Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus sanat servum Centurionis moribundum. Secundo, vers. 11, filium viduae in Naim a morte suscitat. Tertio, vers. 19, discipulis Joannis Baptistae rogantibus: Tu, quis es? non verbis, sed factis et miraculis respondet, se esse Messiam sive Christum. Quarto, vers. 24, laudat Joannem quasi suum et Dei angelum. Quinto, vers. 36, Magdalenae paenitenti peccata remittit. Primam partem explicui, Matth. viii, 5; tertiam et quartam, Matth. xi, versibus ad marginem annotatis. Superest ergo secunda et quinta hic explicanda.
Textus Vulgatae: Lucas 7:1-50
1. Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. 2. Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus, qui illi erat pretiosus. 3. Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum ejus. 4. At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi praestes. 5. Diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. 6. Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum Centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: Non enim sum dignus ut sub tectum meum intres. 7. Propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanabitur puer meus. 8. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. 9. Quo audito, Jesus miratus est, et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. 10. Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum qui languerat, sanum. 11. Et factum est: deinceps ibat in civitatem, quae vocatur Naim; et ibant cum eo discipuli ejus, et turba copiosa. 12. Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. 13. Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. 14. Et accessit, et tetigit loculum (hi autem, qui portabant, steterunt). Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. 15. Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. 16. Accepit autem omnes timor; et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam. 17. Et exiit hic sermo in universam Judaeam de eo, et in omnem circa regionem. 18. Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. 19. Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? 20. Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? 21. (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum). 22. Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis: Quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; 23. et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. 24. Et cum discessissent nuntii Joannis, coepit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? 25. Sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26. Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plusquam prophetam. 27. Hic est de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. 28. Dico enim vobis: Major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est; qui autem minor est in regno Dei, major est illo. 29. Et omnis populus audiens, et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. 30. Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 31. Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? 32. Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis. 33. Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Daemonium habet. 34. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. 35. Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. 36. Rogabat autem illum quidam de Pharisaeis, ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisaei discubuit. 37. Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti; 38. et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. 39. Videns autem Pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique, quae et qualis est mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est. 40. Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. 41. Duo debitores erant cuidam foeneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. 42. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? 43. Respondens Simon dixit: Aestimo quia is, cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. 44. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. 45. Osculum mihi non dedisti; haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. 46. Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. 47. Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. 48. Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. 49. Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? 50. Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
Versus 1: Cum Autem Implesset Omnia Verba Sua
1. CUM AUTEM IMPLESSET (supple loqui; Syrus, cum absolvisset; alii, cum complesset) omnia verba SUA.
Versus 2: Erat Moriturus
2. ERAT MORITURUS. — Erat moribundus, agebat animam, agonizabat. Syrus, proximus erat ad moriendum.
Versus 3: Misit ad Eum Seniores Judaeorum
3. MISIT AD EUM SENIORES JUDAEORUM, ROGANS EUM, UT VENIRET, ET SALVARET SERVUM EJUS. — Judaeorum petitionem Lucas tribuit Centurioni, quia illam ipsi ejus nomine instituebant; alioqui Centurio non petebat ut Christus ad se veniret, sed tantum ut ei dicerent: « Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur, » ut habet Matthaeus. Ita Franciscus Lucas. Sciebant enim Judaei Centurionem hoc desiderare, sed ex humilitate non audere petere: petunt ergo nomine ejus, quod ipsum sciebant in corde desiderare, sed non audere postulare. Adde, « ut veniret, » id est, applicaret se, semotis aliis occupationibus, ad puerum sanandum: hoc enim est Hebraice Na ba, id est venit. Sic Deus venit ad Abimelech, Genes. xx; ad Balaam, Numer. xxii; ad Hebraeos, Deuter. xxxiii, cum eis apparuit et legem dedit. Sic de Joanne Baptista dicitur: « Venit Joannes non manducans, neque bibens; » id est ostendit se, exhibuit, apparuit, extitit: non ergo facienda est vis in verbo « veniret, » sed in « sanaret; » haec enim erat summa petitionis, ut sanaret sive veniendo, sive manendo.
Versus 6: Noli Vexari
6. NOLI VEXARI. — Ne te vexes, id est, affligas et fatiges, ut molestiam tanti itineris ad servum meum visendum et curandum suscipias, sed hic manens et quiescens, solo verbo et jussu tuo servum meum absentem cura. Syrus, ne labores, ne fatigeris.
Versus 11: Civitatem quae Vocatur Naim
11. ET FACTUM EST: DEINCEPS (Graece, ἐν τῷ ἑξῆς, id est in sequenti, scilicet ἡμέρᾳ, id est die, hoc est postridie: ita Syrus) ibat Jesus in civitatem, QUAE VOCATUR NAIM. — Civitas erat Galilaeae, duobus milliaribus distans a monte Tabor, ait S. Hieronymus in Locis Hebr., quam torrens Cison alluit, dicta a pulchritudine. « Naim » enim Hebraice idem est quod pulchra, decora, jucunda, delectabilis. Unde Noemi socrus Ruth, mortuis filiis lugens, ait: « Ne me vocetis Noemi, id est pulchram, sed vocate me Mara, quia amaritudine valde replevit me Omnipotens, » Ruth. i, 20. Idem dicere poterat vidua haec in Naim, amissum deflens filium unicum. Et Psalm. cxxxii: « Ecce quam bonum et quam jucundum (Hebraice naim) habitare fratres in unum! » Ex adverso quam triste et funestum morte separari filium a matre, fratrem a fratre!
Nominat « Naim, » tum ad plenitudinem historiae et miraculi, ut quo loco contigerit, sciatur; tum quia Christus « circuibat omnes civitates et castella, praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem, » ut ait Matthaeus, cap. ix, vers. 35: tum ad ostendendam acerbitatem funeris et luctus materni. Acerbior enim accidebat mors filio, eque ac matri in Naim civitate amoena et speciosa, quam in pago vel villa rusticana: sicut acerbius est mori juveni in florenti aetate, quam seni in effoeta senecta; valenti, quam aegro; diviti, quam pauperi; felici, quam misero; in maio vernante, quam in decembri horrido, juxta illud Eccli. xli, 1: « O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis, viro quieto, et cujus viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum! O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, defecto aetate, et cui de omnibus cura est! »
Versus 12: Ecce Defunctus Efferebatur
12. CUM AUTEM APPROPINQUARET PORTAE CIVITATIS, ECCE DEFUNCTUS EFFEREBATUR FILIUS UNICUS MATRIS SUAE: ET HAEC VIDUA ERAT, ET TURBA CIVITATIS MULTA CUM ILLA. — « Ecce, » q. d. Ecce tibi casu et fortuito, si causas secundas et humanas spectes, occurrit Christo funus; sed Christo hic occursus erat praevisus, provisus et destinatus, ut mortuum suscitaret. Voluit Christus ut hominibus hic occursus videretur fortuitus, ne, si ipse eum captasset, miraculum ejus et beneficium videretur a Christo captatum et obtrusum, ideoque minus gratum minusque aestimatum. Nam, ut vulgo dicitur, « merx ultronea putet. »
DEFUNCTUS EFFEREBATUR — extra urbem. Hinc collige Judaeos sepulcra sua habuisse non in urbe, sed extra urbem, idque tum ob nitorem, tum ob sanitatem, ne cadavera suo foetore et putredine aerem inficerent. Sic etiam Joseph ab Arimathia sepulcrum habebat extra Jerusalem in monte Calvariae, in quo Christum sepelivit. Unde Adrichomius, in Descript. Jerusalem, n. 204, collocat in valle Josaphat (in qua fiet universale judicium et communis resurrectio) sepulcra omnium civium Hierosolymae, ac commune coemeterium. Excipe reges: his enim David sepulcrum extruxit in Sion, III Reg. ii, 11.
Sic et Romani Gentiles suos sepeliebant extra urbem in Campo Martio, teste Livio, imo lege XII tabularum intra urbem mortuos sepeliri vetitum erat. Quam legem antiquatam revocavit Theodoricus, rex Italiae: extat illa apud Cassiodorum, cap. iii. Christiani quoque urgente persecutione, extra Romam in cryptis a se effossis defunctos suos humabant, uti etiamnum est videre in coemeterio S. Priscillae, S. Sebastiani, S. Laurentii, etc.; postea vero, data pace Ecclesiae, coemeteria in urbe juxta templa fuere constituta et consecrata; idque primo, ut mortis memoriam quasi sanctae vitae stimulum, fidelibus jugiter objicerent. Sic Spartani suos in urbe sepeliebant ex instituto Lycurgi; qui hac ratione juventutem ad mortem honorandam, non autem timendam volebat assuefacere, teste Plutarcho in Laconicis. Secundo, certis precibus et ritibus coemeteria consecrabant contra illusiones daemonum, qui in sepulcris habitare et corpora mortuorum assumere solent, ut patebit Lucae viii, 27. Tertio, idipsum faciebant hoc fine, ut fideles ingressuri in templum pro ibidem sepultis orarent, ut ipsi e Purgatorio liberati in coelum euntes, cum Sanctis ad gloriam resurgere in die judicii mererentur. Item ut sacrificii Missae quod in templo fit, participes forent, ac Sanctorum qui in templo quiescunt, vel coluntur, meritis et precibus adjuvarentur: qua de causa Constantinus Magnus Constantinopoli in porticu SS. Apostolorum sepeliri voluit, Theodosius vero Romae in templo S. Petri.
