Cornelius a Lapide

Lucas VIII


Index


Synopsis Capitis

Primo, Christus praedicans per castella proponit parabolam seminis et seminantis. Secundo, vers. 20 cuidam nuntianti matrem ejus adesse, respondet suos fratres et matrem esse eos qui verba Dei audiunt et faciunt. Tertio, vers. 23, sedat maris tempestatem. Quarto, vers. 26, daemonem cui nomen erat Legio, ab homine ejicit, sinitque abire in porcos. Quinto, vers. 41, mulierem fluxu sanguinis liberat, et filiam Jairi a morte suscitat.

Primam partem explicui Matth. XIII, 3; secundam, Matth. XII, 46; tertiam, Matth. VIII, 23; quintam, Matth. IX, 18, et Marci V, 25. Superest ergo hic quarta explicanda.


Textus Vulgatae: Lucas 8:1-56

1. Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates et castella, praedicans et evangelizans regnum Dei; et duodecim cum illo; 2. et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant, 3. et Joanna, uxor Chusae, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis. 4. Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: 5. Exiit qui seminat, seminare semen suum; et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. 6. Et aliud cecidit super petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. 7. Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. 8. Et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. 9. Interrogabant autem eum discipuli ejus, quae esset haec parabola. 10. Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. 11. Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. 12. Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt; deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. 13. Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; sed hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. 14. Quod autem in spinas cecidit, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum. 15. Quod autem in bonam terram, hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. 16. Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit; sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. 17. Non est enim occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. 18. Videte ergo quomodo audiatis. Qui enim habet, dabitur illi; et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. 19. Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant audire eum prae turba. 20. Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre. 21. Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt. 22. Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. 23. Et navigantibus illis obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. 24. Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessavit, et facta est tranquillitas. 25. Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis et mari imperat, et obediunt ei? 26. Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam. 27. Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. 28. Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum, et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei altissimi? obsecro te, ne me torqueas. 29. Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis et compedibus custoditus, et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta. 30. Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio, quia intraverant daemonia multa in eum. 31. Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. 32. Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogabant eum ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. 33. Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos; et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est. 34. Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. 35. Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum; et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum, ac sana mente ad pedes ejus, et timuerunt. 36. Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione; 37. et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum, ut discederet ab ipsis, quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. 38. Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens: 39. Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Jesus. 40. Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum. 41. Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, 42. quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turbis comprimebatur. 43. Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: 44. accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus, et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. 45. Et ait Jesus: Quis est qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? 46. Et dixit Jesus: Tetigit me aliquis, nam ego novi virtutem de me exiisse. 47. Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus; et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo, et quemadmodum confestim sanata sit. 48. At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace. 49. Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. 50. Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: Noli timere, crede tantum, et salva erit. 51. Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem et matrem puellae. 52. Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere, non est mortua puella, sed dormit. 53. Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. 54. Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. 55. Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. 56. Et stupuerunt parentes ejus, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.


Versus 1: Et Duodecim cum Illo

1. ET DUODECIM (Apostoli) CUM ILLO. — Scilicet comitabantur Jesum castella obeuntem et praedicantem.


Versus 2: Maria Magdalene, de Qua Septem Daemonia Exierant

2. ET MULIERES ALIQUAE, QUAE ERANT CURATAE A SPIRITIBUS MALIGNIS ET INFIRMITATIBUS (id est): MARIA, QUAE VOCATUR MAGDALENE, DE QUA SEPTEM DAEMONIA EXIERANT. — Mulieres hae sequebantur Christum, primo, gratitudinis ergo, quod ab eo daemonibus et morbis curatae essent; secundo, securitatis ergo, ne, si a Christo medico suo abirent, rursum a daemonibus invaderentur; tertio, pietatis studio, ut ejus conversatione et praedicatione in sanctitate proficerent.

