Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus mittit Apostolos ad praedicandum regnum Dei. Secundo, vers. 10, secedit in desertum Bethsaidae, ibique quinque panibus pascit quinque millia virorum. Tertio, vers. 18, rogat Apostolos quid de se dicant homines, et quid dicant ipsi. Respondet Petrus: Tu es Christus. Quarto, vers. 22, praedicit suam mortem et crucem, omnesque ad crucem tollendam hortatur. Quinto, vers. 27, in monte transfiguratur, et cum Elia ac Mose colloquitur. Sexto, vers. 38, sanat daemoniacum spumantem et stridentem. Septimo, vers. 47, discipulis inter se contendentibus, quis eorum esset major, respondet majorem esse, qui se facit minorem. Octavo, vers. 52, in Jacobo et Joanne spiritum vindictae in Samaritanos, Christum non recipientes, castigat. Nono, vers. 57, tres se sequi volentes rejicit.
Haec omnia audivimus in Matthaeo locis ad marginem Bibliorum annotatis, ubi ea explicavi, excepta octava parte de spiritu vindictae, quam vers. 55 explicabo, ac exceptis vers. 49 et 50, quos explicui Marci IX, 38 et seqq.
Textus Vulgatae: Lucas 9:1-62
1. Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. 2. Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. 3. Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. 4. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. 5. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. 6. Egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique. 7. Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et haesitabat eo quod diceretur 8. a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis; a quibusdam vero: Quia Elias apparuit; ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. 9. Et ait Herodes: Joannem ego decollavi: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quaerebat videre eum. 10. Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerunt; et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidae. 11. Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum; et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos qui cura indigebant, sanabat. 12. Dies autem coeperat declinare. Et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus. 13. Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes, et duo pisces; nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. 14. Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. 15. Et ita fecerunt. Et discumbere fecerunt omnes. 16. Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illis; et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. 17. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. 18. Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli; et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbae? 19. At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. 20. Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus dixit: Christum Dei. 21. At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc, 22. dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et Scribis, et occidi, et tertia die resurgere. 23. Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. 24. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. 25. Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? 26. Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum. 27. Dico autem vobis vere, sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. 28. Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. 29. Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera; et vestitus ejus albus et refulgens. 30. Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, 31. visi in majestate; et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. 32. Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros, qui stabant cum illo. 33. Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliae: nesciens quid diceret. 34. Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos; et timuerunt, intrantibus illis in nubem. 35. Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. 36. Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant. 37. Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. 38. Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi; 39. et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum. 40. Et rogavi discipulos tuos, ut ejicerent illum, et non potuerunt. 41. Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Adduc huc filium tuum. 42. Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit. 43. Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. 44. Stupebant autem omnes in magnitudine Dei; omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. 45. At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud; et timebant eum interrogare de hoc verbo. 46. Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum major esset. 47. At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, 48. et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. 49. Respondens autem Joannes, dixit: Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum; quia non sequitur nobiscum. 50. Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere; qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 51. Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. 52. Et misit nuntios ante conspectum suum; et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut pararent illi. 53. Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. 54. Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos? 55. Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. 56. Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. 57. Factum est autem, ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris. 58. Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 59. Ait autem ad alterum: Sequere me. Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. 60. Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, et annuntia regnum Dei. 61. Et ait alter: Sequar te, Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt. 62. Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Versus 8: Propheta Unus de Antiquis Surrexit
8. QUIA (QUOD) PROPHETA UNUS DE ANTIQUIS (unus antiquorum) SURREXIT. — Uti surget Henoch et Elias sub finem mundi, ut resistant Antichristo. Quin et S. Petrum, primum Episcopum Bracarensem et martyrem, fuisse filium Uriae prophetae, qui occisus est a Joakim, rege Judae, tempore Jeremiae prophetae, ut ipse ait, cap. XXVI, 20; filium enim hunc ante sexcentos annos vita functum, suscitatum fuisse a S. Jacobo Apostolo, ac Bracarense ordinatum Episcopum, docet S. Athanasius, Caesaraugustanus Episcopus, et alii quos citat Bivarius in L. Dextri Chronicon, ad annum Christi 37, n. 2.
