Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describitur primo quadragenarium Jesu jejunium, et post illud tentatio trina diaboli. Secundo, vers. 16, Jesus in Nazareth ex Isaia demonstrat se esse Messiam. Cumque, vers. 24, ostenderet quod nullus Propheta acceptus est in patria sua, Nazareni voluerunt eum lapidare, sed ipse per eos transiens vi divina evasit. Tertio, vers. 31, praedicat Capharnai ibique curat daemoniacum. Quarto, vers. 38, curat socrum Petri a febribus aliosque infirmos sanat. Primam partem explicui Matth. IV, 1 et seqq.; tertiam, Marci I, 23; quartam, Matth. VIII, 14. Sola ergo secunda superest hic explicanda.
Textus Vulgatae: Lucas 4:1-44
1. Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane; et agebatur a Spiritu in desertum 2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis; et consummatis illis esuriit. 3. Dixit autem illi diabolus: Si filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. 4. Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. 5. Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis, 6. et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt; et cui volo, do illa. 7. Tu ergo, si adoraveris coram me, erunt tua omnia. 8. Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 9. Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10. Scriptum est enim quod Angelis suis mandavit de te, ut conservent te; 11. et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 12. Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. 13. Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus. 14. Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo. 15. Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. 16. Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. 17. Et traditus est illi liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: 18. Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, 19. praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis. 20. Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. 21. Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris. 22. Et omnes testimonium illi dabant; et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? 23. Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice, cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. 24. Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. 25. In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est coelum annis tribus, et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra; 26. et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae, ad mulierem viduam. 27. Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. 28. Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes. 29. Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem; et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. 30. Ipse autem transiens per medium illorum, ibat. 31. Et descendit in Capharnaum, civitatem Galilaeae, ibique docebat illos sabbatis. 32. Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. 33. Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum, et exclamavit voce magna, 34. dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. 35. Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. 36. Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? 37. Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. 38. Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. 39. Et stans super illam, imperavit febri; et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. 40. Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. 41. Exibant autem daemonia a multis, clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. 42. Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. 43. Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei; quia ideo missus sum. 44. Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.
Versus 1: Jesus Autem Plenus Spiritu Sancto Regressus Est a Jordane
1. JESUS AUTEM PLENUS SPIRITU SANCTO REGRESSUS EST A JORDANE, — ubi paulo ante a Joanne baptizatus erat, et Spiritum Sanctum visibiliter receperat, cujus plenitudinem jam ante adeptus erat invisibiliter in primo instanti conceptionis suae.
Versus 2: Et Tentabatur a Diabolo
2. ET TENTABATUR A DIABOLO. — Graece, peirazomenos, id est tentationem patiens vel sustinens a diabolo; scilicet per 40 dies sui jejunii, de quo praecessit. Vide dicta Matth. IV, 5.
Versus 5: In Momento Temporis
5. IN MOMENTO TEMPORIS. — Cur? Audi S. Ambrosium: «Non tam conspectus celeritas indicatur, quam caduca fragilitas potestatis exprimitur. In momento enim cuncta illa praetereunt. Et saepe honor saeculi abiit, antequam venerit. Quid enim saeculi potest esse diuturnum, cum ipsa diuturna non sint saecula?»
Versus 14: Et Regressus Est Jesus in Virtute Spiritus in Galilaeam
14. ET REGRESSUS EST JESUS IN VIRTUTE SPIRITUS IN GALILAEAM. — Graece en dynamei, id est in potentia, robore, vi Spiritus, q. d. Jesus a baptismo potenti impulsu Spiritus Sancti reversus est in Galilaeam. Spiritus Sanctus enim eum excitabat, valideque impellebat ut robur spiritus, quod ab initio conceptionis acceperat, sed huc usque intra se concluserat et absconderat, jam exereret, ac suum praedicandi officium ingenti ardore et spiritu ordiretur in Galilaea, illudque sanctitate vitae admirabili ac miraculis stupendis confirmaret. Unde Theophylactus vertit, enthousiasmo, id est enthusiasmo et divino Spiritus Sancti afflatu actus et impulsus.
Versus 16: Et Venit Nazareth
16. ET VENIT NAZARETH. — Nota Christum, cum hic, vers. 14, dicitur ivisse in Galilaeam, non intrasse Nazareth ibidem sitam, ut habet Matthaeus, cap. IV, 13, sed Capharnaum, ibique et locis illi vicinis praedicasse, eaque gessisse quae narrat Matthaeus a cap. IV usque ad cap. XIII: quae omnia hic transilit Lucas; ac deinde multo post venisse Nazareth, ut habet hic Lucas, et Matthaeus cap. XIII, 54; nimirum voluit Lucas statim initio praemittere causam cur Christus in Nazareth patria sua noluerit docere, quod scilicet a Nazarenis civibus suis, quasi fabri filius spretus fuerit: quae causa licet posterius contigerit, Christus tamen eam fore praevidebat, ideoque ab initio declinavit Nazareth, et ivit Capharnaum, ibidemque sedem praedicationis suae fixit, ut habet Matthaeus IV, 13.