MARIA (Hebraice Maria significat amarum mare, scilicet poenitentiae, ait Beda), QUAE VOCATUR MAGDALENE. — A castello Galilaeae dicto « Magdalum, » quod situm erat juxta Bethsaidam et Capharnaum, ubi Christus habitabat et docebat, ac daemoniacos sanabat. Videtur Magdalena Magdali fuisse domina, vel jure haereditario, vel quod Magdali domino nupsisset; nuptam enim eam fuisse insinuat S. Augustinus, hom. 23 inter 50, ubi eam non tantum meretricem, sed et adulteram vocat. Adultera autem non est, nisi quae habet maritum, eoque relicto alteri adhaeret. Rursum Auctor Comment. in S. Marcum, apud S. Hieronymum, cap. XV, 40, Magdalenam vocat viduam; ergo censet eam fuisse conjugatam: sic et Jansenius, Franciscus Lucas et alii. Alioqui Magdalenam prosapia fuisse Judaeam, oriundam e Bethania, aeque ac Lazarum et Martham, satis significat Joannes, cap. XII, 1. Audi Adrichomium, in Descriptione Terrae Sanctae, p. 141, n. 66: « Magdalum Mariae Magdalenae castrum, ubi et nata ac sanata est, cujus domum etiamnum ibi videri, ait Bredenbachius, situm est in littore maris Galilaeae, et ab Aquilone atque Occidente magnam habet planitiem; vocatum autem Magdalum a turribus et munitionibus, quibus magnifice erat munitum. Unde Hieronymus, epist. 16, ob Mariae Magdalenae sedulitatem ac fidei ardorem, eam « Magdalenen, » hoc est « turritam » recte vocatam asserit. Meminit hujus castri Josephus scribens Agrippam regem copias misisse, quae id caperent; ceterum eas obsidere illud non fuisse ausas. »

Magdalena ergo Hebraice, primo, idem est quod turrita, vel turrigera, a radice מגדל migdal, id est turris: fuit enim ipsa procera et excelso corpore, et magis animo, juxta illud Cant. IV, 4: « Sicut turris David collum tuum. » Vide ibi dicta. Secundo, Magdalena idem est quod « magnifica, » ait Origenes, tract. 35 in Matth.; aut « magnificata, » ait Pagninus in Nom. Hebr. Quia, inquit Origenes, « secuta fuerat Jesum, et ministraverat ei, et spectaverat mysterium passionis ipsius. » Radix enim גדל gadal significat esse magnum et magnificum; Magdalena enim mire ad culmen gratiae exaltata est a Christo. Tertio, Magdalena, ait Pagninus, idem est quod « vexillo insignita, » aut « vexillum ducens, » vel « elevans, » a radice דגל deghel, id est vexillum per metathesin, sive transpositionem litterarum ג ghimel et ד daleth. Magdalena enim erexit vexillum summae paenitentiae, fervoris et dilectionis Christi, aeque ac vitae contemplativae, juxta illud Cant. II, 4: « Ordinavit in me charitatem; » Hebraice דגלו diglo, id est vexillum ejus super me est charitas, id est vexillum charitatis super me erexit; vide dicta ibi. Quarto, Magdalena, ait Pagninus, idem est quod « educata, nutrita, » scilicet verbis Christi tam externis quam internis ad omnem virtutem et sanctimoniam. Radix enim גדל gadal etiam nutrire et educare significat.

DE QUA SEPTEM DAEMONIA EXIERANT. — hoc est, Septem vitia capitalia Christus expulerat, scilicet superbiam, avaritiam, gulam, luxuriam, iram, invidiam et acediam, ait Beda et Theophylactus hic, ac S. Gregorius, homil. 33. Hoc recte, sed mystice. Nam ad litteram hic veri daemones intelliguntur, hi enim sunt spiritus maligni, ut paulo ante dixi; atque hi proprie dicuntur exire, et, ut Marcus ait, ejici. Ita S. Ambrosius, lib. De Salomone, cap. V; Euthymius, Jansenius et alii hic. Videtur ergo Magdalena ob sua scelera a septem daemonibus fuisse possessa, ac a Christo inter alios daemoniacos ab iis liberata, de peccatis suis poenituisse, ac venia ab eo impetrata indivulse ei adhaesisse, non jam a daemone, sed a Deo possessa, factaque templum Spiritus Sancti. Ita Roffensis, lib. De una Magdalena, Jansenius et alii. « Septem, » praecise, vel « septem, » id est multa; septenarius enim est symbolum multitudinis et universitatis, uti saepius annotavi.