Versus 14: Discumbere per Convivia
14. DISCUMBERE PER CONVIVIA. — Graece κλισίας; id est per discubitus, per contubernia, per coetus et ordines, ut vertit Syrus.
Versus 26: Qui Me Erubuerit
26. NAM QUI ME ERUBUERIT ET MEOS SERMONES, HUNC FILIUS HOMINIS ERUBESCET, CUM VENERIT IN MAJESTATE (Graece ἐν δόξῃ, id est in gloria) SUA, ET PATRIS, ET SANCTORUM ANGELORUM. — Scilicet in die judicii, cum in valle Josaphat sedebit judex, et coram omnibus angelis et hominibus omnes judicabit, ac quemque pro meritis caelo vel gehennae addicet.
QUI ME ERUBUERIT, — ut pudore aut metu regum, principum, tyrannorum, vel parentum et amicorum meam fidem neget, vel me confiteri non audeat, aut meis legibus obedire vereatur, quasi eum pudeat humilitatis, crucis et crucifixi Christi; hunc vicissim Christus erubescet, id est quasi vilem negliget et despiciet (est metalepsis: qui enim aliquem erubescit ipsum negligit) Christus; cum venerit in majestate et gloria sua, quam per humilitatem crucis promeruit. Crux enim Christi multis visa fuit contemptibilis et probrosa, atque a Deo Gentilibus visa est esse stultitia, Judaeis vero scandalum, ut ait Paulus, I Cor. I, 2. Unde multi vel pudore, vel timore, non ausi sunt eam profiteri, multo minus praedicare, quibus se opponens Paulus, Rom. I, 16, audacter, « Non erubesco Evangelium, inquit, virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum et Graeco. »
Sic Martyrius monachus Christum specie peregrini leprosi de via lassi sibi apparentem, in humeros sustulit et usque ad monasterium portavit, sed ita ut pondus non sentiret, quia portantem se portabat. Ibi ergo se illi Christus in sua specie ostendens et ascendens in caelum, dixit: « Martyri, tu me non erubuisti super terram, ego te non erubescam super caelos. » Ita refert S. Gregorius, hom. 39 in Evang. Idem S. Gregorius, hom. 32, explicans hunc Lucae locum: « Est, inquit, ubi se quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet, si non jam nomen ejus erubescit, si plena virtute mentis humanum pallorem subdidit. Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles substantiis nudari, de dignitatibus dejici, verberibus affligi: pacis autem tempore, quia haec a nostris persecutionibus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur injurias verbi tolerare; si contingat jurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quippe carnale, dum hujus vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit. » Et inferius remedium huic pudori assignans: « Erubescat, inquit, humana superbia, confundatur quisque, si non satisfaciat prior proximo, quando post culpam nostram, ut ei reconciliari debeamus, et ipse qui offensus est, legatis intervenientibus obsecrat Deus. »
Versus 29: Refulgens
29. REFULGENS. — Graece ἐξαστράπτων, id est effulgurans, id est instar fulguris coruscans et fulgureos splendoris radios evibrans; facies enim Christi fulgurea vestem faciebat effulgurantem.
