Genealogia Christi ex S. Luca:] Mathatha, Menna, Melca, Eliakim, etc., Eliud. [Genealogia Christi ex S. Matthaeo:] Roboam, Abia, Josaphat, Joram, etc. — Levi. — Eleazar. — Mathat. — Mathan, ex quo geniti Jacob et Anna. Anna nupsit Heli, id est Joachimo, et Sobe. Ex quibus genita Maria mater Jesu Christi. Sobe genuit Elisabetham, uxorem Zachariae, et matrem Joannis Baptistae. Jacob genuit Joseph, cujus uxor Maria; et Cleopham vel Alphaeum, cujus uxor Maria, ex quibus geniti: Jacobus Minor Apostolus, frater seu cognomento Domini, dictus Alphaei, primus Episcopus Hierosolymae, Actor. I, 13; Marc. XV, 40; Galat. I. — Judas Apostolus, cognomento Thaddaeus et Lebbaeus, frater Jacobi Minoris, auctor Epistolae Canonicae, Actor. I, 13; Luc. VI, 16; Matth. X, 3. — Joses sive Joseph, Matth. XXVII, vers. 56; Marc. XV, vers. 40. — Simeon, Matth. XXVIII, qui successit Jacobo fratri suo in Episcopatu Hierosolymae, martyrque occubuit anno 10 Trajani, cum annum ageret 120. — Maria, Marc. VI, 3. — Salome uxor Zebedaei, ex quibus geniti Jacobus Major et Joannes Evangelista.
Ex hac tabula liquet B. Virginem per matrem S. Annam descendere per Mathan ex Salomone, aeque ac descendit Joseph; per patrem vero Heli, sive Joachim, descendere ex Nathan, qui fuit frater Salomonis et filius David. Rursum ex ea liquet S. Annam fuisse sororem Jacob et amitam Joseph, ideoque S. Mariam per matrem Annam, et Josephum per patrem Jacob, eumdem habere avum Mathan, eosdem caeteros proavos usque ad Salomonem et Davidem: quare Matthaeum, dum texit genealogiam Josephi per Jacob et Mathan, texere quoque genealogiam Mariae et Christi, qui per matrem et aviam Annam recta descendit ex Mathan et caeteris usque ad Nathan.
Porro, Mathan quasi patri filios jam dictos assignat Menaeum, id est Officium Ecclesiasticum Graecorum, die 8 septembris, ubi ipsi hymnis et laudibus B. Virginis natales, parentes et avos celebrant. Cajetanus et Lyranus hic, item Joannes Annius, in Commentar. Philonis; Joannes Lucidus; Petrus Galatinus, De Arcanis fidei, et alii; quin et S. Hippolytus, episcopus Portuensis et martyr, apud Nicephorum, lib. II, cap. III, Mathan dat duas filias, scilicet Sobe, matrem S. Elisabethae, ex qua natus est Joannes Baptista, et Annam, matrem B. Virginis, ex qua natus est Jesus. Cleopham fratrem fuisse S. Joseph, sponsi B. Virginis, diserte docet Hegesippus, qui sub tempore Apostolorum vixit, apud Eusebium, lib. III, cap. X et XI; Cleophae vero quasi patri filios jam recensitos attribuunt S. Epiphanius, S. Chrysostomus, Hegesippus, Eusebius, Theodoretus, Beda, Nicephorus et alii quos citat noster Christophorus a Castro in Histor. B. Virginis, cap. I.