ET SURREXIT LEGERE. — Moris erat (et etiamnum est) apud Judaeos, ut die sabbati in synagoga quisque legeret libros Hebraicos sanctae Scripturae, tum ut ex ea legem Dei disceret, tum ut per eam ad Dei cultum, amorem et obsequium excitaretur. Rabbinis autem et doctoribus, qualis erat Jesus, proprium erat legere publice sanctam Scripturam, eamque interpretari, explicare, docere et concionari. Jesus ergo «surrexit legere,» id est erexit se ut legeret aliquem sanctae Scripturae librum, eumque explicaret et concionaretur.
Versus 17: Et Traditus Est Illi Liber Isaiae Prophetae
17. ET TRADITUS EST (a ministro) ILLI LIBER ISAIAE PROPHETAE. — Dei consilio et directione, id factum est, ut Jesus ex Isaia ostenderet se esse Messiam ab Isaia depictum.
ET UT REVOLVIT LIBRUM, INVENIT LOCUM UBI SCRIPTUM ERAT. — Isaiae LXI, 1. Syrus et Arabicus, cum aperuisset librum. Videtur enim Christus ita aperuisse librum, ut non quaerendo et volvendo folia libri (ne res esset Judaeis suspecta), sed aperiendo librum illico in hunc locum Isaiae Dei nutu ductuque incideret. Melius noster vertit, «aut revolvit librum;» et Vatablus, «cum explicuisset;» alii, «cum expandisset librum,» hoc enim est Graecum anaptyxas: nam Hebraeorum libri non erant sicut nostri, per folia divisi et colligati, sed liber unus erat una membrana longa et continua, quae circa cylindrum ab initio ad finem convolvebatur (uti convolvuntur nostrae mappae geographicae), quam revolvere oportebat, itaque explicare et expandere, ut legi posset. Unde, vers. 20, dicitur: «Et cum plicuisset librum.» Christus ergo modice revolvendo librum sive membranam Isaiae, statim incidit in hunc locum de se prophetantem. Hic enim locus est in fine Isaiae, puta cap. LXI. Suum ergo ut primo obvium arripuit Christus et explicuit.
Versus 18: Spiritus Domini Super Me
18. SPIRITUS DOMINI SUPER ME: PROPTER QUOD UNXIT ME (q. d. Spiritus Sanctus qui ab exordio in me fuit, hic in baptismo, quem jam recenter a Joanne Baptista suscepi, visibiliter in specie columbae in me descendens, intonante voce Dei Patris: «Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite;» hoc symbolo quasi unctione visibili me publice declaravit, auctoravit et quasi consecravit, orbis, ac praesertim Judaeorum, quibus promissus sum, doctorem, prophetam, salvatorem et legislatorem, ideoque), EVANGELIZARE PAUPERIBUS MISIT ME. — Nam divites Scribae et Pharisaei meam humilitatem et paupertatem aspernantur.
Nota: τὸ «unxit me.» Hebr. enim Messias, et Graecum Christus idem est quod unctus. Haec unctio Christi secreto facta est in Incarnatione. Primo, ratione unionis hypostaticae quae summe eum unctum efficiebat sanctum et divinum, imo Deum; secundo, per gratiarum plenitudinem ex unione hac manantem. Alii enim Sancti dicuntur ungi gratia et donis Spiritus Sancti, sed Christus unctus fuit ipso Spiritu Sancto, quasi fonte et plenitudine omnium gratiarum, ut Christus homo fieret fons uberrimus suam gratiam effundens in omnes Apostolos, Martyres, Virgines, Confessores. Ita Basilius, lib. De Spiritu Sancto, cap. XXVI. Publice vero unctus fuit Christus in baptismo, cum per Spiritum Sanctum declaratus est orbis doctor et redemptor, ut dixi.
Reliqua hujus loci fuse explicui Isai. LXI, 1; quare ea hic obiter perstringam.
SANARE CONTRITOS CORDE. — Ut scilicet sanem et consoler eos, qui ob peccata sua et legis Mosaicae onus, ac rerum divinarum ignorantiam afflicto sunt animo, atque ad Dei cognitionem, veniam, gratiam et salutem anhelant, ideoque Messiam exspectant. Unde Symmachus et Theodotion vertunt, «ad alliganda vulnera peccatorum,» teste S. Hieronymo in cap. LXI Isaiae.
Versus 19: Praedicare Captivis Remissionem
19. PRAEDICARE CAPTIVIS REDEMPTIONEM. — Ut scilicet peccatoribus, qui a peccato et daemone captivi detinentur, praedicem, annuntiem et afferam liberationem per poenitentiam et gratiam meam.