Versus 31: Excessum Ejus, Quem Completurus Erat in Jerusalem
31. ET DICEBANT EXCESSUM EJUS, QUEM COMPLETURUS ERAT IN JERUSALEM. — Pro « excessum » Graece est ἔξοδον, quae vox primo, significat exitum e vita, id est mortem (unde Syrus vertit, exitum; Aethiopicus, transitum; sic et Persicus), q. d. Loquebantur de morte, hoc est, quo genere mortis Christus esset moriturus, puta de morte crucis. Ita Vatablus. Secundo, significat expeditionem bellicam qua Christus in cruce decertavit cum morte, peccato et diabolo, eosque devicit. Alludit ad gloriosum et victoriosum ἔξοδον, id est exitum Hebraeorum ex Aegypto, devicto et demerso Pharaone in mari Rubro, qui typus fuit et figura hujus exitus et expeditionis bellicae Christi. Ita Franciscus Lucas. Favet Cyrillus, qui ἔξοδον interpretatur salutiferam passionem; et Arabicus, qui ἔξοδον vertit, eventum: « Loquebantur, ait, de eventu (agonis et triumphi) quem impleturus erat in Jerusalem. »
Tertio, nonnulli intelligunt de excessu amoris et virtutum. In cruce enim fuit excessus charitatis, humilitatis, patientiae, obedientiae, etc., quia Christus in ea egressus est et transcendit communes limites charitatis omnisque virtutis caeterorum hominum. Fuit ergo excessus hic, reipsa extasis charitatis, qua Christus quasi exiit extra se, et transiit in summum Dei hominumque amorem. Excessus ergo hic, vera fuit extatica Christi charitas.
Versus 32: Petrus Vero, et Qui cum Illo Erant, Gravati Erant Somno
32. PETRUS VERO, ET QUI CUM ILLO ERANT, GRAVATI ERANT SOMNO. — S. Chrysostomus, in Matth. cap. XVII, per « somnum » accipit stuporem nimium: Lucis enim excellentia, inquit, gravabat oculorum debilitatem. Simplicius accipias verum et naturalem somnum, in quem inciderant Apostoli ex fatigatione itineris et conscensi montis, ac vigiliae nocturnae, dum Christus orabat, et oratione finiente transfigurabatur; quo facto, lux et fulgor Christi perstringens oculos eorum, ipsos a somno excitavit, ut eum transfiguratum viderent, ut dixi Matth. XVII, 1 et seq. Caetera ad transfigurationem Christi spectantia explicui Matth. XVII, 1 et seq.
Versus 49: In Nomine Tuo Ejicientem Daemonia
49. RESPONDENS AUTEM JOANNES, DIXIT: PRAECEPTOR, VIDIMUS QUEMDAM IN NOMINE TUO EJICIENTEM DAEMONIA, ET PROHIBUIMUS EUM: QUIA NON SEQUITUR NOBISCUM. — Quia non est tuus, o Christe, assecla et discipulus. Putabat enim solis Apostolis, quibus data erat haec potestas, id licere, ait S. Cyrillus, et, ut ait S. Ambrosius, « Excludendum putat beneficio, qui non utitur obsequio. » Joannes uti Christi praeceptoris amantior, ita pro Christi honore magis zelans et sollicitus, id interrogat.
Versus 50: Nolite Prohibere
50. Et ait ad illum Jesus: NOLITE PROHIBERE; QUI ENIM NON EST ADVERSUM VOS, PRO VOBIS EST. — Docentur, ait Glossa, neminem a bono, quod ex parte habet, esse arcendum, sed potius ad id quod non habet, provocandum. Et S. Ambrosius: Remunerat, ait, Dominus fortiores, non excludit infirmos. Et Theophylactus: Christi gratia, inquit, etiam per indignos, et non discipulos, operatur, sic per sacerdotes non sanctos sanctificantur homines.
Tropologice Beda: In haereticis, ait, malis non Sacramenta, in quibus nobiscum sunt, sed divisio paci et veritati contraria, detestanda est et prohibenda. Vide dicta Marci IX, 37.
Versus 51: Dum Complerentur Dies Assumptionis Ejus
51. FACTUM EST AUTEM, DUM COMPLERENTUR (id est impleri inciperent; significatur enim actus inchoatus, non perfectus) DIES ASSUMPTIONIS EJUS — quibus scilicet Christus, expleto officio praedicationis suae, per mortem, crucem et resurrectionem suam assumeretur in caelum ad regnum Patris, a quo in mundum missus erat. Ascensionem in caelum ergo vocat « assumptionem; » ita Theophylactus: « Cum instabat, ait, tempus quo, postquam sustinuisset salutarem passionem pro nobis, oportebat eum assumi in caelum et considere Deo Patri. » Et Euthymius: « Dies assumptionis ipsius dicit, inquit, praefinitum tempus dum a terra assumeretur in caelum. »
Hactenus per duos annos cum dimidio Christus praedicaverat obiens urbes et castella, Galilaeae praesertim: supererant illi adhuc sex menses vitae, quos apud Judaeos constanter praedicando expendere destinabat, itaque se comparare ad mortem et crucem, indeque ad resurrectionem et ascensionem in caelum. Innuit ergo Lucas se huc usque scripsisse gesta Christi in Galilaea, sed deinceps se scripturum gesta ejus fere in Judaea.