Quare, licet Baronius putet aliam esse Mariam Cleophae, quae S. Simeonis Hierosolymorum Episcopi fuit mater, a Maria Jacobi et Joseph, scilicet matre; tamen unam eamdemque fuisse docent auctores jam citati, et S. Hieronymus, Contra Helvidium, Isidorus, Beda et Anselmus, quos citat Christophorus a Castro, cap. III, p. 426. Salomen autem fuisse uxorem Zebedaei, ex eoque genuisse Jacobum et Joannem, docent S. Epiphanius, Origenes, Theodoretus, Auctor Imperfecti, Theophylactus, Euthymius et alii, quos citat a Castro, De Deipara, cap. I. Imo S. Marcus, cap. XV, 40, Salomen vocat illam, quam S. Matthaeus, cap. XXVII, 56, nuncupat « matrem filiorum Zebedaei. »
Ex dictis liquet S. Elisabetham fuisse consobrinam B. Virginis, ac neptem S. Annae, ex ejus sorore dicta Sobe, quam Sigebertus et alii vocant Esmeriam; rursum S. Jacobum Minorem et S. Judam Apostolos, ac S. Simeonem, Episcopum Hierosolymitanum, fuisse consobrinos Christi in primo gradu, quia fuerunt filii Cleophae, fratris Josephi sponsi B. Virginis, quae fuit mater Christi; Jacobum vero Majorem et Joannem Evangelistam fuisse consobrinos Christi in secundo gradu, quia Salome eorum mater fuit soror S. Jacobi Minoris, S. Judae et S. Simeonis. Omnium vero amita fuit S. Anna, mater B. Virginis; S. Anna enim fuit soror Jacobi senioris, filii Mathan; hic autem Jacob fuit pater Joseph et Cleophae, Cleophas autem genuit S. Jacobum, S. Judam, S. Simeonem et Salomen, cujus Salomes filii fuere S. Jacobus Major, et S. Joannes Evangelista; ac proinde S. Anna horum duorum fuit proamita. Jacobus ergo Minor fuit avunculus Jacobi Majoris, illoque senior; hic tamen dictus est Major, non aetate, sed electione et vocatione Christi.
Denique Simeon, frater SS. Jacobi et Judae, diversus est a Simeone Chananaeo Apostolo, licet contrarium aliquando senserit Beda, sed postea idipsum retractavit. Nam ille oriundus fuit ex Nazareth, hic ex Cana Galilaeae; ille fuit Episcopus Jerusalem post S. Jacobum fratrem suum, hic Apostolus; ille martyr obiit sub Trajano die 18 februarii, hic longe anterius die 28 octobris, quando Ecclesia eorum festa celebrat.
Jam sorores Jacobi, Joseph, Judae, Simeonis, ex eodem Cleopha patre et Maria ejus conjuge, quarum meminit Matthaeus, XIII, 55, et Marcus, VI, 3, duas fuisse refert Hippolytus apud Nicephorum, lib. II, cap. III. Uni nomen Esther, alteri Tamar. S. Epiphanius vero, haeresi 78, et Theophylactus, in cap. XIII Matth., vocant eas Mariam et Salomen, quae nomina ex Evangelio non obscure colligi possunt, ait a Castro, cap. I De Deipara, pag. 49.
QUI FUIT HELI. — Τὸ « qui » potest referri ad Joseph, q. d. Joseph fuit filius, id est gener Heli, id est Joachim, quia duxit ejus filiam, scilicet B. Mariam Virginem in uxorem, ideoque Lucas non utitur verbo « genuit, » uti Matthaeus, sed verbo « fuit; » scilicet vel gener vel filius naturalis, vel etiam opus et plasma, ut cum dicitur de Adam, vers. ult., « qui fuit Dei, » scilicet plasma; Adam enim non fuit Filius Dei, sed plasmatus et formatus a Deo.
Rursum pronomen « qui » ex Graeco plane referas ad « Jesus; » q. d. Jesus fuit filius, id est nepos, Heli sive Joachim, quia ex eo quasi avo per B. Virginem quasi matrem progenitus est. Cum enim Lucas praemisisset Joseph non esse verum patrem Christi, sed tantum putativum, non erat ratio cur Josephi genealogiam statim subjungeret, sed potius prosapiam B. Virginis et Christi secundum carnem: hanc enim describere intendit Lucas aeque ac Matthaeus; atque hic est finis et scopus genealogiae utriusque. Ita S. Augustinus (vel quisquis est Auctor, non enim videtur esse S. Augustini), lib. I Quaest. veteris et novi Testamenti, Quaest. LVI, et lib. II, Quaest. VI.