Versus 3: Joanna et Susanna

3. Et Joanna, uxor Chusae, procuratoris (Syrus, « oeconomi; » Arabicus, « thesaurarii ») Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis. — Erant enim divites et gratae Christo liberatori suo, eique devotae ejus praedicationem et fidem promovere ac propagare satagebant. Sic olim Romae S. Plautilla, S. Flavia Domitilla, S. Lucina, S. Priscilla, S. Pudentiana, S. Praxedes aliaeque nobiles et opulentae matronae aluerunt S. Petrum, S. Paulum, S. Clementem, S. Pium, S. Caium, S. Marcellum aliosque Romanos Pontifices cum suis Presbyteris et Diaconis.

ET SUSANNA. — Illustris fuit haec matrona a Christo curata, adeoque Christi discipula et nutricia. Hebraice Susanna significat lilium; propter odoriferum caelestis vitae candorem, ait Interlinearis, et propter aureum internae dilectionis ardorem, ait Beda.


Versus 15: In Corde Bono et Optimo

15. QUI IN CORDE BONO ET OPTIMO... VERBUM DEI RETINENT. — Notat hic Conc. Basileense, ut recte audiatur verbum Dei requiri primo, locum aptum, cum ait: « In corde bono et optimo; » secundo, modum debitum, cum ait: « Audientes verbum retinent; » tertio, fructum optimum, cum ait: « Fructum afferunt in patientia. » « In corde bono, » per fidem illuminantem; « et optimo, » per gratiam operantem, ut ait Lyranus; vel, ut alii, « bono, » per disciplinae et virtutis exercitium, « et optimo, » per internae contemplationis et consolationis solatium; vel, ex Alberto, « bono, » id est mundo a peccato, « et optimo, » id est conformato divinae voluntati. Vel, ut Bonaventura, « bono, » ut in intellectu sit veritas; « et optimo, » ut in affectu sit rectitudo. Vel, ut S. Augustinus, in Psalm. VII, « bono, » per dilectionem proximi et sui ipsius, « et optimo, » per dilectionem Dei super omnia.

Porro, pro « bono et optimo, » Graece est καλῇ καὶ ἀγαθῇ, id est honesto et bono, scilicet per excellentiam, hoc est optimo et honestissimo: nam copula et continet gradationem et auxesim, q. d. Qui verbum Dei retinent in corde honesto et bono, imo honestissimo et optimo, hi fructum referent pro quantitate honestatis et bonitatis, ut, si cor bonum sit, bonum referant fructum; si melius, majorem et meliorem; si optimum, maximum et optimum, scilicet trigesimum, sexagesimum et centesimum, ut habet Matthaeus, cap. XIII. Quare non necessario τὸ « bono et optimo » ad diversas personas referendum est, ut vult Toletus, quasi alii sint corde bono, alii optimo; quilibet enim fidelis crescens in virtute, potest et debet primum bono, deinde meliore, ac demum optimo corde verbum Dei excipere, itaque optimum fructum producere, idque innuit τὸ « bono et optimo. » Graeca enim bono et optime nectunt, ut dixi; ac Syrus, qui vertit, in corde humili et bono; alii, in corde pulchro et bono.

IN PATIENTIA. — Graece ἐν ὑπομονῇ, id est sustinentia et tolerantia, scilicet laborum, afflictionum et dolorum in arando, seminando, occando, sarriendo, etc., ac ipsam messem longanimi patientia exspectando.


Versus 26: Regio Gerasenorum

26. Et navigaverunt (navigando pervenerunt. Ita Syrus. Unde manuscripti codices legunt, « enavigaverunt ») ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam.« Gerasenorum, » Graece est, Gadarenorum; Graecus in Matthaeo habet Gergesenorum. Unde putant nonnulli hunc unum eumdemque esse locum, ita varie appellatum, adeoque trinomium. Verum ex S. Hieronymo, in Locis Hebr., Josepho et aliis ostendit Adrichomius, in Descriptione Terrae Sanctae, « Gadaram » aliam esse a « Gerasa, » vel « Gergesa. » Erant enim hae duae urbes distinctae, sed ab utralibet tota regio dicta est « Gadarenorum, » aut « Gerasenorum » sive « Gergesenorum. » Noster Interpres ubique vertit, « Gerasenorum, » quia hoc nomen erat notius.