ET IPSE FACIEM SUAM FIRMAVIT, UT IRET IN JERUSALEM, — id est firmo, resoluto et constanti animo vultuque; et, ut Beda ait, « obstinata atque imperterrita mente. » Christus non ad loca vicina divertit, uti solent facere pavidi et dubii, sed recta perrexit Hierosolymam, ubi sciebat se crucifigendam, quasi optans mortis duellum ac arenam locumque certaminis praeoccupans. Ita Titus, Theophylactus et alii. « Obfirmatione enim et fortitudine opus est ad passionem sponte properanti, » ait S. Hieronymus, epist. 151 ad Algasiam, Quaest. V. Sic ad opera dura et heroica aggrediendum, oportet obfirmare animum, uti Martyres eum obfirmarunt ad omnia tormenta, instar leonum de quibus ita scribit Plinius, lib. VIII, cap. XVI: « Cum pro catulis faeta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat. » Addit Marcus, cap. X, 32: « Et praecedebat eos Jesus, et stupebant, » scilicet discipuli, quod Jesus tam fortiter et alacriter praeiret ad crucem et mortem; et sequentes timebant, ne sibi cum Jesu moriendum foret.
Nota, uti dixi in Chronotaxi, ex antecedentibus et sequentibus videri, hanc Christi e Galilaea profectionem in Judaeam esse eamdem cum illa quam commemorant Matthaeus, cap. XIX, 1; Marcus, cap. X, 32; Joannes, cap. VII, 2 et 14. Ubi ex Joanne liquet eam contigisse in festo Scenopegiae, sive Tabernaculorum, quod incidebat in septembrem, ac proinde cum Christus mortuus sit in martio proxime sequenti, sequitur haec contigisse sex circiter mensibus ante mortem: quibus Christus saepius ivit Jerusalem, indeque rediit praedicans per Judaeam, ibique faciens miracula, uti in Galilaea fecerat, sicut patet ex iis quae apud Lucam sequuntur usque ad cap. XIX: ubi tamen adverte quaedam hisce sequentibus capitibus usque ad cap. XIX a Luca interseri per recapitulationem, nam quaedam hic narrat quae non in Judaea, sed ante in Galilaea contigerunt. Ita Jansenius, Franciscus Lucas et alii. Aliter Maldonatus, qui censet hunc Christi e Galilaea in Judaeam transitum contigisse integro anno ante ejus mortem; imo post eum Christum rursum e Judaea rediisse in Galilaeam, ac vicissim e Galilaea in Judaeam, cum scilicet eo tandem rediit ad hoc duntaxat, ut ibi crucifigeretur et moreretur. Verum hoc non satis consentit cum eo quod ait Lucas: « Cum complerentur dies assumptionis ejus; » integro enim anno aberant hi dies.
Versus 52: Misit Nuntios ante Conspectum Suum
52. ET MISIT NUNTIOS ANTE CONSPECTUM SUUM, ET EUNTES INTRAVERUNT IN CIVITATEM SAMARITANORUM, UT PARARENT (scilicet hospitium et cibum, puta panem cum levi obsonio, si inveniebatur) ILLI, — et comitibus, scilicet duodecim Apostolis et mulieribus, quae, secutae a Galilaea, eum opibus suis alebant, cap. VIII, 2, et cap. XXIII, 49. Simul misit eos Christus, ut assuefacerent se praedicationi et contemptui hominum, ait Theophylactus. Nam a Samaritanis contemptui fuere, ut sequitur. Euthymius et Maldonatus ex vers. 54 opinantur nuntios, et ut Graece ἀγγέλους, hos fuisse Jacobum et Joannem. « In civitatem, » Graece κώμην, id est vicum, castellum, oppidum, quod erat in via euntibus recta Jerusalem. Ita Jansenius, Franciscus Lucas et alii. Licet Maldonatus κώμην putet poni pro πόλει, id est urbe, fuisseque ipsam Samariae urbem, quae erat Samaritanorum metropolis.