Versus 24: Qui fuit Janne
24. QUI FUIT JANNE. — Hic est Janneus; secundus Hyrcanus, si Annio ejusque Philoni credimus, postremus Judaeorum dux ex prosapia Davidis et stirpe Asamonaeorum sive Machabaeorum, de quo Josephus, lib. XII, cap. IV et V, et Eusebius in Chronico. Christus enim tam a Pontificibus, quales fuere Judas, Jonathas, Simon Machabei, quam a regibus descendit, quasi rex et pontifex, uti docet D. Thomas, Bonaventura, ac ex Patribus S. Nazianzenus et Augustinus, quos citat et sequitur Suarez loco citato. Reges enim Juda uxores ducebant filias Pontificum.
Versus 27: Qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel
27. QUI FUIT ZOROBABEL, QUI FUIT SALATHIEL. — Hi duo, alii et diversi sunt a Zorobabel et Salathiel quos recenset Matthaeus, cap. I, aitque eos a Davide per Salomonem esse progenitos, cum hi Lucae a Davide per Nathan descendant, ac proinde omnes avos et abavos habeant diversos ab illis Matthaei. Ita Toletus, Pererius, Franciscus Lucas et alii. Forte hi Lucae ex Nathan descendentes, ad principatum assumpti, mutuati sunt nomina eorum, qui a Salomonis familia in principatu illustres evaserunt.
Versus 31: Qui fuit Nathan, qui fuit David
31. QUI FUIT NATHAN, QUI FUIT DAVID. — Nonnulli putant Nathan hunc esse prophetam illum qui Davidem de adulterio cum Bethsabee perpetrato reprehendit, II Reg. XII, 1. Ita Origenes, Lyranus, Burgensis, Albertus Magnus, quin et S. Augustinus, lib. LXXXVIII, Quaest. LXI. Verum idem S. Augustinus merito id retractat, libro I Retract., cap. XXVI, quia hic Nathan natus est ex Davide et Bethsabee, post adulterium, jam legitimo matrimonio copulatis, ut patet II Regum V, 14; et I Paral. III, 5.
Versus 36: Qui fuit Cainan
36. QUI FUIT CAINAN. — Hunc Cainan omittunt et expungunt Hebr. et Chaldaeus, Genes. XI, 12; et I Paral. I, 18 et 24. Addunt vero eumdem ibidem Septuaginta, et ex iis Lucas hic. Problema ergo chronologicum est, an Cainan hic Christi genealogiae et chronologiae inserendus sit cum Septuaginta et Luca, an vero omittendus cum Mose? In Genesi cum Mose stiti pro Mose, et rationes attuli cur omittendus videatur Cainan. Nunc in Luca stabo pro Luca, et rationes cur inserendus sit, afferam. Lector judicet et eligat quod sibi probabilius apparet.