Denique heroum sepulcra erant in urbe, quasi templa, in quibus colerentur. Audi Prudentium, lib. I Contra Symmachum: Et tot templa Deum Roma, quot in urbe sepulcra / Heroum numerare licet: quos fabula Manes / Nobilitat, noster populus veneratur, adorat. Sic et Christiani altaria et templa erigebant super Martyrum sepulcra, ut patet Romae in basilica S. Petri, S. Pauli, S. Laurentii, S. Caeciliae, S. Agnetis, S. Balbinae, S. Bibianae, etc., cujus rei causam et originem assignavi Apoc. vi, 9, ad illa: « Vidi sub altari animas interfectorum. »
UNICUS. — Graece μονογενής, id est unigenitus, quod plus est quam unicus; scilicet quod mater eum solum genuerit, nec plures habuerit filios, sic ut totus amor maternus in eo collectus fixusque videretur. Eum enim mater amabat ut unigenitum, ut spem posteritatis, ut baculum senectutis, ut lumen oculorum suorum. Quocirca luctus matris super unigenito defuncto est summus et acerbissimus, juxta illud Zachar. xii, 10: « Et plangent eum planctu super unigenitum. » Et illud Jerem. vi, 26: « Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. »
ET TURBA CIVITATIS MULTA CUM ILLA. — Videtur ergo vidua haec fuisse matrona civitatis primaria, « cui gravitatis meritum exequiarum turba conciliat, » ait S. Ambrosius. Adde, in porta esse solere turbam magnam hominum intrantium et exeuntium, praesertim quia olim in portis erat forum rerum venalium, aeque ac tribunal, in quo lites et causae per judices decidebantur. Dei nutu id factum est, « ut viso tanto miraculo multi testes, multi fierent Dei laudatores, » ait Beda.
Versus 13: Quam Cum Vidisset Dominus, Misericordia Motus
13. QUAM CUM VIDISSET DOMINUS, MISERICORDIA MOTUS SUPER EAM, DIXIT: NOLI FLERE. — Sed incipe gaudere, quia jam filium tuum resuscitabo, q. d. ait Beda: « Desiste quasi mortuum flere, quem mox vivum resurgere videbis. » Et S. Ambrosius: « Flere enim prohibet eum, cui resurrectio debebatur. »
Versus 14: Adolescens, Tibi Dico, Surge
14. ET ACCESSIT, ET TETIGIT LOCULUM (HI AUTEM QUI PORTABANT, STETERUNT), ET AIT: ADOLESCENS, TIBI DICO, SURGE. — « Surge. » Elias, Eliseus et alii suscitarunt mortuos orando Deum, ut animam in corpus reduceret; at Christus id facit, non orando, sed imperando, quasi Dominus vitae et mortis, ideoque Deus. Unde Cyrillus: « Tangit, ait, ut ostendat efficax esse suum corpus ad humanam salutem. Sicut enim ferrum igni adjunctum facit opus ignis, et paleas ignit, sic caro Verbo unita vivificat. »
Versus 15: Resedit et Coepit Loqui
15. ET RESEDIT QUI ERAT MORTUUS, ET COEPIT LOQUI, ET DEDIT ILLUM MATRI SUAE. — « Resedit, » id est erexit se, ut sederet, ideoque revixit: « Nam sedere et loqui vera exsuscitationis argumenta sunt, ait Titus: corpus enim exanime neque sedere, neque loqui potest. »
DEDIT ILLUM MATRI SUAE. — Q. d. Dextera sua eum in pedes erexit, ac e loculo sive feretro descendentem duxit ad matrem, illumque ei redivivum assignavit, dicens: En filium tuum, o mater, accipe eum ac reduc domum, ut eo fruaris illeque tibi quasi filius matri obsequatur et serviat.
Versus 16: Propheta Magnus Surrexit in Nobis
16. ACCEPIT AUTEM OMNES TIMOR; ET MAGNIFICABANT DEUM, DICENTES: QUIA PROPHETA MAGNUS SURREXIT IN NOBIS; ET QUIA DEUS VISITAVIT PLEBEM SUAM.
TIMOR, — id est reverentia, ac sacer quidam horror, mixtus admiratione et gaudio.
MAGNIFICABANT (Graece ἐδόξαζον, id est glorificabant) DEUM.
PROPHETA MAGNUS, — Messias, hujus enim adventum tunc omnes avide exspectabant.
Versus 17: Exiit Hic Sermo in Universam Judaeam
17. ET EXIIT HIC SERMO IN UNIVERSAM JUDAEAM DE EO, ET IN OMNEM CIRCA REGIONEM.
Allegorice: vidua est Ecclesia; haec filios, id est Christianos per peccatum mortale Dei gratia, quae est vita et quasi anima animae, privatos et mortuos luget, eisque suis lacrymis veniam et vitam gratiae impetrat. Unde Christus primo, sistit funus, id est cupiditates quae adolescentibus dominantur, cohibet et refraenat, ut eas amplius peccator non sequatur. Secundo, tangit loculum, id est lignum crucis, illaque ipsum a morte excitat. Crucis enim Christi merito, peccatoribus inspiratur a Deo poenitentia et gratia. Hinc tertio, mortuus surgit et loquitur, id est incipit bene operari Deumque laudare, ideoque omnes intuentes tantam tamque divinam mutationem capit admiratio, et ipsi unanimi voce Deum glorificant. Ita S. Ambrosius, Euthymius, Theophylactus, Beda hic; et S. Augustinus, serm. 44 De Verbis Domini. Vivum exemplum est in S. Monica, quae vidua filium Augustinum haeresi et luxuria mortuum assidue lugens, eum suis precibus et lacrymis ad vitam sanctam revocavit, imo primarium Ecclesiae doctorem effecit, uti ipse refert in libris Confession. Rursum magis particulatim vidua est Ecclesia, filius est populus Gentium, mortuus et sepultus. Unde Christus illi in corde alta et potenti voce inclamet oportet, ut resipiscat. Ita Glossa.
Tropologice: in vidua hac exprimitur, quid quotidie facere debeat anima Pastoris, Rectoris, Confessoris, cum aliquem adolescentium suorum debilium in lethale peccatum contigerit incidere, et deduci ad sepulcrum aeternae desperationis; scilicet, debet prosequi hoc funus cum suis civibus, lacrymis, gemitu, lamentis; sic fiet ut Dominus eam consoletur, et primo, tangens loculum, stare faciat funeris bajulos, id est finem imponat cupiditatibus; secundo, eam ad vitam suscitabit; tertio, eum eriget ad virtutum opera, ut loquatur confiteaturque peccata sua, et Dei gratiam depraedicet. Sic demum redditur matri, unde majus sequitur gaudium, quam fuerat prior luctus; sequitur admiratio et praedicatio divinae bonitatis in multis.
Rursum, vidua est anima, filia est mens mortua: haec ergo anima si funus suum defleverit, maxime si aliorum lacrymas adjunxerit, Christus eam suscitabit. Loculus est male secura conscientia; qui sepeliendum portant, sunt immunda desideria vel blandimenta sociorum, quae Domino tangente stant, id est coercentur, ait Beda. Insuper Theophylactus: Vidua, inquit, est anima amittens virum, id est divinum sermonem; filius est intellectus; loculus est corpus.
Denique Christus legitur tres mortuos suscitasse; scilicet primo, filiam Archisynagogi in domo, id est peccatorem, qui peccatum suum continet in mente et cogitatione; secundo, adolescentem hunc viduae in porta, id est peccatorem, qui peccatum suum opere patefecit, et aliis affricat; tertio, Lazarum in monumento, id est peccatorem, qui peccatum opere consummavit, illudque iterando ejus habitum contraxit, ut in eo quasi in monumento jaceat sine spe salutis et resurrectionis. Primum suscitat Christus seorsim et secreto orando, secundum imperando, tertium voce magna clamando: « Lazare, veni foras, » quia facile curatur mentale duntaxat peccatum, difficilius vocale, difficillime reale saepius iteratum, in quo quis jacet quasi dormiens, imo quasi mortuus et sepultus. Unde Christus illi in corde alta et potenti voce inclamet oportet, ut resipiscat. Ita Glossa.
Versus 29: Et Publicani Justificaverunt Deum
29. ET PUBLICANI JUSTIFICAVERUNT DEUM, — id est, justum, rectum, benignum, providum confessi et professi sunt Deum, quod eis Joannem Baptistam miserit, ac per illius praedicationem et baptismum illorum saluti tam benigne providerit, ut eos ad poenitentiam, veniam et gratiam perduceret. Sic accipitur τὸ « justificare » infra vers. 35, et I Tim. iii, 16. Cetera exposui Matth. xi, 20.
Nota haec verba videri potius Lucae quam Christi. Nam paulo post sequitur: « Ait autem Dominus. » Ita Jansenius et alii, licet Maldonatus censeat esse verba Christi.
Versus 30: Pharisaei Autem Consilium Dei Spreverunt
30. PHARISAEI AUTEM, etc., CONSILIUM DEI SPREVERUNT IN SEMETIPSOS, — id est in semetipsis, hoc est, intra se, in corde suo, quia publice illud carpere non audebant. Aut « in, » id est contra « semetipsos, » id est in suam perniciem et damnationem. Ita Beda.
Versus 36: Rogabat Illum Quidam de Pharisaeis ut Manducaret cum Illo
36. ROGABAT AUTEM ILLUM QUIDAM DE PHARISAEIS, UT MANDUCARET CUM ILLO. ET INGRESSUS DOMUM PHARISAEI, DISCUBUIT.
Versus 37: Mulier Quae Erat in Civitate Peccatrix
37. ET ECCE (rem miram, et mirum poenitentiae exemplum) MULIER, — nomine Maria Magdalena, uti eam vocat Lucas, cap. seq., vers. 2. Quaeritur hic, an eadem sit mulier quae hic, et quae Matth. xxvi, 7, et Joan. xii, 3, Christum unxit; sive an una fuerit Magdalena, an duae, an tres? S. Chrysostomus, hom. 81 in Matth., opinatur fuisse plures duas; Origenes, Theophylactus et Euthymius, in cap. xxvi Matth., opinantur fuisse tres; scilicet primam hic; secundam, quae biduo ante passionem Christum unxit, Matth. xxvi, 7; tertiam, quae sex diebus ante Pascha et passionem super Christi caput alabastrum nardi effudit, Joan. xii. Hos secuti Judocus Clictoveus et Jacobus Faber, libellos scripsere de tribus Magdalenis; sed eorum errorem docte refellit Joannes Roffensis, libro de hac re edito.