Versus 53: Non Receperunt Eum
53. Et non receperunt eum (Samaritani, incolae illius oppidi), QUIA FACIES EJUS ERAT EUNTIS IN JERUSALEM. — Syrus, quod prae se ferret speciem proficiscentis ad Jerusalem, quia scilicet tam nuntii, quam Jesus ipse habitu, gestu et voce indicabant se pergere Jerusalem adorationis causa: erat enim festum Scenopegiae, ut ait Joannes, cap. VII, 2; Samaritani autem volebant, non in templo Hierosolymae, sed in suo contra legem erecto in monte Garizim Deum adorari: qua de re perpetua fuit lis et contentio inter Judaeos et Samaritanos, ut patet Joan. IV, 20, et ex Josepho, lib. XI Antiq., cap. VII et VIII. Quare spreverunt Jesum quasi spernentem sacra sua et Judaeorum hostium suorum religioni faventem.
Versus 54: Domine, Vis Dicimus ut Ignis Descendat de Caelo
54. CUM VIDISSENT AUTEM (hanc inhumanitatem Samaritanorum) DISCIPULI EJUS, JACOBUS ET JOANNES, DIXERUNT: DOMINE, VIS DICIMUS UT IGNIS DESCENDAT DE CAELO, ET CONSUMAT ILLOS? — Graeca, Arabica et Syra addunt: quemadmodum et Elias fecit. Ecce hic ipsi ostendunt se esse « Boanerges, » id est filios tonitrui; ex nimio enim zelo cupiunt Samaritas fulgure afflari et siderari, eo quod tam inhumani essent erga Christum, ut, ne nocte quidem imminente, ei hospitium ad pernoctandum concedere vellent. Memores enim erant Eliae, qui duos quinquagenarios ad se capiendum ab Ochozia, rege Samariae, missos, igne caelesti cum suis asseclis consumpsit, IV Reg. I, 10; sciebant enim Jesum longe majorem esse Elia, ac proinde majorem esse injuriam quae illi hic a Samaritanis fiebat. Unde S. Hieronymus, epist. 151 ad Algasium, Quaest. V: « Si, inquit, ad servi Eliae injuriam ignis descendit de caelo, et non Samaritas, sed Judaeos consumpsit incendium; quanto magis ad contemptum Filii Dei in impios Samaritas debet flamma saevire? »
VIS DICIMUS. — Nam, ut ait S. Hieronymus, loco jam citato, « ut Apostolicus sermo efficientiam habeat, voluntatis est Domini: nisi enim ille jusserit, frustra dicunt apostoli, ut ignis descendat. » Petunt ergo a Christo quasi judice justitiam justamque in impios vindictam.