Omittendum esse Cainan censent Berosus, Philo, Josephus, Theophilus Antiochenus, Africanus, Orosius, Procopius, S. Hieronymus, Gregorius Turonensis, Isidorus, Ado, Beda, Abulensis, Eugubinus, Genebrardus, in Chronol. Genes. XI, 12, ac Jansenius et Cajetanus hic. Si eis objicias Lucam hic non omittere, sed inserere Cainan, respondent Lucam mere quia Gentibus scribebat, quibus nota erat duntaxat versio Graeca Septuaginta, non vero ipsa Hebraea Mosis, ex Septuaginta inserere Cainan, ne a Gentibus falsitatis vel ignorantiae insimularetur, quod contra fidem Bibliorum Graecorum, quae sola ipsi notant, omitteret Cainan. Ita respondet S. Hieronymus, in Quaest. in Genesin, dans causam cur Lucas, Act. VII, dicat ex Septuaginta 75 animas cum Jacob ingressas in Aegyptum, cum Moses (Genes. XLVI, 27) tantum assignet 70. « Facilis, inquit Hieronymus, excusatio est; non enim debuit S. Lucas, qui ipsius historiae scriptor est, in Gentes Actuum Apostolorum volumen emittens, contrarium aliquid scribere adversus eam Scripturam, quae jam fuerat Gentibus divulgata: et utique majoris opinionis illo duntaxat tempore septuaginta Interpretum habebatur auctoritas, quam Lucae, qui ignotus et vilis, et non magnae fidei in nationibus ducebatur. Hoc autem generaliter observandum, quod ubicumque sancti Apostoli aut Apostolici viri loquuntur ad populos, iis plerumque testimoniis abutuntur, quae jam fuerant in Gentibus divulgata, licet plerique tradant Lucam Evangelistam, ut proselytum, Hebraeas litteras ignorasse. » Huc usque S. Hieronymus.
Quocirca, inquiunt auctores isti, in Luca nihil est falsi, nullum mendacium, cum ex Septuaginta interserit Cainan, sive verum, sive fictum et falsum, quia id facit non ex se, sed ex Septuaginta quos more communi sequitur; q. d. Ego Lucas recito vobis, o Gentes, genealogiam Christi juxta catalogum generationum, quam texunt Septuaginta qui a vobis toto orbe receptus est, in quo Cainan inseritur, esto juxta Hebraicam veritatem sit omittendus. Haec enim sententia est vera et irreprehensibilis, etiamsi a Septuaginta erratum vel evariatum esset. Qui enim in chronologia, aliave re affert communem auctorum gravium sententiam, non errat, cum illa probabilis sit, esto a parte rei minus sit vera et falsa. Sic Ecclesia consignans in Martyrologio, die 25 decembris, annum Nativitatis Christi, dicensque Christum natum esse anno a mundi creatione 5199, non errat, quia id facit ex mente Septuaginta qui totidem annos assignant, quos olim totus orbis sequebatur; esto in annis hisce revera juxta veritatem Hebraicam videatur esse error, uti ex S. Augustino ostendi Genes. V. Auctoritas enim Septuaginta Interpretum in chronologia facit sententiam probabilem, quam quisque tuto sequi et citare potest ut probabilem, imo illo aevo communem. Loquendum enim ut multi, sapiendum ut pauci. Saepe enim Scriptura et auctores Canonici loquuntur ex communi aliorum sensu et vulgi opinione, non ex rei veritate. Ne longe abeamus, exemplum est in Luca, qui alibi et cap. II Joseph vocat patrem Christi, cum revera non esset pater, sed tantum a vulgo putaretur esse ejus pater. Haec auctores illi, puta Eugubinus, Cajetanus, Genebrardus, Jansenius, liberius et audacius.
Alii mitius et reverentius errorem hunc (si tamen est error) in inserendo Cainan tribuunt non ipsis Septuaginta, sed eorum descriptoribus, qui per oculorum lapsum, videntes Cainan paulo ante positum in genealogia Adae ante diluvium, eumdem hic post diluvium repetierunt. Quam enim eorum incuria vitiosi fuerint olim codices Septuaginta, praesertim in genealogiis et nominibus propriis, locuples testis est S. Hieronymus, epist. ad Domnionem et Rogatianum.