Versus 27: Vir qui Habebat Daemonium, Manens in Monumentis

27. ET CUM EGRESSUS ESSET AD TERRAM, OCCURRIT ILLI VIR QUIDAM QUI HABEBAT DAEMONIUM JAM TEMPORIBUS MULTIS, ET VESTIMENTO NON INDUEBATUR, NEQUE IN DOMO MANEBAT, SED IN MONUMENTIS.« Vir: » Matthaeus ait fuisse duos, sed hic unus erat nobilior et truculentior; possidebatur enim a legione daemonum. Unde eum solum nominant Lucas et Marcus.

SED IN MONUMENTIS. — Nota primo, Judaeos sua sepulcra non habuisse in civitate, ne ex eorum contactu contaminarentur et irregularitatem legalem, qua templo arcebantur, contraherent; sed extra civitatem in agris et montibus, uti ante dixi. Erant autem sepulcra eorum alta et lata quasi camerae, ut multi simul in iis sepeliri, quin et vivi illud ingredi, et defunctorum suorum corpora inferre possent, ut patet ex sepulcro Christi, Sarae, Abrahae et aliorum. Sic ergo daemoniacus hic habitabat in sepulcris, quia eo a daemonibus agebatur. Quaeres cur? Respondeo primo, ut daemones ibidem in ipsum majorem saevitiam exercerent, et horrorem transeuntibus incuterent, uti faciunt in lycanthropis, id est in hominibus quos in lupos transformant. Franci « loups-garous » vocant. Et forte hic daemoniacus fuit « lycanthropos, » vel illi similis: ille enim est saevissimus et instar lupi noctu domo egreditur, grassatur in pecudes et homines, omnesque necat et vorat, ac solitudines et mortuorum sepulcra, horridasque speluncas sectatur, in iisque se abscondit, ac saepe ritu luporum ululat, uti docet Fernelius, Paulus Aeginta et alii quos citat et sequitur Guilielmus Eder, lib. De Aegrotis Evangelicis, cap. V et XI, ubi ostendit daemoniacum hunc fuisse lycanthropum, ac laborasse melancholia et mania lupina, quae a medicis lycanthropia dicitur, qua correpti imaginantur se esse lupos, ac ut lupi ululant et saeviunt in obvios pugnis, dentibus et calcibus, « ita ut nemo posset transire per viam illam, » ait Matthaeus, quin protinus ab eis invaderetur et laniaretur. Ubi adverte daemonem maxime invadere melancholicos eorumque melancholia abuti, ut eos agat in moestitiam et desperationem, vel in iram, rabiem et furorem.

Secundo, quia daemon spurcissimus et fetidissimus, spurcissima et fetidissima assumit corpora, ac similia incolit loca, puta sepulcra plena ossibus et cadaveribus. Unde et sagae sub patibulis suos cum daemone conventus et choreas agere solent. Vide Delrium, in Magicis. Tertio, ut significetur daemones delectari hominum morte, ac inter mortuos, puta damnatos in gehenna, versari. Addunt quarto, Chrysostomus, Euthymius et Theophylactus, eum id fecisse, ut hominibus persuaderet hominum mortuorum animas in daemones commutari, qui proinde corporibus sepultis in sepulcro assideant. Unde daemoniaci, ait Chrysostomus, subinde clamant: anima Petri, vel Pauli, vel Joannis ego sum.


Versus 28: Jesu, Fili Dei Altissimi

28. IS, UT VIDIT JESUM, PROCIDIT ANTE ILLUM, ET EXCLAMANS VOCE MAGNA, DIXIT: QUID MIHI ET TIBI EST, JESU FILI DEI ALTISSIMI? OBSECRO TE NE ME TORQUEAS. — Addit Marcus, cap. V, 6: « Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum, » scilicet flexo genu eum adorans. Quaeres, cur id fecit daemon? Respondeo: quia sentiebat praesentiae Christi efficaciam, adeoque a Christo compulsus est ad eum accurrere eumque adorare; metuebat enim quod, si non occurreret Christo eumque adoraret, gravius ab eo puniretur. Compulit ergo eum Christus id facere, ut hac ratione miraculo a se patrando, puta curationi daemoniaci, daretur occasio; hac enim de causa Christus illuc iter suum dirigebat, et juxta haec sepulcra transibat, ut daemoniacum adeo ferocem sanaret.