ET CAECIS VISUM. — Hebr. et Chald., Isaiae LXI, 1, habent, «et vinctis apertionem,» scilicet carceris, id est, ut Symmachus, «et vinctis solutionem.» Verum Septuaginta indeque Lucas hic vertunt, «et caecis visum;» Graece anablepsin, id est «revidentiam,» ut rursum videant. Hebraei enim vinctos sive clausos vocant caecos, juxta illud: «Talpae oculis capti;» ac consequenter «apertionem» vocant illuminationem qua caecis aperiuntur oculi: alioqui enim haec particula non distingueretur a praecedenti, quae habet, «captivis redemptionem.» Sensus ergo est, q. d. Christus et caecis corporaliter visum reddet, et caecos spiritualiter, id est ignorantes Deum et viam salutis, illuminabit ac Dei cognitionem modumque salvandi animam docebit. Hoc est quod clare Messiam facturum praedixit Isaias, cap. XLII, 7: «Dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum.»
Hinc patet Isaiam, cap. LXI, 1, ad litteram non loqui de solutione captivitatis Babylonicae factae per Cyrum, ut vult Toletus, sed de solutione captivitatis peccati et diaboli factae per Christum, quia Cyrus nulli visum restituit, sed Christus multis. Fateor tamen alludi ad Cyrum: nam Cyrus typus fuit Christi. Unde ipsis Hebraeis in Babylone «vinctis,» dedit «apertionem et solutionem,» ut habent Hebraea, cum eos e captivitate liberavit et in Judaeam remisit.
DIMITTERE CONFRACTOS IN REMISSIONEM, — id est in libertatem et sanitatem. Arabicus, «et mittere vinctos in remissionem;» Pagninus, «ut emittam confractos per remissionem.» Sic et Vatablus. Haec verba non sunt in Isaia, cap. LXI, 1, Hebraeo, Graeco vel Latino; quare paraphrastice a S. Luca aut ejus interprete addita sunt, adeoque haec videtur esse altera explicatio ejus quod dixit, «ut sanarem contritos corde;» iidem enim sunt contriti et confracti. Ita Forerius, in cap. LXI Isaiae; et Franciscus Lucas hic. Unde Origenes omittit hic τὸ «ut sanarem contritos corde,» ac pro eo legit: «emittere confractos in libertatem.» Additque: «Quid ita fractum atque collisum fuit ut homo, qui a Jesu dimissus est sanatus?» Sic et τὸ «ut sanarem contritos corde» omittunt Eusebius, lib. IX Demonstr., cap. X; S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. XLII; Beda et manuscripti nonnulli, quos in notis citat Franciscus Lucas. Ex adverso Theophylactus legit τὸ «ut sanarem contritos corde,» et omittit τὸ «dimittere confractos in remissionem.» Porro S. Hieronymus, in Comment. Isaiae, cap. LXI, citans hunc Lucae locum, legit utrumque, nimirum «sanare contritos corde,» et «dimittere fractos in libertatem.»
Pro «confractos» Graece est tetrausmenous, quod Vatablus et alii vertunt, «vulneratos.» «Confractos» ergo vocat eos, qui carcere et servitute diaboli ac peccati obstricti, vulnerati, conquassati et quasi obtriti erant, quos Christus missos et liberos fecit suaeque integritati restituit; idque fecit tum spiritualiter, tum corporaliter, cum nimirum infirmos et daemoniacos a variis morbis et daemonibus curavit et liberavit. Ita Maldonatus, Jansenius, Toletus, Barradius, Franciscus Lucas et alii. «Dimittere» ergo hic et alibi est liberare et sanare, ac dimissio vel remissio est libertas et sanitas: sicut enim quis e vinculis dimittitur liber, sic ex morbis et vulneribus dimittitur sanus. Hinc Hebr. rapha significat remittere, mollire, lenire, sanare: qui enim morbum remittit et mitigat, hic eum curat et sanat: unde marpe est lenitas, curatio, medicina, sanitas: hinc et Raphael idem est quod medicus Dei. Hac de causa dimittere vel remittere in Scriptura subinde idem est quod curare et sanare, ut Lucae cap. XIII, 12: «Mulier, dimissa es ab infirmitate;» Psal. XXXVIII, 14: «Remitte mihi ut refrigerer,» et alibi.