Ex adversa parte inserendum esse Cainan censent Eusebius, S. Augustinus, Nazianzenus, Sulpitius, Hugo, Dionysius, Lipomanus, Melchior Canus, Delrio, Toletus, Barradius et alii moderni passim. Ratio est, quod omnia exemplaria eum hic interserant, Latina, Syra, Persica, Aegyptia, Ethiopica, Arabica, Graeca (unico excepto). Romae consului codices, manuscriptos antiquissimos in bibliotheca Vaticana, in basilica S. Pauli, in Oratorio Cardinalis Baronii, ubi vidi Biblia ante 800 annos manuscripta, Alcuini et Magni, in quibus omnibus hoc loco reperi insertum Cainan. Quare religio mihi est, a sacro S. Lucae textu adeo constanti et certo recedere: hanc enim reverentiam S. Lucae et sacris libris debere me existimo, praesertim cum minus incommodi sit dicere Cainan a Mose praeteritum ob causas nobis incognitas, quam in Lucam irrepsisse, aut falso poni in sacro S. Lucae textu, itaque in eo suspectam facere fidem omnium exemplarium. Imo Albertus Magnus, Glossa et Toletus suspicantur Cainan olim fuisse, Gen. XI, 12, in textu Hebraeo indeque Septuaginta eum in Graecum transtulisse. Alii censent Septuaginta eum addidisse ad mysterium, quod nos latet. Lyranus censet Cainan fuisse filium non naturalem, sed adoptivum Arphaxat. Alii Cainan censent esse eumdem cum Sale. Unde Lipomanus, in Gen. XI, Joannes Nauclerus et Joannes Lucidus legunt hic: « Qui fuit Sale, qui et Cainan, » sed contra omnium codicum fidem. Quare omnino retinendum hic censeo Cainan, uti et censui Genes. XI, 12. An chronologiae sit inserendus, sique addendi anni 30, ut caeteris, an non, variant Chronologorum sententiae, aliis annos hos 30 addentibus, aliis eos omittentibus. Forte enim alia de causa inseruere eum Septuaginta et ex eis S. Lucas. Est enim hoc, ut dixi, problema chronologiae. Unde Lucas non ait: « qui genuit, » sed: « qui fuit Cainan, » quod varie explicari potest, ac multo magis Graecum, τοῦ Καϊνάν.
Simili modo Septuaginta alibi multa supplent et addunt, quae non sunt in Hebraeo, et ab eo saepe evariant. Fuere enim ipsi non tantum interpretes, sed et vates spiritu prophetico pollentes, teste S. Hieronymo et S. Augustino, lib. II De Consensu Evangel., cap. LXVI, et fusius in Quaestion. super Genes., in Quaest. CLXIX.
Versus 38: Qui fuit Dei
38. QUI FUIT DEI. — scilicet plasma, non filius, q. d. Deus ex terra, quasi figulus formavit et plasmavit primum hominem Adam. Unde Arabicus vertit, qui fuit a Deo; cum in caeteris τὸ « qui fuit, » vertat filius. Lucas ergo Christi genealogiam usque ad Adam deducit, Matthaeus vero usque ad Abraham duntaxat, qui fuit pater credentium et auctor Synagogae; hinc plures generationes sunt in Luca, quam in Matthaeo. Cur hoc addit Lucas? Primam causam dant nonnulli, ut integram plenamque Christi genealogiam a Jesu ad primum Adam, ac usque ad Deum Adae plastem pertexat.
Secundam dat S. Athanasius, orat. in illud: Omnia tradita sunt mihi a Patre meo. « Lucas, inquit, a Filio Dei exorsus usque ad Adam recurrit, ut ostenderet corpus, quod Jesus assumpsit, ab Adam originem trahere, qui a Deo formatus fuit. »
Tertiam dat S. Irenaeus, lib. III, cap. XXXIII: « Sic, inquit, Christus initium viventium factus, quoniam Adam initium morientium factus est; propter hoc et Lucas initium generationis a Domino inchoans, in Adam retulit, significans quoniam non illi hunc, sed hic illos in Evangelium vitae regeneravit. »
Quartam dat S. Leo, serm. X De Nativ. Domini: « Lucas Evangelista ab ipso Domini ortu seriem generis sursum versus retexuit, ut etiam illa saecula quae diluvium praevenerunt, huic sacramento doceret esse connexa, omnesque ab initio successionum gradus ad eum, in quo uno erat salus omnium, tetendisse. »
Quintam dat Franciscus Lucas, ut significaret Lucas per Jesum sursum homines reduci ad Deum, qui per Adam deorsum abducti fuerant a Deo.