FILI DEI ALTISSIMI. — Hinc videtur quod daemon, qui in trina tentatione Christi, eum non agnoverat, nunc post tot tantaque miracula, ex iis agnoverit eum esse Messiam Dei Filium, sed ita ut, excaecante eum superbia et odio Christi, haesitaret et aegre crederet Filium Dei ad carnem humanam se humiliasse, multo minus crederet per ejus crucem et mortem redimendum genus humanum, quia, ut ait D. Thomas, multis modis a Deo impediebatur, ne id rescisceret. Vide dicta Marci IV, 11. « Ne me torqueas, » ne me ab hoc nomine hoc expellas, et in infernum releges, ibique religes. Vide dicta Matth. VIII, 31.

Disce hic quanta sit multitudo et malignitas daemonum, ut unum hominem obsideat eorum legio. Sic in Vita S. Dominici novissime aucta legimus hominem quemdam impium contradicentem Rosario, ejusque quindecim mysteriis, quae ubique praedicabat S. Dominicus, correptum et possessum fuisse a quindecim millibus daemonum, quos omnes suis precibus et exorcismis multum diuque laborans expulit S. Dominicus.


Versus 29: Agebatur a Daemonio in Deserta

29. PRAECIPIEBAT ENIM SPIRITUI IMMUNDO, UT EXIRET AB HOMINE. MULTIS ENIM TEMPORIBUS ARRIPIEBAT ILLUM, ET VINCIEBATUR CATENIS ET COMPEDIBUS CUSTODITUS, ET RUPTIS VINCULIS AGEBATUR A DAEMONIO IN DESERTA. — Ecce haec omnia suadent eum fuisse lycanthropum, ut dixi vers. 27. Ex hoc et similibus locis liquet multos daemones non esse in inferno, sed versari in hoc aere, terra, aqua, montibus, cavernis, silvis, desertis (ubi olim ipsi se Faunos et Satyros vocabant; Isaias, cap. XIII, 21, et cap. XXXIV, 14, pilosos vocat), idque usque ad diem judicii, permittente Deo, ut homines tentent. Ita S. Athanasius, in Vita S. Antonii; et S. Augustinus, lib. XI De Civit. Dei, cap. XXXIII. Unde pia est Ecclesiae consuetudo, ut fideles in coemeteriis et locis sacris ab Episcopo benedictis sepeliantur, ut scilicet per benedictionem hanc ab illis locis arceantur daemones, utque ibidem fideles Deum pro ibidem sepultis orent. Hac ratione abiguntur daemonum larvae et spectra, uti mihi narrarunt Atrebati in Belgio viri graves et experti. Cum enim vespere obirem coemeterium, vidi in eo multas accensas ardere candelas, ac perplures ibidem orantes. Causam sciscitatus, audivi solere ibi noctu tetras apparere larvas, sed post usum luminum ac precum pro defunctis, illas evanuisse.


Versus 30: Nomen Mihi Legio

30. INTERROGAVIT AUTEM ILLUM JESUS, DICENS: QUOD TIBI NOMEN EST?« Illum, » scilicet unum daemonem, primarium, qui in energumeno nomine ceterorum loquebatur. Voluit Christus ut is nomen suum proderet, ut ex eo nomine multitudo daemonum, indeque vis et potestas Christi eos ejicientis, patesceret.

AT ILLE DIXIT: LEGIO. — Legio sex millia continet, ac tot praecise fuisse in hoc homine daemones censet S. Ambrosius: « Non uno daemonio, inquit, sed totius legionis laborabat incursu. » Simplicius Euthymius, Victor et Toletus censent eum vocasse se « Legionem, » non praecise, sed in confuso, quod essent multi; unde subdit: « Quia intraverant daemonia multa in eum. » Addit Gregorius Nyssenus: Daemones, inquit, imitantes legiones angelicas, dicunt se Legionem, imo imitantes et aemulantes Deum ipsum, qui vocatur Dominus Sabaoth, id est exercituum et legionum angelicarum. Lucifer enim est simia Dei.