Dico ergo unam eamdemque fuisse mulierem, scilicet Mariam Magdalenam, sororem Marthae et Lazari, quae Christum non tribus, sed duabus vicibus unxit, uti narrant Lucas, Joannes et Matthaeus.
Probatur primo, quia hic est communis fidelium et Ecclesiae sensus, nam ipsa in Ecclesiastico Officio omnia uni Magdalenae tribuit, quae hic narrat Lucas.
Secundo, quia Joannes, cap. xi, 2, de ea ait: « Maria (soror Marthae et Lazari, ut dixi vers. 1) autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: » ubi plane alludit ad hanc Lucae unctionem, ac unam duntaxat mulierem Christum ungentem significat. Si enim plures fuissent, non satis ex unctione eam designasset, dicens: « Maria autem erat quae unxit Dominum, etc. » Sensus enim est, q. d. Cum Mariam nomino, illam intelligo celebrem, quae poenitens unxit pedes Jesu, Luc. vii, quam proinde omnes sciunt non aliam esse quam Magdalenam.
Tertio, de eadem agens Joannes, xii, 2: « Fecerunt, ait, ei (Jesu) coenam ibi, et Martha ministrabat: Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis. » Ubi plane significat eamdem esse Magdalenam, scilicet sororem Marthae et Lazari, quae unxit Christum hic, et rursum sex diebus ante Pascha in Bethania. Jam unctio cujus meminit Matthaeus, xxvi, 6, est eadem cum illa quam describit Joannes, xii, 1 et seqq., ut patet conferenti Matthaeum cum Joanne. Utraque enim contigit in Bethania in domo Simonis Leprosi; utraque facta est per effusionem alabastri super caput Jesu. Ergo una eademque fuit Magdalena, quae non ter, ut vult Origenes, sed bis duntaxat unxit Jesum, scilicet hic, et sex diebus ante mortem, Joan. xii, 2, et Matth. xxvi, 7.
Quarto, idem liquet ex historia Ecclesiastica et traditione Massiliensium et Provincialium, apud quos haec constans est fama et traditio. Item ex monumenti S. Magdalenae inscriptione, quod ei S. Maximum, unum e 70 Christi discipulis, erexisse ferunt, in quo omnia jam dicta uni eidemque Magdalenae huic tribuuntur.
Quinto, haec est sententia S. Augustini, lib. II De Consensu Evang., cap. lxxix; S. Cypriani, tract. De Duplici martyrio; S. Gregorii, hom. 33 in Evang.; Toleti, Jansenii, Francisci Lucae et passim caeterorum Interpretum.
Dices: Magdalena haec secuta est Jesum a Galilaea, ut patet Matth. xxvii, 55: ergo videtur fuisse Galilaea, ergo diversa a Maria, sorore Marthae, haec enim videtur fuisse Judaea, quia habitabat in Bethania, quae erat vicina Hierosolymae. Respondeo, illam fuisse Judaeam ratione prosapiae, sed videri habitasse in Galilaea, puta in castello Magdalum dicto, forte quod ejus loci domino nupserat, aut quod in divisione haereditatis paternae hoc ei castellum sorte obtigerat; atque a Magdalo hoc dicta videtur a Magdalena. Ita Jansenius, Adrichomius, Franciscus Lucas et alii.
QUAE ERAT IN CIVITATE. — Aliqui putant fuisse Jerusalem. Verum Jerusalem erat in Judaea: haec autem omnia Christi acta, non in Judaea, sed in Galilaea, ubi Christus praedicabat, contigisse videntur, uti liquet ex Chronotaxi quam Evangeliis praefixi. Quare verisimilius Toletus, Franciscus Lucas et alii opinantur civitatem hanc fuisse Naim, in qua paulo ante Christus, vers. 12, filium viduae a morte suscitarat. Alii putant civitatem hanc fuisse Magdalum, in qua habitabat Magdalena. Favet Adrichomius in voce « Magdalum. »
PECCATRIX. — Nonnulli recentiores, ut Magdalenam honestent, censent eam non fuisse impudicam, sed vanam, comptam et pomposam, quae proinde esset scandalum et illecebra luxuriae, ideoque vocari peccatricem. Verum hi quantum consulunt honori Magdalenae, tantum detrahunt gratiae Christi ac poenitentiae Magdalenae, quae illam ex peccatrice adeo sanctam effecit. « Peccatrix » enim dicitur antonomastice, quod et ipsa graviter peccare soleret, et alios ad secum peccandum allicere. Peccatrix ergo idem est quod meretrix, non publice omnibus plebeiis exposita, sed quae plures privatos nobiles haberet amasios et asseclas. Unde meretricem eam vocat S. Augustinus, serm. 58 De Temp.; S. Hieronymus, in cap. xxvi Matth.; Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 142; S. Ambrosius, Gregorius, Beda, ac S. Chrysostomus, hom. 62 ad Popul., ubi propter eam a Christo dictum esse ait illud: « Meretrices et publicani praecedent vos in regno Dei. » Hinc Ecclesia de ea cecinit:
Quae tot commisit crimina, / Ab ipsa fauce tartari, / Redit ad vitae limina. / Post fluxae carnis scandala / Fit ex lebete phiala, / Ex vase contumeliae / In vas translata gloriae.
Nimirum permisit eam Christus volutari in sordibus luxuriae, ut in ea depuranda vim gratiae suae ostenderet, dum ex meretrice facit angelicam; sicut quo major est morbus, eo major virtus medici eum curantis ostenditur; nec hoc quidquam de honore Magdalenae decerpit, sed potius addit: quo majora enim magisque assidua fuere crimina, eo major ejus poenitentia magisque heroicus ejus animus, qui ex iis illico se extricavit, declaratur. Voluit enim Deus Magdalenam statuere peccatoribus omnibus vivum poenitentiae exemplar, ne quis ob enormitatem scelerum de venia desperet, sed magis in immensa Dei misericordia confidat, et veniam speret, memor S. Pauli dicentis: « Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam, » I Timoth. i, 15.
Vere S. Gregorius: « Plerumque, ait, gratior est Deo fervens post culpam vita, quam securitate torpens innocentia. » Hinc magnum quidem Dei beneficium est innocentia, qua quem praeservat a peccato, sed major Dei gratia est poenitentia et remissio peccatorum, eoque major, quo peccata majora sunt, quia haec remissio datur magis indigno, ideoque major ei fit gratia, uti docet S. Thomas. Quocirca peccatores, dum serio poenitent, heroica patrant, quibus innocentes justos superant, et in humilitate, austeritate et sanctitate transcendunt, uti videre est in S. Maria Aegyptiaca, S. Pelagia poenitente, S. Paulo, S. Matthaeo, S. Mose, qui ex latrone poenitens factus est speculum monachorum, etc. Acres enim ad omnem virtutem stimulos poenitenti adhibet prioris vitae turpitudo, peccatorum foeditas, offensae vindicta, amor Dei tam sibi indulgentis.
Hinc poenitentiae symbolum est margarita. Sicut enim sol suis radiis ostream (quae aqueus et foetidus est humor, latens in concha) in pretiosam margaritam convertit; sic Christus illustratione gratiae Magdalenam peccatricem convertendo ad poenitentiam, effecit margaritam.
UT COGNOVIT QUOD ACCUBUISSET IN DOMO PHARISAEI. — Non decebat Magdalenam luxuria infamem in domo sua, vel Christi, vel alicujus incogniti haec agere, sed in domo Pharisaei sibi noti, ut omnis mali suspicio ab hominibus, qui in materia luxuriae suspicacissimi sunt, tolleretur, utque honestati et decoro per omnia consuleretur. Porro, haec agere non erubuit in domo Pharisaei sibi amici: nam, ut ait S. Gregorius, hom. 33: « Quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil esse credidit quod erubesceretur foris. » Et S. Augustinus, homil. 58 De Temp.: « Meretrix, ait, illa quae pedes Domini lacrymis lavit et capillis suis extersit, ubi coelestem medicum venisse cognovit, ultro se ingessit in domum ubi rogata non fuerat, et quae prius frontosa erat ad perditionem, postea frontosior facta est ad salutem, et ideo audire meruit, quod ei omnia fuerint peccata dimissa. » Idem, hom. 23 inter 50: « Vidisti, ait, mulierem famosam, malae utique famae, quae erat peccatrix, non invitatam irruisse convivio, ubi suus medicus cumbebat, et quaesisse pia impudentia sanitatem, irruens quasi importuna convivio, opportuna beneficio. Noverat enim quanto morbo laboraret, et illum ad sanandum esse idoneum, ad quem venerat, sciebat. » Atque hac de causa Christus invitatus ad convivium Pharisaei venit, ut ibi convivium spirituale poenitentiae Magdalenae convivis exhiberet. Unde Chrysostomus, serm. 93: « Accubuit, ait, Christus, non pocula saporata melle, floribus odorata sumptuose, sed poenitentis lacrymas ex ipsis oculorum fontibus potaturus. Deus delinquentium lacrymas esurit, sitit lacrymas peccatorum. » Nam, ut ait S. Bernardus, « lacrymae poenitentium, vinum sunt angelorum, » quod scilicet omnes angelorum sensus oblectat. Subdit enim S. Bernardus, serm. 30 in Cant.: « quod in illis (lacrymis) vites emolliant?... quod sit Dei odor, sapor gratiae, indulgentiae gustus, reconciliationis jucunditas, sanitas redeuntis innocentiae, serenatae suavitas conscientiae. » Lacrymae ergo angelis sunt vinum coloratum, odoratum, sapidum.