Symbolice, Euthymius: Lucas, ait, a Christi inchoans humanitate sermonem reducit ad ejus divinitatem, demonstrans Christum quidem ut hominem incepisse, ut Deum vero carere principio.
Aliam causam dat S. Ambrosius: « Jam, inquit, de ipso Adam, qui juxta Apostolum figuram accepit Christi, quid pulchrius potuit convenire, quam ut sacrosancta generatio a Dei Filio inciperet, et usque ad Dei Filium deduceretur; creatusque praecederet in figura, ut natus in veritate sequeretur; ad imaginem Dei factus praeiret, propter quem Dei imago descenderet? »
Porro S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. IV, numerat hic 77 generationes, quo significatur, inquit, omnium prorsus remissio et abolitio peccatorum facienda per Jesum salvatorem, juxta illud Christi: « Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies, » Matth. XVIII, 22.
Denique vide hic nobile Christi stemma, quod Lucas et Matthaeus ab ipso Jesu per tot Reges, Prophetas et Patriarchas ad ipsum Adam protoplastum, imo ad ipsum Deum, per quatuor annorum millia, continua generationum serie producunt. Nemo enim est principum vel regum totius mundi, qui continua serie suam prosapiam ad mille annos pertexere et producere possit. Cur Christus tamdiu distulerit adventum et incarnationem suam, decem morarum rationes affert noster Barradius, tom. I, lib. V, cap. XXXI.
Ad extremum genealogia haec Christi praefigurata fuit per scalam Jacob. Ita Rupertus, in cap. I S. Matth.: « Scala Jacob, inquit, generatio ista est; et latera scalae patres vel principes sunt hujus generationis, Abraham atque David, ad quos promissio facta est. Supremus gradus cui Dominus innixus est, beatus est Joseph: innixus, continuo desivimus esse. » Hinc Nazianzenus, in carm. De hominis externi vilitate, sic canit: Ipsum quod vivo, est veluti rapidissimus amnis, / Qui sursum exoriens, semper ad ima fluit. Et nonnullis interjectis: « a tumulo tumulum peto, » id est, ex utero matris nascens, tendo ad mortem et sepulcrum, juxta illud Job, 1: « Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc; » « ut omnino nihil sit aliud tempus vitae hujus quam cursus ad mortem, » ait S. Augustinus, lib. XIII De Civit., cap. X; quotidie morimur: quotidie enim demitur aliqua pars vitae, et tunc quoque cum crescimus, vita decrescit: hunc quem agimus diem, cum morte dividimus, etc. Ergo cum primum vitam intramus, in mortem statim tendere et a vita egredi incipimus. Vive ergo aeternitati, in qua est perpetuum esse, perpetua stabilitas et constantia rerum omnium. Unde impii queruntur, Sap. V: « Nos nati continuo desivimus esse, » inquam, tanquam tutori pupillus.
Quocirca S. Bernardus, serm. 1 De Adventu, hos Patriarchas montibus similes esse dicit, in quibus saliens Christus ad nos venit: « Ecce venit saliens in montibus, transiliens colles; » montes et colles Patriarchas et Prophetas accipe, et quemadmodum veniret saliens et transiliens, in libro generationis lege: « Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, » etc. Ex his montibus prodiit radix Jesse.
Tropologice: « qui fuit » significat vanitatem hujus saeculi, scilicet hominum vitam et generationes singulas praeterire, et illico ex praesenti verti in praeteritum, scilicet ex « est » in « fuit, » juxta illud: Fuimus Troes, fuit Ilium, et ingens / Gloria Teucrorum.