Versus 55: Nescitis Cujus Spiritus Estis
55. ET CONVERSUS INCREPAVIT ILLOS, DICENS: NESCITIS CUJUS SPIRITUS ESTIS. — To « spiritus » non est nominativi, sed genitivi casus, ut patet ex Graeco πνεύματος: spiritus autem hic internum animi motum et impulsum, sive ad virtutes, sive ad vitia, significat. Rursum pro « cujus, » Graece est οἵου, id est qualis, q. d. Nescitis quo spiritu ducamini, nescitis quis spiritus vos impellat; putatis enim vos a spiritu Dei agi, cum agamini spiritu humano impatientiae et vindictae; aut, q. d. Nescitis ad quem spiritum a me vocati et electi estis: nescitis vos debere esse mansueti animi et spiritus, uti ego sum magister et dominus vester; vultis imitari zelum Eliae, et spiritum vindictae, qui duos pentacontarchos igne caelesti cremavit: sed nescitis hunc spiritum esse veteris legis, quae talionem vindictae praecipit, vel permittit, Exodi XXII, dicens: « Oculum pro oculo, dentem pro dente, etc.; » non autem esse hunc spiritum legis novae et Evangelii, ac maxime non esse meae personae; meus enim spiritus est mansuetudinis, tolerantiae, charitatis, beneficentiae, salvare, non perdere, ut scilicet maleficia beneficiis retaliem, ac maledicentibus benedicam, Matthaei V, 44, dicens: « Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, etc. » Nonne hoc a me audistis et didicistis? Itane tam cito hujus meae doctrinae et disciplinae obliti estis? Ita S. Hieronymus, ad Algasiam: « Dominus, ait, qui non ad judicandum venerat, sed ad salvandum, non in potestate, sed in humilitate, non in Patris gloria, sed in hominis vilitate, increpat illos, quod non meminerint doctrinae suae et bonitatis Evangelicae. »
Versus 56: Filius Hominis Non Venit Animas Perdere, sed Salvare
56. FILIUS HOMINIS NON VENIT ANIMAS PERDERE, SED SALVARE. — « Et vos ergo, ait Beda, cujus spiritus signati estis, ejus et acta sectemini. » Et Titus: « Insistentes, ait, vestigiis Domini, aequanimiter, ut sanctos decet, perdurate. »
ET ABIERUNT IN ALIUD CASTELLUM, — ubi benignius ab incolis exciperentur. Hoc facto instruit Apostolos, quid agere debeant in peregrinatione orbis ad evangelizandum, scilicet, ut uno loco repulsam passi silentes, modesti et tranquilli.
Versus 61: Et Ait Alter, Sequar Te, Domine
v. 61. ET AIT ALTER: SEQUAR TE, DOMINE, SED PERMITTE MIHI PRIMUM RENUNTIARE HIS QUAE (ita legendum cum Romanis, non « qui, » uti legunt nonnulli) DOMI SUNT. — Graeca et Syrus addunt: domi meae. Ex Graeco, pro « quae » verti potest, « qui, » uti vertunt S. Basilius, S. Augustinus, Titus, Toletus et alii, sed diversimode explicant. Primo, Titus, q. d. Permitte mihi renuntiare meis parentibus, ut ab eis consilium capiam an te sequi debeam necne; erat enim animo ancipiti et diverso. Unde noluit id Christus permittere, quia fere parentes perfectioris vitae studium non probant, imo suos ab eo avocant. Secundo, S. Augustinus, serm. De Verbis Domini: « Permitte, inquit, ut nuntiem meis, ne forte (quod fieri solet) quaerant me: » sed sciant quid de me actum sit, scilicet me sequi te, ac proinde de me non sint solliciti, sed securi; sic et Toletus. Tertio, S. Basilius, in Constit. monast., cap. XXI, censet hunc, uti et praecedentem, fuisse unum e Christi discipulis, ac petiisse tantum facultatem a Christo suos salutandi eisque valedicendi tanquam ad eos amplius non reversurum. Favet Syrus, qui vertit, ut proficiscar salutem precaturus, seu valedicturus filiis domus meae, et veniam. Quarto et optime, legendo « quae » cum Romanis, q. d. Permitte, id est, da mihi tempus ut renuntiem, id est nuntium remittam meis bonis, quae domi sunt, de iisque disponam eaque inter fratres vel cognatos distribuam. Hoc enim significat Graecum ἀποτάξασθαι, scilicet renuntiare datis mandatis, ordinare, disponere. Unde Arabicus vertit: Permitte mihi primum, ut disponam familiaribus domus meae. Ita S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. xxiii; Maldonatus, Franciscus Lucas et alii.