ATTULIT ALABASTRUM (vasculum alabastrinum, pyxidem ex lapide alabastrite) UNGUENTI. — Quale hoc fuerit, dixi Matth. xxvi, 7.
ET STANS RETRO SECUS PEDES EJUS, LACRYMIS COEPIT RIGARE PEDES EJUS, ET CAPILLIS CAPITIS SUI TERGEBAT, ET OSCULABATUR PEDES EJUS, ET UNGUENTO UNGEBAT. — « Stans retro secus pedes ejus. » Veteres enim in toris, id est in lectulis mensalibus jacendo, et cubito caput fulciendo, mensae accumbebant, ita ut caput versus mensam, pedes vero versus exteriorem partem porrigerent, ut aliis in eodem lectulo discumbentibus commodus foret locus. Potuit ergo pedes Christi exterius tangere, lavare et tergere Magdalena. Porro, non videtur torus hic fuisse tam altus, ut ipsa stans (ut vult Toletus) attingeret pedes Christi, praesertim quia ipsa fuit alta et procera, ut patet ex capite ejus ingenti quod Massiliae ostenditur, et ex pede ejus praegrandi, qui Romae in templo S. Celsi juxta Pontem asservatur, ubi eumdem conspexi. « Stans » ergo, hic duntaxat praesentiam significat in quolibet situ, q. d. « Stans, » id est praesens, et genibus innixa, ad pedes Christi. Hic enim est situs poenitentis. « Accessit, ait S. Augustinus, hom. 23 inter 50, non ad caput Domini, sed ad pedes. Et quae diu male ambulaverat, vestigia recta quaerebat. Prius fudit lacrymas cordis, et lavit Domini pedes obsequio confessionis. Capillis suis tersit, osculabatur, unxit, tacita loquebatur, non sermonem promebat, sed devotionem ostendebat. »
Hic ergo in Magdalena impletum est illud Cant. I: « Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. » Et illud vers. 12: « Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. » Et illud Cant. III, 2: « Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. » Vide ibi dicta.
Nota hic verecundiam Magdalenae, quae est decus adolescentiae et poenitentiae. Accessit enim ad Christum, non ante (utpote aestimans se, ob crimina foeda, ejus aspectu divino et purissimo indignam), sed retro; non ad caput, sed ad pedes. « Verecundia enim, ut ait S. Bernardus, serm. 86 in Cant., est gemma morum, virga disciplinae, soror continentiae, lampas pudicae mentis, expunctrix malorum, et propagatrix puritatis innatae, specialis gloria conscientiae, et famae custos, vitae decus, virtutis sedes, virtutum primitiae, naturae laus et insigne totius honesti. Rubor ipse genarum, quem forte invexerit pudor, quantum gratiae et decoris suffuso afferre vultui solet! »
Nota secundo: S. Magdalena, ait S. Chrysostomus, hom. 11 in Matthaeum, prima fuit de qua legimus, quod veniae et gratiae causa iverit ad Christum. Alii enim sanitatis causa eum adierunt. Fuit igitur ipsa quasi cerva sagittata a Christo telo amoris: unde cucurrit ad eum quasi saucia. Ostendit ei Christus in mente turpitudinem suam et statum miserabilem: unde ipsa confusa et dolore transfixa se ferre non potuit nec ad momentum, sed illico cucurrit ad Christum, ut a tam misero statu se liberaret. Hinc irruit importuna convivio, alioqui potuisset per horam exspectare Christum redeuntem a convivio in aliquo loco civitatis secreto et a turba remoto. Peccatum enim mortale vel unicum adeo foedum et horrendum est, ut asserat S. Anselmus, lib. De Similit., cap. cxc: « Si hinc peccati pudorem, et illinc cernerem inferni horrorem, et necessario uni illorum haberem immergi, prius me in infernum mergerem, quam peccatum in me immitterem. » Additque: « Mallem purus a peccato gehennam intrare, quam peccati sorde pollutus coelorum regna tenere. »
Nota tertio: Videtur Magdalena audiisse hanc vocem Joannis Baptistae de Christo: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, » Joan. I. Aut illud Christi: « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, » Matth. XI. Rursum ipsa a septem daemonibus per Christum liberata, uti audiemus cap. VIII, 2, ex divino Spiritus Sancti instinctu et impulsu sibi persuadebat se pariter a septem, id est omnibus peccatis per Christum, liberandam. Quare poenitens, totaque compuncta adiit Christum, quasi Prophetam sanctissimum et divinum, qui a Deo haberet potestatem remittendi peccata, certo confidens se ab eo peccatorum veniam impetraturam: nam Christus per gratiam traxit intus, quam per misericordiam suscepit foris, ait S. Gregorius.
LACRYMIS COEPIT RIGARE PEDES EJUS. — Nota hic ingentem lacrymarum in Magdalena poenitente copiam, quae tanta fuit, ut pedes Christi ex itinere pulverulentos (incedebat enim Christus nudis superne pedibus, inferne tantum sandaliis sive soleis calceatus, uti ostendi Matth. X, 10) ablueret et purificaret. De quarum vi et efficacia vide inter alios S. Chrysostomum, serm. De Poenitentia, tom. V. Audi et S. Ambrosium hic: « Ideo non lavit pedes suos Christus, ut eos lacrymis nos lavemus. Bonae lacrymae, quae non solum nostrum possunt lavare delictum, sed etiam Verbi coelestis rigare vestigium, ut gressus in nobis ejus exuberent. Bonae lacrymae, in quibus non solum redemptio peccatorum, sed etiam refectio est justorum. Justi enim vox est: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. » Et S. Gregorius, hom. 33: « Cogitanti mihi, ait, de Mariae poenitentia, flere magis libet quam aliquid dicere. Cujus enim vel saxeum pectus, illae hujus peccatricis lacrymae ad exemplum poenitendi non emolliant? Consideravit namque quid fecit, et noluit moderari quid faceret. Super convivantes ingressa est, non jussa venit, inter epulantes lacrymas obtulit. Discite quo dolore ardet, quae flere et inter epulas non erubescit. »
ET CAPILLIS CAPITIS SUI TERGEBAT. — Non deerant Magdalenae lintea ad tergendum, sed poenitentiae studio capillos, quos olim compserat et fucarat ad alliciendum amasios, nunc dedicat pietati et Christo. Unde S. Cyprianus, tract. De Ablutione pedum: « Usa est, ait, capillis pro linteo, oculis pro catino, lacrymis pro baptismo: cor contritum erupit in lacrymas, fide lavit, charitas unxit: caput pro suppedaneo stravit, crinibus circumfusis pedes sacros involvit et tersit: nihil sibi de se retinens, totam se Tibi devovit. Et Tu affectum potius quam factum attendens, ungebas ungentem, abluebas lavantem, tergebas intrinsecus poenitentem. » Causam dat S. Euthymius, dicens: « Instrumenta peccati facit instrumenta virtutis. » Et particularius S. Gregorius, hom. 33: « Quod, inquit, sibi turpiter exhibuerat, hoc jam Deo laudabiliter offerebat. Oculis terrena concupierat; sed hos jam per poenitentiam conterens flebat. Capillos ad compositionem vultus exhibuerat; sed jam capillis lacrymas tergebat. Ore superba dixerat; sed pedes Domini osculans, hoc in Redemptoris sui vestigia figebat. Quot ergo in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta. Convertit ad virtutum numerum, numerum criminum, ut totum serviret Deo in poenitentia, quidquid ex se Deum contempserat in culpa. » Audi et S. Chrysostomum, hom. 6 in Matth.: « Sic et ista in Evangelio meretrix, virgines quoque ipsas honestate superavit, et incredibilis in Christum amoris igne succensa, et a maximis sordibus peccatorum largissimo lacrymarum fonte purgata. Quia enim perfecte incaluerat poenitendo, bacchari (ut ita dixerim) coepit desiderio exagitata Christi. Siquidem continuo et crines resolvit, et sanctos pedes uberibus diluens lacrymis, ac propriis extergens capillis, pretioso rigavit unguento. Et haec quidem extrinsecus cuncta faciebat: ea vero quae in secreto mentis agitabat, multo his erant ignitiora, multoque majora, quae tantummodo Deus ipse cernebat. »
ET OSCULABATUR PEDES EJUS — lotos tersosque. Oscula impudica amasiorum convertit in oscula casta et supplicia pedum Christi, hoc gestu petens peccatorum veniam et reconciliationem; hujus enim symbolum est osculum, aeque ac amoris et charitatis, ait S. Ambrosius.
Mystice: « Pedes duo Christi, ait B. Petrus Damianus, serm. De Magdalena, sunt misericordia et judicium, quorum alterum sine altero osculari, vel temeraria securitas est, vel desperatio fugienda. » Publice, in publico convivio, coram omnibus convivis hos actus poenitentiae edebat Magdalena, ut publico scandalo quod sua luxuria dederat, publica poenitentia satisfaceret illudque aboleret.
ET UNGUENTO UNGEBAT. — Veteres olim in conviviis utebantur unguentis, hoc est, aquis vel liquoribus odoriferis, tum ad lautitiam, tum ad fragrantiam, uti ostendi Eccli. IX, 10; fieri autem id solebat per mulieres, ut patet I Reg. VIII, 13. Eo audentior in convivium irruit Magdalena, idipsum factura in domo Simonis amici sui, ut incensum suum erga Christum monstraret amorem, ait Titus. Nam, ut inquit S. Paulinus, epist. 4 ad Severum, pag. 92, de S. Magdalena: « Non unguentum in illa Dominus, sed charitatem dilexit, qua pudenter impudens, et pie improba, sine opprobrii et repulsae metu extraneam sibi domum Pharisaei, non invitata, illa vi petulans penetravit, qua rapitur regnum coelorum, et tantum verbi coelestis esuriens, non ad opes illius, sed ad pedes Christi cucurrit, seque in illis humi se abjecit, rivos lacrymarum profudit, capillis olim crispantibus sordes Christi tersit, oscula libavit fletu, litavit unguento, sacrificavit affectu. Sacrificium enim Deo spiritus contribulatus. Quem illa immolans Deo, non solum remissionem delictorum, sed et gloriam praedicandi cum Evangelio nominis meruit. » Et inferius: « illum diligens se dilexit. » Et concludens, p. 105: « Ergo, ait, illum amemus, quem amare debitum est; illum osculemur, quem osculari castitas est; illi copulemur, cui nupsisse virginitas est; illi subjiciamur, sub quo jacere supra mundum stare est; propter illum dejiciamur, cui cadere resurrectio est; illi commoriamur, in quo vita est, in quo et mortui vivimus: qui vicissim nobis hoc esse dignatur, quidquid illi fuerimus servuli sui, » etc.