PRAEDICARE ANNUM DOMINI ACCEPTUM, — id est gratum, placentem et jucundum; Hebr. senat ratson; Septuaginta eniauton eudokias, id est, ut S. Hieronymus, «annum placabilem,» vel, ut alii proprie vertunt, «annum beneplaciti,» puta benevolentiae et liberalitatis divinae, qualis erat annus jubilaei, ad quem hic alludit. Annus enim jubilaei typus erat et figura anni hujus Evangelici, quem attulit Christus. Totum ergo tempus praedicationis Christi et deinceps, puta totum tempus legis novae, sive Christianismi, Christo obedientibus et ejus liberalitatem acceptantibus est annus jubilaei, id est annus gratiae, misericordiae, pacis, remissionis, liberalitatis, salutis, in quo post longam Dei in nos iram restituimur in ejus gratiam, acceptationem, benevolentiam, haereditatem, gloriam omniaque bona pristina quae habuimus in paradiso in statu innocentiae. Hoc est quod ait Paulus: «Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis,» II Cor. VI, 2.
ET DIEM RETRIBUTIONIS. — jom nacam, id est diem ultionis, q. d. Annus jubilaei, id est tempus Christianismi, sive legis gratiae, hostibus Christi erit dies, id est tempus ultionis, quo scilicet Deus ulciscetur genus humanum de suis inimicis et tyrannis, puta daemonibus eum opprimentibus, quia Christus homines a daemonibus liberabit illosque sua tyrannide depellet et dejiciet, juxta illud Isaiae, cap. XXXV, 4: «Dicite pusillanimis: Confortamini et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis. Deus ipse veniet et salvabit vos.» Unde Christus, Joan. XII, 31: «Nunc, ait, judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.» Et Paulus, Coloss. II, 15: «Exspolians, ait, principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.»
Versus 20: Et Cum Plicuisset Librum
20. ET CUM PLICUISSET (in cylindrum convolvisset, ut dixi vers. 17) LIBRUM, REDDIDIT MINISTRO, ET SEDIT. ET OMNIUM IN SYNAGOGA OCULI ERANT INTENDENTES IN EUM, — «aut audirent quomodo interpretaretur ea quae legerat,» ait Euthymius. Jam enim ex ejus dictis et factis Capharnai fama ipsius ubique percrebuerat, et multi opinarentur eum esse Messiam; et hoc maxime a Christo audire cupiebant. Sciebant enim locum Isaiae ab eo lectum esse oraculum de Messia: hinc ei illum explicanti arrectis auribus auscultabant.
Versus 21: Hodie Impleta Est Haec Scriptura in Auribus Vestris
21. COEPIT AUTEM DICERE AD ILLOS: QUIA (quod) HODIE IMPLETA EST HAEC SCRIPTURA (quae sonuit, ait Euthymius et Syrus) IN AURIBUS VESTRIS. — q. d. Hodie vobis audientibus impleta est haec Isaiae prophetia, dum me auditis vobis caeterisque Galilaeis pauperibus evangelizantem annum plenae remissionis, et paratum facere (imo in Capharnao jam fecisse) omnia quae hic praedixit Isaias: ego enim sum Messias de quo ibidem prophetat Isaias, quem vos ex oraculo Jacobi et Danielis velut jam instantem avide exspectatis. Esto enim clare Jesus non exprimat se esse Messiam, tamen tacite idipsum significat.
Versus 22: Et Omnes Testimonium Illi Dabant
22. ET OMNES TESTIMONIUM ILLI DABANT, ET MIRABANTUR IN VERBIS GRATIAE, QUAE PROCEDEBANT DE ORE EJUS, ET DICEBANT: NONNE HIC EST FILIUS JOSEPH? — «Verba gratiae,» primo, vocat verba gratiosa, venusta, suavia, jucunda; secundo, verba gratia et spiritu plena; tertio, efficacia ad movendum et persuadendum; quarto, plena sapientia et eloquentia, ita ut auditores convincerent. Loquebatur enim Christus lingua plusquam humana, imo angelica quasi angelus, aut potius divina quasi homo Deus, juxta illud: «Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae,» Matth. VII, 29; vide ibi dicta. Caetera fusius narrat Matthaeus, cap. XIII, 55, ubi ea explicui.
TESTIMONIUM ILLI DABANT, — quod bene pulchreque et gratiose diceret, non autem quod ipse esset Messias. Unde eum vocant «filium Joseph:» nam paulo post, cum ab eo taxarentur, eum spreverunt et praecipitare voluerunt, ut sequitur. Sic hodie multi laudant concionatorem, quamdiu dicit eis placentia et elegantia; at cum eorum vitia insectatur, ipsum vituperant et persequuntur. Hic est vulgi variabilis, et se suasque cupiditates amantis, mos et consuetudo.
Beda tamen hoc testimonium accipit de Messia, quod scilicet testarentur ipsum esse Messiam, de quo Isaias ista cecinerat. Unde subjicit Beda: «Magna caecitas, cum quem verbis et factis Christum esse cognoscunt, ob solam generis notitiam contemnunt, quia apud se nutritum, et per aetatum tempora profecisse viderant.»
