Cornelius a Lapide

Lucas V


Index


Synopsis Capitis

Primo, Jesus ad sui sequelam vocat Petrum, Jacobum et Joannem per ingentem piscium capturam. Secundo, vers. 12, sanat leprosum. Tertio, vers. 18, curat paralyticum. Quarto, vers. 27, e telonio ad se vocat Matthaeum publicanum, ac murmurantibus Scribis respondet se venisse ad vocandum, non justos, sed peccatores ad paenitentiam. Quinto, vers. 33, iisdem interrogantibus dat causam, cur discipuli Joannis crebro jejunent, sui non.

Primam partem explicui Matth. IV, 18; secundam, Matth. VIII, 2; tertiam, Matth. IX, 2; quartam, Matth. IX, 14. Quare paucis additis hoc caput expediam.


Textus Vulgatae: Lucas 5:1-39

1. Factum est autem, cum turbae irruerent in eum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. 2. Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. 3. Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. 4. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. 5. Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo rete. 6. Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam, rumpebatur autem rete eorum. 7. Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. 8. Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. 9. Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant; 10. similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere; ex hoc jam homines eris capiens. 11. Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. 12. Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 13. Et extendens manum tetigit eum, dicens: Volo, mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. 14. Et ipse praecepit illi ut nemini diceret, sed: Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis. 15. Perambulabat autem magis sermo de illo; et conveniebant turbae multae ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. 16. Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. 17. Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant Pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Judaeae, et Jerusalem; et virtus Domini erat ad sanandum eos. 18. Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus; et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum. 19. Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. 20. Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. 21. Et coeperunt cogitare Scribae, et Pharisaei, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? 22. Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? 23. Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata; an dicere: Surge, et ambula? 24. Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico): Tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 25. Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat, et abiit in domum suam, magnificans Deum. 26. Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. 27. Et post haec exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. 28. Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. 29. Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum, et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. 30. Et murmurabant Pharisaei et Scribae eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? 31. Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. 32. Non veni vocare justos, sed peccatores ad paenitentiam. 33. At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et Pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt? 34. Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? 35. Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus. 36. Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. 37. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt. 38. Sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. 39. Et nemo bibens vetus, statim vult novum, dicit enim: Vetus melius est.


Versus 6: Concluserunt Piscium Multitudinem Copiosam

6. CONCLUSERUNT PISCIUM MULTITUDINEM COPIOSAM, — quia dixerat Petrus: « In verbo tuo laxabo rete. » Ecce hic est fructus, haec merces obedientiae. Fecit hoc Jesus, primo, ut dando eis alimoniam, pararet eos ad vocationem et sui sequelam, q. d. Destino vos a piscatione evocare ad mei sequelam, atque ne vos excusetis dicendo, quod piscatione victum comparare debeatis, ecce ego vobis ultro ingentem piscium copiam suggero, ut discatis in me fidere, quod ego sine piscatione victui vestro et ceteris vitae necessariis ultro providebo, idque facilius et copiosius, quam vos vestra piscandi industria et labore vobis providere possitis. Secundo, ut ex piscatione copiosa piscium discerent, se copiosam piscationem hominum mox facturos, cum ad eam vocandi essent a Christo.


Versus 7: Et Annuerunt Sociis

7. ET ANNUERUNT SOCIIS, — quia prae admiratione, laetitia et stupore tantae capturae clamare aut loqui non poterant.


Versus 10: Noli Timere — Ex Hoc Jam Homines Eris Capiens

10. NOLI TIMERE — (q. d. Noli stupore, timore et sacro horrore ob miraculum hoc capturae piscium corripi. Causam subdit, promittendo majorem et altiorem piscationem, dicens): EX HOC JAM HOMINES ERIS CAPIENS. — Graece ζωγρῶν, a ζωγρέω, quod primo, a ζῶα et ἀγρέω vel ἀγρεύω, id est animal venor, vertas cum Nostro, capiens, venans, piscans: unde Arabicus vertit, ex nunc eris piscator, qui piscaberis homines, q. d. Tu, o Petre, deinceps, capies homines, non ut feras retibus et vulneribus, sed ut pisces, qui illaesi capiuntur reti: simili modo tu capies et piscaberis homines, non armis, sed virtute et efficacia spiritus.

Secundo, ζωγρέω, derives a ζῶν, id est vivens, vivum, et ἀγρέω vel ἐξαγρέω, id est vivum excito, ad vitam revoco, vivifico. Unde S. Ambrosius, lib. V Hexam., cap. VI, vertit, « eris vivificans homines; » Syrus, « posthac piscaturus es homines ad vitam, » q. d. Piscatores piscantur pisces reti, eosque ex aqua extrahunt ad mortem, ut scilicet eos jugulent, coquant et comedant: tu vero, o Petre, homines piscaberis, non ad mortem, sed ad vitam, imo peccato mortuos suscitabis ad vitam gratiae, ita scilicet ut quasi pisces a te capti moriantur peccato, concupiscentiae et vitae priori, sed vivant vitae, vita gratiae et divina, ac Deo per gratiam et charitatem quasi incorporentur, sicut pisces comesti ab hominibus iisdem incorporantur, ac in iis vivunt vita nobiliori, quia anima humana informantur. Ita Origenes, hom. 16 in Jerem., et S. Justinus in Quaest. Gentil., Quaest. XL.

Allegorice: Petri navis est Ecclesia, cujus patronus et quasi princeps est Petrus ejusque successores Romani Pontifices. Pontifex ergo est primus et summus piscator, cui a Christo dicitur: « Eris homines capiens. » Pontifici ergo incumbit per se et suos legatos, ac sacerdotes et Religiosos a se missos convertere infideles, Saracenos, haereticos, etc., uti primi Pontifices SS. Clemens, Linus, Cletus, Cornelius, Fabianus, Urbanus, etc., Romanos converterunt, ac viros Apostolicos in Hispaniam, Africam, Indiam, etc., miserunt, qui indigenas ad Christum converterunt. Ita S. Gregorius misit S. Augustinum in Angliam, qui eam convertit.

Notat S. Ambrosius alios pisces, puta homines, hamo trahi, ut martyres; alios reti, ut fideles communes. Additque: Apostolica instrumenta, retia sunt, non enim captos perimunt, sed reservant, et fluctuantes de infimis ad superna traducunt. Retia enim dicuntur quasi retinentia id quod ceperunt, ait Glossa.


Versus 32: Non Veni Vocare Justos

32. NON VENI VOCARE JUSTOS, SED PECCATORES AD POENITENTIAM, — et per paenitentiam ad gratiam et gloriam. Unde acute S. Ambrosius: « Si gratia est ex paenitentia, inquit, qui fastidit paenitentiam, abdicat gratiam. »