Mystice: B. Damianus, serm. De S. Magdalena, ait hoc unguentum fieri e peccatis nostris: « Ipsa, ait, in mortariolo poenitentiae macerationis pistillo contusa, et respersa discretionis oleo, doloris igne supposito et in aheno disciplinae concocta, unguentum exhibet pretiosum et acceptum pedibus Salvatoris. » Et subdit hoc unguentum esse quadruplex: primo, devotionis; secundo, virtutum inter se commistarum; tertio, pietatis; quarto, misericordiae.
Nota hic in Magdalena eximium et heroicum poenitentiae caeterarumque virtutum speculum. Primo, eximiam fidem, qua credidit Christum habere potestatem dimittendi peccata, etsi id pertinaciter negarent Scribae et Pharisaei, nec ulli Prophetarum huc usque potestas haec a Deo fuisset concessa: imo si fidem habemus S. Augustino, homil. 33 inter 50, Christum plusquam hominem esse credidit, scilicet hominem Deum; credebat enim hominem merum non posse dimittere peccata per se et auctoritative, ut faciebat Christus, sed hoc esse solius Dei: quare Christum esse Deum. Hanc fidem concepit partim ex miraculis Christi, et communi fama quod ipse esset Messias, partim et potissime ex illuminatione et instinctu Dei. Ita Euthymius et Franciscus Lucas hic, ac S. Augustinus, loco jam citato: « Illa, ait, quae sibi peccata a Christo remitti credidit, Christum non hominem tantum, sed et Deum credidit. » Unde addit Augustinus: « Accessit ad Dominum immunda, ut rediret munda; accessit aegra, ut rediret sana; accessit confessa, ut rediret professa. »
Secundo, admirandam religionem et devotionem, qua pedes Christi amplexa eos lacrymis rigare, tergere, osculari non cessavit, donec audiret a Christo: « Remittuntur tibi peccata tua, vade in pace. »
Tertio, insignem sapientiam, qua non voce, sed corde et intimis desideriis ac suspiriis, veniam criminum flagitabat a Christo.
Quarto, magnitudinem poenitentiae, qua quasi effrons et impudens publico irruit convivio, abluit et cibavit, atque ipsos sibi pedes sacrarium (ut ita dixerim) et altare constituit. In quibus libavit fletu, litavit unguento, sacrificavit affectu; ac deinde omnem vitam suam omnesque annos usque ad mortem Christo et poenitentiae dicavit, ac triginta annos in deserto austeram in jugibus lacrymis, jejuniis et orationibus egit vitam. Lege eam apud Surium die 22 julii: unde de ea canit Petrarcha:
Namque famem, frigus, durum quoque saxa cubile, / Dulcia fecit amor, spesque alto pectore fixa.
Praemium angelicum subdit:
Hic hominum non visa oculis, stipata catervis / Angelicis, septemque die subvecta per horas, / Coelestes audire choros alterna canentes / Carmina corporeo de carcere digna fuisti.
Denique Christus revelavit S. Brigidae, lib. I Revel., cap. CVIII, tres sanctos sibi prae caeteris placuisse, scilicet B. Virginem, Joannem Baptistam et Mariam Magdalenam, de qua sic loquitur: « Quando Maria Magdalena conversa est, dixerunt daemones: Quomodo reducemus eam? pinguem enim praedam perdidimus: ipsa quippe in tantum se aquis lacrymarum lavat, quod non audemus aspectum nostrum in eam infigere: sic tegit se bonis operibus, quod nihil accedit ad eam de macula: sic fervens et calida est in Dei servitio et sanctitate, quod non audemus ei appropinquare. »
Tropologice: S. Ambrosius, lib. De Tobia, cap. XXII: « Misit oleum, inquit, in pedes ejus, misericordiam et ipsa in pauperes conferendo. Isti sunt pedes Christi; in his innocentius ambulat Christus. »
Versus 39: Hic Si Esset Propheta
39. VIDENS AUTEM PHARISAEUS, QUI VOCAVERAT EUM, AIT INTRA SE, DICENS: HIC SI ESSET PROPHETA, SCIRET UTIQUE, QUAE ET QUALIS EST MULIER, QUAE TANGIT EUM, QUIA PECCATRIX EST. — ac proinde non decet, ut ipsa immunda tangat Prophetam mundum, quare Jesus non videtur esse Propheta, utpote qui sinat se tangi a tam immunda et infami meretrice: erat enim hic Pharisaeus, ait S. Augustinus, serm. 23 inter 50, ex illo genere hominum superborum, de quibus Isaias, cap. LXV, dixit: « Recede longe a me, noli me tangere, quoniam mundus sum. » Hic fuit paralogismus Simonis erroneus et falsus. Nam decebat immundos tangere Christum ut ab eo mundarentur. Ad hoc enim venerat in mundum, ut esset medicus tangens et sanans omnes morbos tam animi, quam corporis. « Offendiculum passus haec dicebat, ait Euthymius, ignorans quod, cum Deus esset, propter peccatores Homo factus erat. » Rursum Magdalena jam non erat immunda, sed mundata et sanctificata per contritionem, uti docet in sequentibus Christus. Deceptus est Simon judicans ex praeteritis, non ex praesenti, quae et qualis nunc esset Magdalena. Erat enim eadem, sed altera: altera, sed ipsa, ait Chrysologus, serm. 74 et 75. Quare mundior et sanctior erat humilis et poenitens Magdalena, impuro et superbo Pharisaeo, qui similia et forte graviora quam Magdalena commiserat, aut ob superbiam facile committere poterat, ut docet S. Augustinus loco jam citato. Quare in multis hic Pharisaeus deliquit. Octo ejus errores et delicta recenset Toletus hic, annotat. 66.
Hinc tropologice colligit S. Gregorius, hom. 33, dicens: « Unde necesse est, ut, cum peccatores quosque conspicimus, nosmetipsos prius in illorum calamitate defleamus, quia fortasse in similibus aut lapsi sumus, aut labi possumus, si lapsi non sumus: etsi censura magisterii debet semper virtute disciplinae vitia persequi, oportet tamen ut sollicite discernamus, quia districtionem debemus vitiis, compassionem naturae. Si enim feriendus est peccator, nutriendus est proximus. »
Versus 40: Simon, Habeo Tibi Aliquid Dicere
40. ET RESPONDENS JESUS (qui acie mentis et spiritus Sui divini praevidebat arcanas cordis cogitationes et murmura Pharisaei), DIXIT AD ILLUM: SIMON, HABEO TIBI ALIQUID DICERE. AT ILLE AIT: MAGISTER, DIC. — « Simon. » Multi putant hunc Simonem alium esse a Simone Leproso, qui invitavit Christum sex diebus ante passionem in Bethania, ubi et Magdalena Christum iterum unxit, Joan. XII, 2; Matth. XXVI, 6, quia hic Simon habitabat in Galilaea, ille vero Leprosus in Judaea, puta in Bethania. Ita censet S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. LXXIX; Theophylactus, Beda et alii. Alii unum et eumdem Simonem esse volunt, idque conjicitur ex eodem nomine Simonis, ex eadem familiaritate cum Jesu et Magdalena, ex simili invitatione et unctione. Videtur enim hic Simon a Christo conversus, cum eo migrante e Galilaea in Judaeam, Matthaei XIX, 1, eodem pariter migrasse, ac domum delegisse in Bethania, juxta notam sibi Magdalenam, ut cum ea Christi praesentia et doctrina frueretur.
HABEO TIBI ALIQUID DICERE. — Ecce quam prudenter et leniter Simonem corrigit Christus, suavibus hisce verbis, sed praegnantibus, prius captans Simonis benevolentiam ejusque attentionem excitans: « Nam et ipsum sanare cupiebat, ne gratis apud eum comederet, » ait S. Augustinus loco citato; ac revera eum sanasse videtur, ut tacite innuit hic Lucas. Unde Simon modeste et placide respondit Christo: « Magister, dic, » q. d. Ego tua quasi magistri mei dicta, ut discipulus grate et libenter excipiam.
Versus 41: Duo Debitores Erant Cuidam Foeneratori
41. DUO DEBITORES ERANT CUIDAM FOENERATORI: UNUS DEBEBAT DENARIOS QUINGENTOS, ET ALIUS QUINQUAGINTA. — « Debitores, qui, ut ait S. Ambrosius, foeneratori coelesti (Deo) erant obnoxii, cui non materialem pecuniam debemus, sed meritorum examina, aera virtutum: » debita ergo sunt peccata, quibus injuriam irrogamus Deo gravissimam, pro qua ei satisfacere debemus, sed non valemus, ideoque gehennae et ignis aeterni rei sumus. « Foeneratori, » id est « creditori, » ut vertit Syrus: Graecum enim δανειστής respondet Hebr. נשה nosche, ac significat eum qui dat mutuum sive gratis, sive ad usuram. Quare melius per « foeneratorem » hic accipias « mutuatorem, » sive « creditorem; » sic enim haec vox accipitur Deuter. XV, 6, et XXVIII, 12; Eccli. XXIX, 1 et 2.