Versus 23: Medice, Cura Teipsum
23. ET AIT (Jesus, ut addit Syrus) ILLIS: UTIQUE DICETIS MIHI HANC SIMILITUDINEM (Graece parabolen, id est parabolam, hoc est proverbium sive adagium vulgo jactatum): MEDICE, CURA TEIPSUM, — id est, cura tuos et patriam tuam, quae tibi chara esse debet ut tu tibi ipsi: cura tuos cives Nazarenos, uti curasti, vel diceris curasse exteros Capharnaitas. Sic enim mox explicat Christus, qui spiritu divino videbat Nazarenorum occultas cogitationes; scilicet illos hoc mente volvere, quod ipse hic enuntiat. Unde occultae eorum cogitationi et objectioni praeveniendo occurrit, et respondet. Porro «protritum, ait Titus, usitatumque apud Judaeos erat, ut medicos in morbum prolapsos, facto hoc urbanoque dicto exciperent: Medice, cura teipsum.» Sic enim habet communis hominum sensus, cui favet ipsa ratio, ut qui seipsum curare nequit vel negligit, alios pariter curare nequeat vel negligat. Esto a parte rei experientia non raro ostendat, medicos qui alios curant, saepe non posse curare seipsos, sed aliis medicis se curandos committere, quia appetitus saepe excaecat rationem, et morbus scientiam obnubilat. Unde melius et sincerius judicamus de aliorum morbis, quam de nostris. Amor proprius enim saepe judicium pervertit. Unde monet Salomon, dicitque: «Ne innitaris prudentiae tuae,» Prov. III, 5.
Tropologice, hoc adagium: «Medice, cura teipsum,» S. Antonius sic exponebat, q. d. Qui vult aliorum vitia curare, prius curet sua: qui enim alios volunt juvare, antequam sanent seipsos, in sua vitia relabuntur. Sed audi ipsummet S. Antonium, in Vitis SS. Patrum, lib. VII, cap. III: «Patres Zatzqui egressi sunt in desertum, et ipsi sani effecti facti sunt medici, et reversi alios sanaverunt: ex nobis autem si quem egredi contigerit in desertum, antequam ipsi sanemur, curam aliis adhibemus, et revertitur ad nos infirmitas nostra, et fiunt ultima nostra pejora prioribus, propter quod dicitur nobis: o medice, prius tibi curam impende.» Sane experientia docet eos qui aliquod vitium in seipsis sanant, idem facile in aliis sanare. Huic proverbio simile est illud Plutarchi, libr. De dignoscendo adulatore ab amico: «Aliis medetur, ipse ulceribus scatens,» quod jacitur in eos, qui aliis sapiunt, non sibi; aliis oculati sunt et cauti, non sibi; alios consolari et animare norunt, cum ipsi sua mala iniquo ferant animo. Nam, ut idem Plutarchus ad Apollonium scribit: «Aegroto animo medicus est oratio» suavis et blanda, non vita, non virtus. Facile ergo est afflictos alios solari, difficile seipsum.
QUANTA AUDIVIMUS FACTA IN CAPHARNAUM, FAC ET HIC IN PATRIA TUA. — Hinc patet haec contigisse in Nazareth, postquam Jesus praedicasset et miracula multa patrasset in urbe Capharnao, ut dixi vers. 16, et advertit S. Augustinus, lib. II De Consensu Evangel., cap. XLII, q. d. ait Glossa: «Non credimus quod incerta fama vulgavit, cum apud nos nihil tale feceris, quibus convenientius talia impendenda erant beneficia.» Habes enim hic in Nazareth patria tua quae te concepit, nutrivit et in virum provexit, fratres, sorores, cognatos, vicinos, alios pauperes, alios aegros, alios aliter affectos: cur ergo tuis hisce per miraculum non succurris, quibus te cognatio, amor patriae ipsaque naturae charitas magis obstringit?
Versus 24: Nemo Propheta Acceptus Est in Patria Sua
24. AIT AUTEM: AMEN (id est vere, vel in veritate) DICO VOBIS, QUIA (quod) NEMO PROPHETA ACCEPTUS EST IN PATRIA SUA, — ob causas quas recensui Matth. XIII, 57, q. d. Vos, o Nazareni, me quasi civem vestrum et filium fabri spernitis: hinc indigni estis, quibus ego beneficia mea conferam. Ideo, ait Interlinearis, non opero apter vos, quia increduli estis, non quia patriam oderim. Addit S. Cyrillus, quia civis semper suis civibus praesto est, hinc debita reverentia eripitur a notis. Tertio S. Chrysostomus: Christus, ait, apud suos Nazarenos abstinuerat a miraculis, ne eos provocaret ad invidiam; nam, ut ait S. Ambrosius, aspernator est Deus invidorum: quia, ut ait Glossa, prope naturale est cives civibus invidere, nec virtutem considerant, sed fragilem recordantur infantiam.