AD PEDES EJUS. — Verisimile est hominem, mox ut liberatus fuit a Legione, ad Christi pedes genibus flexis accidisse eique ingentes egisse gratias, sed a Christo jussum sedere, locum sessionis ad pedes Christi ex humilitate et reverentia Christi sibi delegisse.

ET TIMUERUNT, — ne Christus eos ob porcorum jacturam male in eum affectos et murmurantes pejus mulctaret, ac forte eosdem daemones in ipsos immitteret.


Versus 36: Quomodo Sanus Factus Esset a Legione

36. NUNTIAVERUNT AUTEM ILLIS ET QUI VIDERANT, QUOMODO SANUS FACTUS ESSET A LEGIONE.


Versus 37: Rogaverunt Illum ut Discederet

37. ET ROGAVERUNT ILLUM OMNIS MULTITUDO (Matth. viii, « tota civitas ») REGIONIS GERASENORUM, UT DISCEDERET AB IPSIS: QUIA MAGNO TIMORE TENEBANTUR. — Ne Christus eis majores clades inferret. Non ergo ex humilitate id fecerunt, quod se praesentia Christi indignos aestimarent, uti opinatur S. Hieronymus in Matth. viii, sed ex diffidentia et timore, ne Christi praesentia majora eis damna infligeret: videbant enim Jesum Gente Judaeum, virum esse sanctum, potentem et divinum; se vero esse Gentiles a Judaeis alienos: quare metuebant ne eos ob diversam religionem et ob peccata praeterita gravius castigaret; uti metuebat vidua Sareptana, quae mortuo filio dicebat Eliae quem hospitio susceperat: « Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum, » III Reg. XVII, 18. Quare non ex odio, sed ex religione et religioso timore rogarunt Jesum ut ab eorum regione discederet: opinantur enim peccatores, viros sanctos sibi esse damno et vindictae, quod putent improbitatem non posse cum probitate et sanctitate commorari, sed ab ea castigari et perimi ob Sanctorum zelum quo peccata et peccatores persequuntur.

JESUS AUTEM ASCENDENS NAVIM, REVERSUS EST — ex Gadara, ubi daemoniacum curarat in Galilaeam, unde venerat, transfretando et trajiciendo rursus mare Galilaeae, ac rediit Capharnaum, ut patet Matth. IX, 1. Noluit enim Gadarenis invitis se suamque doctrinam exhibere et obtrudere.


Versus 38: Redi in Domum Tuam et Narra Quanta Fecit Deus

38. ET ROGABAT ILLUM VIR, A QUO DAEMONIA EXIERANT, UT CUM EO ESSET. — Jucundum enim erat ei cum Christo versari, utpote a quo tantum beneficium receperat et plura sperabat.

Dimisit (Graece ἀπέλυσε, ablegavit) AUTEM EUM JESUS, DICENS: REDI IN DOMUM TUAM, ET NARRA QUANTA TIBI FECIT DEUS — per me, ut inde agnoscant me esse Messiam, ac in me credant et salventur, ideoque deponant amaritudinem quam erga me conceperunt ob submersionem porcorum.

ET ABIIT PER UNIVERSAM CIVITATEM (imo per totam Decapolim, ut ait Marcus, cap. v, 20) PRAEDICANS QUANTA ILLI FECISSET JESUS. — Civitas haec vicina erat Gadarae; juxta enim daemoniacus hic degebat in monumentis, ibique a Jesu curatus erat, et a legione daemonum liberatus. Quare verisimile est in ea praeter Judaeos fuisse multos Gentiles et infideles: eis ergo fidem in Christum praedicavit, ut in eum quasi Deum Deique Filium crederent. Ita S. Ambrosius hic, et S. Chrysostomus, hom. 29 in Matth.

Mysticam causam dat S. Gregorius, lib. VI Moral., cap. XVII, in fine, scilicet Christum hic velle docere, activam vitam praemittendam esse contemplativae: « Cum enim, inquit, quamlibet parum de divina cogitatione percipimus, redire ad humana jam nolumus, et proximorum necessitatibus onerari recusamus: quietem contemplationis quaerimus, nihilque aliud nisi hoc, quod sine labore reficit animum, amamus. Sed sanatos nos veritas ad domum mittit, narrare quae nobiscum acta sunt praecipit, ut videlicet mens prius desudet in opere, et postmodum refici debeat per contemplationem. »