UNUS DEBEBAT DENARIOS QUINGENTOS, ET ALIUS QUINQUAGINTA. — Denarius est julius, sive regalis Hispanicus, ita dictus, quod 10 contineat parvos asses, hoc est decem baiocos Romanos, sive decem dimidios stuferos Belgicos: quare denarius valebat quinque stuferos. Ergo 50 denarii faciunt quinque aureos Romanos, 500 vero denarii faciunt 50 aureos Romanos. In hac parabola Christus per duos debitores denotat Simonem suum hospitem, et Magdalenam, idque facit eleganter et paradigmatice civilitatis causa, ne, si Simonem statim nominasset, eum offenderet et percelleret. Id patet ex sequentibus, ubi per tres antitheses Magdalenam cum Simone comparat, illamque Simoni anteponit et absolvit. Magdalena ergo debebat 500 denarios, quia magnam peccatricem se aestimabat, ac multo plus Deo ob sua peccata debere aestimabat, quam deberet Simon, ideoque plus dilexit ac majora dilectionis signa ostendit, ut remissionem majorum criminum ab eo mereretur accipere. Simon debebat denarios 50, id est parum et venialiter duntaxat se peccasse, parumque Deo debere aestimabat, quia putabat se justum, ideoque parva vel nulla contritione se egere credebat.
Verum, ut recte notat S. Augustinus loco citato, hac de causa aeque vel magis se Deo (qui illum ne majora scelera committeret, conservabat) debitorem confiteri debebat. Audi S. Augustinum: « Adulter non fuisti (o Simon, uti fuit Magdalena) in illa vita tua praeterita plena ignorantiis. Hoc tibi dicit Deus tuus: Regebam te mihi, servabam te mihi, ut adulterium non committeres. Suasor defuit; et ut suasor deesset, ego feci. Locus et tempus defuit; et ut haec deessent, ego feci. Affuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus; ut non consentires, ego terrui. Agnosce ergo gratiam ejus cui debes et quod non admisisti. Mihi debet iste quod factum est, et dimissum vidisti: mihi debes et tu quod non admisisti. Nullum est enim peccatum quod fecit homo, quod non possit facere alter homo, si desit rector, a quo factus est homo. »
Versus 42: Donavit Utrisque
42. NON HABENTIBUS ILLIS, UNDE REDDERENT, DONAVIT (debitum condonavit) UTRISQUE. QUIS ERGO EUM (foeneratorem, id est creditorem, puta Deum: huic enim quasi creditori peccator est debitor) PLUS DILIGIT? — id est, plus diligere judicabitur, vel plus diligere solet, pluribus officiis eum demereri satagit. Similis hebraismus est alibi frequens, ut Amos V, 13: « Ideo prudens in tempore illo tacebit, » id est tacebat, aut tacere eum oportuit. Sensus est, q. d. Sicut is qui cum plura deberet suo creditori, plurium ab eo accepit remissionem, passim a prudentibus judicabitur ideo majorem hanc remissionem a creditore accepisse, quod magis eum dilexerit, ac plura ei officia et signa benevolentiae exhibuerit, ob quae plura vicissim illi remisit et condonavit creditor. Sic enim debitores, qui multa debent creditoribus, majora eis officia et obsequia deferre solent, ut tantorum debitorum remissionem, vel diminutionem, vel temporis ad solvendum praestituti prorogationem ab eo emereantur, et quasi emendicent. Simili ergo modo tu, o Simon, prudenter judicare debes Magdalenam magis dilexisse Me Prophetam et Messiam Dei Filium, quam tu dilexeris: majora enim, ut vidisti, dilectionis, omnisque officii et obsequii signa Mihi exhibuit, quam tu exhibueris: quare iisdem Me provocavit, ut plura et majora ipsi quam tibi peccata condonem. Major enim dilectio debitoris est causa majoris condonationis creditoris; illam enim provocat et elicit. Unde congrue ad parabolam propositam infero et dico: « Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. » Quare Magdalena jam amplius non est peccatrix, nec indigna contactu pedum Meorum, ut tu aestimas, o Simon, sed sanctior te est digniorque Meo attactu. Hunc sensum exigit acoluthia et apodosis, sive redditio et applicatio aequa parabolae, scilicet ut significetur dilectionem majorem esse causam majoris remissionis majorum debitorum, id est delictorum. Ita S. Augustinus, hom. 23 inter 50. Ergo τὸ « diligit » significat praesens et praeteritum, q. d. Plus me dilexit et diligit, ideoque plus ei remitto. Unde Arabicus vertit, quis ergo horum duorum debitorum plus amator est illius? Ita Maldonatus, qui diserte ait praesens hic ex vulgari phrasi poni pro praeterito; scilicet « diligit » pro « dilexit; » imo Christum sic interpretatur vers. 47, dicens: « Quoniam dilexit multum. » Secundo tamen, si τὸ « diligit, » vel, ut Graece est, ἀγαπήσει, id est, « diliget, » malis simpliciter accipere pro futuro, q. d. Quis eorum deinceps creditorum plus diliget? dico esse argumentum inversum, adductum ab effectu ad causam naturaliter connexam, q. d. Sicut ille debitor multum dilexit creditorem, eo quod hic multa ei debita jam ante remiserit; remissio enim plurium majorem in debitore exigit gratitudinem et dilectionem erga creditorem; debitor enim cui multa dimisit creditor, ex gratitudine cogitur magis redamare creditorem, quam ille cui iste pauca dimisit: sic e converso, ego, o Simon, Magdalenae multa delicta quasi debita dimitto, quia ipsa multum Me dilexit; q. d. Remissio debiti, et vicissim dilectio debitoris erga creditorem debitum remittentem, inter se connexa sunt; et sicut remissio creditoris parit dilectionem debitoris; ita vicissim dilectio debitoris parit remissionem creditoris. Provocat enim amor creditoris in remittendo amorem debitoris in obsequendo, et vice versa amor debitoris provocat amorem et remissionem creditoris; atque utrumque cernere est in Magdalena diligente, et Christo delicta ei remittente. Ita Lyranus, Franciscus Lucas et alii. Alioqui enim ex parabola hac debitorum plane e converso inferendum fuisset, hoc modo: Sicut creditor plura dimittens debitori efficit, ut ille deinceps ipsum plus diligat; sic Ego Christus majora dimittens Magdalenae, efficio, ut ipsa deinceps magis Me dilectura sit. Verum voluit Christus convertere parabolam modo jam dicto, ut ostenderet Magdalenae non tantum remissa esse peccata, sed et modum ac viam quo remissa sunt, nimirum per dilectionem, ut illam imitemur, ac per ferventem dilectionem emereamur a Deo peccatorum indulgentiam.
Simili modo Christus convertit parabolam Samaritani, cap. X, vers. 36. Rogatus enim quis esset proximus, ostendit Samaritanum qui vulnerati misertus est, dicens: « Quis horum trium tibi videtur proximus? » Cum directe ad parabolam dicere debuisset: Vulneratus ille est proximus, cui praestanda est misericordia, sed maluit nominare Samaritanum, ut in eo miserente ostenderet, quam misericordiam proximis exhibere debeamus. Ex uno enim intelligitur alterum; scilicet ex proximo miserente intelligitur proximus miser: proximus enim est relativum; proximus enim proximi est proximus. Sensus ergo est, q. d. Samaritanus se vere gessit ut proximum vulnerati: Samaritanum ergo imitare, ut proximi tui miseri miserearis, sic vere te illius proximum ostendes. Unde concludens parabolam, subjicit Christus: « Vade, et tu fac similiter. » Simili modo hic concludit: « Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum: cui autem minus dimittitur, minus diligit. »
Aliter haec explicat S. Ambrosius, lib. De Tobia, cap. XXII, Christum scilicet prius remisisse peccata Magdalenae, ipsam deinde Christo gratam esse, et amplius eum dilexisse, ideoque Christum praevidentem hanc ejus gratitudinem et dilectionem, primitus peccata ejus remisisse. Aliter quoque S. Gregorius, lib. V, epist. 22, et ex eo Toletus, q. d. Debitor cui plus debiti a creditore dimittitur, debet et solet gratus esse creditori, eumque magis diligere. Cum ergo tu, o Simon, videris in Magdalena majora dilectionis Mei signa in lavando, tergendo, osculando et ungendo Meos pedes, inde debes colligere Me multa ei peccata remisisse. Ex effectu enim colligitur causa; scilicet, ex dilectione remissio debitorum. Vide ergo quam temere judicaveris hanc mulierem esse peccatricem, et tactu Meo indignam, cum ex mira ejus gratitudine et dilectione debuisses inferre multa, id est omnia, ei a Me peccata esse remissa. Verum hic sensus torquet illud vers. 47: « Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. » Vox enim « quoniam » significat dilectionem fuisse causam remissionis peccatorum, non effectum: de quo plura vers. 47.
Versus 43: Recte Judicasti
43. RESPONDENS SIMON DIXIT: AESTIMO QUIA (quod) IS CUI PLUS DONAVIT (id est plus debiti condonavit, scilicet diligat suum creditorem eo modo, quo jam explicatum est). Hoc responsum extorquet Christus ex ore Simonis, ut illo ipsum irretiat et capiat. Unde sequitur: AT ILLE DIXIT EI: RECTE JUDICASTI. — Laudat Christus responsum Simonis, ut eo facilius ipse admittat sequentem inde Christi reprehensionem et correctionem.
Versus 44: Vides Hanc Mulierem?
44. ET CONVERSUS AD MULIEREM, DIXIT SIMONI: VIDES HANC MULIEREM? — « Conversus. » Magdalena enim erat a tergo Christi, nec audebat ex criminum confusione coram facie ejus comparere. Unde Christus ad eam ita poenitentem faciem Suam convertit, eamque benignis gratiae oculis respexit, ac Simoni hospiti suo praetulit. VIDES HANC MULIEREM? — jam non peccatricem ut tu, o Simon, aestimas, sed poenitentem justificatam et sanctam.