Vere Chrysologus, serm. 48, in fine: «Inter suos posse, ait, morsus est, adustio est; inter cives eminere proximos, proximorum urit gloriam: propinquo propinqui si honorem debeant, computant servitutem.» Festivus hac de re extat psittaci apologus. Psittacus ex Oriente in Occidentem delatus, ubi hujusmodi aves nasci non consueverunt, admiratur sese in majori pretio et honore haberi, quam in natali consuevisset loco; nam caveam eburneam argenteis contextam virgis incolebat, suavissimisque alebatur cibis, quod caeteris avibus Occidentalibus, quae neque in forma neque exprimendis humanis vocibus erant inferiores, non contingebat. Tunc turtur in eadem cavea conclusus: Hoc, inquit, nulla est admiratione dignum, nulli enim in patria meritus honor exhiberi solet.
Tropologice: docet hic Christus fideles, praesertim viros Religiosos et Apostolicos, affectum nimium erga patriam et parentes moderari vel exuere debere, ut toti orbi prosint, juxta illud: «Omne solum forti patria est, ceu piscibus aequor.» Hinc Socrates a suis Atheniensibus damnatus ad mortem, dicebat se esse Cosmopolitem, id est civem mundi. Et Comicus: «Homines optimi, ait, quaerendi velut equi extra patriam.» Communis omnium patria est Roma. Sic Herculi omnis terra fuit patria, ait Plutarchus, tract. De Exilio. Praeclare S. Gregorius Nazianzenus, orat. 18: «Una, inquit, magnis et excelsis viris patria est, nempe Jerusalem illa quae mente percipitur, non eae quas hic angustis finibus circumscriptas esse, atque ab aliis aliisque hominibus subinde incoli videmus.» Idem, orat. 25: «Terrenae, inquit, hae patriae, atque haec generum discrimina, brevis hujus et caducae vitae nostrae, scenae ac ludi sunt. Quam enim quisque terram, sive per tyrannidem, sive per calamitatem, ante occupaverit, ea patria dicitur, cujus omnes aeque hospites et advenae sumus, quantumlibet vocum appellatione ludamus.» Talis erat S. Basilius, de quo ita scribit in ejus Vita S. Gregorius Nyssenus: «Ab exilii metu liber erat Basilius Magnus, quod unam patriam hominum censeret esse paradisum, atque omnem terram quasi commune naturae exilium spectaret.»
Talis quoque fuit Paulus Orosius, familiaris S. Augustino, qui, lib. V Contra Paganos, ita de se scribit: «Inter Romanos Romanus, inter Christianos Christianus, inter homines homo, legibus imploro rempublicam, religione conscientiam, communione naturam. Utor temporarie omni terra quasi patria, quia quae vera est, et illa quam amo patriam, in terra penitus non est. Nihil perdidi ubi nihil amavi; totumque habeo, quando quem diligo, mecum est: maxime quia et apud omnes idem est, qui me non modo notum omnibus, verum et proximum facit; neque egentem deserit, quia ipsius est terra et plenitudo ejus, ex qua omnibus omnia jussit esse communia.»
Versus 25: Multae Viduae Erant in Diebus Eliae
25. IN VERITATE DICO VOBIS, MULTAE VIDUAE ERANT IN DIEBUS ELIAE IN ISRAEL, QUANDO CLAUSUM EST COELUM ANNIS TRIBUS ET MENSIBUS SEX, CUM FACTA ESSET FAMES MAGNA IN OMNI TERRA: 26. ET AD NULLAM ILLARUM MISSUS EST ELIAS, NISI IN SAREPTA SIDONIAE, AD MULIEREM VIDUAM. QUANDO CLAUSUM EST COELUM, — id est, quando coelum non pluit super terram; pluvia enim coelum, id est aerem, quasi clausum aperit, et suis guttis dividit.
ANNIS TRIBUS ET MENSIBUS SEX. — Id non extat in Scriptura veteri, sed Jesus id scivit, qua Deus, ac idipsum revelavit S. Jacobo, cap. V Epist., vers. 17; nam quod III Reg. XVIII, 1, dicitur: «Factum est verbum Domini ad Eliam in anno tertio, dicens: Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae;» annus ille tertius accipiendus est non ab exordio siccitatis, sed a commoratione Eliae in Sarepta.