Versus 62: Nemo Mittens Manum Suam ad Aratrum
62. AIT AD ILLUM JESUS: NEMO MITTENS MANUM SUAM AD ARATRUM, ET RESPICIENS RETRO, APTUS EST REGNO DEI, — tanquam agro Dei colendo. Sic enim expleri debet metaphora arantis et aratri. q. d. Sicut is qui vult arare, si retro respiciat, et opus arandi bene coeptum abrumpat, ineptus est ad arandum et agrum colendum; debet enim recte ante se, ut arando rectos sulcos ducat, non curvos, respicere: ita qui destinat vel incipit se totum consecrare regno Dei, quod ego praedico, a variis operibus justitiae et perfectionis abdicationisque rerum omnium promitto: hic si ad bona caduca, terrena et temporalia (uti est disponere de suis facultatibus) quae dimisit, respiciat, ineptus est et indignus sequela mei et regno Dei. Ita Euthymius: Oportet enim, inquit, eum qui sequitur Christum, confestim omnia despicere et sequi, ne oculos quidem ab eo divertendo, ne forte habitu et specie eorum quae a tergo sunt, retineatur. Sic et Titus, Jansenius, Toletus et alii.
Nota: Christus hoc apophthegmate perfectionis viam ostendit voluitque homini nimis sollicito affectum, quem erga sua et suos habebat nimium, eximere eumque totum in suum obsequium transferre, praesertim quia periculum erat, ne in hac divisione et distributione bonorum suorum longas traheret moras, ac bonis hisce illectus captusque, mentem mutaret et vocationem Christi perderet, uti multi in simili re perdiderunt. Adde, potuisse fratres et cognatos per se bona ejus inter se dividere, ut ejus ad hoc opera non foret opus. Sic Jacobus et Joannes vocati a Christo, relictis retibus et patre, illico secuti sunt Christum, Matth. IV. Alioqui hanc renuntiationem pietatis causa Elisaeo permisit Elias, III Reg. xix, 20, quia illam paucis et sine periculo perdendae vocationis facturus erat. Hinc S. Basilius, serm. 1 De Baptism.: Respicit retro, inquit, qui vel brevem moram interponit obedientiae, quae sine praetextu vel excusatione velociter et sine suspensione Domino praestanda est. Hinc de Cherubinis Domino famulantibus dicitur Ezech. 1: « Non revertebantur cum incedebant, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. » Ubi S. Gregorius, hom. 3: « Pennata, ait, animalia, videlicet praedicatores sancti cum incedunt, minime revertuntur, quia sic a terrenis actibus ad spiritualia pertranseunt, ut ad ea quae reliquerunt, ulterius nullatenus reflectantur. Quasi enim per quamdam viam eis incedere, est mente ire semper ad meliora. » Hinc Paulus, Philip. III, 14: « Quae retro sunt obliviscens, inquit, ad ea vero quae sunt priora extendens me ipsum; ad destinatum prosequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. » Et sponsae dicitur: « Obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum, » Psalm. xliv, 13. Unde S. Augustinus, serm. 7 De Verbis Domini: « Vocat te Oriens, inquit, et tu attendis Occidentem. »
Tropologice Beda: Manum, inquit, ad aratrum mittit, qui quasi compunctionis instrumento, ligno et ferro Dominicae passionis duritiem cordis atterit, et ad operum fructus aperit; sed non est cum uxore Loth ad ea quae reliqueris, respiciendum: et si secuturus Dominum, quia vel domi renuntiare vult, arguitur, quid fiet illis qui saepe nulla utilitatis gratia eorum quos in mundo reliquerunt, domos visitant? Et Graecus anonymus, in Catena: Crebri, ait, intuitus eorum quae deseruimus, propter consuetudinem trahunt; violentum enim quiddam usus est, ex quo habitus, ex habitu autem natura nascitur, quam amovere vel alterare difficile; redit enim ad se ipsam velociter. Denique fuse haec Christi verba explicat Suarez, tom. II De Relig., tract. De voto, lib. I, cap. II, num. 18 et seqq.