INTRAVI IN DOMUM TUAM, AQUAM PEDIBUS MEIS NON DEDISTI: HAEC AUTEM LACRYMIS RIGAVIT PEDES MEOS, ET CAPILLIS SUIS TERSIT. — Solebant hospitibus et convivis ante mensam lavari pedes, quia olim nudis pedibus incedebant: lavabant eos ergo, ut sordes simul et fatigationem abstergerent, ne iis lectulos mensales in quibus discubituri erant, sordidarent. Sic Abraham lavit pedes angelis, quos peregrinos existimabat, Genes. XVIII, 4; et Loth, Genes. XIX, 2; et alii, Judic. XIX. Unde et Paulus viduam Diaconissam eligendam censet, quae « pedes Sanctorum lavit, » I Tim. V, 10. Christus autem hic et foris veniebat, et erat conviva; quare Simon ei pedes lavari curare debebat. Taxat ergo Christus ejus incuriam parvumque amorem, ut dilectionem Magdalenae illi praeferat, utpote quae non aqua, sed lacrymis pedes Christi abluit; nec linteo, sed capillis suis tersit, eosque sordidare non est verita. Nam, ut ait Titus: « Aqua facili negotio parari potest, sed tanta lacrymarum profusio, paratu minime facilis est. »
Versus 45: Non Cessavit Osculari Pedes Meos
45. OSCULUM MIHI NON DEDISTI: HAEC AUTEM, EX QUO INTRAVIT, NON CESSAVIT OSCULARI PEDES MEOS. — Idque « cum omni timore et reverentia, » ait Titus. Solebant hospites et convivas osculo excipere, in signum amoris et benevolentiae, ut eos sibi gratos esse significarent. Unde id etiamnum faciunt Belgae aliaeque gentes. At Simon, parum erga Christum civilis, osculum omisit. Sensus est, q. d. Tuum erat, o Simon, Me hospitem osculo faciei de more excipere; tuam ergo rusticitatem supplevit et superavit civilis amansque Magdalena, quae non faciem, sed pedes Meos osculata est, idque non semel, nec uno osculo, sed crebris et continuatis ab initio ingressus ejus in domum hucusque.
Versus 46: Unguento Unxit Pedes Meos
46. OLEO CAPUT MEUM NON UNXISTI: HAEC AUTEM UNGUENTO UNXIT PEDES MEOS. — Solebant liquoribus odoratis perfundere manus et capita convivarum, ac quo illi erant hero chariores et majori in pretio, eo pretiosiores illis adhibebat liquores. Sensus ergo est, q. d. Tu, o Simon, ne vili quidem, communique oleo faciem Meam unxisti: at Magdalena unguento pretioso unxit pedes Meos. Vide ergo quam te in officio et charitate superet: « Non enim unguentum Dominus, ait Ambrosius, sed charitatem dilexit, fidem suscepit, humilitatem probavit. » Unde concludit Christus:
Versus 47: Remittuntur Ei Peccata Multa, Quoniam Dilexit Multum
47. PROPTER QUOD DICO TIBI: REMITTUNTUR EI PECCATA MULTA, QUONIAM DILEXIT MULTUM. — Graece est ἀφέωνται, id est remissa sunt, in praeterito; sic et Syrus et Arabicus. Quaeritur: Quando Magdalenae fuerint remissa peccata? Franciscus Lucas, primo, censet remissa esse vers. seq., cum paulo post Christus ei dixit: « Remittuntur tibi peccata. » Quod ergo hic dicit « remittuntur, » sic explicat, q. d. Jam jam remittenda sunt. Secundo, alii censent hoc versu praesenti remissa fuisse illi peccata, illud enim significat τὸ « remittuntur; » quia decebat ut nemo nisi Christus eam absolveret, ac sententiam absolutionis viva voce coram Simone in eam proferret. Tertio, perisimilius videtur paulo ante remissa illi fuisse peccata, cum scilicet perfectum de peccatis dolorem concepit, ex cujus vi deinde haec signa lotionis, tersionis, osculationis et unctionis pedum Christi edidit; hoc enim significat Graecum ἀφέωνται, id est remissa sunt, in praeterito. Ratio est, quia Magdalena quae a Deo facta est exemplar poenitentiae, eo per validam gratiam illuminante ipsam et impellente, perfectum concepit dolorem ex amore Dei super omnia manantem. Deus enim mentem ejus illuminabat, ut clare videret peccatorum suorum gravitatem, quamque per illam Dei majestatem et bonitatem offendisset, ac voluntatem impellebat, ut Deum super omnia diligeret, ideoque peccata omnia summe detestaretur, ut Deum super omnia diligeret, et remissio peccatorum sequeretur, q. d. Hac de causa Magdalenae multa, id est omnia, peccata remissa sunt, quia ipsa summe Deum dilexit, et ex summa hac Dei dilectione summe de peccatis suis doluit illaque plene detestata est. « Charitas enim est mors criminum, vita virtutum, » ait S. Augustinus, tract. De Laudibus charitatis. Unde recte Theologi fere omnes cum S. Augustino, hom. 23 inter 50, ex hoc loco docent actum contritionis perfectae, qui includit dilectionem Dei super omnia, natura quidem praecedere remissionem peccatorum et justificationem; sed eodem instanti temporis tanquam ultimam ad illam dispositionem, eamdem adducere: sicut calor ut octo, in ligno quasi ultima dispositio, inducit in lignum formam ignis. Ita Concilium Tridentinum, sess. XIV, cap. IV, distinguens attritionem quae ex metu gehennae et poenarum concipitur, a contritione quae charitate perficitur, docet hanc cum Sacramento in voto peccatorem Deo reconciliare, illam vero neutiquam, juxta illud: « Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies, » Psalm. L. Hinc S. Gregorius, hom. 33, ita exponit: « Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, » quasi dicat: « Incendit plane peccati rubiginem, quia ardet valide per amoris ignem. Tanto namque amplius peccati rubigo consumitur, quanto peccatoris cor magno charitatis igne concrematur. » Vide Suarez, III part., Quaest. LXXXV, art. 1, disp. 4, sect. 7. Vere S. Bernardus, epist. 107: « Libenter, ait, Dei amor nostrum, quem praevenit, subsequitur. Nam quomodo redamare pigeat, quos amavit necdum amantes? »
Noster tamen Interpres vertit, « remittuntur, » in praesenti, eodem sensu quo sacerdos in Sacramento poenitentiae, peccatorem poenitentem etiam perfecte contritum, ideoque jam justificatum, a peccatis absolvit dicitque: « Ego te absolvo. » Quia scilicet, quantum est ex parte sua, eum absolvit, esto vi contritionis jam sit absolutus: absolutio enim haec tam efficax est, ut, si quod inveniret in confitente peccatum, illud plane tolleret et absolveret. Adde, idem peccatum posse saepius condonari, maxime si poenitens ex humilitate et dolore illud saepius confiteatur, ac clavibus Ecclesiae subjiciat et remissionem flagitet. Unde Christus hic tertio Magdalenae peccata remittit. Quare non tantum omnem culpam, sed et omnem poenam culpae debitam ei remisit, illique plenam omnium indulgentiam ac quasi primum jubileum indulsit. Hoc est quod ait angelus cuidam Episcopo in Vitis Patrum, lib. VI, n. 16: « Poenitentia et confessio poenitentes in divinum numerum referunt. » Et Barlaam ad Josaphat apud Damascenum, in Hist. cap. XI: « Lacrymae poenitentis nomen baptismi obtinent. » Et Palladius, in Lausiaca, cap. CXL, narrat virginem quamdam lapsam « magis placuisse Deo in poenitentia, quam in virginitate. » Vide S. Hieronymum De Poenitentia Fabiolae, et Climacum, gradu 5 De Poenitentia.
QUONIAM DILEXIT MULTUM. — Toletus et nonnulli alii censent « quoniam, » significare causam non remissionis peccatorum, sed probationis, quod illi jam remissa sint, q. d. Inde, o Simon, advertas et cognoscas Magdalenae jam remissa esse peccata, quia ipsa haec summae dilectionis et gratitudinis signa mihi ostendit, ut scilicet ipsa se mihi gratam exhiberet, quod jam ante peccata ei condonarim. Verum haec explicatio torquet « quoniam, » tum quia Magdalena, licet poenitens et contrita, nesciebat tamen sibi remissa esse peccata, donec a Christo audivit: « Remittuntur ei peccata: » quare haec signa dilectionis non potuit edere ex gratitudine, ut scilicet se gratam Christo, qui illa remiserat, exhiberet, quia, ut dixi, adhuc nesciebat Christum illa remisisse; tum quia Christus non dicit: Cognosce, o Simon, remissa esse Magdalenae peccata ex hoc quod ipsa me diligat, id est tanta dilectionis signa ostendat; sed vice versa ait: « Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, » id est, remittuntur ei peccata hac de causa, quod ipsa me summe diligat, ideoque summe de peccatis, quibus me offendit, doleat. Hoc enim plane verba significant.
Dico ergo « quoniam » significare causam remissionis peccatorum, q. d. Hac de causa Magdalenae multa, id est omnia, peccata remissa sunt, quia ipsa summe Deum dilexit. Hic Dei amor, et de peccatis dolor eam excitavit ad edenda publica haec poenitentiae signa, sine ullo rubore et verecundia in publico Simonis convivii. Itaque antequam Christus ei diceret: « Remittuntur ei peccata; » jam vi contritionis perfectae et charitate formatae remissa erant ei peccata.