IN OMNI TERRA — Israel eique vicina regione, uti erat Sidon et Sarepta, in qua erat haec vidua. Sensus est, q. d. Sicut Elias tempore famis nulli Israelitae procuravit panem et victum, sed soli viduae Sareptanae, quae erat Sidonia, id est Gentilis et alienigena, eo quod ipsa magni fecerit Eliam, ejusque prophetiae, quod Deus famem ipsius provideret, crediderit, ideoque parum olei et farinae quod habebat, in cibum Eliae dederit, praeponens illum sibi suorumque filiorum necessitati; quae insignis fuit viduae fides, aeque ac charitas, ob quam meruit praeponi Israelitis. Sic et ego Capharnaitas praefero vobis, o Nazareni cives mei, quia illi me ut doctorem e coelis missum audiunt, honorant, obsequuntur; vos autem me ut civem vestrum et fabrum aspernamini: illis ergo panem spiritualem coelestis doctrinae et miraculorum impertior, vos autem in fame spirituali, id est in egestate doctrinae salutiferae relinquo. Elias enim erat typus et praecursor Christi, vidua Sareptana erat typus et primitiae Gentilium, quos Christus praetulit Judaeis civibus suis. Nam, ut ait Beda, «Sidon» Hebraice idem est quod venatio inutilis; «Sarepta,» incendium vel angustia, panis scilicet, puta gentilitas negotiis saeculi serviens et carnalium cupiditatum incendium panisque spiritualis angustias patiens. Elias est propheticus sermo, qui receptus pascit corda credentium.
Tropologice, S. Basilius in Catena: Vidua est anima viduata virtute et notitia divina, quam Elias, id est verbum divinum mente receptum, nutrit virtutum panibus.
Versus 27: Et Multi Leprosi Erant in Israel Sub Eliseo
27. ET MULTI LEPROSI ERANT IN ISRAEL SUB ELISEO PROPHETA: ET NEMO EORUM MUNDATUS EST NISI NAAMAN SYRUS, — ideoque alienigena et Gentilis, non Judaeus. Idem probat alio Eliseo exemplo et typo, q. d. Sicut Eliseus magistrum suum Eliam secutus non prophetavit suis Judaeis, sed exteris, ideoque non leprosos qui erant in Judaea, sed Naaman Syrum et Gentilem a lepra mundavit, eo ob hujus fidem et illorum incredulitatem. Naaman enim ex Syria longo itinere magnoque sumptu venit in Judaeam ad Eliseum, credens quod ab eo a lepra curaretur, eumque honoravit, ac magna ei munera obtulit, atque in omnibus ei ut Prophetae caelesti obedivit, ut cum humiliter ei non per se, sed per internuntium jubenti, ut septies lavaretur in Jordane, paruit, ideoque ea lepra mundatus est: qui omnia utique non fecissent Eliseo leprosi qui erant in Israel. Sic et ego Christus praedico et miracula patro apud exteros Capharnaitas, ab eorum erga me fidem, reverentiam et benevolentiam: vos vero, o Nazareni, ob infidelitatem, irreverentiam meique contemptum, desero. Eliseus enim, aeque ac Elias, erat typus et praecursor Christi; Naaman Gentilis typus erat Gentilium, ad quos Christus, relictis Judaeis, per Apostolos translaturus erat, suam fidem, Ecclesiam et gratiam. Ita Beda, Titus, Theophylactus, Euthymius, Jansenius, Toletus et alii.
Versus 28: Et Repleti Sunt Omnes in Synagoga Ira
28. ET REPLETI SUNT OMNES IN SYNAGOGA IRA, HAEC AUDIENTES. — Tum quia sciebant se his duobus exemplis viduae et Naaman pungi quasi incredulos, et contumelia affici quasi indignos miraculis Jesu; tum quia indignabantur Jesum, qui erat civis et aequalis ipsorum, ipsis se anteferre et conferre cum Elia et Eliseo, imo ex Isaiae oraculo facere se Messiam; tum quod Christus tacite significaret se sua dona a Judaeis ad Gentes translaturum. Ita S. Thomas, Toletus, Franciscus Lucas et alii.
Versus 29: Et Duxerunt Illum Usque ad Supercilium Montis
29. ET SURREXERUNT, ET EJECERUNT ILLUM EXTRA CIVITATEM, ET DUXERUNT ILLUM USQUE AD SUPERCILIUM MONTIS, SUPER QUEM CIVITAS ILLORUM ERAT AEDIFICATA, UT PRAECIPITARENT EUM. — «Duxerunt,» imo vi traxerunt invitum, ut illis videbatur, sed revera Christus sponte se trahi ducique sinebat. «Ad supercilium,» ad culmen, ad verticem, «montis, super quem civitas illorum (Nazareth) erat aedificata.» Solent enim civitates monti adjacentes, non in imo, nec in summo, sed in medio montis (uti Florentiam videmus in medio Apennini) aedificari; tum quia in imo aer est crassus et terreus, in summo nimis acer et subtilis, sed in medio aer est temperatus et medius, nec nimis crassus, nec nimis subtilis; tum quia in summo grassantur venti, fulmina et procellae, juxta illud:
Perflant altissima venti,
et illud:
feriuntque summos
Fulmina montes.