CUI AUTEM MINUS DIMITTITUR, MINUS DILIGIT. — Haec pars ad Simonem spectat, cui, utpote non poenitenti de peccatis nec diligenti Deum, nihil remissum est. Unde Arabicus vertit, cui autem dimittitur parum, diligitur parum, q. d. Sicut Magdalenae multum diligenti me Deum, multa, id est omnia peccata a me dimissa sunt; ita tibi, o Simon, parum vel nihil ex vera charitate me Deum diligenti, parum vel nihil a me remissum est. Modestiae et civilitatis causa dicit « parum, » vel « minus, » cum absolute dicere potuisset « nihil. » Porro, minus diligenti minus remittitur, intellige secundum rationem et ordinem remissionis a Deo statutum, qui habet, ut unum peccatum mortale etiam minimum sine aliis remitti nequeat, sed quandocumque unum remittitur, caetera omnia remittantur quoad culpam, sed secundum gradus dilectionis plus poenae minusve, magis vel minus diligenti remittatur. Secundo, qui nullo modo, vel amore tantum naturali diligit Deum, minus diligit Deum, quam qui eumdem amat ex charitate vera et supernaturali; ac proinde huic multa, id est omnia; illi minus, quia nihil dimittitur: puta Magdalenae omnia, Simoni nihil; quia Simon non cogitabat de peccatis suis, nec de iis conterebatur, nec prandium hoc ordinabat ad remissionem a Christo impetrandum; Magdalena vero et vehementissime conterebatur, omnesque hos suos poenitentiae actus ad impetrandam veniam destinabat. Voluit enim Christus hoc paradigma et hanc parabolam duorum debitorum et creditoris aliquo modo accommodare remissioni peccatorum Magdalenae et Simonis. Illa autem huic non per omnia similis est, sed in eo tantum quod dixi. Et maxime spectat hic Christus, cur Magdalenae multa, id est omnia, dimiserit quoad culpam et poenam, non autem alterum, cur scilicet Simoni minus dimiserit. Quare hoc ut emblema et complementum parabolae addidit, non autem rei per parabolam significatae ex aequo adaptari voluit. Adde: dilectio Simonis erat prandium, quod exhibebat Christo, ob quod merebatur, si erat in Dei gratia, ut aliqua peccata venialia sibi remitterentur; sed minor fuit haec Dei dilectio, major vero fuit Magdalenae lacrymis lavantis, osculantis et ungentis pedes Christi, ideoque ipsa omnium peccatorum mortalium veniam a Christo impetravit. Addit S. Augustinus id dictum per concessionem ex mente Pharisaei, qui se justum aestimabat, ideoque parum vel nihil Deo debere. « Dictum est hoc, inquit, propter Pharisaeum illum, qui vel nulla vel pauca se putabat habere peccata: non enim Dominum invitaret, nisi aliquantulum diligeret. » Et postea: « O Pharisaee, ideo parum diligis, quia parum tibi dimitti suspicaris: non quia parum dimittitur, sed quia parum putas esse quod dimittatur. »
Addit Toletus, minus dimissum fuisse Simoni, non quod aliquod peccatum ei remissum sit, sed quod ab aliquo peccato committendo fuerit praeservatus per Christi gratiam: nam qui Christum invitaverat, non prosequebatur Christum odio, ut caeteri Pharisaei. Unde verisimile est Simonem hunc tandem plene ad Christum fuisse conversum. Fuse et exacte haec Christi verba expendit Suarez, III part. De Gratia, lib. VIII, cap. X.
Versus 48: Remittuntur Tibi Peccata
48. DIXIT AUTEM AD ILLAM: REMITTUNTUR TIBI PECCATA. — Franciscus Lucas putat hic primum Magdalenae a Christo peccata fuisse condonata. Verum jam ante per contritionem illa ipsi fuisse remissa ostendi vers. praeced. Quod ergo ibi Christus Simoni dixit Magdalenae esse remissa peccata, hoc jam conversus ad Magdalenam ipsi dicit, tum ut eam lacrymantem consoletur et de remissione certiorem reddat; tum ut remissionem jam datam coram Simone et Pharisaeis confirmet ac tueatur, ostendatque se habere potestatem auctoritative remittendi peccata, ideoque esse Messiam ac Deum; hic enim solus primarius est auctor remissionis. Ita Euthymius.
Versus 49: Quis Est Hic Qui Etiam Peccata Dimittit?
49. ET COEPERUNT QUI SIMUL ACCUMBEBANT, DICERE INTRA SE (in corde et mente cogitare, non enim audebant coram Jesu hanc cogitationem suam prodere, ne ab eo aeque ac Simon redarguerentur): QUIS EST HIC, QUI ETIAM PECCATA DIMITTIT? — q. d. Estne hic Messias? estne Deus? hic enim solus per se peccata remittit. Hinc Christus eos in sua admiratione et dubitatione relinquit, ut pergant scrutari ejus doctrinam, vitam et miracula, indeque cognoscant ipsum esse Messiam Dei Filium.
Versus 50: Fides Tua Te Salvam Fecit; Vade in Pace
50. DIXIT AUTEM AD MULIEREM: FIDES TUA TE SALVAM FECIT: VADE IN PACE. — Fides non sola, ut volunt Novatores, sed bonis poenitentiae operibus (qualia hic circa Christum exercuit Magdalena) ac charitate formata. Nam paulo ante Christus dilectioni ejus remissionem attribuit, dicens: « Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. » Fides ergo hic intelligitur non nuda, sed per charitatem et contritionis actus, qui hic praecesserunt, operans.
SALVAM (a peccatis liberam, sanctam ac salvandam) FECIT. — q. d. Fides tua charitate formata constituit te in via salutis, ut, si in ea usque ad mortem perseveres, certo ad salutem et gloriam aeternam sis perventura. Gratia enim est via ad gloriam.
VADE IN PACE. — q. d. Vade secura, tranquilla, laeta et felix, quae hactenus ob conscientiam scelerum fuisti dolens, moesta, anxia, sollicita, infelix: peccata enim praeterita tibi amplius non nocebunt, ait Euthymius, nec conscientiam tuam amplius remordebunt aut lancinabunt. Hic est fructus poenitentiae, remissionis peccatorum, conscientiae a peccatis purgatae, justae et sanctae, scilicet pax, serenitas, hilaritas et gaudium Spiritus Sancti, quod omnia mundi gaudia longe superat et transcendit, juxta illud: « Justificati ex fide pacem habeamus ad Deum, » Roman. V, 1. Et illud: « Pax Dei quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu, » Philipp. IV, 7. Et illud: « Secura mens quasi juge convivium, » Proverb. XV, 15. Vide illis locis dicta. Praeclare S. Bernardus, serm. De S. Magdalena: « Est gaudium, ait, continua sibi jucunditate firmissimum, quod perfectus animus de secura sibi conscientia pollicetur. Mens enim ab hujus mundi aspergine pure presseque detersa, et in divinae contemplationis acumen totum desiderii sui figens affectum, gaudens gaudet in Domino, et exultat anima sua in Deo salutari suo. Talis anima minas aspernatur, nescit timorem, spem falsam eludit, et omnium scandalorum immunis, in pace in idipsum dormiens requiescit. »
Porro, Christus Magdalenae hic perfectam uti salutem, sic pacem dedit, « Dei enim perfecta sunt opera, » Deuter. XXXII. Hinc quos Christus sanavit, perfecte sanavit. Ipse ergo, primo, e Magdalenae mente abolevit omnes habitus vitiorum, memoriam praeteritarum turpium voluptatum, propensiones ad superbiam, luxuriam et gulam, tentationes carnis plenamque menti pacem reddidit: secundo, indidit ei perfectam castitatem, humilitatem, poenitentiam; tertio, plenum contemptum omnium rerum mundanarum et desiderium coelestium; quarto, ardentissimum Christi amorem, ut se et sua omnia Christi obsequio dedicaret. Quocirca ipsa illico Christum assidue obeuntem castella et praedicantem magno labore et alacritate pedibus incedens ubique secuta est; eumque cum Apostolis suis opibus aluit: praedicationi ejus tota intenta, curam familiae sorori suae Marthae resignavit. Unde a Christo audiit: « Optimam partem elegit sibi Maria, quae non auferetur ab ea in aeternum, » Luc. cap. XI. Hinc et cruci Christi constanter astitit, viditque Christum sanguine suo lavantem crimina sua, quae ipsa jam lacrymis suis laverat. Quocirca magis in ejus amorem exarsit, ideoque in desertum secedens totam se ejus vitae, passioni, resurrectioni contemplandae dedit, ac tota in Christum absorpta vitam magis coelestem egit, quam terrestrem. Sic plena fuit conversio S. Pauli, ut illico virtutes omnes, non tantum Christianas, sed et Apostolicas; idque in gradu heroico, illi Christus infunderet, ut dixi Actor. IX. Similem mutationem animi se expertum in baptismo scribit S. Cyprianus, lib. II, epist. 2 ad Donat.; et S. Augustinus in conversione sua, lib. IX Confess., cap. I, et lib. VIII, cap. XI.
Quapropter tropologice Origenes, hom. insigni De Maria Magdalena: « Sequamur, ait, hujus mulieris affectum, ut perveniamus ad effectum: ploret unusquisque ad Jesum et quaerat fideliter Jesum, quia non celavit se quaerenti peccatrici. Disce, peccator homo, a peccatrice muliere, cui tamen dimissa sunt peccata sua, disce plorare Dei absentiam et considerare ejus praesentiam. Disce a Maria Jesum amare, et in Jesum sperare, et quaerendo Jesum investigare, nulla adversa formidare, nullam extra Jesum consolationem accipere, omnia propter Jesum contemnere. » Vide hic quam potens sit gratia, aeque ac amor Christi: quam potens sit amor, docet emblema in quo Cupido pingitur insidere leoni eumque domare et regere,
Vidi ego qui durum possit frenare leonem: / Vidi qui solus corda domaret Amor. « Omnia vincit amor. » Vide dicta Cant. VIII, ad illa: « Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. »