UT PRAECIPITARENT EUM — ex summo in imum, itaque eum occiderent, tanquam qui patriam suam infamasset, ac magna injuria et dedecore affecisset; ideoque eum extra civitatem quasi illa indignum, in culmen montis duxerunt, ut velut impium in patriam, ex eo in saxa praecipitatum colliderent, et toto corpore conquassarent. Ingens fuit haec injuria et violentia Nazarenorum in Christum civem suum, itaque reipsa confirmarunt id quod Christus eis dixerat, ait Euthymius, scilicet Prophetam non esse in honore in patria sua, sed in ea dehonorari, imo occidi, ideoque Nazarenos praedicatione et miraculis Christi esse indignos.
Addit S. Bonaventura, Toletus et alii duxisse eos Jesum extra civitatem in verticem montis, ut eum quasi blasphemum, quod se Messiam fecisset, occiderent. Esto enim blasphemus ex lege lapidandus erat; tamen voluerunt Christum praecipitare in saxa et lapides, quia hoc perinde est ac si eum lapidassent. Perinde enim est, sive saxa in hominem, sive hominem in saxa jacias et praecipites, imo hoc illo saevius et terribilius est. Sic S. Stephanum quasi blasphemum extra Hierosolymam ejecerunt et lapidarunt. Sic pariter S. Jacobum, primum Hierosolymorum Episcopum, quod Jesum doceret esse Messiam, quasi blasphemum e pinnaculo templi praecipitarunt.
Porro, S. Ambrosius ostendit eos deteriores fuisse diabolo; hic enim Christo in pinna templi a se constituto, tantum dixit: «Mitte te deorsum:» hi vero eum vi deorsum praecipitare sategerunt. Audi S. Ambrosium: «Est pejor magistro discipulorum haereditas: ille verbo Dominum tentat, hi facto; iste dicit, Mitte te deorsum, illi adoriuntur ut mittant.»
Versus 30: Ipse Autem Transiens per Medium Illorum, Ibat
30. IPSE AUTEM TRANSIENS PER MEDIUM ILLORUM, IBAT. — Maldonatus censet Christum hic sese fecisse invisibilem; S. Ambrosius et Beda putant Christum mutasse voluntatem Nazarenorum, ut vellent eum dimittere. Melius alii censent Christum eorum phantasiam vel oculos divertisse, vel eos stupefecisse, ac continuisse pedes et manus eorum, ut quasi stupidi Christum videntes eum apprehendere non possent, vel non auderent. Quare Christus hic ostendit suam divinitatem, seque esse Deum. Unde S. Ambrosius: «Ecce, ait, per medium illorum, mutata subito vel obstupefacta furentium mente, descendit.» Causam subdit: «Etenim quando vult capitur, quando vult elabitur, quando vult occiditur: quia nondum venerat hora ejus,» Joan. VII, 30. Debebat enim adhuc praedicare, et tandem ex Patris decreto crucifigi Hierosolymae, non vero praecipitari in Nazareth. Ita Beda, S. Chrysostomus, Euthymius et alii.
Tradit Brocardus, in Descriptione Terrae sanctae, Christum elapsum e manibus Judaeorum, subito in latere montis opposito apparuisse, ideoque locum illum vocari «saltum Domini.» Addit Lyranus saxum cui institit Christus, cessisse, et instar cerae vestigia Christi impressa in se suscepisse, sicut Christus ascendens in caelum e monte Oliveti, in eodem vestigia pedum suorum impressa reliquit. Audi et Adrichomium, in Descript. Terrae sanctae, ad vocem «saltus Domini:» Tradunt Christum fugisse in montem altum, qui inde Saltus Domini dicitur, et subito ad tactum vestis ipsius saxum subterfugisse ac instar cerae liquatum et resolutum quemdam effecisse sinum, quo corpus Dominicum muniretur et reciperetur, tantae utique capacitatis, quantae ipsum corpus Domini extitit quantitatis. In quo hodieque universa lineamenta et rugae vestis, quae a tergo Domini erant, pedumque ejus vestigia veluti manu sculptoris expressa servantur. Verum haec certam non habent fidem.
Versus 32: Et Stupebant in Doctrina Ejus
32. ET STUPEBANT IN DOCTRINA EJUS, QUIA IN POTESTATE ERAT SERMO IPSIUS. — Graece en exousia, id est in libertate, auctoritate, potentia, vi et efficacia, docebat enim «quasi potestatem habens,» Matth. XIII, 52. Vide ibi dicta.
Versus 33: Et in Synagoga Erat Homo Habens Daemonium Immundum
33. ET IN SYNAGOGA ERAT HOMO HABENS DAEMONIUM IMMUNDUM. — Hanc historiam audivimus Marci I, 23, ubi eam explicui.
Versus 38: Socrus Autem Simonis Tenebatur Magnis Febribus
38. SOCRUS AUTEM SIMONIS TENEBATUR MAGNIS FEBRIBUS. — Hujus curationem audivimus Matth. VIII, 14. Vide ibi dicta.